6 February 2004 Susanne Mussmann
TEI header, tagging; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell-check


page 3, image: s007

GASTO FUXIENSIS.

ARGUMENTUM.

Temporibus , quibus Comitum dignitas non multum infra regiam erat, Gasto Fuxiensium in Gallia Comes, Phoebus dictus, Filium suum , cui pariter Gastoni nomen , ad invisendum Carolum Navarrae Regem maternum Adolescentis Avunculum dimiserat. Carolus reversuro ad Suos Gastoni Pulverem quendam medicatum in viam dedit, propinandum Patri, si rursus , quod crebro accidebat, a Matre dissideret. Domi coortis Gastonem inter et Fratrem nothum rixis Pulvis hic detectus et venenum probatus innocuo Iuveni mortem in carcere peperit. Ita Ioh. Frossarti Chronicon Vol. III. C. 8. ad an. 1389.

PERSONAE. GASTO Pater Comes Fuxii. GASTO Filius eius legitimus. HUGO Filius eius nothus. DROETUS Gastoni filio familiaris. OTHELINUS Hugonis avus maternus. BERALDUS Comiti a consiliis. PRAEFECTUS Custodum Corporis. NUNTIUS Caroli Navarraei.

ACTUS I.

SCENA I.

GASTO P. GASTO F. BERALDUS. HUGO.

GASTO P. Agnosco, Fili! Meus es. Abiisti meus,
Meus redisti. Cuncta Gastonem probant.
Meus ille sanguis, qui tibi venas rigat.


page 4, image: s008

Iterum paterno pectori tete admove [Note: 1) Complectitur Filium.!]
Aliquis secundo nuntio Matrem beet,
Rediisse Natum referat! Huc celeri gradu
Contendat! GASTO F. Istud, Genitor! incassum imperas,
Me praevenire Filii officium docet.
Thalamum petamus. Matris aspectu fruar!
Haec pars quieti sola iam deest meae.
GASTO P. Egregia sensa, digna cunctarum legi
In corde proelium [(transcriber); sic: prolium] ! Bene est. Matrem pete.
Praei, Beralde! Tu Patrem comitem accipe.
HUGO. Malam in crucem [Note: 2) Illis discedentibus.]!

SCENA II.

HUGO.

Vivone, vel nigras nigra
Feror inter umbras umbra? Quo teneor loco?
Heu vivo, video, spiritum invisum traho
Deceptus, exspes, spretus, abiectus, miser!
Sed vivo! Nec vitae pudet? Vivo meae
Spei Superstes! Patris exspirat favor!
Hoc flante Zephyro litori grato fuit
Propinqua cymba. Triste naufragium timet
Hoc desinente. - Misera, ne pereas, peri,
O cymba! Moriar! Turpe Servitium exsecror!
Qui vult subesse , vivat! Amplector necem.
Gastonis iste purpuram pingat cruor.
Huic victima cado. Spectet et pascat novo
Oculos theatro ! Principis titulum rapit,
Dextram relinquit. Utar hoc dono suo 3) [Note: Stringit ensem.]


page 5, image: s009

Praeesse populis nequeo, Sed possum mori! -
Amice mucro, siste! Fortunam iuvat
Prius increpare. Nempe Magnorum dies,
Et nectar aulae debui infelix brevi
Gustare labro! Cur Pater tectum suis,
Protraxit umbris? Numquid haud latui bene,
Dum nesciebam Subditum, Dominum, Aemulum
Beatus imperitia, et laetus mea?
Sed prosit ista scire. Cur Frater redit ?
Totus scelestis nempe nunc orbis vacat?
Nullusne superest latro, qui ferro viam
Clausisset illi? Nulla praecipitem Suo
Datura rupes culmine, vel amnis suis
Hausturus undis? Mortis omissae scelus
Mea piabo inorte [Note: 4) Ensem sibi admovet, sed irruit Avus.]!

SCENA III.

OTHELINUS. HUGO.

Quid diri paras!
HUGO. Absiste! OTH. Superi! quid struis? HUGO. Moriar, sine!
OTH. Moriere? HUGO. Certe. OTH. Qua reus noxa? HUGO. Scio.
OTH. Quo teste victus? HUGO. Patre. OTH. Quis iudex fuit?
HUGO. Fortuna. OTH. Caecus ferre iudicium nequit.
Quaerendus alter. HUGO. Ah tace! Incassum tenes.
Decreta mors est. OTH. Nil moror; Sed te prius,
Per quidquid unquam [Reg: umquam] dulce dicebas Avi,
Matris, Patrisque, obtestor, ut pandas malum,
Quod morte Solves! HUGO. Pandere quid illud iuvat
Non nescienti? OTH. Nescio. HUGO. Ergo te latet,
Redisse Gastonem? OTH. Novum plane est mihi!
An Gasto rediit? HUGO. Anne te surdum putem,


page 6, image: s010

Quem tanta populi vota, tot plausus nihil,
Nihil excitarunt? OTH. E mea venio domo
Meo adfuturus Principi, Patri tuo.
Nil audii. Casus quidem, fateor, gravis
Est Fratris adventus; tuum non est scelus.
HUGO. Sed est ruina. Solia non capiunt duos.
Fratri Pater favet. Mihi restat iugum.-
Valeto, vita turpis! In gladium ruo ! -
OTH. Absiste! Nescis , quantus hoc ictu cadat
Numerus Tuorum. Crede, Genitorem feris,
Matremque perimis. Ipse te properus Sequar
Avus, Quid haeres ? Recole, quo Natae probrum
Vultu ferebam semper. Assiduam tui
Revolve curam, monita, Servitium, fidem ,
Qua te fovebam, quando maternis adhuc
Implicitus ulnis, abditus nostra in domo
Iussu latebas Patris. Haec feci omnia,
Ut te Parentis cernerem quondam loco
Dare iura nobis. Si tibi vitam negas,
Ingratus es mihi, tibi Saevus, Patri
Pudendus. Omnes caede funestas tua.
HUGO. His ipse dictis nonne mihi mortem imperas?
Huc contulisti monita, servitium, fidem,
Ut me parentis cerneres quondam loco
Dare iura vobis. Ecce iam rapuit locum
Gasto Parentis! Si mihi mortem nego,
Inutilis Sum tibi, gravis Patri, mihi
Pudendus. Omnes vita funestat mea.
OTH. Veniendo Gasto num tibi rapuit locum?
HUGO. Veniendo rapuit. OTH Nempe sic fingit sibi
Adversa cuncta, quisquis amittere timet,
Quod diligit. Quaecunque vel fieri queunt,
Iam facta credit. HUGO. Facta, quae vidi, negem?
Utinam adfuisses ipse! Post epulas Patri
Redisse Natum nuntiant Quo me putes


page 7, image: s011

Fuisse tunc animo? Pater tollit manus ,
Exsultat. Abitum posco. Prohibeor, magis
Ut nempe crucier! Interim caelo inserit
Beraldus illum. -Quo rapis, vehemens dolor! -
OTH. Prosequere. HUGO. Nequeo. OTH. Nemo sanatur tacens.
Pandenda vulnera. HUGO. Respuunt medicam manum.
OTH. Peris tacendo. HUGO. Dum taceo, pereo Semel,
Bis, dum loquor. OTH. Nihilne canities Avi,
Precesque flectant? Certa tibi constat Salus.
Consilia Sequere ! HUGO. Tarda Sunt. OTH. Testor polum!
Aut tu Patrem Sequeris, aut tecum cadam!
Tentanda cuncta. Gasto faciendus reus [Note: 5) Recondit ensem HUGO.].
Confide, vinces! -HUGO. Vita mihi rursum redit.
Respiro. Sortis accipe arbitrium meae,
Meditare, pensa, quidquid expediet, iube!
Obtemperabo. Patris ut redeat favor,
Ut Gasto cedat, effice ! OTH. Impendam lubens,
Quaecunque potero; scire sed reliquum iuvat.
HUGO. Habeto paucis. Advenam collo applicat
Genitor. Superbus ille sibi mire placet.
Compello Fratrem. Spernit. O quod tunc tuli
Me vindicandi calcar ! Abstinui tamen.
Fastidiosa voce : Tu salve quoque :
Denique mihi dicit. Patrem, quis sim, rogat,
Auditque me Fratrem suum. Movet nihil,
Comiteque Patre Matris affatum petit. -
OTH. Bene est. In orbe nemo tam vivit bonus,
Qui non malum se videat interdum, et gemat.
Tuum Parentem testor. Exemplar quidem
Hic est Regentum; gemina sed multis bonis
Adiungit ille mala. Furor nimium celer,
Et, quae furori noxias subdit faces,
Suspicio tantum Saepe commaculant decus.


page 8, image: s012

Hac est petendus igitur. Ut fiat tuus ,
Fac suspicantem. Sufficit. Minuis suum
Fratri favorem. Dum favor cedit, subit
Despectus, odium. Plura quid cupias? Sat est.
Quaecunque Gastoni rapis , cumulas tibi.
HUGO. Ibo! Parentis animus est notus mihi.
A Fratre me spretum querar; varia simul
Conabor arte facere Gastonem reum.
OTH. Vestigia Sequar Semper intentus tua.
Ad me dein referto - HUGO. Perspexi omnia [Note: 6) Abiens.] !
OTH. Attende - HUGO. Teneo !

SCENA IV.

OTHELINUS.

Quanta Mortales vehat
Cupido Regni, testis hic iuvenis mihi est.
Subesse renuit. Macte , generosa Indoles!
Non paenitebit esse te luci datam
Avo Othelino! Dextera, verbis, dolis
Te promovebo. Blandiar Fratri tuo.
Sibi me faventem credat, infensum tibi.
Ut regnet Hugo, pereat ut Gasto, volo!
Sic vindicatur Filiae laesus pudor,
Sic in Nepote sanguis exsurgit meus;
Sic me artium Aulae denique peritum probo.


page 9, image: s013

ACTUS II.

SCENA I.

GASTO FILIUS.

QUO me redactum cerno! Qua culpa reum
Sic Astra plectunt? Nempe discessi Comes,
Et redeo Servus! Praetulit Nothum Pater!
Quid pateris , anime ! Cedis? Hoc Genitor petit.
Resistis? Hoc vult aequitas. Mitis Polus!
Nothone cedam ? Nulla me Sceptri quidem
Rapit cupido , fas tamen amo, odi nefas.
Non regna, ius regni Sequor. Ius hoc meis
Eripiet Hugo manibus? Ah caveat meos
Subire vultus ! Est mihi placida indoles,
Pacisque cultrix, fateor; at gravius nocet,
Quidquid nocere cogitur. - Sed quis meos
Pererrat artus tremor ? - Inaccepti metus!
Excedite animo ! Mente nunc alacri est opus.
Sequor Droetum , nomen o carum mihi!
Consilia iunget- [Note: 7) Videt Hugonem.] Astra , nunc vestram fidem!

SCENA II.

HUGO. GASTO F.

Salveto, Frater! GASTO. Frater est nullus mihi.
Amicus esse , si voles, poteris meus.
HUGO. Utrumque vel neutrum volo. GASTO. Neutrum potes,
Utrumque habere non potes. HUGO. Patrem cave
Tibi concitare ! Patris imperium fero.


page 10, image: s014

Iubet ille: Me Fratrem voces, iungas manum,
Toleres parem. Sin abnuis, dira omnia,
Iussique spreti vindicem poenam parat.
Sape, dum licet1 GASTO. Non esse me stultum puto,
Hoc si Parentis esse mandatum negem.
Iusta ille mandat. HUGO. Mene mentiri asseris?
Patrem nefanda petere? Sic Gasto pius,
Obtemperans, mansuetus accipiat Patrem ?
O nobilem ferociam ! Duplicem para
Victor triumphum ! Patris imperium simul,
Fratremque calcas. O pudet! - GASTO. Satis est. Tace!
Amore caecus ista mandavit Pater;
Pro te iuventus loquitur. Offensam lubens
Utrique dono. Tu tamen, Iuvenis procax!
Meum subire rursus aspectum cave!
Est Gasto Princeps, stolide! non Frater tuus!
HUGO. Inultus ista perferam, Superi! probra ?
Sperni Parentem patiar ? Est animus mihi
Vindex honoris ? Implet has venas cruor
Fundi paratus? Adsit [Note: 8) Iniectat manum.]! Haec loqueris mihi,
Demens! nec horres ? GASTO. Cede! pollutum procul
Hinc amove tactum [Note: 9) Reicit vi.]! HUGO. Scelus ! GASTO. Refer gradum,
Vel te - HUGO. Parentem vindico ! Si quid vales,
Ferro probemus [Note: 10) Stringit ensem.]! GASTO. Subdito scelus est suum
Tentare ferro Principem. Meum in pares
Ferrum refervo. HUGO. Subditus non sum tibi!
GASTO. Rebellis! HUGO. Excors! Stringe, vel medium prius
Te perago. GASTO. Cogor, caelites [Note: 11) Nudat pariter ensem.]! Dirum caput
Transmitto morti [Note: 12) Concurrunt, sed dirimuntur.] !


page 11, image: s015

SCENA III. [(transcriber); sic: II.]

OTHELINUS. GASTO F.

Sistite, o Superum fidem
Proh quid paratis [Note: 13) Gastoni sese agitanti quidpiam charta obvolutum sinu excidit, quod Hugo observans ollit, et se proripit.]! GASTO. Latro, Deceptor, Nefas!
Sic vindicas ? Sic aufugis? Redde illico,
Quod abstulisti! OTH. Quid fuit? GASTO. Frustra rogas!
Furem sequar! OTH. Quid abstulit? GASTO. Frustra impedis!
OTH. Placare, Princeps [Note: 14) Semper Gastonem relinet, qui Hugonem insequi nititur] ! neve funesto tuam
Macula cruore dexteram! Saepe est reis
Mori levamen. Si tamen meritum putas,
Aliis relinques dignius. GASTO. Furem reduc,
Amice! vel me mitte ! OTH. Da spatium breve,
Princeps! amico, supplici, famulo, precor!
Reconde ferrum! Collige ingentes minas !
GASTO. Ah, Otheline! quanta me reducem excipit
Procella sortis [Note: 15) Recondit ensem.]! Hine Sunt patrii Lares?
Gallosne specto, vel Scythas? Nothum cupit
Efferre Genitor. Nothus insultat mihi.
Vitam tueri cogor. Eripitur sinu
Hac luce pignus carius. Dicis tamen:
Reconde ferrum, collige ingentes minas! -
Nothum Sequamur! Omnis est damno mora!
OTH. Quod pignus ille rapuit? GASTO. Hoc astris quidem,
Mihique notum est! Sufficit! Maius nihil
Hoc me tenere credidi. OTH. Hanc mereor fidem
Semper probatus hactenus Stirpi tuae ,
Patri fidelis ? Perfidis merces dari


page 12, image: s016

Consuevit ista. GASTO. Perfidis pando nihil,
Fidisque multa; nemini pando omnia.-
Sed quando fidum pectus, arcani tenax,
Usumque rerum specto, si spondes opem,
Pandam, quod optas. OTH. Spondeo. GASTO. Mentem applica.
Navarra, nosti [Reg: novisti] , Carolo regi Subest
Fratri meae Parentis. Hic olim audiit,
Frigere Saepe amoris extincti faces,
Et dissidere Coniuges. Hinc, dum viam
Relego ad Parentes, Pulveris quidquam dedit,
Et, ut propinem, Suasit, offensum Patrem
Si quando Matri cernerem. Tanta intimo
Sinu tenebam dona; Sed casus tulit!
Cecidere veste. Vidit et rapuit celer,
Fugaque se Subduxit Infamis ! Meum
Pensa dolorem, quando Genitorum integra
Praepono vitae! OTH. Plura credebam quidem
Te perdidisse; pretia Sed rebus facit
Persaepe finis. Hugo restituet tibi,
Confide, quidquid abstulit. Tantum, Pater
Ne resciat, caveto! Mens praeceps Patris
Tibi nota abunde est- Aufer hinc properus pedes!
Genitor propinquat! GASTO. Adeo. OTH. Per Superos precor!
Vita Parentem ! Torvus ingreditur! Peris!
Iam forte vestrae est conscius pugnae. GASTO. Obsequor. -
OTH. Abiit. Triumpho! Nunc ruere Gasto incipit.
Doli, favete!

SCENA IV.

GASTO P. OTHELINUS.

Quo tulit Natus gradum?
Nusquamne visus Hugo ? Coniunctos sibi
Venio videre Filios. Unus fugit.


page 13, image: s017

Abest et alter. OTH. Iudicem metuit reus.
Haec caussa fugiendi fuit. GASTO. Natus reus?
Quid haec tegit caligo? Quid pallor tuus,
Frons obvoluta nubibus, fixus solo
Portendit oculus? Libera Patrem metu!
Valentne Nati ? Quid siles? OTH. - Princeps, fuge!
Quicunque proprii sanguinem Fratris sitit,
Bibet et Parentis. Filii dirus chalybs
Tibi est timendus ! GASTO. Cuius ? OTH. Heu vidi miser -
Nequeo referre! GASTO. Quid Patrem tectis necas,
Amice! verbis ? Explica! OTH. Heu vidi miser
Periclitari nobilem gemina Domum
In caede Fratrum! Funeri Hugonem tuum
Vidi propinquum! Saevus hunc Frater manu
Egit corusca! Morte defunctum improba
Iam nunc videres; dextera ereptus mea
Aufugit. GASTO. Astra! caelites! Tantum nefas!
Hac in domo! Fratres duo , et Nati mei!
Doleamne? Vindicemne? Quid primum loquar,
Quid ultimum? Latro impie, paternae probrum
Labesque stirpis, Gasto! Cur nomen meum
Ad ista portas ? Scelera sic nobis refers ? -
Quo fugit Hugo? OTH. Fratris exciderat sinu
Charta involutum quidpiam; raptum illico
Secum abstulit. Videre Gastonem fuit
Tunc exsilire, furere. Thesaurum sibi
Periisse clamat, nolle se vitam amplius
Protrahere. Ferro rursus in Fratrem emicat.
Sed sisto denique, perditum quid sit, rogo.
Aperire renuit. Insto, promitto fidem,
Evinco tandem. Avunculi donum sui
Hoc esse narrat, et propinandum tibi,
Si rursus esses Coniugi offensus tuae.
Per hoc redire pristinam thalamo fidem,
Foedus coire fortius. Verbis quidem


page 14, image: s018

Sic Gasto dixit; alia facundus timor
Disserere visus. Membra trepidabant situ,
Maculabat ora proprius sceleri color.
Quid plura? Crimen crimini iungit manum.
Scis, quid putem. - Qui Filii tentat necem,
Fors et Parentis tentat. -

SCENA V.

HUGO. GASTO P. OTHELINUS. PRAEFECTUS CUSTOD.

Ah dirum nefas [Note: 16) Proruens , Patre nondum observato.] !
Nondum trisulcis ignibus caelum ruit!
Scelus triumphat! - Teneo te, dulcis Pater!
An Patris umbras teneo ? GASTO. Quid, Fili! refers ?
HUGO. Uterque nostrum hac luce Gastonis manu
Stygem videre debuit! Raptus neci
Ab Othelino vivo, tu vitam mihi
Debes, amate Genitor! GASTO. An pulvis fuit
Timendus ille - HUGO. Toxicum pulvis fuit,
Venesicusque Gasto ! GASTO. Inauditum scelus !
Probasne? Nate! HUGO. Catuli id exitium probat.
Huic ante partem pulveris modicam dedi,
Qua luce monitus, nescio, monitus tamen.
Nunc dira patitur. Bestiam sumpto scias
Agi veneno. Forte iam periit modo,
Dum te requiro. Vindica noxam, Pater!
Te vindica, me vindica! Laesit tuos,
Quicunque te laesit. Reum cuncti vocant,
Qui voluit in te rapere cunctorum Patrem.
GASTO. Quo devenire Scelera, quo ferri queat
Animi libido, Spatia quae pateant malo,
Perspicio tandem ! Filius Patrem docet,


page 15, image: s019

Nihil esse sanctum, tamque contiguum polo,
Quod impios coerceat. Ferro necem
Fratri paravit, toxicum miscet Patri!
Haec fertis? Astra! Scimus. Astrorum vicem
Subeunt Regentes. Grande iudicium mihi
Commisit Aether. - Numquid et Patrem abstulit?
Pater, perosa sarcina, et nimium gravis,
Ubi Natum amare non licet! Natus , Scelus,
Iudex, Paterque ! Quo feror! Quo me rapit
Istaec quadriga! Plecto, si plecto, meum.
Si parco, parco crimini. Numen pium!
Si puniendus est, quid est igitur meus ?
Aut si meus, cur puniendus? OTH. Est tuus,
Sed est scelestus. Nemo, dum Sapiat, Scelus
Vult possidere. GASTO. Nemo progeniem suam
Vult interire. OTH. Qui Patri fatum parat,
Cessavit esse Filius. GASTO. Qui non potest
Fatum parare Filio , Genitor manet.
OTH. Quicunque vult, potest. GASTO. Nequit, quicunque amat,
Nocere amato. - Fallor, an Patri nihil
Succurrit ultra ? An perdidit mollis fuam
Natura vocem ? - Perdidit! Ratio imperat!
Luet scelestus facinus, et poenas dabit
Laesi Parentis! Precibus opponam virum!
Feror benignus. Pariter et iustus ferar!
Praesto, Satelles! PRAEF. Quid iubes [Note: 17) Prodit cum Armatis.]? GASTO. Natum alterum
Hodie reversum carceri dari volo.
Lustrate cuncta! Ducite inventum probe!
Sic impero. Referto tu posthac mihi [Note: 18) Ad Praefectum.]!
Sequere , Otheline! PRAEF. Nulla iam superest mora [Note: 19) Ad Armatos , quibuscum visis advenientibus retro subsistit.],
Eamus.


page 16, image: s020

SCENA VI.

DROETUS. GASTO F. PRAEFECTUS.

Utinam, Gasto! mansisset tibi
Praesens Droetus ! Vindicem, iuro, tuum
Sensisset Hugo! Quando sic Superis tamen
Visum est, ut absim, sequere, quae suasi modo.
Adi Parentem, facinus Hugonis refer.
GASTO. Sequor [Note: 20) Dum abit, videt Praefectum cum Armatis, qui cedit.]. Quid hi? Droete! DRO. Quid geritur rei?
PRAEF. Ignosce , Domine! Patris imperio adsumus.
Gladium peto. GASTO. Gladium petis.? DRO. Iussu Patris?
PRAEF. Ita est. GASTO. Droete! DRO. Gasto ! GASTO. Pars melior mei!
Quid est agendum? Pergo ? DRO. Si renuat sequi [Note: 21) Ad Praefectum.] ?
PRAEF. Erit tenendus. GASTO. Quam Pater caussam adtulit?
PRAEF. Hanc me latere voluit. GASTO. An quisquam fuit
Praesens Parenti, quando mandatum dedit?
PRAEF. Fuit Othelinus et HUGO. GASTO. Praesagum gelu
Mihi membra stringit!- Liceat exigua mora
Vacare Amico [Note: 22) Ad Praefectum.]. PRAEF. Licet. GASTO. Eo, quo vult Pater,
Quo fata ducunt. Vincit inimici dolus,
Et Othelinus fallit! Insontem premunt.
Hoc me vel inter vincula beatum facit!
Vale, anime mi, Droete! Gastonem tuum
Amare perge, neve promeritum puta -
DRO. Amice, Satis est! Ictibus pectus meum
Succumbit istis! Plura virtuti meae,
Quam ferre possit, imperas! Non, non sinam
Peccare Sortem! Nemo Gastonem petet,
Nisi per Droetum. GASTO. Stabile virtutis decus


page 17, image: s021

Perferre dura est. Me impium fieri cupis?
DRO. Poena impiorum est. Impius fieri cupis?
GASTO. Droete! promeruisse poena est, non pati.
DRO. Vulgus, pati quem cernit, hunc meritum putat,
GASTO. Dum me moraris, Amice! me meritum facis,
Pater imperat. DRO. Fas abnuit. GASTO. Laedo Patrem.
DRO. Perimis Amicum. GASTO. Filius semper fui;
Coepi esse Amicus. Est Pater. Iubeat mori!
Obtemperabo. Pergimus , Amici [Note: 23) Ad Armatos.]! Vale!
DRO. O rigida virtus! Ergo sic curam tui
Deponis omnem! Non ego! Ferro iuvat
Adesse Amico [Note: 24) Vult Armatos impetere, sed prohibetur.]! GASTO. Quid paras? Potius noces,
Dum te iuvare credis. Est Gasto tibi
Adhuc amore dignus, aut unquam [Reg: umquam] fuit,
Precor, adquiesce! caelites salvum dabunt.
Brevi revertar. Opprimi virtus nequit [Note: 25) Abducitur.].
DRO. Valeto, amice Gasto! - Quid dixi! Tuum
Linquis Droetum? Gasto! Quo properas? Redi! -
Nil audit! Abiit!

SCENA VII.

DROETUS. SATELLITES.

Ergo sic patior premi,
Sic fraude dira perdi dimidium mei,
Sine quo recuso vivere! Indignas feret
Tenebras pudendi carceris ? Blanda interim
Fruar quiete liber? Hoc nolit fides,
Hoc Sacrum amoris foedus! Aut mecum meus
Gasto beatus vivet, aut pariter gemam!


page 18, image: s022

Consilia, dextri Caelites [Note: 26) Meditatur.]! - Aliquid subit! -
Amor, faveto! Milites, Vigiles [Note: 27) Inclamat Scenae.]! Cito
Adeste, ruite, Principis quosquos Sui
Movet periclum! SATELLES 1. Quid petis [Note: 28) Proruunt in Theatrum.] ? SAT. 2. Quid est ? DRO. Cito
Properate! SAT. 3. Socii, tela! DRO. Fatalis dies
Incumbit aulae [Note: 29) Stringit gladium huc illuc versus.]! Proditor! Bustum ! Neces!
SAT. 1. Commilitones! SAT. 3. Dux abest! DRO. Vobis ducem
Praestabo. Quid tardatis? Hinc, illinc malum
Propinquat! Ah volate! SAT. 2. Iam non est mora!
SAT. 4. Arma, arma Socii [Note: 30) Dum in diversa sparguntur, Droetus carcerem subit.]! DRO. Cessit ex voto dolus!

ACTUS III.

SCENA I.

OTHELINUS. GASTO P. BERALDUS.

Ne fide, Princeps! Crede, iustitiae tuae
Te paenitebit! Eloquens saepe est scelus,
Lacrimasque fundit. Filii vultus Patrem
Rursum excitabit. Nosco Gastonis dolos.
Genua tenebit, flebit. Ignosces reo.
Qui te perire voluit, aspectum tuum
Iam non meretur. GASTO. Certa sceleratum manet
Vindicta; sed cur iudicem ignoret Suum ?
Videat Parentem, videat ! Et crescat magis
Viso ex Parente poena! BER. Sic solem videt
Indignus etiam. Sceleris ut poenam sui


page 19, image: s023

Se ferre merito credat, auscultet Patris
Ex ore poenam Natus. - OTH. En vitae tuae
Propinquat hostis! BER. Protege insontem, Deus [Note: 31) Seorsim.].

SCENA II.

DROETUS. PRAEFECTUS CUM CUSTODIBUS ET PRIORES.

GASTO. Ades, nefande Proditor [Note: 32) Droetum pro Gastone.]! - Quid hoc rei est?
Quae monstra? Natus ubi manet? Vigiles! quid est?
Siletis omnes? PRAEF. Filium iussu tuo
Custodiendum tradidi. GASTO. Quid tum? PRAEF. Interim
Delusit iste [Note: 33) Droetum innuens.] milites simulans dolos:
Irent, tumultum sisterent! Solum hoc Scio.
Absens fui - GASTO. Solum hoc scio! Insanum caput!
Statione abire militem? PRAEF. Captum tibi
Referre Natum debui. GASTO. Verum id quidem.
Sed - DRO. Parce, Princeps! Crimen hoc totum meum est.
Ego avocavi milites, Natum tuo
Rapui furori. Suasit hoc audax amor.
Expecto vincla, carceres, etiam necem!
Si liberare innoxium scelus vocas,
Volo scelestus esse! BER. Proh qualis fides [Note: 34) Seorsim.]!
GASTO. Dolose Iuvenis, Principi illudis tuo!
Hoc fine nempe degis in nostram immerens
Assumptus Aulam, iuris ut sanctus tenor
Calcetur, ut Parentis e manibus reus
Per te trahatur Natus? Eloquere ocius!
Ubi moratur? DRO. Natus est praesens tibi.
GASTO. Ubi est? DRO. In isto corde. Quid dubitas? Fode,


page 20, image: s024

Rimare! GASTO. Sic te vindici opponis Patri?
Moriere! DRO. Amicus vivet. GASTO. Extinctum dies
Te cernet ista! DRO. Nulla me cernet dies
Non diligentem. OTH. Principi loqueris tuo.
Fatere ! DRO. Dixi. GASTO. Gasto delusum Patrem
Narrabit orbi. Vindice carebit nefas,
Aget triumphum. Et hoc fero? - Miles, cito!
Feres catenas [Note: 35) Vinciunt loquentem.]! DRO. Osculis stringo. GASTO. Specu
Caeca latebis! DRO. Lucet in tenebris amor.
GASTO. Peribis! DRO. Ibo funere Superbus meo,
Victi tyranni nomen ad manes feram,
Servati Amici! GASTO. Rapite proiectum Nefas!
Habeat sepulcrum vivus [Note: 36) Abducendus viso Gastone F. sistit.].

SCENA III.

GASTO F. ET PRIORES.

Ah perii, Deus!
GASTO F. Amice, venio ! Paenitet turpis fugae.
Pater! Otheline! venio! Vestrorum scopus
Adsum furorum! Reddite catenas mihi!
Me, me decent! GASTO P. Sceleste [Note: 37) Stringit ensem et irruere in Filium paratus retinetur.]! Sic ludis Patrem?
Manibus Parentis Spiritum infandum exspue!
Venesice , peri! - BER. Siste, per Superos precor!
DRO. Tyranne! BER. Siste! Crimen haud patuit fatis,
Fors innocentem perdis! GASTO F. Ah sinite Patrem [Note: 38) Recondit ensem.]!
Ego Sum - GASTO P. Scelestus! GASTO F. Testis est - GASTO P. Audax fuga!
GASTO F. Volui - GASTO P., Parentis fata! GASTO F. Nec verbis licet
Scelus amovere! Genitor! GASTO P. Ultorem voca!


page 21, image: s025

Patrem exui! GASTO F. Fac, quod libet! Non sum reus.
GASTO P. Non est reus, qui Fratris in iugulum ruit?
Non est reus, qui toxicum miscet Patri?
Non est reus, qui clanculum attentat fugam?
Non est reus, qui se tamen reum negat?
GASTO F. Non est reus, quicunque Se nescit reum.
GASTO P. Brevi scies. Huic compedes demi volo [Note: 39) Ad Armatos.].
Oneretur iste! DRO. Non feram tantum nefas!
Est innocens, Natus tuus, Princeps meus!
Nocens probetur! Nempe nescimus dolos,
Quos nectit Hugo? Nempe se sistit reus,
Qui fugere potuit, iudici? Nemo auferet
Mihi catenas ! GASTO F. Caussa, quod reducem vides,
Es tu, Droete! Vincla iam meritus traham.
Reliqui Amicum! Sum nocens. GASTO P. Non te Pater,
Scelerate! tangit? Compedes cede illico [Note: 40) Ad Droetum.]!
DRO. Non cedo vivus. Aut ego, aut nemo feret.
GASTO P. Iuvenis proterve! OTH. Finge [Note: 41) Clam.]! GASTO P. Promitto tibi,
Non vincietur Filius. Plura exigis?
DRO. Sic cedo. GASTO P. Miles! transfer in meritum ocius [Note: 42)Cornipedes dempti iniciuntur Filio.]!
GASTO F. En me. DRO. Quid hoc est? Perfide! Tyranne! Improbe!
Spectatis haec - GASTO P. Tace, impudens ! Servo fidem.
Non vincietur Filius, dixi, meus.
Meus iste non est amplius. Patrern exui. -
DRO. Vulpem induisti - GASTO F. Amice, verborum abstine!
Vixi hactenus laudatus, et morum integer.
Colui Parentes. Nulla dominandi sitis
Me duxit unquam [Reg: umquam] . Nunc tamen iubeor nocens,
Et exsecrandus esse. Mandatum grave!
Parere nequeo! Sidera in testes voco.


page 22, image: s026

Non sum nocens. Avunculi donum fuit.
Scelestus ille est, si mihi venenum dedit.
Me petiit Hugo primus. Arripui fugam;
Sed en reversum sponte! Genitori tamen
Si puniendus videor, auctorem meae
Adoro vitae. Sanguinem acceptum libens
Reddo datori. GASTO P. Quid patior [Note: 43) Seorsim.]! - GASTO F, Omnes silent.
Agnosco, Genitor! Morte placandus mea es.
Huic me parabo. Liceat extremum pedes
Caros tenere [Note: 44) Advolvitur.]! Liceat aspectu frui
Fors ultimo Parentis! O Genitor, vale!
Fruatur Hugo , nullus invideo, meis,
Meo fruatur funere! Paterno cadam
Iussu beatus. Gloria suprema est mihi
Obtemperasse. Non tamen totus cadam!
Vivis, Droete! vivis addictus mihi,
Morerisque mecum. Amoris ingenium tui
Umbrae stupebunt! Genitor! huic Saltem fave,
Si quid precari reflat! Extremum vale!
GASTO P. Custodiatur [Note: 45) Abducitur ab Armatis.]! DRO. Ibo! Me carcer quoque
Accipiet. Aut, li non licet, foribus vigil
Perpetuus adero.

SCENA IV.

GASTO P. OTHELINUS. BERALDUS.

Quanta me miserum obruit
Materia luctus! Scilicet Gasto meus -
Quid dico! Patris proditor - vel Sic meus!
Dissimulo frustra; Sum Pater! - Gasto meus


page 23, image: s027

Per me peribit [Note: 46) Haec omnia seorsim, meditabundus.]! - Liceat extremum pedes
Caros tenere. - Fulmen hae voces habent! -
Obtemperasse gloria suprema est mihi. -
Non sic loquuntur impii! Morum decor,
Sine nube vultus , vox, color reum negant.
OTH. Haec praevidebam. Vox, color, morum decor,
Sine nube vultus commodat lucem Suam
Persaepe sceleri. Facta Spectentur magis!
BER. Incerta Sunt. OTH. Incerta qui dici queunt -
GASTO. Desinite, Amici! Crescit his noster dolor.
Favet Othelinus Iudici, fidus Patri
Favet Beraldus. Totus in partes eo!
BER. Absolve! OTH. Plecte! BER. Est innocens. OTH. Reus est. GASTO. Moram
Deliberanti cedite! Abrumpam meos
Tandem dolores, vel dabo initium novis [Note: 47) Aliquamdiu tacitus.]. -
Est innocens! Absolvo! OTH. Sic sancta aequitas
Defensa, sic stat iuris assertus tenor?
Sic scelera, Princeps! vindicas? Sic te integro
Prostituis orbi? Stringe serpentem sinu!
Hugo exulet [Reg: exsulet] ! Veneficus teneat Patrem
Securus operum ! GASTO. Redeo iam, redeo mihi! -
Est impius! Condemno! BER. Sic pietas iacet?
Sic innocens succumbit, et cedit dolis
Oppressa virtus? - GASTO. Nil agis! Nimium liquent
Scelera. Otheline, carceri immitte illico,
Qui feriat ictu noxium tacito caput!
BER. Prohibete, Superi! GASTO. Perge! - Siste! - Animo Pater
Excessit omnis! Perge!


page 24, image: s028

SCENA V.

HUGO. NUNTIUS CAROLI NAVARRAEI. PRIORES.

Salveto, Pater!
GASTO. Siste, Otheline! Nate! quid portas novi?
Cur abfuisti Patris a latere hactenus?
HUGO. Omnem per aulam fama Gastonem tulit
Fugisse. Sparsis cuncta militibus loca
Hucusque lustrans Nuntium hunc sisto tibi.
NUNT. Salve, inclite Comes! Frater Uxoris tuae
Rex Carolus salute te multa afficit.
GASTO. Valetne recte? NUNT. Caussa mittendi haec fuit:
Periculoso premitur infirmus malo.
Exsangue corpus frigore immiti stupet.
Exhausta Medicorum est penus. Sensim in dies
Leto propinquat. Forte, dum facio viam,
Iam clausit oculos. Te alloqui extremum cupit.
GASTO. Nondum satis! NUNT. Plus litterae pandent tibi [Note: 48) Tradit epistolam.].
Hic in propinquo iussa praestolor tua.
GASTO. Bene est. Amicam Caroli agnosco manum [Note: 49) Versat epistolam et reserat.].
Cur ipse scripsit? - Anne Gastonis fidem
Accusat etiam?- Maeror ex animo fugit,
Ubi folium istud intuor. Nulla est mora.
Percurro [Note: 50) Exclamat inter legendum.]. - Cur haec? - OTH. Hugo! quid scribit rei [Note: 51) Seorsim.]?
HUGO. Ah metuo! GASTO. Superi! quis putet! - Numen pium! -
O me beatum! - Ignosco! - Gasto est innocens!
OTH. et HUGO. O fulmen [Note: 52) Seorsim.]! HUGO. Eccur? GASTO. Verba morientis probant.
Fatetur ipse Carolus Nato inscio


page 25, image: s029

Animo dedisse toxicum inimico mihi.
Lux auspicata! Quas tibi grates feram,
Defensor innocentiae, Rector poli!
Quae vota faciam! Nate! te, Nate! intuor
Culpa vacantem, innoxium , et patior adhuc
Vinclis gravari, carcere sepultum suo!
Vola, Beralde! refer, ut expectet Pater
Avidus, amansque! Veniat, o veniat meae
Quondam senectae columen! BER. O gratae vices [Note: 53) Currit ad carcerem.]!
HUGO. Despero totus! GASTO. Ah quot hac una die
Affectuum Subeo vices! Tandem locum
Laetitia tenet! Optata nunc vivam otia
Nato beatus - OTH. Clamor insonuit procul!
GASTO. Quid est? benigni caelites! HUGO. Crimen novum!
Solus Beraldus!

SCENA VI.

BERALDUS. PRIORES, ET MOX DROETUS.

Domine mi [Note: 54) Accurrendo.]! Gasto innocens!
Sic occidisti! Sic iaces! Atram diem!
GASTO. Quid fers? Amice! Quid gemis ? Totus tremo!
Edissere agedum! BER. Nimius excludit dolor
Usum loquelae! - Cecidit illustris Domus!
Cecidere vota Gentis, et spes inclitae!
Quis me tenebris condat! Horresco diem!
DRO. Tyranne ! Amicum redde, vel Socium adiice
Nato Droetum! GASTO. Dicite, quid instet mali!
Ubi Natus? BER. Ipso in carcere exstinctus iacet!
DRO. Habes, quod optas, sanguinis proprii Helluo!
Hugo ! Otheline ! habetis! GASTO. Exstinctus iacet!


page 26, image: s030

Et Filius! et insons! et in vinclis iacet!
Superi, Inferique! Nulla sic pietas polo est
Praesidia iustis nulla sic virtus parat?
DRO. Quid Astra culpas? Defuit pietas tibi!
Patrem exuisti! Scelere conficto reum,
Dolis subactum pessimis, nulla ferox
Dignatus aure, carceri et vinclis datum
Huc compulisti! Non sibi saevas manus
Ipse intulit; dolore succubuit gravi!
Pro me precatus : Genitor! huic saltem fave!
Tibi dixit olim. Gratia indigeo tua.
Me iunge Nato! Peragat hoc pectus chalybs!
GASTO. Illudis etiam? Parce! Sum nimium miser!
Natum peremi, fateor, infelix Pater!
HUGO. Mihi hoc tropaeum vindico [Note: 55) Seorsim.]! GASTO. Sic, sic iaces!
Amate Fili! Lacrimas saevus dolor,
Et verba prohibet! OTH. Cede fortunae, Comes!
Sic placuit Astris. GASTO. Sic dolis placuit tuis
Me reddere orbum , perdere iuventae decus ,
Spem subditorum ! Latere discede a meo!
Ades, Beralde! tuque , amicitiae decus ,
Ades, Droete! Cur tibi durus fui!
Cur fidere renui! Ah nimis sero meum
Damno furorem! Credulas aures dedi!
Oua fronte vultum Matris orbatae feram,
Et exprobrantis Civis? Heu lacrimas cape,
Amice Fili! Flueret istarum loco,
Si quid placere posset, hic sanguis reus!
Bis viduus una perdidi Natum die!
Nunquam [Reg: Numquam] recipiam! Quis dolor! Corpus riget -
Vires recedunt [Note: 56) Incipit animo linqui.]! Nate! BER Subsidium ocius!
HUGO. Genitor! quid hoc? OTH. Tenete! DRO. Deliquium subit!
BER. Referamus in thalamum ! HUGO. Cito ! GASTO. Natum - Sequor!


page 27, image: s031

ALEXANDER TRANS TANAIM.

ARGUMENTUM.

Mos erat Principibus Macedonum adultos liberos Regibus tradere ad munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia. Ex his Hermolaus, Alexandro ultra Tanaim militante , cum aprum telo occupasset, quem Rex ferire destinaverat, iussu eius verberibus afficitur. Quam ignominiam aegre ferens cum pluribus eiusdem Cohortis consilium init Regem occidendi. Sed Epimenes coniuratorum e numero , dum Eurylocho fratri, quid pararetur, aperit, ab eo perductus ad Regem totius proditionis exponit seriem. Alexander Eurylocho fratrem donat , reliquos facinoris participes necari iubet. Haec fere verbis Q. Curtii L. VIII.

PERSONAE. ALEXANDER MACEDO. HERMOLAUS SOSTRATUS Coniurati EPIMENES EURYLOCHUS Epimenis frater. HEPHAESTION Regi familiaris. SOPOLIS Hermolai Parens.

ACTUS I.

SCENA I.

HERMOLAUS. SOSTRATUS. EPIMENES,

Tyrannus ergo rursus aspiciet diem?
Iam rara rutilant astra. Nox celerat fugam.
Albescit ortus. Ille productis tamen
Indulget epulis. SOST. Nempe sic natum Iove,
Mundique dominum convenit vino obrutum,
Dapibus gravatum perdere ignavos dies,


page 28, image: s032

Marcere luxu, fessus ubi terram premit,
Fractusque miles! Sudor hunc perpes rigat;
At ille Syriis totus unguentis madet.
Hic pugnat hosti, fluviis, hiemi, fami;
Ille inter epulas ludicra summos Duces
Configit hasta. Iuro tenebrosas Domos,
Sacrum Silentum vulgus, hac Patruum petet
Dextra peremptus! EP. Sostratus constat sibi,
Amice! Scimus. Firmet hunc animum polus,
Adsitque dexter! Alia nunc mentem occupant.
Loco migrandum est. Altera, en, subiit Cohors.
Hic commorari quid iuvat? Tempus, locus
Aperire possunt coepta. Quis dicet fidem?
Quis dabit amori? Nemo virtutem vocat,
Quidquid tenere nescit, aut non vult modum.
Recens Philotae factum Alexandrum iubet
Etiam timere, quos amat. SOST. Sic spes feram
Perire nostras ? En, Dei votis favent.
Optata toties nox, et eximii decus
Habitura facti subiit. Arcano omine
Sors iunxit una conscios. Regnat Sopor.
Siluere castra. Rex mero titubat gravis.
His credam abese Numen? Ah Patriae salus!
Hos in tuorum cordibus motus cies ?
Haec cura nos versat tui? Ah Socii, pudet!
Resumite animos! Pereat! Hoc pereat loco!
Nunc pereat! Hac pereat manu! Exortus dies
Patriam revisat liberam! HERM. Hoc fortis petunt
Manes Philotae. Sidera expediunt viam.
Remanete, Amici! Dum redit, sese induet
In rete nostrum. Hic, quas tuli, plagas chalybs,
Hic vindicabit [Note: 1) Nudat ensem.]! Magne Parmenio! tibi
Hic mittet inferias!


page 29, image: s033

SCENA II.

ALEXANDER. HEPHAESTION. PRIORES.

Quis hic, Iuvenes! Sonus?
Quid, Hermolae! strictus hic gladius notat?
An facta caedes? Castra fors aliquo excita
Fervent tumultu ? Loquere ! Alexander iubet.
HERM. Obtempero [Note: 2) Ensem recondit.]. Dum stamus ad reditum tuum
Parata turba, noctis extremum polo
Abegit ortus Lucifer. Longas moras
Nostrum perosus aliquis abscessum parat.
Abiisset etiam. Restiti precibus, minis,
Et ense denique. Crimen admissum putas?
Hoc me tui docuit amor. Poenam impera.
HEPH. Et excubare - EP. Hoc amplius nostrum haud fuit.
Iam cessit aliis statio. AL. Sic fidos decet
Regi clientes. Omen accipio libens.
Iuvenes amati! vester hic fervor placet.
Vestra in Cohorte Spes mei floret throni.
Ornanda factis fama vos Macedum manet.
Dum prima puris barba vix Serpit genis,
Haec agitis. O quae gloria excipiet viros!
Extremus Oriens, Solis Eoi domus
Lauris onustos cernet, et Spoliis graves.
Iam fessa membra grata componat quies!
Sua quisque repetat! SOST. Liceat o Regem sequi!
AL. Nunc ite! HERM. Liceat - AL. Ite! Sic Regi placet.


page 30, image: s034

SCENA III.

HERMOLAUS. SOSTRATUS. EPIMENES.

Ergo improbatis facinus, inimici Dei!
Nostrisque rapitis manibus invisum caput!
Somnum Tyrannus suadet, et corpus iubet
Componere toro, dum meis vigilat malis?
Nonne et Philotam Somnus exitio dedit?
Somnum capessam, sed prius oculos tibi
Nox atra claudet, Barbare! SOST. Et cinctus latus
Rediit, et improvisus. An nondum Satis
Maturus Erebo? Sed quid incassum queror!
Infirma sunt haec arma. Gemitibus solet
Pasci Tyrannus. Strenua utendum est manu ,
Nec differendum. Nostis [Reg: Novistis] humanam fidem,
Quam varia, quam caduca! Alexandri dolos,
Quos hactenus nil latuit ignotum diu;
Haec nostis ipsi. Numquid hic segnes decet
Diem querendo ducere ? An vinclis graves
Cupitis videri? Vultis, ut vestrum in sinum
Grassetur avidus tortor? HERM. O caro mihi
Ligata foedere capita! haud patior moras!
Aut perdere, aut perire! Non semper Polus
Tegit impios. Inveniet hic mucro viam.
Eamus! EP. Actutum sequar.

SCENA IV.

EPIMENES.

Quanti rotant
Humana casus! Nempe Alexander cadet!
Cadet Suorum scelere, et immeritus cadet! -


page 31, image: s035

Ast Hermolaus, Sostratus meritum vocant,
Summumque quaerunt morte Alexandri decus.
Ego ipse Socius hauriam hoc gladio latus,
Illudque rigido demetam ferro caput,
Quod coluit orbis; morte turpatas genas
Pallere cernam, et ultimum gemitum audiam
Ingentis Animae! - Barbare! has grates refers?
Hoc te vocanti Spem sui reddis throni?
Ingrate! - Prius ah vertere, infelix chalybs!
Me perime prius! - At dexteram Sociis dedi,
Testes vocavi caelites. - Tantis malis
Impar fatiscit animus!

SCENA V.

EURYLOCHUS ET PRIOR.

Hic fratrem anxius
Invenio tandem! [Note: 3) Eminus.] Frater! EP. [Note: 4) Illo non observato.] Ah quis hic dolor,
Quis hic tumultus pectus attonitum replet!
Abeo! Resisto! Sanguis in venis coit!
Sudore rursus perpluor! Paveo Notum!
Umbram extimesco! EUR. Quid rei est? [Note: 5) Subsistit et fratris motus explorat.]Trepidat, gemit,
Luctatur! EP. Ah tanti fuit fieri impium!
EUR. Quid loquitur? [Note: 6) Accedit sensim.] EP. Infelix, peri! Ut pereas quidem,
Iam nunc necesse est! - EUR. Frater! Excubiae suum
Tulere finem; nec tamen repetis Tuos?
Quae caussa? Faciem insolitus accendit rubor.
Loqui paras, nec loqueris. Effare, obsecro!
Cum fratre curas divide, et levius feres.


page 32, image: s036

EP. Euryloche! Frater! - EUR. Perge! EP. Nec metuis mihi
Adefle Solus? EUR. Frater es. EP. Monstrum voca,
Dirumque Averni germen! EUR. Hoc nolit Polus!
Meliora loquere! EP. Quid loquar? Dixi parum?
Vin', plura dicam ? Forsan haud videor tibi
Adhuc sat exsecrandus? An forsan nihil
Haec frons, hic oculus prodit? Intrare altius
Hanc parce Lernam! Dum licet, fuge innocens!
Relinque me poenis meis! EUR. Quantum petis!
Ego te relinquam, Frater! ignarus mali,
Quo premeris? Heu me! Nempe sic fratrem hactenus
Potui latere? Te per hos gemitus precor,
Per dulce fratris nomen ! EP. Euryloche, abstine!
Amas Epimenem? EUR. Hac luce, et his oculis magis!
EP. Et amare perges? EUR. Dum frui dabitur die,
Me nemo cernet, Frater! immemorem tui.
EP. Iam scito: Si, quae celo, tibi faciam palam,
Amare Epimenem non potes. Mihi et tibi
Prosum silendo. EUR. Ah nulla iam mei est super
Tibi gratia! Et vitam moror? Grave est loqui
Epimeni; at Eurylocho grave haud erit mori!
Valeto! Ep. Quorsum? EUR. Dum licet, fugio innocens,
Relinquo te poenis tuis. EP. Cuncta eloquar!
Ah siste, Frater! EUR. Fare! EP. Quid? - Volui - ah pudet!
EUR. Valeto! EP. Siste! Scito -

SCENA VI.

HERMOLAUS ET PRIORES.

Cur nectis moras [Note: 7) Ad Epimenem.]?
Dataene fidei paenitet? Tempus vocat.
EUR. Quod tempus, et quo? HERM. Scire nil tua interest.


page 33, image: s037

Me sequere, Epimenes! Tota speratum brevi
Res obtinebit exitum. EUR. Accedam comes.
HERM. Non tu, sed iste petitur. EUR. At fratri licet
Adesse fratrem? HERM. Saepe, non semper licet.
Quid lentus haeres [Note: 8) Ad Epimenem defixum.]? EUR. Mente quid agitas? HERM. Veni!
EUR. Persiste! HERM. Sequere ! EUR. Mane! EP. Quid hic facto est opus [Note: 9) Seorsim.]?-
Fixum est! Valeto, Frater! - Ah rursum piget! -
Iterum revolvor! - Grande monentum [Reg: momentum] ! O mihi -
HERM. Promissa comple! EUR. Exsequere iuratam fidem!
Ep. Fixum est! Uterque, quod petit, referet. Prior
Est Hermolaus. Frater! hic siste interim,
Meque opperire! Regite vos passus, Dei!

SCENA VII.

EURYLOCHUS.

Abiere. Superi! frigidus mentem mihi
Pervadit horror. Frater exosus sibi est,
Incertus alter. - Tota Speratum brevi
Res obtinebit exitum. - His verbis latet,
Quidquid timere cogor! - An Regis caput
Fors petitur? Istud dexter avertat Polus!
De fratre credat istud Eurylochus Suo? -
Leve nequit esse, quidquid hoc agitur modo,
Iam forsan actum est ! Cur moras lentus traho?
Ibo! Statutum est. Nosse [Reg: Novisse] rem penitus iuvat.
Ex ore fratris precibus eliciam omnia.


page 34, image: s038

ACTUS II.

SCENA I.

HERMOLAUS.

Adhuc moratur Sostratus. Quid si fidem
Temerasset? Hoc vel mente concipere est nefas!
Sed demus etiam. Quisquis alienam appetit,
Vitae timere propriae nunquam [Reg: numquam] potest.
Me si Tyrannus mille laceratum modis
Proiciat escam bestiis, fructum puto
Vel sic ab illo dividi, et vecors iugum
Excutere vel sic! Sostratum at vos, o Dei!
Servate amico ! Sostrato incolumi lucrum
Putabo , quidquid accidat! Laetus neci -

SCENA II.

SOSTRATUS. HERMOLAUS.

Ah Hermolae ! viximus! Summa imminet
Dies utrique! HERM. Quid refers? SOST. Celerem fugam
Capesse mecum! HERM. Non! Iuvat Sorti virum
Offerre. Numquid nostra consilia patent?
Quo proditore? SOST. Castra nunc Suasu tuo
Lustrare coepi, ut, Rex ubi degat, tibi
Posthaec referrem. Cerno luctantem suo
Fratri Epimenem. HERM. At nullas tibi voces datum est
Audire? SOST, Multas audio Eurylochi minas,
Referenda Regi cuncta. HERM. Sic testes timet
Deos Epimenes? Perfide! - SOST. Incassum teris
Tempus querelis. Dum fugae superest locus,
Fugiamus! HERM. Ut me subtraham vili fuga


page 35, image: s039

Amice! poscis? Tam parum notus tibi
Est Hermolaus? Mors mihi in votis fuit
Mea, vel Tyranni semper, Alterutram impetrem ,
Sat impetravi. Sostrate! id Solum rogo!
Vis, ut propinquae laetus occurram neci,
Ut provocem tormenta, et immotus feram,
Ut me occidentem carnifex paveat meus,
Tuae saluti prospice! Extremas preces
Admitte Socii! Vive et instantes fuga
Evade casus! Istud excipiat caput
Sortis furorem! Sostrate! amplexum ultimum -
SOST. Amice! sic me diligis? Vitam egimus
Dulci ligati foedere, ingeniis pares,
Aetate, patria, moribus; nunc te ad necem
Properare cernam, nec tibi adiungar comes?
Non solus ibis! Cymba nos eadem vehet.
Moriemur, ut fortes decet. Vixit satis,
Quicunque liber moritur. HERM. Haud vixit satis,
Quem vult amicus longius vita frui.
SOST. Vitam absque amico rectius mortem voces.
HERM. Mortem cum amico duplicem mortem voces.
SOST. Quos vita iunxit, morte divisos cupis?
HERM. Quos vita iunxit, dividi morte an putas?
SOST. Mitte haec, Amice ! Sera iam nimium est fuga.
Sciet Tyrannus cuncta. Iam ferrum et rogos
Saevus parabit carnifex. Restat tamen
Via digna nobis, ista dum restat manus [Note: 10) Nempe Hermolai.].
Age, Hermolae! si tibi heroo calent
Ab igne venae, pectus hoc primum feri,
Deinde sequere! Nomina, et nostram fidem
Ventura celebrent saecula! HERM. Ah, quantum imperas!
Ah - Nequeo! SOST. Nempe Sostratum ad poenas rapi


page 36, image: s040

Patiere lentus? Sanguine aspersum suo
Videre poteris ? Viscera haec spargi feres ?
Meliora, Superi! Redeat, ah redeat tibi,
Qua stirpe natus, qua mihi addictus fide
Sit Hermolaus! Munus extremum peto.
Negabis? Ergo nec mori, ut lubet, licet!
Quis credat ? Hermolae ! dilectum tuum
Offers furori Regis! HERM. Ah vincis! Sat est!
Audere tuus hic animus attonitum iubet.
Praecede, Amice ! Non sequar tardus comes.
Ambos Charontis lembus accipiat simul!
Non hos in usus, Mucro ! gestatus veni [Note: 11) Stringit ensem.]!
Ignosce, Patria! pressa Alexandri iugo !
Fortuna coeptis defuit! - Rursum tremo ! -
SOST. Amata dextra! perage mandatum tuum [Note: 12) Offert pectus.]!
HERM. Ignosce, Amice! et morere - SOST. [Note: 13) Resiliens ab ictu.] At Eurylochus gradum
Anhelus istuc urget! Irati Dei!
Nec vita vobis nostra, nec fatum placet!
Quid agimus igitur? HERM. [Note: 14) Ensem recondens.] Mente, consilio est opus.
Occurrit aliquid. - Rex ubi est? SOST. Lustrat viros,
Quos Patria nuper misit. HERM. Et nosti [Reg: novisti] locum?
SOST. Qua castra campus finit. HERM. Ignarus rei
Proinde adhuc dum est. Spem cape! Ad votum omnia!
Hac me recondam parte. Venientem excipe.
Si proditi nos complices facti sciat,
Hoc ense fodiam tacitus a tergo latus;
Si nesciat, agili Regiam cursu petam,
Regis periclum brevibus expressum notis
Spargam in cubili: Caveat e Iuvenum grege
Primum obvium! Tu cautus Eurylochum interim


page 37, image: s041

Memento detinere, dum factum putes,
Quod facere statuo [Note: 15) Recedit aliquantum, auscultaturus.]. SOST. Partibus adero meis.

SCENA III.

SOSTRATUS.

Spes, dulce caeli pignus, e Superum choro
Relicta terris Sola! quam grata influis
Animo cadenti! Regna me maesti Stygis
Tetigisse rebar. Nunc ad illapsum tuum
Imago mortis pallet, ut stellae Solent
Redeunte Phoebo. Diva, conatus bea! -
Eurylochus ecce! Lingua, ad officium tuum!

SCENA IV.

EURYLOCHUS. SOSTRATUS.

Amice! Regem quaero. Si nosti [Reg: novisti] locum,
Ubi moratur, ede! SOST. Tam celeri gradu?
Turbatus? EUR. Ah, cunctaris? SOST. An castra impetit
Inimica nobis Natio? An reditum parat
Belli perosus miles? EUR. Ah istud parum est!
Maiora metue ! SOST. Numne primorum Ducum
Exspirat aliquis? EUR. Rex ubi est? SOST. Statim scies.
Eloquere, quid Regi afferas! EUR. Surgunt comae,
Horrescit animus, dum loquor! Regis salus
Periclitatur! Regis appetitur caput!
Hoc sit satis. SOST. Quis credat ? Eun. Hanc curam quidem
Mihi cede. Certum est. Nemo, dum culpam reus
Fatetur ipse, dubitat. SOST. At Socios trahet?


page 38, image: s042

Maiora scelera plurium poscunt manus.
Fassusne et illos? EUR. Non fuit tantum morae.
Hos resciam omnes [Note: 16) Hermolaus hactenus eminus auscultans disparet.]. Nunc mihi Regem indica!
SOST. Sed post Philotae crimen, et poenas datas
Audebit istud aliquis? Exiguam fidem
Tibi Rex habebit. EUR. Nil time. Inveniam fidem.
Ubi Rex ? SOST. Cohortes Patria submisit novas,
Primo valentes robore. Armorum nitor
Phoebi retundit lumen. Hastarum seges -
EUR. Quid ista memoras? Advenam Eurylochum putas?
Ah, quo recessit debita in Regem fides!
Rex in periclo est. Futili civis diem
Sermone ducit! Alius hoc - SOST. Perfer moram!
Has Rex cohortes lustrat. EUR. At nescis locum?
SOST. Quin teneo. Campus castra porrecta excipit,
Quam rara spargit arbor. Extremum assequi
Oculo negatur. - EUR. Rursus ah nugas canis?
Consilia potius! SOST. Semita ad campum patet.
Inquire Regem. Forte consilii impii
Sectatur illum particeps, castris procul
Tentare crimen certus. Id monitum volo.
Afferre primus nuntium Regi stude,
Ut maneat haec te gloria. EUR. O suasum bene!
Grates rependant Numina! Ad campum avolo!

SCENA V.

SOSTRATUS.

I, quaere Regem! Castra scrutare omnia!
Campum pererra ! Certius Regem hic chalybs
Inveniet! O suasum bene! Intenta interim
Perfecit Hermolaus, et Regi metum


page 39, image: s043

Falsi pericli incussit. Eventum rei
Praestolor avidus. Quisquis hoc telum excipit,
Dum non sit Hermolaus, excepit bene.
Iuvat hunc requirere; nosse successum iuvat!

ACTUS III.

SCENA I.

SOPOLIS. ALEXANDER.

Aliquis Tuorum ut assequi hoc crimen queat
Vel cogitando! Parce, si dictis fidem
Adhibere renuit animus! AL. Hoc folium cape [Note: 17) Tradit, quod manu tenebat, folium.],
Percurre! SOP. [Note: 18) Legens.] Vitae tendit insidias tuae,
Quicumque Iuvenum primus adfuerit tibi.
Rex! qui monet, fidelis est. Crede et cave [Note: 19) Reddit folium.]!
AL. Stupescis? Ecquid meritus hoc videor tibi?
Vita petitur Alexandri! Et a caris suis,
Quos semper imo corde descriptos tulit,
Prodesse quibus intendit, ut natis pater!
Vita petitur Alexandri! Et hoc petitur modo!
Has Macedo grates solvit! Aeterni Dei!
Ferocis ideo tela vitavi Scythae,
Domesticorum ut tela hic imbueret cruor?
Hac lege fregi victor Arsacias opes,
Ut post triumphos Sortis evadam invidae
Triumphus ipse? O fluxa Regnantum [Reg: Regnantium] bona!
Caduca Sceptri pretia! SOP. Rex! casso abstine
Tempus dolore terere! Qui tardat, suum


page 40, image: s044

Iuvat periclum. Flamma nutritur mora.
AL. Quid ergo facere me cupis? SOP. Quod te decet.
AL,. Quid me decet? SOP. Cavere. AL. Cui caveam ? SOP. Tibi.
Accerse vigiles. Primus e Iuvenum agmine
Hic adfuturus crura compedibus gravis
Custodiendus abeat, et poenis nefas
Iussus fateri complices prodat simul.
AL. Legitima suades, Sopoli! Ast folium leve
Tanta esse dignum credis et censes fide?
Me melius alter regiam noscat domum?
Folio quid ista mandat, et nomen tacet?
Cur Regis alloquium fugit? - Ratio mihi
Succurrat utinam , qua negem folio fidem !
SOP. Principia rerum cuncta in obscuro latent;
Lucem his, necesse est, noster affundat labor.
Ut plura discas, pauca te folium docet.
Favor hic Deorum est. Sequere monstratam viam !
AL,. Tua Sensa, Amice! comprobo, invitus licet!
Sop. Accede, Miles! regium assiste ad latus [Note: 20) Prodeunt evocati Armati.],
Exsequere iussa!

SCENA II.

EURYLOCHUS ET PRIORES.

Vota complevi mea [Note: 21) Festinus.]!
En Rex! - Tuis quem pedibus affusum vides -
SOP. Adesto, Miles! Aufer huic arma ocius!
Constringe vinclis [Note: 22) Vincitur Eurylochus.]! EUR. Et quod admisi nefas?
Rex, ista pateris? Astra, sic vobis placet
Premi innocentem! Labis hic animus vacat!


page 41, image: s045

AL. Euryloche, lege [Note: 23) Folium supra dictum porrigit.]! - Quid pallor insolitus tibi
Vultum pererrat? Indices sceleris notas
Deprendit omnis oculus. Et pectus tuum
Tanti fuisse criminis credam capax [Note: 24) Eripit folium ab Eurylocho lectum.]?
Euryloche! sic benefacta compensas mea?
Meo hanc favori, ingrate ! retribuis vicem,
Quem strinxi amore patris, et fovi sinu ?
Non solus igitur hostis hoc pectus cupit
Peragere ferro? Amicus hoc etiam cupit?
Sed quid necesse est, cupere Alexandri necem,
Cupere nefando crimine? An vitam semel
Vestrae saluti praetuli, et Patriae bono?
Quis me labori cedere, aut frangi malis
Conspexit unquam [Reg: umquam] ? Vos ego testes voco [Note: 25) Ad Armatos.],
Commilitones! Inter Oceani minas,
Inter meorum funera, in fame, in siti,
Mille in periclis semper impavidus steti.
Isto cruore maduit et sparsa est humus.
Vita una superest. Hanc quoque dedissem lubens,
Daboque semper, Munus hic vestrum petit.
Mea vita vestra est. Pertinet ad omnes nefas.
Me largitatis laude, vos dono exuit.
EUR. Ah liceat omnes caelites - AL. Audi, et tace!
Cuius, perempto me, tibi affulsit boni
Fallax imago ? Forte te allexit thronus ?
Decepte ! cernis , quos thronus fructus ferat!
Cui me deinceps - EUR. Sidera! ah liceat mihi -
AL. Audi, et tace ! Quae furia sanguineas faces
Admovit animo? Quis tibi infandi exstitit
Facinoris autor? Qui tibi atroces manus
Dedere Socii? Profer! Eloquere ! EUR. Audiam,


page 42, image: s046

Tacebo. AL. Nosti [Reg: Novisti] Regis ingenium tui.
Quam facile veniae, dum reum facti piget,
Dum conscios fatetur! En Regis fidem!
Socios recense culpae, et evades necem.
Illos manent tormenta, te vita. EUR. Audiam,
Tacebo. AL. Numquid tendere insidias parum est?
Illudis etiam, pertinax? Statue! EUR. Audiam,
Tacebo. AL. Parricida! sic ultro appetis
Promerita fata? Dabimus! Insanam exprimet
Tibi tortor animam!

SCENA III.

EPIMENES ET PRIORES.

AL. Tempori, Epimenes! venis.
Fratrem intuere! EP. [Note: 26) Seorsim.] Quid loquar! AL. Nostrum in caput
Meditatus atrum facinus explodit minas,
Consilia spernit, vult, et exoptat necem,
Et habebit etiam! EP. [Note: 27) Seorsim.] Ferte consilium, Dei!
Aude aliquid, anime! EUR. Frater! aspectu meo
Non erubescis? EP. Perfide! etiamnum rogas,
An erubescam? Generis opprobrium tui!
Pudor parentum! EUR. Morte me dignum putas?
EP. Quin mille dignum mortibus! EUR. Ut abeam, iubes,
Iamiam necandus? EP. Perge, quo crimen vocat,
Raptantque Dirae! EUR. Frater! EP. Hoc verbo abstine!
Meus esse frater proditor Regis nequit.
Fratrem abdicasti, dum tibi arrisit nefas.
Hoc vincla rupit sanguinis. Iacta alea est.
Prosequere porro ! Vita cui placuit nocens,
Huic mors, necesse est, placeat infamis quoque.


page 43, image: s047

EUR. Miserande Rex! EP. Impostor! et rursum obstrepis?
Rex, tolle monstrum, merita supplicia exige !
Non te retardent gesta Maiorum incluta,
Nostraeque stirpis splendor! Hac potius nece
Labem illi inustam vindica! Facilis malo
Non te iuventa moveat, et blandae preces!
Quicunque culpae est satis, hic et poenae est satis.
EUR. Ignosce, Epimenes! Plura, quam possim, petis.
Succumbo tandem -

SCENA IV.

HEPHAESTION. HERMOLAUS CUM CUSTODIBUS, ET PRIORES.

Vive, Rex! Curam tui
Gessere rursum Sidera! EP. [Note: 28) Seorsim.] Ah perii modo!
AL. Novusne nostram proditor vitam appetit?
Quae monstra, Superi! HEPH. Solus in nemore adsito
Obambulabam. Strepitus a tergo insonat.
Respicio. Torvus adstat infesto mihi
Ferro Hermolaus. Ora vix novit mea,
Quae Regis esse credidit, saevum ingemens
Arma abicit; tum militum accursu ocius
Capitur, ligatur. AL. Odia quo merui tua?
Dic, Hermolae! HERM. Quaerere hoc etiam potes?
Dicam , Tyranne! SOP. Comprime sacrilegos Sonos,
Scelerata Soboles! Pereat infaustus dies ,
Qui me parentem fecit! Haec monuit Pater?
Haec facere docuit? Impie! hac dextra ad Stygem [Note: 29) Vult eum invadere.] -
AL. Permitte, Sopoli! Loquere, Veterator! HERM. Loquar!
Mancipia credis nempe populares tuos?
Pars quanta Macedum restat? Ubi summi Duces,


page 44, image: s048

Clytus, Philotas, Attalus? Munere tuo
Iacent perempti! Persa victores suos
Videt in catasta. Caede patrata cadit
Caedis minister. - SOP. Perfide! et nondum taces?
AL. Persequere! HERM. Nos haec praemia, ut dixi, manent.
Tu spolia mundi barbaro fastu trahis,
Mores relinquis Patriae, et Persam induis.
Persam ergo petii transfugam; hoc leges iubent.
Sordet Philippus genitor. Inflexo genu
Coli volebas Numen. Illustri satum
Me stirpe plagis tale nil meritum afficis;
Quid enim piacli est, Regis ante oculos feram
Stravisse telo? Tu tamen dicis nefas.
Huc te libido duxit. Et mirum est tibi,
Hoc displicere Liberis? Vitam eripe,
Occide! Sic, quod consequi haud potui ex tua,
Ex morte consequar mea! ARMATI. Indigne! ocius -
AL. Cohibete vocem! Quae mihi obiciat probra,
Quam falsa iactet, nostis [Reg: novistis] , o testes meae
Comitesque vitae! Saevus, immitis vocor.
Clytus, Philotas, Attalus culpa vacant.
Quid dicere poterat aliud? Servit sibi,
Dum parricidas laudat, et solus probat,
Quod iura damnant cuncta, quod damnat Polus.
Quod exsecratur, quisquis humanos fovet
In corde Sensus. Sed quid hoc solum queror!
Avarus etiam videor et tenax tibi?
Indigne! Vester, Milites! retrahit pudor,
Ne plura memorem. Spolia, servorum greges,
Et sarcinarum quidquid est, auro grave
Loquitur abunde. At Persicos cultus amo?
Mores relinquo Patriae ? An solus sapit
In orbe Macedo? Nulla, si mereor fidem,
Sine laude gens est. Nostra peregrinis bonis
Misceri oportet. Stabile qui regnum parat,


page 45, image: s049

Bonitate populos temperet. Patrem Iovem
Demum obicis? Subesse tu forsan mihi
Oracla Divum credis? Utinam Indis quoque
Soboles Tonantis habear!

SCENA V.

SOSTRATUS ET PRIORES.

O durae vices [Note: 30) Vinctum videns.]!
Ah Hermolae! Rex! quid admisit mali?
AL. Mihi fata struxit, probra scelerato insuper
Ingessit ore. Pertuli, ut poenam sibi
Cumulet scelestus. Nunc luet! SOST. Rex ah - HERM. Tace!
Quod non cruore noxio inficias solum,
Fatale quod adhuc pondus huic terrae incubes,
Non me pavoris argue, aut timidum voca;
Subesse potius crede consilium Poli!
Pretiosa nimis haec dextera est; vili cades!
Moriar, Tyranne! neminem innocuum tamen
Traham in ruinam. Sceleris Eurylochus vacat.
Exime catenis! Ipse consiliis timens
Haec scripta finxi. Relege, et agnosces manum!
AL. [Note: 31) Considerans folium.] Propitia caeli Numina! Eurylocho ocius,
Miles! catenas detrahe! - Euryloche! tuo
Ignosce Regi! EP. Quis metus [Note: 32) Seorsim.]! AL. Totus patet
Tibi Rex, Amice! Quidquid exposcas, dabo!
Exposce! Dubitas? Testor immensum Iovem,
Nihil negabo! Quid petis? EUR. Fratrem peto.
Largire fratrem! AL. Quis tibi fratrem abstulit?
EUR. Proditio! AL. Superi! O feta monstrorum dies


page 46, image: s050

HEPH. O casus! HERM. [Note: 33) Clam ad Sostratum.] Ah, Amice! AL. Cur crimen prius,
Euryloche! tegere placuit? EUR. Ah fratrem neci
Exponere nequiit animus! Vitam lubens
Dedissem, ut ille vivat. Audacem modo
Promissa faciunt. Pedibus adsternor tuis,
Mecumque frater [Note: 34) Uterque procumbit.]. Te per agnatos Deos,
Te per triumphos, per tuam famam precor,
Quae maior orbe est, Rex! ad ingenium redi!
Restitue fratrem! Si tamen aliqua placet
Crimen piare caede, me promptum vides!
Dum vivat Epimenes, celer morti obviam -
AL. Euryloche, satis est! Tanta quod nequeat fides
Domuisse pectus! Accipe Epimenem tuum!
Ignosco. Vivat! Vivat obstrictus tibi,
Mihique fidus! EP. [Note: 35) Surgens cum fratre.] Tu mihi ignoscis reo ?
Tu vivere iubes? Et feram, ut capiti tuo
Immineat aliquis? HERM. [Note: 36) Seorsim.] Sostrate ah! EP. Idem nefas
Tibi machinatur Sostratus. SOST. Dire! EP. Et negas?
SOST. Verum est! Honori pars ego manipuli fui,
Levitate quem tu, timide! commaculas tua.
Fruere Tyranni gratia, imbellis, miser!
Nos occidemus! AL. Astra! si tantis placet
Regnum periclis cingere, in vestras manus
Resigno donum. Sola populorum fides
Beat imperantes. Hanc mihi deinceps date,
Vel habete Regnum! Miles! huic vincla inice [Note: 37) Sostrato.]!
Hephaestionem cura supplicii manet.
Abripite utrumque! Grando saxorum obruat
Invisa capita! Iura sic patriae iubent.


page 47, image: s051

HERM. Imus, superbe! Si quid est sanctum Polo,
Nos vindicabit!

SCENA VI.

EPIMENES. EURYLOCHUS. ALEXANDER. SOPOLIS.

Frater! ah veniam annue!
O si daretur intimos cordis sinus
Reserare ! Forsan diceres: Poenae est satis.
Vix ah revello lumen affixum solo!
Ah quo reductus - EUR. Frater, iniustus mihi es!
Maiorem inesse crede germano fidem!
Bonitate Regis vivis ; hunc gratus cole !
Me dilige! Ista postulo in veniae vicem.
AL. Excelsa virtus, quas mihi subdis faces!
Sequor admoventem calcar. Hanc lucem undique
Volo Sospitalem. Tu, quid illaetum gemis?
Eloquere, Sopoli! SOP. Gratiam vitae peto [Note: 38) Genuflexus.]!
Me lex severa gentis exterret meae,
Quae cum scelesta prole vult patrem mori.
AL. Amice, nescis? Ferre qui potuit, potest
Auferre legem. Regis hoc situm in manu est.
Legem deinceps abrogo. Posthac manet
Sua quemque merces. Vive, et aeterna fide
Exstingue crimen filii! SOP. O faustam diem [Note: 39) Surgens.]!
O vere Divum Sanguis! Et poterit tuos
Quidquam triumphos sistere? I, supera Herculem,
Metasque Patris Liberi, et mundo impera!
Age, Turba [Note: 40) Ad Armatos.]! festos appara Regi choros,
Ordire plausus! AL. Sic Deis curae sumus.


page 48, image: s052

Agnosco vestram, Numina! et veneror opem.
Utinam liceret reddere! Eurylochus vices
Vestras subibit. Est minus meritis tamen,
Quidcumque dedero. Qui dedit vitam alteri,
Condignum ab uno munus accipiet Polo.


page 49, image: s053

ISAAC VICTIMA.

ARGUMENTUM.

Abrahami virtutem numquam certius exploravit Deus , quam dum ei praeciperet, ut unicum filium Isacum victimam offerret. Obtemperare promptissimus et filium non amisit, et singularibus promissis cumulatus est. Haec Genes. C. XXII. Drama ad Italicum cel. Petri Metastasii exactum est.

PERSONAE. ABRAHAMUS. SARA. ISACUS. GAMARIS. ANGELUS.

SCENA I.

ABRAHAMUS. ISACUS.

Nate, satis, satis est! Torquet nox humida cursus
Iam medios, et adhuc Sermonis blanda voluptas
Nos tenet. Abripuit te, Nate! cupido sciendi,
Meque eadem iussit solito magis esse disertum.
Nunc Satis est. Vocat alma quies. Defessa Soporem
Membra petunt. Erit, ut nostrorum extrema laborum,
Nate! tibi referam. IS. Genitor! dum forte recenses
Nostrae fata Domus, tantosque ex ordine casus,
Usque adeo peregrina mihi solacia mulcent
Pectus, et attonitum percellunt gaudia sensum,
Ut neque sit somni votum, neque cura quietis,
Eripiarque mihi penitus. Tibi iunctus adire
Cuncta mihi videor. caeli dum iussa paterna
Te ducunt regione procul, Chaldaea relinquo
Tecum rura libens, tecum novus advena Carras,


page 50, image: s054

Atque Palaestinae valles colo. Dum tibi suadet
Arcta fames Geraram, et fecundi litora Nili
Visere, sum comes, et materna pericla pavesco,
Tamquam qui videam praesens. Dum fortibus armis
Coniunctos superas Reges, Lothumque catenis
Eripis herbosi victor Iordanis ad undas,
Ipse levi parma videor mihi tectus adesse,
Hostiles urgere globos, et sternere ferro.
Denique dum summi repetis promissa Iehovae,
Dumque Poli foedus nostra cum gente recenses,
Usque adeo pectus sensu mihi Numinis imples,
Ut veluti feriant aures Effata tremenda,
Atque mihi corpus, quantum est, sacer increpet horror.
O Genitor! vastum est Nato tua vita theatrum!
Cerno satis. Tua gesta meis sunt regula gestis.
Quae non hinc doceor! Tua si discrimina specto,
Si varios casus, si specto pericla, labores,
Me subit arcanas mirari Numinis artes,
Quod manet immotum; movet attamen omnia, quamvis,
Cur moveat, quanam moveat ratione, creatas
Effugiat mentes. Si pensem dona deinceps,
Atque Poli semper promptum ad tua vota favorem,
Quam sis dilectus Superis, Pater optime! disco,
Et millena meis praecepta hinc usibus apto.
ABR. Nate, tuum novi ingenium ! Tibi multa loquendo
Aurito loquor, ingratam non excolo glebam.
Sed reliquum differre iuvat. Monet hora quietis.
Is. Ah saltem adde, Pater! postquam discesserat Hospes,
Cuius, ut audivi, Mater praesagia risit,
Adde, quid acciderit! Solum hoc, Abrahame! recense,
Iamque abeo. ABR. Eventus, quae dixerat ille, probavit.
Sara sibi partu compleri viscera sensit,
Atque insperata fecit me prole beatum.
IS. Haec ego sum proles, numquid? ABR. Nam, Nate! quis alter?
Te propter natura suum violare tenorem


page 51, image: s055

Sustinuit. Senio sterilis te protulit arbor.
Prodigio tua vita stetit. IS. caelestia tandem
Quem promissa petunt? ABR. Te, Nate! tuosque Nepotes,
In quibus haec olim Mundus completa videbit.
Nam regio, qua nunc peregrini paupere cultu
Degimus, imperiis quondam subiecta Tuorum
Hinc statuet Nili ripas pro finibus, illinc
Euphratis famulas late moderabitur undas.
Is. Ergo genus nostrum - ABR. Stellas superabit Olympi,
Litoribus sparsas numero superabit arenas,
Dicetur Genus electum, dilecta Iehovae
Natio, et illustres longo dabit ordine Reges.
Nec satis! Innumerae gentes e semine nostro
Fausta ferent. Is. O sors! o gloria! ABR. Nate, caveto!
Saepius incautas excaecat gloria mentes.
Profluere illa quidem puro de fonte putatur;
Inspicias propius, latet immedicabile virus,
Ambitio, quae dona poli, superosque favores
Vertit in exitium. IS. Genitor! depone timorem!
Hunc animum novi. Procul hinc, procul exulat [Reg: exsulat] omnis
Ambitio! Novi - Sed forsan credulus erro!
Quis sibi sat notus! Pater! haud sine Numine Natum
Ista mones! Gelido trepidant mihi membra timore!
ABR. [Note: l) Seorsim.] Exoptate timor! Verae virtutis origo!
IS. Me miserum! Tu triste siles? Miseratio Nati
Te subeat, Genitor! Si recto calle relicto
Devia consector, tu me, tu, quaeso, volentem
Redde viae! Pedibus sacris ecce oscula supplex
Imprimo. ABR. Surge, Patrisque celer te amplexibus infer,
Care Puer! Pavidae redeat malacia menti!
Admonuit, non accusat Pater. O mihi quales
Laetitiae motus tenera hac formidine caussas!
Sint oculi testes, liquidi solaminis index


page 52, image: s056

Quos pia gutta rigat. Talem mihi Sidera semper
Te fervent, Isace! Vale! IS. Si praevidet ille,
Qui dedit hac aura vesci, me criminis olim
Sordibus intacti florem temerare pudoris,
Ah prius innocua claudam mea lumina morte!
Care Parens! hoc tu votis a Numine posce!
Quis, quis enim vivat supremi Numinis hostis!
Mors haec vita foret!

SCENA II.

ABRAHAMUS. DEIN ANGELI VOX.

Quas me tibi reddere grates,
Mens aeterna! decet tanto pro munere! Qua te
Voce fat extollam, Numen! Me prole beasse [Reg: beavisse] ,
Dum prolis spes nulla super, prohibente senecta,
Immensae bonitatis erat. Sed prole beasse [Reg: beavisse] ,
Quae fit Patris amor, spes, fulcrum, cura, levamen,
Scilicet hoc donum est - Sed quis mihi lumina fulgor
Perstringit? Remeatne dies ? Ah ista diei
Lux non est! Nosco radios, vestigia nosco!
Nil mortale sonant! ANG. Abrahame! Abrahame! ABR. Paratus
Adsto. Proloquere! ANG. Ausculta mandata Iehovae!

Natum unicum, quem diligis, comitem accipe
Ad alta tecum Moriae, et excelso in iugo,
Mea quod docebunt signa, sacratam mihi
Manu paterna victimam Isacum immola!

SCENA III.

ABRAHAMUS.

Quae mandas, aeterne Deus! Proh ardua iussa!
Terrifici nutus! Soboles Patris occidat ense


page 53, image: s057

Victima! Dumque iubes, adiungis sedulus ultro
Id, quod inest Nato, pretii, quod Patris amorem
Exstimulet, mittatque pios in pectora sensus! -
Verum tu mandas! Satis est. Submittere colla,
Imperiumque probare decet. Cadet hostia Natus! -
Sed quid tu, mea spes! tam cara prole perempta?
An non promissis pugnant mandata? - Quid haeres?
Mentirine Deum credas? Fas spernere caeli
Iussa putes? Absit! Scelus est, hoc volvere mente!
Non ego contendam audaci disquirere nisu
Arcanum tam grande Poli. Quin pareo promptus,
Pareo, magne Deus! Si tristi hoc cardine rerum
Tu tamen assistas! Mandatum implere necesse est,
Impleboque volens etiam! Trepidabit in ictu
Cor tamen, et ferrum viso mea dextra cruore
Abiciet, nisi me praesenti numine firmes.
Scis me etenim, Deus! esse hominem, scis esse parentem!
Pastores [Note: 2) Evocans.]! Gamari!

SCENA IV.

GAMARIS. ABRAHAMUS.

Praesto sum. Praecipe! ABR. Natum -
Isacum - dicamne? - iube consurgere strato,
Iumentum insterni, geminosque assistere servos.
GAM. Cuncta effecta dabo, ut mandas, quantocius. ABR. Audi!
GAM. Quid superest? ABR. Noli Sarae turbare quietem!
GAM. Cautus agam.


page 54, image: s058

SCENA V.

ABRAHAMUS. MOX SARA.

Fixum est, Sarae mala nostra tacere.
Maternis parcam lacrimis. Erit aptior hora -
Heu me! Sara subit! Quid dicam! SA. Optate Marite!
Tam te matutinus agis? Quae cura quietem
Impedit? ABR. Astrorum Domino mihi victima pura
Caedenda est hodie, proprioque legenda labore
Sacrum susceptura focum sarmenta. Morari
Define, Sara! Vale! SA. Nec me tibi iungere possum?
ABR. Non licet. SA. Ast licuit mihi per tot lustra, tot inter
Eventus varios. Si tecum laeta, sinistra
Exhausi, cur me meritorum, Abrahame! tuorum
Non vis participem? ABH. [Note: 3) Seorsim.] Iusta est oratio Sarae.
Audiat arcanum! Tanto fraudare volentem
Non possum merito. Tu dirige pectora Sarae,
Magne Deus! linguamque meam! - Dulcissima Coniunx!
Numquid mente reposta manent tot, tantaque dona,
Prodiga quae Caeli pietas tibi contulit? SA. Ecquis
Immemor esse queat? ABR. Gratos num pectore sensus
Inde foves? SA. Videt hoc pectus, qui cuncta tuetur.
ABR. Quod si animi grati pignus sibi posceret ille?
SA. Vitam etiam petat hanc! Vitam hanc dabo laeta petenti!
ABR. Si peteret Natum? SA. Isacum? ABR. Isacum. SA. Addita Nato
Funus ero. Tamen hunc, qui contulit, ille resumat!
ABB. Sara, bene est! Natum poscit Deus. SA. Hei mihi! Natum
Poscit? ABH. Et occidi patrio sibi poscit ab ense.
SA. Ah, quid ais ? Coniunx! Ubi sum? Cupit ergo peremptam
Tam sibi dilectam Sobolem? Sua tollere dona
Poscit in Isaco, cui spes laetissima longae
Posteritatis erat? Quanam hoc ratione, modoque?


page 55, image: s059

ABR. Id placuit celare Deo. Mandata Iehovae
Nil reliquum faciunt praeter parere tacendo.
SA. Non igitur longo post tempore Natus - ABII. Ad aram
Occidet. SA. Ipse Pater - ABR. Pater ipse cruore madebit
Dilectae Sobolis. Concurre, o Sara! volendo,
Si meriti comes esse cupis! Non plura requiro.
Importuna foret Matris praesentia. Pergo.
Tu Natum vitare stude. Me pandere Nato
Convenit imperium Caeli. - Quid, Sara! Repente
Solveris in lacrimas? Noli ah, Carissima! noli
Cedere maerori! Novi, quam subdita semper
Divinis fueris monitis. Confide potenti
Numinis auxilio, quod solum commoda nostra
Perspicit, et rebus prostratis saepe medelam
Praestat! Opes, proles, vitam sua munera nosti [Reg: novisti] .
Non haec, si reddis, tibi munera crede perire!
Quin potius tergis lacrimas, mentemque serenas!
Haec, mihi crede, Deo prae sanguine cura placebit.

SCENA VI.

SARA. MOX ISACUS. DEIN GAMARIS.

Haec igitur restant miserae solacia Matri:
Perdere Progeniem dulcem, nec fundere fletus,
Nec nimium in gemitus iustos laxare dolorem!
Lex etenim suprema vetat. Deus ille reposcit,
Qui dedit Isacum. - IS. Mater suavissima! Sara!
SA. [Note: 4)Seorsim.] O facies ! O verba imas penetrantia fibras!
Quis me nunc - IS. Abrahamus ubi est? Id pandere Nato
Ne grave sit, Genitrix! Quo forsitan ille recessit?
Si nescis, alia mox illum parte requiram.
SA. Ausculta, Fili! Caelum, mihi suggere verba [Note: 5)Seorsim.]!


page 56, image: s060

IS. An tibi, Mater! adhuc mens est ignota Parentis?
Magno terrarum Domino caelique, Iehovae,
Cuius nostra Domus semper sibi numine constat,
Sacra parat Genitor. Succedit tempus, opinor,
Quo sua colla dabit sacrato victima cultro.
Me quoque praesentem Genitor sibi iussit adesse.
SA. O Fili! satis heu, satis est mens nota Parentis! -
GAM. Rumpe moras, Isace! Pater procedere sensim
Incipit, et iamiam Moriae montana tueri.
IS. Ecce adsum. Interea, Genitrix mihi cara, valeto!
SA. Nate, resiste! Heu me! Sic me, sic, Nate! relinquis?
IS. Quae tibi materies luctus? Quae caussa gemendi?
Lumina quid turgent lacrimis? SA. Sic prole carere,
Sic cogor! IS. Facile est, tantisper prole carere.
Non me nunc primum patriis discedere tectis,
Scis, Mater! Quoties comitem me in rura propinqua
Assumpsit Genitor, quoties ad pascua nota
Istoc cum Gamari prono iam sole revisi.
SA. Nunc tamen - ah Superi! - Nimio succumbo dolori!
IS. En quid agam? Gamari! Pater hinc me cogit abire.
Hic retinet Genitrix. Dubio mens anxia nisu
Fluctuat, et nescit, cuius mandata sequatur. -
Consilium in promptu est! Gamari, dilecte sodalis,
Parsque mei melior! Si te sincerus amavit
Hactenus Isacus, si concors acta iuventa est
Hactenus utrique, et rerum tibi forte mearum
Dulce aliquid fuit, hoc age, dum cum Patre revertor,
Maternas releva curas, solare dolorem ,
Teque proba Isacum! GAM. Conabor, Amice! quod optas.
IS. En tibi, dum redeo, Genitrix carissima! Natum!
SA. O quis amor, quae cura mei [Note: 6) Seorsim.]! IS. Neque plangere cessas?
Quidnam igitur restat? Patris est tibi nota voluntas.
Hancne iubes violare? SA. Absit! Mandata Parentis


page 57, image: s061

I, sequere! Est eadem mihi mens. Licet [Note: 7) Seorsim.] intima cordis
Exanimet ferale gelu! - Sociare Parenti!
Per me, Nate, licet. Propera! Prius attamen audi! -
Quid dicam! - Nihil occurrit, nisi, Nate, valeto!

SCENA VII.

GAMARIS. SARA.

Dic mihi, cara Parens! hoc si te, Sara! vocari
Nomine permittis, quisnam tibi pectora tantus
Usque adeo dolor exagitet ? Quid trunca profaris
Verba? Quid inceptos turbant suspiria sensus?
SA. Ah, Fili! renuit dolor hic compendia vocum.
Vis tibi fingendi minor est, facundia Sarae.
Fac, minus ut patiar, mea tunc tibi vulnera pandam,
Quae tamen haud capies; animos nam sumere Matris,
Officiumque nequis. GAM. Saltem dolor accidet iste
Caelicolum [Reg: Caelicolarum] Domino gratus ? Suprema voluntas
Esse vel ipsorum debet mensura dolorum.
SA. Ne dubita! Novit Numen, quod cuncta tuetur,
Quam mihi in extremo maneat venerabile luctu,
Quam caeli decreta probem. GAM. Succurrere saltem
Qua possim ratione, doce, caussamque dolendi
Tollere, quandoquidem Nati nunc munere fungor.
Officium Nati est, casus sentire Parentum,
Quaque licet, relevare via. SA. Si demere pondus
Maerori cupis ergo meo, vestigia Nati
Eminus insequere, et, Moriae dum culmina scandunt,
Non animadversus, quaenam sit victima, disce,
Quive sacri ritus. Quae postquam mente tenebis,
Ocius haec celeri cursu mihi nuntia perfer.
Sic animum saltem ferient praevisa dolentem


page 58, image: s062

Tela minus. GAM. Prompte dabitur tibi, Sara! quod optas.
SA. Dum redis, interea laris hac in parte remota
Luctibus indulgebo meis. Sint Sidera testes!

SCENA VIII.

SARA.

Infelix Genitrix! Sara! afflictissima Sara!
Haec tibi quam funesta dies, qua perdere fructum
Longaevi thalami, qua pignus dulce iuberis,
Quod solum tibi concessit Moderator Olympi,
Reddere! Proh spes deceptas! Proh gaudia fluxa!
Ergo ego post aliquot Mater momenta vocari
Non potero, castusque torus sine germine stabit!
Ille Puer, Puer ille anima mihi carior ipsa,
Occidet heu! Coeptae vix primo in flore iuventae
Occidet! Ipsius dextra Genitoris ad aram
Occidet! Immitis Polus! - Ah ignosce dolori,
Magne Deus! Non! Non est haec sententia Sarae!
Sara scit aeternis sese submittere iussis.
Sed loquitur dolor, et partes se versat in omnes ,
Quando aliud miserae sibi iam nihil ipsa reliquit
Mater, praeter amare, et flere, et suspirare!
Nomen dulce, Isace! Poli dum iussa sinebant,
Accipe tecum animam hanc, meque hoc exsolve dolore!
Non cupit exstinctae Proli Sara esse superstes,
Cui soli vixit. Tecum mihi vivere dulce,
Tecum dulce mori, Fili! Sed cur ego tecum
Tarda mori cupio, cum iam tua vita sub auras
Fugerit, et roseo terram consperseris imbre
Sanguinis innocui? Videor mihi membra videre,
Quae modo certabant lacti, pallore rigere
Funereo, fractos, duo sidera frontis, ocellos
Quaerere supremum lucem, et non ferre repertam.


page 59, image: s063

Forte, ubi iam sacrum sensisti victima cultrum,
Ultima vox tibi Sara fuit. Forte ista gementem
Aura levis circumvolitas. Fili, optime Fili!
Sic ego te morti genui! Non te ista videbo
Tecta subintrantem posthac, non blanda Parentis
Oscula quaerentem? Non somni dona deinceps
Huic gremio infusus capies? Non colla bidentum [Reg: bidentium]
Flore novo ornabis, tenero neque pollice carptum
Praebebis cytisum mixtus ludentibus agnis,
Nomine quemque vocans? O Matris inania vota!
Quem fore sperabam columen, fulcrumque senectae,
Cui designabam sponsam, et castos Hymenaeos,
Hunc repetit Numen , Numen, quod saepe Marito
Ostensis etiam noctu rutilantibus astris
Istoc in Puero generi longissima nostro
Tempora promisit, diadematosque Nepotes,
Illum etiam, qui siderea Regione relicta
Adveniet nostro post saecla Salutifer orbi!
Da veniam, supreme Deus! si tanta caligo
Humanos ludit sensus. Non segnior inde
Stabit nostra fides. Isaco turba Nepotum
Est promissa meo. Nunc morti addicitur idem.
Utraque qui voluit, Deus est. Ergo utraque fient,
Quamquam nos lateat mortales, utraque fieri
Qua ratione queant. Divinae Mentis adoro
Consilia. Hoc satis est. - At saltem membra perempti
Reddere quid prohibet Matri ? Cur basia ferre
Non licet extremum? Tumuli quid honore carendum est
Isaco? Sacros cur totus abibit in ignes?
Nempe Pronepte sua longe felicior Eva!
Abelem licet illa suum feritate Caini
Perdiderit, corpus potuit componere saltem ,
Accumulare rosas et inani munere fungi.
Ast mihi nec tantum Caeli mandata licere -


page 60, image: s064

SCENA IX.

GAMARIS. SARA.

Post longas si, Sara! moras tibi nuntius adsum,
Ne mihi des vitio. Scito - SA. Quid denique dices?
Omnia nota mihi! Mater sine prole supersum!
Isacus periit! GAM. Periit? Quem montis ad ipsam
Radicem vidi his oculis? SA. Natusne superstes?
Non mendax species tua lusit lumina? Fili!
GAM. Quam memoras speciem? Modico post tempore praesens
Natus erit, colloque tuo pendebit, ut ante.
SA. Ergo dolor Matris flexit tua numina, magne
Caelorum Rector! Proles mihi salva redibit!
Sed, Gamari! quaenam percussa est hostia Caelo?
GAM. Hostia? Quando pedem coepi hinc ad tecta referre,
Nondum contigerat Moriae suprema Maritus.
SA. Sed longae quae caussa morae? Cur montis ad ima
Tantum substiterat Coniunx? GAM. Id nescio. Forsan
Caeli exspectabat nutum; nam deinde repente
Ursit in alta gradum. SA. Miseram me! GAM. Servus uterque
Restitit in plano. Genitoris dextra tenebat
Strictum ensem, sacros ignes gestante sinistra.
SA. Verum quid Natus? GAM. Gressus celer ille paternos
Pone sequebatur, non parva mole gravatus,
Ligna focum factura ferens cervice tenella.
SA. Ergo mori toties una mihi luce necesse est!
GAM. Quis mihi tunc sensus, tanto cum pondere pressum
Isacum vidi, quem plus hac diligo luce!
O quantum timui, ne membra insueta laboris
Deficerent! Quantum in proprios transferre lacertos
Partem oneris cupii! SA. Gamari, proh define! Matrem
Conficis, atque tuis laceras mea vulnera dictis!
GAM. Ecce, Abrahamus adest [Note: 8) Venientem observans.]! SA. Heu me! Iam denique finem


page 61, image: s065

Sacra tulere suum! GAM. Dubitas? En sanguine tinctum
Dextra refert ensem. SA. Qua me nunc parte recondam!
Ah fugiam tristem intuitum [Note: 9) Occupatur ab occurrente Filio.]!

SCENA X.

ISACUS. ABRAHAMUS. PRIORES.

Salve, optima Mater!
ABR. Quem fugis? o Coniunx! IS. Mater! cur ora retorques?
SA. Fili! tune redis? Sunt haec ludibria somni?
An vigilo? Tune Isacus? IS. Sic sidera longum
Te mihi conservent, sum! SA. Vivis? Nate! Marite!
Non igitur fallor? Grates tibi, maxime, grates,
Caelorum Rector! Sed qua ratione, docete!
Oua ratione - ABR. Audi, et superae bonitatis adora
Prodigia! Ut didici, qua sit mihi parte litandum,
Ingredior festinus iter, Moriaeque propinquo,
Coniectu facile est, aegra quid mente volutans.
Solus erat comes Isacus. Forte inter eundum
Bsanda voce rogat: quaenam sit victima. Maestus:
Astra dabunt! Superis erit istoc cura! repono,
Insistoque viae. Montis dum summa tenemus,
Protinus ara mihi viridi de caespite surgit,
Construiturque rogus. Tunc demum vincula Nati
Inicio manibus. SA. Quid tum miser ille ? Timorem
An fassus? Quonam vultu caelestia iussa
Excepit? ABR. Finge agnellum , qui colla daturus
Ducitur, innocuum, mitem, et sua fata sequentem.
Talis erat. SA. Gelida mihi stat formidine sanguis,
Triste ministerium Patris dum mente revolvo!
ABR. Falleris, o Coniunx! Abrahamus desiit esse
Tunc Pater. Ignotum sensi mihi robur adesse.


page 62, image: s066

Gratia vincebat naturam, arcana replebat
Lux animum iungens dilecti funera Nati,
Et promissa Dei, cor sacro ardebat amore,
Cernereque augusti mihi Numinis ora videbar.
Iamque caput Nati curvatum laeva tenebat
Luminibus caelo fixis, iam dextra coruscum
Tollebat gladium mox vibratura - SA. Quis horror!
ABR. Cum subito caelum insolito splendore refulsit,
Voxque audita meas, et Nati perculit aures:
Siste, Abrahame! manum! Non poscit plura Iehova.
Sat patuit, quantum verearis iussa suprema.
SA. Respiro! ABR. His verbis Pater est mihi redditus. Omnes
Continuo motus rediere in pectus, amori
Gaudia mixta, timor, pietas, velut aggere rupto.
Temptabam laudare Deum, sed lingua negabat
Officium verbis. Dissolvere vincula Nato
Temptabam, renuere manus. Tunc verba ligatis
Imperfecta sonis, tunc mixto basia fletu,
Tunc teneri amplexus - Ah nunc quoque gaudia mentem
Confundunt, rapiorque mihi! Tu cetera, Fili!
Prosequere! IS. Inceptis igitur tunc victima Sacris
Defuit. Insonuere rubi. Respeximus. Ecce
Non procul hinc mediis aries in sentibus haesit.
Hic igitur felix subiit mea vincula, quamvis
Non absque invidia, et sacratis ignibus escam
Praebuit innocuam. Nos hinc ad tecta redimus.
GAM. Ter felix Abrahame! tuae qui tale dedisti
Exemplum fidei! - Quid fit! Non audit! In astra
Lumina defixit! SA. Coniunx! Abrahame! Calescit
Igne sacro! IS. Superis exardent ora favillis!
ABH. Omnis fons et origo boni! caelique, marisque,
Terrarumque potens! mihi quae portenta revelas!
Quae nova conspicio! Pater ille aeternus amatam
Offert Progeniem. Mortem fert mente lubenti,
Quam numquam meruit, Natus. Cur tristia tergo


page 63, image: s067

Instrumenta necis gerit ipse? Quid unicus inter
Tot montes Moria eligitur? Quid victima spinis
Tempora cincta gerit? Iam me tenet ordo futuri!
Saecula prospicio tardo vivenda Nepoti!
Ah video Moriam meliori sanguine sparsum!
Intueor Subolem, cui non mortalis origo,
Inclinare caput, grandemque animam exhalare
Patris in obsequium! Celat sua lumina Phoebus.
Aerii quatiunt intonsa cacumina montes.
Tumbae se referant, concussaque terra dehiscit.
Caelum nox insueta tegit. Tua sentio dona,
Sentio, summe Deus! Totis optata medullis
Haec est illa dies! Nos, nos cruor ille lavabit,
In quibus heu sordet magni Genitoris imago!
Usibus haec nostris debetur Victima, nata
Iustitiam placare reis, peccataque Mundi
Tollere. Mors istaec nobis deperdita iura
Restituet, clausumque diu reserabit Olympum.


page 64, image: s068

IOSEPH VATES.

ARGUMENTUM.

Innocentiam saepe quidem premi, non tamen opprimi , docuit Ioseph, dum ope Pincernae Regii e carcere evocatus Pharaoni Somnium, quod omnes Aegypti Sapientes latebat, feliciter interpretatus , atque ab eo universo Regno praefectus est. Haec Genes. C. XLI.

PERSONAE. PHARAO Rex. PUTIPHAR Herus Ioseph. IOSEPH Servus Putiphar. PINCERNA Regis.

SCENA I.

PHARAO. PUTIPHAR.

Iustus, Amice! tuus dolor est, iusta ira. Scelestum
Certa manet vindicta. Scient mihi subdita Regna,
Sollicitare fidem thalami qua morte pietur.
Testor id aeternum Solis iubar, omnia testor
Numina, quae mille in templis mea supplice ritu
Gens colit! Ast gravior quae me modo cura fatigat,
Supplicium differre iubet. Sub nocte profunda
Somnia visa mihi - PUT. Quid somnia? Scilicet ista
Nos prohibere queant, ne sontes poena sequatur?
Somnia, Rex! metuis, non iura offensa? Futuris
Abriperis, quid forte velint, ignarus, et atrox
Inque oculis patratum etiam punire moraris
Flagitium ? Solitis iam bis tua regna rigavit
Nilus aquis, ex quo securus dormit adulter,
Carcere conclusus, tamen ipso in carcere liber,


page 65, image: s069

Insultansque mihi. Sed scilicet ista meretur
Putiphar. Haec referunt vigilatae praemia noctes,
Exhaustique dies - PHAR. Satis est! Si tanta cupido
Vindictae exagitat pectus, rape, perde nocentem,
Qua ratione libet! PUT. Fixum est. Cadet ista duobus
Hostia! Iustitiae, proprioque litabo dolori!

SCENA II.

PHARAO.

O mens hominum caeca futuri!
Non sat vigiles ludimur! Ipsam
Somnia turbant saepe quietem!
Casa ter felix, cuius ab aditu
Morpheus tetricis exulat [Reg: exsulat] umbris,
Cui Paupertas , Curaque recti
Servat limen! Non terrificis
Nox ibi mentes agitat formis.
Nos heu petimur celsi solio!
Nil mollis olor, nil gravis auro
Prohibet thalamus. Regum curae
Vigilant semper. Nostris inhiant
Ostenta toris. O quam, memini,
Dirus pepulit pectora visus,
Dum de medio surgere Nilo -
Paveo repetens! Ah quae Regno
Metuenda super! Iam mihi videor
Dira minantes audire Magos [Note: 1) Venientem prospiciens.]! -

En super haec iussus Sapientum exquirere sensa
Iam redit. Ah meliora, Dei! Regnoque, mihique!
Nescio, quid vultu incerti gerit. Omen, abesto!


page 66, image: s070

SCENA III.

PINCERNA. PHARAO.

Ingratus, Rex magne! tibi si nuntius adsum ,
Da veniam! Non culpa mea est, sed culpa Deorum.
Templa negant responsa, negant sacra Carmina. Tantis
Nemo valet tenebris optatam affundere lucem.
Imperiis excita tuis longaeva Magorum
Turba diu nullis studiis, nullive pepercit
Ingenio. Delubra calent prece, ture, cruore.
Surdus ad haec Aether, tua quid sibi somnia poscant,
Dissimulat. PHAR. Si vera refers, quid denique Regno,
Quid Regi superest? Tantis occurrere inermem
Ostentis me posse putas? Ferientis adorem
Porrecta cervice manum? PIN. Si pauca monentem,
Rex! audire velis, nondum spes omnis in auras
Irrita discessit. PHAR. Loquere! PIN. Olim carcere clausus
Cum Pistore tuo quaedam ob delicta tenebar.
Ambo ibi, sed varia terremur imagine somni,
Maesti, quid sibi forte velint, iactamur et ambo.
Tunc genere Hebraeo iuvenis, cognoscere visa
Quando datum est: Tu Pistor, ait, cum fulserit Eos
Tertia, sublimis furca pendebis ab alta;
Tu Pincerna aulam repetes, et Regis, ut ante,
Ad cyathum stabis. Successus vera locutum
Asserit. Huic igitur tua, Rex! quoque somnia crede.
Omnis in hoc spes est. Nihil illum praeterit usquam,
Nil latet. Ille Deus, cui se servire fatetur,
Mirum, quanta potest! PHAR. Sed quid custodia vinctum
Attinet hunc? PIN. Diro suspectum crimine vinclis
Putiphar addixit. - PHAR. Quid? Putiphar? PIN. Ille. PHAR. Deorum
Quisquis es, humanas qui nondum pectore toto
Despicis aerumnas ! in me tua lumina verte!
Heu me praecipitem! Crudeli ego tradere morti


page 67, image: s071

Te potui, cui nostra salus, cui credita caelo
Certa futurorum ratio. Pete carceris umbras
Ocius, et Iuvenem, si nondum fata subivit,
Huc mihi siste! PIN. Dei! dextram prohibete profanam!
Heu cadit interpres vester!

SCENA IV.

PHARAO.

Sic credulus ergo,
Sic etiam praeceps in mea damna fui!
Putiphar! hunc Regni iactas, hunc Regis amorem,
Ambo ut in unius morte perire velis?
Vindictae pretiosa sitis, cui Rege litandum est!
Aufer enim Regno prospera, Rex quid erit?
Prospera quis Regno nunc aufert? Caedis iniquae
Putiphar exactor, Rex ego iussor eram!
Heu pudet! In media videor mihi morte natantem
Cernere, qui certa Regna levasset ope!
Iam iacet heu ! - Iaceat! Thalamos decepit heriles.
Impius est. Fidos non habet ergo Deos! -
Impius est? Quo teste? Refert id Femina. Nempe
Artibus, ut credas, hae meruere suis. -

SCENA V.

PINCERNA. PHARAO. IOSEPH CUM SATELLITIBUS.

Rex, vive! Caelum commodis vigilat tuis.
Adest propinquae raptus Interpres neci.
Expone visa! PHAR. Mole dubiorum gravi
Penitus sepultum rursus ad vitam vocas!
Effare, Iuvenis! nomen. IOS. In patria domo
Ioseph vocabar. PHAR. Quae tibi patria est domus?


page 68, image: s072

IOS. Hebraea gens me genuit. PHAR. In terras meas
Quae te tulere fata? IOS. Coalitum mihi
Renovare parce vulnus! Est caelo Deus,
Qui cuncta novit. PHAR. Fama praesagum tibi
Tribuit futuri pectus. IOS. Haud magnum puta,
Futura nosse. Hoc non nisi caeli est favor;
Sed quisquis illo est dignus, hunc magnum puta.
Qui voce sola condidit, quidquid vides,
Patrum meorum rector et merces Deus
Ultro corusco pectus illapsu beat,
Sua quod veretur iussa, quod culpam fugit.
PHAR. Audi igitur - IOS. Audi visa, Rex! igitur tua!
PHAR. Quae monstra! IOS. Placido fusus in somnum toro
Nili tenere visus es litus tibi.
Ecce e profundo gurgite attollunt caput
Septem venusto corpore et forma boves,
Morsuque ripae roscidas carpunt opes.
Post alia facies rebus. Emergunt aquis
Totidem boves, an potius exuviae boum,
Obscena visu corpora, exsangues fame,
Nihilque praeter ossa. Vix terram tenent,
Patulo priores appetunt rictu boves,
Conduntque ventre. Somnum id excussit tibi.
Num vera refero? PHAR. Vera! Quis stupeat satis !
IOS. Septem reversus exhibet spicas sopor,
Rursusque eodem, quo boves, perdit modo.
Manifesta numquid? PHAR. Aliud ut nil sit magis!
IOS. Rex, igitur audi! Per tibi visas boves
Notantur anni. Septies solis rotae
Duodena peragent signa, nec Phariis plagis
Florebit ulla laetior. Frugum undique
Opulenta dona fertiles agros tegent,
Et avida quamvis vota ruricolae sibi
Superata cernent. Septem ubi exactis fluet
Octavus annus, alia tum rebus via,


page 69, image: s073

Agrisque forma veniet. Acceptum sinu
Noverca tellus semen in stipulas leves
Iubebit ire. Nilus egressu suas
Prohibebit undas. Horrida urgebit fames
Utramque solis patriam. Id septem boves.
Totidemque spicae denotant. Placuit Polo
Tibi ista per me pandere. Oblatum Poli
Ne sperne munus! Te tuis patrem exhibe!
Nunc, dum benigna est terra, constitui decet
Fidum Administrum regia replentem horrea
Undique coempta [(transcriber); sic: coemta] fruge, quo cives tui
Escae indigentes, tempore infestae famis,
Certi recurrant, unde praesidium paret
Rumore motus, quisquis Aegyptum accolit.
Haec, Rex, memento! Quando iam reliquum est nihil,
Angusta repeto carceris. PHAR. Siste! IOS. Impera!
PHAR. [Note: 2) Seorsim.] Quid statuo! Potius - Non placet! - Nequeo ! PIN. Moras,
Rex, tolle! PHAR. Iuvenem, Miles! asserva interim
Hic in propinquo [Note: 3) Seducitur.]! Res sibi haec poscit moram.

SCENA VI.

PINCERNA. PHARAO.

Quid fieri, Rex magne! putem, quod serius adstas,
Quod tibi nil minuunt curas audita, quod haeres
Immersus dubiis? Iuvenem, quem nosse negabas
Antehac, sollicitus per me, impatiensque vocasti;
Praemia nunc meritum poenae, durisque remittis
Carceribus. Quantum Pharao mutatus ab illo est,
Da veniam verbo, qui quondam - PHAR. Parce dolorem
Ponderibus cumulare novis! Mutatus ab illo,


page 70, image: s074

Qui fueram, non sum. Vellem, mutatus ut essem!
Non dolor hic foderet mihi corda! PIN. Doloris origo
Quae sit, scire velim! PHAR. Nescis, temeraria lingua
Quid valeat caussare mali! Per Numina cuncta,
Per iubar aeternum Solis paullo ante spopondi
Putiphari mortem Ioseph. PIN. Patefecerat ille
Tunc nondum tibi visa. PHAR. Reus non desinit esse,
Qui sceleri admisso subdit benefacta. PIN. Sed uno
Qui laeso Regi reddit, Regnoque salutem,
Desinit esse reus. Si vis, moriatur adulter,
Vivat at interpres Superum. PHAR. Quid pandere visa
Profuit, o caelum ! Si gratum non licet esse,
Poena mihi favor est! - Statui! Moriatur adulter!
Ingratus, sed iustus ero. Quin Numina gratum
Me dicent, si fervo fidem. PIN. Quis criminis illum
Convicit? Semperne reus, quem tangit iniqua
Suspicio? PHAR. Quibus ah dubiis involvor! PIN. En ipsum
Putipharem!

SCENA VII.

PUTIPHAR ET PRIORES.

Sic vilis ego, sic dignus, ut omni
Fabula sim populo, videor? Rex! verba dedisti
Non mihi, sed caelo! Testatus Numina cuncta
Te mihi spondebas Captivum ad certa daturum
Supplicia; ut subii squalentia tecta reorum,
Nullus erat. Qua sit liber ratione, roganti
Dicitur imperio Regis, iussuque vocatus
Vestitus sumpsisse novos, Aulamque superbo
Hinc petiisse gradu. Quo fasque, piumque recessit?
Quae spes esse potest laesis, quae sontibus ausis
Frena modum ponent, solii si tutus in umbra est
Impius, et celant regales crimina panni?


page 71, image: s075

Da veniam! Dolor indomitus me longius aufert! -
PHAR. At dolor indomitus, qui te aufert, omne relinquit
In te ius mihi? Tu regis reprehendere gesta,
Quorum caussa latet? Scires, nisi mitior essem,
Quanta coronatas iras vindicta sequatur!
Sed reputo maius, vindictam sumere nolle,
Quam manibus teneas; meritis quoque ducor, et illo,
Quo patriam semper studio complexus amabas.
Do veniam. Tu da pariter! PUT. Cui? PHAR. Percipe, dicam.
Patria cara tibi est? PUT. Ut nil sit carius! PHAR. Illi
Si possis prodesse? PUT. Lubens vel sanguine prosim!
PHAR. Si, patriam qua parte iuvas, hac parte noceres
Forte tuis? PUT. Commune bonum non vincitur ullo
Privato. Uxorem, proles, et sanguine iunctos
Numina dant, ut in his patriae testemur amorem.
Verus id attendit civis, ne munera dicat;
Pignora sunt, quae, si tulerint sic fata, lubentes
Reddamus patriae. Sed quo sic tendis? PHAR. Adesto
Nunc animo. Ioseph thalami sacra foedera solvit;
Demus enim, quamvis dubiam mihi plurima mentem
Iniciunt. Haec li vera est iniuria, foli
Facta tibi est; ast nunc idem, quae pandere nulla
Vatum, quos haec Memphis alit, sapientia novit,
Somnia discussit Regi, Regnoque timendas
Praevertit clades, et profuit omnibus unus.
Quid suades ? An adhuc vindictae infana libido
Te stimulat? Poenamne paras, an praemia? Profer!
Quid dubitas? Commune bonum non vincitur ullo
Privato. Uxorem , proles, et sanguine iunctos
Numina dant, ut in his patriae testemur amorem.
PUT. Define, Rex! en cedo manus. Quem patria salvum
Postulat, haud damnat civis. Dum publica constent
Commoda, nil dubitem privatae ignoscere culpae.
Quamquam o me laevum, cui solis questibus Uxor
Sola fidem fecit! Qui mente futura tuetur,


page 72, image: s076

Qui caeli secreta videt Conviva Deorum,
Talibus admissis animum non inquinat. Insons
Iam mihi, iamque tuo, Rex! dignus amore videtur.
Hic adfit, cernes, faxo, quid regia possint
In cives exempla! PHAR. [Note: 4) Innuit Pincernae, qui evocat.] Suo custode solutus
Prodeat huc Ioseph! Primum mihi cedat uterque
Alloquium. - Proh quale decus [Note: 5) Ut videt venientem.], quae mentis in isto
Emicat integritas vultu !

SCENA VIII.

PHARAO. IOSEPH ET PRIORES.

Patefacta sagaci
Somnia iudicio Regis, populique favore
Te dignum facerent, Iuvenis! si crimen abesset,
Quod tibi ad hunc praecludit iter. IOS. Quod crimen? Ab astris
Qui spectas haec, magne Deus! qui scire dedisti,
Quid Regis sibi visa petant, tu testis adesto!
Si tibi corda placent nivei studiosa pudoris,
Me prece sollicita tentatum saepius omnes
Infregisse artes! Mendacem fulmine misso
Deice! Sat nondum videor tibi vera locutus?
Putiphar! En promptus reddo mea membra catenis;
Quin moriar promptus! Non haec me vita moratur,
Quae servo procul a facie Genitoris agenda est.
Scit Polus insontem. Satis est. PHAR. Quid fingimus ultra !
Iam nequeo! Patere, ut pectus, cui prodigus Aether
Se totum infudit, cupidus complectar [Note: 6) Complectitur Iosephum.] PUT. Amici
Nomine iam dominum, Ioseph! dignare priorem!
Paenitet erroris! Veniam largire precanti!


page 73, image: s077

Insontem agnosco. Tibi, Rex! iurata remitto
Numina. PIN. Me pariter veterem ne sperne sodalem,
Care Deo Iuvenis! Quos carcer iunxerat olim,
Iunget amicitiae nunc nexus firmior. Aulae
Tu me reddideras pridem; te ferius aulae
Nunc reddo, sed reddo tamen. IOS. Ludibria ferre
Sat didici. Insultet, qui vult! PHAR. Ludibria non sunt
Ista, sed affectus grati Pharaonis, Amice!
Sat tua sustinuit virtus. Aliena tulisti
Imperia, et longi squalorem carceris insons.
Iam dabitur merces. Non est haec barbara tellus.
Nos quoque virtutis fulgor rapit. Ista deinceps
Patria sit tua, quam divino munere servas;
Neve tibi in Patria defit Pater, accipe Patrem!
Ille ego sum. Natum solo Genitore minorem
Aegyptus sciet. Huic sollers alimenta ministra!
Perfice consilium, cuius mihi providus ante
Auctor eras, dum nullus adest te dignior alter.
Iam modo regali cultu visendus, eburno
Sublimis curru nostrae ostentaberis urbi,
Et populis, queis [Reg: quibus] iura feres, documenta daturus,
Qui patriae prosit, quo sit cumulandus honore.
IOS. Quo me, magne Deus! per tot discrimina ducis!
Quis satis extollat numen, quo cuncta gubernas,
Alternas, varias, misces! E carceris umbris
Provehis in solium! Quis non tua pronus adoret
Consilia! En servo posito regalibus ornor
Induviis! Animos inspira hoc munere dignos,
Id, quod vis, ut et ipse velim, possimque! Timori
Perpetuus comes adsit amor! Non impia mentem
Ambitio, non splendor opum, non caeca libido
Blanditiis agat in praeceps! Intelligat Orbis,
Quam bene vel cunctis praesunt mortalibus illi,
Qui didicere Dei mandatis ante subesse!


page 74, image: s078

DAVID PATER.

ARGUMENTUM.

Inter ceteras calamitates, quibus Davidis virtutem exercere Deo placuit , non minima fuit mors Absalonis Filii a Ioabo interfecti, quem etsi rebellem usque adeo luxit, ut aegre demum, et non nisi graviter officii regii a Ioabo commonitus erigeretur. Haec L. II. Reg. c. XVIII.

PERSONAE. DAVID. IONATHAS IONADAB a Consiliis Regi. IOAB Dux Exercitus. CHUSI ACHIMAAS Nuntii.

SCENA I.

DAVID. IONATHAS.

Huc ventum est igitur! Solymis dare terga coacti
Hactenus effugimus mortem, Natique rebellis
Cedimus insanis furiis. Proh futilis ostri
Splendor, et in quavis nutantes fronte tiarae!
Ille ego, qui domito super astra Gigante ferebar,
Cuius ad aspectum hostiles trepidare catervas
Abramidum populus toties conspexit, ab aula
Nunc profugus nequiquam oculos ad cara Sionis
Culmina converto ! Solium, sceptrumque paternum
Natus habet, cuius fraterno tincta cruore
Dextera nunc etiam iugulum Genitoris anhelat.
Me miserum! Non me lacrimantem, et multa gementem


page 75, image: s079

Vidit, et obstupuit Cedron, iussisque silere
Vorticibus Domino indoluit! Non fletibus istis
Clivus olivarum maduit! Sed mitto minora.
Arca Poli pignus! plenissima Numinis Arca!
Tu me destituis, mea spes! spes certa meorum!
Te careo! Ah Superi,- IONATH. Rex, cassis parce querelis,
Invictumque animum, maioraque pectora fato
Redde tuis! Memini, cum te gravis ira Saulis
Exactum patria premeret, per inhospita tesqua,
Per deserta feris habitata latere coactus
Quantus eras. Non te immiti sub frigore noctes,
Non tolerata fames, non mille adversa movebant.
Haec quoque non raro dicentis verba notavi:
Fiat, quod placitum est Caelo. Quid regia ponis
Pectora? Num nihil est tibi de Davide relictum?
Num solium tantum fortes capit? Erige mentem!
Scis promissa tibi. Caeli, Superumque favorem
Expertus toties diffidere desine! Servant
Astra fidem. DAV. Non est mihi caussa doloris, Amice!
Maxima, quod patior. Merui, et meruisse fatebor,
Dum vivam! Memori recolo mea crimina mente.
Semper adhuc oculis momentum triste recursat,
Quo vidi, et perii! Semper me flebilis umbra
Uriae sequitur! Merui, neque deprecor iras
Aetheris. Ast Natus, funestum heu nomen! iniquis
Ausibus in Patrem surgit, sacrataque calcat
Naturae imperia, et rapto per crimina regno
Haec quoque crudelis grassari in viscera poscit.
Hoc est, quod cruciat! Timeo Natoque, mihique.
Me petit heu Natus, Natum vindicta Iehovae!
Nota mihi Nemesis scelerum iustissima vindex.
Haec te, Nate! petet, violataque iura Parenti
Restituet, vitamque tuam mea iura valebunt
Forsitan. Ah tanti non sunt mihi regna, thronusque!
Quamquam etenim spernas Patris venerabile nomen,


page 76, image: s080

Fraternamque necem statuas cumulare paterna,
Non tamen hinc Natus mihi desinis esse! Loquuntur
Te Natum hae venae, hoc pectus, semperque loquentur!
Absalo, scis igitur, mihi causa doloris, Amice!
Maxima. IONATH. Pone metum ! Dabitur tibi salvus. In istud
Cura Ducum incumbet. Vidi ipse, animoque notavi,
Ultima quando dabas fido mandata Ioabo,
Et Ducibus reliquis, cum iamiam staret in armis
Processura acies, mandata suprema fuisse:
Absalo sit salvus! Salvum mihi sistite Natum!
DAV. Haec equidem dixi; sed quis discrimina nescit
Bellorum, variasque vices ? Occurrere forsan
Filius ignoto poterit. Quis figere metam
Tot novit telis? Quis ponere frena furori,
Dum calet, et tota Mavors dominatur arena,
Dum ruit oblitus vitae per tela, per enses
Bellator mortem, exitium, millenaque portans
Vulnera? IONATH. Vera quidem memoras; at plurima fingit
Ingeniosus amor. Nimio moderare dolori,
Nec caeli placitis pugna! Defendere Natum
Si velit, accipies reducem; si perdere, cassas
Effundis lacrimas, cassisque doloribus instas. -
Sed celeres aliquis gressus huc Nuntius infert!

SCENA II.

IONADAB ET PRIORES.

DAV. Ionadab, an coiere acies? An classica nondum
Terrificis cecinere modis ? IONAD. Cecinere. Calescit
Pugna. Tuo iussu tumulum, quem proxima tollit
Planities, tenui, summoque e culmine vidi
Ordinibus densis infesta incedere signa,
Hinc hostes plures numero, quos horrida silva
Protulit in lucem, tergoque obiecta tuetur,


page 77, image: s081

Inde tuos, quos non numerus, sed bellica virtus,
Armaque te solo tractari coepta magistro
Invictos fecere. Ubi iam contingere telis
Utraque pars hostem poterat, stetit utraque campo.
Tunc ego supplicibus palmis ad sidera versus
Has fudi ore preces: Nunc o, nunc aequus adesto,
Caelicolum [Reg: Caelicolarum] Rector! nunc iustam protege caussam,
Si tibi Davidis pietas, si Carmina cordi!
Frange feros hostes, et Natum plecte rebellem!
Interea caelum clamor ferit. Ocior alis
Fulminis adversos miles tuus impetit hostes.
Plus me pulvereae vetuerunt cernere nubes.
Lux arcana tamen cunctis illapsa medullis
Spem facit haud dubiam palmae. Dabis impie poenas
Absalo! si quidquam - DAV. Proh dedine, lugubris augur!
Cui loqueris, Pater est. IONAD. Et amas tua fata volentem?
DAV. Filius est. IONAD. Tantum tibi vana vocabula possunt?
Quos igitur dices hostes, si Filius ille est,
Qui rapuit tibi sceptra, tuosque inquirit in annos?
DAV. Ah quoties mecum, quae suades, ante peregi!
Sed quid proficio ! Nimium natura diserta est ,
Ac veluti radice sua firmissima quercus
Despicit assultus Boreae, sic sensibus imis
Fixus amor subolis nulla ratione moveri,
Convellique potest. IONAD. Saltem tua respice regna,
Queis pax nulla diu, dum vixerit Absalo, stabit.
Novi hominis mores. Ferum et implacabile pectus,
Nil Davidis habet. Satis hoc Amnonis iniquum
Comprobat exitium. DAV. Quas me propellis in undas!
Iam tenui portum. Fateor. Rubus asper amomum
Ante feret, veteres quam Filius exuat astus.
Amnoni exequias, vindictam legibus, orbi
Iustitiae specimen teneor! IONATH. Sic rursus inanis
Te metus exagitat! Quo mansuetudo recessit,
Cuius tu Superos proprio meminisse iubebas


page 78, image: s082

Carmine [Note: 1) Psalmo 131 v. 1.]? IONAD. Saepe etiam peccant bonitate Potentes.
Ille favet sceleri, qui plectere negligit. DAV. Utri
Danda fides! - Statui! Mentis mihi pandat uterque
Ordine sensa suae! Lubet auscultare. Sedete!
Ionadab, esto prior!
IONAD. Insignem manifestae temeritatis notam incurrerem, Rex! si inducerem in animum, id, quod in caussa praesenti apud alios dicturo certissime scirem eventurum, apud te quoque verba facienti esse
metuendum. Postquam enim Filium natu maximum tanta tibi constantia passus es eripi, ut fratrem eius, eundemque sicarium non
modo venia, sed summo insuper amore complexus sis, postquam
primum illum tuae cum Bethsabea consuetudinis fructum non nisi
septem dierum luctu prosequi voluisti, non vereor, ne, dum tertio
quoque Filio carendum esse pronuntio, aut insolitum quid, aut arduum nimis mea tibi proponat oratio. Fecit singularis illa tua sapientia, ut Filiorum duorum, quorum alter peccare non potuit, alter peccavit semel, iacturam aequo ferres animo, faciet eadem, ut
iacturam non putes, eo carere Filio, qui si Filius dici potest, nihil
est uspiam gentium adeo barbarum et immane, quod hoc nomen
promereri non videatur.
Repete memoria diem illam funestissimam , qua medias inter
epulas Amnon Fratris manu infelicem efflavit animam! Quid inde
ad hoc usque tempus molitus est, quid egit Absalo, unde vel tenue
vestigium eius pietatis, quam Filii Patribus, eius observantiae,
quam Cives Principibus debent, exstaret? Fraterna primum caede
respersit manus, ut assuefactae veluti cognato sanguini a paterno
minus abhorrerent. In quo conservando si praepotens Caeli vigilantia impios scelesti parricidae conatus lusit, non ideo ei voluntas,
quae in perditis numquam non est expedita, sed opportunitas dicenda est defuisse. Et talem tu Filium, non dicam amore tuo, sed vel
vita dignum iudicas, qui proculca,tis divinis et humanis iuribus,
rupto sanctissimo illo, quod Liberos Parentibus adstringit, vinculo,
ad exitium tuum profligata improbitate grassatur? Huius tu moveris


page 79, image: s083

periculo, qui tuo adeo non movetur, ut non ante se plena securitate frui posse existimet, quam spiritum tibi istum extorserit? Huius tu
nefarios conatus incauta foves indulgentia, quos Caelum ipsum,
cuius imitatores vos Reges profitemini, olim in Caino severissima
est ultione prosecutura?
Dum Reges dico, non exiguum orationi meae pondus accrescere
sentio. Regiarum enim partium esse quis nescit, pacem, veram illam , nativamque Regnorum felicitatem, perditam studiis omnibus
recuperare, recuperatam non consilio modo, et industria, sed armis
etiam sollicite tueri? Et videtur Caelum non alia ratione Principes
super vulgus evehere, quam, ut quantum dignitate, tantum etiam
pacis, tranquillitatisque publicae amore ceteros antecellant. Quorum
in numero quo iure te censebit Posteritas, utpote per quem stat,
quod divinum pacis donum regnis his arceatur ? Tu enim improbum eius exterminatorem, dum amas, adiuvas, dum perdere caves, armas, dumque pessimi Filii oblivisci renuis , optimorum Civium oblitus vastitatem agris, viis latrocinia, caedes urbibus, tectis incendia, contemptum sacris adduxisti. Tam scilicet viles sumus,
quamvis divino oraculo commendati tibi potius, quam subiecti, ut,
verbo fit venia, quo caeco tuo in Filium , an parricidam dicam,
amori facias satis, nostrarum neque fortunarum, neque periculo-
rum, neque sanguinis ulla tibi supersit cura, aut miseratio. Neque
ego haec solus gemo; gemunt mecum tot oppida, tot urbes, quin
et ipsa infelix Hierosolyma superbi victoris fastum, intemperantiamque nimium experta , dum tu interim carissimi Filii recordatione
pasceris, sollicitusque caves, ne quis ferrum eius in patriae iugulum
intentum importunus aut excutiat, aut moretur.
Haeccine est tua in patriam pietas, haec electi Populi, haec
Fratrum tuorum cura? O redde tandem, redde, inquam, Davidem
illum nobis, qui per tot discrimina eluctatus ad solium dubium fecit, placeretne plus caelo, an Terris prodeflet! Noli vanis nimium
deferre nominibus, et cuius ingenium non nisi ad fraudes, furorem,
insaniamque proclive nosti [Reg: novisti] , eius emendationem ne frustra exspectes.
Da id Filii tui indigne perempti Manibus , da Civium tuorum votis, da Regis maiestati in te violatae, da denique vitae Patris tot


page 80, image: s084

appetitae insidiis, ut ne diutius haec fax seditionis nostris gemitibus
nutriatur! Palam faciet hodierna dies, quo in tuos fis animo, dum
aut captus ille tibi sistetur in vinculis, aut interempti fama ad te perferetur. Denique memento te custodem iustitiae, id est, Regem esse,
et si vis, etiam Patrem te esse memento, sed tot filiorum , quot Civium, qui Absalone salvo salvi esse non possunt.
IONATH. Si tantum a me privatae offensiones contenderent, quantum
fides Regi, pietas Patriae debita postulat, non esset, Rex! quo minus pedibus in Adversarii sententiam mihi eundum esse ducerem.
Postquam vero a puero doctus sum, id probare, non quod uni, sed
quod conducat omnibus, pace tua dixero, Ionadab! Patris et Regis partes quae sint, te aut non tenere , aut nolle profiteri. Dum
enim Patrem ad Amnonis vindictam provocas, te accusas, cuius,
quod haud nescimus, consilio suum ille debuit exitium, dum Absalonem parricidam facis, loqueris, non convincis, dum severitatis
tantum Regem vis esse memorem, solium evertis , non confirmas.
Ego vero Absaloni veniam, clementiamque, non ex eo modo, quod
iuvenis aetate potius, ac imprudentia peccavit, sed vel ex eo etiam,
quod Patrem ostendit, deberi contendo.
Iuvenilem aetatem nullo aut exiguo rerum usu, nullaque prudentia praeditam nativo calore, ingenitoque impetu ad omnia prava
proclivem esse, quis est, qui nesciat? Accedant huc frequentia
aequalium in peius exempla, accedant amicorum improborum stimuli, quibus, ut Amnonem, ita neque Absalonem caruisse constat,
et videbimus eam non ita multo post in omnis perversitatis profundum infelici ruina praecipitatam. Hanc tu calamitatem cui demum
deberi existimas? Adversarie! Aetatine incautae? Ast huic indolere,
non irasci aequum est. Nefario igitur palpantium artificio , blandis
assentatorum incitamentis! Fratrem interfecit Absalo. Grande scelus,
interficere, qui lege divina vivere non potest! Arma sumpsit in Patrem. Extorqueantur, puniatur , sed vivat! Ouis enim est , cuius
emendatio sublatis malorum illecebris sperari non possit? Quanta,
Deum immortalem ! calamitas nos involveret, si ita, Rex! tecum
actum fuisset, uti nunc cum Filio tuo agendum censet Adversarius!
Gravibus te olim culpis obstrinxisti, ut est naturae humanae fragilitas.


page 81, image: s085

Ignovit tibi Caelum, ut disceres, non sola morte tolli de medio
scelera, magnam esse vim grati animi, multum posse recordationem
veniae impetratae. Et erit, qui dicat, id Filium nulla ratione posse,
quod Patrem feliciter praestitisse nobis gratulamur? Erit, qui tantum constantiae inesse iuventuti credat, ut a coeptis eam avertere
sit opus humana maius industria? Ignis est adolescentia. Ignem, ut
coercere oportet, ita e rerum natura tollere velle, multum proderet dementiae , neque minus afferret perniciei.
At non modo aetatis inconsultae noxas morte puniri in Absalone vult Ionadab , sed ad hoc Patre quoque carnifice abuti. Quasi
vero perlevis momenti esset, naturam vincere, oblivisci se Patrem
esse, amorem eius eicere ex animo, qui non tantum Filius sit, verum iis insuper dotibus praeditus, ut illius interitu regna, provinciaeque amplissima de eo concepta spe destituantur. -
DAV. [Note: 2) Consurgunt.] Quis passibus ista citatis
Tecta subit! Superi! Quid si de caede superstes?
IONAD. Pone metum, Rex! Fausta feret. IONATH. Nisi lumina fallunt,
Est pius Achimaas. DAV. Salvum date, Sidera! Natum!

SCENA III.

ACHIMAAS ET PRIORES.

DAV. Quae sors? Amice! Vincor, an patriae favet
Iehova caussae? Natus an salvus mihi?
Eloquere! ACH. Regum praepotens vindex Deus
Hac luce docuit, neminem impune hactenus
Temptasse regnum, iura defendit tua,
Fregit rebelles. Cedat ex animo timor!
Vincis, triumphas! DAV. Magne caelorum Arbiter!
Audire sic te vota Davidis tui!
Credamne, Amice! an ludis? ACH. His oculis fidem
Habere renuis? Non mihi illusit sopor.


page 82, image: s086

Polum nigranti nube telorum tegi
Vidi ipse. Fremitum , qualis irati maris,
Haec auris hausit. DAV. Natus an proprio suos
Animavit ore? Quo tulit Natum fuga?
Tenetur, anne cecidit? ACH. Ut primum stetit
Marti paratus miles, exsultans equo
Ioabus obiit agmina, et: Laetam diem,
Commilitones! inquit: hac vestram fidem
Probare Patriae, Principi, caelo datur.
Nec plura. Mox certamen accendunt tubae,
Iturque in hostem more torrentis feri,
Quem nimius auxit imber, et docuit casas,
Armenta, silvas, saxa violenta simul
Trahere ruina. - DAV. Quas mihi ambages refers?
Effare sortem Filii! ACH. Visum est tibi
Pugnare caelum. Subitus hostiles globos
Invasit horror. Qua patet, tergum fugae
Dedere celeres. Victor insequitur tuus
Tenet, trucidat, calcat, haud fuga hostium,
Sed morte solitus emere vincendi decus.
Ventum est ad atra nemora, qua praeceps viam
Descensus aufert. Hic novum leti genus
Timore caecos excipit. Vastos prior
Dum pars hiatus spectat, et dubia pedem
Suspendit, instat ultima, et trepido impetu
Miseros in alti opaca detrudit cavi,
Sequiturque eodem. Socius a socio perit,
Tegitur tegitque quilibet. Nequiit sua
Tenere vallis funera, excrevit strues,
Aequata monti est. - DAV. Numquid ulterius Patrem
Perimes tacendo ? Fare, quid Nato accidit?
Levis est triumphus, quamdiu Nati necem
Timere possum! ACH. Quis sat invigilet sibi,
Aliisque, dum non una terrorem incutit
Imago mortis, cuncta dum miscet furor,


page 83, image: s087

Pavorque? Postquam fracta iacuerunt solo
Rebellis arma Filii, haud traxi moram
Tibi laeta ferre nuntia, ignarus licet,
An morte poenas dederit, an vitam fugae,
Tuisve Natus debeat. DAV. Nostrum tamen
Sic ausus es subire conspectum, inscius?
Acerba Patri nuntia! Incertum est adhuc,
An morte poenas dederit, an vitam fugae,
Meisve Natus debeat! Periit miser!
Quid dubito? periit! Sterile solamen mali,
Spes! cede! periit! IONAD. Certa dum constent tibi,
Suspende luctum. IONATH. Iussa perficient Duces.
Nosti [Reg: Novisti] Ioabum lynceum imperiis tuis.
DAV. Novi Ioabum durum, inexorabilem!

SCENA IV.

CHUSI ET PRIORES.

Deus Israelis vivit! Omnipotens manus
Dedit ultionem! Cecidit hostilis furor.
Iacent rebelles, impii. Laeta indue,
Rex! ora! Victor miles ex acie redit.
DAV. Et Absalonis - CHUS. Scelera respexit Deus.
Sic pereat omnis, qui tibi exitium parat!
DAV. Occubuit ergo? CHUS. Occubuit. DAV. Heu miserum Patrem
Funesta palma! Natus occubuit necem
Ferro meorum! Quis, quis infandi fuit
Facinoris autor? CHUS. Ipse, ni fallor, Ioab.
Sic fama sparsit. DAV. Ille, cui propria dedi
Mandata voce, Filium ut salvum mihi
Praestaret? CHUS. Hostes terga iam dederant fugae,
Cum destitutus undique et nudus latus,
Muloque vectus Filius densum nemus
Laxis habenis peteret. Annosum caput


page 84, image: s088

Tollebat alta quercus, umbrarum potens -
Sed timeo! DAV. Perge, nil time! Augeri amplius,
Qui pectus istud lacerat, haud poterit dolor!
CHUS Fluebat humeris longa caesaries suo
Soluta nexu, praeda ludenti Noto;
Haec, dum subiret arborem incauto gradu,
Ramis adhaesit. Voluit insolita quidem
Exire rursus vincula; incassum tamen!
Tum subito mulus terga subtraxit sua,
Miserumque crine pendulum, infelix onus,
Destituit. Oculis ista spectarunt tui,
Memoresque iussi nemo violentas manus
Iniecit; aliquis visa Praefectis refert.
Statim Ioabus plenus irarum advolat,
Ridensque amarum voce fulminea: Peri,
Rebellis! inquit: spiritum invisum exspue!
Mox triplicis hastae vulnere triplicem viam
Recludit animae. Moritur, et toto rigat
Cruore terram. Fossa pro tumulo dein
Vicina fuit; huc fertur, hic tectus latet
Sub monte lapidum. DAV. Gelidus hos artus tremor
Pererrat! Animo linquor [Note: 3) Fulcitur.]! ah! IONATH. Quantum potest
Amor paternus! IONAD. Tempus exiguum date
Naturae, Amici! Surget aerumnis suis
Defunctus animus. CHUS. Lingua ad officium redit.
DAV. Absalo, mi Fili! Fili Absalo, cura Parentis,
Et dolor! Ah pro te dent mihi fata mori!
Infelix Genitor! Sic in mea viscera crudus
Saevio! Sic thalami pignora dedo neci!
Culpa mea est Infans, alienae iniuria taedae;
Quod periit celeri funere, culpa mea est!
Culpa mea est Amnon! Patris indulgentia fecit;
Pectore Fratris habet vulnera, culpa mea est!


page 85, image: s089

Absalo culpa mea est! Quod tristi fronde pependit,
Quodque iacet funus flebile, culpa mea est!
His ego tot culpis possum superesse, nec ultro
Funeribus funus, Prolibus addo Patrem?
Absalo, mi Fili! Fili Absalo, cura Parentis,
Et dolor! Ah pro te dent mihi fata mori!
Ergo iaces ! Fugere nives de fronte, rosasque
De nitidis rapuit mors violenta genis.
Ergo tuus crinis, rutilo flaventior auro,
Longior, ut dominum perdere posset, erat!
Ergo ego te genui, crudelis ut hasta Ioabi
Sedaret, Regis sanguine pota, sitim!
Sic Regum mandata vigent, sic nostra timentur
Imperia, hoc sceptro denique pondus inest!
Absalo , mi Fili! Fili Absalo , cura Parentis ,
Et dolor! Ali pro te dent mihi fata mori!
Cur non ipse meas eduxi in bella catervas!
Ah nimia caecus credulitate fui!
Forte tibi viso rediissent corda Parente;
Forte adamas nondum, saevaque tigris eras.
Incolumis saltem me defendente fuisses.
Praevaluit quondam milibus ista manus.
Novissem propriis arcere pericla periclis,
Proque cruore tuo spargere, Nate! meum.
Quin etiam medios ivissem forte per hostes
Blandus in amplexus, Absalo Nate! tuos.
Absalo, mi Fili! Fili Absalo, cura Parentis,
Et dolor ! Ah pro te dent mihi fata mori!
Tu mea iura quidem, sceptrumque, thronumque petebas;
Non tamen hinc tanti sceptra fuere mihi.
Nil moror hanc vitam pro te, quid sceptra morarer
Perdere! Quod Genitor noluit, Astra volunt!
Astra tuum sunt ulta nefas, tua crimina, Fili!
Invito nimis ah officiosa Patri!


page 86, image: s090

Astra tuum sunt ulta nefas, tua crimina, Fili!
Fallor, an errores sunt magis ulta meos!
Absalo, mi Fili! Fili Absalo, cura Parentis,
Et dolor! Ah pro te dent mihi fata mori!

SCENA V.

IOAB ET PRIORES.

Rex! sceptrum tibi reddo. Tuis victoria signis
Adfuit. Occubuit turbarum pessimus autor
Filius. Abscedant regali nubila fronte !
DAV. Reddis sceptra, Ioabe! Meis victoria signis
Adfuit. Occubuit turbarum pessimus autor
Filius. - Immanis, temerarie, proditor! istas
Ostentare manus a Nati caede calentes
Patri audes, Regique tuo? Sic nostra vereris
Imperia? Hoc dedimus ducenti ad praelia iussum?
Barbare, nec nisi regali satiande cruore!
Hoc quoque scrutari pectus cupis? En tibi! Merge,
Merge ferox chalybem , Natoque adiunge Parentem !
IOAB. Haec mihi, Rex! loqueris, qui te per utrumque secutus
Sortis iter, proprio ne fieres victima Nato,
Effeci virtute mea, cui sceptra, coronam,
Et vitam debes? Sunt haec sperata laborum
Praemia? Sic cruor effusus, sic mille pericla
Conciliant Regem nobis? Quid iniquius! Ergo
Iam scelus est vicisse! Placent tibi vulnera nostra,
Pasceris exitio nostro, vellesque scelestum
Vivere, nos viles, proiecta cadavera campo ,
Esse feris, avibusque cibum! Dum Patria gaudet
Pestiferum periisse caput, Rex maeret, et urbes
Iam non exitio involvi, camposque carere
Funeribus dolet; incusat quoque saepius Astra,
Iniustasque Dei noxarum vindicis iras!


page 87, image: s091

Quo raperis? David! Quid inani nomine Nati
Duceris? Ah tandem indignos ah pone dolores!
Suspice iustitiam caeli, iussisque supremis
Subde caput! - DAV. Satis est! Quo me tua dicta, Ioabe!
Pertraxere ! Ubi sum! Quae lux nova! Quis mihi mentem
Perstringit fulgor! ACH. Quo res evadet? Amici!
IONAD. Caeli arcana videt! CHUS. Suspirat, et alta tuetur!
DAV. Quanta paras portenta, Deus! Me funera Nati
Flere vetas, alium nostra de stirpe daturus
Quantum o dissimilem ! Fratrem dedit Absalo morti:
Ille dabit vitam pro Fratribus. Absalo Patrem
De solio movit; Patris hunc mandata movebunt
De solio. Ah Cedron! rursum calcabere! Rursum
Montis olivarum lacrimis iuga summa madebunt
Sanguineis! Sacrosancta dies, mundoque cadenti
Subsidio ventura! Novus dum vindice ligno
Absalo pendebit, fraternaque debita solvet
Ipse insons, naevoque carens; dum quinque cruoris,
Non tria decurrent sitienti flumina terrae!
O vos felices post saecula longa Nepotes ,
Quos haec tanta manent! Cuperem producere vitam,
Et spectare diem, qua summi ad iussa Parentis
Crimine pro nostro aeternus cadet hostia Natus !
Quanta dies, quantusque Parens, quanta hostia Natus!


page 88, image: s092

CONCORDIA QUALITATUM.

ARGUMENTUM.

Doctrinam medicam de quatuor Elementis, quae Graeci Stoixeia, eorum Qualitatibus, quas Poiothtas, harumque Temperamento, quod Krasin appellant, post Hippocratem et Aristotelem plurimum illustravit Cl. Galenus. Atque hinc Poeta occasionem arripuit fingendi, ex eius cerebro natas quatuor Proles , Choleram , Sanguinem , Melancholiam , et Phlegma, quae cum totam Patris domum tumultu , litibusque miscerent, exoratam ab eo Naturam, omnibus frustra tentatis, illas in foedus adegisse.

PERSONAE. GALENUS. CHOLERA. SANGUIS. MELANCHOLIA. PHLEGMA. NATURA.

SCENA I.

GALENUS.

Hactenus indulsi Patri, vesanaque Fratrum
Iurgia sustinui. Satis est! Stat fixa Galeno
Mens, pacare lares, Sobolemque domare rebellem.
Sic me amet imberbis Phoebus, barbataque Phoebi
Progenies Aescu - clarissimus arte medendi -
Lapius, et fratres Podalirius, atque Machaon!
Sic herbam experiar facilem, sucosque faventes!
Sic mihi trux febris, sic dirus terga det hydrops,
Et chiragra, et podagra, et pleuritis, et asthma, phthisisque!
Sic sint salva mihi narthecia cum myrothecis!


page 89, image: s093

Saepe equidem dixi: Tempus dabit his quoque finem.
Tempore discordes ponent sua iurgia Nati;
Tempore mitescent. Sed spe deceptus inani
Tempore Natorum rixas accrescere cerno,
Alter [Note: 1) Cholera.] enim foeta longe truculentior ursa
Nonnisi Tartareas rabido strepit ore sorores,
Cerbereos rictus, Rhadamanta, Erebique barathrum.
Laeserit hunc aliquis vel nutu, protinus ardent
Igne oculi, venae inflantur, riget horrida fronte
Caesaries, artus trepidant, os albida spuma
Inficit arenti vix e pulmone coacta.
Nec furor hic fratres tantum petit; omnia diris
Persequitur. Quoties solem, dum forte molestis
Instaret radiis, ad saeva duella poposcit!
Exiguam quoties muscam, culicemve rotundum,
Dum scaberent pellem, vinclis sub rupe ligari
Caucasea optavit, poenamque subire Promethei!
Nuper humi fallente gradu prolapsus in iras
Usque adeo exarsit, miseros ut verbere multo
Caederet erectus lapides nil tale merentes,
Et gemitus etiam, si possent, forte daturos.
Dentem alias olidae infixit furiosus alutae,
Dum premeret plantas angusti calceus oris.
Nec satis haec. Alter [Note: 2) Sanguis.] Narcissos et Ganymedes,
Et quidquid demum bellum est, superare laborat.
Plus hunc sollicitum crisparum habet ordo comarum,
Diphthera quam possit sua sollicitare Tonantem.
Se contemplatur, se laudat, seque beatum
Autumat hoc uno, modo ne sit pulchrior alter.
Iam nitidos fontes de forma consulit oris,
Corpore iam proprio proiectam examinat umbram;
Nunc salit, et crebro rumpit poppysmate tigna,


page 90, image: s094

Nunc hiat in risum, nunc cantu percutit auras.
Si loquitur, Veneres loquitur, Charitesque, Iocosque.
Orgiaque, et citharas, convivia, ferta, choreas.
Mobile quid memorem corpus! Potasse volucre
Crederet hunc aliquis plenis hydrargyron urnis,
Vertumnove fatum, sic gestus versus in omnes
Singula mutata ludit momenta figura.
Tertius [Note: 3) Melancholia.] assiduo sequitur loca sola, diemque
Odit, et alloquium. Nihil illi afferre quietem,
Nil curas relevare potest. Timet omnia; causam,
Cur timeat, nescit. Iam formidabile ridet,
Iam gemit, atque imo ducit suspiria corde;
Nunc loquitur, medioque tacet sermone; rubore
Nunc videas ardere genas, nunc pallida buxum
Mentitur facies. Strepitu terretur ab omni,
It, redit, incumbit pluteo, surgitque, sedetque
Nescius, et digitis imitatur tympana motis,
Et mordet labia, et multo petit obvia sputo,
Et repeti sibi dicta rogat. Ouis crederet, illum
Effecere senem curae florentibus annis,
Saevaque suspicio ! Si dicas: Cornua, sodes,
Apparent in fronte tibi! non ille fenestris
Proximus assistet, timidus, ne frangat. Amice!
Si moneas: vitreum cerno tibi crescere nasum!
Protinus accerset fabrum, qui claudere theca
Tam fragilem norit nasum. Si dixeris aegrum,
Continuo lectum petet, et sibi pharmaca poscet,
Seque coaxantes Stygis atro in gurgite ranas
Iamiam audire gemet, crudumque videre Charontem.
Sic tribus Anticyris caput insanabile cunctis
Fabula, sic propriae fit victima credulitati.
Ultimus [Note: 4) Phlegma.] Arctoo stupefactus frigore credi


page 91, image: s095

Posset, et assiduo gelida torpedine pastus,
Usque adeo cochlea est, cochleisque ignavior ipsis.
Pulvinar patria est illi, Centoque palaestra.
Hic iacet, et crassis rumpit conclavia rhonchis.
Mallem ego Danaidum pertusos ferre culullos,
Quam sic stertenti praefractum abrumpere somnum;
Nam simul ac vigilans semel, aut bis circumspexit,
Rursum abit in praeceps, et stamina coepta resumit.
Excusso si forte Deo se reddidit orbi,
Ilico succenso vult proximus esse camino
Cum fluidae Cereris situla, pinguique polenta.
Si faciem spectem, sub aqua mihi nare videtur;
Nam gemmant nares, rorant oculique, comaeque,
Os pandum venti, ac imbres impune subintrant.
Si mentem intuear, nihil illo Phoebus ab axe
Unquam simplicius vidit. Non ille movetur
Magnarum aspectu rerum, non tristia tristis
Audit, non laetis effertur, non stupet acres
Ingenii partus, salibus non tangitur ullis,
Nec laudis sentit stimulos, immobilis, idem,
Dum dormire queat cum gliribus Apennini.
Haec mihi progenies, hi, Patris gaudia, Nati
Omnia dissidiis miscent, longoque tumultu
Nec vis ulla potest fraternas iungere dextras!
Ast merui nempe incautus, par esse Tonanti
Qui volui, cerebroque etiam progignere foetum.
Debueram meminisse tuae, Salmonee! poenae.
Sed quorsum questus! Tarda est sapientia, factum
Quae sequitur. Pacem nequeo componere. Natos
Nolo mea iugulare manu. Quid restat? Adesse
Sola mihi Natura potest. Huic vulnera pandam;
Haec feret auxilium, haec Natos coniunget amico
Foedere. Naturam stat fixum accedere! - At ipsa
Ecce subit!


page 92, image: s096

SCENA II.

GALENUS. NATURA.

Divina Parens, fecunda Creatrix -
Sidereae molis, pendentis in aere terrae,
Immensique maris, cuius mandata veretur,
Quidquid conspicio ! supplex iacet ecce Galenus
Ante tuos, Natura! pedes, casuque sinistro
Percussus deposcit opem! NAT. Scis ipse, Galene!
Quam fuerim studiis semper amica tuis.
Te duce gens hominum nostras cognoscere vires
Coepit, et advertit numen inesse mihi,
Hinc volui tibi prae reliquis arcana patere,
Hinc bene nota animo sunt mea regna tuo.
Nunc etiam, quam me tangant tua vota, videbis.
Quod petis, adiuro, Styx! tua stagna! dabo.
Eloquere ! GAL. Hippocratis nuper monumenta revolvens.
Dum varios hominum motus, diversaque penso
Defixus studia, ecce tibi! caput occupat horror,
Tenduntur subito nervi, cerebrumque tumescit
Mole peregrina. Tunc mecum: Iuppiter olim
De cerebro peperit; num me quoque sors manet ista?
Fausta veni, Lucina! Simul de verticis imo
Prosiliunt Iuvenes quatuor, Patremque salutant,
An Matrem potius? Sed quam diversa propago!
Non magis Armati, quos natus Agenore sparsis
Dentibus eduxit terra, vix lumine viso
Mutua spirabant odia. Ilico clamor, et ira,
Et tetrici vultus. Quid enim? Quod displicet illi,
Huic placet. Hic negat, alter ait. Mens omnibus una est,
Ingenio parere suo. Nihil artibus actum est.
Incassum cecidere minae, promissa, precesque.
Tu spes sola mihi. Quod possis, cuncta loquuntur,
Utque velis, peto. Diva! tuo succurre Galeno!


page 93, image: s097

Concilia Sobolem implacidam, importunaque tolle
Iurgia! NAT. Digna petis. Dabimus. Non ante lavabit
Hesperio fessos gurgite Phoebus equos,
Quam male coniunctis sua fratribus excidat ira,
Atque tuum repetat limem amica quies.
Alloquar, et blandis tangam fera pectora verbis.
Saepe levis Zephyrus nubila bruta fugat.
Sin magis obfirment animos, extrema minabor.
Sunt mihi, queis [Reg: quibus] cedant, altera tela, timor.
Nunc igitur prodire iube! Sed agenda viritim
Res mihi, ne possit litibus esse locus.
GAL. Huc Natorum aliquis [Note: 5) Inclamat Scenae.]! - Quid fit? Prodibitis, an non?

SCENA III.

CHOLERA ET PRIORES.

Quae te Megaera stimulat, insipiens Senex!
Blax, Bucco, Stentor! totam ut evertas domum
Incondito clamore? Num surdos putas,
Te praeter, omnes? Nunc, nisi nomen Patris
Molliret animum, dextera arreptum manu
Trans Caucasi praerupta iacularer iuga!
GAL. Ut placet hoc cerebri tibi pignus amabile nostri?
NAT. Non alios oculos, oraque Bilis habet.
CHOL. Cunctaris etiam dicere, alloquio meo
Tibi quid sit opus? Ut istud ego stultum genus
In ima Ditis antra detrusum velim!
Vocant, vocandi nulla dum ratio subest!
GAL. Hanc tu, Nate! Deam litu venerare decenti,
Divinisque para dociles sermonibus aures.
CHOL. [Note: 6) Salutaturus pedem strato impingit.] Fatalis affer! sic pedem incursas mihi?


page 94, image: s098

Infame lignum, digna Vulcano hostia!
Quis te dolere doceat, ut nostrum queas
Sentire ferrum! Scilicet in istud caput
Coniurat orbis! Laedor, offendor palam,
Nec timeor! Absit, haec ut ulterius feram!
Miscebo cuncta! Mundus incumbet sibi!
Mundi ruinis victor imponam pedem!
NAT. Pone feros animos, nec inanes percute ventos!
Nil, tua quod metuat fulmina, mundus habet.
Fulminibus cadis ipse tuis, tibi maximus hostis.
Artificem repetunt te tua tela suum.
Quin potius moderare animo, moderare furori,
Et noli saevis saevior esse feris.
CHOL. Ut nempe patiar, quidquid insanis placet
In me iocari? Ut aspera immotus feram,
Molesta tacitus devorem? Haud aequum puto.
Suadere vappis ista, vel lepori potes!
NAT. Falleris! Haec fatuam dementat opinio plebem.
Adversis laedi pectora nostra putat.
Laedimur, atque oculis inquirimus undique causam;
Causa tamen cerni non nisi mente potest.
Laedimur a nobis. Animus sine compede, motus
Indomiti nostri sunt caput omne mali.
Hos igitur motus rationis comprime freno;
Aspera nulla dein, nulla molesta gemes.
CHOL. Placita Sophorum tu mihi incassum occinis.
Facilia dictu multa sunt factu ardua!
NAT. Ergo perpetuus vos fratres rancor habebit,
Et feret imperium iurgia vestra meum?
CHOL. Quamquam tumultu, lite, vulneribus, nece,
Iraque pascar; haud tamen pacem abnuo,
Modo rata habere pauca, quae dicam, velis.
NAT. Dic! CHOL. Nemo faciat, quidquid adversum meo
Cognoscet animo. Nemo se opponat mihi.
Taceat tacere iussus, et iussus loqui


page 95, image: s099

Loquatur. Omne cedat ad votum mihi
Negotium. Absit omnis a membris dolor,
A mente, stimulos quidquid irarum ciet.
Quod volo, velint; sed quod peto, nemo petat
Haec sic futura, si tuam dederis fidem ,
Arma haud gravate pono, do victas manus.
NAT. Vota insana! Moram perfer. Cognoscere Fratrum
Ingenium, mores, atque petita placet.
Tunc responsa feres. - Alium mihi siste, Galene!
GAL. En subit.

SCENA IV.

SANGUIS ET PRIORES.

GAL. Hanc, Fili! prono cole poplite Divam!
CHOL. [Note: 7) Seorsim.] Quaenam ista Diva! Vim mihi occultam facit!
SANG. Diva, cui formam foror invidet ipsa Tonantis!
Seu Venus es, seu blanda Charis, seu maior utraque!
Dic mihi, quos flores in olentia foedera mittit
Iliacus Pincerna, Iovi dum ferta parantur?
Quo ritu celebrant Superi convivia? Nectar
Quo bibitur cyatho? Quo pulcher dormit in antro
Endymion? Quae prata suis ornare choreis
Turba solet Dryadum Satyris mulcentibus auras? -
CHOL. Ubi betularum larga succrescit seges,
Huic mollicello picta queis [Reg: quibus] rubeat cutis?
NAT. Pone modum linguae! SANG. Nihil est. Dicteria flocci
Pendere consuevi! Sed cur, mea Diva! beatas
Liquisti Superum sedes, stellataque templa?
Numquid, ut hinc tecum Divis miscendus abirem
In tepidi myrteta Paphi, quo nulla senectus
Munera vernantis corrumpere docta iuventae
Languentes infert gressus, ubi gaudia mille,


page 96, image: s100

Basia, nequitiae, risus, saltusque, iocique,
Carminaque, et centum repetita e collibus Echo?
Quis mihi tunc sensus! Quis me tunc laetitiae fons
Obruet! Ut totis discam gaudere medullis!
Ut bis io, ter io, Charites, Nymphaeque! sonabo!
Iam videor per prata choros mihi ducere [Note: 8) Saltare incipit.] - NAT. Siste!
Non satis adventus cognita causa mei est.
Aspera vos fertur discordia scindere Fratres,
Et turbata diu pace carere domus.
Subsidium latura meo pro munere veni,
Et refugas Fratrum iungere certa manus.
SANG. Quamquam ego sim facilis, cunctisque placere peroptem,
Quanquam animus sine felle mihi, sine acumine lingua,
Quis tamen hos videat mores immotus, et ista
Verba supercilio non audiat indignante?
Dum ciet hic furias, muris immurmurat alter,
Tertius extentus sponda pando oscitat ore.
CHOL. Quis non ciebit Tartara , Furiarum faces,
Qui semper oculis habeat obiectum suis
Effeminatum, sexus immemorem lui,
Stolaque dignum? Bile quis placida queat
Audire querulum, dum levis faciem tumor
In pustulam subvexit, aut decies die
Una lavantem cernat, aut tota ferat
Syria madentem ? Quid, quod a speculo pedem
Numquam retorquet? Quid, quod evadit senex
Sese induendo ? Quis ista cordatus probet!
NAT. [Note: 9) Sanguini.] Quae tibi mens igitur? Quis amor tibi pacis? An horres
Foedera? Dic genii iam mihi vota lui.
SANG. Haec genii sunt vota mei: Laetissima vita,
Vultus forma decens, et corpus lusibus aptum.
Nunquam [Reg: Numquam] pallidulae febres, et curva senectus
In me ius habeant. Nunquam [Reg: Numquam] fortuna minetur


page 97, image: s101

Ulla clade mihi. Placeam, dilauder, amerque.
Numquam me capiant hilaris fastidia saltus.
Numquam displiceant citharae, convivia, cantus.
Sint etiam socii, sed nescia fallere turba,
Quos mihi par aetas, studium par, parque voluntas
Iungat. Vestitus sit semper copia dives.
Haec mihi si dentur, non est, quod amica recusem
Foedera, quod nolim placatis Fratribus uti.
CHOL. Haec te rogare, caece! nec - NAT. Vocem preme
Non est, quod cupias, aliud [Note: 10) Sanguini.]? SANG. Satis ista beatum
Me facient. NAT. Aliquam nunc mihi cede moram.
SANG. Cedo lubens. NAT. Reliquos Fratres audire necesse est.
Ex geminis unum siste, Galene! mihi!
GAL. Obsequor [Note: 11) Recedit.]. SANG. [Note: 12) Seorsim.] Ut mentem mihi spes laetissima mulcet!
Quae tamen haec Dea sit -

SCENA V.

MELANCHOLIA ET PRIORES.

GAL. Prodi, stultissime! prodi!
Nil est, quod metuas. MEL. [Note: 13) Aegre protrahitur.] Nequeo, nam somnia terrent!
Visa mihi est tenui cuspide vena fodi.
Fors erit hic, tenui fodiat qui cuspide venam.
CHOL. Qui latera fodiat ulmeo stimulo tibi,
Paratus adstat, ni gradum subito inferas!
SANG. Indue laetitiam! GAL. Praesens hoc Numen adora!
MEL. Forsitan hoc Numen Parca est [Note: 14) Seorsim.]! Fors fila secabit! -
Hei mihi, forficulas iam crepuisse puto!


page 98, image: s102

NAT. Cur fugis hos vultus? Quid te pavor occupat? Horres?
Lurida tristitiae nubila fronte foves?
MEL. [Note: 15) Seorsim.] Huic quoque iam videor tristis! Iam comperit! Actum est!
NAT. Desine! Tuta vides omnia. Fausta fero.
Mecum pax, sincerus amor, concordia dulcis
Advenit a vestra non bene pulsa domo.
Haec cupit iratos in foedera mittere Fratres.
Omnis ab his rebus causa timoris abest.
Tu modo pande mihi, quid sit, quod iurgia malis,
Quam fortunatae foedus amicitiae.
MEL. Quid malim, ne quaere, mihi dum sordet utrumque!
Non ego dissidiis, non ego pace iuvor.
Displicet haec mihi lux. Cerebro me reddite Patris,
Aut facite, ut liceat me procul esse mihi!
CHOL. Stulta petita - NAT. Tace! MEL. Quoties mihi sica petita est,
Aut obstringendae cannabis apta gulae!
In puteos quoties mihi mens fuit ire profundos!
Dum tamen incipio proximus esse, tremo.
Sic igitur vitamque miser, mortemque perosus
Vivo, sed vitae nescius ipse meae.
Non magis Enceladum vastis premit Aetna ruinis,
Quam mea sub nimia pectora mole gemunt.
Nunc Phaetonteo mihi membra cremantur ab igne,
Frigore Sarmatico nunc stupefacta rigent.
Hinc aliquis causam si quaerat: Nescio! dicam:
Nescio; torqueri me tamen usque scio.
Non locus has minuit poenas, non tempus. Ubique,
Quamquam saepe latens pectore, tortor adest.
Attamen e cunctis hominum praesentia poenis
Maxima me miris scit cruciare modis. -
CHOL. Quando ergo telam, Ardelio! pertexes tuam?
SANG. [Note: 16) Melancholiae.] Quin potius mecum rides! NAT. Compescite linguas!
Perge! Feres tantis pharmaca prompta malis.


page 99, image: s103

MEL. Pharmaca? Non fido. Naturam pharmaca frangunt,
Sumptaque parte abeunt corpore, parte manent.
NAT. Non ego, quae nostis [Reg: novistis] Mortales, pharmaca dixi.
Pharmaca, pone metum, nil nocitura dabo.
Perge igitur! MEL. Cunctis vivo exosissimus. Omnes
Interitum sitiunt, percupiuntque meum.
Hamus in assato testis mihi pisce repertus,
Testis musca meo visa natare scypho,
Testis acus noto per fraudem infixa sedili,
Quasque alias centum mors habet atra vias.
Insuper et de me fora, compita, tecta loquuntur.
Vulgus in hac facie lumina fixa tenet.
His ego qua iungi possim ratione, doceto,
Ni quoque cum reliquis tu mea fata velis.
NAT. Ergo placet totam rixis consumere vitam,
Nec poterit Frater Fratris amore capi?
MEL. Fratris amore capi? Non est mihi dirior hostis!
Cernis, ut huc oculos vibret uterque suos ?
Ille importunis sequitur mea facta cachinnis;
Hic mihi vult motum sedibus esse caput.
NAT. Nullo igitur pretio possunt tibi pacta placere?
An superesse mihi nil opis ergo putas?
MEL. Aut hominum muta mores, aut me mihi tolle,
Si mihi, quae memoras, pacta placere cupis.
Donec erunt oculi, linguae, nutusque loquaces,
Donec ero, qui sum, non mihi pacta placent.
NAT. Atque haec certa manent animo? MEL. Certissima prorsus!
NAT. [Note: 17) Galeno.] Nunc igitur quartum promptus adesse iube!
GAL. [Note: 18) Scenae inclamans.] Ocius huc adsis, Fili! - Ouae causa morandi?
CHOL. Ego somnolentum protraham glirem suo,
Si sinitis, antro. GAL. Siste! Iam gradum admovet.


page 100, image: s104

SCENA VI.

PHLEGMA ET PRIORES.

Equidem ille Diis advorsus surrexit hodie,
Qui nunc excitando eradicavit me penitus.
Usque adeo Morpheus me habuit liberaliter;
Nam per mare madidum, ita dico, madidum
Delphinum inequitare tergoribus sum visus mihi. -
CHOL. Utinam phaselus iste naufragium - NAT. Sile!
Mitte [Note: 19) Phlegmati.] leves somni lusus! Non haec mihi cura,
Queis te decipiat Somnus imaginibus.
Seria res agitur. Fratrum componere veni
Iurgia, sat vestro iam tolerata Patri.
PHLEG. Quamquam nulla ego nunc incedo iratus iracundia,
Quid tamen his me toties excitatio est?
Quid ille saevidictis, et truciverbiis,
Quid hic cachinnis, cantu, et pediludio,
Quid iste demum semper scopando gutturem
Morphei legatos suo extrudunt hospitio?
Sacrilegum mehercle mortalium genus,
Qui somnum, munus Deorum sacerrumum,
Tramis putridis aequiparant, et cassae nuci!
Praeterea, quid illis mens in fermento est perpetim?
Gaudent, amant, excandent, gemunt ilicet,
Ubi operae mihi non esse videtur pretium.
NAT. His ego dissidiis quanam ratione medebor?
Quaenam erit aerumnis apta medela tuis?
PHLEG. Principio lex haec fertor a te praesentibus:
Strepitum edituri domo prodeundum sciant.
Altum domi sit semper conticinium.
Malleotribae postidea cum gallis gallinaceis,
Quos ego odi male, hac absint vicinia.


page 101, image: s105

Demum papaver fructu proveniat uberi.
Praeter haec, si causa mea monueris anseres,
Ne unquam [Reg: umquam] novitatis inducti studio
Squamas sibi velint esse pro plumis, aut pilos,
A me non exiguam inisse te scito gratiam.
NAT. Terrigenas rursum video rediisse Gigantes,
Et stolidis votis astra, Deosque peti.
Fratribus his quatuor totus non sufficit orbis,
Quamquam cuncta suo continet ille sinu.
Quod cupit hic, fugit hic; placet huic, quod displicet illi.
Iste ait, ille negat; ridet hic, ille gemit.
Quae rerum facies, si vestra petita secundem!
Vultis in antiquum cuncta redire Chaos?
Si tu vota feras, iam terra cruore madebit,
Ludus erit pietas, nomen inane fides.
Ius erit in gladio, viduabit regna Tyrannis,
Indigenisque carens vasta iacebit humus.
Si tibi sim facilis, quis erit, qui seria tractet?
Omnia corrumpent otia, luxus, amor.
Ganea mundus erit, mollescent corda, feretur
A bene curata gloria summa cute.
Huic ego si faveam, ne sim prolixa, serendo
Helleboro tellus non erit una satis.
Denique, de cunctis si mens inclinet in istum,
Omnia perpetua nocte sepulta volet.
Vilescent virtus, laus, patrum exempla, dabitque
Tunc Cunctatores plumea Roma novos.
Quis ferat haec portenta! Deum prius exigar aula,
Quam patiar regno talia monstra meo!
Quilibet hinc aliquam votorum demite partem;
Sic dabitur reliqua tempus in omne frui. -
Quid sedet? An placet hac vobis ratione pacisci?
Tenditis insuetas ad pia vincla manus?
CHOL. [Note: 20) Quem quivis hic deinceps designet, patet e dictis.] Si frangat iste propria speculum manu.


page 102, image: s106

PHLEG. Si suo hic mihi clamore aureis non arietet.
SANG. Si vestem hic scopet plumis, floccisque refertam.
MEL. Si de me posthac cogitet ille nihil.
CHOL. Si discat uno stare hic immotus loco.
SANG. Si fluidas muco nares sibi terserit iste.
MEL. Si gaudere mea desinat ille nece.
PHLEG. Si cavillos hic tandem auferat et convicia.
CHOL. Si - NAT. Satis est! Stolidas blandis occluditis aures,
Nec ratione regi pectora vestra volunt!
Exitiale genus! tumidi, mala germina, Fratres!
Vultis, ut in vestrum saeviat ira caput?
Saeviet! Ante tamen nostras horrescite vires,
Quaeque ego sim, vestra discite clade prius!
Illa ego sum celebres inter celeberrima Divas,
Illa ego sum magni dextera magna Iovis.
Quae tellus, quae pontus habet, quae lucida monstrant
Sidera, virtutis sunt opus illa meae.
Per me cantat avis, piscis natat, ignis adurit,
Herba viret, currunt flumina, vivit homo.
Hinc Populis Natura vocor, quia, quidquid ubique
Nascitur, id per me nascitur, atque viget.
Utque viget per me, sic me statuente perire
Cogitur, inque prius mox remeare Chaos.
Hinc nisi iungatis concordes ilico dextras,
Poena reos numquam suffugienda manet.
Ibitis in nihilum, sero documenta nepoti,
Quam mea sint rupta iussa sequenda mora.
PHLEG. Papae, ut mihi prae metu cor facit artem ludicram!
NAT. Iungitis? An - SANG. Quid, care Pater! quid denique restat?
GAL. Divae iussa sequi. SANG. Viridi modo parce iuventae,
Diva! sequar! MEL. Socium me quoque iungo tibi.
PHLEG. Abaxint Dei liteis! Totus foederaturio.
NAT. Tene igitur credam mea tela lacessere solum?
CHOL. Me credis? Anceps animus - ast - pacem volo!
GAL. Laus Superis! NAT. Iam verba manu firmate fideli!


page 103, image: s107

Porrige tu [Note: 21) Ad Sanguinem. Hic igitur Cholerae, et deinceps Melancholia Sanguinis, Phlegma Melancholiae laevam apprehendit, tenetque.] dextram Fratri! Tibi laeva - Quid haeres?
Quae mora? MEL. Gemmantes fors habet ille manus!
NAT. Stultos pelle metus! - Fratris tibi laeva petenda est.
Haec mecum Superi vincula fausta velint!
CHOL. Quod mihi per venas modo frigus amabile serpit!
Quo fugit ille ferox animus! Peregrina voluptas
Nil solitae feritatis habens haec pectora mulcet.
SANG. Quis mihi me rapuit? Qua me gravitate teneri
Sentio! Quo nugae, quo vani cura decori,
Atque leves abiere ioci? PHLEG. Quae frigida membra
Flamma ignota subit! Quis me replet ardor honorus!
Quae nova lux oculos afflat! MEL. Quo dira recessit
Suspicio, vanique metus! Quis libera fecit
Pondere corda suo? Iam, quid sint gaudia, nosse
Incipio, et faciles in risus ora movere.
NAT. En tibi compositos post iurgia longa penates ,
Et Sobolis foedus cerne, Galene! tuae.
Perge meum posthac Numen quoque rite vereri,
Sic adero votis semper amica tuis.
GAL. Quis dignas tibi, Diva! queat persolvere grates!
Dum diem condet, referetque Phoebus,
Dum vices anno quatuor recurrent,
Dumque Neptuni metuent tridentem
Aequoris undae,
Redditam scissae Domui quietem,
Redditam dulci Sobolem quieti
Gratus agnoscet, meritaque tollet
Laude Galenus.


page 104, image: s108

OTIUM PASTORUM.

ARGUMENTUM.

Christophorum Migatium S. R. I. Principem, Archiepiscopum Vindob. anno MDCCLXI. quo tempore Collegium Theresianum a Diva Principe eius tutelae commendatum erat, Vaticana Purpura decoratum sub nomine Meliboei celebrant Pastores.

PERSONAE. DAPHNIS. ALEXIS. CORYDON. MENALCAS.

PARS PRIOR.

DAPHNIS. ALEXIS. CORYDON.

Hae poterunt umbrae rapidos defendere soles ,
Hae poterunt, Socii! Nihil est optatius umbris,
Dum Canis aestiferis urget latratibus agros.
Hac modo sub quercu consistite. Frigora Fauno
Querna placent. Quercus Dryadum consortia spectat.
Cernitis, ut segnes inter dumeta capellae
Procubuere. Silent aurae. Silet abdita ramis
Gens volucrum. Solis resonant arbusta cicadis.
Ipse Pater muscosa Ister secessit in antra,
Nec sinit undivagas per caerula ludere Natas.
Nos quoque fronde sub hac frigus captemus opacum,
Dum caput auricomum patriis sol montibus abdat.
Thyrsis servat oves, et servat Silvia capras


page 105, image: s109

Interea. Thyrsis meus est, mea Silvia. Thyrsis
Leve pedum debet, debet mihi Silvia zonam,
Qualem Vindobona [Note: 1) Novit Poeta Vindobonam , quae Cl. Ptolemaeo Ouindobwna est, syllaba tertia producta dicendam ; hanc licentiam pudenter sumptam lege metri excusat.] nuper secum attulit Alcon,
Vindobona, patrias quae sic super eminet urbes,
Ut talpae exiguum superat mea villa cubile.
AL. Qua tamen arte doces longum nos fallere tempus?
Quandoquidem minimas nunc Phoebus proicit umbras,
Et medio primum axe nitet. Compacta citutis
Fistula nulla mihi, nec carmina mente tenere
Condidici, quamquam Dorylas me saepe monebat:
Disce animo iuvenis committere multa tenaci,
Quae post argutis referas ex ordine silvis!
Est sua mens nemori, rupesque audire feruntur.
Otia sic fugies, nec tempora tarda quereris.
COR. Haec eadem mihi mens. Dic, o dic, optime Daphni!
Qua potius ratione graves relevabimus horas?
Quis male stridenti semper terat ora cicuta?
Quis lento calathos semper de vimine texat?
Quis semper iactet resonis Amaryllida silvis?
Omnia tempus habent. Dic, o dic, optime Daphni -
DAPH. Ergo nihil, nisi dicere, opus ? Tu denique credis
Momenti levis esse aliquem proponere lusum,
Qui queat innocuus, laetusque, novusque vocari?
AL. Hactenus incassum cerebrum pertundo , fibrasque,
Ut lusum extundam innocuum, laetumque, novumque.
COR. Quisque suos promat sensus. Foret optimus ille -
AL. Desine! Iam subit! Inveni! Nil laetius illo -
COR. Quin aperis! AL. Fingamus, uti - non! non placet. Illud
Praeplacet - DAPH. Eloquere! AL. At rursum res exigit ista
Mille moras. - Aliam teneo, quae accommoda nobis,
Innocua, ingeniosa simul, facilisque futura est.
COR. Laus Superis! DAPH. Et erit? AL. Nil, nil valet! COR. Attamen illa


page 106, image: s110

Innocua, ingeniosa simul, facilisque futura est?
DAPH. Attamen, ut dicis, foret illa accommoda nobis?
AL. Attamen est aliud dignarum inventio rerum,
Quam mixtum pueris equitare in arundine longa!
COR. Quidnam igitur? - Liceat vobis mea pandere sensa!
DAPH. Pande, precor, Corydon! AL. Tripodem dare verba putabo.
COR. Constructum arboribus locus exhibet iste theatrum.
Provida sic voluit nobis natura placere.
Quin agite, aut tragicum plantis aptate cothurnum,
Aut soccos aptate leves. Pastoribus ista
Conveniunt. Hominum procul a contage remoti
Possumus, ut libet, humanos inducere mores.
AL. Consilium placet. Ast - COR. Quid rursum occurrit? Alexi!
AL. Sumere materiam quam suades? COR. Sumite, qualem
Fert animus. - Mihi grande Sophos, illustria facta,
Heroumque placent sensus. DAPH. Quis talia pastor
Exprimat, a patrio qui vix discessit agello?
An tu forsan oves Heroas credis, et hircos?
Forsan, ab his nomen quia prima Tragoedia sumpsit [Note: 2) Tragoidia a Trago Hircus, qui cantantibus praemio proponebatur.],
Te tragico censes incedere posse cothurno ?
COR. Mitte iocos, et, quae placeat tibi scena, profare!
DAPH. Me lepor Atellae [Note: 3) Campaniae oppidum a Fabulis scenicis olim celebre.], pulmoni nata movendo
Dicta tenent, et ridiculo Comoedia Mimo.
AL. Daphni! accedo tibi. Quantum querceta myricas
Exuperant [Reg: Exsuperant] , tantum socias Comoedia vincit.
COR. Ludere dum voluit, quoties Comoedia visa est
Laedere! Novi animos hominum. Velut ulcera ventum,
Transeat innocuus quamvis, letaliter horrent.
AL. Parcite iam, Socii! Nisi parcitis, Hesperus umbras
Advehet, et pastas pecudes ad flumen agemus.
COR. Incipe, Daphni! prior! Nos Daphnin, Alexi! sequemur.
DAPH. Scilicet Heroes vili concedere. Mimo


page 107, image: s111

Prima solent? Praestat callem tentare cothurnis.
Nos soccos induta humiles te turba sequemur.
COR. Quandoquidem sedet hoc, animos advertite! Nostis [Reg: Novistis] ,
Sacrorum Antistes summus, Superumque Minister
Quo sibi commissos populos Meliboeus amore,
Qua cura foveat. Vidi, vidistis et ipsi
Saepius , ut posita se maiestate benignum
Praebeat agricolis, ut leges ipse colendi
Numinis instillet tenerae per rura iuventae,
Per pagos veterem ut delubris reddat honorem,
Utque etiam veniens curas protendat in aevum.
Vitiferos montes, et te, Vicinia! testor;
Auspiciis etenim Meliboei surgere in altum
Cernitis, et late candorem ostendere Tecta,
Tecta sacris curis Iuvenum missura maniplos [Note: 4) Moliebatur tunc Praesul in Oppido Medlingano sacrorum Curionum Seminarium.].
Ipse hortator adest. Quoties mea vox fuit ista:
Cresce, Domus! tecum Meliboei gloria crescit.
Nunc igitur Patriae personam indutus ob ista
Conabor meritas Meliboeo pendere grates.
Fingite Matronae speciem mihi, cyclada, pallam,
Turritum caput, et crines per colla fluentes. -
Finxistis? Tacitas iam nunc advertite mentes!
Rector polorum maxime, et mundi Arbiter,
Qui semper imo corde descriptam Austriae
Geris salutem! quas tibi grates feram!
En qualis aras munere indultus tuo
Supremus ornat Mysta! Quam legum sciens,
Et amans tuarum! Quam tuo addictus gregi!
Meliboee! tua quis gesta pro meritis canat!
Quis praemietur! Quando iam restat nihil,
Nisi purpuratos inter ut clarum Patres
Te Roma numeret. Veniat, o veniat dies -


page 108, image: s112

PARS POSTERIOR.

MENALCAS ET PRIORES.

Quid facitis? Socii! Cur vos habet avia silva?
O Socii, non exigui mihi causa laboris!
Quos ego, dum nimio tellus sub sole fatiscit,
Per nemora, et montes, et pascua nota requiro
Nunc etiam siccis arent mihi faucibus ora,
Et nisi me Thyrsis, sociataque Silvia Thyrsi
Huc iussisset iter, celeresque intendere cursus,
Viribus exhaustis aliqua sub fronde iacerem.
AL. Quidnam igitur dicam, quod nos tibi, care Menalca!
Simus causa viae? Melius tua detege sensa!
MENA. Nempe ego vos nescire putem mea sensa? Sodales!
Vos lateant solos hodiernae insignia lucis?
Hic totus dum gaudet ager, dum proxima plausu
Vindobona exsultat, dum laeti litus ad Istri
Cuncta sonant Nymphis, tiliae dum multus in umbra
Instaurat saltus notae ad modulamen avenae
Myrtillus, Dorylas, Damoetas, Tityrus, Alcon,
Dum fusi celebrant convivia mixta per herbam,
Et siccant cyathos sua Bacchum ad dona vocantes,
Certatimque novis magalia floribus ornant,
Ipsas dum pecudes tangit iucunda diei
Relligio, dum ludit ovis, dum ludicra tentant
Antiquis odiis positis certamina capri,
Quid veniam, quae causa viae mihi, quaeris ? Alexi!
DAPH. Saltem pande, precor, quae tantae causa, Menalca
Laetitiae! Nam nos, dum nondum pingeret ortum
Prima dies, pecudes stabulis laxavimus omnes,
Nec quisquam interea villam, Sociosve revisit.
MEN. Ille dies subiit toto laetissimus anno,
Laetior an pecori, dubites, pecorisve magistris,
Et pecori laetus, laetus pecorisque magistris,


page 109, image: s113

Ille dies subiit, quo magnae ad vota Theresae,
Qui Vaticanae pro Numine praesidet Arci,
Augustum meritis Meliboei detulit ostrum,
Quem felix partu caelo vicina Tyrolis
Heroum de stirpe dedit, quem blanda Minerva
Vix natum excepit gremio, duxitque per artes
Obsequii secura sui, quem maxima Roma
Cuncta humana super generosa mente levatum
Vidit inaccessi speculari arcana Tonantis ,
Et Patriae tandem quamvis invita remisit;
Quem Carpetani [Note: 5) Madritenses.] dominae mandata Theresae
Orantem stupuere, et plausu excepit Iberus,
Inclita quem virtus mox Vindobonensibus aris
Admovit, iussitque sacrae decus addere Mitrae;
Denique quem sequimur, cuius gaudemus in umbra,
Quisquis in his teneros observat montibus agnos,
Hic nunc purpureo graditur sublimis honore,
Romuleosque auget Proceres, sanctumque Senatum!
DAPH. Qua nos laetitia cumulas! Quae splendida narras
Quam iustas recitas laudes, dilecte Menalca!
Haec est illa Viri summi palmaris imago!
Haec libi promeruit celebris praeconia virtus,
Praecipue favor ille, suos quo stringit alumnos,
Quo mavult Domini pro uomine nomina Patris,
Quo sibi pastorum in longum devincit amores!
O Corydon, Corydon! deinceps mihi magnus Apollo
Semper eris. Divina fuit tua scena futuri.
Quam suspirabas, lucem iam cernis adesse.
AL. Nescio, quae nostros tam pinguis inertia sensus
Attinuit, Socii! Si mens non laeva fuisset,
Solis in exortu potuissem discere cuncta.
Non ille aequoreis hodie caput extulit undis,
Ut solet, hospitii memor, et semiexperrectus;


page 110, image: s114

Sed veluti festi pompam cumulare diei
Quaereret, insolito comptus splendore refulsit.
COR. Quod superest, saltem Meliboeo vota feramus.
Vota placent Superis, Meliboeo vota placebunt.
Vota ferat placidas Meliboei ventus ad aures!
MEN. Pascua nostra regit Meliboeus. Dum reget illa,
Elysios etiam superabunt pascua campos.
AL. Austria te, Meliboee! tenet. Dum te illa tenebit,
Austria felices inter numerabitur oras.
DAPH. Vindobona en colitur Meliboeo. Dum illa coletur,
Vindobona eximiis ex urbibus una feretur.
COIR. Nos Meliboeus amat. Dum nos Meliboeus amabit,
Pastores erimus prae regum sorte beati.
MEN. Festa mihi lux est hodie. Date mascula tura!
Purpureis virides intexite floribus aras!
Haec cultus, Meliboee! tuus sibi munera poscit.
AL, Festa mihi lux est hodie. Procul este, Profani!
Si quis adefle volet facienti, candidus adsit!
Hunc tuus exoptat genius, Meliboee! colorem.
DAPH. Festa mihi lux est hodie. Fer mollia liba!
Agnellus tenero spargat mihi sanguine flammas!
His tua sacretur, Meliboee! evectio donis.
COR. Festa mihi lux est hodie. Procul ara, focique!
Ara mihi cor est, amor est mihi victima. Novi.
Hac ratione tibi mavis, Meliboee! litari.
MEN. Cernitis auricomi pulcherrima lumina Phoebi?
Talis hic est Noster. Solet haud oratus oriri,
Cuncta fovet radiis, nulli sua denegat ora.
AL. Cernitis aeriae procera cacumina quercus?
Talis hic est Noster. Dudum caput admovet astris,
Securusque sui ventos, et fulmina temnit.
DAPH. Cernitis excoctis nutantes messibus agros?
Talis hic est Nofler. Virtutum germina mille,
Mille animi dotes maturo ostendit in auro.
COR. Cernitis innumero tellurem flore decoram ?


page 111, image: s115

Talis hic est Noster. Flores numeraverit ille ,
Qui capiet numerum decorum, Meliboee! tuorum.
MEN. Quot guttas Ister spatioso gurgite volvit,
Tot tibi felices annos, Meliboee! precamur.
AL. Quot matutinae rutilant per gramina gemmae,
Tot tibi propitios semper pluat aethra favores.
DAPH. Ut lupus a stabulis dat terga Melampode viso,
Sic a te fugiat morborum exercitus omnis.
COR. Ut fugit ad latebras exorto noctua sole,
Sic procul a te sint, Meliboee! incommoda cuncta.
MEN. Ante dabunt salices botros, et balsama fagi,
Quam subeant animo Meliboei oblivia nostro.
AL. Donec erunt vigiles caeli per caerula flammae,
Laudibus haec, Meliboee! tuis lassabitur Echo.
DAPH. Dum fugient dumum caprae, cytisumque bidentes,
Pectore tunc nostro Meliboei nomen abibit.
COR. Dent salices botros, dent fagi balsama, caelo
Sidera nulla micent, dumum, cytisumque relinquat
Capra, et ovis, tamen hoc, Meliboee! in pectore vives!
MEN. Protege pastores! AL. Tibi credita protege rura!
DAPH. Hoc te pastores, COR. Hoc orant credita rura! -
MEN. Fallor, an albescunt Zephyris motantibus aurae?
Hesperus en, Socii ! Capras repetamus, ovesque.
Hora monet potus. Si cras nos iunxerit umbra,
Rursus erit nobis Meliboei Purpura carmen.