March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

IOAN. ISAACI PONTANI DANOBELGAE.

In Doctoratum Petri Borni.

FAma est Astraeam Saturno rege moratam
Ac cultam in terris, ageret dum paruulus aevo
Lupiter et sanctis annis virguncula luno;
Mox ubi barbatus Patrem deponeret agris,
Et ptoprii faceret iuris Satur nia regna,
Paulatim a Terrâ ad Superos Astraea recessit.
Quae rerum facies? quis tum mortalibus aegris
Horror et error erat? Tum sons insonsq sub isdcm
Legibus, et mixto maduerunt ora cruore.
Tros inquam et Tyrius nullo discrimine census.
Sed bene qui eversis potuit succurrere rebus,
Et spretae Themidos priscique cubilia veri
Indagare animo et venturo prodere seclo
Astraeae haud dubio et Divum genus. Ergo reperta
Plurima et antiquam monumenta piantia labem
Gnaviter in dias retulerunt luminis auras,
Queis meliore luto formarat pectora Titan:
Quos inter teneros cuius Themis imbuit annos
Te quoque Petre, locet tua quondam et postum a fama,
Qui nunc ingentes oras evo luere iuris
Ausus et oppositos adaperto inflectere Marte,
Inlustremque tuo capiti petere inde coronam;
Quam faustam laetamque tuis sudoribus opto,
Spirantemque crocos, et in annis perpetuum ver.
Et merito nam tenon Scylla aut ulla Charubdis,
Horridus aut gelidis in montibus Appenninus
Qua Poenus scopulos et cautes rupitaceto,
Non Tiberis Rodanusque celer non Sequana saevus,
Non valuere inquam sitientem laudis et aequi
A recto revocare gradu mentisque recessus
Vertere et incoctum generoso pectus honesto.


page 109

Ergo quod superest, Astraeae nobile culmen
Scande libens; Atque hinc tumidi ludibria vulgi
Despicito et varios hominum componito motus,
Inflammato bonos et refrenato furentes,
Aedifica nomen Themidos Sic auguror aut mex
Falciferi exsurgent rursus felicia secla,
Aut sensim ad erram e Superis Astraea redibit.

In thesaurum antiquarum Inscriptionum Iani Gruteri.

Dum quondam Romana manus victricibus armis
Et deportatis terraque marique trophaeis
Imperium extendit qua respicir ultima Thyle
Et simul Hesperius simul huic pareret Eous,
Haud peritura sui voluit monumenta laboris
Etigere, et passim iam signa beantia caelo
Aeternis dederat saxis, nisiavara vetustas
Saxa peredisset fecisset nubila signa:
Sed vetus arque novum duo doctus secla Gruterus
Et cuncta ingenio renonans antiqua reperta.
Hac etiam mcensus curâ dudum auspice magno
Scaligero quicquid Romanus rerminat orbis
Ingenio aut vidit seu charis notus Amicis,
Europae extremis ea cuncta reportat ab oris,
Et Romanum Orbem noviter nostro excitat orbi,
Atque illum melius manusuris fundat in agris.
Macte animis vir magne istis et viribus istis!
Non tibi vel Marius certaverit aut Marcellus
Imo ille ipse suos submictat Scipio fasces
Martia qui tories laceras firmavit habenas.
Unam illi partem imperii pro utribus auctam
Et desenderunt et latius asseruerunt.
Unus tu totam Romanam restituis rem;
Unde etiam Stator imperii nunc solus habendus.

Ad eundem Heidelberga discedens.

En ego, sperato qui dudum perfrui amico


page 110, image: dele0110

Optabam, et cupidi vota replere animi;
Abripior subito fatis cogentibus, et te
O desiderium linquo, Grutere meum!
Sed linquo modo quae conspexi primitus ora;
Ascanimum arcte animi, lane reservo sinu?
Ille, probum veluti non pravo semen in agro,
Et novus usque, novas edet amoris opes.


page 345