August 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

MICHAELIS VIRDUNGI. FRANCI.


[Gap desc: omitted text available in other CAMENA editions]

In nuptias Kinchii et Wesenbeciae.

QUid hoc putem, quid esse suspicer rei?
Redire quod vocata mî trecenties
Negat Camena lauriger negat Deus,
Negat calorque pectori, poeticus?
Labra ecce Musico imbuisse nectare
Ferebar, atque equina quem excit ungula,
Eunte limfa pura ubi nitet vitro
Lacum bibisse: pocla sed modo aridus
Somniculosae opinor, ebibi Stygis.
Quid ista lentitudo vult Apollinis?
Quid iste mentis antea igneae tepor?
Querebar ista; praepete ecce segradu
Et arcu et igne, penniger tulit puer,
Mihique ridibundus haecce reddidit:
Tuo vacare ne otio aut negotio
Camena posset, atque lauriger Deus,
Mea ista culpa, namque et ipse segreges
Olympus en! flet orbus incolas Deos.
Sed hosce dulce distinet negotium
Procul subaxe frigido. gelata nam
Meo perurere igne eorda gestiens
Dumibi uricorda tela sedulum Dicae tuor


page 913

Inire templa sedulum Dicae tuor
Dicaeque Palladosque Knichium meum
Meum ergo quisque vindicaverit sibi?
Mihi inquio, iste iam asserendus est manu,
Meis quoque iste iam volo vacet sacris.
Satis datum Deabus. Aut ut antea,
Litare pergat, ipse dum meus siet.
Et ecce verba cuspis approbat sequax,
Acuta cuspis, intimum hauriens iecut.
Perire coepit ictus inde, virginis
Rubris virentis ipse dum excubo genis.
Occlulisque vibro VVesebecciae.
(Latere Magnus haud cam sint Pater)
Adest repente Phoebus, et novem Deae.
Lyram ille pulsat, haece concinunt melos:
Adest Olympi et omne caelitum decus:
Adestque Cypris ipsa fulgurans rosis.
Et ipse perbenignus hasce Iuppiter.
Tuens secundat usque et usque nuptias.
Ciere delium ergo parce, dum interim
Studetque Knichio atque VVesebeccio.

In inscriptiones Romani Imperii a Grutero collectas.

Vulgi profani postquam acuit semel
Pectus perurens taedium: in avios
Exinde Musarum recessus,
Me rapuit generosus ardor:
Ubialma dum umbram saltuum opacitas
Reconditorum praebet et halitus
Aurae veget divinioris:
Continuo penitis medullis
Hausi furorem, mî simul actua
Illaingenii vis enthea perculit
Grutere, mentem, qualis olim
Prodiit ex Heliconis antro:


page 914, image: delf0914

Qualisque soli nunc tibi inaesluat,
Ardente vatum pectora spiritu,
Si quando prorupit, furentum
Corripiens animosque flammans,
Hinc deviantis repere semita
Turbae recusans, tendis in arduos
Virtutis ocres, Artiumque
Edita templa tibique nostro
Si quis Deorum saecuio amicior
Certare priscis, et dedit abditas,
Favente Phoebo Gratiisque
Premere opes adytis Mineruae.
Quin et Deorum si quis amicior
Saeclo vetusto iussit edacibus
Obnoxia annis, prisca saxum
Tot Monumenta sacrare chartae
Perenniori, iussit ut aemulus
Ursinianam clarus adoream,
Et vivus et post fata Famae
Conspicuo veherere curru.

In obitum Iani Dousae, Patris.

Postquam entheatus ardor ille Dousae
Mentis reliquit corpus, ac polum scandit,
Conticuit Helicon universus, ac limphae
Repente mutae constitere Permessi.
Animare plectrum desiit chelyn Phoebi,
Et facta pausa est Musici inde concentus.
(In horret orbis tum silentio insueto.)
Mox luctus universus undique erupit.
Pindo sonores flebiles resultante,
Cyrrhaeus ille coetus impetu toto
Paret dolori frena questibus laxat:
Flent saxa guttis, Aonesque secessus
Maestum loquuntur sibilis cupressorum.
Ipsa Hippocrene limpidum prius rorem
Iaculata, fonte turbido ferox surgit,


page 915

Nec aurum, ut ante, nitida, sed lutum voluit.
At fune ratae nablio prius chordae,
Spirante luctu, Cynthio reuiviscunt,
Dum voce cantat flebili melos maestum:
Lugete Musae, tuque amabilis triga
Luge Sororum, quicquid et Dionaei est.
Ille en, alumnus vester, ille qui vestro
Crevit tenellus lacte Duosa, quem quondam
Nitidastis almae fontibus Venustatis:
Cui melle Peitho musico imbuit linguam,
Cui farsit arte Pallas ebriam mentem,
Leporibus madere cui dedit Cypris:
Ille, ille Dousa, patrii soli splendor,
Lux litterarum, lux, decusque Parnassi,
Qui voce liquida pro vocaucrat cygnos:
Qui plectro eburno, dum entheum ferit carmen,
Cantu propinqui mulserat pecus Nereî,
Irasque strarat fluctuum rebellantum:
Ille, ille leto stratus, ah, iacet Dousa.
At dum Batavis fulminat furor campis
Iberus, ac Leidam quatit fame, et bello:
Indomitus atque invictus inter horrendas
Martis cruenti constitit minas solus:
Ridensque tumidas perduellium buccas,
Horum columba tela retudit imbelli,
Martemque fregit ludibundus Hispanum.
Acuens tremendos interim in scelus dentes
Ibericum atque turpitudinem diram,
Armavit Hipponacte felleo Musam,
Hostem cruento lancinaret ut morsu,
Totosque viscerum sinus renudaret.
NOn sic alumnus veteris acer Auruncae
Infremuit ardens, tela nec ferox strinxit
Vitiis Aquinas, acriterue acerato
Morsu tenella rasit aurium Flaccus,


page 916, image: delf0916

Salibusve lusit Horatius perurbanis,
Numeros ut omnes exsecutus est Dousa,
Amara dulci, condiens sales felle.
Quid? Pindarea cum levatus est aura?
Sublime nubium arduos petit tractus:
Vel cum remissus hortulis Dionaeis
Ludens oberrat basiatur aut Idam:
Tunc nectar immortale basium fragrat,
Thymoque redolent Attico ioci tincti,
Adductiore iam severa cum vultu,
Pangens Batavum facta fortium, tractat,
Afflat verenda dignitas Senatoris.
Subtilis at nec lima deest Aristarchi,
Configit obelo cum libriarium culpas.
Atque haec labores inter, inter et curas,
Suspirat alta mole pressus undarum
Dum Civicarum, doctus elaboravit.
At cuncta fecit scaeva non pili Clotho,
Ac nos acerba hac orbitate percussit.
Dousaea Siren, heu, fuit, fuit nobis!
Quin vivit astris collocata iam Siren,
Vivitque Siren insita aureis chartis,
Victura, vivet litterata dum virtus.