Phoebe pater, doctaeque Deae, quibus Aonis unda
Labitur, et frondet Parnassi in vertice laurus!
Si bene quid vestras manus haec suspendit ad aras,
Liminibus vestris si nuper tristis abivi,
Respexique etiam, dixique invitus: Amicae
Cum Cyrrha, et Pimplae cum fonte valete Puellae!
Nunc faciles audite! Opus est mihi numine multo.
Nulli visa cano. Procul, o Boeotica Proles,
Cui crassis nebulis cerebrum ignorantia miscet,
Quae Bacchum Phoebo praefers, ventremque Minervae
Quam loquar, haec bipedes Diva insectatur asellos,
Mactarique cupit. Tu, Musis sacra Iuventus!
Huc ades, et, dum te rapit ad sublimia pulchrae
Laudis amor, Numen, quod sit tibi rite colendum,
Disce ex me, seros eadem doctura nepotes.
Iam fessum gravis Autumnus caput inclinabat,
Iamque coronabat patrios nix plurima montes,
Cum laribus caris, cara genitrice relicta
Reddideram studiis animum , timidusque repulsae
Vix bene tangebam tunc tantum nomine notae
Limina Rhetoricae. Volventem oracula Romae
(Nil aliud melius te dicam, maxime Tulli!)
Contigit, ut somnus, si non arcana Deorum
Vis fuit, opprimeret. Longo certamine victa
Lumina clauduntur tandem, liber effluit, ipsa
In pluteum multo annutu lassata cadit frons.
Ecce autem veneranda Viri mihi forma repente
Constitit ante oculos mentis. Percussit imago
Numquam visa animum. Spargebat honora capillos
Canities, vultum cum maiestate severa
Gratia diviso imperio secura tenebat.
Visus erat, quali Phoebeos proximus ignes
Rex volucrum explorat. Dextra gestante volumen
Laeva coercebat Romanam sedula vestem,
Quam dixere Togam. Prior hic mihi multa paventi:
Pone metum, Iuvenis! Sequimur communia castra,
Tu tiro, veteranus ego. Commune veremur
Numen. Ab egregio ne mentem averte labore!
Meta quidem longa est, multis terrebere monstris,
Ardua multa feres, multo sudore madebis;
Haec tamen heroae sunt pabula mentis. Ad astra
Non aliam scito esse viam. Me cerne vel unum.
Quot fluxere dies Veterum monumenta terenti!
Quam multa ad vigilem meditatus scripta lucernam
Morphea postposui Suadae, curisque quietem
Quo mihi notitiam vocum sudore paravi!
Gratia dicendi quanti stetit! Attamen istis
Gloria plus potuit. Mittendum in saecula nomen
Stravit iter, duxitque manu. Nunc noster ubique
Vivit honos fato maior, celebrorque, legorque,
Qui periturus eram, si mens ignava fuisset.
Utque scias , qua nunc degam regione receptus,
Esto comes! Cernes augusta Palatia divae
Rhetorices, Dominamque tuam venerabere praesens.
De duce ne timeas. Sum, quem vigil ante tenebas,
Sum Cicero. Audito Ciceronis nomine laetus:.
En sequor! exclamo : Sequor en, quocunque vocabis,
Grande decus Latii, Rostrorum gloria, torrens
Eloquii! Sequor, et vestigia pronus adoro!
Progredimur calle ignoto. Mihi Patria sensim
Eripitur, montesque novos, nova flumina cerno.
Purior hic aether peregrinos spirat odores,
Nec tristes recipit nebulas. Meliore calescens
Sole superbit ager. Laetus subeuntibus afflat
Membra vigor, mentem lux ipsam insueta serenat.
Haec ego dum tacitus mecum per singula miror,
Ecce tibi ingentes campos , quos fine carere
Dixerit, armatis etiam qui credere vellet
Luminibus. Frustra hic Venetus, frustra Anglica vitra,
Carmine quae noto laudat per compita stentor,
Mercurium fragili qui clausum carcere gestat.
Campus in immensum sed quamvis tendat uterque,
Qui dextram, laevamque tenet, tamen iste sub omni
Rerum mole latet. Videas mare, flumina, montes,
Astra, feras, homines, quidquid censetur in orbe,
Quod sensu queat attingi. Sed copia rerum
Tanta silet, nulloque sono pigra aura movetur.
Alterius campi vacuum iacet aequor; at illo
Mille sonos audire datum est, discrimina mille
Verborum, vocumque chaos. Fervere putabam
Bella stolata inter lotricum examen, et illas,
Quae modo castaneas vili sartagine torrent;
Credebam veteres ollas, sellasque volare
Loripedes, tanto strepitu loca dicta sonabant.
Ergo morae impatiens diuturna silentia rupi,
Et: Pie, dicebam, Ductor! Si noscere fas est,
Dic mihi, cur vacet hic campus, cur rebus abundet
Alter, et hae taceant; vacuus tamen usque loquelis
Personet? Ille refert: Dea nostra his imperat arvis.
Illius imperio campum, quem laeva tuetur,
Res castris texere suis; regio altera dextram
Respiciens Verbis cessit. Pars utraque fines
Custodit, nutumque Deae subiecta veretur.
Res sine voce tacent; Vocis natura sonare est [Note: 2) Materia et Forma Eloquentiae.].
Hinc Soboles pugnis, omnique aptissima marti,
Seu iubeas densis cuneis procurrere in hostem,
Seu sparsis pugnare globis, mediove relicto
In latera inferri, seu firmam offerre phalangem [Note: 3) Diversa Orationis genera, seu Styli.].
Vix sonuere tubae, numerus ruit omnis in arma,
Quorum mille dein cupidus mirabere formas.
Disce ex his, quo sit provecta potentia Suadae,
Dum rerum genus omne tenet dicione, suisque
Dirigit imperiis voces sine lege volantes.
Haec inter progressi ambo minitantia caelo
Tangimus, et vivas imitantia moenia rupes.
Aeratas stupeo portas, et caeca profunda
Fossarum, vigilumque gregem, qui plurimus adstat.
Illis trux habitus, crudo quoque robore membra.
Pars telis quatuor, tribus una, extrema duobus
Bella gerit. Stricto primo stringantur, oportet,
Et reliqua [Note: 4) Periodi. Quod Vocabulum versus respuit.]. Ante alios pugnam, caedemque capessunt.
Conveniunt celeres, ubi summa pericula fervent,
Ordinibus freti. Dux haec me cuncta monebat.
Quem postquam videre, nihil mortale sonantes
Impellunt aditus, et grandia limina pandunt.
Hic nova se rursum facies subeuntibus offert.
Dextra iugi Phoebo fruitur, cultisque viretis;
Laeva latet tenebris, noctique immersa perenni.
Tullius hic: Laevam sequimur. Vidisse iuvabit,
Queis pereat poenis, qui nostrum laedere Numen
Audet, et ingratus concessum munere Divae
Prodigit eloquium. Lateri Ciceronis adhaere
Impavidus! Cicero est his formidabilis umbris.
Sumpsi animos, tantumque ducem per opaca secutus
Devia stagnum undans flammis, et sulphure vivo
Conspicio, variosque ardenti in gurgite nantes
Exsertis linguis, et terrifico ululatu.
Scire avido, tantas quae poscant crimina poenas,
Reddidit haec Cicero: Quos gurgite cernis in isto,
Non paucos homines ab avito iure Sacrorum
In stolidum traxere nefas, verbisque dolosis
In castos quondam docuere insurgere ritus:
Nullos esse Deos. Nullam post fata bilancem.
Infernos commenta rogos. Cum corpore solvi,
Quidquid eras. Mores, Virtutem nomina vana.
Nominibus tamen his utendum, ubi testis adesset.
Quod si testis abest, Sapientem pandere posse
Vela cupidinibus, nec iam ulla lege teneri.
Hi, quia facundi sunt dotibus oris abusi,
Seque unos crepuere Sophos, Verique magistros,
Ignibus his hoc in stagno sine fine coquentur.
Parte alia nox visa minor. Sub luce maligna
Apparent hominum tristes, tenuesque ruinae.
Funereo exanguis facies pallore rigebat,
Aruerat pellis, diro stridore sonabant
Ossa, cavos oculis macies extrema recessus
Subdiderat. Ventos vano captabat hiatu
Turba omnis testata famem. Commotus acerbo
Intuitu causas, miserorum crimina, quaero.
Protinus: Immeriti num te miseratio vulgi,
Tiro! subit? mihi Ductor ait: Foedissima monstra
Digna tua pietate putas, queis [Reg: quibus] sanguine pasci
Innocuo, tenuis caede exsultare popelli,
Virtutem iugulare, scelus super astra levare,
Dum licuit, solenne fuit? Quid enim sibi ducit
Turpis adulator vetitum? Dum vita manebat,
Aulas hi coluere suo palpare Monarchas
Eloquio docti, caeloque aequare parati,
Quidquid agat Princeps. Iusti dixere tenacem,
Qui pede sanguineo premeret sibi subdita colla
Carnifici propior, populi pro Patre Tyrannus.
Largus erat Princeps, si quis, quas sudor avorum
Collegit, spargebat opes, luxuque iubebat
Degeneri nullos horrere aeraria fures.
Contra, qui miseros spoliabat pane colonos,
Natus ad augendos census, et hirudine peior,
Providus, et frugalis erat. Oui sacra nefandae
Cypridos, et Paphias coleret devotus acerras,
Tutus erat flore aetatis, clipeoque iuventae.
Fraudibus his blandis, verborum hoc melle doloso
Principis infregere animos, et in omne ruentem
Armavere nefas, donec vel vindice ferro
Occideret, vel purpureum pro Principe monstrum
Pollueret solium. Sed nunc pro turpibus ausis
Dant laesae poenas Suadae, tolerantque caninam
Tempus in omne famem, qui quondam more canino
Ventris in obsequium, quidcumque satur spueret rex,
Lambebant avidi. Mox turbam intentus in illam:
Cernis Aristippum, Evagoram, turpemque Cleonem,
Inquit: et augustas solitos sale spargere cenas
Sarmentum, Galbamque? Hic Arbiter ille Neronis,
Narcissus, Pallasque, Perennius, atque Cleander
Aeternum esuriunt [Note: 5) Noti omnes e veteri Historia Adulatores.]. Sed cur ignota profantur
Verba mihi quidam? quaerebam. Ductor ad istud:
Audiit hos palpo sermonis Sequana quondam [Note: 6) Poemation istud conditum fuit a. 1753. dum Auctor Clagenfurti Rhetoricen profiteretur.],
Heroas aequare Deis, et quaerere in aula,
Solibus haud impar etiam qui pluribus esset,
Pluribus aut Mundis [Note: 7) Adlusio ad Numisma Ludovici XIV. a. 1663. cusum, cuius Aversa Solem exbibet cum lemmate: Nec pluribus impar.]. Nunc almo lumine cassi
Lilia, Parisios, Luparam, Versalia Tempe
Murmure frigidulo ingeminant sine fine, vocantque
Quondam laudatos longa ad ieiunia Magnos.
Parte alia vacuas spargebant verba per auras
Excelsi rostris quidam; neque contio rostris
Ulla, nec auditor. Miranti talia Ductor:
His olim populos formare ad iussa Tonantis
Munus erat, ritusque pios, pia sacra docere.
Fors poterant etiam; sed laudis stulta cupido
In praeceps egit. Superum monumenta verenda
Vili cerussa vocum, stolidoque cothurno
Relligione sacras infamavere cathedras.
Agricolarum aures, et cuncta minora perosi
Oppida centenis delubra superba columnis
Rumpere quaerebant sermonibus ampullatis,
Multus ubi auditor, quem nosceret aula, salivam
Cogeret, et nigris subsellia densa niterent
Palliolis. Haec inter abit molimina tempus.
Mimus habet finem. Mors: Plaudite! dixit. In ista
Delapsi loca perpetuis baubatibus instant,
Et, quia ventosae ducti prurigine laudis
Dulce palatinas aures mulcere putabant,
Non audituris iactant oracula ventis.
Atque, ut perspicias melius, quo nostra rigore
Diva sit in sontes, huc lumina verte! Simulque
Monstrabat digito turbam, quam multa papyrus,
Et veteris chartae contorta volumina saeva
Commisere acie. Resonat locus ictibus omnis.
Caeduntur, caeduntque. Novis novus ardor ab armis
Advenit, et miseris non est cura ulla quietis.
Usque adeo crevit rabies. Iam verbere crebro
Consumptus, quaecumque vides, tegit omnia codex.
Hi quondam, dum vita fuit, sunt castra secuti
Rhetoricae, poterantque etiam nunc sede beata
Nobiscum sine fine frui; sed pectora lucri
Cepit turpis amor. Signis post terga relictis
Vilis bracteolae studio meditantur iniquum
Proditionis opus, secretaque nostra profanis
Hostibus evulgant, et sacro nectare Suadae
Aspergunt bipedes onagros. Si forte veniret
Filius Arcadicae quercus, cui laeva mamilla
Nil salit, et nummo ostenso: Fer opem mihi, sodes!
Diceret: Est scripto Princeps mihi multa rogandus.
Convaluit Mater, Soteria debeo. Natus
Hac est luce Pater. Iani venere Calendae.
Protinus invito calamo, multisque lituris
Indignum testante nefas rea lucra secuti
Rhetoricae florem foedi lenonis ad instar
Importunorum vi commisere procorum;
Quamvis tanta gemens ad crimina virgo papyrus
Abnueret sucum, et spurias tolerare figuras.
Haec miseri nunc facta luunt, nunc perfida scripta
Auctores repetunt, et consumuntur in illis.
Progressi ulterius rursum nova monstra videmus.
Stabant non pauci, queis [Reg: quibus] fandi nulla potestas;
Ora etenim ferro gravibus religata capistris
Cerno premi, et vetitam gestu supplere loquelam.
Tum Cicero: Memori, quae dicam, mente reconde.
Hi patriae sunt probra meae; nam te neque nostri
Celabo manes Latii. Meminisse vel ipse
Tu poteris, quoties tibi sint audita per urbem,
Dum fora mercatu fervent, notissima verba:
Huc adsit, magicam qui vult spectare lucernam!
Ecce subalpinum murem! Bellissima saltat
En Catharina ! Tuis nimium ne parcito Soldis!
Turba, veni! Cernes Veneti sollemnia Bacchi!
Rubra Croatarum spectabis pallia, Classem
Indipetam, et Prussos in curta veste gigantes!
Posthaec mota manu raucum dant organa carmen,
Quod prior insequitur clamor. Sic credula vulgi
Corda trahunt, loculosque fame stimulante diserti
Excutiunt. Alii, quos ventris cura redegit
Ad laceras caligas, cum tota domi periit res,
Una divinam perdiscunt luce Mathesin;
Nec mora, vitra parant oculis acuentia visum,
Proque sibi reliquis Paulis hydrargyron addunt
Claudendum tubulis. Quantum non ventre magistro
Proficitur! Iam regna petunt externa, domosque
Concursant, seroque terunt clamore plateas
Eloquio freti. Sunt et (Nec, quam tua nondum
Excussit labem gremio Germania, Tiro!
Dissimulare velim) sunt et, qui mitibus herbis,
Unguentis, sucis, salibus, totoque Galeno
Auxilium properant aegris mortalibus. Altum
Pegma foro surgit. Vitae, mortisque Potenti
Longus adest ordo servorum. Ut densa corona
Conticuit, regum dextras , indultaque primum
Commemorat multis e pellibus, exin ad artis
Progreditur miranda suae. Stupet inscia turba.
Iam pia tussiculae Baucis mala cuncta minatur,
Nil formae iam Bassa suae, nil levis Echion
Pulmoni timet, annoso quin ipse catarrho,
Nescio quid, meditatur Aper. Mens omnibus una est,
Vincere Tithoni senium. Sudaria nummis
Plena volant, fetoque sinu sperata reportant
Saecula cornicis. Cessa, o gens credula! cessa!
Stercus inauratum est, quod emis. Nihil ille Galeni,
Nil habet Hippocratis. Cur mutas aera lupinis?
Nam, tuus ut medico denarius haeserit hamo,
Colliget astutus piscator vasa, tibique
Vertet terga novis iacturus retia salpis.
Huc quoque deveniunt, quos longo in ponte sedere
Videris, aut sacris crebros adstare colossis
Dimidio naso, manibus, pedibusve carentes,
Sed lingua nimium validos. Hi ducere nummos
E loculis didicere tropis, didicere figuris,
Eloquiique decus crasso centone profanant.
Hos ubi lapsa dies multo ditaverit asse,
Non iam scazontes [Note: 8) Claudicantes.] cernes. Agitare choreas,
Et fluidae cereris grandes siccare culullos,
Et iugulare famem pingui novere suilla.
Omnia mors mutat. Iam non licet esse disertis.
Ora silent, quamvis Samio non iussa magistro [Note: 9) Pythagora.].
Rhetorica occlusit fraudum rigidissima vindex,
Perpetuumque iubet meritos mordere capistrum.
Hos quoque, quos laeva positos in parte tueris,
Ira premit Divae. Merito! nam mentis acumen,
Ingenii nervum, et praestantis munera linguae,
Queis poterant summis etiam decus addere rebus ,
Quisquiliis vana ducti ambitione sacrarunt.
Hic quondam, longa quem conspicis aure rudentem,
Laudibus immeritis foedum celebravit asellum.
Vertice quem glabro frigentem cernis, hic olim
Calvitio plausit. Forma turpissimus ille
Thersitis formam demens aequavit Olympo.
Hic, qui praebet equi trepidantes dentibus artus,
Extulit eloquio diri Busiridis acta.
En tibi, qui quondam podagrae praeconia dixit.
Praeconem nunc grata suum complexibus arctis
Illa fovens morsu notat omnia membra procaci.
Denique, ne tristis nimium te turbet imago,
Aspicis hunc, albis quem texit bestia castris,
A pedibus quae nomen habet fatale minutis?
Humani capitis sollertes ille colonos
(Gratum opus agricolis) scripto celebravit honore.
Nunc hi sarcinulas certant conferre nigellas
In Maecenatem [Note: 10) Lucianus, Ioh. Passeratius , Synesius Cyren. Favorinus , Polyciates, Bilib. Pirkhamerus , Dan. Heinsius , Hortens. Landus , alii.]. Sic fert sententia Suadae.
Quae quis digna sua, dum vixit, laude putavit,
Cogitur illa pati, postquam est hac sede receptus.
Nunc miseri damnant fastum, mutosque fuisse
Se cuperent potius, sed seris Numina votis
Nulla vacant, meritum non est delebile Theta [Note: 11) Nota damnatorum a Thanatos.].
Hinc monitum meliora sequi te, Tiro! decebit.
Turpis anas quovis rostrum mersisse fimeto
In votis habet, innubi dum pascitur aethra,
Assyrioque satur phoenix pinguescit amomo.
Finierat, tenebraeque simul, maestusque recedit
Horror, odoratam vallem , cultasque subimus
Areolas, ubi ver, florumque exercitus omnis
Perpetuos posuere lares. Ego protinus altum:
Felices, exclamo: viros, quibus ista tenere
Regna datur, quibus exemptis contage caduci
Aurea saecla fluunt, mundique infantis imago !
Quam cuperem vestro vobiscum vere potiri!
Subridens Ductor: Temeraria vota coerce!
Subicit: o Tiro! Nescis, quid amoena minetur
Forma loci. Tristes horum prius aspice vultus,
Et disces optare. Simul conversus ad illos
Confectos luctu vultus, macieque suprema
Territus intueor; nec Ductor multa moratus:
Hos fuge, care Puer! si quid tibi possumus! inquit:
Hi quoque, quando genas pingebat mollior aetas,
Pectora Rhetoricae studiis intacta sacrarunt;
Verum quid sacrasse fuit, si calle relicto
Devia mox petiere, novam libi fingere certi
Rhetoricam, non, quae mentes sermone potenti
Vinciat, et casto splendescat mascula cultu,
Sed vario, veluti meretrix Floralis, amictu
Crispum sub crotalo moveat latus? Omnia plena
Verborum phaleris, et crebris tinnula bullis.
Grande nihil, sublime nihil, nisi sesquipedale.
Spernor ego. Mea scripta iacent, quae saecla tulere ,
Edomitura famem tineae, pasturaque blattas.
Pegasus in rostris hinnit, venerandaque quondam
Curia Pieridum saltu strepit. Aspice Cinnam,
Ut gaudet, plauditque manus ! Quae causa? Repertas
Esse sibi gemmas clamat. Dic, optime Cinna!
Quaenam illae? Astrorum illustrissimus Induperator.
Augustalia regum. Aeternatura tropaea.
In pectus redit aura. Genu lunare. Novercans
Fortuna. Excidium vomere, et ferre oscula ripae. -
Cinna, sat est! Rumpor. Quis te felicior alter,
Cui tantum turgent cimelia! Perge secundis
Alitibus! Numquam desint tibi, Cinna! paludes,
Prae quibus aurifluum possis contemnere Hydaspen!
O stolidum genus! o male blanda urtica placendi!
Quo rapis humanas mentes novitatis amore!
Quis ferat hac tantam corrumpi peste iuventam,
Quae, nisi floriloquis rabulis commissa fuisset,
Redderet Ausoniis numen, famamque cathedris!
Nunc inter violas, et humi nascentia fraga
Repere docta pari foedat contage nepotes.
Hinc est, quod solo hic florum pascantur odore,
Quos tanto studio sunt, dum vixere, secuti.
Haec ubi me monuit: Laetos, Comes! indue vultus!
Prosequitur: Dextram petimus. Felicia cernes
Agmina, quae pax alta fovet, quae limpida mulcent
Otia, quae quondam, modo mens tibi constet, adibis.
Multus ubi Suadae candenti in veste sacerdos
Ducit inexhausto turgentia nectare saecla.
Plura locuturus captum novitate locorum
Me videt ad nullas iam mentem advertere voces.
Planities erat apricis circumdata clivis,
Divitiis quam tota suis natura bearat [Reg: beaverat] .
Aethera si spectes, non illum livida nubes
Ausa unquam [Reg: umquam] turbare fuit; si gramina, blandus
Alta petebat odor, quem dives copia florum
Halabat vernante sinu. Si frigida quaeras
Antra, pererratos illimi fonte recessus,
Adsunt; si streperi malis vaga murmura rivi,
Mille tibi rivi lentum trudunt argentum
Obliti veluti cursus; si provocet umbra,
Aeternas platanos, caelo capita alta ferentes
Conspicias tilias, curvo laureta meatu
Pennigeris habitata choris, qui dulcibus implent
Omne nemus modulis. Echo non sufficit una,
Quemque canat, dubitans nunc hos, nunc exprimit illos
Hic ubi constitimus, niveis in vestibus adsunt
Indigenae, Crassus, divini Hortensius oris,
Plinius, Isocrates, et, quem stupuistis, Athenae [Note: 12) Demosthenes.]!
Perpinianus, item Muretus, tuque, Sigoni!
Tuque etiam, Poraee! venis, tu, gnave Soari!
Vosque alii centum, quorum tunc ora videre
Contigit, atque utinam contingeret usque videre!
Maiestas cunctis eadem, qua crimina quondam
Urbibus eiecere suis, qua mobile vulgus
Stare uno docuere loco, qua regna tenebant,
Morigerasque sibi reddebant saepe coronas.
Afflabat lux laeta oculos , viridisque senectus
Praestabat vegetos nulli cessura iuventae.
Horum ego defixus felici in forte virorum
Laxabam votis animum, cum Ductor: Eundum est,
Tiro! monet: Superanda viae pars altera restat.
Regia Rhetoricae nos praestolatur. Eundum est.
Tempus erit, tibi quo dabitur regna ista tenere.
Nunc praecide moras! Veneror tua iussa ! repono:
Quamquam o si liceat, si possim! Ast praestat abire,
Quando iubes. En me promptum! Duc, qua libet! Ibo!
Progredimur celeres, quamvis saepe ora reflecto.
Ventum est ad bivium, cuius sub limine Virgo
Constitit augusta specie, quam credere posses
Rhetoricam. Vultu magnae sollertia mentis
Emicat; assiduo gyrat vaga lumina motu;
Vestis mille oculis per totum picta refulget
Quoslibet, ut visum fuerit, sumptura colores.
Tullius hanc mihi commonstrans: Imitatio, subdit:
Dicitur haec, reliquis Suadae praelata ministris,
Et dominae dilecta suae, quam poplite flexo,
Si sapis, addictam tibi reddere, Tiro! memento!
Obsequor, et submitto genu. Subrisit Amazon,
Atque ait: Orator salve mihi parvule! Suadae
Regna videre cupis? Voti damnaberis. Ecce
Hic via se geminas in partes findit. Utraque
Tenditur ad sedes Dominae; sed longior illa est,
Haec brevior multo. Ducunt Praecepta per illam,
Hanc praebent Exempla. Via breviore feremur,
Dixerat, orditurque viam, qua porticus ampla
Admovet auratos caelo regaliter arcus.
Hic ego dum Pario structos de marmore muros,
Prae quibus et sunt vitra minus sincera, stupesco ,
Auratis insculpta notis contemplor ibidem
Clara mei monumenta Ducis, quae maxima Roma
Audiit e rostris quondam. Catilina rebellis
Hic pavitat, spectatur ibi Pisonis imago.
Vapulat hinc Verres, spem vitae Roscius illinc
Concipit. Adversa Milonem ex parte videre est
Securum exilii. Pars exhibet altera, quidquid
Pro Laribus dixit propriis, quae vota reversus
Protulit ad Patres. Paucis ut plurima dicam,
Quidquid divini Ciceronis fluxit ab ore,
Marmore in hoc legitur, meritoque perennat in auro.
Haec me sollicito sectantem lumine Virgo
Admonet, et: Portum votorum tangimus, inquit:
Hic est Rhetoricae sedes. Dum colligo sensus,
En tibi cognatis fastigia nubibus infert
Aula Deae, fastum mortalem vincere nata,
Digna domus Domina, sub qua sudare columnae,
Et nimiae didicere sibi vilescere gemmae.
Limina vestit ebur, latas dant marmora scalas,
Aere rigent fulvo portae, foribusque sub ipsis
Turba Puellarum nitido venit obvia cultu.
Versicolor cunctis cyclas, multoque decorum
Flore caput. Sequitur Puerorum candidus ordo
Impar stare loco, teneroque solum pede plaudens.
Hi dextrae assistunt, illae tenuere sinistram.
Hos mihi demonstrans Virgo: Quos cernis ephebos,
Noveris esse Tropos, has noveris esse Figuras,
Inquit, et haec inter caelestia tecta subimus.
Tunc mihi, nescio quis, mentem sacer increpat horror,
Diriguere comae, sudor quoque tempore sparsit.
At Virgo: Quid, Tiro! times? Hinc causa pavoris
Omnis abest. Longo haec spatiosa cubilia tractu
Inspiciamus, ait: Solet hinc sibi tela parare,
Hinc armare suos bellorum tempore Suada.
His quoque tu quondam sudabis, Tiro! sub armis,
His scelus, et fraudes , et quidquid pugnat honesto,
Sub pedibus trepidare tuis mirabere victor!
His adeo monitis revocato in pectora sensu
Singula perlustro cupidus. Stant ordine longo
Argumenta [Note: 13) Seu Argumentationes.] suis discreta cubilibus. Ista
Parte triplex aries [Note: 14) Syllogismus.], qui vel fortissima sternit
Moenia, parte illa torvum Enthymema minatur.
Hic acie bifida fulget fatale Dilemma;
Strictorum horret ibi pugnax seges Exemplorum,
Atque Epicherema, et Soritis mucro reduncus.
Haec mihi tunc primum pandebat nomina Virgo.
Quae postquam satis inspexi, procedimus, inque
Undique distinctam loculis immittimur aulam.
Rursus ubi Virgo: Gazas hic cernere Suadae,
Tiro! potes; tua sed ne te sententia fallat,
Non hic invenies operosi frusta metalli,
Pro quibus ingrati laniatis viscera matris,
Non rubri excrementa maris, rutilosve lapillos,
Pro quibus infidis toties confiditis undis;
Haec curvas teneant animas! Meliore propago
Ficta luto, fatuoque animus glaucomate liber,
Quas Superi curamus, opes affectat easdem.
Scrinia mox reserat. Quae tunc miracula vidi,
Quis celebret satis, aut digno sermone loquatur [Note: 15) Enumerantur deinceps Loci Rhetorici.]!
Hic Genera, hic Formae rerum, Substantia, Partes,
Materia, Effectus, Virtutes, Finis, Origo;
His adde Instrumenta, Modum, Tempusque, Locumque,
Quae sibi conveniunt, quae foedera cuncta recusant.
Plura quid enumerem! Rerum novitate stupentem
Compellat Cicero: Non haec sibi servat avara
Rhetorica. Hae semper gazae tibi, Tiro! patebunt.
Hinc dictis accerse tuis momenta, vigorem,
Et decus! Hinc solum contende orator haberi!
Finierat Cicero. Diti discedimus aula,
Urgemusque gradum magnae ad penetralia Divae.
Hic oculis opus est. Gemmae undique, et undique gemmae.
Auro parvus honos. Fornix famosa tropaea
Rhetoricae, partasque refert ex ordine lauros.
Hic Agrippa viros ex sacro Monte reducit.
Hic Demosthenis ora sui reverentur Athenae.
Hic Pericles tonat. Hic Veios transire Camillus
Romanum prohibet. Nec tu, fidissime Ductor!
Laude cares merita, sed magna parte videris,
Ut quondam, Dominos rerum sermone tenere.
Est sua laus aliis etiam. Non summus Apelles,
Non haec mortalis pinxit manus. Omnia plena
Numine terrificam spirant veneranda senectam.
Ast latera artifici textu sudavit Arachne
Gesta Deae ducens, primique exordia mundi,
Cum sine praesidio legum, cultuque Deorum
Errarent homines brutarum more ferarum
Per deserta vagi, cum semina credere sulcis,
Tollere tecta solo, circumdare moenia tectis,
Iussa sequi alterius, defendere vestibus artus
Res ignota foret. Tunc se mortalibus illis
Rhetorica ostendit primum, silvisque relictis
In foedus docuit posita feritate coire,
Legitimos servare toros, mandata vereri,
Formidare Deos, et nosse, et amare laborem.
Tunc Pietas, tunc alma Fides, tunc cetera turba
Divarum successit humo. Pars altera Bacchum
Exhibet eversa flentem sua dona lagona,
Mercuriumque sua frustrari fraude dolentem.
Fractae alibi Mavors inglorius incubat hastae.
Est suus et Puero Veneris locus. Improbus ille
Exstinctas Matri taedas, hebetesque sagittas
Flebilis ostendens vindictam poscit, opemque.
Rhetorica his cunctis fatalia saepius arma
Fortiter excussit, vetuitque excedere fines.
At procul in medio solio sublimis eburno
Ipsa tenebatur. Vos, o vos dicite, Musae!
Qualis erat! Mihi verba negant succedere metro.
Cinxerat augustam frontem speciosa corona
Et toto radiata Tago, et Gangetide gaza.
Oris erat species, non, qualem Mater Amorum
Iactat, in ignavos quae solvat corda calores.
Sed quae visa semel, quamvis sine voce diserta,
Ingereret virtutem animis, quam foedere raro
Ornaret socia cum maiestate venustas.
Praecipue ignotas spargebant lumina flammas,
Quae quaterent mentes, quae cordis in ima subirent.
Quid memorem eloquii pondus! Iovis ignea tela
Sunt violenta minus. Quidquid demum illa loquatur,
Vis occulta animos in partem flectit eandem.
Dextra manus sceptro partitur iussa, sinistram
Aurea non onerant, verum implent vincla, tegitque
Aurea palla pedes crebris distincta pyropis,
Purpura quam super est bis largo murice tincta,
In dextro firmata humero, et subiecta sinistro.
Circumflat solium, nutusque expectat heriles
Turba frequens horum, quos nostro more loquendi
Dicimus Affectus; viridi Spes hospita peplo,
Commorsis Odium labiis, zonamque soluta
Gaudia, collisis infrendens dentibus Ira,
Taeda armatus Amor, leni Miseratio vultu;
His adde Invidiam, multus cui pectora morsu
Depascit coluber, conversum in terga Timorem,
Tristitiam, tacito quae se pallore fatetur,
Et Desiderium defixo in sidera visu.
Omnes hi, quantum mortali in pectore possunt,
Tantum Rhetoricae iussis, nutuque tenentur.
Ipso sub solio Divae, pedibusque sub ipsis
Aeternas scelerum mordet genus omne catenas,
Ebrietas malesuada, Furor, fremebunda Tyrannis,
Luxus, et invisae Fraudes, et spurca Libido,
Perfidiaeque lues, et Amor sceleratus habendi,
Contemptus Superum, tortoque Superbia collo;
Omnibus his tandem post proelia plurima forti
Suada triumphatrix iniecit vincula dextra.
Nunc quoque compedibus temptent exire solutis,
Ni vetet, et cassos ludat secura tumultus.
Huc ubi deductus Divam mihi supplice ritu
Propitio, dum stratus humi meditata profari
Verba paro, Diva ecce tibi prior ora resolvit: -
Novimus, in nostram quid te perduxerit aulam,
Novimus, o Iuvenis! Nostris succedere castris
Est animus. Placet. Ast humeros, quid ferre recusent,
Quid valeant, prius incepto temptasse iuvabit.
Rhetore cum nostro ne tu confunde Poetam!
Nascitur hic; noster multo sudore paratur
Miles, et attritis tandem venit usus ab armis.
Rhetoribus iam prima parens Natura futuris
Fundamenta iacit; dat firmos corporis artus,
Dat solidum pectus, dat vocis dona canorae,
Ingenium vastum, memoremque per omnia sensum.
Hanc sequitur Virtus, quae Rhetoris altera mater
Componit motus freno rationis egentes,
Tendere ad alta iubet, redditque laboris amantem.
Talibus instructum donis ego tertia castris
Addo meis. Neque tunc omnis fortuna peracta est;
Sed labor, innumeroque gravis subit agmine cura.
Continuis etenim chartae impallere diebus
Cogitur, et feras vigilantem ad lampada noctes
Exigere, et multis tabulas implere lituris,
Sollertique manu procerum monumenta meorum
Volvere, nec raro certamina ficta ciere,
Appositas rerum species effingere mente,
Verba sequi, et dignos verbis addiscere gestus,
Donec inoffenso per tot discrimina gressu
Contingat meriti sublime cacumen honoris,
Unde sibi felix obnoxia saecula cernat,
Aeternumque decus, laudatoresque nepotes.
Ouin tu igitur pectus firmum, patiensque laborum,
Tiro! paras, pulchrosque alacer consurgis in ausus!
Ecquid enim Superis propius, quid dignius astris,
Quam genus omne hominum solo sermone tenere,
Criminibus purgare solum, virtutis amorem
Instillare animis, quas vincula nulla coercent,
Mentibus humanis occulta imponere frena!
Hi mihi, quam cernis, fortem peperere labores.
Namque ego mortalis quondam. Sed mille triumphi,
Quos tunc de monstris vitiorum immanibus egi,
Immortale mihi numen, sedemque pararunt,
Quam teneo, semperque Diis immixta tenebo.
Quamquam multa Venus, quamquam Mars multa moverent,
Non movere Iovem. Dignam me censuit ille,
Quam sibi propitiam cuperent mortalia cuncta.
Tu quoque, Tiro! meis illustre merebere quondam
Auspiciis nomen, seroque terere nepoti,
Dummodo sit virtus potior tibi, dummodo mentem
Recti cura trahat, nec mollis inertia fibras,
Nec languor tacito subeat praecordia lapsu.
Sic Dea. Solvere iam linguam in responsa parabam,
Cum mihi de summa campanula Gymnade [Note: 16) Seu Gymnasio.] stridens
Excutit heu somnum, Ludique audire Magistrum
Imperat! Aufugiunt Cicero, lustrataque Regna
Rhetoricae; tamen ima animis concepta voluptas
Permanet, insolitusque vigor mihi pectora pulsat.
At tibi Dii meritum, campanula stridula! reddant,
Laetitiis inimica meis! Ornabis, opinor,
Si quid vota valent, vetulae palearia vaccae,
Aut prodes, quo sit cerevisia pessima vico!
Alpino Sate! quid refricas mea vulnera quaerens
Oscaris interitum? Lacrimae mihi luminis usum
Eripuere quidem; sed mentem tempora prisca
Collustrant. Quanam potero ratione referre
Tristia fata Ducis populi! Numquamne deinceps
Te, mea Progenies, Heroum gloria! cernam?
Ut nimbi lunam rapiunt, ut, ab aequore vasto
Dum surgunt nubes, et rupibus Ardannidae
Nox atra incubuit, medio sol conditur axe,
Sic cecidit! Pater, ut longaeva victa senecta
Morvenio in saltu quercus, tabesco. Furore
Turbinis interiit ramorum honor omnis, et alae
Me Boreae exterrent. Oscar! nunquam [Reg: numquam] ne deinceps
Te, mea Progenies, Heroum gloria! cernam ?
Non tamen, o Proles Alpini! ut falce resectum
Gramen, iners cecidit. Clarorum sanguine cuspis
Oscaris immaduit, perque agmina robore fisa
Mors Iuveni dedit usque viam. Tua, nate Carutho
Oscar! mors inhonora magis. Tua dextera fidum
Traiecit pectus, rubuitque a sanguine Amici
Hasta tibi. - Quondam Dermidis, et Oscaris una
Mens erat. Hostiles acies coniuncta metebat
Vis Iuvenum. Tam firmus amor, quam tela. Solebat
Mors medio comes ire loco pugnantibus, utque
Ardveniis duo saxa iugis excussa feruntur,
Sic illis conferre manum mos. Ensis utrique
Saepius Heroum stillabat sanguine. Saepe
Nomen ad auditum Iuvenum bellator oborto
Contremuisse metu visus. Dermide nisi Oscar
Dignus erat nemo, Dermides Oscare solus.
Fortem illi Dargum, Dargum, quem proelia numquam
Viderunt dare terga fugae, stravere. Superstes
Dargo Nata fuit solis formosior ortu,
Mitior et lunae radiis. Duo roscida caeli
Sidera dixisses oculos. Ut anhelitus oris
Vernos spirabat Zephyros, ita pectora stabant
Virginis intactae nivis aemula, quae per apertos
Defluit ex alto campos. Hanc vidit uterque,
Vidit, et incaluit, totusque in Virgine fixus
Hanc amat, ut famam, cupit hanc, aut fata. Sed illa
Te praefert, Oscar! tua dici, Nate Carutho!
Nocte, dieque optat, Caedisque oblita paternae
Deperit a fuso dextram Genitore madentem.
Uror in hac: orsus Dermides: Virgine, Amice!
Uror! ait; sed te totis cupit illa medullis.
Nulla meis superest medicina doloribus. Oscar!
En tibi pectus! Age, et carum miseratus Amicum
Ense tuo releva! Contra sic Oscar: Ut istoc
Ense tibi pectus peragam ? Diarania Proles !
Frustra equidem speras. Num quis te, Nate Carutho !
Dermides retulit: dignus magis? Hanc ego vitam
Ut porro producam inglorius? Oscaris ensis
Absolvat miserum! Tu me mandare sepulcro
Non inhonoratum, et famosa morte beare
Tu potes! Oscar ad haec: Dermides! eripe ferrum,
Elatumque rota! Fato quis det mihi eodem
Involvi, et dextra cari Dermidis obire!
Ergo ad montis aquas, vicinaque flumina Branni
Concurrunt alacres. Cruor undis mixtus adhaeret
Petrarum musco. Dermides sternitur ingens,
Sternitur, et placido claudit sua lumina nictu.
Oscaris ergo cadis, Proles Diarania! dextra!
Hactenus invictum pugnis te cerno iacentem!
Nec plura. Oscar abit, carosque revisit amores.
Illa legens pressum venientis in ore dolorem:
Quae nebulae tibi fronte sedent? Quae, Nate Carutho!
Fortem animum curae exagitant? rogat. Ille profatur:
Me quondam nemo melior torquere sagittam;
Nunc tamen omne decus periit mihi. Montis ad undas,
O mea Lux! validi clipeus Gormuris, adortus
Quem pugna fudi, sublimis ab arbore pendet.
Incassum mihi longa dies exercuit arcum.
Nulla sagitta potis clipeum transfigere. Contra
Sic Virgo: Sine me! Quid possit filia Dargi,
Experiar. Manus haec, Oscar! tractare sagittas
Condidicit, Genitorque mea gaudebat in arte.
Sic effata locum petiit, Natusque Carutho
Post clipeum stetit. Excutitur fatalis arundo,
Et cari pectus reserat. Sit gratia dextrae :
Oscar ait: niveae! Flexae sit gratia taxo!
Quis daret hanc animam leto, nisi Filia Dargi!
Lux mea! da tumulum! da, cum Dermide quiescam'
Pars animae fortis Dargi mihi contigit, Oscar!
Illa refert: Hilares et nos occurrere morti
Novimus, et nostros ultro finire labores!
Haec dicens ferro sibi candida pectora rumpit,
Labitur, et revoluta solo vanescit in auras.
Exuviis ad montis aquas data terra. Sepulcris
Incertas umbras dispensat betula. Saepe
Cervorum ramosum agmen de montibus altis
Pascitur ad tumulos, medio dum flammeus axe
Sol calet, et circum tenuere silentia colles.
Fervida iam terris sitientibus incubat aestas,
Innubisque dies despectat ab axe. Petamus
Floriferos, Socii! colles, atque herbida prata,
Dumque celer densis apros in saltibus urget
Venator, nunc cervorum trepidantia fundit
Agmina, nunc leporem praeceps sectatur agrestem,
Fallendis demus nos Papilionibus horas!
Sol splendet, campique omnes, tumulique volantur,
Aligerae huic genti. Mellita hic pabula fugit;
Persequitur socium lascivior ille fugacem.
Hic placidus radiis ardentibus explicat alas,
Dum praedatrices gyris fallacibus ille
Deludit volucres, aut se alta celat in herba.
Principio viridi vobis duo retia filo
Contexta, o Socii! connexaque forcipis instar
Adsint; sed maculis largis haec esse cavete,
Ne sese eripiat dextro conamine praeda!
Retibus his instate agiles per florea sparsi
Pascua, sive Hyalen rapidam [Note: 1) Nomina Speciebus ab immortali Linnaeo imposita.], Paphiamve superbam,
Seu fulvam Aglaiam, variumve dein Polychlorum,
Aut pullam Antiopen, aut Irida versicolorem,
Aut formosam Atalantam, aliumve e gente volucri
Cernatis, donec centum de floribus uni
Insideat tandem. Tunc lente accedite panda
Forcipe; cautus enim nimis est, et subdolus hostis;
Centum oculis, quibus undique cuncta tuetur, ut Argus,
Pollet. Praecipue, ne vestri corporis umbra
Illi adimat Phoebi vultum, prohibete propinqui!
Nam subito quatiens alas secat aera velox.
Ergo ubi compressu celeri inter retia captus
Haesit, ne pictas motu sibi deterat alas,
Stringite quam primum, plenaque e pyxide levem
Promite acum, et medio capti defigite dorso!
Confossi nec vos adeo miseratio tangat.
Ecquid enim melius? Medio illum pica volatu,
Aut rapiat laetis intentum Daulias ales
Floribus, aut tergat tempestas saeva colores?
An specie egregia sic ornet scrinia vestra,
Ut teneat multorum oculos, et vota moretur?
Retibus exemptum caute iam lignea theca
Defixum excipiat, dum vespere rure reversi
Ad patrias aedes figamus in aflere plano,
Antennasque, simulque pedes, alasque reductas
Filo ita firmemus ferri, ut post tempora pauca
Nostras siccus opes cumulet, reliquosque referri
Inter congeneres vitrea in tabularia possit.
Ast ubi iam tempus, quo torridus aestuat aer,
Vicinas silvas, umbrasque petemus opacas.
Sed non otia pigra sequi, fusosque per herbam
Tegmine sub quercus permittam carpere somnum.
An vos Papilio solus delectet, Amici!
Nulla Phalaenapum [Note: 2) Linnaeo Bombycum, Noctuarum etc.] cura est, quae, nox ubi terris
Umbras inducit, per roscida prata vagantur,
Aut, ubi sera colit Sapiens ad lumina Musas ,
Ardentem involitant alarum lampada damno,
Aut procul in pago, dum Mopsi sedula coniunx
Ad taedae lumen deducit (lamina Baucis,
Exercent strepitus ad parvam saepe fenestram)
Ast, ubi clara vigil nitido patesecit ab ortu
Purpureas Aurora fores, ad tuta, latebras,
Silvarumque umbras redeunt, rimisque cavatis
Corticis arborei, foliisque sub omnibus haerent?
Hic ergo truncos oculo lustrate sagaci,
Fissurasque omnes, et acus distringite prompti!
Nec vos decipiant; nam motum gnaviter omnem
Dissimulant, patulisve alis, alisve plicatis
Corticeum referunt naturae fraude colorem.
Argus certe erit ille mihi, quem nulla Phalaena
Luserit. Inventis igitur transfigite dorsum
Certo ictu! Saepe egregias incuria cristas,
Queis genus hoc fratres superat, praestatque diurnos,
Vastavit foede, nudataque terga reliquit.
Sed quia grandius his corpus, robustaque vita,
Cuspide figendas iterum scitote reversi
Per latera, aut paulisper acus caput esse fovendum
Admota flamma, mors ut cruciatibus illas
Absolvat citius, fugitivaque vita iuvetur.
Non minus est etiam pascentes frondibus altis,
Aut herbis, Socii! Erucas [Note: 3) Seu Larvas Lepidopterorum.] inquirere lucrum,
Umbrosisque domi in capsis nutrire recenti
Semper mane cibo, lymphaeque aspergere rore,
Dum iustam nactae molem, propriumque vigorem,
Et transformandae in nymphas [Note: 4) Seu Pupas, Chrysalides etc.] aut condere curent
Se terra, aut capsis attexant stamine denso
Folliculos. Erit illa dies, cum iam novus hospes
Prodeat in lucem e tumulo, pulchroque colorum
Ornatu micet, et, qui quondam lentus in umbra
Perreptabat humum, nunc alis aera tentet.
Ergo agite, et frutices oculis sollerter obite,
Et plantas humiles, folii et vestigia adesi!
Prostrata arboreis circumdate pallia truncis,
Et baculo impacto ramos percellite, quo vis
Erucas agat in praeceps nil tale timentes!
Sic erit, ut, dum sera accendet lumina vesper,
Naturae e regno spoliis redeamus opimis.
Crispule! quandoquidem emensum trieterida sextam
Te peregrinandi importuna urtica momordit,
Automedonque urget tardari nescius [Note: 1) Auriga Achillis.], et iam
Bardocucullatum exspectant carpenta, morabor
Pauca, sed in multos usus tibi saepe futura.
Tu modo caesariem densam, quae plurima velat
Auriculas, remove, peraque reconde fideli,
Quae tibi Socraticae recitabo scita cathedrae.
Crispule! eris felix, donec numerabis amicos.
Hos tibi, care, para! Vomuit sua viscera bursa,
Nullus et Hungarico rutilat tibi Caesar in auro;
Consiliis opus est, aut dextris; dum sit amicus,
Nec deerunt nummi, nec dextrae, aut consilii vis.
Hoc pronum numquid? Sed qua sint arte parandi,
Hoc opus, hic labor est. Hic tu attrahe, Crispule! folles!
Quemque sui manes agitant, roditque suus mus;
Hinc vigil observa, qua lapsum parte minetur,
Debiliorve tuis pateat munitio telis.
Invenies, qui Narcissos, pictosque Hyacinthos,
Et quidquid bellum est usquam, superare laboret.
Laudibus huius tu formam super astra repone,
Dic sobolem Veneris, geminumque Cupidinis, et mox
In tua colla ruet, fidoque augebere Oreste.
Alter amicitias metitur ventre, gulaque.
Hunc uno cratere potes genialis Iacchi,
Aut fluidae Cereris tibi conciliare culullo.
Quod si illum phiala nigri dignabere potus [Note: 2) Vulgo Chocolatae.],
Quo solet Hispanus ieiunia fallere, pro te
Nocturnarum agmen non horreat Empusarum [Note: 3) Spectri genus Graecis.].
Tertius Aonio natum se in vertice credit,
Et pastum Ambrosia, cunas motante Minerva.
Tu supra septem sapere illum, Crispule! Athenas
Sex minimum palmos iurato; tum recitantem
Ausculta patienter, et illud habebis, opinor,
Protinus ut tuus esse velit [Note: 4) Imperfectum destituit Poeta.].
Quando erit, ut redeas, anni exoptata Iuventus!
Sat maestis clausus foribus, tepidoque cubili
Longa tuli dudum vetulae fastidia Brumae.
Ut iuvat halantes renovato germine campos
Cernere, et indutas silvas iuvenilibus umbris!
Ut cupio volucres docili bibere aure camenas,
Et te praecipue, noctes, Philomela! serenas
Dum mulces, stellasque tenes, lunamque moraris!
Dum verni risere dies, nivis instar, amoeni
Te flores texere. Graves ubi Sirius aestus
Afflavit terris, gratam pastoribus umbram
Cum grege praebebas. Autumni tempore mites
Abs te carpebam fructus. Nunc frigidus annus
Te foliis spoliat. Quantum te disco magistra,
Si sapio! Tua sors vitae mortalis imago est.
Trux Canis, immiti non frustra concolor orco!
Quem rigidae nuper torpentem frigore brumae
Hospitio blando, et calido centone refeci,
Haecne pio reddis Vati? Quid laedere parva
Te potuit volucris, mea sola, et longa voluptas?
At tibi iam posthac, ulules licet, improbe Latro!
Offa geluque tremas, numquam mea porta patebit.