6 February 2004 Susanne Mussmann
TEI header, tagging; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell-check


page 148, image: s152

ELEGIACA.

QUERELAE [Note: 1) Ne serias putes! Iocatur passim Poeta, condicione sua, dum eas funderet, ut qui maxime, contentus.].

Ergo ego formosos annos, floremque iuventae
Quisquilias inter, monstraque lentus agam!
Et pro carminibus muscas venabor, et umbras
Per tot chartarum plaustra, tomosque sequar!
Phoebe, Deus Vatum! Num te mortalia fallunt?
Augurii virtus, praescia laurus ubi est?
At non haec dederas olim promissa clienti,
Cum coepi Latiis ora movere sonis.
Et memini, et meminisse iuvat, dum solus ad Istri
Litora Virgilii Pascua, Rusque tero,
Visus es ante oculos tu coram assistere nostros,
Pierides inter qualis adesse soles.
Palla latus texit, tenuit manus altera plectrum,
Ambiit auricomum laurea grata caput.
Territus aspectu tibi iam dare terga parabam;
Tu tamen attonitum sistere, Phoebe! iubes,
Et blando similis: Succedat firmior aetas,
Care Puer! noster tu quoque miles eris.
Ah ubi pacta fides? Successit firmior aetas;
Non tamen in castris milito, Phoebe! tuis.
Pulverulenta tenent rauci me scamna Lycei,
Et portentosis feta caliginibus.
Tristibus ausculto Morum, Iurisque Magistris,
Et doctum memori mente repono Nihil.


page 149, image: s153

Carceris in speciem me spissa volumina vallant,
Ultima barbaries in quibus ipsa cubat.
Quondam ego (non pudet haec tua munera, Phoebe! referre)
Florebam Ausonii laudibus eloquii.
Me iuvenum circum suspensis auribus adstans
Audiit in multam saepe corona diem.
Tunc placuit Macedo vicino a funere raptus,
Quique immaturo funere Gasto iacet.
Tunc tulit applausum Proles inducta Galeni
Conciliata sibi, conciliata Patri.
Tunc mihi Rhetoricae cantata Palatia [Note: 2) Modo dicta Poematia in his Collectaneis exstant.], quaeque
Nunc etiam facilis carmina lector amat.
Heu brevis, et summo labio libata voluptas!
Quam cito me mea sors, quam cito deseruit!
Si modo contingat tua moenia, Roma! subire,
Qualia sub patrio numine Martis erant,
Atque vel in media sermonem inferre Subura,
Aut emere in sacra poma, nucesve Via;
Illico cerdo aliquis: Quid vult sibi barbarus hospes?
Dicat: An est flavo missus ab Arminio?
Non mihi delectus vocum, non ulla nitoris
Cura. Miser totum dedidici Latium!
Talis eras quondam, infausti Praeceptor amoris!
Cum tulit in Geticum te Ducis ira solum.
Nam tua non nili munditiis assueta Latinis
Auris ad Odrysios horruit icta sonos.
Sic ego, dum voces, ut saxa molaria, cogor
Proicere, eloquio terreor ipse meo.
Quid mihi cum Instanti, quid cum Signis rationis?
Te citus, Haecceitas! in mare turbo ferat!
Actus prime, secunde! Intentio prima, secunda!
Hisque comes procul hinc cede, Futuritio!
Decretum, Decretales, Extraquevagantes,
Haec perspecta meis hostibus esse velim!


page 150, image: s154

Hostibus eveniat Canones, Titulosque citare,
Rubricas digitis enumerare suis!
Hi, quid agat Petrus, videant, habito auxilio B.
Et Systematibus [Note: 3) Nota Scholasticorum Technika.] comminuant cerebrum!
Parcite, honorati Manes! tu, maxime Tulli!
Vosque, Palatinae gloria magna Domus !
Docte Maro, Nasoque tener, festive Catulle!
Queisque Chloe, Nemesis, Cynthia carmen erat [Note: 4) Horatius, Tibullus; Propertius.]!
Si mea barbaries vestras violaverit aures,
Parcite! Fit levior questubus iste dolor.
Fit levior, quoties non est sine teste dolendum.
Hinc liceat vestra plurima pace queri!
Non ego sum ferro scrutatus viscera Patris;
Vivat, et inferias ad mea busta ferat!
Non ego Thessalicas artes, et carmina novi;
Non est cusa mea falsa moneta manu;
Numquam decepto vetitam custode Tabacam
In patrios fines ad rea lucra tuli;
Et tamen Hebraea, o fatorum iniuria! cogor
Incircumciso gutture verba loqui!
Caligant oculi, Punctorum exercitus omnis
Quando nigra in charta virgine castra locat.
Affixum dura me saepius in cruce figit;
Saepe mihi bilem mobile Scheva movet.
Fallor, an est laqueo constringere colla necesse,
Ut bene quis certas proferat ore notas?
Huc ades, o quisquis Parnassi ignobilis osor
Pro Musis ventrem, pelliculamque foves !
Huc ades, et tenso ter dic abdomine: Dagesch!
Et Latiae Veneres illico diffugient.
Attonitum interrumpet cursum Pegasius fons,
Laurus in Aonio vertice mota tremet.


page 151, image: s155

Non aliter vetulae nocturna ad carmina Sagae
Sistit anhelantes Luna coacta rotas,
Messis opima repente, nefas! sua deserit arva,
Et vernae in pratis emoriuntur opes.
His tamen infelix stridenti gutture monstris
Luctor, ut humanis garrula pica sonis.
Qui colitis vicina Tago, felicia nuper,
Nunc tamen heu bustis obruta rura suis [Note: 5) Terrae motu Ulyssi ponensi, anno 1755. quo exeunte Carmen hoc scriptum fuit.]!
Parcite de Brasilo pictas adferre volucres
Litore! Sat nobis copia magna domi est.
Psittacus est eheu! fato quicunque sinistro
Torquet in Hebraeos flebilis ora modos!
Psittacus auspicio noctis meditatur opacae,
Quae didicit lapso pensa iocosa die;
Nos itidem studio vix tandem exhausta diurno
Volvimus iniecti seria pensa toro.
Lethaeos latices, et sacra papavera testor,
Queis sua somnipotens protegit antra Deus,
Vosque, leves Genii! tacitae qui tempore noctis
Per thalamos furvis luditis agminibus,
Vique soporifera defessos solvitis artus,
Et facitis clausis otia luminibus!
Vos testor; meministis enim, quam saepe fugarunt
Vos procul a sponda barbara verba mea!
Quid non tentastis [Reg: temptavistis] , Turba officiosa! Sed omnes
Cesserunt curis tristibus illecebrae.
Interea suspiro diem, tardique Bootis
Increpo prolixas in statione moras.
Audior! Ecce dies! Campana domestica tinnit.
Arietat in portam tetricus admonitor.
Corripio e stratis corpus, Sacrisque peractis
Languidus unde abii, languidior redeo,


page 152, image: s156

Scilicet ad pluteum, ad fastidia nota tomorum,
Ad res, quae metri vincula ferre negant.
Sic mihi labuntur menses, sic deperit aetas,
Integer in tabum sic mihi sanguis abit.
Robore qui modo prae multis, pedibusque valebam,
Nunc effeta situ vix bene membra traho.
Funereus color est ori, vox aegra fatiscit,
Nubila frons verax mentis imago meae est.
Quinque equidem lustra exegi, si metiar annos,
Si mala, me Pylii saecula ferre puto.
Felices horae, dum caros inter amicos,
Ut lubuit, licuit vivere ad ingenium!
Tunc mea condicio regum spernebat honores,
Tunc mihi vel magno Mogore maior eram.
Nunc iubeor cunctis clamosa indicere bella;
Non licet illecebris pacis, ut ante, frui.
Pugnandum est. Instat misero ferale Scubellum,
Aut remeat laevo Circulus [Note: 6) Exercitationes olim disputatoriae in Scholis.] auspicio.
Iam mihi Suppositum, Maiorve, Minorve negatur,
Iam Vitium invito, Disparitasve [Note: 7) Termini Syllogismis concertantium.] datur.
Parcite Vos, quibus haec in me concessa potestas!
Quae venit ex pugnis, non mihi fama placet.
Ingenium mihi mite dedit Natura. Recessus
Sector, et in votis est mihi sola quies.
Non ego sum turbis, non sum clamoribus aptus.
Pax Musas, Musas Pacis alumnus amo.
Frater in obsequium magnae ferat arma Theresae [Note: 8) In quo et vitam dein bello Borussico posuit.],
Induperatrices quo volitant Aquilae.
Hic fuget Odrysias Tauruni ad moenia turmas,
Aut metat in Rheni Lilia litoribus.
Me iuvat exortem [Reg: exsortem] curarum ducere vitam,,
Atque aliquem vates inter habere locum.


page 153, image: s157

Me iuvat urbanos procul evitare tumultus.
Rure habitant Pindi Numina, rure fruar!
Rure novos Phoebi laetus spatiabor ad ortus,
Dum liquidis gemmis ebria prata natant.
Rure mihi nimios quercus moderabitur aestus,
Grataque, quae sacris fontibus antra sonant.
Hic per vitiferos ludet mea fistula colles,
Fistula, transverso quae est animanda tubo.
Hic etiam sero pulsabo carmine valles;
Pulsa meum carmen vallis ad astra feret.
Hic te mulcentem noctes, Philomela! serenas
Per nemora, et ripas, per coryleta sequar.
Hic ego committam fidis mea gaudia fagis.
Crescite, fortunae cara tropaea meae!
Hic me praecipue Vatum monumenta tenebunt,
Quos immortales reddidit ingenium :
Actius, umbra suae quem nunc quoque Mergillines,
Ripaque Sebethi, Pausilypusque refert,
Ceva! tui lusus, cultique Hugonis amores,
Isque, scopus Satirae cui Philodemus erat [Note: 9) Q. Sectanus, vero nomine Ludov. Sergardus.];
Musa Metastasii augusto visenda cothurno,
Quam rapuit patriae Caesaris aula suae.
Hic Pastor, Guarine! tuus notissimus orbi,
Hic tua delicias Fraga, Roberte! dabunt.
Hic tibi cum tantis plaudam, Goldone! theatris,
Cui vel in Elysio plaudit Aristophanes.
Brockelium pariter, Trillerum, et carmen Opiti,
Et qui Telemachi fata, viasque canit,
Et qui famosos narrat Thusneldae Hymenaeos,
Magna meae Gentis nomina saepe teram [Note: 10) Nondum norat Autor maiora suae Gentis nomina, quae deinceps peculiari Elegia celebravit.].
Saepe teram? Ah ubi sum! Sors importuna! quibus me
Non haec promeritum ludis imaginibus!


page 154, image: s158

Sic videt esuriens lautas per somnia mensas,
Cum tamen evigilat, venter inanis hiat.
Nocte manus nummis sic Morpheus implet avaro;
Mane tamen vacuas invenit ille manus.
Sic puer in fluxa castrum molitur arena,
Quod bene vix coeptum ventus, et unda ferunt.
Nil ago. Fatorum stat inexorabilis ordo,
Et mea vult a me diphthera bella geri.
Cum fera cognatam Romam misceret Enyo,
Magnus et in Socerum sumeret arma Gener [Note: 11) Cn. Pompeius in C. Iul. Caesarem.];
Bella invisa quidem, sed maxima praemia belli,
Arbitra pars victrix Urbis et Orbis erat.
Ast ego bella gero nullos habitura triumphos,
Praeda ubi victorem nulla manere potest.
Quamquam, si variat vires in milite causa,
Rarius hic victor, saepeque victus ero.
Ecquid enim tanti est: Quidnam hic, quid senserit ille:
Ut mihi clamanti viscera dissiliant?
An tanti est : Rem, si fieret, sic scire futuram;
Inde mihi ut cupiam conciliare phthysin?
Haec tamen incassum. Rapiunt suspiria venti.
Sed neque tu causam, Phoebe! clientis agis.
Una meis restat medicina doloribus. Uno
Intuitu conor fortiter esse miser.
Ille meus Vates, Musarum cura, Secundus [Note: 12) Petrus Lotichius.]
Arma etiam invitus, militiamque tulit.
Ille inter gemitus galea celavit ahena,
Quas poterant Phoebi ferta decere, comas.
Ille fuit claris Teuto natalibus. Ortum
Me quoque Teutonico glorior esse solo.
Ille a limitibus nigros arcebat Iberos.
Hos procul a pluteo quam cuperem esse meo!


page 155, image: s159

Ille male accitis Hunnis, ego proelior umbris;
Hactenus archetypo constat imago suo.
Ille , ubi caesareis favit victoria signis [Note: 13) Ad Muehlbergam a. 1557.],
Atque cruentatis fluctibus Albis iit,
Pieridum templis votivum detulit ensem,
Et fastiditae cingula militiae;
Mox Patriam sospes, carosque revisit amicos,
Mutavitque sacra tela profana chely.
Plausisti reduci , Cynthi nitidissime! Vati,
Aedera! te ripae vix tenuere tuae.
Ille suis repetens assuetas cantibus umbras
Se totum Aonidum reddidit obsequio.
Hei mihi! Quid sperem? Num, quae risere Secundo
Fata mihi pariter dextra futura putem ?
Anne dies veniet, qua dura compede solvar,
Inque sacris Vatum censear agminibus?
Nuper, ubi autumno fervens decesserat aestas,
Ut solet, invisae conticuere scholae.
Tunc habitare decem licuit mihi rure diebus;
Fallor, an una dies, fallor, an hora fuit?
Mons ibi despectat subiectos arduus agros
Muneribus dives, Bacche, Ceresque! tuis.
Ille diu cupidis referet mea gaudia Nymphis,
Ille breve in fagi cortice carmen habet,
Serus ad albentes quod cantet Vinitor auras,
Reddat et imparibus Pastor arundinibus.
Hic ego pampinea recubans securus in umbra
Tradebam dulci pectora desidiae.
Hic mihi formosum sollers natura theatrum,
Atque fuas oculis larga pararat opes.
Hinc Graioduri [Note: 14) Sive Graecii Styrorum.] turres, et moenia specto,
Quae super Arx forti prominet alta iugo.


page 156, image: s160

Inde Carinthiacae se condunt nubibus Alpes.
Ille vapor Murae flexile signat iter.
Adde tot Heroum cunas, Castella, propinquis
Collibus, antiquae nobilitatis opus.
Huius ego scenae pellectus amoribus: O rus!
Ingemino : o studiis apta palaestra meis!
O nemora! o caris quaesita silentia Musis!
Quis det, ut in vestro contumuler gremio!
Quis det, ut a magnis semper procul urbibus absim!
Urbe meos hostes magna habitare velim.
Me iuvenum selecta cohors tua Sacra ferentem
Fontis ad Aonii, Phoebe! sequatur aquas;
Seu qua vicinos Moravos Szakolcza tuetur,
Seu qua Taurinum caerulus Ister adit.
Dum potiar votis, quin frigida tecta Leobi [Note: 15) In tribus hic dictis locis Provincia Austriaca S. I. Iuvenes suos a tirocinio humanioribus litteris denuo percolebat.]
Iam tuus haud nuper, Styria! civis amem.
Audiit orantem; quid enim non audit Olympus.
Annuat, id superest, et rata vota velit!
Cuncta dabit tempus. Quod si mihi ferrea Clotho
Dura, quod heu metuo! flamina continuat;
Si mea stella mihi nulla est placabilis arte,
Si procul a Pindo cogor obire diem, -
Extremum id nostro, Socii! date munus amori,
Atque haec in tumulo verba notate meo:
Huic cineri lessum pullae properate Camenae!
Qui iacet hic, vester, si licuisset [Note: 16) Licuit enim vero; ut 13. anni elegantiori Literaturae in Caes. R. Theres. Collegio docendae impensi, et Carmina patria bene multa ab Auctore edita testantur.], erat.
Quas sua non potuit vivens ad plectra vocare,
Ad tumulum saltem mortuus ecce vocat!


page 157, image: s161

IN ILLUD: Remansit Puer Iesus in Ierusalem. Luc. c. II. v. 43.

Virgo redux Solymis, fido comitata Marito
Respicit, et Iesum cernit abesse suum.
Ergo retro properans (Properanti amor addidit alas)
Forsan, ait: noto cum grege iunxit iter.
Obvia Cognatis: Ubi Filius? anxia quaerit:
Natus an in vestro est agmine? Turba negat.
Materni micuere sinus. Calor ossa reliquit,
Et facies subitis imbribus immaduit.
Lux mea! clamabat: quis te mihi casus ademit?
Abstulit immitis verba suprema dolor.
Lux mea! quem sequeris callem? Quo tramite pergis?
Hei mihi! nocturnis praeda futura feris!
Sic tua tecum igitur crescunt adversa? Misello
In stabulo nasci non fuit ergo satis?
Non fuit ergo satis vix natum ad funera posci?
Non satis, afflictae tot mala ferre fugae?
Fallor, an ille ferox rediit regnator Idumes,
Denique ut in casses te trahat arte suas ?
Ah utinam audires, Fili! lamenta Parentis,
Quae modo defertis iacto cacuminibus!
Audiit intonsum nemus, et iuga collis aprici,
Gens volucrum in ramis audiit, et tacuit.
Aura leves flatus, rivus vaga murmura pressit;
Echo sola soni reddidit officium.
Interea Virgo cura stimulante citatis
Ad Solymae muros passibus urget iter.
Macte animo, Virgo! Solymae tua gaudia servant.
Templa dabunt, quod ames. I modo, Templa pete!


page 158, image: s162

Invenies Iesum. Docto sedet agmine cinctus.
Turba frequens Nati pendet ab ore tui.
Res agit ille sui (noli contendere!) Patris.
Est tuus, haud dubita! sed fuit ante Patris.
Nunc tamen amplexu toleratum ulciscere luctum!
Duc domum! Erit posthac subditus ille tibi.

IN ILLUD: Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galileae. Ioh. c. II. v. 11.

Cui primum ostensa est divina potentia Christi,
Quando erat in nostro corpore, Cana fuit.
Hic primum natura suos transcendere vires
Iussa merum vidit, quod fueratis, aquae!
Ilie quidem caecis oculorum reddidit usum,
Ille orci genios expulit hospitio;
Illius imperio cito deseruere grabatum,
Spes humana quibus nulla salutis erat.
Ipse per hunc (Quidquid contra, mors saeva! fremebas)
Lazarus obscuro prodiit e tumulo.
Prima tamen vino data sunt miracula. Primum
Hydria conspecta est fundere prodigium.
Optio si tibi iam contingeret ista, Philoene!
Aut facere hoc primum, aut cetera, quid faceres?
Scilicet haud premeret te leprae cura fugandae,
Nulla foret caecis reddere cura diem.
Pace tua grallis regeret vestigia claudus,
Pace tua esuriens plebs sine pane foret.
Per te dormirent nullo turbante sepulti;
Nec tibi prodesset, Lazare! quarta dies.


page 159, image: s163

Hydria sola tuas vires sentiret, opinor;
Hydria sola tibi si modo sufficeret.
Fallor, an intueor per te montana Tokai
In prope subiectum praecipitata vadum?
Fallor, an in pelago subsultant ebria cete,
Et Batavus remo non nisi vina ferit?

DE HODIERNIS GERMANIAE POETIS.

Non Tamesis, non Tibris habet, non Sequana tantum
Nomina divinis inclita carminibus;
Sunt etiam, queis [Reg: quibus] se iactet Germania, Bardi,
Queis arcet summam querna corona diem.
Haec me Musa iubet tenero dilecta Tibullo
Ad populos numeris farier Ausoniis,
Dum me rura tenent autumni tempore primo,
Estque in conspectu magna Vienna meo,
Atque sacris umbris mea protegit otia quercus,
Assultatque meis garrula lympha sonis.
Audiat haec Tamesis, Tibrisque, et Sequana, nec se
Teutoniae posthac anteferant fluviis.
Tu quoque, quem diva Caesar cum Matre sedere
In sancto Patrum concilio voluit,
Qui, simul indulgent tibi publica commoda, laetus
Fontis Apollinei nectare labra rigas ,
Haec audi, Geblere [Note: 1) Austriae et Boh. Procancellarius , Litteratorum fautor litteratus, a. 1786 vivis exemptus.]! Tuis instantia discent
Auspiciis Elegi vincere fata mei.
Serius Aoniae nos respexere Puellae,
Serius! Hoc vestra dixero pace, Deae!
Nam culpam, siqua est, modo compensastis [Reg: compensavistis] abunde,
Solvistisque moram fenore multiplici.


page 160, image: s164

En rapit exardens sacro Klopstockius oestro
Pendula plectra tuis, Arx Solymaea! tholis,
Aeternaeque canit Sobolis de morte triumphum,
Qui miseris rupit vincula Terrigenis.
Illi panduntur Superum fulgentia templa,
Illi poenarum regna profunda palent.
Caelestes vatem in numerum plaudentibus alis
Circumdant Genii, consociantque melos.
At Genus humanum cantantibus adstupet, et nunc
Insolitae laxat pectora laetitiae;
Nunc horrore sacro quatitur, nunc pallor in ore,
Nunc rubor est, dulces nunc properant lacrimae.
Salve, Teutonico primum decus addite Pindo!
Maeonides sensu, Maeonides numero!
Salve, et divinam sic mox Messiada comple [Note: 2) Nondum ediderat tunc Partem IV. et ultimam Vir summus, celebratior fortassis (o Saeculi probrum!) si aliam sumpsisset materiam.],
Ut tuus in scena nunc placet Arminius!
Haec Istri tibi vota facit de litore Vates,
Cui in amicitia gloria summa tua est.
Tu quoque consimili iunctus mihi foedere, Gleimi!
Ultima victurum in saecula nomen habes.
Sume tubam! Tyrtaeus eris, Spartana iuventus
Quo duce Messenes concita fregit opes.
Sume lyram! Cytherea Senem rediisse putabit,
Cui rosa, ver, et amor, vinaque carmen erant [Note: 3) Nempe Anacreontem.].
Musa, Syracosio quae coepit ludere versu,
Et mox Ausoniis lusit arundinibus,
Helveticis Iuvenem sibi nunc delegit in umbris
Mulcentem patrias carmine Hamadryadas.
Gessnerum montes, Gessnerum in vallibus udae
Per ripas salices, et nemus omne sonant.


page 161, image: s165

Illius et Tamesis cantus, et Sequana discit [Note: 4) Traductis videlicet eius Idylliis.],
Et Popio socium, Segresioque facit.
Quis vero ille, novem puerum quem saepe Sorores
Seduxere sacras blandius in latebras,
Et dulci pavere favo, et sparsere corollis,
Et molli fotum continuere sinu,
Et dixere : Puer! votis succrescito nostris!
Teutoniae quondam tu quoque doctor eris.
Gellertus votis succrevit, Numina! vestris.
Ecce docet totam Fabula Teutoniam,
Aequans simplicitate Phrygem, Phaedrumque nitore,
Fontano salibus par, satiraque prior,
Ramlerum cum Rege suo [Note: 5) Friderico II. Heroe Borusso.] pernicibus alis
Fama mori prohibens sidera ad alta vehit.
Rex agit. Hic Latiae felix testudinis heres
Fortiter acta manu fortiter ore sonat.
Hunc terite, o Pueri! Nam, quantum carmine Flacci,
Tantum virginei fronte Maronis habet.
Nunc inter violas tua ludit, amabilis Uzi!
Melpomene umbrosi fontis ad illecebras;
Nunc se tollit humo vitae divina magistra;
Nunc avium regem post sua terga videt.
Ah citharam ne pone, precor! cultissime Vatum!
Teutoniae si quid fama, precesque movent!
Post Situlam raptam, subsectum fraude Capillum,
Et, sacri belli materiem , Pluteum [Note: 6) Scilicet Tassonum, Popium, et Boilaeum.],
Nescio, quid maius Phaeton tibi, Patria! donat,
Et Catus ante diem traditus Elysio,
Et quod praeterea per Brunsvicensia rura
Ridiculo terram syrmate verrit Epos [Note: 7) Frid. Wilh. Zachariae Epopoeiae Comicae.].


page 162, image: s166

Quid memorem Helveticas celebrantem versibus Alpes,
Quem super has Alpes mascula musa tulit [Note: 8) Alb. Hallerum.];
Quid cantata tibi prima, Wielande! iuventa
Carmina virtuti sacra et amicitiae;
Quid patriam Sappho [Note: 9) Annam Lud. Karschiam.], quid te, suavissime Weissi!
Te, Kretschmanne, tuae gloria Zittaviae!
Denique te veteres revocantem a funere Scaldos [Note: 10) I. Wilh. Gerstenbergium.],
Quemque suo retinet Gleimius in gremio [Note: 11) I. Georg. Iacobi,],
Et te, qua celebri tua prole Vienna superbit,
Care mihi longa, Mastaliere! fide!
Vatibus his fruimur vivis [Note: 12) At, dum haec edimus, Gessnerus, Gellertus, Zachariae, Hallerus ad plures abiere, in quorum tamen locum praeclara successerunt ingenia, quorum indicem texere longum foret.]. Sed avara duobus
Esse negaverunt fata superstitibus.
Ad, patrium liquit tristes Hagedornius Albim
Relliquias. Musae! spargite humum foliis,
Et querulo cantu Manes ad busta vocate!
Hic vestrum inter nos protulit imperium.
Hunc Patrem dixit Vatum omnis turba, tulitque
Hoc duce festinos ad iuga vestra pedes.
Alter Brennorum fortissima signa secutus
Fila lyrae movit, qua tulit arma, manu.
Nunc iacet immitis sub tempestate Gradivi
Perditus ad ripas, maeste Viadre! tuas.
Dicite, Pierides! Quae vos tenuere vireta,
Vulnere dum saevo Kleistius occubuit?
At saltem, redeunt dum tempora verna, quotannis
Cantori Veris munera verna date!
Hi Patriae decora alta meae. Sed parcite, Musae'
Unum si Patriae conquerar ore meae!


page 163, image: s167

Cur minus in soccum faciles, minus inque cothurnum7
Propitio quid adhuc numine Scena caret ?
Est, Lessinge! tibi, Weissi! tibi fama, fatemur,
Est sua Gellerto, Schlegelioque simul;
Quin etiam patriis augusta Vienna theatris
Mittere non unum nobile coepit opus.
Si tamen Ausonios, si Gallos, atque Britannos
Respicimus, certe non leve restat iter.
Spes brevis una pias Cronegkius ivit ad umbras,
Altera sorte pari Bravius interiit.
E Iuvenum tumulis exsurgat Dramatis auspex,
Qui reliquis moveat gentibus invidiam !
Hoc date, si vobis, Musae! mea carmina cordi!
Teutoniae serto haec unica gemma deest.
At vos, o patrii, genus immortale, Poetae!
Pergite, Maiorum quo via trita vocat.
Non pede servili externos insistite calles;
Qua lubet, incedant Gallus, et Ausonius.
Vos regum comites, belli, pacisque ministros
Patria vult Bardos, nomina sacra, sequi.
Fatidica hi quondam redimiti tempora quercu
Carmine virtuti praemia digna dabant;
Horum erat egregia pro libertate ruentes
Cantibus in pugnas exstimulare suis,
Et fortes celebrare animas, belloque peremptos,
Disceret ut patrum grandia facta nepos.
Non molles illis moduli, sed martia metra,
Ut populi ingenium, sic quoque versus erat.
Hos sit cura sequi. Sic, quantum vincimus armis,
Vincemus cunctos carminibus populos.


page 164, image: s168

PIUS VI. P. MAX. IOSEPHI II. AUG. HOSPES.

O tu, quae maior solio, sceptroque caduco.
Cognati nuper parte recepta Poli es,
Atque immortali ferto, pallaque recumbens
Stelligera auxisti Concilium Superum!
Noster amor quondam, post heu dolor, et modo divos
Inter habenda tuis Gentibus Indigetes!
Caelestes animos si quid Mortalia tangunt,
Si quid adhuc dulce est nominis Austriaci,
Si, tibi quae dedimus raptae lamenta Parenti,
Maternis remanent condita visceribus,
Alma Theresa! tuis dignare obtutibus urbem,
Quam tibi submissis Ister obibat aquis,
Induperatorum claram longo ordine sedem,
Quae mundo, et caelo te quoque, Diva! dedit.
Cerne, quis augustis veniat penetralibus Hospes,
Cuius in occursum, et bracchia Caesar eat.
Numinis interpres summi, sanctusque Sacerdos
De Vaticani vertice montis adest;
Iam senior, sed nulla Virum inclementia caeli,
Longae nulla viae terruit asperitas,
Quin contra Maiorum usum, monitusque Suorum
Desereret caram fortiter Ausoniam,
Atque affectaret Iosephi Caesaris ora
Pellitae procul in limite Pannoniae,
Caesaris ora tui, cuius virtutibus orbis
Totus ad extremos personat Antipodas.
Illum linquentem Capitolia celsa Senatus
Purpureus, Patres, concita Roma! tui,
Atque memor pia Plebs aevi brevis agmine denso,
Pars lacrimis, laetis pars tenet ominibus.


page 165, image: s169

Arcibus ille tamen Tarpeiis fausta precatus
Exiguo comitum cum grege adurget iter.
Caesaris exemplo, dum septem visere Colles
Iret ab amplexu, Mater amata! tuo.
Iamque propinquanti mediis de fluctibus Ister
Surgit, et incano Vertice pronus ait:
Antiquus fluo, sed nondum haec spectacula vidi.
Pontificum primus litora nostra premis.
Salve, o Romuleae decus immortale Tiarae!
Salve, sancte Senex! nomine, reque Pie!
Cetius haec antris repetit vocalibus, et mox
Turribus haec reddit magna Vienna suis.
Obvius interea venienti Caesar ut ardet
Iungere sacratis pectora pectoribus!
Ut Pius Augustum complectitur! Ut bene certat
Officium Nati cum Patris officio!
Ut se collustrant duo maxima Lumina mundi!
Alter ab alterius totus ut igne calet!
Quin etiam lacrimas, sinceri pignus amoris,
Caesaris, atque Pii, Mater! in ore nota.
O nisi Terricolis solum has natura dedisset,
Si Superis etiam suppeterent lacrimae,
Testes laetitiae guttas tibi cerneret Aether
Nunc quoque per dias dulciter ire genas!
Aspectu fruere o saltem, Numenque precare,
Caesaris, atque Pii prosperet Hospitium,
Quosque suo voluit per gentes munere fungi,
Aeternum stabili servet amicitia!
Fallimur, an subito Zephyri sonuere tepentes?
An subito facie sol meliore nitet?
Omen adest! Populis quod erat, dum vita manebat,
Est et apud Superos alma Theresa, suis.


page 166, image: s170

PARAFRASE ITALIANA DELL' AUTORE.

O tu, che dello scettro e soglio frale
Maggior volasti al tuo cognato Polo,
E là nell' adunanza de' Beati
D' immortal serto, e di stellato ammanto
Adorna siedi! Un tempo amor de' Tuoi,
E poi dolor, e omai d'aver il nome
Tra Geni tutelari della Patria
Ben degna! O se mortali cose ponno
Far impression in anime celesti,
Se dolce a te pur sempre è d'Austria il nome,
Se ancor nelle tue viscere materne
Rinchiusi stan i nostri amari pianti
Sparti per te, deh volgi, alma Teresa!
Lo sguardo a queste mura, intorno a cui
L' Istro guidava le onde a te soggette,
De' Cesari famosa antica sede,
In cui nascesti, o Diva! al mondo, e al cielo.
Mira, qual s'avvicina ai tetti augusti
Ospite eccelso, a cui Giuseppe incontro
Sen va con braccia aperte! Vien del Nume
L' Interprete dal giogo Vaticano,
Il venerabil Sacerdote, d'anni
Carco bensi; ma che per tanto ad onta
Dell' algente stagion, e del disagio
Del lungo erto cammin, contro il costume
De' Precessor, ed il parer de' Suoi
Lascio con fermo cor l'Ausonia amata,
E lungi nel confin de' pellicciati
Pannoni di Giuseppe al volto aspira,
Diva Teresa! al volto del tuo Figlio,


page 167, image: s171

Del quale le virtudi il mondo intero
Sin dagli estremi Antipodi rammenta.
Quando dall' alto Campidoglio scese,
Tosto il Consesso porporato, i Padri
Della commossa Roma, e il Popol tutto
Memore omai delle vicende umane
Or con lagrime, ed or con destri auguri
In folla il riteneano, ma indarno!
Che alla Rupe Tarpea dando un addio
Da Padre amante omai con picciol stuolo
Preme il cammin, di Cesare all' esempio,
Quando dalle tue braccia, amata Madre!
Sen giva a rimirar i sette colli.
Eccolo giunto all' Istro ! In mezzo ai flutti
S' erge il canuto Dio, e lo saluta:
Vechio son io; ma un tal spettacol mai
Viddero gli occhi miei. Le nostre sponde
Tu primo de' Pontefici toccasti.
Io ti saluto, o immortal onore
Della Tiara! Santo Vechio! Pio,
Qual ti dichara il nome! Io ti saluto!
Dagli antri suoi romoreggianti intorno
Risponde l'alto Cezio a questi accenti,
E dalle antiche torri ripercossa
La gran Città dell' Austria li rimanda.
Incontro allo Stranier s' affretta intanto
Augusto, ed oh quanto arde il sagro petto
Strignerne al suo! E come Pio l'abbraccia!
Quanto gareggia col dover del Figlio
Quello del Padre! Quanto della terra
S' irraggian a vicenda i piu gran Lumi!
Quanto dell' uno al fuoco avampa Paltro!
Anzi l'umide ciglia d'amendue,
Pegno d'amor sincero, o Madre! osserva!
Ah se non fosse il lagrimar gia dato


page 168, image: s172

Solo a Mortali, se lassu nel cielo
Vena di pianto tuttavia scorresse,
Vedrebbe or' ora il ciel stille di gioia
Bagnarti il volto, o Diva! dolcemente!
Del grato aspetto godi almen, e muovi
L' Arbitro delle cose a prosperare
Di Pio, e di Giuseppe l'almo Ospizio,
E il nodo indissolubil d'amistade
Ad eternar fra quelli, i quali al mondo
Rappresentan di lui l'eccelsa immago.
Ma che! Tepidi a un tratto intorno intorno
Scherzano i Zeffiretti? A un tratto il sole
Vibra splendor piu puro ? O lieto augurio!
Qual' era in terra a popoli soggetti,
Tal' e Teresa nell' eteree sfere.

HOMO NAVIS.

Navigium corpus, mens candida rectaque Nauta est.
Hic si defuerit, vae tibi, Navigium!

MARS ET MORS.

Mars et Mors domini semper certaminis, estque
Nobile Martis opus flebile Mortis opus.


page 169, image: s173

DE D. FRANCISCO XAVERIO [Note: 1) In itinere Sinico exstincto.].

Emenso posuit metas Tirynthius orbe;
Metas Francisci nescit anhelus amor.
Herculeus labor est, metas posuisse labori;
Est plus quam Herculeus non posuisse labor.

AEGER MOROSUS.

Nuper ubi Medicus venam tentaret Ofelli,
Diceret et: Male te febricitare puto,
Protinus iratus Medico respondit Ofellus:
Si nosti [Reg: novisti] melius febricitare, iace!

LAUS COACTA, NULLA.

Cur me praeconem factorum, Marce! tuorum
Exigis? Extollam cur tua cuncta tibi?
Si vis laudari, me cogere define! Namque,
Quae non sponte datur laus tibi, nulla datur.

REPERTOR SAPIENTIS.

Ne mirare, tibi Sapientem haud esse repertum !
Hunc reperit nemo, Vare! nisi Sapiens.


page 170, image: s174

TUMULUS CICERONIS.

Hic iacet heu Latiae facundia maxima linguae ,
Lux Oratorum, gloria summa Togae !
Ne te paeniteat, lapidi dare basia pronum,
Ipsius os Romae nam tegit iste lapis.

CANDIDATO POETICES.

Carmina pauca facis. Num tu fecisse Maronem,
Dum coepit Musis se dare, multa putas?
Principium Vati tanto Balista sepultus,
Et Culicis fatum, versaque Ciris erat.
Tu quoque, qui tenui nunc lustras litora cymba,
Grandia mox altum per mare vela dabis.

VIOLAS OFFERENTI.

Ut tua magna iubet Patriam sperare Iuventus,
Sic vernas Violae nuntiat ortus opes.
Ut tu virtutis gratum diffundis odorem ,
E Violis gratus sic quoque spirat odor.
Ut tibi prae reliquis formosa modestia cordi est,
Sic Viola est fastus nescia, serpit humi.
In Violis igitur tua cum spectetur imago ,
Nonne mihi te das, dum mihi das Violas?


page 171, image: s175

QUAE HODIE LIBRUM COMMENDENT.

Sperne thronos, Clero [Note: 1) Aut nova sunt rerum novarum facienda nomina, aut ex aliis transferenda. Cicero Acad. I. 7.] insulta, mysteria iacta,
Spurca doce, ride Sacra! Legêre, Liber!

TYPOGRAPHIAE INSTAURATIO.

Quod nuper fuerat tibi Baskervillius, Angle!
Quodque, Hispane! tibi nuper Ibarra fuit,
Bodonus quod nunc Italo est, Galloque Didotus,
Quis, Germane! tibi, quis, vel an ullus erit?
Haec mihi quaerenti auriculam Germania vellit:
Quid dubitas? Gemmas aspice Caesareas [Note: 2) Amici Ios. Eckhelii Numophylacis Caes. Commentariis illustratas , et formis Kuizbeckianis excusas Viennae 1788. f.] !

FRID. IOSIAE SAXONI COBURG. TURCARUM VICTORI.

Quo tecum innumeram, Thracum Vanissime! turbam
Praecipitas? Tumidum pone supercilium!
Parva quidem manus est, in quam ruis; attamen illam
Herous, potior milibus, ardor agit.
Pannon eques, Teuto pedes est, cui sanguine clarus
Saxonico faustis imperat alitibus.
Ferrea, quae vectas, an vincla pavebit, Amoris
Aurea quem nectunt cum Duce vincla suo ?


page 172, image: s176

GEDEONI LAUDONIO BELGRADI EXPUGNATORI.

Quae per lustra decem Tauruni insederat arces
Effulgens nimbo Luna procelli fero,
Hanc modo confractis deiecit cornibus Heros
Induperatricem substituens Aquilam.
Mars pater! emeritis lauros superaddito canis!
Fama! Viro reple solis utramque domum !
Eugenium reducem petiistis, publica Vota
Est in Laudonio, sistite, Vota! redux.

ANDREAE HADIKII TUMULUS.

Hadikii ad Tumulum pullae invisere Sorores:
Relligio, Virtus bellica, prisca Fides.
Caelicolas habuit me conciliante faventes:
Dixit, et accendit lampada Relligio.
Hostibus effeci metuendum: bellica Virtus
Dixit, et in Tumulum laurea serta dedit.
Prisca Fides: Hominum per me sibi corda paravit:
Dixit, et appendit cor Tumulo niveum.
Quarta superveniens: Me vel galeatus amavit:
Dixit, et haec scripsit pro Tumulo Sophia:
Hadikios, Superi! si vobis tollitis, inter
Degere Terrigenas longius haud volupe est.

DE MORTE IOSEPHI II. AUG.

Caesaris ut corpus nimii fregere labores ,
Mors: Animum frangam! dixit, et haud potuit.


page 173, image: s177

LEOPOLDO II. AUG.

Te Patris Probitas, Matris Clementia, Fratris
Sedulitas, Proavi Nomen ad astra ferent.

CATHARINAE II. VICTRICI, PACIFERAE.

Rossiacas niveis Proras Victoria pennis
Antevolat. Thracum turgida Classis ubi est?
Arma, Viros, tabulas, antennas, vela, rudentes
Adspice Bosphorico sparsa natare salo,
Et Byzantinis in turribus intremere ipsum
Femineo Selymum cum grege Semivirum [Reg: Semivirorum] .
Hoc deerat. Primis respondent Ultima. Pacem
Munere iam divae Principis, Orbis! habe.
Pacem, quam raro Victrix moderamine, cunctis
Inconcussa minis, obtulit, Orbis! habe,
Caelicolasque roga, longo ut tibi fulgeat aevo
Et saecli, et sexus lux Catharina sui.

AD TUMULUM IOSEPHI SPERGESII.

Tu quoque, Spergesi! antiquae virtutis Imago!
Ire iubes tristes flebilis exequias,
Cui Pietas, Doctrina, Fides, Prudentia, morum
Candor, et Integritas quando parem invenient?
Te Puerum sacris Musae lavere fluentis,
Invidit Musis alma Themis Iuvenem.


page 174, image: s178

Tu tamen, ut primum toga erat Tibi sumpta virilis,
Rivales nosti [Reg: novisti] conciliare Deas.
Hinc monumenta Tibi Populorum cuncta patebant,
Et quidquid prisca traditur Historia,
Quodque recens fastis per Gentes condidit Aetas;
Hinc Tibi fons Latii limpidus eloquii;
Utilis hinc opera exactos sine labe per annos
Et Patriae, et divis praestita Caesaribus.
Haec immaturo sibi funere rapta Vienna,
Haec Tua Tyrolis deflet, et Insubria.
Nos quoque, sincero quos caros corde ferebas,
Flere iubet sanctae nomen Amicitiae,
Teque inter gemitus supremum voce vocare,
Addite, Spergesi candide! Caelicolis !

TYCHONIS BRAHAEI CEL. ASTRONOMI SYMBOLUM: SUSPICE ET DESPICE. ACCOMMODATUM MAXIMIL. HELLIO CEL. ASTRONOMO VIVIS EXEMPTO.

Corpore dum posito levior, tellure relicta,
Candidus ad Superos Hellius urget iter,
Et nunc has Stellas, nunc illas transvolat, inquit:
Sat vos suspexi, despicere incipiam.


page 175, image: s179

AD TUMULUM HENRICI IOH. KERENII PRAESULIS HIPPOLYTANI AN. M. DCC. XCII. PRID. KAL. DEC.

O mihi salvete aeternum, aeternumque valete,
Queis adsto, cari Praesulis Exuviae!
Henrice! ivisti, quo Te Tua vota trahebant!
Auribus haeret adhuc vox Tua summa meis:
Dissolvi cupio. Sed quid cupiamus Amici?
Quid cupiam sine Te, Fautor adempte! Cliens?
Tu prior aetheriae subflasti semina flammae,
Quae latuere meis condita pectoribus.
Tu Vati mihi Phoebus eras, populoque probandam
Se mea Musa Tuo praebuit admonitu.
Utque probata fuit, Te nemo beatior ibat,
Inde foret veluti gloria parta Tibi.
Tu mihi scribenti hortator; Tibi scripta placere
Uber erat liquidae fons mihi laetitiae.
Cura Tibi, Divae me commendare Theresae,
Munereque augustae me cumulare manus.
Sic ego Te colui, sic Tu me semper amasti;
Sed Tuus extremo tempore crevit amor.
Namque Tuo Tecum voluisti rure quotannis
Veris et autumni carpere delicias.
Piniferi montes, flaventia messibus arva,
Traisaque [Note: 1) Torrens Accolis saepe iniurius.], tu melius saepe docenda viam!
O Loca perpetuo mihi sacra futura! foveri
Noster amat vestris luctus imaginibus!


page 176, image: s180

O quoties vestris aestus vitavimus umbris
Fallentes dulci tempora colloquio!
Materies sermonis erant: aut Conditor orbis,
Aut telluris opes, aut opera agricolae,
Aut doctorum aevi varii monumenta virorum,
Aut vetus, aut nostri temporis historia.
Et nunc per silvas iuvit reptare salubres,
Nunc in muscoso ponere membra solo,
Nunc cupida bibere aure melos sublimis alaudae
Mitibus in pratis sole sub occiduo.
Hic stipare Tuum licuit latus, optime Praesul!
Cuius inexhaustus fluxit ab ore lepos.
Hic licuit! Sed, quae nunc rura beata frequentas,
Heu procul e terris turbidus adspicio,
Exuviisque adstans lacrimor, verbisque supremis
Haec testata meae Sensa velim Patriae:
Henrico debes, si quid Tibi protulit UNQUAM [Reg: umquam]
Te non indignum, Patria! Denisius.

AUGUSTO AD D. STEPHANI FANUM DOM. PASCH. PROCEDENTE.

Non, quia Lex iubet, aut miscet Petulantia cives,
Non, quia vult Usus, sed quia dictat Amor,
Quacumque inveheris, loca plausibus omnia fervent.
Per medios, Caesar! Teutonas inveheris.