March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.


page )(:1

CLARISSIMO EXCULTISSImoque Viro, DN. MICHAELI PICCARTO, ACADEMIAE NORICAE PROFESsori Pub. Meritissimo S. P. A. F. G. G.

LEGImus apud Xenophontem mirari solitum Socratem, quamobrem illi, qui cithara canere, vel tibia cupiunt, vel equitandi artem discere, vel ad aliud eiusmodi quidpiam idonei fieri, non conentur hoc sane quam negligenter agere, in quo valere volunt, neque Marte suo, sed apud eos, qui praestare ceteris videntur, omnia tum agant, tum sustineant, ne quid absque illorum iudicio faciant, quasi alia ratione dignum aliquid opera consecuturi non sint: quum plerique, qui facultatem dicendi, gerendique publicas res adipisci volunt, existiment se absque praeparatione ac studio, casu quodam, et subito idoneos ad ea praestanda futuros. Atque utinam ab huiusmodi iudiciorum scaevitate alienius dici posset saeculum istud nostrum; sed non eandem plane insaniam omnis fere profitetur ordo. et quid omnes enumerem? Vel poetas inspice. nego viginti reperiundos qui nominis sui dignitatem iusto carmino tueri queant. At nihilominus infinitus est hodie numerus, qui laurigero nomine gaudeant; sicque passim se iactitent, ac si non Parnassum modo et fontem Bellerophontis, sed et Phoebum, et Musas pectore suo circumferrent: cum interim vix centesimus eorum, tanta sit industria, ut vel tolerabili copula in unum cogat octo


page )(:2

novem decem versiculos, quamvis iam antea verbotenus fere ex aliis scriptoribus sublectos. Horum hominum exerrationes cum proximis [(transcriber); sic: proximus] his diebus excusserim [(transcriber); sic: excussererim] , facile conicias quibuscum conflictatus sim aerumnis, Piccarte clarissime, feci profecto id quod Virgilius in Ennii versibus, aurumque ex ipsorum stercoribus collegi nimium laboriose, an etiam boni commatis, ubi id ad iudicii tui obryzam [Reg: obrussam] adegeris, ipse iudicabis, et per te alii legitimi Charitum Camenarumque mystae. Tuae autem tutelae hanc poetarum credere libuit Anthologiam ideo potissimum, ut eam ingeniosis tuis aliorumque amicorum tuorum repertis cumulatim ornes augeasque. Quippe non uno probasti specimine tantum te esse in poeticis, ut priorem non habeas in Germania, pares vero paucissimos, inferiores innumeros. Praei igitur exemplo, V. C. et induc compares tuos ne graventur rosis suis violisque sertum hoc nostrum condecorare. nam quis id facilius et uberius impetraverit Piccarto? qui iam nunc florentioribus his annis talis est tantusque in omni honestiorum disciplinarum genere, ut boni omnes doctique severam ipsius ingenii iudiciique laetitiam et osculo prosequantur et amplexu prorsus lubentes ac merito: summa quaeque sibi de eo promittentes, si inoffenso [(transcriber); sic: offenso] cursu floridum istud meliorum literarum studium percurrere ei permiserit supremum Numen. quod uti eveniat, et ipse quoque vota supplex facio: cum spe praeterea, impetraturum me a naturae tuae incomparabili benignitate si non, ut me etiam amore suo dignetur, at certe ut se patiatur a me amari, quanto qui pote maxime est amari. In quo omine, desinam. Vale et Salue virorum ingeniosissime.


page 1, image: deld0001

IOBI MAGDEBURGII.

In nuptias Gregorii Bersmani.

DOnum Dei coniunx bona
Hanc invenit quisquis pius,
Ardenter invocat Deum.
Munus Dei coniunx bonus:
Quod accipit quae pectore
Casto Dei numen colit.
Non aureorum milibus
Dota quae multis venit,
Uxor bona atque commoda:
Molesta dives coniugi,
Numquam rogat sed imperat.
At quae decens est corpore,
Nimisque forma est praedita,
Gravis viro est et insolens,
Formae comes superbia,
Quod si genus iactat suum,
Nomenque nobile: haec habet
Plus fellis et mellis minus.
Vere bona est, parentibus,
Bonis plisque nobilis
Edocta quae Dei metu
Illustris est inter pias.
Tum quae venusta moribus,
Multis decens virtutibus,
Cuiusque factus est pudor.
Amore Adives quae viri, l
Dotem ferens concordiam,


page 2, image: deld0002

Irae, viro non imperans:
Haec est bona, haec donum Dei
Tanto beatum munere
Te Sabrici nunc plurimum
Laetamur et grates Deo
Tecum benigno reddimus,
O virgo tanto quae viro
Felix futura, iam Deo
Promissa vota soluito.
Faustum sit, et felix pium
Foedus, rogamus ô Deus
Auctore te quod iungitur.
Mens una sit, contentio
Absit procul, vir coniugem
Amet, maritum diligat,
Colatque coniux unice.
Amore sit suavissima
Ut vita vestra mutuo.
Nil dulcius, nil pectora
Amore nectit arctius.

IOANNIS MAIORIS IOACHIMICI

De cruce et Sacrificio Filii Dei Iesu Christi.

QUae manus ista virum, quid vult exorta repente
Seditio haec, unde armorum novus ingruit horror?
Ne vero, ne tanta animis praesumite bella
Iudaei: veniet tempus properantibus annis
Romanae cum forte aquilae per inane sagaces
Certatim huc tendent pennis ad putre cadaver
Praedam insectantes rostro rapientque per auras:
Et Titus heu quantas actes, stragemque ciebit,
Et Solymas armato obsidet milite portas:


page 3

Tunc certare armis, et pellere ab urbe licebit,
Nunc sinite, et pacis studiis traducite tempus.
Tot ne unum telis petitis caput? heu furor ingens
Quem premitis denso fremitu, et crudelibus armis
Rex ille est vester, video, agnoscoque decoros
Supra hominem vultus, mellitaque labra docentis.
Ut mundum ad leges iterum et nova iura vocaret
Dat sese in medium diruptaque foedera quondam
Sancivit iam lege nova, factisque probavit
Se divum genus esse: Sed ô quis verbera dorso
Inflixit, capitique rubos, quis dulcia labra
Queis Patris inspirat dilecta per oscula Flammam
Foedavit pugnis: nec crimen dextra refugit
Attonita, in cineremque rubi fluxere, solutaque
In partes crepuere undantia verbere lora?
Ferte citi hinc, auferte manus, nihil iste nec ausus
Nec voluit: Deus ille Deus, ne tendite vincla.
Nec dum etiam conversi animi, compressus et ingens
Impetus? indulgent sceleri, coecique furore
Ecce trahunt Christum manibus post terga reninctum,
Heu scelere exceptum magno, insidnsque suorum
Ad loca supplicii, telisque frequen tibus instant
Innocuo, qui se regem credentibus ultro
Obtulerat, pressos animis saluare paratus.
Est urbe egressis sedes, addicta malorum
Suppliciis, campique ingentes ossibus albent,
Qualia in effossis conspexerat ossa sepulchris
Ezechiel animari irerum cum sanguine vivo,
Planicies inculta quidem, nihilominus olim
Religione patrum multus servata per annos:
Namque sita in montis Moriae radicibus haesit,
Qua regione soli dum sacra parabat Abramus
Suppositum feriit nati pro caede bidentem.
Iam tum fata loci Patres longe ante sagaci
Cencepere animo, et casus sensere futuros


page 4, image: deld0004

Valle sub haec olim decorati mortis honore,
Verus ubi Ezechiel patefactis ossa sepulchris
Secum desuetas iterum conciret ad auras.
Sed Satanas loca sacra patrum quae manibus essent
Turpibus exuviis, deformi et strage ferarum
Fecerat infesta, atque oculis invisa tuentum,
Ut contra loca foeda fi mo, qua viscera ab aluo
Arrius effudit tristi maerore soluta.
Proluvie immunda gaudens turpissimus Orci
Spiritus, insigni divum decoravit honore.
Has ubi contigerant sedes, ecce acria praebent
Pocula noctem illam lassato verbere multo,
Pocula quae gelida prius infecere cicuta,
Qualia miscebant lethi iam sorte cadendis,
Bacchica nempe quibus commisit germina terris,
Pro dulci latice, et pro succo nobilis vuae
Infelix tristes profert labrusca racemos
At sapor indicium feit manifestus, et ora
Tristia gustantis sensu perfudit amaror.
Abstinuit potu genitor, gustuque refugit,
Ne teinere abrumpat sibi debita tempora vitae.
Continuo ad caelum magna vi robora tollunt
Transversa, et media elapsa iam parte diei.
Quo fatalem agnum macta bant rite parentes,
Sublime exponunt inter media agmina sontum
Insontem et falso damnatum crimine mortis,
Et ferrum in pal mas adigunt, vestigiaque ima,
Ut quondam David fatorum arcana reliquit,
Et qui se medium dedit inter nosque patremque,
Ille inter sontes medius, sed liber ab omni
Crimine, caelum inter medius terramque pependit.
Sic ergo in tignis (aerei Serpentis ad instar
In quem versa olim patres quando ora tenebant
Certa salus rediit Serpentum morsibus ictis)
Distentus membra, et foedi de more piacli


page 5

Abiectus, sancta impositus fit Flamen in ara,
Perfectis et rite sacris semel hostia factus
Obtulerat verum corpus planeque peregit,
Absoluitque semel sacra non repetenda dein ceps,
Nam nec ad huc terris corpus velut ante moratur
Quo sacrum peragi possit rursumque litari.
Quin etiam ardentesque preces queis rum pere nubes
Et penetrare polos solitus, sacrataque, vota
Aeternum ad patrem nostro pro nomine facta
Stans ara in media fudit, partique sacravit.
His se, quando homini nihil hic dare maius habebat,
His sua dona suo pariter cum sanguine parta.
Applicuit nobis, quibus haec libamina prosint.
Profequere hos venia pater, et placabilis esto,
Da te oro facilem genitor, qui mentis inanes
Haud facinus novere suum, dominumque decoris
His probris mersere, mori nunc den ique cogunt,
Nec cernunt quam in multo sublimis honore
Et caeli quam dives opum, quam gratiae abundans.
Nec tantum his pacem exposco, sed sontibus cro
Da veniae esse locum, quotquot past tristia duri
Facta Cain ad finem orbis dehinc usque supremum
Praecipites sese scelere implicuere nefando,
Meque his immersere malis crudelibus ausis:
Sic ait et vatum praedicta implebat lesus.
Vos autem huc miseri mortales flectire vultus,
Cardine in hoc nostrae fidei summa omnis et omne
Vertitur arbitrium: nam Christum voce fatemur
Afflictum, et vitam per cuncta exempla trahentem
Sustinuisse mori pro mundi immanibus ausis
Pontius imperium Solymae ut Pilatus habebat:
Haec olim ut proavi praesaga voce Iocuti
Ante aras sacris iugulantes ritibus agnos,
Atque omnis vatum chorus et bissena virum vis.
Credentum que greges omnes haec ardua facta


page 6, image: deld0006

Euulgant fama, dictisque in saecula habebum
Matetiem, donec supremum advenerit orbi
Qualis erat tunc cum Christus discederet orbe.
Hinc Christum ingeminant templorum ingentia tecta
Icta sono. Christumque iterant vocalia labra,
Nec praeter Christum quod Paulus sciret habebat;
Nec mage spem trahere, et duris solatia rebus
Concipere audemus miseri, et rerum omnium egentes
Quam si pectoribus Christi obversatur imago
Sanguineum exudans laticem, suppostaque ligno,
Vuisa comas, laniata genas, et quinque petitum
Perfossumque locis corpus: Viden ut furor ardens
In scelus, hic omnes irarum effudit habenas,
Nec proprio abstinuit nato Deus, impia postquam
Ause hominum excipiens humeris et gefrat et aufert.
Qui nullam admisit labem, labem eluit omnem
Sanguine: cumque ipsi tantorum causa malorum
Effemus, tamen ille suis veniam hostibus orat.
O tautum potuisse pati veniam insuper hosti
Orasse et donis mala compeusasse beatis?
Her nulli exemplum superabile, quod tamen omnes
Usque sequi manda pietas et mutuus ardor.
Magnum opus et mirum est, hominum mortalia membra
Adsinn sisse Deum: magnum et mirabile rursus
Morte triumphara iucundas surgere ad autas:
At medium pendere sub altis aetheris oris
Palmas atque pedes terebratum, uterique latebras
Sanguinis undantem rivo, velut Ostrea rubris
Tincta notis, Cypriove anguis formatus ab aere:
Illa salus demum est miseris, ea imagomeum cor
Percellit resi citque animum, incanditque medullas.
Nec mors horren da in specie si obiecerit olim
Monstrum animo, audebitque minax concurrere telis:
Aut mecum imparibus Satanas se miscuit armis
Praetexens culpas, et semet in omnia vertet,


page 7

Quamquam animum turbatus ero, (fataliter angor
Omne nefas sequitur) tamen haud mihi tantus anhelam
Deiciat mentem pavor, ut vi victus et expes
Indignantem animam tristi cum murmure fundam,
Aut de vulneribus monitus non pectore laeto
Exiliam eiciamque procul quodcumque molestum est.
Nec mihi, tum veniat vitae tam dira cupido
Ut tali admonitu mortem ad misisse recusem.
Ergo agite, et propius nunc sistite ad ora videndum.
Transfixum clavis, et sparsum sanguine Christum,
Tum leve erit fraudes hominum, commentaque vana
Iusticiae propriae veris conve llere dictis:
Denique certa sequi solatia rebus in arctis,
Inque avidae mortis conflictu denique habere
Fundamentum ingens quo vota innixa quiescant.
Omnes quotquot erant pro ducti in luminis auras
Aeternum flammis Erebi sententia iusti
Proscripsit vulgata Dei quia crimine avito
Concepti, natique Dei feruente sub ira
Non iussa exequimur quaecumque in lege notata,
Atque in mente Dei stant fixa, immotaque semper,
Et nostra in ratione manent non passa lituram.
Nec quisquam genere a nostro tam tristia vota
Auferre, atque alio nostram traducere culpam
Ausus erat, quando reiecti protinus omnes
Iam, iudiciumque Dei, poenasque futuras
Inciderant: sed enim nostri miseratus ab alto
Progeniem, magnoque animum labefactus amore,
Demisit genitor quae sanguine sacra pararct
Grata Deo, patriasque iras exstingueret ultro,
Contractumque nefas, et quod nos fecimus ipsi
In sese lueret, poenamque exolueret omnem.
Utque aliena reum tunc Christum culpa peregit,
Sic alicna Deo gratos nos gratia reddit.
Cernite ut amplexurus amans pia brachia pandat:


page 8, image: deld0008

His nos in partem meritorum sponte suorum
Attrahit, et ne sint nobis fera crimina fraudi
Iustitiam obtendit propriam, et tegit abdita Christus.
Cernite deinde patens crudeli vulnere pectus,
Unde voluntatem et blandum agnoscamus amorem.
Quin nutu capitis vocat ad sua munera gentes,
Atque suo caelum transcribit sanguine habendum,
Si non reiciant aversa mente silutem.
Ut pueri infirmo qui corpore ferte medentum
Nescivere haustus, sed ut ipsae pocula sumant
Acria nutrices, hausto mox lacte redundat
Derivata salus infantum inlanguida membra:
Haud aliter non fellis acrem tantum ebibit haustum
Tormenta in ligno perpessus, sed vice nostra
Multa indigna ferens mortem gustavit amaram,
In nos ut translata salus vertatur et in nos
Transftuat effe ctus metitorum impune suorum,
Et large recreet, cupida qui mente, fideque
Uberibus verbi lactis deducimus haustus.

In resurrectionem Domini.

QUae nova naturae facies micat undique, et orbem
Luce sua vestit? quaenam haec tam clara repente
Temperies? prima et tellus et conscius aether
Dant signum: memini dudum spes tota salutis
In dubio iacuit signis confusa timendis,
Cum Sol obscura tegeret ferrugine vultus,
Inficeretque diem tenebris magnoque tremore
Omnia concuteret tellus penitusque latebris
Exigeret manes repetitae lucis in auras.
At nun comne animans. et convexa ardua caeli
Torporem posuere omnisque repente resurgit
Abrectae telluris honos, vidi ipse coruscum
Luce repurgata Solem, nanque ipse morantes
Iungere equos curru famulantibus imperat haris.
Advenit qui nostra dies e faucibus Orci


page 9

Commoda restituit, Patris cum numine Christus
Poenas et saevi passus discrimina lethi
Corpore pressit humum festaque in luce quievit,
In fernasque adiit sedes, manesque piorum
Ostendit caelo, victorque ad sidera rursus
Aetheria et caeli superas evasit ad auras,
Dum triplices egere vices noxatra diesque.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
Relligione patrum totos tres ordine soles
Servarunt, operum immunes, studiique profani
Et te Christe vocant per catmina laeta, tibique
Pro meritis dignas tendunt persoluere grates,
Quos propter tantos potuisti ferre labores,
Ut tristes sine sole domos, loca turbida adires,
Rectoremque Erebi manibus post terga revinctum
Exueres spoliis, tandem que immane barathrum
Deiceres, mortemque haurires ipse triumpho,
Eque lacu quem nulla rigant vada nullus aquae fons,
Felices proavorum animas tecum inde referres.
Quare agite ô homines tantarum in munnere laudum
Lustratos adhibete animos, (fas felle carere
Fermenti) et sanctis agitate in legibus aevum,
Communemque vocate Deum et date praemia laudum
Non equidem haec sine lege Dei soleunia nobis
Vana superstitio, veterumque ignara bonorum
Imposuit: stat fama trium celebrata dietum
Patribus, aeternumque tenent per saecula nomen.
Nam neque laude pares factisue ingentibus ullos
Extulit aut aeque insignes Scriptura notavit,
Quintum post decimum, quique hunc duo rite sequuntur
Si primum ad mensem ludae respicis anni.
Ille dies, festae lucis qui praevenit ortum
Nomen habet facti, siquidem memoratur in illo
Gens Syriae victu tantum incubuisse parando:
(Nulli fas sacris quicquam exercere diebus.)


page 10, image: deld0010

Illo quippe die mactatus concidit Agnus
Relligione patri [(reading uncertain: print blurred)] ut late iacet omniaque ante
Munera queis opus est nobis bone Christe parasti,
Quae nunc prensa Fide firma sed in aethere quondam
Praesenti inturcu gens sottunata tenebit.
Inde alte de more dies qui in luce profesta
Auspicium populis sero iain vespere inibat,
A celebri ritu magnus cum nomine fertur:
Quern satus ipse Deo iugenti celebravit honore
Ingentem, ut placida compostus pace quicuit
Marmoreo in tumulo, nobis quos improbus urget
Assidue labor, et vigiles ad pectora curae,
Promeritus requiem vitali lumine cassis,
Donec longaevi perfecto temporis orbe
Nobis somnum ingens rumpet fragor, ossaque et artus
Sopiti aereas emergent rursus ad auras.
Illa conclusae in domibus se luce tenebant
Matronae Christi quae funere luctus habebat,
Nec fas egressu solennia rumpere sacra.
Iamque ubifesta dies cursum inclinarat, et undas
Hesperias prono defertur lumine Titen:
Tertia lux oritur, cui Teutona lingua loquendo
Nomen ab eventu tribuit, quod victor ad auras
Christus iit, secumque aliquos ad lumina Solis
Extulit, in vitae certa argumenta futurae.
Quin etiam Moses lucem hanc cognomine dixit
Primitiis sacram, qua gens Hebraea maniplos
Ventilat, atque novis cumulat de fructibus aras:
Et patrio de more, Deo cum sacra parasset,
Iam tum messis erat calida in regione locorum,
Hi vero tres rite dies, septena dierum
In spacia inciderant mellitis fixa placentis.
Nam neque Iudaei solum sub tempore Mosis,
Sed Patres morem sacrorum hunc ante tenebant,
Et cum liber adhuc primo status esset in aevo.


page 11

Quan doquidem norant illis quod forte diebus
Massa vetus fermenti acris doctrinaque fallax,
Et labes tollenda loco sit vindice Christo,
Ut post hac puros agitent sine sordrbus annos.
Ergo illos septem labentes ordine soles,
Gens accincta viae cum festum absumeret agnum,
Dulcibus et libis ieiunia maesta levaret.
Pascha vocant, causam que trahunt a praepete saltu,
Aegyptiterra innocuus quod limina praedo
Praeteriit saltusque dedit populator ubi agni
Aspersus cruor ad postes, discrimina fecit
Iudaeae. Phariaeque domus: velutarbiter Orci
Cum fremit intentans lethum, discedere retro
Cogitur, atque alio sceleratos vertere gressus
Pectora si qua videt Christi signata cruore.
Nunc age et expediam quae sint mira cula rerum
Lucibus his olim patribus celebrata sacratis.
Nam si rem prima repetens ab origine pandam,
Fertur bel lectum mactasse abovilibus agnurs,
Primitiasque Cain frugum sacrasse novarum
Cum ter quinque dies primo confecerat orbe
Cynthia gran devumque Noam vestigia primum
Insicco posuisse solo, et liquisse latebras
Fatalis cymbae tepidi sub tempore veris.
Et Lothus immunis pluviali evasit ab igni
Cum flammae ultrices Sodomam invalere nocentem.
Et vada lordanis diviso vortice praebent
Se Syrio calcanda duci, dum marginis oram
Attingat, siccaque pedes exponat in ulua.
Et tunc concreti roris caelestia dona
Desierant, quibus in Lybiae regionibus usi
Isacidae soluere famem per inhospita rura.
Quid memorem Rachaben, urbis quae sorte suprema
Educta. excisos vidit nullo ariete muros,
Aequatosque solo sonitu impellente tubarum,


page 12, image: deld0012

Orbis in exemplum, clauso cum venerit aevo
Ultima tempestas rauco crepitante fragore
Praecipitesque ruent stellae, et mox cardme rupto
Axis uterque loco absiliet, terrasque cremabit.
His etiam certum est Solymos exisse diebus
Vinclaque vimque ducis Pharii, dehinc nocte sub una
Percussu primos cecidisse per oppida fetus,
Fictaque signa Deum Pharias deiecta per aras.
At ludaea Phalanx festa non luce morata
Intendebat iter pro pere, et considere castris
Non metuit celebratque dato convivia victu:
Nec dum lege Dei lux sesta indicta vetabat.
Iamque dies iterum processit, et humida caelo
Nox subiit, cum rura petunt Hachirotica, rubris
Proxima littoribus, tenduntque evincere pontum
Insuetum per iter noctis sub tempore, at illos
Suspensa in montis faciem circum stetit unda,
Et superare dedit fundum et contingere terram.
Iamque ubi quarta subit tacitae custodia noctis,
Tollit se arrectum Dominus rutilante columna
Noctem, hiemem que ferens. et inhorruit ignibus aether
Turbidus et rauco tremuit cum murmure tellus
Visceribus concussa suis, hominesque ferasque
Per terras humilis stravit pavor; undique et atro
Collucent igni fluctus et littora puliant.
Haud tamen audaci Phario fiducia cessit
Littora praeripere et fugientes prendere terre
Dumque ita tendit atiex legionibus ire per altum,
Et pelagi vada coeca urget revoluta vicissim
In semer coit unda, neque hinc exite potestas
Est regi, et multam accepit super ora paludem,
Et praeceps in aquas immanitur bine adactus
Singultantem animam reiecit sanguine in aequor.
Adparent crebri nantes in gurgite rubro,
Disiectique ab equis agitantur in aequore currus.


page 13

Nec procul a vero est lonam per caerula ponti
Illa luce iterum Caetiemersisse latebris
Praereptum ad Solem desuetasque aetheris auras.
Quandoquidem ille sua referebat imagine Christum.
Accipe nunc antique trium monumenta dierum
Testata egregios Christi surgentis honores,
Qui nece devicta superas se tollat in auras,
Et patrum manes alta in tellure repostos
Producat secum, decursaque tempora vitae
Proroget exstinctis et lumina morte resignet.
Ille agnus, noxam humanam qui sanguine soluit
Innocuo ad missi nullius conscius unquam,
Sed scelere exceptus saevo, insidiisque suorum.
Ille agnus, cui fata parant quem destinat arae
Omnipotens pater, ut patrias averteret iras,
Et letho caderet pro tot mortalibus unus:
Atque ita perfectis sacris sacra omnia supplet,
Nec fas inde novos genitori opponere honores.
Ille et primitiis quondam est signatus avorum
Dum primus repetit caelestia lumin vitae
Qua veteres primum sacrabant luce maniplum.
Namque suis fatis deberi has ordine luces
Edocuit facto Christus, dum caesus ad Agni
Instar obit lethum, clausaque quietus in urna
Delituit lucem totam, dehinc luce sequenti
Corripuit sese, et maestis citus extulit antris
Dum vigil excubias quarta vice noctis agebat.
Et tellus rauco tremuit commota fragore
Victor ut evasit tumulo comitantibus umbris,
Atque triumphatum vinclis inclusit Auernum
Cardinet convellens postes patresque resoluens
Compedibus, quibus addictos ferus hostis habebat.
Sed mihi quae tanto sunt munera parta triumpho?
Namque hominum causa subilt tot sponte labores.
Iustitiae mihi dona refert in munere Verbi,


page 14, image: deld0014

Mî tribuit sua regna. mea est victoria Chrissi.
Et cum prima dies nobis mortalibus oris
Acta fuit, carnemque anima mors atra resoluit:
Tum positi dulcem viridi in tellure quietem
Exigimus, nec legem ultra, saevumque moramur
Regnatorem Erebi, nec conscia pectora culpae.
At cum tertia lux revoluto venerit aevo,
Ille idem absumtos cineres, tenuemque favillam
Corporis antiqui revocans ad gandia vitae
Restituet, caelumque ultro transcribet habendum
Concilio in magno Diuûm, quando undique Christo
Claudemus latera et comites haerebimus una
Iucundo super aspectu, et sermone fruentes.
Nec tum aerumna locum nec tum labor ullus babebit,
Mors aberit, nullosque avellet ab ubere natos
Amplius, aut caros amplexu abrumpet amicos:
Gaudia erunt illic, vita undique et undique sensus
Laetictae passim et choreae, cantusque vigebunt,
In medioque movens Deus omnia in omnibus unus.

In Pentecosten.

NUnc Puris animis opus, et nunc pectore fide
Tantum indulgendum sacris. moresque novandi:
Non bene conveniunt, nec in una sede morantur
Conscia mens, flatusque sacer: procul este prophani
Qui retro in crimen ruitis, vitaeque prioris
Turpe iter ingressi conceptam in pectore labem
Membrorum officio claras profertis in auras.
Frena decet membris imponere, vincere motus,
Spiritus excutitur dominante cupidine carnis.
Ne qua so, ne flatum illum praecordibus ultro
Exigite, inque piis habitantem, tristibus ausis
Perturbate feri, vindex malefacta rependit
Et benefacta Deus, neque enim illo est iustior alter:
Atque hac luce olim, (lux quin quagesima fastis
Fertut ab Aegypti egressu, dehinc tempore ab illo


page 15

Quo nece destructa Christus prodivit in auras:)
Chaoniae in faciem collectus et ora volucris,
Linguarumque ignem vibrantum in imagine visus
Spiritus ille Dei nova lex, in credula corda
Bissex sacrorum procerum diffusus ab alto est,
Cum subito ingenti fe finderet aether hiatu,
Et tremefacta novo mugiret terra tumultu,
Insuetusque ignis penetralia luce repleret,
Atque ille ut rapidis ventorum vectus in alis
Cum tonitru irrueret, turbamque invaderet omnem
Insistens linguis verba in variantia fissis.
Non secus atque olim quando essent ordine lapsi
Quinque decemque dies Aegypti ex orbe reversis
Antiquam genitor magno cum murmure caeli
Proposuit legem tabulis et marmore scriptam.
Ergo agite et tantos festi celebremus honores
Sermonem inter nos sanctis de rebus habentes,
Et nostrae partem fidei de numine Flatus
Officioque sacri dictis firmate facratis,
Et vatum revocate animis praedicta priorum
Qui vim perfensere Dei, longeque remotos
Concepere animo casus arcana locuti,
Et queis feire dedit Deus atque aperire futura.
Sic patris et Nati patmum agnoscetis amorem,
Et gratis animis donum hoc insigne feretis
Quod miseros tantaque oppressos sorte laborum
Templa sui flatus fecit tantoque potiri
Thesauro dedit ille hominum servator et auctor.
O si nunc no stris se ille ossibus implicet ignis
Plutimus, et stucto superûm succendatamore,
Lustratamque igni mentem ad supera atdua tollat
Ultra auras, Solisque vias, ubi trina potestas
Lucis inaccessae radiis circum ora coruscat.
O si lux ea minebulas praecordibus atras
Differat et larga passim sese explicet aura


page 16, image: deld0016

Ut me ab humo relevare quem et nos dissita supta
Rimari ingenio atque oculis deprendere coram
Igneus unde vigor quo fonte amor ille redundet,
Vinus et indefessus, et inscrutabilis ardor.
Hoc fine nil altum mens cogitat, instruit ille
Ingenium flatus sacer evenrusque ministrat.
Hunc et Zacharias Flatum longe ante canebat
Promisisse piis qui missus abaethere summo est
Aeterno de patre satus, aeternus et idem
Orator patris, qui mutus verba locutus
Cum sanctis proavorum atavis, unctusque sacerdos
Spargens sanguine, et alta docens praecepta parentis,
Pro nobis et sacra parans et sedula vota,
Quando Deiatque hominum medio se feruidus offert,
Nosque oleo, caelesti oleo vi flaminis ungit,
Quem praeter lustrare igni et maculam abluere omnem
Et flutum conferre sacrum et caelestia dona
Partiri in numerum non fas mortalibus ullis.
Ille est pollicitus nobis quondam affore tempus
Quo flatum effundet proprii de numine flatus,
Non reprobum factis, et non Satanae instar habentem,
Spiritibus caeli similemue, bonive creati,
Sed sanctum flatumque Dei, nec more creatum
Prin cipii et finis, cum nato et patre creantem
Omnia, cui compar substantia et aequa potestas,
Ut vivum patris ac nati spiramen, amorque
Mutuus, et vivae deitatis tertius ordo,
Atque aliud munus distinctum a munere Christi
Qui gerit in terris, aliqusque levator ab illo est,
Qui curis confecta et conscia pectora lenit
Altera de triplici persona emissa Senatu.
Hunc igitur satus ille Deo se essundere flatum
Testatur dictis. non tantum ut copia aquarum
Exit in immensum, vicinque refficit arua:
Nec propter veteris tantum fatalia Aronis
Unguina, quae diffusa super large ora rigabant:


page 17

Sed quia sacrato cum gurgite fusus abunde
Spiritus hic veteris mundat contagia culpae
Lustrati in Christi cum nomine tingimur unda,
Atque iterum superas in aqua generamur ad auras,
Et verbo accipimus flatus caelestia dona,
Qui pone accinctus astat pro gurgite sacro
Irradians super aetherio cum fomite amoris:
Ut cum Iordanis medio stat Christus in alueo,
Proloquitur pater, et flatus super imminet alis
Delapsus caelo blandae de more columbar.
Atque ubicumque sonat vox incorrupta salutis,
Hîc simul effundit cum lympha in credula corda
Flamen et hoc patrii Christus dat pignus amoris.
Saltem hic primitiis locus est de flamine sacro,
Ast illic decimas partemque trahem us ab illo
Translati ad superos pura cum luce fruemur.
Nam messis plena et deitatis perpetuns fons
In te Christe manet, tu summus es ordine nostro,
Et tu frena tenes mortali in gente locoque
Praecipuo es positus, toroque es vertice suprâ,
Praeque tuis sine mensura consortibus unctus
Magna indulta tenes soboles ceu dia parentis,
Nostra tuo quamquam lustrentur flamine corda,
Atque oleo partim perfusi ungamur eodem.
In te tota habitat divina essentia patris,
Nobis quos pater in stirpem succe dere passus
Cedit pars aliqua, et tantum commercia dantur.
At patris hoc, natique simul spirabile numen
Funditur in Solymae cives, et tecta Davidis,
Nempe omnes super, et qua cumque in sorte tenentur,
Nec ius hoc solis cedit, ne fingite quaeso,
Praepositis arae et lustratis more sacrorum:
Vir iuvenisque puer nullo discrimine habetur,
Qui se lege tenent scripturae, et caelitus orant
Numinis auxilium studiisque operantur honestis.


page 18, image: deld0018

Namque Dei domus est Ecclesia dedita Christo,
Inque nova Solyma sedem tenet, illa superne
Venit et inde initum, et generis primordia ducit,
Ut vates olim Ezechiel, diusque Ioannes
Picturae in morem sacra haec arcana notarunt.
Sed qui iussa negat divina ad mittere in aures,
Fastiditque animis rerum Monumenta sacrarum,
Nec socium se addit, nec civem in gente fatetur
Quae rite exequitur doctrinam et sacra ministrat,
Non Christi, sanctive capax est flaminis iste.
Nunc age et expediam quem tandem effusus ad usum
Spiritus hic nostris animis se misceat intus.
Gratia ei nomen dedit, atque hinc spiritus ille est
Spiritui testis nostro, fidumque sigillum
Iustitiae et pa cis superûm inviolabile pignus,
Et quod nunc trahimus genus alto a sanguine divum,
Consortes Christo facti et divina propago.
Solus et hic aegris doctrinam hanc mentibus adfert
Iusticiam quod sola fides, veniamque reatus
Consequitur gratis, si Christi a sanguine pendet.
Dat vitam, expellitque animo quodcumque molestum est,
Et spe nutantes, huius praesentia firmat
Confestim, inque locum collapsa repente reponit,
Ut praesente illo vigeat fiducia nostra.
Tunc animi incipiunt caeli sentire vigorem,
Atque voluptates, diosque in pectore motus,
Hic primum specimen vitae immortalis adumbrat
Dum viresque novas, occultaque pabula mentes
Concipiunt pereum, et mox uno in amore calescunt
Doctrinae, iunctique feruntur passi bus aequis.
Quin et votorum moderator et arbiter ille est
Usque docens vero venerari numina honore,
Et rectos cultus, et iussa facessere sacra,
Votaque componit nostra, et sua propria miscet
Ut pueri os tenerum mater, balbumque figurat


page 19

Informans manibusque manus et vocibus ora.
Sic gemit, effun ditque fimul suspiria, et ultro
Nostro oneri subit, et nostris a partibus haeret,
Caelesti si quando foro causa extat agenda.
Saepe animis fracti praesenti in limine mortis
Deficimus nec vox, gemitusue e corde sequuntur:
Ille astat, nostramque vicem gerit et piae pandit
Brachia, et ingentes gemitus ad sidera tollit
Exposcens pacem superos, et numina placans.
Palentes quin ille etiam per munia verbi
Ad te Christe refert nosque in tua vulnera apertumque
In latus ad ducit, teque exhibet ipse videndum
Quem trabe suffixum fissae sub imagine rupis
Iudaei ferro terebrabant, quem Pateralte
E cupro facti in morem suspenderat anguis.
Nam tu nostra salus, medicinaque certa labotum
In te si sidente animo fixa ora tenemus
Conversi, atque oculis te Christe fidelibus unum
Intuimur, quales loca per deserta videbant
Serpentem erectum serpentum morsibus icti.
Nam veluthi Christum menstrante in imagine Mose
Aspexere olim: sic nos et vulnera et ipsum
Sanguine rorantem aspicimus, cum spiritus aegris
Monstrat eum, fidoque iubet supponere cordi.
Haec hodie versanda animis, figendaque menti
Omnibus, in facra qui mersi gurgitis unda
More Sacerdotum perfusi flamine sancto
Divinoque olce, tibi nomina Christe dederunt.
Dent operam ne forte labet mens recta, fidesque,
Et sanctum expellant polluto e pectore flatum,
Cui subeat malus ille loco, qui immanibus ausis
In praeceps hominesagit, et submergit Auerno.
Cumque ministerio verbi sub corda piorum
Spiritus effusus terris sua munera curet:
Doctores verbi metito adficiatis honore


page 20, image: deld0020

Testati gratos animos pro munere tanto,
Et dona argenti, pro ut cuique est copia ad aram
Officii memores deponite, munera parua
Pro merito ingenti, cum Spiritus aurea dona
Ex Arabo confecta auro caelestia dona
In medium vobis vocali in munere verbi
Offerat et caeli faciat ditione potentes.

In Nuptiis Filiae D. Pauli Praetorii.

MOs crat Hebraeo in populo, quem protinus urbes
Finitimae coluere sacrum, nunc clara potentum
Turba colit, cum laeta parant convituia mensis,
Et prece conveniunt ad connubialia sacra:
Tum laeti alternis sermonibus abdita rerum
Exquirunt, revocantque virûm monumenta priorum,
Ut quondam hospitibus pulchra argumenta vocatis
In medium soluenda dabat Manoeius heros
Vidit apum ut miros ortus de caede Leonis.
Sic Medi regis pueri de robore quaerunt,
Et pius Aenaeas mensis exceptus Elissae
Insidias Danaum memorat, casusque fuorum.
Hunc morem in mensa veteres: hunc maximus ipse
Arbiter imperii feruat Fernandus, et inter
Regales epulas naturas quaerere rerum
Gaudet quae plantis, quae vis animantibus insit.
Sit mihi fas audita loqui, vidi ipse medentes
Consulere, et longo sermone requirere plantam
Balsameam cui pene frutext intercidit omnis.
Quare agite, et mecum quando huc venistis amici
Ad thalami solenne sacrum, celehrate faventes
Hoc thalami solenne sacrum, quod rite secundis
O minibus natae instituir, qui Marchica regna
Consiliis implet Paulus, qui Principis aeures
Eloquio mulcet, generumque recenter adoptat
Connubio natae, generum, cui doctus Apollo


page 21

Scire potestates herbarum, usumque medendi
Tradidit, albiacisque iugis Tritonia Pallas
Quem docuit, multaque insignem reddidit arte:
Cui medicas Paterexercens feliciter artes
Iura dabat populis, et fasces urbis habebat
Quâ populosa iacet fumantibus Hala salinis.
Ipse in honore tori cui quondam Christus adesse
Dignatus, vitreumque liquorem simplicis undae
Nectare mutavit flavo, ac inopina meri vis
Pectora gustanrem potu permulsit opimo,
Hinc canere incipiam Christi connubia, ut ille
Ardet inextinctum flammi, et nomine Sponsi
Gaudet ovans, dioque, ardescit pectus amore,
Cui terris hymenaea parat Rex aetherisalti,
Et sancto sociam despondet munere Verbi,
In quam inhians rapidum ex oculis iaculatur amorem,
Hancque suae asso cians massae com plexibus arctis,
Basiolo inspirat flammam Patris et sua dona
Donat habere illi decus et tutamen in orbe,
Hinc generis diversi homines ad festa vocatos
Connubii, longae memorabo ex ordine pompae
Deducens seriem Matthaei codice sancto:
Quandoquidem socialis hymen in imagine viva
Connubium Christi pingit cum gente piorum.
Principio rex ille Deûm connubia caelo
Decernens Patris est nomen de more professus,
Personamque gerit soceri cui Filius aequis
Ad latus auspiciis Sponsi pia iura ministrat:
Stat iuxta accinctus sacrorum in munere Vatum
Spiritus ille sacet, Sponsi qui fidus amicus
Pronubus in verbo nuptam deducere gaudet,
Et nupta illa quidem peccans Ecclesia fertur.
Iamque tubae, cantusque sonant missique per urbes
Finitimas qui dicta ferant, atque agmina primum
Iudaea invitent taedis, thalamisque paratis:


page 22, image: deld0022

Sed suasit mens laeva, Deoque aversa voluntas
Tecta fovere sua, et tantos contemnere honores:
Quid moror, irrumpunt armis, missosque trucidant
Ense oratores, infectaque foedera linquunt.
Sponfus ut ingratum genus alto a sanguine ludae
Defecisse videt, sua nunc connubia sperni,
Lumina tot cecidisse hominum: tum surgit in iras,
Et penitus reiecti omnes, passique repulsam.
Hic mentem Tito misit discrimine paruo
Iret ut ad muros, urbique adverteret agmen
Ocius, et gentem evertat de stirpibus imis,
Huc omnes conversae acies, omnesque Latini,
Voluitur ignis edax tectis, stant sanguine vici.
Pars etiam incomti sanctas invisere taedas,
Nec veros prae se ferre, atque ostendere cultus,
Ant alio intenti infandum convertere amorem
Numine seducti laevo: quin protinus auram
Excussere sacram polluto e pectore, et omnia
Amittunt decora et versicoloria dona,
Quae quondam gratis concessa monilia Sponsae
Rex superum gestare dedit in pignus amoris
Cum Christo ut primum sanctos pacti hymenaeos
Fonte sacro immersi iam primum foedus inimus,
Ergo etiam longe summoti arcentur, et acti
Felici a thala mo qua die Ecclesia fidos
Confovet, et dulci aspirans complectitur umbra,
Aeternum exululant tenebris, velut impia turba
In coetu Mahomete tuo, fictaque tumentes
Relligione Dei rerum caelestium inanes,
Inclusi poenam exspectant. et carcere coeco
Euincti post terga manu frigentque, stupentque,
Dentium ubi stridor gtavis, horrisonique ululatus,
Verberaque frem itusque virum tractaeque catenae.
Pars et polliciti taedas, primisque iugati
Ominibus tibi Christe fide, qui debita servant


page 23

Foedera iustitiamque tuam quam gurgite sacro
Induerunt, rectamque fidem, et bene conscia corda
Nusquam amiserunt, oleumque a Flamine sancto
Infusum vasis tennere, ut provida quondam
Turba puellarum Sponsi meditata regressum:
Illi ad conspectum Regis sub luce suprema,
Et penitus sacri ad thalami ducentur honores,
Cum sibi connubio iungens Sponsam inferet astris
Sublimem, et caeli Reginam in sceptra reponet.
Ergo agite et thalami castis sponsalibus olim
Admoniti et factis rutilaute monilibus auro:
Ne quaeso temerate fidem, nec perdite gazas
Acceptas, tantique vocatiad Regis honores
Neu probro afficite aut ferro violate vocantes,
Relligio vetat, et sequitur vindicta nocentes.
Multi equidem iussi solennes visere taedas,
At pauci quorum caelo inclinata voluntas
Acceleraut gressum pauci quos munere verbi
Omnipotens legit fido cum pectore perstant,
O sacer et castus thalami status, arduus in quo
Rex superum duo corda hominum sub mutua amoris
Vincla trahit, verbi periura et numina Flatus:
Arcani tu signum operis nam qualibus actus
Fertur amans stimulis erga socia agmina Christus,
Quove modo nostris unitus mentibus haerer:
Mutuo in affectu castrorum coniugum abumbrat.
Hic patre Rege satus Sponsi qui nomine gaudet
Non ultra infidae Synagogae existit amatot,
Quandoquidem pactae violavit foedera dextrae
Pellex, et turpes alibi sectans hymenaeos:
Sed nova Iapheti feriens cum semine pacta,
Vir gregis esse sui sine sine in saeculagaudet.
Isque in conunbio manifeste in luce videndum
Seque, sunmque animum praebet, castumque calorem,
Quaeque bona aeternamin dotem caelestia Sponsae


page 24, image: deld0024

Donec habere suae, dehinc signis edocet ipsis
Qua cupiat ratione coli a consorte vicissim:
Namque sinu patris aethereo demissus Olympo
Sponsam aliquam humanis ardens circumspicit oris,
Imperiisque Orci submissam sanguine rursus
Deposito ille suo repetit, patrisque favori
Restituit, veterisque, in foedera ponit amoris,
Et verbo abstergens concretam ab origine labem
Lustrat rore pio, decoratque monilibus aureis,
Iustitiae cum dote suae, Flatuque sacrato,
Aeternoque ipsi connubia foedere sancit
Hanc fore promittens in qua sua sola voluptas,
Hephzibamque vocat, vero ut praenuntius ore
Admonuit vates quem vates edidit Amos.
Ille ut maesta olim compellans agmina Christi
Lenibat dictis. his tandem est vocibus usus:
Quid te sollicitam pia gens timor anxius urget,
Cum te prosequitur venia Deus, et tibi blan dum
Ipse capit vultum bonus, ergo absiste moveri,
Quando suam Hephzibam placîto te nomine dicet.
Nam Deus ille tuus, cui te sub fonte sacrato
Vovisti solam, et casta pietate dicasti,
In te una laetatur, et in te gaudia captat
Prae reliqui avidos figens in te bona visus.
Hoc veteres nomen capri dulcedine amabant,
Et tua sic voluit genitrix Manasse vocari:
Hoc monita ô quae nunc lecto socianda iugali
Ante aram indulges votis Catherina pudicis,
Et quaecumque professa fidem te Christe fatetur
Esse redemptorem, et passim legere agmina terris
Officio verbi tua rite oracla sonantis,
Nomine ab hoc monitae, vestro sic credite corde,
Christum in complexus, et vestra in vota venire
Caelestem Sponsum, thalamique in parte locare,
Vos illam Hephzibam, vobis hymenaea parari,


page 25

Iamque dedisse fidem dextris per mutua iunctis,
Nec mora longa super, quin ad sua regna reducet
Indigetes, superum iuxta comitante caterua.
Nec tantum in verbo, pompisque iugalibus olim
Haec simulacra sui Christus proponere amoris,
Ac oculis cerni viva sub imagine gaudet:
Quin etiam in Sponsi stimulis, castoque mariti
Sentiri affectu voluit: Pater ipse pudicis
Pectoribus quendam propense accendit amorem,
Etvires addit scintillae, et pinguia circum
Nutrimenta olei proprio de flamine subdit,
Alterno ut mentes devinctae in amore calescant
Suavibus aeternum consensibus inclinantes.
Sic Euae magno mentem labetactus amore
Fertur, et ipse bonis sese excutit omnibus Adam:
Septem annos tolerat soceri fastidia lacob
Seruitii ut precium Labanida victor haberet:
Isaides vitam dubio committere Marti
Aggressus, letho sternit bis mille Philistas,
Ipsi ut connubio contingat regia coniunx:
Tantum amor et vis dia potest haurire laborum,
Atque aliquis ventos olim perpessus et imbres
Carpit iter cursuque diem, noctemque fatigat,
Urget enim conceptus amor, non aura procellis
Feta domi cohibere potest, non solibus aestas,
Vincit iter durum dilectae cura Puellae:
Ut videt hanc, ut amat, stimulisque agitatus et igni
Prosequitur cura, et vultu laetatus amico
Dat gestus bene compositos, et carmina cantat.
Non aliter curam pro nobis concipit ardens
Ille Deo genitus quos per sua funera vitae
Restituit, miseramque suo de vertice massam
Suspensam fovet, et sinit alma luce potiri
Securam scelerum, atque necis, stygiique Tyranni.
Quin sub connubiis manifesta in luce videtur


page 26, image: deld0026

Gloria dives opum, quas magno in munere dotis
Rex superum proprias dabit, et ditabit Olmpo
Terrigenam Sonsam quae nunc Ecclesia fertur.
Sponfa viri famae consors, haeresque bonorum,
Una eademque caro socia de carne mariti.
Sub se cuncta tenct quia nunc est altera abillo:
Idem honor et Christi sponsam manet aethere in alto,
Quam sub privigno parvum nunc degere vitam
Fama refert et spe saltem, promissaque dona
Obtinet exceptis quae spiritus excitat intus
Aetheriis cumulans opibus, luxuque decoro:
At poftquam multa Sponsus cum luce redibit
Aligerum septus turba supermumque beatis
Civibus incedens caeli per lucida templa:
Tum demum admissa optato potietur honore
Dulcia connubia, et dignos celebrans hymenaeos
Una caro Christi de carne atque ossibus iisdem,
Qualis nulla unquam visa est se pompa moveri,
Romanus Caesar quamquam et Rex Pannonis orae
Sponsam in connubiis coetu duxere frequenti
Primatis magni ad thalamum qua clara Vienna
Vitiferos colles, amnemque binominis Istri
Prospicit, et summas stat condita turris ad auras.
Quod superest porro, Deus ipso in pectors Sponsae
Exemplo iubet esse fidem et probitatis amorem,
Ut Christo iurata suos Eclesia soli
Praestet amans cultus, atque ultro in grata feratur
Officia, et vetitas non victa libidine turpi
Concipiat flammas, qualis Babylonia pellex
Tercentum tonat ore Deos, quosque impia vivos
Demisit letho, nunc cassos lumine adorat,
Signaque transfotmans in Numina, tristia cultu
Sancit sacra Deum, mediasque elata per urbes
Gestat, et his Christi divinum poscit honorem


page 27

Dii prohibete nefas, atque execrabile sacrum
Vertite in aede sacra, quod Christo debita votas
Quod Christi nomen falsa sub ima gine raptat.
Sed tu nate Dei qui casti foedus amoris
Instituens nemore in sacro, et felicibus aruis
Pronubus Adamum dederas consorte potiri
Quam tua fancta manus condebat imagine pulchra
Coniugis exertam latere, et praecordibus imis:
Sit ius coniugio, sit honos regionibus hisce
Te duce. nec foedi incestent tua sacra Luperci
Vertice queis medio tonsa coma pressa corona est:
Tu populos tege pace pios. tu sponsor et obses
Coniugibus castis adsis pede Christe secundo.

De Circumcisione.

PRincipio novus exactis dum mensibus annus
Incipit, et dono divum haec quoque tempora vivi
Attigimus, tot fata inter durissima rerum,
Tor scelerum facies inter, dum pectore maesto
Sentimus mala nostra domi, peregtina dolemus,
Quae nunc, quae toto miscet Mars impius orbe:
Dii faciant, laetum novus annus ut exerat ortum
Qui puero nafacente novo mortalibus aegris
Affulsit primum nec long um tempus, et orbi
Desaper aeterno tandem ingredietur honore,
Omnia cum nova erunt Christo duce, et auspice Christo
Qui nova morte sua reparavit saecula vitae,
Et nova progenies caelo demissus ab alto est.
Hei nihil huic veteri fas quen quam fidere seclo,
Quippe ubi fas versum est ubi tot bella horrida bella,
Tot scelerum atque mali facies; non artibus ullus
Dignus honos, squalent neglectae in puluere Musae,
Stultitiam patiuntur opes, sua cuique voluptas
Fit Deus, atque viam factis violentia quaerit.
Sed quid ego haec autem nequicquam ingrata revolvo
Fas etiam tolerare bonos quae publica sors est,


page 28, image: deld0028

Illic praemia erunt, hic sunt odia atque labores.
Hinc ergo a lacrimis conversi ad vota feramur:
Luce bona bona verba sonent sanctumque trahamus
Sanctas per voces tempus: iuvat ardua sacra
Tentare, et festi causas aperire diei.
Tu Flamen caeleste refer, quae causa subegit
Christum etiam arcana membrorum in parte recidi,
Tu nomen pueri, et rationem nominis ede,
Ante sacro puero imposuit quod praepes Olympi
Quam virgo ediderat conceptum in lumina vitae.
Attulerat Patribus tandem exoptantibus aetas
Auxilium, adventumque Dei quem rector Olympi
Desuper exitio Serpenti, et tristibus umbris
Voverat, ut nostrae collectus in ora figurae
Ferret opem mundo. sed enim revoluta ruebat
Octava iam luce dies, cum murice acuto
Pellibus in morem scissis genitalia circum
Signum impresserunt generis, nomenque dederunt.
Sacrorum hunc morem servari in gentibus Abrae
Sancierat genitor, mas omnis ut editus auris
Cum silice incisus genitali in parte notetur,
Hocque habeat monumentum, ipsi, pignusque salutis.
Hunc olim gentes rerum caelestium inanes
Ritum exponebant risu, quod caedere acuto
Crimina tentarent saxo: quin civibus ipsis
Asper, et in nullo visus discrimine ritus,
Offensae plenus: Sed enim quia Numine ab alto
Stant fixi ritus, non sunt sine numine ritus.
Et mos ille quidem signum caelestis amoris,
Et pacti nota certa fuit, pignusque salubre
Iustitiae Fidei, qua verbo oblata sonanti
Promissa accipimus, divinaque munera Christi
Quisque suae asserimus menti penitusque fovemus
Propria, testati ritu nos fidere verbo.
Hoc quondam infantes firmantur pignoris usu


page 29

Quod sint consortes caeli, caelique bonorum.
Quin etiam hoc signo docuit Pater omine aperto
Versa in deterius generis primordia nostri:
Quotquot enim nati vitales carpimus auras,
In lue concepti caelestum attraximus iras,
Corrupta de carne caro, de sanguine sanguis
Morte recidendus, ne pars sincera trahatur.
Ritus item fuerat promissi Seminis index
De quo tunc soliti Patres sermonibus uti.
Et velut hanc partem truncant, ita iure mariti
Nullius aerias nasci debebat in auras.
Deinde per hoc semen naturae perdita [(transcriber); sic: perdida] nostrae
Viscera in integrum rursus referenda docebant,
Cum petra incisi (petram te Christe vocamus)
Corruptam hanc leto carnem damus, et nova massa
Ex unda, et Flatu generamur denuo ad auras.
Sic et more pari memores tua vulnera Christe
Servati canimus, cum facti fragmina crusti
Mandimus, inque fide tecum consortia inimus
Corporis, ut nobis olim monumenta relinquens
Fida tui sacra libasti corpus in ara
Ipse tuum, nec nos fallax ludebat imago.
At vero ut natum claro se semine Abrahae
Proderet et membrum consanguinitate propinquum
Iudaeo populo, tandemque impleret ut omnis
Iustitiae partes, penitusque aboleret in orbe
Quem Solymis saltem ritum mandarat habendum:
Iam tum passus erat Patrum se more recidi.
Nec lex ulterius quemquam tenet, edita nobis
Signa novi pacti renovato in foedere constant.
Exin perfectis divinis rebus, et ipsum
Appellant puerum divino nomine Iesum,
Non casu, sed sic voluit Pater altus Olympo
Aligerum iuvenem pueri recludere nomen.
Ex re nomen erat, namque ipse salutifer orbi


page 30, image: deld0030

Adveniet, populosque suos a labe reducet
Verus homo. verusque Deus: nam dictus lesus
Compositum nomen gemino de stemmate servat.
Hic patribus promissa salus, ut imagine carnis
Adparens mundo commissa piacula soluat,
Quae propter iustis odiis Deus arsit, et omnem
Excussit nostri penitus de pectore amorem.
Ex illo qui nos casus quae fata sequantur
Quisque videt, quantos patiatur mille labores,
Quot scelerum poenas expendat corpore in isto
Transcriptus flammis Erebi sub nocte profunda,
Quantum nemo usquam potuit superare laborum,
Nec quisquam miseras hominum res morte levare,
Ni sehic in medio daret et componere foedus
Ausus erat, tegeretque scelus, rursusque referret
Sanguine usticiam factis dum ingeutibus implet
Sponte sua leges Patris, et poenam insuper haurit
Mox durae sortis patiens iuvenilibus annis,
Prodigus et virae tandem, sanctieve cruoris.
Haec qui scire cupit iuvenes, et denique sacros
Scripturae fontes penitus recludere dictis:
Multa tulit, didicitque puer, passimque sagaci
Iudicio evoluit veterum divina reperta.
Ergo agite, et qui nam censurae credere nostrae
Seque suumque volunt studium sua nomina nobis
More ferant solito. non his studiosa voluntas,
Non promti ratio officii, nec cura iunan di
Unquam aberit doctosque viros sua palma sequetur.

In die Visitationis Mariae.

UT quondam teneris ovium qui fetibus auctus
Quos mater silice in nuda connixa reliquit.
Cum primum elongo per lustra virentia pastor
Balatum accepit, feruens tum accurrit, et agnum
Ipse humeris subit, aut gremio, mirabile visu,
Insertat de more, et campis gestat apertis:
Sic pater ille deum tam coeco in turbine rorum,


page 31

Fatalesque inter poenas, regumque ruinas
Praecipites dum pene salus absumta neque usquam
Apparet spes ulla: tamen sua sacra professos,
Discentumque gregem ceruici imponit, et ulnis
Gestat ovans sanctaque fovet praecordia flamma,
Ne qua inter ceptas operas in numine Christi
Hostilis rabies absumat agmina turbet.
Et nisi vis superum obsistat crudelibus ausis,
Dum movet hinc Getes, illinc Moscovia bellum,
Conciliumque parat Romanus cogere Asylas,
Et toties sancto fallentes nomine fratrum
Iniustam intenduntlitem mira arte Sophistae:
Quippe ferant rapidi secum, spargantque perauras
Exiguum, imbellem coetum, qui Christe sequuntur
Signa tua, et verbum versi ad meliora fatentur.
Et tamen hic paruus contra magna omnia mundi
Obnixus stetit, atque extrema per omnia vitam
Duxit eo ducente polum qui regnat et orbem.
Aspice qualis erat quamqueillo ignobilis aevo,
Cum pater intactae conceptum virginis aluo
Promissum exhibuit natum, qui morte referret
Reshominum in melius quas olim amiserat Adam.
Pauci quippe boni sancta in statione manebant,
Cum consorti tori templi qui munus obibat
Sacharias aevi maturus et innuba mater,
Creditus et vulgo consors, atque Anna futuri
Conscia. pastoresque alii, et sine nomine vulgus:
Cum Galiaea premens Herodei arua teneret
Interea, Solymaque sederet in urbe Pilatus,
Pontificumque cohors sub relligionis avitae
Praetextu tunc inra darent, cultusque sacrorum
Iactarent soli, et soli ditione tenerent
Templa, domosque Dei. nec longum tempus, et ipsum
Sachariam, quia voce palam devirgine natum
Ipse fatebatur regem auctoremque falutis,


page 32, image: deld0032

Clam ferro in cautum superant, trun cantque peraras,
Quid memorem Solymam vum caelica iussa per oram
Vulgaret fama Nili dux ecce superbo
Imperio, et saevis Lamyrus circumdatus armis
Forte pedem bello referens Galilaea perarua
Signa tulit lato sque obsedit milite campos,
Et ter dena virum demisit milia letho
Perfora perque vias prohiber nec saxeus hostes
Agger murorum, sed inundant sanguine fossae.
Mortua quin etiam pra bebat corpora vivis
Tormenti genus, et captos convertere morsus
In consanguineos penuria adegit edendi,
Cum secti in partes sanie, tabo que fluebant:
Carceribus clausos longa sic morte necabat.
Nec satis hoc, ne quid tanto in discrimime abesset,
Herodes Sur as exhau sit civibus urbes
In sua crudeli conversus viscera dextra.
Hinc Parthus premit et Solymam circum sonat armis,
Et gens illa quidem saevis assueta rapinis:
Hinc Syrus atque niger septemplicis accola Nili
Praedam exercebant ferro, caedem que parabant.
Saepe puer caros fratres, ruxtaque parentes
Alterum in alterivam ctatos sanguine vidit.
Saepe ferox miles natos ante ora parentum
Perculit, effractoque infecit tela cerebro.
Hos inter motus atque haec discrimina rerum,
Abia des vates cum siirpe et genre propinqua,
Et quicumque fidem premisso in semine habebant,
Servati a furiis tegum evasere ruinis,
Et pacem orabant superos finemque malorum.
Nunc ô nunc dbuis etiam ne defice rebus
Nate Dei atque aliquos serva tua rite professos
Verba, viam que doce quo te non more nefando,
Non pecudum fibris, sed mente fideque colamus.
Tempore in hoc qui nos casus qui bella sequantur


page 33

Christe vides, sine relliquias superesse, necomnia
Everti penitus doctrinoe seminapurae
Cum quibus aeternum terris tibi colligis agmen,
Cui mentis bona summa tuaelargiris Olympo,
Et reccum haeredem regni facis esse paterni.
At prohibes, nostras ne turpis inertia mentes
Officii immemores frangat, soluatque veterno:
Et tua vis nostris penitus sese ingerit ausis
Cum iussum exequimur vigili in statione laborem
Pro se quisque viri, studiisque; operamur honestis.
Utque propagari totum doctrina per orbem
Possit, et in stitui mentes in munere verbi,
Linguarumque modis, verbi quarum indiget usus:
Nunc ad censuram solito de more vocamus,
Artis et ingenii specimen qui ferre parati
Estis, et a studiis aliquam deducere laudem.
Quicquid in arte mea possum promittere curae,
Omne meum studium vestrum est, absistite tantum
Officio indubitare meo: sic spiritus adsit
Caelicus et nostras confirmet numine mentes
Ut noster tibi Christe labor, tibi seruiat uni.

In festo Michaelis Archangeli.

SI quid inornatis traducere moribus aevum
Non veritus. factis turbavit commoda vitae:
Iam frenum selleri initeiat, castisque dicatam
Spritibus lucem foedis ne polluat ausis.
Non facile est aliquem polluta vivere mente,
Recrudesicit enim vulnus, vivitque subalto
Pectore, necsceleri requies datur ulla patrato.
Ergo agite, et si spem vetitis habuistis in ausis.
Ponite: in auctorem sacinus plerunque redundat.
Nec vestris arcete animis, animisue piorum
Spiramen turbate facrum, penitusque fugate
Custodes hominum castos, flatusque ministros.
Nam bonitas celebranda Dei, quod pura creavit


page 34, image: deld0034

Agmina in ex cubias hominum, famulosque piorum
Esse dedit lateri adiunctos, qui publica vitae
Commoda privatimque regant sua munera cuique,
Auxilioque levent, et victis robora praestent.
Et paripse Deo Michael, qui missus Olympo
Consilii interpres magni, iam in vota vocandus
Doctrinae ut sedes aliquas, atque hospita recta
Muniat Alituum auxilio custodia qualis
Flammanti vallo doctam proteserat urbem
Discentem praecepta Dei, vatesque foventem:
Sic nostras penitus res, atque obnoxia multis
Corpora nostra malis, et salua atque integra seruet,
Vimque, dolosque premat quos passim immunda maloram
Agmina spirituum miscent lethumque minantur.
Omnibus unum olim genus, at non omnibus unus
Mansit amor recti, quos ut semel agmine facto
Defecisse videt animisque insurgere Christo,
Tum pater omnipotensimmani turbine adegit
Praecipites caelo, fundoque excepit in imo
Tartareus Phlegeton poenisque ingentibus illic
Urgentur, sentesque animas in saecula torquent.
Omnibus aeque eadem natura, eademque creanis.
Conditio, sed quae spacii sub fine tenetur.
Hos genitor finxit nullo de semine rerum
Corporeae experres molis, simul indidit illis
Notitias rerum varias, legisque sacratae.
At reprobi sese nulla cogente ruina
Avertere Deo, contemto numine Christi.
Idcirco abiecti in poenas, sine fine furorem
Exercent odiumque Dei, quibus im pia facta,
Caedesque insidiaeque, et noxia crimina cordi,
Atque odio stimulante Dei, tot iura per orbem
Imperia esercent, aliisque in tristia facta
Dant animos, feruent caedes, et prona libido,
Blasphemusque furor, mendacique impia linguae.


page 35

Necquicquam factise ralibus emolumenti
A ccipiuntpsi, sed enim furor improbus urget
A fficere ingenti prohbro Natumque, Patremque:
Nec fatis, iussisue Dei, fed crimina tanta
Permissu exercent, quam late his terminus haeret.
At contra matisere boni quo fine crearat
Hos genitor iussis subiecti, et obire parati
Obsequia, imniotae servantes foedera pacis.
Est illis curae pudor, et sententia verax,
Ergo bono addictos aeternum essecit, et ipsis
Attribuit memtem firmam, ignaramque tuinae
Ut vivant in amore Dei, fatisque moveri
Nescirent, quibus ipse Deus se lumine largo
Conspicuum praebet nec fas discere ab illo.
Sed quamvis longe donis ingentibus aucti
Supra hominum evecti naturam luce fruantur
Perpetua, et summo perfecti fine ferantur:
Stant tamen accincti nobis, et munera praestant
Usque piis, sanctasque audent submittere mentes
Nobis, quos sanctos alieno ex munere censer
Omnipotens, qui prima nonis exordia tantum
Fecimus, et quos ipse Deus de crimine lapsus
Restituitquicumque fide te Christe praehendunt;
Necdum perfecto vitae pitiuntur honore.
Quare agite et quoniam tali in starione locati
Alituum coetus, cura officiisque sequantur
Nos mortale genus: certe hoc in turbine rerum
Quam sit opus tutela piis, manifestius exit
Quam sit opus verbis: Quae sit fortuna videtis
Undique quae vires Satanae quae bella per orbem.
Ne tantum, ne nos spoliet custodibus illis
Exorate Deum, crebrisque exercita votis
Pectora tam sanctos genios in foedera amoris
Alliciant, si rite Deo sua munera praestant,
Si leges sequiturreverentia, Si labor ardens.


page 36, image: deld0036

Doctrinam, et casti mores si denique vitam.
Utque palam constet pro tantis gratia donis
Munere quae verbi spargit vox sancta docentum:
Nunc memores offerte pii pietatis honores
Aere dato, et largis cumulate altaria donis:
Utque Deus nostris regionibus arceat hostes,
Corruptasque auras caeli morbosque famemque
Propellat gens clara poli, gens dedita castis
Officiis, moneo castis in cumbite votis,
Praecipue cum tot bellorum incendia passim
Concutiunt orbem confessaque Gallia veram
Rire fidem multo spectacula sanguine cernit.
Dii placidi servate piam, neu vera fatiscat
Religio, et mendax subeat doctrina Papatus.

Parentalia Anniversaria facta Philippo Melanthoni, et Martino Luthero.

IAm Sol ingentes ter mille peregerat annos
Orbis ab exortu, magnoque ita crimine mundi
Religio patrum multos neglecta per annos
Conciderat, vacuaeque suis cultoribus arae
Stabant immemores voti, ingrataeque salutis,
Sive dolo seu iam mundi sic poena ferebat:
Cum genitor faciem hanc caelo miseratus ab alto,
Nec torpere gravi passus sua sacra veterno,
Magnanimum Heliam cnm fido misit Elisa
Imperio accitos, qui sacra immania gentis
Belidae, arguerent manifesto numine verbi,
Et populum antique sub relligione tenerent,
Ambo animis, ambo insignes praestantibus ausis.
At postquam cursum dederant quem fata peregit
Helias, et iam fallax concesserat umbra
Victa die, et fulsit tenebris doctrina fugatis:
Ecce Dei natus, non est mora libera terris
Amplius Helia caelum est quo tendimus inquit,
Posceris, et caelo exspectat te currus ovantem


page 37

(Currus erat turbo radiis qui pluribus ignem
Proicit et rutilis hinc atque hinc pingitur auris,)
Hunc preme, et hoc mecum victor te crede per auras,
Fata vocant, eta, terraeque hominesque valete:
Dixit, et ex oculis claras sublatus in auras
Heliam curru radiantibus intulit astris.
At senior, vatem sacris praefecit Elisam
Ante polo quam vectus erat, curamque docendi
Imposuit, solum tantis quem rebus habebat
Consortem, et casus fuerat complexus in omnes.
Ingemuit cari graviter genitoris amore
Ut vidit iuvenis, simul haec, Quis credere posset
Tantum discessu mihi te nunc ferre colorem:
Tu regno munimen eras, tu tanta gerebas
Quanta equitum turmae currusue ad bella parati
Possent, et duce te non defensoribus istis
Haec eguit tellus, equitis tu munia fortis,
Tu rapidi currus exemplar et instar habebas.
Quicquid et in toto bene gestum est corpore regni,
Hactenus Eliae precibus stetit: hen mihi quantum
Praesidium Syria, et quantum tu perdis Idume.
Sic memorans, vultum lacrimis ac ora rigabat,
Atque ut discedens praeceperat optimus illi
Helias si qui lapsus, errorue fuissent,
Pallia suscipiat condatque errata magistri,
Suscipit haec humerisque aptat nunc alter abillo.
Ergo scolae qua laeta patent Bethelidos arua,
Et lericho fecunda rosis, et Gilganlis ora,
Sorte nova vatem vati succedere gaudent
Egregium, atque illi chorus assurrexerat omnis
Versantum in studiis, pendentque docentis ab ore.
Accinctus vates operi, patiensque laborum
Formabat mentes iuvenum, qua flumine sacro
Iordanis fecundat agros, et sortis egentes
Matres, atque viros paruae circum antra Sareptae


page 38, image: deld0038

Officii plenus dictisque opbiusque levabat,
Et regnum ornabat verbo et praestantibus ausis,
Quin etiam gratis a liena e gente Naemum
Tabe levat: veniamque dari iubet hostibus ipsis.
Multa quoque illusti fastidia passus ab aula
Suftinuit: plenusque Deolonge ante canebat
Fataque, fortunasque graves, quibus ordine longo
Debentur, quicumque Dei praecepta perosi
Non finem posuere malis: quique arrna secuti
Impia, nec veriti peramici fallere nomen.
Quondam etiam insultant pueri, divinaque rident
Verba senis, quos ille rudes formaverat ante
Artibus, et primis dederat praecepta sub annis:
Quos super ante Deum supplex per vota precatus
Elatebris ursos ridentum in fata ciebat:
I nun c et verbis doctrinam illude superbis.
Ergo ubi bis septem labentia lustra docendo
Explevit genitor, praestantesque inter alumnos
Egregium eduxit vatem quem miserat Amos:
Hic annis gravis, et studiis iam fessus Elisa
Assyrium terrorem inter, regnique labores
Contracto languere iacet, supremaque Parcae
Fila legunt, metasque dati pervenit ad aevi.
His vero ut loae regi iam nun cius aures
Verberat egregios humeris rex scindit amictus,
Et Venit in medios atque illic vate reposto
Procumbit super, atque haeret lacrimansque gemansque
Multaque se incusat qui non suspexerit ante
Factaque, virtutemque viri sancto sque labores:
Et quamquam sero agnovit, tamen optima dona
Agnovit tandem pacemque et commoda regnl.
Acceptum Vati tulit, et pro talibus ausis
Ipsum etiam patris dignatur nomino, et ipsum
Currumque aurigamque vocat, dehinc praemia solui
Posse negat, guttisque humectat grandibus ora


page 39

Iamque dies fati instabat, fractusque labore
Sacra, suosque Deo precibus commendat Elisa,
Quaeque in promissum sua sit fiducia semen
Edocet, imiscetque preces tum vita per autas
Concessit laeta ad superos, corpusque, reliquit.
Hic vero obicitur monstrum magnoque futurum
Augurio dictis quae tunc quoque plurima vates
De Christo ediderat passim, vitaque futura:
Namque virum exanimem, nec iam caelestibus ullis
Deberrtem, in lucem revocarunt ossa sepulti.
Hac celebrata tenus vatum sit fama priorum.

At velut antiqui fatorum arcana canebant
Alterum ab Helia manifesto numine ferri
Qui Christi adventus anteiret munere primos,
Omnia Thesbite similis, vocenque animumque
Et miras vestes, et numen habentia verba,
Qui populos puro lustrabatrore Ioannes:
Sic quondam a patribus famam accepere minores,
Esse quoque in fatis ut mundo redditus Enoch,
Iunctus et Helias ipsi: seu tertius orbi
Editus Helias fido comitatus Elisa
Supremum adventum Christi praeverteret olim.
Hos fore praedixit tecta sub voce loannes
Qui res abstrusas, et fata canebat operta,
Instar olivarum vacuas quae intonsa sub auras
Attollant capita, et sublimi vernice nutent:
Has fote qui claram doctrinae extollere lucem
Conati, insidias invicta menre refutent,
Atque tot egregias artes pietatis alumnas,
Linguarumque usus varios, in pristina reddant.
Dicta fides sequitur: natas hoc tempore Olivas
Vidimus ingenti fatis se tollere silva
Concordi studio patibusque insurgere ramis
Altera Oliva fuit, mundi iam in fine Lutherus,


page 40, image: deld0040

Herciniis educta iugis qua nulla vetusti
Iaperi de geute prior, maiorue suborta est
In lucem nectam praesens mortalibus aegris,
E tenebris tantis tam clarum educere lumen
Quae primum potuit caelestia sacra repurgans.
Divina ante oculos foede cura verba iacerent
In terris oppressa gravi sub fraude Papatus:
En Germanus homo dictis obtendere contra
Est ausus primusque sacris obsistere iniquis,
Quem nec fama Papae, nec fulmina nec minitanti
Murmure compressit Latium sed eo magis acrem
Incendit virtutem animi, convellere utima
Ab radice nigri cuperei sacraria Ditis
Visuperum, et letho multare Baalis alumnos.
Ergo vivida vis animi pervicit, et ausus
Subiatis aperire dolis caelestia verba,
Lustrati et panis cultum, vetitosque Hymenaeos
Primus adoriri. tamquam tuo fulcra Papatus.
Primus et ille Fidem qua sola sidera adimus
Edocuit stabilique animi virtute professus
Doctrinam, stetit obnixus tela omnia contra
Ingenio, vitamque in aperta pericula misit.
Ille et vocalis robur venerabile Verbi
Fxtulit, et sacris solitus vonuincere dictis
Qui sua visa solent vanis extollere signis,
Et premere auditi vires et pondera verbi:
Namque illi praese iactant responsa Deorum,
Et vano ad flatus suspensi numine captant
Dementes quos ille omnes ex ordine ponens
Compressit scriptis: dehinc sacra volumina vertit
Tentonico ritu: pacataeque instarolivae
In pacis studiis communi desse saluti
Noluit: et quamquam varia in regione locorum
Exarsere faces belli, furiisque docentum
Mora loca pax est aliqui dum smnia praese


page 41

Vana ferunt: non ille tamen, non ille furori
Adiecit stimulos, nec causas attnlit armis,
Sed monuit pacem excusso componere ferro.
Ergo illa florente Olea, pax flornit olim
Alma solo, moriente illa, pax mortua terris
Excessit, subiit bellum, tristisque repente
Seditio: quod si maiores fata de dissent
Illi in luce moras, non tot Germanica clades
Ferret adhuc, nec tot vidisset caedis aceruos,
Cognata sue manus inimica in proelia ferri,
Alternisque instare odiis: ea sola potentes
Flectere voce duces poterat, ne credere bello,
Neve aciem auderent opponere Caesaris armis,
Tecta modo, et tutas servarent milite portas,
Armatique suis exspectent moenibus hostem.
Atque ea dum terris divina negotia solus
Sustinet: en socios tantis adiungere rebus
Cura Dei voluit partita sorte laborum:
Te cui larga fuit dicendi copia lona,
Et qui se veniens Pomerana e gente ferebat,
Quique Crucis nomen remit, dum vita manebat,
Et R heni in ripisad paruae moenia Brettae
Diis genitum heroem, sed quo nam nomine dicam
Cui paruos membrorum artus, parus ossa, lacertosque
Induit, et paruum finxitnatura Philippum,
Maxima quanqua milli mens, atque invicta ferendo:
Qui cum partidi curas, suaque optima facta
Lutherus si quid vellet, tuteque locaret,
Iam cum circumstante odio, quos fama Philippi
Obliqua invidiia, stimulisque agitabat amaris,
Scindere qui iunctosanimis, studiisque volebant.
Iamque suos tandem cursus explerat Elias
Ultimus, et didens animi, fixusque manebat
Omnes per mortes animam dare, quam tua sacra
Abiurare Deus, quine quid triste videret


page 42, image: deld0042

Iam senior, fessum ponens caput, urbe paterna
Occubat, et Latio moriens animam abstulit hosti.
Corpus atexanimi multo gemitu, lacrimisque
Urbem ad Leucoream referunt, atque aggere busti
Composito, multo decoratunt mortis honorc.
Ut senior letho canentia lumina soluit:
Agnovere Duces insignia dona Philippi,
Sedatosque animi motus: ca cura sagaces
Admonuit doctum precibus tentare Philippum
Succedat, seruetque vices statione Lutheri:
Ipsum rem studiis cupiunt decernere, et ipsum
Rectorem iuvenum poscunt, cui maximus usus
Verborum, et rerum fato prudentia maior,
Non ut certandi cupidus sed propter amorem
Christe tui scripris illustret commoda vitae.
Haec erat, hac iterum quae crevit Oliva sub auras
Altera, quam gentes variae responsa perebant
In dubiis, et quae multos lenire dolentes
Solando potuit, dictisque avertere curas:
Cuius sub follis positi et felicibus umbris,
Solliciti monstris animo accepere quietem.
Digna quidem terris nasci melioribus annis,
Ne vita incideret fatis agitata sinistris
Tempora: Sed si mens multis non leva fuisset,
Et monita aversas poterant demittere in aures:
Fors Germana minus vidisset terra malorum.
Sed motus animorum, et saeva incendia belli
Parte aliqua tandem ut fatis compressa quierant,
Et ventum ad pacis leges, fecundaque fuco
Concilia: haus ulli quicquam moderabile lingua
Consulere in medium visi, nec pendere secum
Quid fortuna ferat populi, qui casus agat res:
Tantum illi inter se vanis de rebus agebant
Certantes, animosque hominum in diversa trahebant.
Sed pater intentus studiis quorum indiget usus,


page 43

Consilia in melius vertit, posuitque surentum
Corda, volente Deo, monitisque instabat amicis
Otia ne rum pant patriae, sedataque paulum
Arma Ducum, moveanr Stygiis cmissa tenebris.
Ne vero, ne me advanas impellite rixas.
Sed tandem accepta cum primum clade levari
Inciperent concussae urbes, formasque priores
Disiectae sumsere scholae: tum docta reversum est
Ad monumenta operum bello quae rupta iacebant.
Sicut apes pinnis non audent tendere pastum,
Nec legere aerios laticesin suavibus herbis,
Materiem mellis saevit dum turbisus aer
Imbribus, atque diem ex oculis rapuêre procellae,
Sed clausae alueolis latitaut, et triste susurrant,
Otia neglecto peragentes maesta labore:
Sic quando inter se violatis legibus urbes
Luctantur bello, cessant opera atque labores,
Spreta latet pietas studiis quoque gratia rara est.
Tantum Musa valet tela inter Martia, quantum
Libanias dicunt Aquila veniente columbas.
Et quan quam furiae obstabant ingentibus ausis,
Non opere in tanto quicquam levitate remissum est.
Nec sanctas curas et magna in cepta Philippus
Deserit, aut tristi turbatus tempore differt:
Sed contra accinctus studiis non segniterinstat,
Et patiens operum, rebusque assuetus agendis
Aut dictis iuueves docct aut dat scripta sub autat.
Ausus et ipse manu iunenum censere laborem,
Et curas abolem humiles, suaque ardua sensa
Substituisseloco fandi numerumque modumque
Praecipere, et suavi formare inculta lepore,
Unus qui nobis conunlso cardine lapsas
Restituit linguas, artesque in honore locavit
Barbarie pulsa trans tontum, atque Ostia Nili.
Omneaevum studiis agitur, noc cana senectus


page 44, image: deld0044

Imminuit vires animi, mutatque vigorem,
Canitiem vitta tegit, et sedet tlia circum
Succinctus tunica, librique ante ora reposti
Intentum exercent in relligione tuenda,
Quae regio, quae terra tui non plena laboris
Sancte senex magnis mundi iam functe periclis,
Sed caelo meliora manent: tua docta reperta
Iucundo superaspectu mortalibus astant,
Et genium spirant: manet, aeternumque manebit
Doctrinae corpus, monumentaque cetera rerum
Materiem laudis, pictas dum stabit, habebunt.
Relligo in templis ut inutilis, inque voluta
Perstreperet. Verbique ignaras pasceret aures
Lusibus: ille dolos tandem, ambagesque resoluti,
Et facilem esse viam voluit primusque per omnes
Doctrinae compos volitans, se sustulit acri
Pectore supra hominem, sacras et versus ad artes
Intima mente sus diuûm ad peneralia cessit:
Doctrinamque vagam late, neruisque solutam
Contraxit pius, in numerumque repentê coegit
Lucida Chesaeo monstrans compendia filo.
Hic vir hic est qui sorte sua in commune laborans
Sincerae pietatis opus mira arte redegit
Corporis in faciem solidi, divinaque purae
Scripta vetustatis relegens erroribus altis
Expediit mentes, atque execrabile sacrum
Stans in sede sacra, sibi quod pro Numine cultus
Vendicat, exitui cantatus pollinis orbis,
Maiestate sua exutum iam fraude retecta
Pontificum, increpuit dictis, veraque replevit
Relligione animos, nodosque et coeca resoluit
Texta doli, verbis anceps haud ille repertus.
Hic pro confessu Fidei, memorabile fama
Sed breve scripsit opus, quo non exactisu ullum
Vindelicis quondam terris coeunte Senatu


page 45

Imperii missum est tibi Carole dine legendum.
Ille in concilio procerum assistente corona
Quid teneat fari iussus, responsa ferebat
Ordine recta suo, causamque ante ora potentum
Pro Christo, et verae pietatis nomine dixit
Nequicquam accensus donis, furiisue superbis
Territus: ille Dei verbis immota tenebat
Pectora et obnixus Christum sub memte fovebat.
Ille idem vano doctores aetheris haustu
Attonitos verbique hostes: Christive negantes
Numina confudit scriptis, fraudesque revellit:
Te quem degenerem populari agente Maronis
Mantua in herbosis prod xit Stancare ripis:
Quique Borussiacas implêsti erroribus oras
Noridos egregia migrans Osiander ab urbe:
Et qui foeda tenes maleolentis nomina campi
Horresco referens, spreto qui numine Verbi
Exspectare iubes raptus, atque aethere ab alto
Auguriis inhias, Flacii quem monstra sequuntur
Effera, Dii tales templis avertite pestes,
Et placidi servate pios, ne cuncta pererret
Serpentis furiale malum, vertatque veneno.
Paruus homo, et tantis ô cives undique pressus
Adversantum odiis, tantos im pune labores
Pertulerit? tantas scriptis evoluerit artes?
Hic claram rebus lucem attulit, aspera clivo
Praecipiti, strata esse dedit, foedisque repletum
Praestigiis tantum, Christi purgavit ovile,
Regis ut Augiae stabulum Tyrinthius heros.
Ille etiam quae sit sacris praestantia scriptis
Edo cuit, quae conversie fiducia Christi
Quo motore novis cor rursum indulgeat ausis,
Et quam sortem obeat lex et pia Gratia Christi,
Quis diuûm metus, et quam sit venerabile Verbi
Munus, et aeterno placeaut quae vota parenti,


page 46, image: deld0046

Et quae signa ferat prae se Respublica Christi,
Quid regno Christi civilis in orbe potestas
Distet, et inter se qua fint ratione repulsa.
In de Magistratus sancti Vitaeque ingalis
Exequitur laudes, et rerum signa sacrarum
Commendans populis veros edisserit usus:
Quae si cuncta meis complecti versibus optem,
Magnus in immensum rerum mihi cresceret ordo.
Quid genus et patriam memorem et parua per oras
Bretta Palatinas tanto se iactet alumno,
Quodque pater nulli armorum fuit arte secundus,
Quod puer addictus studiis, sacrata Camenis
Templa frequentârit et primos egerit annos
Haud molles luxus aut curas inter inanes:
Paruus erat membris, fed factis vivida virtus
Ausa caput proferre suo maturior aevo.
Atque illi puero Latiae, Graiaeque Camenae
Nosse suas artes dederant penitusque repostas
Naturae Caufas, secretaque iura tueri,
Fatalesque ignes caeli variosque meatus,
Defectus Lunae varios, Solisque labores,
Qui motus terram quatiat, qui nam igne corusco
Fulmina molitur, vel qua vice saeva tumescant
O bicibus ruptis freta, et in se deinde residant.
His linguae cultum addiderat curamque loquendi,
Seu dictis sedare animos seu tollere malit.
Ergo in Gymnasiis doctrinae insignia nactus
Pene puer graduum egregio gaudebat honore
Quâ Nicri iuga culta iacent, quaque ora Tubingae
Vitiferos despectat agros et palmite vestit.
Cuius ubi inspexit mores, variaque refertum
Cognitione animum, coniunctus foedere stirpis
Optimus interpres Hebraeae Capnio linguae:
Auctor erat Friderice tibi, (qui forte sub illo
Tempore fundabas habitanda palatia Musis


page 47

Ex Helicone vocans ad flavas Albidos undas,)
Ut iuvenem pro se tanta ad molimina rerum
Accersas, inbeasque rudi dare iura iuventae,
Hunc studiis restare canens, hunc poscere Musas,
Hunc fatis promitti iterum, qui sacra Deorum,
Artesque linguasque in apertas eruat auras.
Quas ibi tum scriptis operas quae facta Philippus
Ediderit, paruo assuetus patiensque laborum,
Et quae praestiterit civilis muvia virae:
Audiit, et li quem calidi sub sidere caneri
Pressa renet tellus, et si quem conscia brumae
Opposito videt axe, et quem Sol lumine sero,
Et quem clarus equis Oriens aspectat anhelis,
In manibus Musae, quas ipse ad Teutonis oram
Induxit faciles quascumque volebat ad artes,
Heroum seu gasta velit, seu pangere Christi.
Hic Sophiae fontes quos tristis amaror habebat
Instar Elisaei vatis gustantibus aptos
Esse dedit vitaeque pios convertit ad usus.
Auctoresque operum variorum arsisque repostae
Explicuit Graium voluens antiqua reperta,
Germanam resonare docens verba Attica pubem.
Et si non patria obstaret, Rhenique fluenta,
Graius erat, tantus lingua fuit usus in illa
Huic pater omnipotens dederat caelestia nosse,
Et rerum caussas, obirusque inquirere et ortus,
Doctrmamque omnem recti quae conscia et aequi
Dar ieges vitae offi ciis, et foedere certo
Describit quod fas homini, quid moribus aptum.
Quin etiam curae est longos estendere in annos
Facta virûm et rerum series ab origine mundi
Digerere, et serum seritpsi transmittere in aevum.
Quas non ille artes, quae non monumenta priorum
Edidicit? quas non tam paruo in corpore dotes
Contulerat melior Deus et natura Philippo?


page 48, image: deld0048

Confer enim divina aliorum inventa, librosque
Nec numero nec honore pares nec simplice vena.
Quisue valet verbis tantum, qui condere laudes
Pro meritis eius posset qui talia nobis
Pectore parta suo quaesitaque munera liquit,
Quorum si vellem numeros aequare canendo,
In Lybico videar disponere littore fluctus
Cum ferus Orion hibernis mergitur undis.
Et tamen ille aeque grandis labor ardua si quis
Virtutum decora atque animi bona vincere verbis
Aggressus, factis tam claris addere honorem
Tenderet aut peregrê duectas inducere formas.
Stat factis vontenta suis imperdita fama
Iusticiae sensere pium, sensere fidelem
Communes quicumque operas hausere laborum.
In vultu grave numen erat, sed Gratia in ore
Egregio in dictis fatalis candor, in actis
Dexteritas rerum prudens, in foedere pacto
Intererata fides, et nescia fallere vita.
Neclevis ambitio nec amor furtosus habendi
Flexit ab incepto securum odiique, latentisque
Invidiae seu cum manifestos iret in hostes
Intrepidus, seu cum calidis se opponeret ausis
Falsorum fratrum, et motus inhiberet iniquos,
Dum paci medium se offert, moderatior unus
Qui fuit in populis cum Teurtona regna flagrarent
Dissidiis. Semper cur cura avertere bellum,
Et pacem proferre orbi, placidisque; tueri
Consiliis pressae succurrere religioni,
Omniaque in studiis rerum convertere ad usum,
Excipere in sultus, et ne certamina fiant
Fanda infanda pati atque hostes superare precando,
Nec dictis certare ulli, aut decernere bellum,
Sed mussare animis, et vincere probra tacendo.
Non illum officiis piguit certasse priorem,


page 49

Atque sui memores alios fecisse merendo.
Quin et confectos morbo, fatisue sinistris
Lenibat dictis, et non ope defuit unquam.
Finibus ex plusos patriis, in tecta recepit
Quotidie solitus propriis admittere mensis.
Quid memorem quibus ille preces ardoribus, et quos
Ediderit gemitus, superis cum debita vota
Solueret, et te summe pater cum compare nato,
Et consorti aura studiorum in coepta vocaret?
O quoties et quae nobis suspiria fudit
Laeta precans statuique pio, et civilibus ausis.
Idque unum in votis habuit quo foedcre firmo
Duret ad extremum felix Respublica Chritti,
Cui sine labe fidem laetamque in rebus egenis
Spem nutricem hominum, quique has comitatur Amorem
Legavit moriens, neque enim dare maius habebat.
Utque aliqui doceant iura intemerata salutis:
His in defessum studium, et cor ferre paratum
Optavit morens: dchinc qui sunt cumque professi
Ingenuas artes, urgerefideliter illos
Ingenuas artes, et moribus esse magistros
Maluit, et pueros studiis educere honestis.
At iuvenes studiis operati, ante omnia promti
Rectorum teneant se lege, et iussavolentes
Expediant, placidumque agitent cum civibus zuum,
Discursu abstineant, levium spectacula rerum
Ne cele brent, studia in mores componere discant.
O cives, cives refere da est gratia doctis,
Aghoscenda semel toto praestita munera ab ipsis
Hospitibus, non ô miseros deglubite neve
Ignorate Deum memorem fandi atque nefandi:
Hoc vobis moriens optaverat optimus heros.
At Romae impedium magnum, tibi maxime Christe
Uni an imis, opibusque tibi se dedat, et olim
Accipiat tua iura, dehinc et iura vetusta


page 50, image: deld0050

Seruet in integro, postque indeiecta propaget.
Quin et vota dabat ducibus quo foedera firment,
Externosque, petant coniuncti viribus hostes
Pace domi facta et nullo turbante tumultu.
Sinte tiam altores coetus te Christe professi,
Egregiasque artes curent, et praemia reddant,
Sint Mecoenate, et erunt Auguste Marones.
Idem optans mandata dabat quo subdita turba
Pro ducibus pia vota ferant, et vive re honeste
Assuescant, rerumque statu praesente fruantur,
Agnoscant merita et celsae virtutis honorem.
Atque ut se grati possint praestare magistris,
Comendat virtutem illam discentibus artes,
Palliaque aute oculos habeant quibus usus Elisa est
Quae pater Helias digressu liquerat ipsi:
His vicia occultent tacitique abscondere discant
Si qui olim innrmis senioribus excidit error.
At virtutem animi, atque exhaustos mille labores
Decantent memores, iuvet hoc meminisse minores,
Hoc venienti aevo doctis transcribite chartis.
Quo d si aliqui fessis studio atque aetate magistris
Illusere olim nec habet petulantia finem
Turbandi studio. Chamique exempla sequuntur
Qua se aperit via et obnixi stant omnia contra:
Debicet his laqueum, poena et gestamen Iudae.
Hoc vulgi illa queent amimos, quod carmine gaudet
Auriculisque Midae, nec habet discrimina rerum.
Denique et optabat quo credula turba Papatus
Agnoscat mature animum, erroresque suorum.
Inque viam redeat cultus exosa nefandos
Sacratos dum rite litans altaribus orbes
Tercentum conat ore Dcos, lustrataque liba
Pro votis offert vivorum, et luce carentum,
Et face gentiles ferroque tuerur abusus.
Quod superest trifidum gemmis, auroque galerum


page 51

Defectori optat Staphylo pro sorte laborum,
Sacrificam ut gentem praesul ditione teneret,
Quandoquidem haec merces sola est quae deerat avaro.
Haec suspiria. et hos gemitus vir magnus ad auras
Assidue fundebat, et haec ita voce precatus
Omnibus imperii statibus sua vota reliquit.
Cumque quater denos et tres tamen insuper annos
Urgeret cursum studiis variosque labores
Conderet, et nullo precio precibusue minisue
Auelli incepto posset: statione peracta
Decubuit lenta correptus febre, nec ultra
Esse sinunt Parcae terris tam nobile lumen.
Sed studia et curaenon ipsa in febre relinquunt,
Illo quippe die quo tristia fata vocabant
Fertur adhucscriptis, quae trunca ex parte iacebant
Adplicuisse manus, aegre cum membra moveret
Victa aevo et tremulam posset vix ducere pennam,
Cum tandem in medios dat vocem et pignora cara
Cum genero paruosque amplexus ritenepotes
Prosequitur votis suprem um, et voce salutat,
Egolui membris cupiens, et vorpore liber
Esse penes Christum, superasque evadere adarces.
Talia dicentem vox una et vita reliquit,
Atque animam pla cide ponens caput exhalavit:
Purpureo veluti cum flore Melanthionagris
Languescit moriens aut nigris Iilia terris
Succumbunt et colla solo decussa reflectunt.
Nec minos in tectis luctus moriente Philippo.
Et subitus fragor, atque ingens concursus ad ipsas
Exuvias, quam cum demortua membra lacobi
Per Canaae populos magno veherentur honore.
Circumstant gemitu ingenti, mulcentque magiftri
Pectora plausa sui manibus, pars pectora tundit
Ipsa sua, et lacrimis large rigar ora profusis.
Multa viri virtus avimo, multusque recursat


page 52, image: deld0052

Relligionis amor, promtusque ad singula sermo,
Continunsque labor: quam vellent ad vada Nili
Nunc efferre pedem, et vinis attendere verbis,
Et propius conferre latus, et dicta notare,
Fata obstant, placidusque viri sopor alligat artus.
Sed tum more sua studia interrupta iacebant
Multa modis mirls tot enim tot commoda in uno
Mors rapuit, tantosque orbi subtraxit honcres.
Nunc aliquem infandum casum fortuna minatur,
Cernis ut insultent hostes, Staphylusque feratur,
Per medios, furiisque incendat corda regentum?
Atque iterum in nostros Scythicis insurgit ab oris
Turca ferox, equidem credo nova proelia restant,
Securi interea cumulamus crimine poenas
Ah dolor, atque animis tantum certamus iniquis.
Sed nunc exactis completur mensibus annus
Ex quo relliquias, divinique ossaPhilippi
Condidimus terra tumulumque ereximus arce.
Et nunc ad cineres iterum cum carmine maesto
Adsumus, et festo grati celebramus honore,
Et pompam hanc memores ferimus monumenta doloris
Exigua ingentis, caro sed debita parri.
Fortunate Senex tibi nunc tibi praemia caelo
Exspectare licet, quando hîc tibi triste relictum est
Doctrinae precium, nec parcit menibus ipsis
Qui nunc Parthenope saevit Tilemannus in urbe:
At tu magne pater Diuûm miserere, tuoque
Insanum hoc detrude caput sub tartara telo,
Quando aliter nequit infectam compescere linguam.
Sed tu salue iterum atque iterum diis care Philippe,
Qui rem Germanam magno feruente tumultu
Servasti precibusque tuis, studioque fideli:
Tu laetu nunc pacem agitas fruerisque Deorum
Alloquio, et dictis vates affaris amicis.
Tempus erit cum re pater et tua maxima facta


page 53

Inscribam Cedro, si quid mea carmina possunt,
Huncque diem dum fata sinentego s mper actrbum,
Semper honoratum solenni carmine habebo
Quo res cumque cadent, nec sit mihi gratior ulla
Quam quae magnanimum servat nunc terra Lutherum,
Et gremio parur complectitur ossa Philippi.
Nos alias iam hinc ad la crimas eadem horrida leti
Iura vocant salue aeternum divine Melanchthon,
Aeternumque vale et cape grati munus amici.

In mortem Philippi Melanthonis.

FLosculus e nigra tellure creatus in auras
Occidit, exequias ferte frequenter Apes.
Flete pii flores, foliisque in scribite luctus,
Tu quoquelitterulas dic Hyacinthe tuas.
Omnes quae Libanifrondetis collibus herbae:
Tu tamen ante alias florida ruta dole.
Non fuit in terris apibus flos gratior unquam,
Progrenuit folii, tam piamella suis.
E foliis gratos Ecclesia sensit odores,
Vitaque confectos venit in alneolos.
Heu valeant quoquot foliis insecta peresis
Hinc sugunt odiis saeva alimenta suis.
Lucifugae blatae vespaeque ante ora strepentes,
Et qui Libanias turbat Asylusapes.
Aut qui non paribus Crabro se imm scuitarmis,
Quique aliena piger pabula fucus edit.
Aut picturatis eruca in pellibus errans,
Eque luto volitans musca pero a virum.
Et vos obscoenae volucres, pecudesque valete,
Foedantes vestro germina sacra fimo.
Quae pede gallino, quae calce rudentis Aselli
Eruitis virides pernemus omne comas.
Vos tamen ille omnes tam paruus pavit in umbra,
Sic multis probitas officiosa nocet.
Valle sub Elysra sacra nemus arbore frondet,


page 54, image: deld0054

Laetaque selectis floribus arua virent.
Si qua fides veterum locus ille salubribus herbis
Est datus, obscoenae quo prohibentur aves,
Illic assidue libant examina rorem,
Et virides laedit bestia nulla comas.
Regnat amor ftorem et generandi gloria mellis,
Et venit a leni murmure facta quies.
Flosculus hic inter beneolentes consitus herbas
In sua mellificas germina vertit apes:
Inque Deo occultam degit sub cespite vitam,
Nec metuit fucos in sua fata leves,
Sed folia ia Cedri servantur marcida cistis
Ne pereant saevis illa vel illa nothis
Er sol iusticiae vernos cum proferet ortus,
Flos etiam virides profert ille comas.
Sicca tamen Radix parua componitur urna,
Qua lapis exipso nomine carmen habet.

SPargite humum lacrimis, Iacet hic flos febre petustus
Quem nigra terra dedit mons tegit albus humo,
Felix ilia apis est quae non ingrata laboris
Hinc pia ab in nocuis mella bibir foliis.
Sed quain desit odor fohis quam gratia Flori.
Silva prisu foliis flore care bit humus.

Parentalia Anniversaria secundo facta Philippo Melanthoni, et Martino Luthero.

AETerno genitore fatum sine origine Verbum.
Insignesque viros canimus quos Leucoris ora
Andiit excitos fato revocare sub auras
Verba Dei et sariptis iterum merita ardua Christi
Asserere, et fictos aris detruders cultus:
Exigui numer sed verbo vivida virtus.
Annua iamque dies agitur quo membra Pliilippi
Condidmus terris, cui dum perfata licebit


page 55

Inferias inopes carmen, lacrimasque saetabo,
Donaque sancta viri, quaeque aedidit aurea scripta.
Aurea perpetuo celebrabo carmine scripta.
O sate mente Patris, cum nondum saecula, nondum
Grandis humus libratasuo cum pondere staret
In medio, Oceani rapidis circum flua lymphis,
Omnia qui nullo finxisti e semine rerum,
Quique sonans late verbum, secretaque iura
Primus de gremio Patris evulgata tulisti,
Perque omnesorbis tractus interprete Flatu,
Ora per et linguas Vatum tua sacra docentum
Rite propagasti, et sonitu loca cuncta replesti:
Quique hos alueolos decorasti munere verbi,
Et sanctas, florere artes, linguasque dedisti,
Christe tibi has inquam grates cano si qua sub urbe
Doctrinae sedes manet hac, et siqua beatis
Coetibus in seritus verbo collecta iuvenus,
Et si membra facis tua, si nos denique vitae
Haeredes regione poli, si luce potiri,
Muneris omne tuiest, Soli haec tibi debita fama est,
Iam que per has ego te lactymas nomenque tuum te,
Quando aliud nihil est maius meliusue per orbem,
Obtestor, tua sacra velis immota tueri,
Et tegere his, aliisque locis tua verba professos,
Si pendent ex ore tuo, si pectore sido
Spargunt perpovulos sana atque feracia frugis,
Consona scripturae, et fidei conformia rectae.
O et qui veteres caelesti lumine Vates
Lustrasti, irradians large, corda algida corda
Vi flatus impelle tui, simul instrue verbo
Signa pedum, et mihi finge gradus, simul arida labra
Sparge Israelis de fontibus, ut mihi dulce
Carmen ab ore fluat quod honori quodque saluti
Christe tuae genti, tenerae sit et utile pubi.
Humano generi nam te dare iura fatemur,


page 56, image: deld0056

Qualis Aron summi partes doctoris agentem,
Atque unum sociae gentis Caput omnis abunde
In quo habitat seclusa Patris sapientia, et in quo
Os positum patris est ornatum interprete lingua
Dicersos callente modos discrimina vocum
Mille ubi, mille artes, et dulcis copia fandi,
Quae vitae praecepta tenet, veraeque salutis.
Te pater omnipotens o eo laetantis olivae
Contigit, atque tuis te prae consortibus unum
Conspersit caput et sancta vi flaminis unxit,
Nec modus ullus erat tantismensurave donis.
Eia age qui nostrum caput es, fac balsama stillent
Vertice fusa tuo suavi tingentia barbam
Rore meam liquor unde fluat tota undique veste,
Atque novae vires tua sancta in membra trahuntur,
Quae te corde colunt non ut delubra diesque
Dent tibi sacrificos, sed puro pectore vota.
Nam patris es Verbum, quod nullus terminus aevi
Excipit et primus tu consulta abdita patris
Volgasti fama, tu Verbum cumcta creata,
Naturamque omnem rerum quam magna per orbem
Undique fecisti verbo in lucemque tulisti.
Tuverbo veniae suavi quod Gratia ab ore
Emittit lapsum retraxti e faucibus Orci
Primum hominem, amplexans blande, et trepidantia corda
Lenisti verbo similem tuluce carenti
Lustratum ex verbo generasti denuo ad auras.
Vinum tu pariter cum verbo numinis ignem,
Spemque ratam vitae aeternae post fata dedisti.
Tu cum prima recens ortis Ecclesia terris
Conventus coleret, per Adammum es verba locutus
Divinorum operum rudibus cum forte decenter
Constiterant, iuxta coniunx et parua hominum gens.
Nec mora longa: Cain ingratus et efferus hospes,
Utfratrem innocuum nil tale a fratre timentem


page 57

Visuperans letho dederat factisque probaret
Se colubri semen promissi ut seminis audet
Ima pedum morsu appetere, immanisque venenum
Dentis in aeterni legatos vertere patris,
Cum bene compolitos primo vix tempore coetus
Turbaret ferirate cain tu numine sethum
Excieras quem mox aetate secutus Enochus,
Mathusalasque aevi maturus, et ordine longo
Sacrifici patres quos demum exceperat aevo
Vitisator Noe consolatorque laborum:
Per vocem illorum populos tua sacra docebas,
Et vetbi officio, cuius moderatur habenas
Spiritus, et proprie sibi vendicat agmina passim
Sancta coegisti superi ad commercia regni.
Cumque undae ultrices totum cum gentibus orbem
Fluctibus opprimerent, vera servatus in arca,
Tutus in hoc verbo, Noe discrimen aquarum
Euasit rapidus possedit cetera pontus.
Ipse bifrons priscis propter duo saecula dictus,
Ianus et innentis accepit nomen ab vuis.
Quaeque sacer Noe mundo commisit utrique
Accepta e caelo divini oracula verbi:
Haec eadem lapetus Semo cum fratre sonabat,
Finibus hic patriis, miseris sed gentibus ille.
Qui genus in cultum, et discersum montibus altis
Composuit legesque dedit, moremque sacrorum:
Isque ut opinor, erat dictus qui lupiter illis.
Hi coniurati divina in foedera fratres
Verba tuebantur divini conscia pacti,
Tot contra insultus fastidiaque impia fratris,
Qui semen nudis in lumbis, unde sub auras
Promissum exiret Semen: qui caelica verba.
Longaevumque patrem fungentem munere verbi,
Traduxit sociis, risuque excepit amaro.
Illusum numquam superis impune: merentem


page 58, image: deld0058

Damnarat, Stygioque pater deuoverat Orco
Subiectum imperiis fratrum, dum vita maneret,
Dehinc olim sernis famulandum in nocte profunda,
Caetus ubi irrisor Christi, Latiusque sacerdos
Seruilis Cltamt maledicto nomine gaudens.
At pia progenies Semus, rex pacis, et almae
Iusticiae, Chaldaea petens sola, tradidit Abrae
Rite propagandam doctrinam in stirpe nepotum.
Duxque gregis Moses ad munera sancta vocatus
Te coram audivit manifesta voce loquentem
Nate Dei, facris vibrantem in sentibus ignem.
Et cum fratre pio tua sacra oracula pandit
Fratribus Hebraeis, testatusque omine certo est
Te Divum humana lustrantem in imagine terras
Dignaturum olim nostias sermonibus aures.
Non equidem Heliam quem vivum regia caeli
Excepit, nec qui studiis comes haesit Elisa,
Praetereo dictis, nec qui cum verbere fundae
Praecipitem immani deiecit mole Cyclopem.
Non equidem, nec te Samuel divine tacebo,
Nec quem misit Amos, nec qui Babylona petebat
Ieremias, nec qui peiagi proiectus in undas
Treis latuit sole, monftri fluitantis in aluo,
Ionas cui tenerae nomen fecêre columbae.
Nec te transierim quo viso turba leonum
Dedidicit rabiem, positaque cupidine pastus
Optavit vacuo primum ieiunia ventre.
Non ego Malachiam vatem quique obruta terrae
Indutis membris animari viderat ossa,
Et nec Sachariam darii fub tempore regis
Fata recensentem, tacitum indictumue srlebo:
Qui tua verba tuo suscepta ex ore sacrato
Sparge bant populis, tuaque atdua facta canebant,
Mina quoque edentes, verbo, memorandaque facta.
Taudem eriam fixi completo temporis orbe


page 59

Tu Verbum in purae latuisti virginis aluo,
Os humerosque hominis sumens, veramque figuram,
Oratorque Dei, mortalibus ore rotundo,
Et labiis vitam stiilantibus, ardua caeli
Dona resignasti, cumque Israele locutus
Mandatum, tibi quod genitor concredidit uni
De patris aererni decreto, in monte Sionis,
Voce palam populis testatus es, instat et olim
Cortis avis perinae obtentu felicis inumbrans,
Voce coegistisparsos a turpibus Orci
Vulturibus, canibusus ruum lacerantibus agmen.
At postquam delicta pians mortem ipse cadendo,
Deicere ausus eras: spargen dam et munere verbi
Iusticiam, et vitam reparasses redditus auris:
Bissenos proceres diversum mittis in orbem
Pulchrorum qui rite pedum iam munere functi
Significent pacis nova iura, Deumque favere
Humanis iam iterum rebus, portafque reclusas
Elysii nemoris, nobis qui immanibus ausis
Auctores caedis Christo sumus, arduus ex quo
In trabibus Flamen vitam exhalavit in ara:
Praeclusamque patete viam te samperadipsas
Stante fores, pereasque ultro admittente fideles.
Nec satis hoc, patris a dextra tu sanguine natum
Tharsiaco Vatem excieras, cui dulcia verbis
Ora tuis opples, tua sensa exponeret ipsis
Gentibus, antiqua cretis de stirpe lapheti:
Ipse suas operas praestet tibi, multaque verbo
Agmina, caelestis vocetin consortia vitae.
Illi omnes operis coniuncti et adire parati
Omnia, suffecere loco tua verba professos
Sacratos primum proceres, qui tradita scriptis
Transmisere orbi, magno dum munere divum
Tandemetiam his olim doctrina est prodita terris.
Talibus auspiciis verbum caeleste parentis


page 60, image: deld0060

Ore tuo emissum, duce te, comitanteque flatu
Expositum, cepit iusto incrementa tenore,
Ora per infantum et miseros sine honore ministros
Usque propagatum spacio sa in climata mundi.
At reprobus, semperque odiis, et crimine saeva
Infensus motu proprio moderator Auerni
Aeterno Verbo par cum patre numen habenti,
Cum cuperet sive hoc subversum, sive sonantem
Doctrinae vocem, docuit quam filius ipse:
Omnia mutatum sese convertit in ora
Huc obversus et huc, varia sque excogitat artes
Qua tentet ratione aditus: Si tollere Christum
Non datur, at saltem morsu violaret acerbo
Legatos verbi, calcem et vestigia Christi,
Et luce excussos verbi sub nocte teneret:
Aut si nulla viam dederit fortuna, latenter
Inficeret saltem, verboque induceret umbras.
Invadit, sociosque suo de semine poscit
Quos mundi imperium, atque argutae gloria mentis
Sublimes tollit: Coeunt sub fortia plenis
Signa viis, ferro palmas et pectora fraude
Instructi, caedesque immani gutture spirant.
At laetus Satanas, successuque acrior ipso
Instat vi solita, naturalique furore
Transversos agitat plures a tramite verbi,
Euellitque animis vix dum radicibus actis
Incautos spolians aeternae fruge salutis.
Sic coniurati veniunt ad foedera, et uno
Ore Dei verbo in sultant, velut agmine facto,
Freti opibus, plausuque virum studiisque faventum.
Ceu ferus ille Cain, cum contemtore parentis
Seruili Chamo, sociisque sequentibus illum,
Et rapidus Nimroth et Nili rector acerbus,
Tollere de medio verbum, verbique ministros
Consiliis agitant vatiis, perque omnia versant.


page 61

Saulusitem genus a sancta qui gente trahebat,
Infensusque Hanam Solymae, et Babylonius Achab,
Sacrorumque ordo procerum, et diversa professi
Nomina doctrinae Solymis, sceptrisque potiti
Romanis, odio verbum caeleste fatigant.
Arius e superis ausus detrudere regnis
Maiestate Dei exutum, et sine numine Christum,
Deficit a verbo, Satanaeque in castra receptus
Errorem hunc animis fixum, immotumque reliquit:
Posteritasque omnis mendaci subdola lingua
Rem gerit, et ferro infestat documenta professos
Vera Dei, veraque in relligione tenaces.
Tandem Ariisoboles, redimiti et tempora vitis
Romani proceres coeunt Martem que fatigant.
Christo inferre parant bellum lacrimabile, et alter
Poscit opem alterius tandem, et coniurat amice.
Ergo sub pedibus divina volumina ponunt,
Atque fidem nolunt scripis admittere verbis:
Inde novi cultus, et fida silentia sacris
Matris Eleufinae mutos imitantia ritus,
In que antris vano indulgent pietanis honori
Nequicquam humanis veneratinumina iussis.
Pene Dei verbum ex oculis et luce repulsum
Aeternum tenebris latuisset, penelitturas
Passum, pene igne extrema iam sorte stetisset,
In superos si fas tantum mortale taneret
Crimen et humanis non terminus haerear ausis.
At pater; ut semper nostri iactura dolori est,
Incumbens lapsi generis sarcire ruinam,
Excitos alium ex alio succedere iussit
Qui rem divinam manifesto numine adacti
Rursus in antiquum ferrent solide que locarent.
Multa quoque hi passi dam nati et crimine falsi
Portia dum fictis opponunt pectora sacris
Confessi pure Christum, causa unde salutis.


page 62, image: deld0062

Tollitur e medio Boiemi nominis Hussus,
Et sparsos cineres Rheni dant ferre fluentis:
Uritur Ausoniis et Savaronola sub oris:
Relligione sacer, Proles qui nomine fertur
Proscriptus furiis a consuetudine vulgi
Exigitur, passimque est ferre indigna coactus:
Wesselus heu quantis odiis, quantisque periclis
Pressus erat? pauci in latebris compendia vera
Doctrinae fidei norant, sed dicere mussant.
Ergo iterum pietas [(transcriber); sic: pietatis] densis obducta procellis
Quae caeli tenuere viam sub nocte profunda
Delituit, nullo communi obstante periclo.
Hac Turca infensus Christo, Roma impia ab illa
Parte ferox, meritum extenuat, causamque salutis,
Verbum abolens, nullo penitusque in honore reponens,
Confessosque fidem poscit cum sanguine poenas.
Sic tandem verbo toto ex Oriente fugato,
Hesperiisque plagis, iam non super ulla manebat
Cognitio Christi personae aut muneris huius.
Mundus enim ambigua fertur regione viarum,
Et vitam in tenebris amisso ducere verbo
Cogitur: ut quondam in silvis deprensus arator
Labitur in praeceps fatuo delusus ab igne
Lumina qui longe ostentat fallentia noctu.
Tandem etiam caelo miserans incommoda nostra
Filius ipse Dei, nec passus longius ire
Serpentis furiale malum, sed dura reposcens
Supplicia ob verbi contemptum ante ultima mundi
Fata prius summo quam sit vastandus ab igne,
Heroas geminos eduxit numine in auras,
Quod fecunda dedit Mansfeldia parvaque Bretta
Vitiferos Rheni quae prospicit obvia colles:
Insignes animis, qui pro pietate tuenda
Mille tot impositos potuerunt ferre labores.
Lutherus sacrata procul detrusus ad antra


page 63

Relligione patrum, qua currit flumine Hiera,
Integra scripturae cum forte volumina vidit,
(Tempore quando illo partes, et fragmina tantum
In medium populis ignota in voce dabantur,
Et Latii tantum usus erat sermonis in illis.)
Mox alte ex animo suspiria ducere coepit:
O mihi mancipio detur si tale volumen,
Et quantum sat erit Christi cognoscere facta,
O ego tum felix, fortunatusque laborum,
Et nulli veterum scriptorum laude secundus.
Qui me cumque manent isto in discrimine casus,
Et te Christe manent, prius haec invisa relinquam
Lumina, quam de te poteram cessisse videri,
Fidentes Deus ipse iuvat. Non vana precantem
Audiit, et voti Christus succedere partem
Mente dedit, simul haec altas suspiria nubes
Rupere atque aditum caelo invenere secundum,
Qualia multa pii Latiae Babylonis acerbo
Carcere detenti, ad superos ita vota dederunt.
Parva mora, et sacris integra volumina scriptis
Staupicius, qui se Prolis referebat alumnum
Fratribus ad mensam lectu evolvenda parabat.
Ergo ubi erat compos voti, atque hortamine multo
Staupicii accensus sed adhuc detentus in antris,
Aggreditur lectu caelestia scripta Lutherus,
Indulgetque operi insolito, et recludere sanctos
Fert animus fontes, et miscet vota labori,
Doctrinae et formas confusas, inque plicatas
Nexibus argutis quas tum trivere legentes,
Paulatim ex animis abolere, et temnere sensim
Incipit et veteris cepit fastidia Thomae,
Occa vetus placuit reliquis argutior unus,
Incipit et sentire animis quae pondera subsint,
Quaeque Dei virtus studiis exercita verbi,
Quamquam opere in tanto iam tum ductore carebat.


page 64, image: deld0064

Praecipue in manibus Pauli commenta tenebat,
Expendensque animo sanctum et memorabile dictum,
Vitam interuentu Fidei contingere iusto:
Hic primum edocuit claroque est ore professus,
Non illum iusti partes implere putandum
Vitam qui bene agit, vel saepe iniusta ferendo
Crim ine abest: sed enim signatum nomine iusti:
Quem Christi ex merito referat clementia Patris
Iustorum in numerum iusti non nomen habentem:
Sive quibus gratis Deus imputat obvia dona
Iusticiae nati, peperit quam sanguine fuso.
Namque fides alio sermone refertur in isto.
Quae Christum prendit celsi quem rector Olympi
Iusticiae esse loco voluit mortalibus aegris,
Iusticiae, victor rediens quam Christus ab umbris
Lebatos verbo sivit vulgare per orbem.
Hanc ita ab aeterno decretama patre supremo,
Promeritamque pus uno libamine Christi,
Ac dispensatem in medios per munia verbi,
Esse animis nostris aptandam alienaque dona
Amplectenda fide propria, assensuque tenaci.
Et quamquam illa fides pedibus procedere firmis
Interdum nequit aegra gerens et languida corda,
Nec numero perfecta suo est quia semper habemus
Relliquias culpae, dubiosque in pectore motus
Naturae haerentes veterem referentis Adamum:
Quod tamen adprendit, firmum, immorumque manebit
Iusque suum exequitur, velut immutabile Patris
Decretum, et veluti meritum pro sanguine Christi,
Et flatu testata sacro res conscia veri,
Fundamenque tanax quod sacro in codice fixum est.
Namque ratum fidei, non e molimine nostro
Pendet et assensu nostro cui nempe necesse est
Iusticiam ut Christi Deus im putet atque reatus
Gratuitam exhibeat veniam indulgentia mitis:


page 65

At positum est, firmumque, acinuiolabile perstat
Decreto in Christi merito, verboque loquenti
Pacta immota Dei neque enim promissa retractat
Omnipotens, necquae pcpegit semel ipse recusat.
Prima ea cognitio deducta volumine Pauli,
Caussa fuit, Verbo plus doctae impendere curae,
Et penitus sacros vatum lustrare recessus,
Atque adytis inferre pedem caelestibus ultro.
Firmatumhic cantu sese menorare solebat,
Cantu, quem solicus natalis tempore Christi
Alterno variare sono in testudine templi:
O quater, et quoties non est numerare beata
Culpa patris primi, qua massa humana redemta est.
Hoc cum forte suam soluisset carmine linguam,
Tharsiaci in mentemvenit sententia Vatis,
Quod culpae num erum superet pia gratia Christi.
Hinc sensum elicuit, capti quod fraude colubri
Lapsus Adae fuorit redimendae caussa salutis.
Tum demum ingenti sese clamore ferebat
Victorem, et populos saircto sermonereplebat,
Et Verbo movet arma pius, gaudetque superbum
Excutiens veruice iugum, regnumque Papatus
Impavidus taxat verbo, et docet ore diserto,
Et prim um dictis andetse opponere contra
Tecelii nugas, veterum et commenta Deorum.
Hic non ille aestus tantum quos gurgite Rhenus
Erigit, eructatque vadis: Tiberimque Padumque
Concitat in sese rerumque ad frena sedentes
Undique collecti coeunt, bellumque lacessunt.
Certatim accingunt proceres se in fata Lutheri
Totque unum telis figunt caput ille Leo ceu
Nobilitate prior, qua mbucera secla serarum
Circumstant fremitu denso, cornuquelacessunt,
Qui neque vim membris ullam, nequevulnera dorso
Accipit hunc tamen est, nuncillum expostus ad ictum.


page 66, image: deld0066

Dum tandem instrantes frustra, et genua egra trementes
Occupat in latus, et subita vi extendit arena,
Comprensosque tenet, pedibusque eviscerat uncis.
Haud secus in verba manet imperterritus ille
Signa tenens rmmota pedum stetit aspetra conta
Telav virûm, et verbo venientes depulit ictus
Latum limitem agens circum qua tendit in hostem,
Qualis compedibus ruptis medio agmine Simson
Mille die victor maxilla ad tartara misit.
Tandem etiam Goliath. triplici cui tempora circum
Ordine consurgunt auro fulgente coronae,
Ipsum ad certamen vocat, et vittata repente
Agmina disposita in numerum, velut aspera Martis
Pugna vocet plenis audent procedere signis.
Hastam terribilem savo cum fulmine vibrat
A Capitolina decurrens aurens arce
Agmen agens prae se comitum, mundique potentum.
Ipse dehinc humeros latos septemplice condit
Lorica dehinc aere cavo super, et procui ore
Scintillae absistunt candentes, et rotat ensem
Fulmineum, Caco Aetnaeis quem forte caminis
Fecerat ignipotens, Stygia et duraverat unda.
Haud impune quidem, instantem nec pertuiit ultra,
Oblitusue sui est in tanta sorte Lutherus.
Fundam cum lapide insuto sua tela movebat
Hostem magnanimum opperiens, et more bubulci
Armatus campo ingreditur seque excitat ir.
Degencres qui forte boves, qui straverat hircos,
Nunc fundam tereti circum caput egit habena,
Vociferans, Nunc ô numquam frustrate vocatus
Christe meos, nunc tempus adest, nunc te arbiterille
Summus sacrorum descendens Tybridis ora
Te meritumque tuum aggreditur da sternere funda,
Loricamque hamis consertam auroque trilicem
Rumpere, turritamque manulacerare coronam,


page 67

Unus ego hunc verbi Clypeo protectus adibo.
Sic ait: et Latii conventus in caput acta est
Funda volans, trifidumque illisit vertice honorem.
Dehinc illi proprio iugulum mucrone resoluit,
Verbis Christe tuis, cuius sese improbusille
Procurare vicem terris sermone ferebat.
Post ad concilium magnum de more vocatus,
Rem gerit in verbo, nec clavam hanc Herculis alti,
Nec fundam hanc paruam Vates qua Regius usus
Torqueri e manibus patitur, neque enim ulla volentem
Vis potuit, regumque preces avertere verbo
Non adeo has exosa manus victoria fugir,
Pro sancto ut dubitet verbo implorare quod usquam est,
Atque ea dum terris superata pericula solus
Hausexat, et finem speraret: tum nova Lernae
Succrescunt capita, in numerumque repente subibant.
Nam Satanas, exosum orbi quo redderet agmen
Christi colum verboque notas aspergeret atras.
Exierat socios, qui seditione cruenta
In ferrum Christi pro libertate ruebant,
Scilicet, et vulgus vanum sub signa vocabant.
Hi furiisacti ritus, moremque sacrorum
Omnem de medio tollunt discrimine nullo.
Diripuere aras et relligiosa deorum
Limina demoliri ausi de sedibus imis,
Obliti decorisque sui sociumque salutis.
Multi eqaidem qui regna Papae subvertere adorti
Consortes aderant postquam convulserataltis
Sedibus impuleratque prior crebro ariete verbi:
Sed pauci moliri iterum, et nova condere iura
Inventi, qui vel vallo circumdare templa,
Et circum aggeribus, docta et sepire virûmvi,
Etverbo inciperent dininas auspice pugnas.
Quippe furens animis Caroli qui dictus aburl e est,
Voce propl anabat cenae monumenta sac rata.


page 68, image: deld0068

Cui se addunt comites qui seditione potentes
Extenuant dictis ritum pro gurgite sacro
Surgit ad hos, Christique opponit verba Lutherus,
Obturatque ora, et verbum vocale tuetur
Mentitos contra afflatus, et inania visa.
Sed multi ad mentem pulso rediere furore
A verbo in praeceps quos lubricus egerat error.
Ergo illum doctis solitum decernere scriptis,
Vis verbi omnipotens dedit hostibus esse priorem,
Irrisum et sine honore Papam convincere dictis.
Plura referre iuvat, spaclis quae inclusus iniquis
Praetereo, atque aliis linquo magno ore sonanda.
Partem etiam ex illis hac ipsa in sede locatus
Voce recensebam bissenis mensibus actis,
Quae nunc his Vatum exequiis, se moregerentum
Heiiae, et comitis percuncta haerentis Elissae,
In mentem revocanda iterum, et memoranda putavi,
At satus ille Deo, in numerum qui munera caelo
Proicit humano generi, et sua sacra gubernat:
Luthero addiderat comitem sociumque laborum
Omnia tam angusto cui pectore dona Deorum
Contigerant, Rheni e ripis huc missus ad Albim
Omnibus ingenio prior, omnibusarte Melanthon.
Is virides Nicri ad colles, claramque Tubingam
Excoluit mentem, studia ad quaecumque volebat
Sponte sua facilem, et ductu nullius egentem.
Hin cillum ad sacras et avunculus excitatartes
Capnio, non illo celebrandus nomine tantum
Quod puerum egregium, et consanguinitate propinquum
Artibus institui voluit, Musisque dicavit,
Gymnasiique huius communem eduxit in usum,
Atque omnis gentis quae Christi sacra professa est,
Quam late imperii Romani extenditur orbis:
Verum etiam arcanas artes, desuetaque linguae
Hebraeae studia aerias quoquo rursus in auras


page 69

Eruit, et Solymis formavit vocrbus ora.
Iam tum etiam vidit puerum haud vulgareferentem
Naruraeindicium, qui succrescentibus annis
Vim late exereret studio atque insignibus ausis,
Et mersum in temebris et densa sorde Papatum
Discuteret, trepident immisso lumine falsi
Doctores icti radiis ram lucis apertae.
Ut ducis accitu friderici venitad albim.
Aonio secum deduxit vertice Musas
Graio fonte lavans, atque Attica mella ministrans
Ignoto iuven um erleverat ora liquore,
Etmirata sonum germania, dixit alumnum
Graia stir pe satum, nuttitum Heliconis inantris,
Tam linguas, tamque egregias feliciterartes,
Tam facili ratione, et tam praesente Minerua
Tractabat, sive ille facras, sive ill eprofanas
Mallet, par labor et successus utrinquelaborum est.
Nec schola Romanoimperio tam oblita salutis
Detrahere ingentis meriti famam ausit et artis.
Danubii ad ripas insignis in arte professor
Asseruit docta medius stipaute caterua,
Hacte nus ignotum ferme, indictumque quid esst
Ille argumenti in medio avi terminus haeret,
Ni plane ediderat scriptis pia cura Philippi.
Adria praesignem qua mercibus alluiturbem,
Relligione sacer dictis aggressus amicis
Nostrae hominem gentis ferturdic hospes, an ecqua
Docta vehis tecum monumenta, et scripta Philipp,
Quando recensilline huc nostram adveneris urbem?
Cui Germanus homo momento hoc temporis inquit:
Nulla mihi in promtu, sed enim manet aedibus intus,
In capita, et partes certa ratione redactum
Relligionis opus, quod si vidisse laboras,
Nulla mora in nobis, dabitur tibi amice quod optas,
Nec te paeniteat multum trivisse legendo


page 70, image: deld0070

Cui contra ingressus Monachus, pro Iupiter inquit,
Ille erat, ilel liber votis quem saepe petivi,
Omnia mi dederis, huius si copia detur:
Ad nos vix pervenit opus quo rite docetur
Disserere, et tantum profeci legibus illis
Hei nimium vana quod sub pietate tenemur:
Exemplisque piis illa quibus utitur arte,
Rectum iterad superos cognovi, atque auspice ductu
Illorum, inveniam certam post fata salutem.
Haec illi inter se vario sermone serebant,
Nec regio in tertis famae non plena Philippi est.
Namque ille egregius doctrinae pra: ses et auctor,
Haec cuius cineri exequimur solennia iusta,
Non modo tractatas apraverat usibus artes,
Rite sed exemplis sacrato e codice ductis
Illustrans studio doctis insevit alumnis.
Scripturaeque fide certa permotus, et inde
Voce Luthere, tua victus, recludere coepit
Scriptorum interpres Pauli ceu publicus, illam
Quae sibi Romanum praescripsit litera nomen,
Et multis vicibus praelectam emisit inauras.
Tantaque eum ten vit sacrorum cura librorum,
Ut quamquam ingenuas fato traheretur adartes,
Praeferret tamen illorum sacra caelica scriptis,
Et saepe ingeminans docti monumenta Galeni,
Et qui descripsit spaciosum gentibus orbem,
Diceret, his melius toto nihilorbe repertum,
Artis inest tantum: Sed dia volumina praestant,
Quantum sidercos formosior auteit ignes
Hesperus, et quantum melior rosa picta ligustro est.
Haec mulcent curas, tentataque corda vicissim
Morte levant, vitaeque frui dant luce perenni.
Erga et cura Scholae magni post fata Lutheri
Imposita est illi, Fidei qui dissita late
Sancta rudimenta in formam, corpusque redegit,


page 71

Nempe Patrum scriptis quod praetulit omnibus unum
Lutherus, fueratque auctor tibi docte Georgi
Maior qui tanti mensuram nominis imples
(Albiacae tunc forte Scholae data sceptra tenebas)
Misso Augustini quo codice, docta Philippi
Commenta, intergrum fidei referentia corpus,
Susciperes vulgo doctae enarranda iuventae,
Verborum qua certa fides, rerumque bonarum,
Qui tam difficili de re tam lucida pandit
Scripta viam inveniens facilem, solusque beatus
Grandia in exiguo verfare nego cia fine,
Atque superua cuum susceptae omittere caussae,
Se magno verborum involuere singula flexu,
Nec brevibus magnas res posse evoluere dictis.
Sed non ille domi tantum exemplaria sanctae
Nocturna voluitque manu, exposuitque diurna:
Hostibus at peregre vultu congressus aperto
Contulerat dicta, et superavit numine Verbi
In morem Stephani quem saxeus obruit imber,
Ut saepe accisis rebus sua rum pere visi
Colloquia, viteriusque suae non fidere linguae,
Clamque humeros ultro susceptae abducere pugnae
Ne penitus fusi, evictique pudore fatiscant.
Granuelus responsa virimiratus, et acre
Ingenium, et promtas quaesita ad singula caussas,
Et celerem, doctamque manum, qua nomine Scribae
Usus erat Cruciger, qui nostris partibus haerens
Rettulit in tabulas conventusacta fideles:
Fertur in hunc dixisse modum: Quis talia cernens,
Amplius adversae malit contendere parti,
Nostrorum numero si praestat scriba Lutheri,
Indictum ut mittam qui confert verba Philippus.
Hoc tum ille egregio nostros sermone probabat,
Et dictis res ipsa fidem dedit, inscia fraudis
Quid possit pietas si quandoad mutua ventum est


page 72, image: deld0072

Colloquia, et soli adseritur sua gloria Christo.
Namque ut erat recti prudens adsertor et aequus,
Non multa ratione probans, nec multa superbe
Argumenta crepans, sed pauca et debita caussa
In medium dabat, et verbi de fonte petebat,
Texta doli et soluens caussae scandebat in arcem.
Tum vero urgebat dictis, iuguloque prehendens
Nusquam amittebat perversos arte sophistas
Ferroonon verbo nitentes, regnque mundi
Venantes salso sub relligionis amore.
Hos cum non facerent pedibus vestigia rectis
Inclusi latebris incendia vana vomentes,
Alciden praestans magnum protraxit in auras
Dum iugulo arreptos comprendit. et angit inhaerens
Vocis iter, pressasque includit faucibus auras.
Cum Proteus varias tentaret lubricus artes,
Et mira ora gerens nunc siccis tutus arenis,
Mox et in antiquis silvis, et denique in undis
Vultum occultaret formas mutatus in omnes:
Ipse hunc arreptum producit, et enecat uno
Convictum scripto clara sub Noridos urbe.
Quid multis opus est, norat decernere dictis
Ordine quaeque suo, atque acie explorare sagaci
Fallaces laqueos, et coeca resoluere rexta,
Mittere quod leve erat, statuique insistere caussae
Non argumenti numero, sed pondere fidens.
Ergo etiam naves quem Caesaris aula foudbat
Ipse fatebatur, non tam convellere promtum,
Quam facile asserere est nostris, et dicta tueri:
Nempe ubi nixa sedet certo sententia verbo
Quam ratio ad fidei debet compo nere normam,
Tum subito ruere, et fundo contraria verti.
Namque Dei vires, et magna porentia verbum est,
Productum egremio patris, atque interprete nato
Vulgatum populis, cui praesto Spiritus haeret,


page 73

Quiroseo Christi quaesitos sanguive quondam
Thesamros verbi osficio dispensat habendos.
Scilicet haec ansa est qua maximus ille tenetur
Mundi opifex, quem nemo porest comprendere sensu.
Haec lux quae nullo subiectum luminis orbi
Auctorem rerum assequimur, vultusque tuemur:
Haec via qua Christum fas recto accedere gressu:
Hoc solum fidei articulis fundamina ponit:
Hoc qui pectore habet fido, et cui cura tueri:
Illum adit, et sedem condit natusque paterque,
Vique sacra verbi Flamen transfundit in illum,
Er fidei incrementa novae, dehinc robora donat,
Et hos semianimes verbo generamur ad auras,
In verbo eluimur, maculasque abstergimur omnes,
Vitaque laetitia comite, et pax libera curis
Cum verbi sonitu contrita in corda feruntur
Vitam ipso dicente lo/gw| sub mentibus aegris.
Et verbo infantum longe a sapientibus orbis.
Prudentumque acie posito, lateque remoto,
Falsa inventa Papae, documentaque vana professos,
Vimque Deum infernam, et stygii sacraria Ditis
Evertit fundo omnipotens, et spargit in auras.
Et verbo instructi, gladio potiuntur et armis
Queîs arcere fuga, atque evertere viribus hostes
Spiritus ostendit pertot discrimina rerum.
Unius et fundata sacro sententia verbo
Mille hominum arbitria exuperat, mille impia dicta
Mille in conciliis agitata, et mille theatris.
Cum vero in tenebris foede sine honore iaceret
Legibus humanis immixtum, et sorde Papatus:
Ecce Deo natus praeses, custosque suorum
Summus sacrorum, ne qua sua regna fatiscant,
Ante repurgavit verbum, perque ora Lutheri
Invicta eloquio, per culti scripta Philippi,
Perque tot egregias animas, sociosque laborum,


page 74, image: deld0074

Conflavic doctrinam igni, bullasque repressit
Spumantis scoriae, mox discretoribus illis
Coneretam exemit labem, pummque reliquit
Doctrina massam, atque argenti aerisque metalla,
Ut quondam simili sermonis more canebat
Malachias vates, et seclis omnibus ante
Sacra per excitos vates lustrata reliquit.
Caede ferox, et cui semper mendacia curae
Rex Erebi, a verbo transversam ad monstra Deorum
Praecipitans traxit secum coecagmina Papae:
Ergo trahum vitam in tenebria et inania sacra
Exercent, trepida nrque immisso lumine verbi.
Vani qui raptus fingunt, simulautque Deorum
Colloquia et vitis inhiant, sacratuaque temnunt
Scriprairefarmidant verbum, aversique feruntur.
Solius et verbi consensu ex ordine longo,
Et fidei norma fas est componese lites,
Unde trumphatos mox sub iuga cogimus hostes
Elati causa meliore et pectore recto,
Securi armorum: Quam magna potentia regni
Christe ribi in verbo est: sine verbo est omnis inanis
Cura sagax studiumque vigii labor irritus omnis,
Si verbum demas suntsomnia et omnia sunt nil,
Non ritus nihil ulia invant monumenta sacrorum,
Nuda vides elementa, nihil signa ntia renum
Aut extra verbum, aut finemquo tendere fas est.
Sed liceat vati vatum simufacra priorum
Du cere in exemplum Pomi de lite vetusta.
Nam fortasse umbraererum mansere priorum,
Perque manus patrum sensa accepere minores:
Ut Nohae monumenta manent sub nomine Iani,
Famaque lapheti. et notus feritate Cainus
Arti culi adiecta quem parte Lyoaona dicunt,
Donaque Pandorae, et prudentia summa Promethei
Pro veteri adamo quondam celebrantur et Eua.


page 75

Cui non audita est pomi illae tabilis esca?
Namque malum malo invectum mortalibuus aegris
Tradita de patrum manibus sententia mansit.
Hocerat, hoc pomum quod Verbo incluserat, et quod
Ipse suo verbo ornaratregnator Olympi.
Sed contemplata est sine verbo credulapomum
Eua parens, ut qui sine verbo externa tuentur
Flumina Baptisimi: Quid enim sine numine verbi
Est aliud pomum, nisi tantum ignobile pomum?
Sine quid est vitreis sine verbo mersio lymphis?
Quid lapis est, si non sint iura annexa mec ullam
Tollit litem aruo, et parritm limite campum
Quam nudus lapis et spretum sine nomine saxum?
Sic eva a verbo pomi iam abducta, repente
Intuita estnudum pomum, speciosque multa
Hinc sibi promittit rationesque insuperaudet
Conferre ipsa suas cum nudo perdita pomo,
Et nunc, inquit, ero Dea vera, atque ille maritus
Quem penes arbitrium rerum, ô pulcherrima rerum
Hoc tibi debetur pomum, neque pulchrior ulla est.
At pomum verbo inclusuum, vitale quod ante
Extiterat, iam fit sine verbo triste venenum,
Et lethale malum, violatoque ordine iusto
Eua rea aeternis damnatur subdita poenis.
Hinc Eridos pomum fertur finxisse verustas
Credula more suo, quia nam mala plurima ab uno
Audicerat malo sinie verbo er arbore rapto
Prodisse, et magnis mundum immersisse ruinis.
Namque eris e caelo infernas, deiecta suo umbras
Tunc hominum vitae, sanctoque invidit honori:
Ergo Dei verbo spoliabat nobile pomum,
Inscriptumque aliter, Tu nunc eris altera Diva,
Proicit in medium, diuiva que foedera rumpit.
Et nunc inter eos hodie contentio restat
Qui nudum inspiciunt pomum sine pondere verbl,


page 76, image: deld0076

Aut aliud pomo inscribunt, quam postulat rodo
Sed nevos rapitat quisquam de tramito verbi,
Nove ultra sortem sacris adfingite rebus
Quae non instituit, pepigitque in foedere Christus,
Nec verbum pacto divellite ab ordine Christi.
Nil elementa valent sine verbo arque ordine iusto,
Sed caussas Eridos praebent, et semina litis:
Quippe ea cum verbo sunt mystica signa sacrorum.
Ritus enim vel signa usus expertia veri,
Nulla repraese ntant rerum monumenta sacrarum.
Ste ubi Pontificum cultus taxaret inanes
Ex fidei ratione probans sua sensa Melanthon:
Eccius enamens animi non hiscere contra
Ausus erat, sed enim furiis correptus et ira
Dum parat ille sitim forti restinguvere vino
Feruidus accensum vino dissoluitur epar,
Nec docti evaluit convellere dicta Philippi,
Ad varias quamquam se vertit callidus artes,
Sed fremitu ingenti migravit corpore vita.
Haec norma est aries qui pulsat regna Papatus
Impia convincens deliria ut improbus audet
Fingere se Christum manibus gestare sacerdos
Ac reprobis, vacuisque fide dare corpus edendum:
Quod qui forte probant, non sed ee gente Papatus
Defecisse putent, sed adhuc fandamine eodem
Sacra fovere eadem, sensuque tenere sinistro
Mystica sacratae passim convivia cenae.
Non te formatae Cereris includimus orbi
Expertes usus veri, legumque tuarum,
Cum neque sub crusto lateas, sed cordibus ipsis
Insinues te Christe fide, vo munera vitae
Instilles aegris, qualis cum surculus altae
Arboris in stirpem succrescit, et imbibit illic
Nutrimenta petens alieno e germine vitam.
Sic tu Christe iubes mirandi foederis huius


page 77

Quo tibi nos unis, ceu viti palmes inhaeret,
Esse notas, panis monumenta externa, merique
Sumta fide, cum te, cum dona in sanguine parta
Dividis, et vivens habitas in pectore nostro
Membra tuis membris socians: sic nempe locorum
Quae spacio distant, Flatu ut iungente sub unum
Corpus eant, quamvis nos in tellure moramur,
Atque tuum corpus patris ad latus haeret Olympo.
Ergo haec fama pias Lutheri ut venit ad aures
His te ausum dictis commenta revellere Papae:
Laetitia exiliit, solum te laude ferendum
Vociferans, solum te exacte scripta tenere
Antiqua, et sacra tractare insigniter artes.
Gratia magns tibi, novit re vesper et ortus
Sancte senex, cursusque tuos, actosque labores,
Et studia, et mores, numeroque carentia dona.
At tibi summe pater cum Nato compare, et aura
Vivifica tecum, ferimus de pectore grates,
Qui tantis nostras decorasti heroibus oras,
Et verbo armasti, queîs Spiritus utitur armis.
Hi nunc carne vident Verbum patris aethere in alto,
Et iunctis precibus, consorti et carmine honorant.
Dii sanctis illorum umbris dent pace poriri,
Qui sera soboli fidei documenta sepultae
Rite repurgarunt, iterum in lucemque tulerunt.
Quod superest, quoniam pars haec mihi tradita vati est
Ferre piis umbris grato solennia versu:
Non tu carmi nibus nostris indictus abibis
Insignis fama, et venae bonitate Sabine,
Itala quem tellus vatem mitata canentem est
Bembe tuis hortis Musarum astante corona,
Auia dum resonant avibus virgulta canoris.
Folix si demum Ausonias non missus in oras
Venisses nec fors reducem te sata tulissent
Correptum morbo, socerum nec morte secutus


page 78, image: deld0078

Cui damus inferias, iam mecum in amore maneres,
Incopto et dulci mecum tua Musa Philippum
Concineret versu: nec te mihi gratior ullus
Cum puer inciperem blandis dare tempora Musis.
Noc tu Lotichi fama, venave secundus
Vatibus Ausoniis, quem iuxta clare Micille
Ad Nicri ripas vicina in sede quiescis.
Te quoque Stigeli praestantem carmine et arte
Exstinctum lugent Musae: Te barbitos Heli
Iessaea: egregiis nume: is qui caelica verba
Orna stis: qualique Aronis vitga nitebat
Flore novo tali decorastis carmine Christum.
Vobis parta quies, et vestris otia Musis,
Saluete aeternum simul, aeternumque valete.

Infanticidium Herodis.

Unde tot auditi gemitus, unde horrida quaeso
Lamenta haec, furor unde ingens, miserique tumultus,
Quidue petit frogor armorum, vagitus et ingens
Infantum lacrimaeque et feminei ululatus?
Quo nostro morimur scelere aut quenam obsecro tanti
Caussa mali est: sunt haec propius iam cerno nerandi
Imperia Herodis, concepti et damna timoris,
Audierat sedenim felici sidere natum
Nuper iure novo Solymas qui subderet olim,
Et late populos victor dictione teneret,
Id metuens tenerum ab radice avellere florem
Conatus parat insidias longeque iubetur
Ah dolor infautum, lateque miserrima caedes,
Dii tantum prohibere nefas, Dii avertite casus.
Nam quae te culpae, et regnandi dira cupido
Impie Rex agitat nonis quinascitur unquam
Op tabit tua regna merum compescito, quid, quid
Insautes meruere ferus quosenecate asis?
Hei nova bellorum sacies, nen Marvis iviqui
Assuetum numquam facinus. Quis talia fendo


page 79

Audiit armatas ferro saenire cohortes
In pueros matrum paudios, ac prorsus inertes
Opposita pugnare acie, et decernere ferro?
Ecce implent subitis matres plaugoribus aethra
Attonitae, laniantque comas, et ab ubere raptos
Lactantes iugulare vident et funere acerbo
Damnati, videt illa suo cunabula tingi
Sanguine, collisum haec nati caput aspicit, illum
In gremio trepide matris fodit ensis adactus
Diffugiunt aliae per templa, domosque Deorum,
Amplexaeque tenent natos, atque oscula sigunt
Orantes veniam, et ne cquicquam poplite flexo
Pro natis sese obiciunt mortemque pretantur.
Non precibus, non ulla hostis pietate movetur,
Sacrilegaque manu innocui mactantur ad aras,
Incautum veluti cum invadit ovile luporum
Magna cohors, quos dira fames exasperat, ingens
Certatim pecoris fit strages intus et omne
Sternitur infelix misera ad praesepia vulgus.
Fortunatae animae quibus ipso in limine vitae
Cantigit oppetere, et tanti pro nomine Regis
Obietare neci caput, et succedere pugnae.
Felices puerorum animae, vos nullata cebit
In longum producta aetas aeternaque vobis
Nomina erunt, dum relligio sincera manebit,
Quaeque fides Christi meritis innixa quiescit.
Vos primi monstrastis iter quod ad ardua laetos
Regna beatorum ducit vos proelia primi
Tentastis magni ducis ornatura triumphos:
Vos primum e caelo suscepit plausus ovantes,
Dum sacros magni curtus anteire Tonantis
Sorte datum est et iam laetum Paeana canantes
Purpureas capiti insigni de fronde corollas,
Et manibus florentem alto de vertice palmam
Fertis, ut ex pleti donatum insigne laboris.


page 80, image: deld0080

Non haec vestra salus quod Abrami semine germen
Ducitis, aut nullam traxistis orgine labem
Innocui: nam quod de catne parentu in aluo
Concipitur visitque exortum lumina Solis,
Natales habet immundos, secumque Deorum
Offensam trahit, et lethi subit horrida iura:
Omnipotens sed enim vos propter semen Abrahae
Accipit, et gratis caelestibus asserit oris
Immeritam nati ob mortem sanctumque cruorem.
Non opuest nostrae vemam caelumque mereri
Prorestu vitae saci: hoc tua Christe merendo
Integritas, et mors qua sola sidera adimus,
Mors tua sit precium, mea mors sit conscia testis.
Et nos morte tua demersi, et sanguine tincti,
Iam tontru fractos sonitus imitante tubarum
Excussi somno tellure levabi musartus
Vestiros sole, atque ultro in sublime volantes
Hospitium caeli concessa ad gaudia vitae,
Conciliumque Dei, sancto quiseminae divum
Et liquore sacro et flatu generante renati
Pectoris assensus in te dux Christe tenemus.

Sepultura Christi.

Nunc mecum ad Christi felicia busta venite
Illustres animae, quas non virtutis egentes
Spiritus extimulat per mille pericula mundi
In regno Chrsti bellando quaerere nomen.
Sed non in Solymis, non quaerite in urbe Quirini,
Membra leuavit humo, sedemque petivit Olympi,
In verbo medium sese credentibus offert.
Quod Quod si vera tenet reparatae cura salutis,
Exequias Christo fidenti soluite corde:
Pro se quisque viri sua nunc commissa fatendo
Plangite nec caussam Iudaeis quaerte in armis,
Hei miseri, nos caussa sumus, nos robore ligni


page 81

Fiximus, et letho insontem demisimus ipsi
Lapsibus, ô Christo caput horum et caussa malorum.
Ipsum obtestemur, veniamque oremus ab ipso
Conversi in melius: facram sic iturad urnam,
Mortales, hucferte gradus et quaerite sacro
R elliquias tumulo, vitam, vitaeque levamen,
Credentesque haurite, sinumque implete beatis
Muneribus, letho peperit quae maxima Christus:
Qualis ab exstincto Simson cum mella leone
Excipit, et dulci soluit ieiunia pastu.
Ecce autemin ligno ligni dispendia soluens
Nat turae dominus tormento affrectus, ut omnem
Impleret clamore locum, vitamque parenti
Traderet, et desertus Heli, Heli ore sonaret,
Exequiasque suo soluens Natura parenti
Fleret, vos Solymae testes, convulsaque venis
Saxa suis, cum terra sinum disrumperet almum,
Et complexa sui corpus miserabile nati
Staret acerba gemens funesta sub trabe mater:
Et rupe ex illa quam gens Mosaica soluit
Incussu, alternis manaret flexibus humor
Sanguinis, et praedulcis aquae, solidatque neruis
Ossa Agni in nullas raperentur diruta partes:
Tum Solymos interpatres vir cultor honesti
Nomine Iosephus, consors Arimathidos urbis,
Dives opum, qui non partes implerat iniquas
Assensu, regnum sperans surgentis iesu,
Solum Pilati foribus sese intulit altis
Pronus ad Hesperias cum sol iuga flecteret undas,
Iam fidens animi, nec non in utrrumque paratus
Et Christum prositeri, et certae occumbere morti.
Et tunc auguriis mentem firmatus apertis
Non tanta pro spe votis tentare refugit,
Corpus ut exanimi relenatume stirpe magistri
Redderet ac tumulo sineretsuccedere terrae.


page 82, image: deld0082

Quem Praesul, cui magna fuit reverentia magnus
Gentili de more labor super aethere cassis,
Prosequitur venia, properataque fata stupescit,
Insuper haec addit dictis: Equidem ipse fatebor
Non meruisse mori, sed falsa labe notatum:
Me si turba meis sineret componere caussam
Auspiciis, vivo veniam concedere vellem.
Testor numen, ait, vulgi clamoribus actum
Demisisse neci, et conantem plurima dictis
Pro Christo, et magnum immeriti praetexere nomen,
Cessisse: et quae sit rebus iam forma videtis.
Tum Christo pallam supremum maestus honorem
Induit et pondus preciosi grande veneni
Ex re nomen habens, insons in sanguine Christi
Dona ferens Nicodemus adest, quae mitteret umbris
Inferias, corpusque levat pendentis et ungit
Ritibus Aegypti regum, Syriaeque superba,
Aut quali patrem Ioseph decorabat honore
Exanum, ne membra solo putredine victa
Sentirent cariem, et fibris resoluta perirent:
Utque reservatum pulchri sub fornice saxi
Augustus Caesar Nili perdivitis oram
Corpus Alexandri post longas vidit aristas.
Sed non ista tuum possit specta cula corpus
Nate Dei, quia labe caret quae nostra resoluit
Corpora: nempe tuis tu pro consortibus unctus
Laetitiae splendes oleo caelestia membra.
Sed iam scripturae sic verba implenda ferebant,
Et sic debuerat preciosi munere luxus
Regum more coli maiestas regia Christi.
Et iam candenti velatum corpus amictu
Extructis posuere thorit, mollique pheretro
Subiecêre humeros, et honestae ex ordine pompae
Duxerunt gressus, hortis ubi mera Iosephi
Proxima, et in vivo monumentum punice stabat.


page 83

Namque interuentu festi, quod inire parabat
Auspicium, iam sole diem condente sub undas,
Nulli fas ultra progressu tendere campis.
Ergo ubi succedunt horto, miserabile corpus
Molliterattrestans palmis Armiathius heros
Allevat, et gelidi componit fornicis antro.
Ostiaque involuit non mobilis obice saxi,
Religione suis Ioseph quae struxerat umbris
Et lethi memor, et vitae post fata futurae:
Namque Patrum consors tumulis in monte Moria
Et requiem capere, et verum gaudebat Elisam
Exspectare suo qui corpore functa sepuleris
Ossa irerum claras animata referret ad auras.
Ecce sed exequiis Christo iam rite solutis.
Tecta cateruatim Pilati praesidis hostes
Circumstant fremitu denso, et iam lumine casso
Uni odiisque viro dictisque ferocibus instant,
Et rabiem inter se certant satiare sepulto,
Et tumulum claudi signis et milite poscunt.
His quoque Pilatus magna iam urgente caterua
Dat veniam votis, lectosque exagmine mandat
Excubias tumuli ante oram servare frequentes.
Conscia mens nullam patrato crimine pacem
Accipit, et propriae terretur imaginis umbra.
Talibus exequiis defertur corpus in urnam
Regifico luxu, solennisque ordine pompae:
Inque novo tumulo novus hic componitur Adam
Labe carens propria, nec pesti obnoxius ulli.
Quare agite ô homines illinc spes discite vestras,
Hac ne Dei natum sepeliri cernitis urna?
Ferte gradum, atque oculis lustrate fidelibus urnam,
Fortunatam urnam sancto quam corpore pressit
Verus homo, verusque Deus: nam semper in illo
Assumtae post carnis opus stirps dia manebat
Incola petsonae scindi quae nomine nescit.


page 84, image: deld0084

Mansit et exstincta cum carne, sed abdidit ipsa
Maiestatem intus latitantem in mente, brevique
Tempore nonvires saevo super hoste movebat.
Ergo solo mersus noslrae mala pondera culpae
Abstulit, ille habuit secum, et defossa sepulchro
Obruit, inque sua sepelivit morte fideles.
Nec scelera in claras ultra iam proferet auras
Censurae memor: in tumulis defossa iacebunt
Lucem exosa, plagis Erebi spectanda sub imis.
Tum dolor adficiet sontes, quod vindice Christo
Gens rea, sed conversa Fide, iam dona salutis
Accipit, et numeros auget saluata beatos
Solius ob Christi nomen sanctumque cruorem
Impia qui passus fuerat fastidia mundi.
Ergo agite intrepidi iam victa est, poscite mortem,
Desinite ulterius lacrimis urgere sepulchra.
Nam veluti sancto Iordanus mersus in amne
Omnia felici lustravit flumina ractu:
Sic etiam maestos tumuli sacravit liiatus
In terris sacro recubans cum corpore Christus:
Et foedos angues, et foeda insecta sepulchri
Exegit, castosque Dei residere ministros
Imperat, et dulci mutat foeda antra cubili:
Et quam perdidimus primi per crimen Adami,
Iam fessis peperit mollem post fata quietem,
Forma manet mortis tantum, sint cetera somnus

In festo Paschatos.

Exspectata dies venit, pulchramque serena
Auroram Phaetontis equi cum luce ministrant
Post tantas ventorum iras, et tristia monstra
Visa polo variis clades praeludere formis:
Postque tot exhaustos nostra in statione labores,
Dum premit hunc aerumna domi, sors aspera cordi est
Huic foris et rerum impendens manifesia ruina
Quocumque aspicias: et sic redit actus in orbem


page 85

Humanus labor, et cladi subitaltera clades,
Et merito, quid enim dextri sperare licebit
Confusa in rerum forma, tantisque periclis?
Verum omnis dolor hinc, atque omnis cura facessat,
Plus emendando gaudent, quam multa dolendo
Numina: si post hac vitam meiioribus ausis
Ingredimur, duris succedent prosperarebus:
Et lux illa quidem tot gaudia cordibus affert,
Omnis ut aerumnae vacua, atque expertia curae
Dulces laeticia iactent ad sidera voces,
Quam satus ipse Deo decoratam insignibus ausis
Illustrem fama longe superaethera vexit,
Ut vox fiulla ausit laudes aequare canendo.
Tempore namque illo rubrae desemine terrae
Factus homo est, quando divinae particulam aurae
Inflavit pater, et do minati in cetera iussit:
Et deus in purae concepus virginis aluo est,
Flatus obumbrabat cum numinis: Ignis et alto
Aethere compulsus picea caliginesontes
Involuit Sodemas, et flammas inter anhelas
Expediit Lothus gressum; vimque exiit omnem:
Et gens Isacidum sicco pede trausiit aequor
Purpureum, saevi fugiens iuga dura Tyranni,
Et ducente Dei nato datafata secuta est
Per fi ssas Iordanis aquas, cummagna virûm vis
Barbaricum comitata ducem, subversa procellis
In mediis latices epotavere marinos,
Atque atra luxere ignifreta caerula, et alte
Intonuit caelum, tremitque exterrita tellus.
Quique olim tres ante dies pro crimine mundi
Hostia conciderat signatus Patribus Agnus
Luce sub hac iterum Lethaeis victor ab umbris
Vi propria ad superas umulo sese extulit auras
Iustitiae spolia ampla ferens mortalibus aegris,
(Humanum tanti fueratgenu) arduus ex quo


page 86, image: deld0086

Sub pedibus pressit lethum, absumsitque triumpho;
Disiectaeque Erebi moles cum vectibus aereis
Obnixae crepuere, et centum vinctus ahehis
Post tergum nodis sedet atri spiritus Orci
Asper acerba fremens, sparsoque infecta cerebro
Vincla tuens, implet diris ululatibus umbras.
Sed vincla inclusit vinclis, Christusque per auras
Spectatum sublime tulit, defuncraque vita
Corpora Sanctorum ruptis excita sepulchris
Restituit secum iucunda ad lumina vitae,
Promeritus nobis rediuivum carnis honorem,
Persimilemque ipsi formam, rapidumque vigorem,
Et claros artus securaque membra laborum.
Nam caro pecati massa ut concepta sub aluo est,
Inque auras producta agitat nunc duriter aeruum:
In terram redigi debet, rurusumque resolui
In cinerem mandante Deo, quia labis inhaeret
Plurimum adhuc animis, stimulatque: cupido superstes
Et prius in foveis absconsi, corpora somno
Sternere oportet humi, donec de corpore putri,
Et cincere informi, tandem nova corpora Christus
Efficiet, puri radiis certantia Phoebi,
Ut qui de cinerum massis vitra lucida conflant:
Atque novis iterum exuviis, nitidisque iuventa
Vestiet ossa hominum, viridis quae graminis instat
Pulchrum ostentabunt florem, longeque nitebunt.
Sed qui composti letho in tellure quierunt,
Ollis somnum ingens rumpet canor, ossaque et artus
Permixti inter se sua quique ad membra redibunt,
Et nuru citius supera ad convexa levati,
Translatis olim ad superos in corpore vivo
Obvia perpetuo iungent commercia caelo.
Pro quibus ut dignum est hodie persoluere grates,
Credentûm gens omnis, et agmina flammea caeli
Dulcisonas suluunt Christi in prae conia linguas,


page 87

Huncque diem saluere iubent, laetumque per orbem
Apparere piis iterumque iterumque precantur,
Et cantum ingeminant chordis, et voce sequuntur:
Victor io, bellator io, dux aetheris alti,
Sis bonus ô felix que tuis, tete arbiter Orci,
Te Stygii tremuere lacus, tu vincta levabas
Agmina, et immisso trepidabant lumine manes.
Tartareum ipse manu serpentem in vincla trahebas,
Dux quamquam gregis, atque invictus viribus esset.
Tu patrum manes Erebo deducere adortus,
Tu mortis truncasti aciem qua fecerat ictus,
Nec vim tela ferunt ultra, nec amara sapore est
Amplius, in dulcem vertisti namque soporem.
Nec canis inferno porrectus corpore in antro
Latratum exercet, nec morsibus appetit umbras.
Ven isti tandem multum exoptate Redemtor,
Tempore quemtanto Patres procul exspectabant
Languemes desiderio sub nocte profunda,
Ut tecum e sicco transferres gurgite adauras
Fortunatorum nemorum, sedesque beatas,
Respiciens clausos tenebris, et carcere coeco.
Et sic voce canunt: responsant ardua caeli
Convexa et cantu longe, lateque resultant,
Ergo agite ô homines sadris praesentibus acti
Fermento Iustrate animos, sint nescia fellis
Pectora, sincerum quae relligionis amorem
Amplexa, in puris traducant moribus aevum.
Este pii, placidique fidemque ostendite factis
Egregia qui nunc vitam excolustis inarte,
Gaudia testantes sacra quod Christus in Ara
In mortem nostra pro libertate cadebat,
Quisque ministerio sua debita munera ad aram
Offerat, et digno veneretur honore ministros.

In Pentecosten.

Si quando curas humiles, terramque perosus


page 88, image: deld0088

In sublime volas, adytisque insistere caeli
Mente iuvat, voluisque Dei patesacta superne:
Aut formam fidei memorans, tres ordine certo
Personas, sed numen idem per vota sateris:
Ecquid ad officium laudis, gratesque ferendas
Verteris, ut primum subeunt ingentia summi
Dona Dei, quae multa pius morialibus aegris
Nec numero, nec finie ullo largitur ab alto,
Dum vitam informi primus tibi factor et auctor
Intusagit, penitusque fovens producit in auras,
Et natum unigenam summo demittit Olympo
In terras, ut morte sua genus omne piaret
Mortale, et caeli faceret ditione potiri,
Spiramenque sacrum quod utrique est numine compar
Donat habere piis, et testem, et pignus amoris,
Et caeli bona, et aeternae commercia vitae.
Altius haec, quicumque vacas in vota precesque,
Sunt versanda animis, patefactaque numinis alti
Intenta penetrare acie, et lustrare necesse est,
Atque fatigandus genitor prece, quo bona vitae
Praesidio levet ipse auctor rerumque hominumque,
Et natum ob medium (solum quem propter amore
Prosequitur mortale genus regnator Olympi)
Excipiat miseros patris indulgentia summi,
Et per inaccessas tenebras, flexusque viarum
Oblitos rectique bonique, et salsa secutos
Restituat, lucemque istam mortalibus aegris
Ignotam accendat, Flatuque regente sacrato
Pandat iter verum dubiis, cursumque gubernet,
Et puram affundat detersis mentibus auram:
Quan doquidem noster vigor, et vis corruat omnis
Hausta cito, incassumque abeant opera atque labores,
Ni propius celerans gressum, et sua numina firmans
Spiritus intus agat totosque infusus in artus
Expediat molem terum, eventusque ministret.


page 89

Nam cum se obiciunt animis discrimina nostris
Multa modis multis, occultusque imminet hostis,
Et tunc hos aditus, nunc illos arre pererrat,
Semper et adversis nitens caro pugnat habenis
In superum leges, medio tum, in turbine rerum
S piritus adfulget fessis atque irrita frangit
Tentamenta suoque magis nos robore fulcit
Praestans tutelam, et rebus solatia in arctis.
Ergo agite, et quoniam Christo gens dedita passim
Hos celebrat de more dies, totumque per orbem
Iam recolit veteres patefacti Numinis actus
Legis in exhibitu, missuque volatilisaurae,
Aurae quam genitor spirat cum compare nato
Consortem aequalem, communem ambobus amorem,
Ignem, quo Pater et Natus per mutua amantes
Connexi inter sese haerent, sociaque tenentur
Mente, nec avelli possunt discordibus ausis:
Nunc fiantsua vota Deo, maiorque precandi
Ardor agat mentes stimulis: Non verba precantis
Unquam arcet, refugntique humili decorde profecta.
Quam bonitas immonsa Dei est, quia in agmine tanto
Illustri augurio caelesti tradita voce
Lex fuit, in geminis duro ex adamante tabellis,
Cum populus stetit, et stupuit, gelidusque perartus
Horroriit, totoque haesit sub pectore sanguis.
Et iam summa procul fumabant culmina Sinae
Adventante Deo, et tremere omnia visa repente
Castra Ducis, Syriaeque acies, totusque moveri
Mons circum, atque cavis penitus mugire latebris,
Et mistae in fumis late volitare favillae.
Intonere poli, et nobulae sublustris amictu
Ignis iit, telisque apices afflavit anhelis.
Hinc exaudiri voces iraeque Tonantis,
Et ferri stridor, fremitusque immane gementum.
Quandoquidem Deus ille Deus iustissimus unus


page 90, image: deld0090

Scire cupit gentes qualis sit et ipse, quibusque
Cultibus et quanto cumulari malit honore,
Nosque ideo esse satos ut legis ad instar agamus.
Quin medius dedit ipse manu caelcstia Legis
Iura Dei natus populumque affatus euntem est:
Nam datus in medium est inter patremque hominesque
Ut per eum vostris animis collapsa vicissim
Restituantur, et exacte sua debita legi
Soluantur, nostraeque vicos praestenturab illo.
O largis fecunda bonis sapientia legis,
Quam talis pompa est Sinai sub monte secuta,
Nec sosis parefacta viris de semine iudae.
Sed genti liumanae magnum quae sparsa per orbem,
Et natis natorum, et qui nascuntur ab allis.
Sit procul ergo furor Cyclopum. et vana docentum
Aspera qui de lege Dei sunt verba locuti.
Aut illam ad furcas, Mosenque ad tigna relegant,
Ne mihi, ne incauto ralis furor excidat ut te
O hominum custos generis, diuûmque voluntas
Aeterna, immota atquae animis lun insita nostris,
Sub pedibusue premam, nullove in honore reponam
Quarem animis versare aequis, et discite promti
Quid lex illa Dei quid legis postulet usus:
Dehinc Christum prendente fide supponite cordi,
Deque sacro intenti doctrinam adiungite flatu
Sectautes meliora, Deumque exposcite votis
Desuper effundat dono septemplice flatum
Qui quondam in linguis auraque ignique corusco
Emicuit, soluitque sono variantia labra,
Ut mentem illustret radiis, et fomite anhelo
Omnibus incutiat divinum in pectora amorem,
Neu verbum exstingui sinat hoc inturbine rerum:
Coeca hominum mens est verbi nisi luce regatur.
Sed quia non aliter nisi sparso in munere verbi
Spiritus ille datur, cum credula corda piorum


page 91

Supposuere animis verbum, intentique laborane:
Quisque ministerii gratum declaret amorem,
Et cunctivenerati animis, quae copia cuique est,
Dona ferant, onerentque aras, et debita soluant.

EXODI III. Ego sum, et ero.

Nunc fatis incensa Rubi nec perdita tesqua
Exequar immisso quae vidit numine Moses
Frondibus illaesis sacratas pascere flammas,
Moses auguriis habitus non futilis auctor:
Ex quo fonte omnes hausere oracula Vates.
Nam Christum in dumis oculis atque auribus hausit
Ipse ignotus, egens, quondam deserta peragrans
Divitis Arabiae, soceri cum pasceretagnos
Forte gregem duxit sacrata ad culmina montis,
Monti nomen Oreb, nomen dedit arida tellus:
Alter apex montis Sinai cognomine fertur
Dictus ab hoc ardente rubo, qua numine claro
Emicuit satus ipse Deo, seseque videndum
Obtulit, et sacra per dumum in luce refulsit.
Ecce autem summo visus de vertice montis
Lumen habere rubus tactuque invoxia molli
Lambere flamma comas, et circum robora fundi
Sentibus increpitans, sed enim non torrida sensit
Damna virens arbor, rapido nec iuncta calori
Victa calore fuit, nam blandi fomitis aestu
Flamma amplexa rubum, virgulta impasta reliquit.
Sed quamvis primum monstri novitate movetur
Dux pecoris Moses, animum tamen omine tollit,
Fertque gradum propius, ne: enim sine numine divum
Evenisse videt, subito cum Mosis ad aures
Legatus patris aetherei demissus Olympo
Insonuit, noto compellans nomine Mosen
Eiectum patria? namqueilli nomina constant
Nota suae gentis, mentique haerentia fixit.


page 92, image: deld0092

Ante tamen plantis agrestia vincla levare
Imperat, et crudo perone exoluere calcem
Dum novus ingreditur sacrata ad munia pastor
Qui gregibus spargat divini pabula verbi.
At pavidus visis, audito et nomine Moses
Ante Dei natum vultus obtendit amictn.
Sed patris interpres, fati certissimus index
Arcani, in triplici quod maiestate statutum est
Ingreditur dictis: Ego si pro sorte mcorum
Anxius ante fui cum fata inimica ruinis
Urgerent: et nunc similes in pectore curae
Exercent stimulos, moveor super ipse laborum
Tantorum, et populi miseret non digna ferentis.
Non equidem haec nullis oculis nulloque dolore
Aspicio, penetratque meas vox tristis ad aures,
Ultor abest longe quod ni mea cura resistat.
Iam flammae tulerint crudelis et hauserit ensis.
Ergo alte auxilium vobis ex aethere missus
Descendi, ut patria ciectos in pristina reddam,
Dmitis et Canaae faciam ditione potiri.
Et nunc augurio tali te poscere regem
Imperiis egere suis pia numina patris.
Ar Moses tanto monitu; imperioque Deorum
Obstupuit, nec se tali dignatus honore est:
Heu quid agam, quae te genitor siducia nostri
Tanta tenet, mene auspiciis tot voluere casus
Posse meis, tantosque impune haurice labores?
Invenies alium tantarum ad munia rerum.
Sed patris orator dubitanti feruidus instat:
Mose, quod audenti nemo promittere tutum
Auderet, tu relliquias, atque agmina gentis
Quam domus Aegypti dura ditione satigat
Seruitio educes, perque invia marmora ponti
Fata viam invenient, dabitur fuga tuta per undas
Si tellus praerepta fugae est, dabit unda receptus


page 93

Dux ego vester ero sub imagine nubis et ignis.
Hostis terga premet, similis iam iamque tenenti
In mare praeruptum gressus urgebit, at illum
Suspensa in montis faciem super opprimet unda,
Accipiet que sinu vasto mittetque sub aequor.
Te cum adero, atque dabo cunctos evadere casus
Quiterra, pelagoque manent, perque aspera rura
Concreto cum rore famem solabitur agmen.
Tum Mose ardebat scitari, et nomina tanti
Quaerere ductoris, populisque exacta referre
Omine ab hoc firman animum, et sic ore precatur.
O quem te memorem, qualive ab origine ducam
Sancte Deûm, nam te non spernant sidera regem,
Nec tibi vota neget terrarum maximus orbis,
Fare age quis venias: Quaerenti talibus ille
Respondit dictis: Ego sum quem cernis, eroque,
Sum patris aeterni proles, antiqua dierum,
Aequalis patri, consors in numine et aevo,
Vivo equidem vitamque aeterna in saecula duco
Principium et finis: Sed castae virginis plim
Semen ero, nomenque meum de nomine facti
Dicetur Siloh, venerandum in saecula nomen.
Nunc iehova vocor, sed cum labentrb. annis
Natus cro, nomen ducam saluator IESUS
Cum nomen venient Isch et Iehova sub unum.
Ille ego sum, vestris qui patrib. ora resolui
Fatidico sermone Deus, fataliaque arua,
Pollicitus, seris habitandae nepotib, arua,
Quos ego morte obita vivos nunc aethere in alto
Asservo, et quon dam manifesto in corpore sistam.
Sit mihifas, Superi, fatorumarcana movere
Altius, et scriptas occulto in codice Mosis
Paudereres, penitusque sacros recludere fonres.
Nam si olim Christus manifestus prodidit auctor
Sesignari umbris, dese dare plurima Mosen


page 94, image: deld0094

Auguria, et tacitis Vates se prodere dictis:
Tuqueo Paule fidem certo facis omine nobis
Saepe Dei natum Mosi nota ora tulisse,
Compellasse patres, Aegypti carcere pressos
In canaae duxisse plagas, devotaque regna:
Tunc et in augurium manifestu ex omine ducor
Non nisi de Christo fatis ea dicta referri,
Qui coties Mosi clara se, in luce vieldendum
Obtulit, immunemque rubris eduxit ab undis.
Tempore quamquam illo nondum manifellus inorbe
Assumtis hominum memoris vestigia fecit:
Tunc erat ille tamen divinae nomine stirpis
Cum nondum Moses, nondum aura: hausit Abramus,
Aeternumque salutis opus confecit et aegros
Mortales Rex idem hominum, summusque sacerdos
Asseruit, praesensque Deus fidenitubs ipsi
Attulit auxilium caelo, et quemcumque laborem
Transtulit in melius, metuendaque fata repressit:
Hos tegere, et dirae poruit subducere pugnae,
Proque viris nubem, claramque obtendere flammam
Ipse in nube latens, et claro praedius igne
Immanuel qui se comitem sati que viae que
Iunxit iterque dedit legionibus esse peraltum,
Et pedibus rubras docuit superare lacunas,
Quamvis legarus Domini quandoque vocatur,
Quamvis patre minor: caelo quia missus ab alto
Edocmt mentem patris, et decreta salutis
Primus ad ora hominum tulit, eduxit que sub auras:
Ipse tamen cum patre gerit par numen et idem
Legatus domini, Domini quoque nomine fertur
Naturae patriae similis, perque omnia consors.
Hinc igitur reliquis caeli differre ministris
Conspicitur, quorum certo sors tempore coepit,
Quique infra posti caelcstia iussa capessunt.
Quare agite, ac animis propius cognoscite vestris


page 95

Hunc caelo missum, terris qui munera obivit
Legati, et coram Mosi fermone reclusit
Grande sui natalis opus, miranda que vincla
Diversae stirpis flammantis imagine dumi
Edocuit, factique fidem taliomine sanxit.
Maximus ille etenim patris legatus, et instar
Aeternum patris, de nomine forte rogatus
Quis veniat, quem sese ortu ferat, an Deus alti
Aetneris, aut alius quidam de gente volucri:
Resr ondit, mihi nomen Ero: licet aetheris alti
Sum Deus, aeternumque Deus sine fine manebo
Assumtis etiam exuviis, tamen aeditus idem
Fascia ventris Ero, dicent quem nomine Siloh.
Sic ambae stirpes personam nexibus unam
Constituent, et massa hominis, naturaque diva
Unus Iesus erunt, et erunt persaecula iunctae.
Atque ut mente Dei penitus fata abdita posset
Ante animo capere et signis praediscere Moses,
Quamquam acre obtusa, quamquam nil lumine tecto
Cornere sustinuit, sed enim mirabile visum
Obicit in flammante rubo, velat iridis arcum
Praescrpsit Nohae, velut altam ad sidera scalam
Isacidae, facti certa argumenta futuri.
Nam veluti sub sede una rubus asper et ignis
Conveniunt, et lignum avido non canpitur aestu:
Sic sacra maiestas, quam torrida flamma figurat,
Addet se sociam mirando in saecula nexu
Stirpi hominum fragili fragilis quam denotat arbor
Nec tamen absumet stirpem stirps dia caducam,
Igneus ast illam vigor, et divina propago
Foedere gestabit stabili, vinctamique tenebit,
Quam non morte ipsa ponet, som mue relinquet.
Quamvis Maiestas foris indefensa relinquet
Corpora et auxilio paulum se subtrahet extra,
Non tamen ad nexus cessabit inutilis intra.


page 96, image: deld0096

Quamvis vivida vis animae de carne recedet,
Cum veram mortem transverso in stirpe subilit:
Non tamen a Verbo resolubilis illa recedet.
Accipite ergo animis mortales omina visi,
Quandoquidem Christi personam in imagine prodit,
Et duplex genus, et generis duo nomina pandit,
Sum Deus, et mox semen ero de virgine natum,
Mansurus quod sum, quod non sum deinde futurus.
Sic arcanum, ingens, et inenarrabile factum
Fas ex parte aliqua vobis comprendere sensu,
Et puerum qui tunc inter stabula alta ferarum
Delituit, factorem orbis, veteremque: salutis
Auctorem accipere, et regem cognoscere regum,
Qui deinceps non nomen Ero, sed nomina gestat
Factus homo, natusque Deus, cui nescia scindi
Una ligat persona duas in foedere stirpes.
Confundi expertes inter sese ordine verso,
Cerra etenim constant generi discrimina utrique.
Quisquis enim huic puero dignum decernere honorem
Nititur, et duris rebus spem ponere in ipso,
Longe illum a rebus natisve, oliume creatis
Personae pro sorte suae seponere discat.
Quandoquidem hîc auctor rerum, et res condita ab ipso
Sunt persona eadem, miranda et lege cohaerent.
Ergo age, dum quae sit pueri persona recentis
Hactenus exactum est, iuvet ultra inquirere mentem:
Nam puer ille recens, aevo qui saecula vincit,
Compellavit avos, divinaque iura perauras
Detulit: ipse loquens persona in numine trino,
Atque animo excipiens animorum provida motus,
Ipsa dolens, oculisque videns, atque auribus aequis
Accipiens, nostrosque levans miserata labores.
Ipsa olim sacris praefecit rite ministros,
Et coniuratas toties, in pristina gentes
Restituit, durosque dedit superarelabores.


page 97

Ecquid erat tecuni Moses, quando invia rubri
Terga maris premeres, sactis qui in sentibus ante
Dixit, ero tecum: non te sub nube, subigne
Praevius Immanuel sceleratis duxit ab oris?
Ergo illos animos, atque illud no men habebat
Ille puer, quo tempore Adam, quo tempore Abramus
Carpebaut auras, quod nunc quoque nomen in illo est.
Namque olim ut sociis digressus fida supremo
Dicta dabat, Revocatea nimos maestumque timorem
Mittite ait, nec enim vobis non additus ipse
Usquam abero, et tutos extrema per omnia ducam,
Et vestrum comitatus iter per tela per ignes
Eripiam his manibus, medioque ex hoste receptos.
Inclusosque utero, fetus demore fovebo.
Nec Deus effictus nuper, sin elumine et aure,
Aut alienus ero peregre vestigia ducens,
Sed prope sum, vestrasque preces in rebus egenis
Excipiam, eventusque dabo molemque laborum
Ipse subibo humeris, mediaque e morte reducam:
Nec dirae facies, inimicaque numina quicquam
Officient, propiusue volen: se opponere bello.
Mecum erit iste labor, mediis conatibus ipsi
Deficient operi, frangam tela irrita, frangam,
Tenta menta premens instar pharaonis agentis
Luciferi, cuius cor sponte induruit olim:
Atque ita securos tubri pergurgitis undam
Sanguine nempe meo rubefacta per aequora ducam,
Et vos extorres, fatisque immitibus actos
Perloca senta situ, nullisque habitata colonis
Non ope destituam, sed sparso rore superne,
Caelesti verbo, dapibusque implebo sacratis,
Donec tempus erit quo fatis debita vestris
Intretis rura, et caeli capiatis habenas.
Durate interea, mundum, et crudelia fata
Devici, nulli fas ultra insurgere bello.


page 98, image: deld0098

Haec sat erat dictis sundasse in codice Mosis.
Quae nunc nostra fides Christi de numine sentit:
Felix qui Christum videt in velamine Mosis,
Nam velut aligeri iuvenes in Foederis arca
Respiciunt sese versis per mutua pennis:
Sic bene conveniunt prisca et nova pacta salutis,
Utraque nam perhibent solo de sanguine Christi
Uno, eodemque modo cunctis constare salutem:
Si modo crediderint, gratis ea muncra reddi.
Ergo hinc certa petant maestis solatia rebus
Quicumque oppressi fatis agitantur iniquis:
Audit enim nostrasque preces, nostrumque laborem
Intuitus caelo, capit acrem in corde dolorem
Victus amore hominum, cognatae et foedere massae,
Iam noster sanguis, iam nostris additus ausis
Immanuel, qui non nobis comes ire recusat
In quascumque vias, seu laeta aut tristia nostris
Miscentur fatis, ca digeret omnia Christus.
Nec iam longe aberit cum vectus in Iridis arcu
Nos caelo agnatos, sed terris duriter arctos
Acci piet caelo, regnisque inducet avitis.

Pompa mortis et vitae in Naim. LUCAE VII.

Vir bonus et prudens Arimathide natus in urbe
Nomine Iosephus, quo non pietate secundus
Iura dabat Solymae populis: si quando molestis
Languidusa curis animum revocare volebat?
Iura fori exosus fragrantia rura petobat
Aemulus Abrami studiorum infetibus agri:
Non animum modo uti pascat prospectus inancm
Deciduis opibus sed enim sub collibus altis
Sacrati Moriae laetum congesserat hortum,
In cuius medio monumentum e pumice factum
Tollebat molem signis acarte politam:
Illius hic sensus ca sola et vera voluptas


page 99

Erexit lethi memores, vitaeque futurae.
Nam velut amissum recipit putris herba vigorem
Cum ver tellurem renovat florente iuventa:
Non aliter novit fato resoluta supremo
Membra domos animae lucis reditura subauras
Ver ubi perperuos mundo ingredietut honores.
Nec caro, nec sanguis caelestia regna capessent,
Ni prius in cinerem posri tellute fatiscant,
Et quod nunc flentes scrobibus deponimus imis
Effetum, deforme, animae cui lumen ademtum:
Clara per ora Deûm fiet memorabile corpus:
Namque piis caelo restant sua praemia, restant.
Huius ab exemplo, tristi dum pectore voluo
Res hominum varias, privataque vulnera mecum
Aspicio, agnoscoque dolens: forte obvia fessum
Area me coepit quae corpora luce carentum
Ante urbem ad fluvium, vacuoque sub aere condit,
Mollis ubi requies, nec non secretus ab omni
Voce locus, quâ gratae umbrae, petamoenaque Tempe.
Dumque ego multa oculis rerum spectacula lustro
Quae manus artificum simularat imagine mira:
Res una in flexit sensus, animumque labantem
Impulit, ut vacuum curis me ad recta referrem.
Namque oculos, animumque in imagine Pompa trahebat
In geminas divisa acies: gerit utraque bellum,
Quam varia in sgnis, habitu tam vestis et armis,
Altera nam Mortem comitatur, et altera Vitam.
Sed motus tanti caussa, et certa minis huius
Astitit exanimis iuvenis, mollique pheretro
Conditus: hinc spoliata viro, desertaque nati
Funere maesta parens astabat, et unica lecti
Pignora prosequitur lacrimans, et in agmine maesto
Exhibet officium nato pietatis acerbum
Ante diem, cuius ruperunt stamina Parcae:
Sed Christus verbo revocatum in lumina vitae


page 100, image: deld0100

Expediit letho, fatorum et iura refixit,
Ductoremque ipsum flatu capita alta ferentem
Deiectum liquit Naimae sub limite portae.
Principio praedam redigens in iura recentem
Pallida Mors gressum torquebat in ordine maesto,
Quam genitam partu produxit lapsus Adami,
Et labes sera producta in stirpe nepotum.
Si mansisset Adam fuerat qua lege creatus,
Tum mansisset adhuc nostrae vis insita massae,
Cui pater usuram sparsit per membra vigoris.
Tum neque corruptos mors lurida soluceret artus,
Nec genus ah miseram traheret mortale ruinam
Ceu rosa fatali vomer quam praevius ictu
Decutit intereunt fibrae, color exit in auras.
Ergo gens hominum servatis vivida membris
Degeret aetates, habitus mutata priores,
Qualis Enoch caelum petiit dum vescitur aura
Mortali nec adhuc vitae lux alma recessit.
Sed natura nocens lethi sub iura redacta est,
Et culpa hammanas corrumpit adacta medullas
Salsa velut caries consumit acumina ferri.
Ergo pedum sigit primis Mors signa maniplis
Ostentans areum pariter, geminamque pharetram,
Quarum una infesto rela illita felle recondit
Tantu animas tactura hominum, qui immanibus ausis
Non pesuere modum, quando mens conscia culpae
Distulit in seram commissa piacula mortem,
Tunc et in aeternam clauduntur lumina noctem
Lege Dei terrente animam longo indice culpae:
Altera somnifero perfusa papavere tela
Servabat nulloque in noxia spicula ferro,
Tantum illa aerumnis finem factura nec irae
Amplius indicium et commissi poena reatus,
Quandoquidem ipse sua soluit morte omnia Christus,
Consortesque dedit meritorum hos esse suorum


page 101

Qui necis in lucta fidenti corde salutem
Artipiunt, veniamque mala pro labe merentur
Ob patris immensum quo natum diligit ignem.
Tum vero intendit valida vi flexile cornu,
Et duxit longe, poterant ut utrinque videri
Inter se iungi capita, et coiisse sub orbem.
Ad latus incedunt pullo velamine Parcae
Ducentes stabili fatorum numine fusos.
Pone cohors longo iungit vestigia flexu,
Et iuveni ex amino, nec iam caelestibus ullis
Debenti extremum praestant pietatis honorem,
Qui solus miserae matris consorte carentis
Spes erat in quem omnis domus inclinata recumbit:
Nunc trabe contexta deponunt lumine cassum,
Qualem virgineo labefactum pollice florem
Seu niveae calthae, seu purpurei Amaranthi,
Quem multi pueri, multae voluere puellae
Dum stabat terra incolumis, viresque tenebat.
Sed postquam inflexo collo flos cernuus haeret,
Nec iam mater alit tellus, neque pristina spirat
Gratia adhuc, quae laeta hominum in sese ora trahebat,
Nulli illum pueri, nullae voluêre puellae.
Tum vero connixi humeris subiêre pheretrum,
Pullaque ferali praetendunt lintea ritu,
Et leni calamos impellunt flamine iunctos.
At mater, non iam mater, sed flentis et orbae
Officium peragens tundit sua pectora palmis,
Nec venit in mentem rudibus dare iura capillis,
Sed se desertam vocat, et sine honorerelictam,
Amissis ut spia rosis stat spreta peragros.
Interea matres feriebant sidera planctu
Crinibus in collo passis peplumque ferebant,
Qualis ubi isa cidis ducebat in Atade funus
Turba Phari, cuius tristi cum carmine luctus
Canadium affecit peregrina in morte colonos.


page 102, image: deld0102

Hic vero tendunt sublime ad sidera velum
Quod conserta refert nostri vestigia probri,
Qualis Adam regno vetitis miser excidit ausis
Dum stygium regem sibi consuetudine iungit:
Qualis et aspectu sese avius abstulit, ex quo
Increpuit Deus, atque oculos per singula voluit
Errabunda sui quaerens vestigia civis
Si qua forte ferant horto sese obvia in amplo,
Et cum clamaret, quo nunc te proripis Adam,
Quem fugis ah demens? hic post virgulta latebat
Conscius audacis facti, trepidansque timore
Seque suumque nefas foliis parat abdere fici.
Hinc genus excepit nosturm, genus omne malorum,
Et labor, aerumnaeque graves, lethique repente
Mille viae, et poenae miserorum in sedibus Orci.
Sed postquam longe Mortis processerat agmen,
Pone subit gressu nigri moderator Auerni,
Quondam ales de gente poli, quem mille secutae
Hinc atque hic glomerantur Erynnies, ille caterua
Vertitur in media, variique in imagine vultus
Iactat, ut humanum genus in sua vincla subegit,
Et colubri in specie malo deluserit Euam.
Namque reservat adhuc veteres in corde tumores,
Atque ideo caeli sensit de sede ruinam.
Iamque fere media est illis via, quando sepulchrum
Incipit apparere iugis, maestumque cadaver
Exspectat, eineri summum qui praestat honorem:
Cum tractim insequitur lugubri murmure cantus,
Vitai in medio quod amara morte premamur,
Nec quisquam immunis fati communis abivit.
Iunctus et interpres Mosaica carmina dictat
Mentibus inculcans cur tanta licentia mortis,
Quid moveat bilem superis, quid mille ruinas:
Peccatum quod nos a summo evertit ad imum
Diluviiin morem, et stygio sub gurgite mergit:


page 103

Unius ob noxam mors gressus intulit orbi.
Vidisses ope defectos, et mentis egentes
Grandaenosque senes, aevoque virente potentes,
Ipsaque morte magis terrebat mortis imago.
Forte sed adversa fertur regione viarum
Laeta acies, nomen quae vitae a munere duxit.
Namque Dei natus vitae qui frena gubernat
Fixa pedum impressit primo vestigia cornu:
Illum bisseni post terga sequuntur alumni,
Qui venisse Deum perhibent in luminis auras,
In mediumque ferunt sortes, et mille figuras
Prodidit occulto quascumque volumine Moses.
Pars inscripta modis gestabat carbasa miris
In Iordanis aqua Christi referentia corpus,
Atria dum genitor stellantis pandit Olympi,
Imprimit et capiti sacrum vestigia Flamen
Alitis in forma qui Chaonis arua frequentat,
Et sonus auditur consortis ab ore parentis,
Hic meus, ô gentes, amor est, et sola voluptas,
Mecum illi imperium est, et parsine sine potestas,
Accipite hunc animis, atque huius figite dicta.
Adde quod in medio velum duo signa tenebat,
Qualis ab Assyria collectum fronde liquorem
Insamis mulier Christi conspersit in artus
Iusta trahens animo commissae taedia culpae:
Hinc plantas calido lacrimarum flumine tingit,
Et veli in morem sic cat vestigia crine,
Atque fide amplexum supponit cordibus imis,
Cui veniam indulgens mox soluit crimine Christus,
Parte sed adnersa mensae in starione recumbunt
Bisseni proceres, medio sedet agmine Christus,
Et corpus cum pane suum, Bacchoque cruorem
Libat, et ambrosia mentes et nectare pascit.
At sua iungebat passim vestigia Christo
Magna cobors, verae quam cura salutis habebat.


page 104, image: deld0104

Ipse gradum accelerat praeses Galilaeidos orae
Cuius ab ardenti releuavit tabe ministrum:
Huic adiunge alios numero quos aedere longum est,
Nomina fama tenet, Christi qui signa secuti
Aethera mulcebant cantu, plausumque fcrebant,
Quod postquam fragilis nos terminus excipit aevi,
In foribus lethi potiamur munere vitae.
Cui meritam soluet mortalis gratia laudem?
Gratia Christe tibi, qui nos de crimine soluis,
Tu precium reddis mundus quod redder debet,
Et mortis Dominus mortem pro lege subisti.
Mors ubi nunc abiit tensus quem contrahis arcus,
Quo vires cessere tuae, quo gloria belli?
Praeda iugum excussit, temo ia cet axe revulso,
Non habuit placidos iniusta potentia fines.
Ecce perangustas fauces, aditusque viarum
Porta stetit pulchris Naimae sub moenibus urbis,
Utraque conveniunt cum versis agmina signis.
Mors exire parat, sed tendere Vita sub urbem.
Sed stetit obnixus morti non cedere Christus,
Utque diet viduam, flentis miserescitur ultro,
Ac prior aggreditur, mulier non fletibus istis
Tempus eget, sed fide animo et mea numina disce.
Omnipotens natus patris adsum, infractaque saevam
Imperia in mortem teneo qui munera vitae
Huius et illius fidos dispenso per omnes,
Sermo meus virtus patris, et vox propria vitae est,
Ad vos nam venio patris alta sede relicta
Certa salus, quicumque meo de numine certam
Omnibus aerumnis sepem concepêre salutis.
Haec ubi dicta ruit portis effusa caterua
Functa ministeriis lethi: ruit obvius idem
Christus ad hanc, ultraque vetat procedere gressit
Pictoris obiectu: qualis cum gurgite in alto
Stat mole opposita rupes, quam spumea circum


page 105

Verberat unda maris, laterique illisa recuruo
Excutitur, remeatque vadis, illa integra perfert
Vimque maris, caelique minas: haud secius ille
Excipit urgentes, et vivida foederis Arca
Arcain irae, et mortis pherctrum, funestaque lethi
Scrinia contingit manibus, dehinc talia satur:
En adsum vitam qui largior, ipsaque vita
Corda hominum penetrans vitalibus impleo dictis,
Nunc iuvenem exanimem iubeo te surgere ad auras
Inspirans animamque, et lumina morte resignans.
Vix ea dicta, movet iuvenis latus, oraque tollit
Desuetum ad solem, vivoque arguta resoluit
Labra sono, certae manifesta per omnia vitae.
Tum praedam retrahit quam mors in iura redegit,
Et nec opinanti red dit sua pignora matri.
Nec requievit enim donec saeva agmina vertit
Turbata statio ne fugae: Dux primus Auerni
Corpore pressit humum, et fulua proiectus arena
Tartaream intendit vocem, qua protinus omnes
Demisere animos trepidi, ac urgente ruina
Hos inimica superfacto premit agmine turba:
Ipsa etiam adversu dum pugnat arte, cadit mors
Ad terram, et vulsis crepitarunt artubus ossa.
Sed movet arma tamen, neruoque aptare sagittas
Dum parat incassum labefacto stamine telum
Excidit, et nullas habuerunt cornua vires.
Extemplo ingentem magna vi corripis hastam
Intendens, tollitque animum, et spe praecipit hostext:
Sed non hasta sacrum violavit vulnere corpus
Parte sui meliore carens, fiducia quondam
Grassantis lethi dum ferrea cuspis inhaesit.
Illam oculos clausam somno, ac extrema gementem
Turbati fugiunt socii atque in puluere linquunt.
Et Parcaeoblitae fatales voluere susos
Terga dederc metu, nec dirarum ulla sororum


page 106, image: deld0106

Crine movere angues, nec fidere morsibus audet.
Nec quisquam instantem ulterius, lethumque ferentem
Sustentare armis valet, et se opponere Christo,
Sed pugnam exosi latebrosa in valle receptus
Corripuere prius, quam tela inimica sequantur.
Atque ea dum porta Naimae bipatente geruntur,
Tunc pavor attonitos coepit super ominc tanto,
Atque his accensi firmantur et agmine denso
Funduntur circum, spectantque insue ta gerentem,
Et vilem incessum, seruiliaque ora ferentem
Doctorem accipiunt animis, Vatemque salutant
Caelitus adflatum, Mosis quem prodidit olim
Voce Deus, nostrae missurum in imagine carnis
Destructorem operum Satanae, qui compede pressos
Criminis et lethi Stygio sub carcere, soluat.
Ergo omnes tri sti soluentes pectora luctu
Victori Mortis monumentum e marmore ponunt,
Addunt et breviter facti de nominc carmen,
Vivimus hîc inopem, sed cum spe divite vitam,
Mors mihi pro lucro est, Christzs spes unica vitae,
Haec series rerum Naima transacta sub urbe
In tabulis patuit sacris expressa figuris.
Digna quidem res est solerti indagine meutis,
Nameuque meos gelido sensus maerore leuavit
Cum gravis aerumnis conflixit cura meum cor:
Iamque satur rerum caelestem spero salntem,
Cedat honor mundi, vulgi favor ardor habendi.
Ferte pedem huc omnes subeunt queis trdia vitae,
Quorum nulla piis respondet gratia factis,
Haec animos resicit pressos maerore figura,
Si modo si vestris animis suppo nitis illum
Aucorem vitae, mortisque Erebique potentem.
Nam licet Adami lapsum cum labe secuta est
Pallida mors, cunctique una ceu lege tenentur
Fara subire semel, quibus ad saecla ultima mundi


page 107

Non datur abruptae spatium producere vitae:
Ipse Deus tamen: ipse Ducem mortalibus aegris
Constituit, vitaeque dedit ditione potiri,
Qui miseros et ab hac, et ab illa morte perenni
Morte sua immunes faciat, caeloque reponat.

Paradisus, seu hortus Adami.

Quam bene vivebant antiquo tempore Patres,
Quorum compositus mensis convivia duxit
Filius ipse Dei nostrae sub imagine carnis,
Hospes ut in Mamre mensis consedit Abrahae.
Nam quoties mensis iuncti vixêre sub iisdem,
Utile colloquium sanctis de rebus habebant:
Qualis ab hospitibus Simson respensa petebat,
Deque apibus nect ens a nigmata, deque leone
Argumenta dabat nodo contexta tenaci.
Et Medi iuvenes tabulis sua sensa notantes
Multa super forti rogitant a rege Dario.
Quique Bohaemorum gestat Fernandus habenas.
Saepe Machao nia compellat in arte peritos
Balsamea de fronde sagax herbisque ferisque,
Ista solent dulci mulcere sapore palatum
Fercula, sermonum tali conspersa lepore,
Odi luxuriem nimium quae prodiga rerum
Humanos animos in bruta ferocia vertit,
Ut Circe in pecudes socios mutavit Ulyssis.
Nunc quoque dum laeti mensa convenimus illa
Legitimos ornare toros, et dicere versus,
Sumite materiam vestrae quae congrua sorti est.
Orator causas, de stivis narret arator,
De terrae venis fossor, de carmine vates,
Quae tibi non data sunt, artingere munia noli.
Non me cura premit regum quid agatur in aviis,
Rex ego sum si rite pedes in carmine cedunt,
Syllaba nec numeris recte digesta repugnat.


page 108, image: deld0108

Hic ego non Xerxes essem, non Lydius ille,
Par animus Croeso est, sed res cum paupere Codro:
Quae desunt homini Deus omnia sufficit unus.
Et lob cultor erat verae pietatis, et aequi,
Fors non aequa fuit, sed erat Deus aequior illi.
At mihi materies dictu quae suavior esset
Non venit in mentem, quam nobilis hortus Adami,
Quem sacer occulto descripsit codice Moses.
Hic mihi cum rebus verborum lata patebit
Area, resque bonas ultro bona verba sequentur.
Principio satus ille Deo qui condidit orbem
Quicquid et orbis habet, sine quo nil condidit usquam
Omnipotens genitor, sexta iam luce, priusquam
Factus homo auctoris coepit simulacra referre,
Irriguum miris plantavit cultibus hortum
Artis opus magnae, magnus sed in arte magistir
Emicat, et dominum loquitur natura potentem.
Nec quisquam evaluit tantos aequare paratus
Dum locat impensam diris qui subiacet horto:
Humanos superat divina potentia captus.
Namque opifex horti Deus est, qui victor Auerni
Cum nece plantasset miseris mortalibus hortum,
Et latice, et fuso sub morte cruore rigasset,
Magdalis ad vultus olit oris imagine vili
Constitit, ut tenebras vix aurea dispulit Eos.
Est locus in terris ad amoenum consitus Eden
Eôa de parte soli, vos flumina testes,
Quatuor adverso labentia flumina tractu,
Immissaeque ferae nemori: Liset efflua caelo
Illuvies fontem scatebris excussit avitis
Felicem insano contorquens vortice silvam.
Delitiae nomen dederant, ut Adonidis horti
Cultibus aeternum meruêre in saecula nomen.
Nunc age cultorem expediam quem protinus horto
Admovit genitor, vetitit quâ criminis expers


page 109

Mille volup tatum species hauriret abunde.
Nam collecta fides Adamum rure Damasco
Arguit esse satum, dirae quâ conscia stragis
Hei dolor, immaduit germano sanguine tellus.
Nam genitor pulsus caelesti degener horto
Hac iterum stetit exulhumo, sed funere nati
Pollutum hospitium fugiens, crudelia rura
Deseruit, Canaaeque plagis vestigia tendens
Sedibus ad Chebron positis penetrialia fixit,
Atque illic placida compostus pace quicuit.
Novit enim, novit penitus tellure sub ista
(Aemula quae quondam divini floruit horti
Cum nondum Sodomem ultrix absumeret ardor)
Exacto spacio promissi Seminis hortum
Surgere, quâ laetas arbor vitalis in auras
Prodeat, amissam red dat quae mansa salutem.
At Cain, ut memorant, cognati funeris auctor
Non procul a Libani cultis radicibus Hanoch
Condidit, et diras eduxit ad aethera moles.
Verum haecangusti constrictus limitis ora
Desero, nam terrae positum in regionibus hortum
Laude veho et nomen sublime ad sidera tollo.
Forte duo adversa Luci regione patebant
Fatali arcanas servantes arbore vires.
Hinc loca virgultis conserta explevit amoenis
Vana superstitio, rerumque a luce sacrarum
Imposuit nomen Luco, divisque dicavit,
Quem neque fas igni cuiquam, nec sternere ferro.
Alter erat dictus vitae de munere lucus,
Florea nam varios fundebant brachia fetus,
Malaque per campum ramis excussa iacebant
Quorum rubra latent lento sub subere grana.
Hinc Adam dum vita prior sine labe manebat
Carpebat fructus quos ipsa volentia rura
Sponte sua tulerant liquidas inluminis auras.


page 110, image: deld0110

Hic focus, atque penu constructum mille paratu
Mistus ubi divis convivia traxit Adamus.
Quippe ex proventu rerum quas aedidit hortus
Curasset fres animali in corporis usu,
Unde olim ad superi naturam seminis illum
Verteret inque novum mutaret Spiritus ortum,
Alter ab officio sortitur nomina lucus,
Praescia reddebat qui corda bonique malique.
Auguriique sidem fatalis fructus habebat:
Hinc quercus habitae Graits oracula quondam.
Huc crebro subiens Adam cum gente nepotum
Relligione locum cunctos servasset in annos:
Haesacris sedes epulis, hic ariete caeso
Debita cum vero soluisset vota timore.
Sed data sors, ne quis sceleratos vertere morsus
Audeat in fetus quos arbor habebat opimos:
Nam Deus et venter non una in sede coluntur.
Atque haec dos horti, prima haec de stirpe voluptas
Arborea: qualis nostros cultura per hortos
Exercet teneras fecundo in candice plantas:
Aut ut Abram terrae mandans genus omne virentum
Alterius ramos alieno in stipite fixit.
Hinc fruticum tractus vacuos digestus in agros
Exiit ad caelum, largo qui pondere pressus
Viribus eniti valli consuevit acerni.
Qui nec erat vates, nec vatis filius Amos
Ruris opes coluit paster Sycamina stringens,
Quae nisi lcalpta forent, et pingui Pallade tincta,
Tunc ingrata ferent haud ullos brachia soetus.
Sic fructus sperate bonos ô sacra professi
Saucia lege Dei si pectora, Gratia sanet
Instar habens oleae pacem avae mentibus affert.
Quippe loseph quo non diuûm reverentior ullus
Iura dabat Solymae populis, vernante sub horto
Funestam statuit vivo de pumice fossam


page 111

Corporis hospitium lucis iam munere functi.
Atque huc exhaustus curis, et rebus agendis
Devetum tendebat iter, portumquesub ipso
Quaerebat tumulo pertaesus gaudia mundi,
Et secum vitae reputabat saecla futurae
Spe sua damna levans, nec longum tempus, et illo
Composuit topho relevatum estipite Christum
Humanam propria dum pensat morte salutem.
At super haec, riguum muscosis fontibus hortum
Laeta tenent armenta ferarumque horrida membra
Pascuntur viridi in stabulo sub lumine aperto:
Ut variae species dia ratione carentum
Nexibus arboeis regum clauduntur in aulis
Septorum genus, et vivis satiantur in aruis.
Namque alio Deus e tractu genus omne ferarum
Duxit, et Adami passim submisit habenis.
Omnibus ex habitu mentisque propagine nomen
Fixit Adam, mentem nec dum caligo serenam
Labe mala infecit, tenebrosa et sorde reatus.
Haec equidem gravido venit de rure voluptas
Plena timore Dei dum res stetit integra vitae.
Nunc quoque progressus hominum mens aemula feclt,
Et varias usus quaerendo protulit artes.
Quippe Sigismundus bavarum qui sceptra gerebat
Inciusit riguum nexis cum torquibus hortum
Desuper alituum series ne lapsa per auras
Turpe iterarripiat, silvestriaque antra revisat.
Nunc iocus est fonti, pelago qui rura sonati
Irrigat et scatebris caelestem temperat hortum:
Ceu Sodomae tractum passim fecunda rigabant
Flumina et Aegyptum spargebant ostia Nili
Limitibus diffusa suis, limumque trahebant
Felicem dulcique uligine rura iuvabant.
Nam fons qui medio latices e vortice spargit,
Et ramenta vehit venis abrupta corustis,


page 112, image: deld0112

Quatuor in tractus adversis cornibus undam
Dividit et rapido insultans discernit ab alueo,
Alter ut Auroram flexus petat, alter Iberos,
Ille latus mundi gelidam quod tendit ad arcton,
Hic rapido pressas Cancri sub sidere terras.
Qualis in antiqua gentis ditione Nariscae
Mons situs extremas positu qui terminat oras
Teuto nidum, multa praecinctus vertice pinu,
Quatuor effundit vastos radicibus amnes.
Flexus ad Auroram tractus petit Oegra Bohemos,
Moenus at oppositis sua cornua dirigit undis
Te piscose sequens Francorum Rhene pagros:
Naba lacus Istri sequitur, Sala turbidus Albim.
Sed scatebris excussus erat fons lucidus horti
Cum pater arbittium ventis permisit et undis,
Omnia dum late series convellit aquarum,
Illiditque vadis, diraque voragine terras
Haurit, et in praeceps tumido rapit alueus amne.
Nam simul ira Dei fatali cuspide caelum
Impulit in latus ac pluviae ceu foedere pacto
Aeris e gelido tractu cecidêre solutae:
Fit fragor. et fundo insultans freta concitat imo
Aestus, et immissis Nereus luctatur habenis.
Hîc rapidus voluit mortalia saecula vortex,
Hic summo pendent nantes in gurgite, et illic
Sternit humum liquivor, et cumulos devoluit arenae,
Et iuga deiciens, avulsaque viscera montis
Explet humo caveas, et planas obstruit oras,
Ut sae peaggeribus ruptis impune videmus
Efferri in spacia, obiectasque evellere moles
Vel nive, vel pluviis auctum liquoribus amnem,
Qui quondam leni placidum trahit agmine flexum
Dum mitis caeli status est, dum ridet Apollo,
Et madidus pennas in carcere continet Auster:
Iamque ubi concretis iacitaura vaporibus imbres


page 113

Quos Pelago exhausto Typhones in aera torquent:
Tendit in arua furens cumulo, septumque revellit
Oppositum, cursuque volans dat lora secundo:
Ille parit tectis stragem, et spes eruitanni,
Et pelagi dorsum pressuras deicit alnos,
Obstantesque solitractus velut ariete crebro
Collisu trahit, et cumulis cava iugera replet:
Et nunc ille novo deducit tramite sulcum
Excussus calle et solita reflexus ab ora.
Quippe alius toto naturae vultus in orbe est,
Ex quo colluvies fatali proruit haustu
Terga soli: heu quantas passim dedit illa minas
Collibus: ac infra positis declivibus oris.
Atque ubi nunc pressi saltus convalle reducta
In latus urgentur, quorum sub tartara radix
Tendit: ad aerias sedes iuga vertice quondam
Surgebant: vallesque cavae quas obruitagger
Expletis scrobibus, nunc molem ad sidera tollunt:
Unde per anfractus terrae tacitosque recessus
Qua suspensa facit gradibus vestigia fossor,
Dum terrae venis abstrusum quaereret aurum
Offendit genus arboreum, quod transtulit humor
Terreus in lapidem, et partes explevit inanes
Saxea vis intus, manet arboris integra forma
Attamen, exertique patent in robore rami.
Vidi ego qui silicis venis excuderet ignem,
Susciperetque putri fumantem in suberelibri
Ut ligni exuvias Vulcani absumeret ardor.
Cur non in latebras convulsas truserit ornos
Effera vis laticum, stigysque admoverit umbris,
Cum mundum insano concusserit aequore vortex,
Et loca divellens aliis devinx erit oris?
Nam qui nunc Lunae de montibus exerit ortum
Nilus, et Aemodiis Ganges qui candida tollit
Ora iugis, longo spacio diducta locorum:


page 114, image: deld0114

Ante undas uno manabant fontis ab alueo
Flumina, nunc longis inter se passibus absunt.
Fama est Eufraten, fama est quoque Tigridis amnem
Occultas egisse vias sub viscere terrae:
Ut Libani venis arcano serpere flexu
Iordanis solet, et gemino se vortice scindens
Exetit ora foras, sinubusque inflexa reductis
Unda coit, fluvioque imponit idonea nomen.
Sed nunc versa soli facies, confusaque mundi
Forma tulitiactum, primoque recessit ab ortu,
Postquam iusta Deus permittens frena furori
Ter graviter lapsum, ter diris dedidit orbem.
Sed prius et vires fluviorum, et nomina versu
Expediam, quia summa sequor fastigia rerum,
Atque pedum flexus pono in vestigia Mosis.
Ducit ab Aurorae populis sua flumina Ganges,
Perque Hevilae tractus, Ophyraeque effunditur oram,
Quae rutilas dum gignit opes aurique metalla
Exhibet in venis, tellus habet aurea nomen.
Ille est quem Phison Solymae gens accola terrae
Nuncupat, in campum laxis quod fusus habenis
Arua premat pelago, sterilesque aspergine terras
Imbuat, et vires vicino humore ministret.
Quin etiam Gihon Pharia in regione quotannis
Obicibus rupits tumet altus, et excitat imis
Stagna refusa vadis, rursusque in se ipse residit.
Atque hinc augurium vocis tibi Nile fluebat
Quod limo saturas immunes imbribus agros,
Et tenuem argillae massam trahis imrer arenas,
Cum gens Isacidum glebas excerneret undis
Materiem laterum, coctis si moenia cingant
Aggeribus, caeloque parent educere inolem.
At qui Medorum rapido secat agmine fines,
A ia culo nomen ducit, Tigrisque vocatur,
Adpellant celerem Medi qua voce sagittam;


page 115

Namque fere teli volucrem praevertitur ictum,
Arua quod Eufrates pingui invet bereglobae
Nomen habet, scatebrisquon am turgentibus omnes
Fundebant sese in spacia ae uliginelmta
Temperiem, viresque dabant caeleitibusaruis.
Hi vero flexus fluviorum atque area sontis
Pervacuas extenta plagas excursibus amplis,
Immensi poterunt specimen tibi prodere ruris.
Optima pars mundi, Solis quae vergit ad ortum
Ora A siae, tellusque Arabum Lybiaeque calentis
Iuncta plagis horti statione manebat eadem.
Solaque non horti partes Europa tenebat,
Hinc Erephae nomen deserta Europa recepit.
Sed quis nam statuet tam vastis tractibus hortum
Insedisse solo quantum patet orbita Phoebi,
Audeat ut tanti se opponere laudibus horti?
Hic Verassiduo mulcebat prata tepore,
Nec terrae dorsum ferro conveliere adunco,
Nec saturare fimo pingui, nec spargere grana
Fas erat audebat non ullo semine iacto
Herba levare comam et tellus largissima rerum
Omnia liberius nullo insectante sub auras
Vi propria suffecit, opis non indiga nostrae.
Praesertim riguis si fluctibus amnis abundans
Exiit, obductoque aspersit iugera limol
Et vivi latices vires languentibus herbis
Suffecere virent fruti ces et spicea messis
Quae nullus passa est hominumue, boumue labores.
Denique non magno patet hortus amoenior orbe
Consitus, aetherei certer qui laudibus horti:
Magna licet Sodomes commendet gratia tractum
Pinguibus ut sulcis frumenti exponeret herbas,
Et si non piceo consumta ardore perisset
Dum grave supplicium malus ignis in igne luebat:
Hortus erat Sodome promissi Seminis olim.


page 116, image: deld0116

Quis velit in numerum nostros; nisi turpiter hortos
Addere et in medium tenues producere saltus,
Quos cultura sagax virgis congessit odoris,
Aut virides struxit perplexa ambage receslus,
Ceu quondam theseus convexum iter omne revoluens
Multis capta viis filo vestigia rexit:
Ut taceam nostros clivoso in iugere fundos
Queis variae illudunt pestes, quos exiguus mus
Verteret, inflexo nequicquam adnixus aratro,
Aut oculis capti foderent pro vomere talpae.
Pinguia saepe quibus committimusordea sulcis,
Pro molli stipula tactu venit aspera messis,
Et quae nunc tellus lapsu infestata nefando
Noxia monstra ereat, populant quae farris aceruum.
Vidi ego culta diu, et multo versata labore
Rura tamen retro in peius conversa referri.
Non tamen hic opus est animum distenderc sensu
Flumina quod positus hodie testata vetustos
Ruris ad extremas oras stant. limitis instar,
Ceu ubi discernitlitem lapis arbiter aruis.
Nilus ac oc casum Ganges se flectit ad ortum,
Ad Boream reliqui vertuntur flexibus amnes,
Dum ternl lateris tentant effingere formam:
Qualis cum rapido conterminus Albis Elistro
Mysorum cohibent in morem limitis oras.
Sed iuvat ulterius memorare ex ordine lectas
Ruris opes et stagna vadis tentare sub imis:
Quae quamvis vitreo gignant sub gurgite pisces,
Fulua vehit Ganges preciosi grana metalli
Pulchraquibus gracili ducatur bractea flexu
Mollia quae decoret radia nti carbasa tractu,
Et telaetextum tenui discernat in auro.
Flexile nam venis Ophyrae quod caedituraurum,
Et quivae nudus Arabs terrisque undisque ereata
Fulua legit ramenta, cribro dum tentat arenas,


page 117

Omnibus exacta contendunt sorte metallis.
Atque hinc Obryzon conciso nomine vulgus
Aera vocat largis Ophytae producta fodinis.
Quippe Moses sacro qui gesta, volumine pandit,
Narrat avi natos Eberis (qui nomen Iberis
Indidit) ad terras Hevilae cessisse plagasque
Felices Ophyrae, atque illic fixisse penates.
Inde nepos Iesse sapiens, et filius Assae
Rex Iosaphat glebas facti infectique metalli
Ex Ophyra exegit votis a sanguine iunctis.
Et nunc fama refert Ophyram tua Carole iura
Accipere, et fossam Salomonis funder. largo
Aera specu, et rutilas gremio producere glebas,
Ast alio dicunt Ophyram nunc nomine Peru.
Hinc quoque Fernandus quondam, de cuius alumna
Carolus in lucem felicibus exiit astris.
Ex Ophyrae venis massam fulgente metallo
Pondere et aere gravem, quam non manus ulla peregit.
Non focus abstersit labem, sed viscere terrae
Egestam accepit monumentum divitis orae.
Adde quod et Ganges glebam candentis Electri
Voluit, ubi terrae melior producitur humor
Qui gelidis concrevit aquis, et marginis orae
Allisus fundo fluctu cedente resedit.
Nec Badalah resinae guttas, sed succina signat,
Arboris heliadum lacrimas quae credidit error
Quid memorem gemmas niveo fulgore dicenres,
Scilicet in conchae genitas testudine baccas
Gemmarum genus aethereo de rore creatum:
Namque Soham possis albentes dicere gemmas,
Ut phenenim rubro certantes aerelapillos.
Quid. quod in his opibus Solymaenova tecta figurat
Provida gens Vatum? quia nam fulgere metallo
Conserta, et gemmis fingit rutilare coruscis.
Quanta voluptatis species eratillius horti


page 118, image: deld0118

Texta plagae tenuis liquidos immittere in amnes,
Turgentesque sinus lini distendere gemmis
Concharum, atque auri ramenta, et succ cina flaus
Verrere. et extremis exponere fluminis oris?
Ut qui caeruleum funda diverberat amnem,
Undivagosque greges unco complectitur aere:
Aut veluti laqueis tentant vada caerula ponti
Sudeni, et glebas Electri in flumine captant.
Sed quis erat primis mortalibus usus in illis?
Nec dum tegmen erat, nam cum sine labe gerebant
Pectora, et externi cultus non indiga membra:
Tum Solis radiis monstrabant corpus honestum,
Nec pudor ullus erat, nec praessae nubila frontis
Effigies, quia nulla lues commissa serenae
Aspetsit maculas animae, non avius ordo
Membrorum ex cussit recto de tramite cordis
Im pulsus at cuncta sua in statione manebant,
Sed pudor, et labes una regione morantur,
Qua pudore est, illic vitae praeposterus ordo est,
Libera mens viciis nullo cenfore rubescit,
Mens imbuta dolis liquidas non suspicit auras,
Sed solet in tenebris occultam degere vitam.
At mihi tam prudens nemo persuaserit auctor
Coner ut inficias ullis rationibus ire.
Nam quid in externo quaesisset tegmina luxu
Gens inoperta quidem, sed luce ornata Dcorum,
Et domus, et structura Dei pulcherrima rerum.
Sed tamen in terris spacium dum fata dedissent,
Rebus ab his vires animali in sorte levasset.
Nec magis auxilium veniet praesentius aegris,
Quam species auri cum redditur haustibus apta,
Et liquor Electri pinguis, glebaeque salubres
Aemula de conchae sortitae nomine baccis.
Quod superest, cunctis certat proventibus aevi
Gratia, quae veris commendat dotibus hortum:


page 119

Namque Deus vacuo contemplans rure vagantem
Expertem consorte hominem, non utilis inquit
Est mora, et in triplici statuit consulta senatu:
Cum pare quae que suo ducant animalia vitam.
Et sobolem tendant proferre, genusque tueri?
Solus homo, flos ipse orbis, sine foenore vitam
Exigat, et nusquam sensus, et dia reperta
Pectoris exponat, sed mentem pascat inani
Contuitu et frustra foveat sua gaudia solus?
NonitaS: Sed vitae comitem, sociamque laborum
Cogitat, et lentum iustillat per membra soporem
Fusa viri, riguo qua flamine planta resultans
Saepe lcui somnum suadebat inire susurro:
Dissinditque latus, fixamque in viscere costam
Exerit, atque maris condit de carne maritam.
Mox ut erat somno excussus, consortia membra
Novit Adam, sentitque pias in pectore flammas:
Quis novus hic nostris successit cordibus ignis?
Costa meo pro corde stetit quam cernimus, inquit,
Nec me sanctus amor, nec me mens mutua fallit,
Perque vices quod cor affectus spirat eosdem.
Ut vidi, ut perii, ut me pius abstulit ignis,
Ossa calent, et cor ad partem cordis anhelat.
Nec plura, arripuit flammas confessus honestas
O animae pars magna meae, nec fallit imago
Memea, namque viri carnem, nomenque virago
Pulchra Dei structura geris, tu curia menti
Cum qua concilium fanctis de rebus inibo.
Cedant rura tibi, ruris tibi summa voluptas
Cedat, in hoc horto me pignora cara quotannis
Ferre iuvat, sine te totus mihi displicet orbis,
Hic novus ortus erit, novus hincgenerabitur Adam.
Ipsa focum cinges erebrae propaginestirpis
Vitis ab exemplo late quaebrachia spargens
Laetitiae humorem generoso in palmite gignit.


page 120, image: deld0120

Sed patrio haerebit lateri latere edita proles
In vivam specciem semper frondentis olivae.
Sic ait: at magna superum stipante corona
Filius aeterni patris connubia condens
Pronubus adduxit sociam, simula ccipe dixit
Caelumque, tractusque maris, terra mque prosundam,
Omnia ius vestrum accipiant, ultroque ministrent.
Tu vero sociam digno complectere cultu,
Ipsa tibi auxilio subeat, vitaeque lcuamen
Praestet, et ipsa tibi diadema aspiret honores:
Vive, vale, et sobolem genera, mandataque serva.
Dixit: et accepit divinum munus Adamus.
Dumque habet hanc terris, terris habet omnia solus.
Hactenusaetherei cultum lustravimus horti:
Qua genus humanum solida sub imagine divum
Libern fixisser placida vestigia gressit,
Ni coluber vanis vicisset pectora verbis,
Vertissetque dolis, et spem fecisset inanem,
Doncc succumbens culpae fas verteret Adam.
Tum patriae fines, et dulcia liquimus arua.
Pars Erepham, et steriles Seyi hiae possedimusoras.
Hicingratus ager nullum sc semine iacto
Induit in florem, fallunt sua vota colonos,
Pro stipula vepres subenirt, et millae ruinae:
Tantum dira lues potuit mutare bonorum.
Quid nemora, et variis digesti frondibus horti?
Nunc te fata vocant, linquenda est maxima tellus,
Et domus, et dulcis coniunx, et pignora lecti,
Sola brevem dominum sequitut funesta cupressus.
Sed quie ego antiqui revoco monumenta doloris.
Quod perit, incassum mortalia vota requirunt,
Quid femel amissum est nulla reparabitur arte.
Ergo altus quaerendus ager mortalibus aegris
Quem nunc ipse sita plantator morte paranit.
Et rosco tinxit sudautis vortice guttae,


page 121

Et lateris rima lympha saliente rigavit.
Ille quod amissum est grandi cum foenore reddet,
Omniaque in melius quondam collapsa reponet.
Nam Deus ipse novis digessit cultibus hortum,
Arbor ubi vitae pandit sua brachia Christus,
Ex qua perpetuae caelestia dona salutis
Carpimus, inque fide vitalem man dimus escam.
Illic cum teneris educens germina plantis
Ore ministrorum proponit semina verbi.
Quippe Dei verbum ros aethere sparsus ab alto est,
Ex quo concha venit quae cordibus utile praestat
Auxilium, et lapsas revocat sub pectore vires.
Nempe Fides animum casu quae firmat in omni,
Et verbo instillat vitam, viresque renatis.
Has, et non alias Christus conquirere gemmas
Imperat afflictae relevent quae tempora vitae:
Ergo animae quicumque suae capit arbore ab illa
Ambrosias epulas, et gemmas adplicat aegris
Cordibus, insano cum feruent omnia motu:
Stabit ovansanimis, nulloque moucbitur ictu,
Et tandem Elysii succedet sedibus horti,
Ac Solymae nova tecta novae fulgore corusco
Gemmarum, fuluique aeris constructa sub auras,
Quae non ulia aevi valeat mutare vetustas
Incolet, et regni promissas carpethabenas.
Saluete ô gtatis caelorum debita regna
Omnibus in Christo qui spem fixere salutis.
O bene quod cccidit, quod Adam male perdidit hortum,
O quantum meruit nobis mala culpa bonorum?
O quantus datus est, qualis prolaberedemtor?
Hic melior patria est, hic hortus amoeniorillo est,
Iam pulsis iam rura patent reserata, redite
Extorres, patrii statio queîs publica ruris
Clausa fuit, nunc est facilis conscensus Olympi,
Summus obit qui nostra piat delicta sacerdos.


page 122, image: deld0122

Et nunc aeternum ditione tenebimus hortum
In cruce quem iussit fidum sperare latronem.
Pulchrior huius erit species, et amoenior horti
Gratia, quem Christus cum sanguine tinxit, et unda:
Illum quadrifluo simplex liquor imbuit amne,
Ast hunc iusticiae manans de fonte perenni
Sanguis et unda rigat, varioque in flumine pingit.
Christe veni, et diris mundi nos transfer ab hortis
Qua tribuli, lappaeque virent, et noxia morsu
Serpentum genera, et squalentes terga lacerti
Sibila dant, spirisque ligant ingentibus orbes.
Hei fugite hinc miseri, fugite hinc, latet anguis in herba,
Non hic certa piis statio. sed in aetheris horto,
Huc nos fata vocant, instat nunc tempus, eamus.

SIMSON. LIBER 1.

AR ma virumque cano Syriae qui primus in oris
Mille viros letho maxillae misit ab ictu
Vi superum, summasque arces evertit, et hostes
Hostibus immistus propria cum morte necavit:
Tantae molis erat Solymam defendere gentem.
Urbs erat, invisi Syriis tenuere Philisti,
Quam petiit fatis olim caelestibus actus
Sole trahens homen, Manôa patre stemmata Simson,
Huic roseus summa pendebat parte capillus,
Cuius quam servata diu natura fuisset,
Tam res incolumes patriae, roburque futurum
Mirando adparens praedixit in alite Christus.
Hic aditum quaerens ut iusto Marte Philistas
Occupet, et Syriae tenues spes liberet hoste,
Foedus connubio iungit: vaga fama sed urbes
Pervolitat, dolus, amne favor quis ab hoste requirat:
Vix e conspectu patriae telluris, in altos
Tendebat campos, et amictos vitibus agros:
Ecce leo praestans animis, neultumque feroci


page 123

Virtute exupera ns nec non iuvenilibus annis
Fertur in arua furens atque huc obversus et illnc
Vestigat praedam indignans fultiaque comantes
Attollit ceruice iubas, quem tetra rudentem
Silvae omnes atque antra tremunt montesque resultant.
Ergo insultantem fremitu, lethumque minantem
Non tulit ulterius Simson, sed fertur in hostem
Non clava neque enim clava vitam ille dedisset,
Dorsum immane manu premit, atque ingentia membra
Sternit humi: sparso rorarunt sanguine flores.
Nam vires furor omnipotens, animosque valentes
Indidit et stimulis haud mollibus impulit artus.
Ergo iter inceptum peragit rumore secundo,
Tandem et speratae Simson advertitur urbi.
Et thalami sociam invisa de gente requirit.
Hanc socer intactam primisque iugarat
Ominibus, sed sacra thorrcelebranda futurum
Distulit in tempus, patrio dum sanguine iuncto:
Orbe alio positos, vocet ad connubia Simson:
Dumque illic fertur nota regione viarum
Observata legens retro vestigia Simson:
Miratur, quia nam putri de caede leonis
Insincerus apes genuit cruor: aedita costis
Erumpunt habitantque modis animalia miris.
Pars rigidas flano distendit nectare costas,
Parsque favis ponit semeso in corpore fundam
Crure thymum portans, et floribus horrida texens.
Nam calor, et calidis corruptus in artubus humor
Materiem reddunt generandis fetibus aptam.
Ergo favi partem Simson delibat, et explet
Melle famem, rapidi generato in ventreleonis.
Exspectata dies aderat quam dixerat Hymen
Connubio, proceresque ad iura iugalia Simson
Excierat: laeto complentur limina plausu.
Tum lecti imlenes pinguicum carne ferarum


page 124, image: deld0124

Dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant,
Et fallunt sermone diem, virtusque loquendi
Materia est, referunt cum gestis tempora rebus,
Naturae aut causas certant aperire latentis.
Maxima praecipue devicto pugna leone
In sermone fuit: visum mirabile cunctis
Quod iuvenis nullo telo spaciosa Leonis
Presserit ora manu, discerptum et sparserit aruis.
Aspice quam verso currunt momenta tenore,
Nunc pubes frena excutiens, et rebus honestis
Corda aversa tenens, et iniqua monentibus aequa
Noctes atque dies venas inflatur Iaccho,
Indulgetque choris, soluitue in iurgia linguas,
Dic qiubus in mensis hominum non fama laboret:
Fit cruor, et caedes, aevo sic omnis nostro
In peius ruere, et recto contraria ferri.
Olim autem docto tempus sermone trahebant,
Nec gula plus meruit quam casta modestia laudis.
Talem se hospitibus certum est gessisse vocatis
Naturas dum rendit apum perquirere Simson
Doctus ab exemplo tacita quod mente premebat.
Scilicet exactum ratio mortalis habebat
Semine diverso diversa animalia nasci,
Atque alia ex aliis prodire insecta sub auras,
Perque vices nasci de rebus semina rerum.
Sic eruca perit, de qua sub tempore veris
Papilio calidam pinnis emergit ad auram:
Sic anus exuvias ponit sub fronde cicada
Unde alia egreditur quae pollet in arte canendi.
Edula de putri veniunt examina tauro,
Ac asper crabro fibris generatur equorum,
Aut Asmi latere essaeto Scarabaeus in auras
Editur: et spinae serpens producta medullis
Fertur, ubi e vivis hominem naturae removit.
Nam licet humana procul a ratione repulsum est


page 125

Unde vicem rebus genitrix natura rependat:
Par tamen est mentes retineri indagine rerum,
Ac oculis passim comperta exempla tueri.
Nam Deus in brutis morum simulacra notavit
Lucet ubi expressis ratio divina figuris.
Exanimis quod apes, et dulcia mella creat bos
Usibus apta piis, placat qua numina Flamen,
Omen habet ritus: fierer cum victima Christus,
Ex illo ingressum dulcis doctrina movebat,
Quaeque apis exemplum praestat respulblica Christi.
Cur tamen ex hominum praestanti corpore serpens
Emergit, radiis ubi spina intersita dorsum
Munit, et ut fixis intus cor sepibus ambit?.
Nempe homini infudit lapso contagia serpens,
Hoc alitur vitium producta in stirpe nepotum,
Et liquefacta hominum serpens per terga creatur.
Nam reus aeterna si quisquam in morte manebit,
Mente habituque geret formam serpentis aviti.
Haec, et plura tenet memoricum pectore Simson:
Dicta per ambages vulgi proponit ad aures
Obscuris vera involuens, sed cognita nulli
Facta prius: nam quod tauris examina crescant,
Audierant, sed enim similis natura leonum
Obsertrata fuit nullis cultoribus agri.
Ac prior, heus inquit iuvenes recludite sensus
Contexti involucri, tollat sua praemia victor:
Praebet edax victum, dulcedine fortis abundat.
Ergo agite, et sensum si vestra indago latentem
Eruet in lucem dum septima fulserit Eos,
Quisque ex hoc numero quid dam mercedis habebit,
Et numerum aequabo feste cum vestis amictu.
Ergo agite, et sensum nivestra indago latentem
Eruet in lucem dum septima fulserit Eos,
Ipse ex hoc numero tantum mercedis habebo.
Sors placet, et variis errat seutentia dictis:


page 126, image: deld0126

Nam quamvis duro praestantes robore tauros
Ulterior vocum structura notare videtur,
Vana tamen membrum prius argumenta refellit,
Namque boves nulla satura ntur caede ferarum,
Frondibus, et victu pascuntur simplicis herbae.
Ergo ubi non caussae sententia digna reperta est
Septima dum caelo stellas Aurora fugarat:
Consulto statuunt precibus quo victa puella
Prodat eis fati sensum sermone sagaci,
Ni fa ciat flammis ipsam subvertere certum est.
At primum passa est voto pereunte repulsam
Femina, sed postquam lux septima protulit ortus,
Instanti veniam dedit, et consultus in auras
Expediit Simson tacito quod pectore texit.
Ad fremitus habuit non corda invicta leonis,
Ad gemitus habuit non corda invicta puellae.
Ille dedit causam, sed eam dedit illa vicissim,
Quae sensa audierat, mox sensa audita reclusit:
Multa audire decet mulierem. multa tacere.
Iamque ubi lux vitreo mersit se septima ponto,
Collecti iuvenes quae sint ea gesta revelant
Tecta modis miris, arcanaque sen sa recludunt:
Nil mellis succo praestat, fortique Leone.
Postquam consilia in lucem clam prodita sensit,
Talia flammato iactabat pectore Simson.
Ni mea bos vestros operam impendisset in agros,
Messis adhuc primis iam vestra lateret in herbis,
Cordaque vanus adhuc error suspensa teneret.
Sed Deus ipse viro vires incussit, et artus
Impulit, afflatu praebens fomenta furoris.
Ergo iter accelerans defertur in asclonis oram,
Atque illic anima cum vestibus exuit hostes,
Praemia deponens illis qui sensa tenebant.
Tempus erat quando ad fructum iam spicea dona
Frocessere, iacent connexo fasce manipli,


page 127

Cum fama ignaras Simsonis perculit aures
Consortem thalami taeda cessisse iugali.
Nec conferre gradum, aut defectus poscere causam
Concessum eit illi, durus socer irrita iactat
Iura tori, pactosque alio traducit amores.
Hanc meiiorem animam tibi pro peiore rependam
Inquie, et hanc offert, veteres nunc excute flammas,
Haec minor est aevo, formae sed imagine maior,
Et nullius adhuc tetigit devota cubile,
Hanc tu iterum nuptam thalamo sociatus habebis,
Omnes ut tecum, ni mors intercipit annos
Exigat, et mensam pulchra cum stirpe coronet.
At Simson scelerum im patiens, tantaeque repulsae,
Nec dum etiam fictae lacrimae, nec prodita selisa
Exciderant animo, tandem sic voce profatur:
Tantanc vos tenuit stirpis fiducia vestrae,
Nunc aliena fide rupta miscere paratis
Connubia, et pactas audetis vertere leges?
Vos ego clade omni Martis, modo vita supersit.
Insequar et culpam hanc vestrorum morte piabo:
Haec effatus, et in verbo vestigia movit.
Haud impune quidem sivit Manoeius heros,
Namque plagis saltus cinxit, vulpesque sub imis
Rimatus latebris deprendit, et igne micantes
Astrinxit taedas caudis per mutua nexis.
Ecceautem vulpes flammae metus ipse nitentis
Concitat in rabiem, saevit magis ignibus ipsis
Accensus furor, et nunc huc, nunc impulitilluc,
Omnia quo circum discursu visa repente
Feruere culta soli, et passim considere in ignes.
Forte Philistaeasrumor cumvenit ad aures
Simsonem pro iure tori, turpique repulsa
Censuram exigere: anthores infoedere rupto
Demisere neci flammis cum stirpe, domoque
Occidit una domus, sed non domus una futuras


page 128, image: deld0128

Sufficit in poenas, eadem sors obruit omnes.
Est curuo anfractu spelunca, receptibus apta,
Aspera quam natura loci cum faucibus arctis
Fecit inaccessam, et multa circum arbore texit:
Huc iter occultum subter cava viscera montis
Tendit, et accessum vasti regit obice saxi,
Dum patriam armati circum obsedere Philisti.
Civibus ut belli patuit data causa, fremebant
Una omnes quise patria tllure tenebant,
Continuo et vires hosti et socia agmina iungunt,
Et iuveni in latebris intendunr vincula collo,
Sorte data, ne quis vim vinclis addere tentet.
Ast iram Deus excinit, vimque addidit irae,
Cum subito incautos Simson crinitus in hostes
Proruit, exoluitque manus, et gutturis osse
Arcadiae pecudis profligit mille viros vir.
Nuncque hos digresstis, nunc hosti intercipit illos,
Nec dare terga fugae patitur, nec tendere contra.
Non aliter serpens squamis defensa suaeque
Duritia pellis sinc telis occupat hostes,
Hos premit amplexu, cohibetque volumine tergi,
Hos animae vitio necat, illos tabe veneni.
Tum vero gemitus tristi sub morte cadentum
Auditur, factis manat cruor undique rivis.
Non haec humanis animis, non arte magistra
Proveniunt, nec eum sua dextera servat in hoste,
Maior agit membris Deus, et Deus incitat artus.
At veluti latebris anguem cum traxit ab imis
Ceruus, eum dira sitis a contage fatigat,
In nemore et laticem fontis rimatur opaci:
Sic ubi lassus erat ranto in discrimine rerum,
Tum sitis in venis talido collecta labore
Corripuit iuvenem, visque omnis abivit in auras,
Ora tamen voris aperit: Nunc suffice lapsas
Summe pater vires, animum que impelle labantem:


page 129

Non hostis spolia ulla peto, non tanta cupido
Mentem agitat, sicco sed emm sitis ora palato
Corripit, et fessos quatit aeger anhelitus artus,
Vix etiam fauces tibi nunc in verba resoluo,
Sat mihi lingua vadis humens, haec nostra cupido est.
Annuit, et lasso voti succedere partes
Mente dedit genitor, sed enim, mirabile visu,
Maxilla in veteri fissus praebebat aquam dens,
Et rimam emisso fontis liquore trahebat.
Interea dum fata virum dant luce potiri,
Rectoremque sinunt terris dare iura paternis:
In thalami partem turpem contraxit amicam
Hic ubi Gasa patet vallis munita profundis,
Excubias vero compertis rebus agebant
Cultores urbis, dehinc fultos obice postes
Munibant, aditum que omnem custode tenebant
Ut captum ad lucem seruent sub moenibus urbis.
Iamque orbem caeli medium nox acta subibat,
Cum somno excussus surgit, fraudesque revellit,
Atque loco valuas movet imo e stipite raptas,
Ac humeris prae se portans fastigia montis
Accensu superat, medioque in vertice figit.
His ita transactis, mox ad Sorecidis amnem
Infamem Delilam Simson com plexus amore est.
Quae vitam tolerare colo, tenuique Minerua
Sueverat, ac questus inhonesta ex arte parabat.
Confestim hanc adeunt proceres, et sortis egentem
Invitant precio, si caussam inquirere vellet,
Qua sita vis magno se corpore misceat intus:
Quae scelera humanis animis non sua det egestas?
Sed multis vicibus de robore multa rogatus
Verba dedit Simson, et spe delusit inani
Ergo rudis lini septena volumina striuxit
Sub iuga quo Simson ducatura ab hoste superbo:
Mox alios, totidemque ligat per membra rudentes,


page 130, image: deld0130

Quos tamen ac nodum lino de simplice rupit,
Torta dehinc capiti de canabelicia nectens
Parietibus fixo coniunxit acumine ferri:
Hic tamen eripuit letho se. et vincula soluit,
Et simul avulasa clavos ceruice retraxit.
Nam quia crispantes pendent de vertice villi,
Non hostes vincire virum, nec vincere possunt.
Sed cum blanda modum votis non poneret ullum
Delila, tum verbis victus labascit amicis.
Olli (sensit enim robur sub crine teneri)
Fas omne abrumpir, polluto et voluit amore
Grande nefas, sedet hoc unum sub pectore fixum
Intentare necem iuveni, ne obtendere contra
Possit, et ad solitas accingi roboris artes.
Iamque adeo dulci racuit cum lumina somno
Obrutus: ex cubias proceres in limine servant,
Et musier ferro in cedens instructa bidenti
Stat super ora viri, fatali et turpis amica
Crine marem spoliat, praedaque potita nefanda
Clamat, iô proceres, date tela includite vinclis:
Nec vires poterat conferre ad proelia Simson,
Sed palmas ad Martis opus tendebat inanes,
Nec quicquam ulterius solitae virtutis habebat.
Defectum virtute trahunt cum reste renaci,
Perspicuosque cavae praedantur frontis honores,
Atque sinus reddunt evulsae lucis inanes,
Et sic pistrini in cludunt stridentibus antris
Ut Cererem frangat dura cum sorte laboris.
Ergo omnes Iongo soluunt praecordia luctu
Quod tandem indomitum sors dextra subegerit hostens
Conciliumque duces praelustri in limine cogunt,
Disceumbunt que toris auroque ostroque decori,
Atque fidem voti soluunt ex hoste subacto.
Interea ingluviem dapibusque meroque replebant,
Accitu in medios hostes hostemque trahebant,


page 131

Atque oculis captum media regione domorum
Ponebant, gens omnis eum stipata regebat
Illudens capto, et vim certans addere victo.
Sed coma Nasiri iam trunca cacumina nudo
Vertice protulerat, iam vis habet alta regressum,
Cum socio impubi Manoeius imperat heros
Ad loca deducat iunctis per mutua palmis
Qua domus incumbit geminis innixa columnis.
Paret, et ad statuas puer orbum lumine sistit,
Nam solus lateri haerebat gressumque regebat.
Nec mora trans statuas protendit utrosque lacertos.
Obnixus, tollitque loco quassatque trementes,
Sustollensque oculos caelo, sic voce precatur:
Supremum hunc Deus alme mihi concede laborem,
Nunc moriamur, ait, sed non moriamur inulti,
Ipse ego conucllam quassati culmina tecti,
His me quando aliud melius nihil ipse reliqui,
Aggrediar telis vel in ipsa morte tueri,
Morte mea unicamquos vincere nescio Marte.
Dixit, opemque Dei non vana in vota vocavit,
Nam pariter statuas magna vi strenuus ambas
Impulit in latus, et domus alta repente ruinam
Cum sonitu dedit, et procerum super agmina laeta
Incubuit caelumque horrendo puluere texit:
Dat tellus gemitum, concuflaque viscere in imo est.
At ivucnem egregium functum iam luce, supremis
Muneribus decorant, et saxum carmine signant:
Crine potens Simson patria requiesco sub urna,
Mors mea devicit, quos Mars nonsustulit hostes.

SIMSON. LIBER II.

SImihi fas pictam Nohae vidisse carinam
Nare per irriguos tractus, cum penderet omnis
Ferra nefas commune, feraeque hominesque perirent,
Area sed exciperet luctantes pinea fluctus


page 132, image: deld0132

Incolumis ducente Deo, qui feta procellis
Stagna vicem rectoris agens componere fluctus
Iusserat, ac hominum meliori parcere stirpi:
Non adeo mentem mulceret tanta voluptas
Indulsisse oculis, quam vocem hausisse salubreu
Victoris lethi superis cum redditus auris
Emai ad vicum geminos instruxit alumnos
Provida de Christo Vatum simulacra resignans.
Scrinia composuit Moses, ubi caelica clausit
Inra, docens legem nobis monstrare reatus:
Imposuitque thronum, quod quamvis crimina monstret
Cordibus, at legem nobis non posse salutem
Reddere, sed damnare reos, ut conscia facti
Pectora commotum fugiantque, tremantque Tonantem,
Ergo ut mole sua velat thronus abdita iura,
Haud secus et Christum censuram quertere legis,
Institiaque sua sontes velare necesse est.
Sic erat et Simson simula crum nobile Christi,
Innuba sacrato Nasirum flamine mater
Quem genuit, Solymi revocato a sanguine regis,
Hunc genitor regem statuit qui in verba salutis
De caelo veniat mundo, et legat agmina verbo,
Consortesque suo dicat de nomine gentes,
Solus ut ille suae caput et fiducia sponsae
Extet, et hinc Christi dicta est Ecclesia corpus.
Nec me an imi fallit mecum sentire Matthaeum,
Aemula cum ponit Nasiri nomina Christo,
Quae Manoae nato dederat Mirabilis ales.
Christus enim expositas cum templi in limine merces
Voce loco movet, ad vocem fugit institor amens:
Aut in humum verbo fusos ubi perculit hostes
Montem Palladia dum cingunt fronde virentem:
Aut ubi morte sua victor, tot funera in hoste
Perficit, et nigras sedes evertit, et omnes
Prosternit pestes Erebi, mortemque vorat mors:


page 133

An non exemplum Simsonis habere videtur?
Quin, hunc iustitiae Solem pia turba fatetur
Cui fatis aperit sacer impetus ora futuris.
Omnis in intonso Christi stat crine potestas,
Quem sparsum Assyriae frondis liquore rigavit.
Nempe coma exemplum Verbi tenet, omnis in illo
Vis latet, et regni impendens ceu nixa ruina est.
Hic externa adhibet verbo monumenta sonanti,
Pignora deponens voti: Nam rore salutis
Gratuitae renovat fetum qui luce carenti
Par fuerit, primas genitrix cum fudit in auras
Infectum lapsu primi genitoris, et ipso
Degenerem vitio naturae crimen amantis.
Sed purganda sacro sub gurgite membra lavantur.
Et rursum generat praecordia credula flatus.
Inde omnes vitae quos taed et turpiter actae
Prosequitur venia, et commisso crimine soluit.
Cumque animas sitis atque fames sub corde fatigat,
Ipsum se nobis epulandum praebet et haustus
Sanguinis arcana fidei ratione ministrat.
Hinc memores tantorum operum, decorumque suorum
Ante aram lustrati animis libamina sacra
Accipimus, quae cara sui monumenta reliquit.
His pater ipse suos aerumna servat in omni
Non aliis telis: his idem frivola perdit
Agmina, qui fidae se audent opponere genti.
Durate, atque animis verbum supponite vestris:
Namque ubi perdiderit Christi respublica verbum,
Perdidit omne decus, nec habet sua robora corpus.
Ergo operis causam qui vult comprendere nostri,
Tum sciat a primo genitalis tempore mundi
Si rerum inspiciat sericm, quo numinc Christus
Duxerit in mundo Sponsam sua verba professam,
Atque invicta suis praestarit robora membris:
Nam sua regna Deus verbi virtute tuetur.


page 134, image: deld0134

Principio summi Regis cum filius olim
Vellet in humana Sponsam sibi ducere gente
Omnibus excerptam terris, cui patria regna
Annuat. et secum consorti in honore reponat:
Ecce recens aetas catulos imitata Leonis
Hunc contra ingreditur, fremituque lacessit avaro,
Nec Patribus parcit quorum sub pectora sparsum
Numen erat, toto sed enim stat robore contra,
Decrescit pietas, crescit genus omne malorum.
Idcirco pater omnipotens in corde furorem
Traxit, quo tumidum Phaetonta removit Olympo
Ante Dei natum confini ut sede locatus
Divinum pressit solium, nostraeque saluti
Invidit, cum tergemini decreta Senatus
Ante aevi sancita dies percepit, ut olim
Ipse Dei natus demissus imagine vili
Inui sat mundum, nec formam luce coruscam
Spirituum reione poli, sed contrahat artus
Humanos ardore hominum, massamque caducam
Suspendat collo patriaque in sede reponat.
Nec mora, diffusis omni de parte procellis
Mergebat totum pluviis ultricibus orbem
Omnis uri videatur in imbres vertier aethet,
Nec mare, nec tellus ullum discrimen habebant:
Tantaene in culpas animis caelestibus irae?
Hinc sed ab exstincto farali in gurgite mundo
Nascebantur apes Semo cum fratre Iaphetus
Dulcia promisso de semine pacta sonantes
Cuius in officio patrum spes nixa quievit,
At cum Tharidae diuûm pater atque hominum rex
Aeternum haud longo sa ncit post tempore foedus,
Omnis ut a testa genitali in parte puretur
Cum dias hausit nisu mas aeditus auras,
Gentibus ut monstrer stirpem nota foederis huius,
Ex qua mortales Verbum Patris induat artus.


page 135

Huius item membri pars trunca moneere volebat
Non maris officio veniet quod semen in auras
Devotum primo felicrin valle parenti.
Hinc ubi ter centum labuntur cursibus anni,
Adde quater denos quos Solexegerat orbes:
Tum Deus Abrami ductam propagine gentem
Ex operum fasce in Pharia regione leuavit,
Neonon immunes a furni reddidit aestu.
Sed mox propusuit Sinai de vertice Legem
Deponens Canaan quo secum pignore certent
Si possent animo veros deprendere sensus:
Nam sese voluit sub imagine pingere Legis.
Ergo datae legis valeant quo reddere causam,
Iungunt se socios Sponsae quam reotor Olympi
Conscivit thalamo, Vatum, legumque peritam,
Atque illic in stant fatorum exquirere sensus.
Tum Deus excindit ductores Marte Philistas,
Et inbat in numerum partiri regna vocatis
Hospitibus Iosuam Canaae qui rura subegit,
At Regina torum Sponsi pertaes apudicum
Cui genitor sceptrum dederat, regnique coronam.
Vulaus alit venis, externaque numina passim
Ardet, et abrumpit foedus, soluitque pudorem.
Quam simul ac tali persensit peste teneri,
Aequa solo posuit Iudaei culminaregni,
Et versas fundo res tranftulit, alta dederunt
Vulcano superante Deûm delubra ruinam.
Tum serro vicos cognataegentis, et igni
Hausit, et accitos in mutua foedera traxit
Ductores, quorum simulat mens callida vulpes.
Continuo vincti socia agmina foedere iungunt,
Et quaecumque feri cunctis est copia Martis,
Huius in exitium constructam vertere gaudent.
Mox erat hoc ipsum fraudi ductoribus ipsis,
Quaesitaeque nocent artes, sceierum que magistris


page 136, image: deld0136

Incumbunt, armis dum seque suosque gerendis
Perdunt, et patriae vertunt in viscera vires:
Hei numquam placidum scelerata in foedera finem.
Ergo sui gregis in membris satus ille Tonante
Affectus vinclis trahitur Babylonis ad oram,
Dum ter mille hominum Vatis prae cepta sequuntur
Ietemiae, subduntque iugo sua colla tenaci.
Nam postquam imperium Iosia generatus habebat,
Tum cinxit Solymas armorum indagine valuas
Affyriae rector, tituli qui in fragmine primo
Deductam tenuit Simulacri a nomine vocem
Quod veteres, Nebo, divino nomine dicunt.
Hinc Nabuchdonosor, divinus nominc iudex
Astyriae sonat, Assyrii genus Assure ducunt.
Aftarguta cohors Vatum, quo nomen in omen
Invertant, dirique notent immania regis
Ausa, loco tollunt Assur, Nezarque reponunt:
Nam Solymam vastator humum tot cladibus urgens
Affecit, fundoque Deûm penetralia vertit?
Ausus quin etiam monumenta avellere templo
Sacra Deûm et flammis venerabile mergere tectum,
Et Syriae florem gentis natalibus oris
Auulsit, dura nimium ditione fatigans.
Sed postquam Isa cidum stirpi Chaldaea propago
Insultat probris, et ne monumenta supersint
Ulla piae gentis fixum est absumere ferro,
Et iam vim vinclis temerarius adicit Haman:
Tum pater ipse suum quo digerit omnia numen
Misit, et agnatae stimulos in pectora gentis
Incussit, tum vincla Coren, fortemque Darium
Arcta lcuare iubet, gentemque resoluere nexu,
Et fimul ex asina maxillam tollit avita
Cui molem imposuit Moses sub lege ferendam,
Scilicet Heroas Deus arte et Marte potentes
Suseitat impulsu, Daniclem voce sonantem


page 137

Fatorum sensus, Esramque in lege peritum,
Hachaliaque satum, Mardochaeumque reflexo
Qui negat esse genu vultus ad Hamanis iniqui.
Hidemum valido muniti numine pectus
Invadunt hostes Babylone, et Perside sparsos,
Et penitus toto Iudaeos orbe vagantes
Restituunt reparant regnum, cultusque Deorum,
Intereaque cursus aliquot peragentibus annis,
Antiochus, generis clari quem gloria tollit,
Insultu exercet doctrinae membra beatae,
Gentis et exhaurit vires: nam scrinia sacri
Ponderis in Solymo reddebat inania templo,
Aere sacros vultus statuemns, adytoque reponens.
Tum multis vicibus bella intestina movebant
Asmonii proceres, externaque foecera inibant
Gentis, et in partem belli, praedaeque vocabant.
Herodes natu gravior cum dira tenebat
Frena, plagam Solymam plagis conflixit acerbis,
Odit, quos metuit, tollit quos surgere cernit.
At Iudaeus homo postquam res est male gesta
Corde suo trepidat fernent bella impia fernent,
Sub pedibusque iacetreverentia debita divis.
Forte sed hic Solymae culrores occupat aestus,
Praeque angore sitim fibris cor intus anhelis
Colligit, extrema vitae labentis in ora,
Cum nusquam caperent proventum semina verbi:
Nam Bacchi et Cereris facilis iactura fuisset.
Rari quippe boni sacra in statione manebant,
In quorum numero partem Machabaeus habebat,
Et Simeon, Parcae cui pensa extrema legebant,
Quem desiderio Christi Cortyna teneri
Vidit, ut a sacro responsum flamine coepit
Non nisi praeviso visurum funera Christo.
Talis Sacharias quo non Iordanis ad undam
Cum consorte tori reverentior villo Deorum


page 138, image: deld0138

Stirps emt, offieium sacrae quae sortis obibat.
His Muthaninatum, sociamque, genusque propinquum
In numerum refer, et numero quos prendere non est,
Qui cuncti ad fetum mulieris ventre futurum
Assensum cordis voluere in morte tenere,
Et tinem illorum respuglica prisca secuta est.
Ecce Dei natus tantoin discrimine languens,
Inque suis orans sua ceu per membra ministris
Pangit opus querulum verae pro fonte salutis
Sed genitor cladem metuens in gente fideli
Annuit, atque asinae maxillam findit avitae
Gente sub Hebraea, vatemque in luminis auras
Esterili producit anu, qui fontis ad instar
Irrigui, puris tergebat eriminalymphis.
Ille siti lassos: enalabentesalutis
Restituit, tum membra vigor sub tabida venit,
Parua mora est, sequitur sacrs vestigia vatis
Christus, et ingreditur valuis atqueaggere cinct:
Moenia quaesacrae spectant iuga celsa Sionis,
Et genus incaestum vitae melioris ad usum
Hortarus vocat in partem regnique rhorique,
Nec despecta preus sugit counubia,k quamvis
Heu temere exoluit contra data foedera nexus.
Sed postquaminstituit Sunagogae inngere foedus,
Et pia doctrinae commerria Christus hubere:
In furias, odinmque ruunt et protinus omnes
Collecti proceres quibus est commissa potestas
Imperio gentem premere, et quibus addita cedit
Cura sacraesortis summis conatibus audent
Condere fraudis opem, si qua fors adivuct ausa.
Pars cuneos inbella legunt nocturna, manusque
Iniciunt, peraguntque reum non criminis acti,
Nec rabiem satiant donec mersere sepulchro.
Atque ubisubcauca tumuli in statione manentes
Excubias servant vigiles: tum victorad auras


page 139

Exiit, et tumulo nulla pote moleteneri.
Ascensu hinc superat sublime cacumen Olympi
Deietasque Erebivalas, et rapta trophaea
Inferna subsede polideverticesigt,
Sub pedibusque; videt nubes, et sidera Christus.
Vix dum lustra ierantannis voluentibusocto,
Cum Titus eductis surrexit inarmamaniplis,
Romanasque aquilas Solymi sensere coloni
Aeria quas forte plaga longeantevidebat
Ad Syriae tractus pennis se vertere Moses.
Fit caedes urbe eversa flammaeque fuentes
Culmina perque hominum voluuntur, perque Deorum.
Ergo ubi passa fuit divino inamore repulsam
Geus ingrata Deo, veterumque oblita bonorum:
Tum genitor miseros dignatus amore Iaphitas
Vatem Tharsiaca qui sede gente serebat
Sede polinobis in foedera sacra venire
Praecipit, et quae sit nostri deferre cupido.
At Satanas fatale odium, fatalia bella
Aeternum Christo intentans, verboque sonanti,
Haud passus tantos laete procedereamores
Invidiainostri, sed enim molimine vafto
Ingenia excivit quaesacro in codice verbis
Quaslibet inducant nullo discrimine formas,
Et rectum eludant ficta subimagine sensum.
Hinc populum late credentum excindere ferro
Conatus, movet arma ducum, passimque piorum
Sanguine squalet humus, nec fixa est meta furori.
Sed quo cedemagis, sactisque immanibusinstat
Praedo:piigeneris tantomagis auctus habebat
Euentum numerus qualis cum feta procellis
Crebrior exercet Notus aequora, deusior altis
Nubibus excutitur grandoitum multa marinis
Gemmavenit conchis et inauras pulchriorexit.
Ergo ubi nilactum est ferro, non immemorartis


page 140, image: deld0140

Ille suae contra, novus emicat, inque ministrum
Luminis, in dubiis dicturum oracula rebus,
Contulerat versos simulato numine vultus,
Hacque adeo specie effulgens incognitus ibat
Sacratos inter proceres, virnsque perartem
Ipse suum insinuans, ardorem infudit habendi,
Et levis ambitio stimulos incussit honorum.
Tum certamen erat magno de nomine magnum,
Et passim figit leges hic, ille refigit.
His aliisque modis stygio compulsa furore
Agmina, tentabanr Christi constringere membra.
Sed quia pendebant summo de vertice Christi
Membra, vigor quae sanus adhuc electa movebat:
Non vincire potest Christi nec vincere membra
Hostis atrox acipse suis vafer excidit ausis.
Nam cor in arbitrium verbi fixcre potentis,
Et mentes sacri tenuit fiducia roris.
Iamque novas iterum tentabatlubricus artes,
Atque aliquos templi pinnarum in vertice sistit,
Et proponit opes, et quos habet orbis honores:
Hic quiforte velint a tramite flectere verbi
Invitat. preciis animos, et pignora sistit,
Munera prae cipue ante oculos, circoque locantur,
Sceptra, voluptatesque, et laetis otia rebus.
Extemplo advertunt mentes, donisque propinquant
Primores gentis, sequitur quos cetera turba:
Veraque relligio pedibus subiecta vicissim
Proteritur vulgo, Christique iubentur a lumni
Ad morem legis genitali in parte recidi.
Pars rem divinam facit, et te Christe nefando
More litat Patri, sacrisque indulget iniquis
Ut levet es flammis sontes purgantibus umbras.
Pars Christi meritum fusumque in morte civorem
Pro nihilo pendunt, et inania numina fingunt.
Omnis in Heroas veniae spes nixa resedit


page 141

Tristia qui Christum fassi, sunt funera passi,
His tribuunt vires auctoribus, hosque Tonanti
Obsidis in morem pro se deponere tentant,
Quos olim falso damnatos crimine mortis
Demisere neci, nunc cassos lumine adorant.
Pinguibus himenses etiam discrimina ponunt,
Legitimosque vetant sociatae coniugis usus.
Hisque modis iterum veluti de canabe nodis
Membra parant Christi scelerata lege tenere,
Atque hos atque ilios aditus, omnemque pererrant
Arte locum, si qua possent vim ferre latentem.
Sed contra est ingressa palam Doctrina, necullos
Passa dolos sacris est ausa obrendere dictis.
Aeternum servans igitur sub pectore vuluus
Molitur vires coluber, si frangere tandem
Posset, cui toties dentem in vestigia figit.
Aggreditur, loliumque bonis ignobile granis
Miscet pro spicis tactu venit aspera messis:
Nam velut innexo sacratam funeligaret
Caesariem Christi taliratiove profanas
Miscuit incaute sacris caelestibusartes,
Verborumque fidem pictura elusit inani:
In facinus iurasse putes, ita seminemulto
Fertur atrox error, Getico neclimite tantum
Continuit gressus, sed humum quoque fraudibusimplet
Sole subocciduo positam, ceu viscera Cancer
Cum premit, et virus viresacquirit eundo.
At vulgi instabiles animi, coecique furore
Indaeae genti veteri se more tenebant:
Pallade nam sacros unguntsine crineministros,
Aronisque modo personam summa gerentem
Frena sacrae sortis divinis usibus aptant.
Accipe nunc Sathanae insidias, et crimine abisto
Licia disce quibus Christum Babylonia pellex
Aggreditur, capitisque sacrum flaventis honorem


page 142, image: deld0142

Colligit in nodum:tum figit acumine clavi
(Hunc de dente ferae quam vidit in ordine quarto
Ferre gradum Daniel, Phocas incude peregit,)
Praesulis ad solium, currit qua flumine Tibris.
Maximus ille hominum, diuûmque interpres Asylas
Arbitriuni caeli sumsit, noctisque profundae:
Namque vicem divi simulas quem maximus orbis
Praefectum Christi gregibus, dominumque salutis
Accipiat, sontes animas ille cuocet Orco
Pallente astalias tenebrosa in tartara mstrat,
Omnibus invitis qui quemque audere laborem
Fas habet, hos soluat qui crimine et implicet illos:
Vendidir hic auro caelum, Christique cruorem
Deposuit, fixit leges, verbumque resixit.
Tum vero res sacra loco versatur ip arcto,
Stant acies, ferrumque tenent, hel pene remoto
Omnia cum verbo solatia rapta fuerunt.
Sed proceres Afie Sacrorum srena tencntes
Bernardusque tenax fidei sociique laborum
Qui bene Constanti sedem tenuere sub urbe,
Atque alii quorum frontem sacra infula texit,
Ne latum voluere suis de partibus unguein
Terga dare, aut victi sua terga dedisse videri:
Vera probant causis, et inania dicta revellunt,
Fortiaque iniustis opponunt pectora rebus:
His adde Hcroas qul cornua summa tenebant
Imperii, et frenis subigebant Teutonis oram.
Omnes nam rerrahunt clavo sua colla tenaci
Quo caput intonsum Christi, verbumque sacratun
Degener adsixum Petri successor habebat.
Haud illi genibus ius accepere minores,
Sed servare fidem summa nituntur opum vi.
Nam vulgi ante oculos doctrinae oracula ponunt,
Atque occulta modis quae prodidit ominamiris
Instructus sacro Iohannes unmine mentem.


page 143

Ast ubi gens hominum sceleri scelus addidit: et iam
Copia vocalis peperit fastidia verbie
Sensit atrox ser pensquod opis fiducin nostrae
Pendeat invicti villeso invertice Christi,
Omnis et in verbo virtus sterfulta sonanti.
Ergo furens animis aserat, verbumque trahebat
In praeceps, et spes maerentum intercipit omnes.
Stat manus ampla virum, stygiae stant agmina gentis
Structa parata dolis et aperto tendere Marte,
Intenduntque acies, et tela micantia, signum
Quod petitur Christi caput est, fidei que magistra.
Prima duces ineunt mota certaminalite
Arrius, et Gerico tonsus cum numinefrater
Sergius, hi Christum divinae stirpis habere
Iura negant, alii carnem cum numineiunctam:
Gratia Dei nati personam fana secabant:
Ex cidit his animo saluantis imago cruoris
Qui semel exoluit mundi pro crimine mulctam
Hinc morem instituunt sacrorum et noxia gentis
Corda iubent proprio delicta rependerenisu,
Et Sibi ab integra caelispem quaerere vita
Orbe sub Eoovenit Alcoranus inorbem,
Occiduisque plagis edunt Decreta subauras,
Ranarumque modo quarum vis numine laeso
Aegypto incubuit, replent erroribus orbeni,
Accinguntque omnes operi, stringuntque lacertos:
Ut villi spolium Christi devertice carpant.
Tum monumenta Dei vulgus sine acumipementis
Negligit, et foedas praetendit aranea telas.
Iungit opes, iungitque manus cui Iulia nomen
Stirps dedit, et sacros Musarum intercipit usus,
Et parat infandas in pubem spargere chartas
Cum quibus excutiat vero de calle salutis.
Impediunt aliidoctrinae sensa figuris
Perplexis, tantumque umbras, et somnia captant.


page 144, image: deld0144

Monstra hominum fuci ducentes otia cellis
Indulgent genio, concessaque munera doctis
Alucolis, vertunt ignavi ventris ad usum:
Centum urbes habitant magnas, gentemque coercent
Imperio, immemorcs studiorum, et sortis avitae,
Euehitur nemo nisi cui fortuna benigna est.
His affecta modis summi nurus aegra parentis
Caesariem perdit robur fatale tenentem,
Et capitis spolium sibi degener asserit hostis.
Arboribus folium telluri gramen honori,
Lana nitens agnis avibus sua pluma decori est:
Deme avibus plumas avibus sua gratia demta est,
Deme comam capiti, capiti sua gratia demta est.
Ecce autem amisso vocalis munere verbi
Seinditur incertum senfa in contraria vulgus,
Ut quondam comites lucis quibus usus ademtus,
In praeceps calle ambiguo simul error adegit
Lubricus: haud alirer ratio sine lumine verbi
Labitur in vitium, nec quidfugiatuc, petatue
Voce rata statuit, nec mentis laesa facultas
Audet in ambigua discrimen ponere causa.
Iamque Dei nati privatur luminc corpus,
Nec saris hoc, ferrisedretia duratenacis
Crura premunt, iam nulla videt discrimina falsi,
Auris, et ipsa fides scelerato pendetabore.
Quin usque extremas vitae pulsatus adoras
Verberibus, vitam pistrini ducere inantris,
Acoperas haurire, et spicas frangere saxo
Cogitur, et signum collo gestare laboris.
Nimirum extrema mundi sub parte furentis
Isaides vates nobis ca vincla canebat,
Multa gemens, ignominiam, puteique tenelbras
Obscuri, tum quosamisit inultus honores,
Praeque angore animil lucis quod perdidit usum
Tunc cum fortuna dederint quod terga propinqui.


page 145

Hei male tum Christi de corpore forma relicta est,
Si cum Caesarie geminum quoque lumen ademtum est:
Tum virtus fugit, atque in ventos gratia cedit,
Et totum horrenda premitur caligine corpus.
Sie ubi versatur vinclis, et carcere Christus:
Non quenquam e numero comitum fortuna reliquit,
Sola latus cinxit tenerae propago iuventae
Rore piolustrata, fidemque impune professa est.
Omnis in hac una palmae spes fixa resedit,
Seu nos Roma iugo premeret, seu carcere Turca.
Nam saepe insonti gemitum de corde profundens
Vota gregi iunxit Christi qui nomine gaudet.
Idcirco genitor longo iam tempore longo
Caelestûm numeros gregibus lactentibusauxit,
Et fidei sociis caelisimul annuit arcem:
Ufque adeco sacri generis venerabilegermen
Coeperat assiduo iusta incrementa virore,
Et truncae abradice comae sub vertice Christi
Coepêre amissos meditari rursus honores.
Nam male cum sociis Hussides pressus ab hoste
(Pistrini ceutraxitopus versatile Simson
Affectus gravibus subgente Philistidevinclis)
Exeruit dotes animi, viresque receptas
Extulit in lucem scriptis, sensimque redemta est
Libertas, quae sera tamen respexit inermes,
Respexit tamen et post tristia vincula venit.
Tandem post tenebras, et longa silentia Verbi
Asseruêre suum Christo decus, ultimus aevi
Helias, studioque pari coniunctus Elisa
Albis Saxonicas ubi cursibus alluit urbes.
Hisamor unus erat, pariterque ad sacra vocati
Munera, communiivaenes statione docebant.
Interea veniunt sacrumad solenne Dagonis,
Conciliumque duces augusta ad limina cogunt,
Et miser, et spretus patitur fastidia Christus,


page 146, image: deld0146

Qui gemivas inter duro ex adamante columnas
Cum comite impubi Getico compressus ab hoste est,
Insultusque pedum Romano a praesule sensit.
Nempe sub his regnis Respublica sacra duobus
Comprimitur, geminis velur interposta columnis.
Sed rediit victis ea demum in corda voluptas
Quod coma prolixos iterum de vertice villos
Exeruit, flavoque caput velatur honore,
Dum fidei radius detecta fraude refulget,
Et diros cultus temerataque sacra deorum
Arguit invictus scriptis et vocc Luterus,
Ergo sub extremo spacio sub sine laborum
Ingemuit Christus, dixitque novissima verba:
Credula nam caelum singultu corda fatigant
Et geminas certant statuas cvertere votis
Queis penitus saevi Serpentis regna recumbunt.
Arma piis verbum, lacrimaeque, precesque supersunt,
In rerum dominos non est contendere tutum:
Scilicet is Christo labor est, nam spiritus oris
Impellit, validaque trabes vi corripit ambas:
Et moti fundo lapides et cardine postes
Excussi, gemitum lapsura mole dederunt,
Exitioque sibi domus imminet alta, virisque.
Cultus enim Mystae libantis, et innuba vita,
(Gratia diis,) certa fallax ratione reperta est,
Quae duo, si nescis, sustentant fulcra Papatum.
Nec tamenabstinuit, vocive, operive pepercit,
Sed parat extremum Christus tentare laborem,
Et crebro trabium quassat latus impete dum iam
Saxa labant, fundoque trahant convulsa ruinam.
Sed licet et mundi quondam iactura ruentis
Membra premet Christi communi obnoxia fato:
Haec tamen adlucem momento versa sub uno,
Aeriisque invecta plagis, inimica vicissim
Signa parilmperio subigent cum principe Christo.


page 147

Christe veni, iam tempus adest, temaestatuorum
Vota vocaut ne necte moram, mora tristis amanti,
Sat veniaeindultum spirantibus arma Tyrannis
Qui tibi, quique tuis gaudent illudereregnis,
Siqua tuae nunc gentis habet te cura venito.

DIVO FERDINANDO SEMPER AVgusto, Bohemiam nuper ingresso. Carmeu Gratulatorium Schilae loachimicae.

DVm parat ingressus ad regia limina Pragae
Caesar ovans, Aquilisque refert insigne duabus,
Quas quondam Arminius victricibus abstulit arinis:
Fernando rerum Domino gratatur honorem
Grata novum, quae per valles fundata Sudetum
Relligione Dei castos Scola format alumnos.
Hic olim in silvis inter deserta ferarum
Lustra trahens vitam, pastum Cunradus agebat
Armente et culinis consertum regmen habebat
Perloca vasta situ, non dentes vomeris unci,
Nec cultus experta hominum: non pressa viarum
Indicia huc quenquam directo calle ferebant.
Tum vacuum nemoris tractum, vastosque recessus
Australiobversoslateri gensaccolaflavi
Albidos ad fontes Germanavoce Sudetes
Dixit, et exillo servarunt temporenomen.
Nunc Vallis laeta, et Romae se montibus effert,
Qua pater et proles, et vivida flamma duorum
Ex massa melioris humi cum sulfure vivo,
Nec non Mercurii vena spirante venenum
Vi dicente creantargenti, aerisque metalla
Multa modis multis, Aquilisquenotata duabus.
Ergo etiam testata suum tibi maxime Caesar
Officium propartesua Scoladebita Vallis


page 148, image: deld0148

Tendit in occursus, et dona, insignia dona
Arboris umbriferae, qua saecula nulla tulerunt
Maiorem, qua tot durando saecula vicit,
Mittit inaugurlum felix ac omina regni.
Ipsa augusta; ingens, veneranda insignis, opaca,
Sacra comam, curaque Dei servata peraevum,
Pulchra modis miris, caeli quae tendit in auras
Fatales apices, terraque immobilis haeret,
Quam Daviel sacro descripsit carmine vates
Cuius ab attactu rabidi abstinuêre Leones.
Dona ferant alii facti, infectique metalli,
Et puri massas aeris, Phoebique coruscis
Pervia luminibus ramosa, rubentia frusta,
Ut quondam rubri per terga nitentia vitri
Mane inserta radios transmittit apertos.
Adde his naturae varios in imagine lusus,
Artificumque imitata manus tot corpora rerum,
Et partem arboreo de stipite, quem simulolim
Fatali evulsum pluvia, caelique ruina,
Proruit agger humi, et stygias detrusit ad umbras,
Nunc terrae anfractu mutatum semine saxi
Recludunt, tecito fossores omine leti.
Sed nos concipimus pro saluo Caesare vota,
Atque in honore novo depingimus Arboris omen,
Ingentes cuius ramos, et brachia late
In fomnis multo suspensus numine vidit
Assyrius Caesar: nec enim sine pondere regum
Verba cadunt, et habent aliquid sua somnia fati.
Sed tum sollicitus monstris, oracula Caesar
Fatidici Danielis adit qui sensaresignet
Arboris, irriguam mundo quae sufficit umbram.
Illam arbor vitae Christus, qua vividus humor
Profluit arentes in ramos arboris huius,
Consertam plantavit humo, dehinc robore verbi
Fulciri immotam dedit, et contemnere ventos.


page 149

Nam postilluviem fatis cum perdita tellus
Visa aperire novam faciem, sedesque relictae
Torperent, segnesque situ perinane iacerent:
Tum lo/gos aeternus, vitae durabilis Arbor
Dulce rudimentum divino exore sacerdos
Restituit, sanctumque chorum sua iura professum
Fundamenti instar Verbi sub rupelocavit,
Quod non tartareae potuêre evellere portae
Hactenus, et fundo excussunf e statione movere.
Mox gente mindomitam, et nulla selege tenentem
Composuit, legesque dedit, sparsosque penates
Interese sociae iunxit compagine vitae,
Dent operam ne pacis bonos, infractave cedat
Iustitiae censura loco. Sed ut inde iuventus
Congressu in medio de relligione doceri
Possit, et incultum vulgus sine criminevitam
Degat honestatis plenam, timidamque Deorum,
Et contra horrificas soluat gens noxia poenas:
Tum Pater omnipotens rerum a quo summa potestas,
Constituit sellam, Maiesta temque verendam
Imposuit, sceptrumque dedit, quofoedere certo
Et tergere, atque =alios sciret demittere letho
Qui pacis leges, aut vitae foederaturbant
Alterius thalamos ausi incestare iugales.
Ante Noam nulligestabant frena regentes,
Nec sceptra accipere, et primosattollere fasces
Mos erat: in domibus poncbant iura parentes,
Et summa imperii pendebat ab auspice Noha.
At de stirpe Chami sedem Babylone tenentis
Productaimperii crevit prima Arbor inanuras
Culta Dei palmis, et opacum fronde cacumen
Nubibus aequavit, ramosque extenditin orbem.
Nam Deus exeitum Nimrotha in regna vocavit,
Iusticiaque dedit gentes frenaresuperbas,
Atque viristimulos acres sub pectore vertens


page 150, image: deld0150

Numine suffiavit rapido, et vim subdidit irae,
Quo late fines orbis, populosque feroces
Cogeret in numerum, et victor ditione teneret.
Nec dextrae audenti Deus abfuit, ille latrones
Sustulit, et fato crudeli misit ad Orcum,
Dum partes venantis agit qui fixa ferarum
Signa pedum clamore premit: si quando patentes
Transmittunt cursu campos, ille impigerarcum
Corripuit, raptoque volat telo obvius illis,
Nec prius amittit quam ingentia terga ferarum
Fundat agens telis: haudillo segnior ibat
Magnanimus Nimroth, celsi quem rector Olympi
Lumine prosequitur placido, et comitatur euntem
Hic ducibus dat regna, duces simul instruit armis
Stans acie in mendia, penes hunc victoriabelli
Vertitur, hic populos vinclis, et carcerefrenat
Indomitos, et colla iugis submittere cogit.
Aurea perterras illo sub reg fuerunt
Saecula, cum ramis arbor tulitaurea mala
Iustitiam, cultumque Dei, sanctumque pudorem,
Et sine fraude fidem, et pacem rerum omnium alumnam,
Quaeque micat vi~rtus ipso preciosior auro.
At cum posteritas feruens, adversa ferebat
Corda Deo, Natoque Dei, viresque potentes
Audebat contra Regem conrusigere regum:
Tum lapsis effeta comis exaruit arbor
Assyriae quae stabathumo, et Babylonide terra
Marte, virisque potens olim: sed sceptra Deûm rex
Sortitur, voluitque vices: nam stirpibus imis
Virga loco subiens nova sc commisit in auras
Medorum in campis, et divite Persidis ora,
Exeruitque comas iterum, et sesustulitarbos,
Et fortes rami Cyrus, Medusque Darius
Praebebant victum populis, et commoda pacis:


page 151

Hîc riguam captans subramis Arboris umbram
Fessa malis habuit tutas Ecclesia sedes.
Tempore tunc ille seclorumargenteus ordo
Aura deterior mundo vestigia fecit.
Et tunc pectoribus candor, nec corde latentem
Nuiribant fraudem, et simulabant fronte favorem,
Sed (velutinihil estunquam durabileterris,
Et raro sequitur patrum vestigia proles:)
Cum fera tempestas incumbens Persidos orae
Arboris augustae frondes con cussit, et omne
Impulit in latus, et venti cum turbine magno
Cerabant abhumo fixos convellere stirpes:
Ipseetiam Xerxes cum bella iniusta movebat,
Et fastu Argolicam ramos extendere inoram
Tentibat: tum sicca comas deiecir, et almum
Perdilit humorem regnivenerabilis Arbor,
Et nilil est quod non farorum legetenetur.
At rovus esiccis radicibus ivit inauras
Surcuus, ingentemque ferens e cespiresyluam
Pissenis late caput extulit arbor aristis
Magnus Alexander, genus alta e stirpe Philippi,
Qui regnum Oceano, famam coniunxit Olympo.
Hunc forequi gravidam imperiis, belloque superbam
Auroran, et Scythiae subleges mitteret orbem,
Sacratinonuêre patres sub nomine Capri
Qui cornipetit, et cursu qui flamina vincit.
Huius abmperio magna quod stabat opumvi
Tertiageis hominum surrexit ahenea mundo,
Sanguinetque manu crepitantia miscuit arma.
Mox ubisuccrescens viridi de corpore matris
Pullulatalradice frutex, et quatuoralte
Tollebantinimos wirgulta, locoque subidant:
Erondea tunsubito decumbunt germina letho,
Nec tener in vacnum possunt seextendere rami.
Sed succun alterius pro sptrahitalt planta,


page 152, image: deld0152

Crescentique adimit fetus, uritque ferentem:
Nam vires adimit magnis discordia rebus.
Donec ad extremum mediae radicis ab aluo
Quae sucum trahit, et veluti corarboris ipsam
Sustinet, et laticem fibras derivat inomnes,
Surculus ingenti silva se laetusadauras
Exeruit, laxis per purum etnissus habenis,
Unde orbis domitrix Romana potentia vires
Extulit, Augusti augurio stabilita secundo,
Ut primum truncos haec sensit planta valentes
Fisa opibus, stans mole sua: tum quatuor istis
Humorem ex plantis, et vires sustulit omnes,
Et mox ad caelum ramis felicibus arbor
Exiit, et recto superavit vertice nubes.
Ultima regnorum series sata semine ferri
Coeperat auspicium, qua nusquam durior ulla
Firmavit sua regna, et vicit certera ferro.
Planta sed haec ramis surgens e Tybridis ora,
Ad Lunae montes, pinguemque Eufratis ad undam,
Et vada Danubii, flaventesque Albidosoras
Protulit imperii metas: dum sceptra tenebat,
Et res Romanas Augustus Caesar habebat.
Fronde sub hac (cuius sacro de germine Vates
Soluebant linguam faris, quod maxima rerum
Ante aevi finem regnum sine fine tenebit)
Auspicium fecit pulchra experientia iuris,
Et satus ipse Deo vitae venerabilisarbor
Stirpis Iesseae siccis radicibus olim
Surculus emicuit sub valle Nasaridos orae,
Cui plantas perhilbent nomen posuisse feracs.
Ausus quin etiam Christus superarbore pulca
Romani Imperii, sacros inflectere vultus.
Nam dum illi censum soluebat in Ephratis on.
Virgo parens: urbis consortia iura recepit
Filius, a Cophernomen cui ducitur urbi.


page 153

Hîc factus membrum Romaninobile regni
Exercebat opus falso sub patre Iosepho.
Idem etiam nummum Petrus quem piscis in ore
Repperit, exemplo volui credentibus esse,
Quisque sui pro sorte loci quo iusta tributa
Auxilium regni persoluat, et Arboris huius.
Mox plantamvitae dum seditiosus Apella
Prosequitur crudeliodio, ferroque cacumen
Obtruncans, framea diffindit nobile lignum,
Et pulchros serro conatur vellere ramos
Arbore ab hac regni, nemorum quae maxima surgit:
Hunc contra ingreditur Christus, violentaque corda
Divinis implet monitis, se caelitus orbi
Haud ideo missum mundana ut regna capessat,
Aut ducis Herodis, Tyberini aut praesidis oras
More hominum, gratis siquidem caelestia regna
Dividit, et supera ponit sub sede beatos.
Quare agite ô censum Tyberina ad flumina Plantae
Soluite Iudaei, et placidas submittite mentes,
Hanc tegite, et durisillam subducite fatis,
Et libates preces, regnoque orate salutem,
Iapherique togam foedis praetenditenaevis,
Qua quondam errores velavit Elisa magistri.
Inde sub hac letho datusarbore victima Christus
Auspicium sceptrifecit, regnique potentis
Spiritus in verbo cuius moderatur habenas.
Ille et Romulea congessit ab arboregrana
Seminis aetherii, terras quae misit in omnes
Materiem messis qua compleat horrea caeli.
Salue Arbor plantata Deo, cui missus Olympo
Curuaurt genua, et vul;tus submisit honestos,
Ad caelum cuius laudes sublime tulerunt
Bis sex legati caelestia iura ferentes.
Nam postquam Synagoga furens in robora vitae
Composito insurgit plagis, atque ictibus instat:


page 154, image: deld0154

Et mox alterius kentum convellere vimen
Conata insignes Romana ex arbore plantas
Truncatim ferit, et manibus decerpit aduncis:
Tum Pater omnipotens usus vistipitis huius
Sternere caede viros, solymamque excindere gentem
Marte sinit longaque urbem obsidione teneri,
Atque omnes vicos flamma crepitante cremari.
Quippe animo vidit Bileam longe ante remotis
Finibus Europae vectos mare findere classes
Remigio, et cursum Iudaeas vertere ad oras:
Romanasque Aquilas praedae perinane sagaces
Conspexit Moses corpus librare perauras.
Sed quamvis arbusta aliquot Romana, premebant
Vitalem Plantam, et Plantae consortia tesqua,
Atque ideo viridi decussa e stirpe cadebant,
Ut Nebucad Nezar nodosum et inutile lignum:
Non tamen arbustis caruit felicibus arbor,
Sed subiere loco fecundo e stipite fondes,
Et vires habuêre suas, victumque beatum
Suffecere piis, et in aestu dulce levamen.
Verba Dei amplexi cupide, Verbique ministros
Caesareae de gente domus Narcissus et illi
Coniunctos sub sorte pari quos aula fovebat,
Devinctum offciis Paulum reverenter habebant
Tharsiaca de gente satum, missumque superne
Rex superûm Vatem voluit quem gentibus esse.
Plinius eloquio Traianiad Caesaris aures
Solucbat linguam Christi pro paupere coetu:
Dum Constantinus tandem, Caesarque Philippus
Praestabant Chrrsto verumpietatis honorem.
Nam postquam radix spacio diducta locorum
Extendit fibras noto de Tybridis alueo
Argoliam: geminas in partes stipite ab uno
Arbor iiit, Tyberina alter penes ostia mansit
Insigni cum flore frutex, sed stirpibus imis


page 155

Constantine tuam seprotulit alterad urbem.
Verum ubi deiecit virides exhaustus honores
Hesperiae parte frutex, et vivida radix
Fibrarum flexus ad Francica ruratetendit.
Surgit ibi laetas radice emissus in auras
Surculus, insignem caeloquem tollere frondes
Imperiis egêre suis pia numina diuûm.
Dar vires; adimirque Deus, regnique coronam
Dividit, et transfert, alios ad sidera tollit,
Illos mergithumideiectos culmineregai.
Ecceautemantiquis orta eradicibus Arbor,
Acquirit vires, et laetas, et firma cacumen
Exerit, et latum in spacium sua brachia fundens
Fronde piis umbras, et victum e germinespargit,
Atque onasartes Germanas plantatin oras,
Et contra insultus ventorum immobilis haeret.
Temporeneclongo radixin Saxonisora,
Vicinisque plagis trudebat consita frondes.
Stat sua cuique dies regno, dimensaque meta,
Quamproferrevetant ultra caelestia fara.
Necvero plantis omnis viret omnibus hortus,
Saepe caperinorsu terigit, liquitque venenum
Dentis, et adflatu infecit virgulta nocenti:
Saepelues cariern induxit, ramosque peredit,
Et liquorarbustis, et vis subducitur herbis.
Tandem Vindelicis translata in montibusarbor,
Alsatiae queiugis, Habsburgae adstemmata gentis
Contulitimperium, regnique adiecit habenas.
Ipsa sed Austria dumad terram, saltusque Bohemos
Extendit ramos, et ibiiam tempore longo
Multa hominum voluens durandosaecula vicit,
Et geraus acre virûm, pulchros velut arbore fructus
Extulit, Albertos geminos, primumque Rudolphum,
Et quicumpulchro Fridericotertiushaeres
Nominis eiusdem, degermine venit eodem.


page 156, image: deld0156

Maximus hinc oriens genus Aemilianus habebat,
Insignem virtute ducem quem protulit arbor:
Dum Carolus nostrum faro dilatus in aevum
Arboris instar habens magnae, complexibus ambit
Terramque, tractusque maris lapsasque recepit
Marte facultates quas primitus arbor habebat
Dum fortuna fuitlaeta, et successus honorum.
Verum haec e terris caelo caput extulit arbor
Marte, togaque potens, qua non praestantior ulla
Pace fovere viros, et vim depellcre ferro,
Tot spollis gravida, et belli virtute superba.
Hanc aevi sub fine Deus per Teutonis oram
Omnibus ornatam voluit praecelleredonis,
Dum linguae studia e tenebris produxit in auras,
Atque rudimentum Fidei caligine densa
Extulit in lucem, cultusque revellit inanes.
Huic Rutae germen verno quod semper honore
Emicat, et viridi fruticem velatur amictu,
Submisit pronos vicino in limite flores,
Exeruitque comam sub ramis arboris huius.
Ergo etiam aeternos servabit Ruta virores,
Arboris augustae dum stir em amplexa sonebit.
Postquam aute iam victa aevo et defessa ferendo
Non valet exhaustos Arbor revocare vigores:
Tum Deus, ingenuaque potes Germania stirpe
Defectu humoris tabentem et pene notantem
Fatalem e fundo casum: tellure refecit
Fecunda, et pingui radices obruit aruo.
Namque illam Austriaci translatam in iugera fundi
Septem Electores Germana ingente creati
Sublimi posuere loco, regnique coronam
Cum sceptro imponunt, mandantque insignia soli,
Succedat regnis, Germanaque frena capessat:
Quamvis flexibiles hederae circum arboris oram
Nexibus implicuere comas, et miscuit herbas


page 157

Tactibus invisas urticae ignobile gramen.
Ingredere ô Fernande lubens, ô cuius et annis
Et generi indulget fatum, et sententia concors
Imperio poscit stabili cum numine diuûm,
Nulli sas Italo Germanam subdere gentem.
Salue Arborfrondosa tuos vitae Arborhonores
Aeternum tegat, et stabilem venerata vigorem
Annuat, augurio Daniel si vera canebat.
Stabit enim trudetque comas et brachia tendet
Ad finem victura arbor, cum nubis opacae
Terga premet Christus fundoque metallica membra
Fatalis statuae vertet plantasque rigentes
Pulueris in faciem rediget, vibransque tridentem
Imperiis dabit ipse modum:tuncnulla potestas
Excipiet gentes, et frevis colla tenebit,
Aurea sed passim versa vice saecula current,
Qualia sub laeto Paradisi viximus horto.
Optime Rex regum cuius subnumine dextro
Ante alias volucres posita est Regina volucrum:
O cuius plantata manus imperiisque benignis
Austriaco digesta solo statnobilis Arbor:
Deformes prohibe hinc faraliex arbore pestes,
Et rabidos avertelupo nedenique dura
Imperia exercens vastator acynace Turca
Sternat humi incussam, atque alius radicitusillam
Obnixe evulsam vertat, cuneisque coactis
Findat, ab inflictaspirans immane securi.
Ah modo ne steriles ficus quas Umbriaprofert,
Umbriaque ipsa mihi nesubtrahat arboris umbram:
Nos illam amplexi genuahaec submittimus ipsi,
Hanc colimus, promtique sua nos lege tenemus.
Nam mihi sicentum linguae sint, oraque centum,
Non possem numeros meritorum aequare canendo,
Hîc quibus affecti iucunda pace potimur.
Sed quoniam laetas arbor provenit adauras


page 158, image: deld0158

Iussa virere solo, et fortes protendere ramos,
Ut sub ea pecudes umbras et frigora captent,
Et mundis avibus sedem virgulta mini strent:
Tevotis petimus bitrons Regina volucrum,
Formicis faucas, quarum labor improbus antris
Fert micas aeris fului, argentique metalla.
Haec cursu non saxa cavant ingentia tantum,
Sed totos fodiunt cerrae sub viscere montes,
Et diversa ferunt specie variante metalla
Delicias Regum quales tribus Aser habebat
Quando Sarepum gignebant aera fodinae
Ergo et cultores aeris venaeque peritos
Quos Salomon caros habuit: Rex ille Philippus
In precio renuit: quorum fecunda metallis
Autra iugis Ophyrae quam nunc vocat incola Peru)
Impensis coluir tuus ille avus optunc Caesar,
Tutelae commendo tuae tusortibus alis
Obtege praedantum negens infida volucrum
Res rapere et duro partas discrimine micas
Per terrae anfractus praedando avertere tentet,
Aut trahere atque inoram iustis queat addere ceptis
Exin conseriptos patres fidumque Senatum
Ordinis auctorein pulchriaiustique tena cem
Occultasubvoce Gruum, committinuus alis
Alituum Regina ruis, nam legemagistra
Hi genus incultum, ac dispersummonribusaltis
Instituunt curamque gerunt, ut moribus aptis
Disciplinaregat patulam cum civibusurbem
Custodes rerum, dumpercavavisceraterrae
Formicae indulgent noctuque dicque labori.
Haecquoque cura Gruum est, ut cum pietate iuventus
Linguarum instudiis castaeteratociavitae:
Qualis apes invere novo per florida rura
Exercet subsole labor, cum roscidalambum
Seu thyma, seuflavo distendunt nectare cellas.


page 159

Hoc examen apum niuci quod inore Leonis
Mella piogaudet semper vipare susurro,
Ac habiles fetus subeunda ad munia rerum
Educat alveolis: placide tutare favore,
Stridula ne castis subeant aluearibus Oestra,
Aut mellis studium rumpat deformis asylus.
Namque ut apes caeli regem pavere sub antro
Dictaeo: regemque suum venerantur, et omnes
Exillo pendent annixae, et iussa sequuntur:
Sic ubi iam matura illis accesserit aetas,
Fida initristeria ac addictos mille labores
Prostituent Pernander ibi, stirpique futurae
Quae genus Austriaco ductum de sanguine habebit.
Quod litperest Aqulit imbelle sinefelle colambas
Commen dare iuvat, velit harum inviscre curam
Quae pacis ramos docilisub gutture poriant,
Et famam depaceferuut, quam Virginenutus
Sanguine firnavit iungens hommemque Deumque.
Ipsaeinstant monitis ut vulgus honore sequatur
Iura, Magistratusque colat sanctumque Senatum.
Oavium Regina biceps, tu sancta columbis
Sufficetutelam, volucresque averte rapaccs,
Immemores sobolis coruos, matremque necantem
Ingratum cuculum paruosque inviscera sratres
Mergentem, et proprios quae polluit Upupa nidos:
Sic laudes, scregna Aquilae sinefine manebunt>
Quinetiam pulchra residens super Arbore regni
Arguto Philomela sono sua guttura soluet,
Et secum exutam Cassitam cassidebelli
Instruetinlaudes Heroum, et facta deorum.
His addet socium liquido secarmine Cygnus
Candentipenna quilucem his montibus hausit
Colla tualauro, nec non Saxonideruta
Vincta gerens, Musae donatum insigne sonanti.
Hinc alii Vates quibus haec Scola gaudet alumnis,


page 160, image: deld0160

Nomen habens corui Vatem qui pavit Heliam,
Et ramosa gerens vivacis cornua cerui,
Quorum Penaea donasti tempora lauro.
Sic artes extudit honos, ornataqui virtus
Crescit, et ad similes artes vocat ora tuentum:
Semper enim laudesque tuae nomenque virebunt,
Si mundarum avium recta celebrabere voce.
Haec in honore tuo cecinit Scola subdita Vallis
Ferdinande Pater patriae, cuitradita nuper
Romani Imperii cecidit custodia sorte.
Dii tibi sint faciles igitur, Regnoque salutem
Sufficiant, vircsque addantingentibus ausis:
Et gentem immanem quae te deculmine regni
Praecipitem aggesta conatur vertere mole,
Fulminis afflatu tactam sub tartara mergant:
Quale tibiauqurium mittunt specta cula Pragae,
Dum fictos letho sternung ficta arma Gigantes.

Bellum seminis et serpentis.

Si quis opus inagnr miratus ex hactenus orbis,
Quod verbo pater omnipotens quo cuncta creavit
Edidit, et certa res in statione locavit:
Ire polum, constare solum, quod spumeus ambit
Nereus, et terram longe supereminet ipsam:
Et pendere, nec in terram ruere impete nubes,
Quae supra caput aethereis volvuntur in oris,
Et solem facere, et rapere incrementa dierum,
Dum bissena rotis Iustrat simulacra ferarum,
Humentemque globum Lunae dare lumina nocti,
Et calido alternis vicibus succedere fratri
Ut calor achumor res procreet: Hoc simul ipse
Maius opus, maius rebus mirare creatis,
Quod patris aeterni natus perfecit, ubi aegros
Victima mortales demorte redemit et Orco:
Mirare: et Christo votireusassere laudem.
Nam postquam mundi propter commissa luebat


page 161

Sup plicium, et mortem voluit prolegepacisci:
Depositus saxo rediit sub luminis oras
Aurora in roseis fulsit dum tertia bigis
Unica qualis avis de puluere surgit in auras.
Viderunt socii divum nota ora ferentem:
Et iuvenes corpus velati praepere penna
Panxerunt reduci praeconia grata magistro:
Et genitrix nati celebravit laeta trumphum,
Virginem Semen spoliis Acheron is onustum
Venisse in lucem Scrpente in vincla subacto.
Nam pater ut manunm vidit monumenta suarum
Vipereo (infandum) cccidisse eversa veneno:
Scrpenti indixit cum semine bella gerenda,
Non bella exacto aquae Titan exigat anno,
Sed quibus imponat finem vix terminus aevi,
Cum suasore mali quando trudetur in ignes
Conscia gens, sontesqui exoluet corpore poenas.
Nec fas sponte sua soluebant labis amore,
Corda tumens fasti velutimpius excidit anguis:
Sed mulier stygia delusa cadebatabarte.
Hanc magno superûm cum vidit amore teneri
Truxcoluber, Stimulos odii tum incussit, ut illam
Divellens ab amore Dei caelestibus aruis
Eiectam excipiat tandem sub flammea regna.
Tum vafer obiccit diuûm fastidia nostri,
Neu pudet esse nefas fetus ex arbore morsu
Frangere, quae media est felici inter sita luco,
Nam regno insidos cavisse, paremqui timere,
Quandoquidem hic morsus similes diis redderet ipsis.
Continuo morsum mors est aeterna secuta,
Non auctore Deo in luccm producta, sed atro
Semine Serpentis culpa genitrice creata.
At Serpens peperit Sardoo sibila risu
Illudens captu squamae fulgore coruscae.
Cui Deus, exuio rides perversc reperto,


page 162, image: deld0162

Nec venit in mentem quam sit tibi res male gesta?
Quod si tam diras mulieri nectere fraudes
Non animo sedisset et expers ipse maneres
Excidii, et tecum forsan tua regna manerent.
Nuncideo humanas Semen mulieris in auras
Ibit, vit aeterno victrix teprorerat ictu:
Cuius ab oblato transverso in stirpe cruore
Flamma Dei primae scelere irritata parentis
Victa eadet, dirumque nefas impune lituram
Sentiet, atque gulae mors absumetur hiatu.
Et tum iuftitiae decus irreparabile lapsae
Restituetur, et excussos in pristina reddet
Mortales dux ille hominum, sedemque refiget
Caelicolum, atque ultro credentibus offeret astra.
In damno sic foenus erit, quia pulchrior hortus
Surget ei, quem morte struet, quem sanguine tinget,
Ipse ubi vitalis sua brachia proferat arbos.
Sic ait, ac hostis tentoria fixit uterque,
Pellitur e medio Pax mutus, vi geritur res,
Et sibi mille armis, et mille receptibus anguis
Mille opifex artis prospexir, forte boves cen
Siuc agnum amisit pauper cum villicus, omne
Pertentat nemus. et vestigia quaerit, an illum
Aut herba captum viridi, aut armenta secutum
Luminibus prendat, simul omnem indagine saltum
Claudit, mille lupo raptori stuppca tendens
Vincula, milletegens hostis quisbus incidat urnas.
Interea Serpens trepidanti in corde putabat
Iam prope adesse diem pugnae, qua manimus ultor
Manibus auxilio gressus intendat ad Orcum,
Flammaute sque Erebi tractus evertat: ibi omnes
Inpartes annnum versbat callidus anguis,
Si potis obniti, pestemque averteroregno:
Atque ideo haec illum nec quicquam curafatigat
Intentarc nccem si tempora grata faverent,


page 163

Demens qui contrastimulum se obtendere calce
Non animum induxit, nec quod demissus Olympo
Propereaad temus, fieriquo victimaposset,
Dius homo vires, maiestaremque coruscam
Occuluir moriem propria dum mortevoraret.
Ergo dedit regnisociis tuba nuntia fignum
Conciliumqui vocat noctis pater, atque Erebirez.
Illi agmen celebrant, ut cuique est copia, promti
Seu vei sare dolos, seurem decernere ferro.
Circus erat quose medium tulit arbiter Orci
Consessu, et tumuli sic fecit ab aggere verba:
O socii, res arcta iubet metum pere vocem,
Venit summa dies Erebo, fuit Orcus, et ingens
Gloria Serpenris, promissum Semen Abrahae
Imminet exitio, quod si non tela paramus,
Styx ruit, et mortem absotbet victoria Christi.
Ipse teror, Deus hoc qui non facit irrita verba
Augurium Eoa in silva mihi triste canebat.
Sed nec causa moram patitur, nuncpectore firmo.
Ac armis opus est, nunc vestras promitevires
O passi graviora duces, quos fulminemecum
Rex superum caelo quon dam deiecit ad umbras.
Neclatet id quenquam quan tissit semper utrinque
Decertarum odiis, idem bella, altera bella
Molitur, nec erit modus ullus, donec Auerni
Sedibus eiciat nigrum genus, aeraque valuis
Excutiat, moveatque lococum cardine postes.
Nam Gasaerapiens Simson destipite valuas,
Atque duces in humum sternens cum turribus altis.
Ttiste per augurium iamtunc mea pectora duxit,
Dum vereorregnis cladem praedicere nostris,
Id propter supera pater illum misar ab arce
Ut serpentis opus magna convellat opum vi.
Et faciet, nisi nosarmis obtendimus olli.
Quid tremitis? nunc non primum hunc exerceo Mattem.


page 164, image: deld0164

Quamvis me toties possent terrere repulsae
Arguit infractum quoties iactura meorum
Armorum, et quoties amisi Martis honores:
Non tamen absistam, donec victricibus armis
Incautum superem, quando mortalia membra
Assumens loca sola petit, loca consita saxis,
Non almae Cereris, loca non fecunda liquoris.
Aut cum se somno sternet super aequore vasto
Cum sociis, tenucm fluctu iactante phaselum
Intendam cladem, et pelagi dorsum omne ciebo.
Sed vos si melior sedeat sententia menti
Pandite sive dolos, seu vim tendamus inermi?
Dixit, et infernis Alexcto excivit ab antris,
Cui furor insidiaeque, et noxia crimina cordi,
Sed tunc Suadelae in fpeciem sua transtulit ora,
Quam rex his acuit dictis: sata nocte virago
Hunc mihi da proprium, siquidem potes ipsa, laborem,
Nemra fama loco nunc tot defensa ruinis
Concidat, et ne vester honos rapiatur in auras,
Nam tua res agitur quando mea caussa laborat.
Gens inimica mihi supra caput imminet, omni
Conatu incumbens, ut me, mea regna, meosqui
Consortes pedibus premat, et captiva sub auras
Vincla Erebi uchat, Orcum ad sidera portans.
Sed tu diva potes rebus succurrere fluxis,
Nomina mille ribi, formae tibi mille nocendi,
Concute fecundum pectus, foedusqui resolue
Quod socii pepigêre, et fidas distrahe mentes.
Tu potes et resides accingi in tela lacertos,
Et versare domos odiis, et verbera et atram
Intro ferre facem, et gemitu tectum omnec ciero.
His ubi subdiderat stimulos, Dea promta venenis
Principio Petrum cui multa in pectore virtus
Surgebat, laudumqui arrecta cupido trahebat,
Ante alios petis, et furtis accendere iniquis


page 165

Nititur in regem, si fraude enertere posset
Ut famae cupidus fas rumpat, et omne resuluat
Ius fidei astrictum. quid enim tot dotibus ipse
Pollens, alterius sub nutu transigat aevum?
At tantum dictis movit praecordia Petri,
Quam si dura silex, aut stet Maepesia petra.
Quidinon illa hominis tanto cor molliat astu,
Si frangi hircino memorant admanta cruoret
Sed certe mentem iunenis vertisset in oras
Ambiguas, veluti per laxa foramina cribri
Triticeae messis vibrantur grana, volantes
Spargunturpaleae, fundo stat semen in imo:
Ni satus ipse Deo serpente potentioratro
Sedula pro socii fecisset vota salute.
Cum secum Alexto flammato in corde volutat,
Mente adeo incepto victam desistere, mene
Non posse a Christo sociorum avertere quenquam?
Hactenus, et fuscis dea callida tollitur alis,
Et ludae in vultus convertit luminis orbem,
Plurimus infidum quem coxerat ardorhabendi,
Solamenqui malide collo pera pependit:
Id meditans, nullo selumine prensa subaegrum
Cor ludae insinuat, spargitqui sub ossa furorem
Et sceleris precium sistit quo fallat amorem
Spemqui ducis, quoniam dictis experta videbat
Spelucri Iudam non contra stare furentem:
Quem nusquam amittens iam corda inversa tenentem
Diva furens sortem pepigit, quod noctesilenti
Improvisa phalanx cingat iuga Pallade feta:
Ast ille ecculbias fallen: iter hostibus aequum
Pandat, et obiciat regem venientibus vitro
Peifidus, et scelere hoc promissa ad praemia tendat.
Iam cum visa satis primos acuisse furores,
Atque malum virus lapfum est in pectora ludae,
Virgo moncus alas noctise immiscuit atrae.


page 166, image: deld0166

Iamque e composito ductor as rupit Iudas,
Rebus et eripuit nox omnibus atra colorem,
Atque in procinctu di postis rire manilis
Stabant, et belli ductores prima tenebant
Cornua, post tergum squalentia monstra sequuntur,
Incursumque parant Galilaeo tendere regi,
Er fraude invisum Serpenti absumere Semen
Non exspectato pressum Mavorte per umbras
Prendere ne fides posset qua parte receptus,
Usque adeo obnixi non cedere cum pios Heros
Illos versa fugae verbo dare terga subegit,
Ac in hum um fudit veluti Iovis ignibus ictos.
Ille dolos etenim (quis numina fallere posset)
Persensit, motusque excepit mente latentes.
Ergo ut compositam serpentis falleret artem,
Omnipotens Verbum latuit sub mente, nec ullas
Exeruit vires, ut inermis visus, et expers
Roboris, allectum Serpentem impelleret ultrô
Moliri incursus, quando iam tuta videret
Omnia, et audenti nihil impendêre ruinae.
Nam stirpem mortrs dominam stirps debita morti
Occuluit, post quam pura devirgine fetus
Christus iit chorio similis, quo cinctus in aluo
Delituit fragili velatus regmine carnis.
Mox trabe transversa fixus quo crimina mundi
Victima pensaret vere ceu liuda tabo
Fascia comparet massam lacerata cruentam.
Qualis et insid as qui tendit piscibus hamo.
Allicens, unco, vermem super induit aeri,
Qua visa invadunt praedam velut agminefacto
Squamea monstra salis, rictuque imitante barathrum
Comprendunt, presso gaubentque absumere morsu,
Actutum et fixa occulto capiunturabaere.
Sic satus ille Deoper quem sata machina mundi est,
Aethercam stirpem carnis velavit amictu,


page 167

Occuluitque parum vires, suaque abdidit arma.
Ut misera specie pellectum falleret anguem,
Qui fidens animi iam nil obstare pericli
Audenti putat, et demto parat arma timore
Oreinhians praedaeque adhiber subfauce molares,
Etmors horribili laceratum vulnere sorbet:
Ceuteritur vermis niveas quae sanguine lanas
Inficit, et roseos effuncit fixa liquores.
Sed dum ponebant rumores anresalurem,
Et fix inflato capiebant cordesas spes,
Inclusumque cavo Regem sub pumicis antro
Servabant, veluri Ionam fera squamea ponti
Sorbuit, et superis reieclum reddidit auris:
Tum vindex stygias concessit Semen ad oras
Solis inaccessas sadus ubscoeca sientes
Regna tenent umbrae vivis non pervia regna.
Illic stant solido vectos adamante parati,
Quos neque Vulcanistridens eviceritira,
Nec globus emissus simulante tonitrua canna.
Huc simul appulerat Dominus iam luce corusa
Perfusus iam quod robur paulo abdititande
Inlucem exeruir, bello insuperabile robur:
Intremuêrecavae, gemitumque dedêre latebrae
Et postes ferro nexi, et compagibus arctis
Convulsi cecidere solo, saltusque dedêre
Fit fragor, irrumpir latebris, fugit improbus Anguis
Degener ipse suis cûm iam diffid armis,
Cuius anhela premens rapido vestigia passu
Arreptum cauca traxit, pedibusque; subegit,
Ut grex alipedum ceruorum ducere flatu
Elatebris suevit serpentia secla ferarum.
Tum verô exoritur fremitus stridorque colubri
Mordentis plantas, et rata extrema minantis,
Quem pede proiubigens flammas ex ore vomentem
Sulphureas, et saeva intus super arma sedentem,


page 168, image: deld0168

Centum post tergum nodis stringebat ahenis,
Et male multato spolium detraxit, et arma
Eripult virtute prior, rivosqui cruoris
Ore eiectantem fulua protendit arena:
Lucida terribili velut exuit arma Tyranno
Iessides funda, citharaque peritus eburna.
Acut Abram paruis instructus viribus hostes
Obruit, et fratrem socia cum gente reduxit.
Sic Erebo inclusos manes evexit ad auras,
Atque minas fati, strepitusqui Acherontis avaros
Vi potior pedibus subiecit, et horrida pressit
Regna Erebi ditione sua, captivaqui nexis
Torquibus inclusit Lethaei carceris antra.
Illescelus mundi demersum sanguine fuso
Diluit, et flammas Erebi sedavit, et iram
Extin xit patris, et legis maledicta severae
Transtulit in ses: quin et sententia damnans
Quam lex inscripsit passa est in corde lituram.
Vos aurem huc aegri mortales flectite vultus,
Cernite ur infami pendet trabe litera legis
Conscia depositi: transfixa, atque itrita pendet.
Nam precium reprobus quod pendere debuit orbis,
Integra iam Christi probitas et poena rependit.
Vos ergo hunc animis assensum inducite vestris,
Regnatorem orbis rerumqui hominumqui potentem
Indignos magnum natinos propter amorem
Suscipere, et dignos regni censere superni.
Iussit amor nostri Christum parere paternis
Imperiis alti deponere lucida caeli
Frena parum, fragilem de virgine sumere massam,
Infernas penetrare domos, feruentia stagna
Cocyti superare pedes imponere diro
Serpenti ietum tictudemergere. opaci
Claustra Erebi ex imo subvertere diruta fundo.
Ergo alte invectus curru de more triumphi


page 169

Victorem ingenti sese clamore ferebat,
Hostesque, et factas memorabat inordine pugnas,
Ut primum ipse pater quo non erat acrior alter
Obiendens natum conva res egit, et irae
Ardentes radios in carum vertit alumnum.
Nam cum nostra lues regem commovit Olympi
Acri vindictae percussum pectora thyrso:
Extemplo prognara Deo Charis eicit astris,
Prolis et aflatunos dedignatur amico,
Et lerhi arbitrio cunctos supponitin annos.
Sed sua dum Christus labem sub terga recepit,
Hic simul a nobis in se patris abstulit iram,
Quapropter scelerum Poenas haurire necesse est:
Ut iustus Deus est, ita crimina punit, et odit.
Parte seadversa longam Mors concutit hastam,
Qua parat aeterni nes figere vulnere lethi.
Mors etenim dira peccati cuspide vulnus
Conserit et praedis onerat deformibus Orcum.
Nam si mortales sine crimine pectus haberent,
Mors quoque inermis erit, nec quo nos figat habebit.
Utqui nitens ferri corpus quod cessat abaruis
Arripuit situs, et durum consumsit acumen:
Non aliter scelerata lues ab origine prima
Disper sa humanam in seriem mortalia membra
Devorat, et vitiis radicem sufficit ipsis.
Ergo omnes valido mort sternit ocuminis ictu,
Et natos natorum, et qui numerantur ab illis.
Ipsa casas aequo pede pulsat, et atria celsa,
Nec quenquam metuit, nec quis sit quaerere suevit,
Quam dives venis argenti, et messis abundans:
Nec genus, et formam, nec mentis acumina curat,
Nunc hos, nuno illos lethali vulnere ad Umbras,
Pallentes umbras mittit, noctemque profundam.
Lex ctiam nobis vires opponit, et instat
Censurae monitis, fragili non conice fagi.


page 170, image: deld0170

Sed nostris animis signis impressa saeveris.
Haec vitra sortem nunc haec, nunc exigit illa
Foenora necservare modum, nec tempora novit;
Nec vulgum famae teftem, nihil bila moratur
Externos habitus, sed cordis ad intima tecta
Transit, et absconsas sedes sine sorde requirit.
Sed quia iusticiae nobis est curta supellex,
Nec satis externae laudem probitatis habemus:
Nescit homo ut debet dignum conferre tributum.
Idcirco exacuit penetrabile Mottis acumen,
Per latus ut fixum descendat inilia ferrum,
Ac animam obliquo dissectam transeat ictu
Arque indignantem magno cum murmure cordis
Ad styga deiciat iugi servore cremandam,
Saulis in exemplum, culus delicta subimo
Pectore lex aperit, stimuloque exsuscitat acri
Ante ubi securam traxêre sepulta quietem.
At tum vulnus habet venis, speque excidit omni,
Et lucem invisam telis abrum pit adactis
Cum dirae ultrices pectus vibice flagellant.
Addequod absorbens mundum Styx vasta barathro,
Et princpes Eribidira cum gente sororum,
Quaeque tot assiduis Caro nos ad proelia luctis
Concitat, atque animam variis insultibus urger,
Obten dunt nobis, atque icto foedere bellum
Suscipiunt hominum contra genus, et iuga collis
Iniciunt, et crura tenaci compede stringunt:
Umbrarumque pater mortalia secla sub Orco
Aeternis premit arbitriis, et morte perenni.
Non tulit hoc Chrissus Seonsam a Serpente teneri
Inclusam vinclis magno quam diligit igne.
Tergemino sed enim decrevit ut ante Senatu
Cum nec adhuc fundo mundus stetit editus ullo,
Concipit ingentes animis et perficit ausus,
Hostibus occursum molitus, et ardua figit


page 171

Castra solo, ferrumque tenet, pugnamque lacessit,
Haud alia ratione, nisi cum noxius Adam
Mortis in arbitrum venis, ne intercidat omnis
Spes nostri generis, tum decernente Senatu
Caelicolum, patris ante pedes sestravit. et omnem
Filius in sese iussit deponere culpam:
En adsum qui soluo in me converte furorem,
Unus ego reddam totus quod debult orbis,
Proque hominumfundam redimenda stupecruorem,
Quod precium superet torius crimina mundi.
Dixit et humanos artus affumsit, et insons
Omne onus insese nostra vice traustulit ultro,
Nanque ut laesa modis reparetur gratia dignis,
Dignum erat ut stirpem geminam mediator haberet,
Et quae personam coeat sociata subunam.
Humanam: quod sorte hominum qui tristefuissent
Supplicium meriti, commissa errata rependat.
Exin aetherea Messiham stirpe vigere
Par crat, ut precium fuso quod songuine soluit
Vinceret omne nefas mundi, patriumque furorem,
Neve gravi forsan posset succumberemole,
Dum scelus. et diras legis, rabiemque Tonantis
Cogitur ingentipatiem sufferre labore,
Quale opus haud ullo valuisset condere nisu
Si modo morta li traxisset origine sexum.
Non ille amissas inpristincreddere garas,
Nec capite attrito serpentis per loca Auerui
Ponere sub pedibus lethum pothisset et Orcum,
Quantum nemo hominum cretus de stirpecaduca,
Nec quisquam caeli subea: degentela borem.
Ergo adit, et patrio vires cum numine primum
Conserit: in natnm pater omnia crimina iecit,
Et rabidos ira stuctus effudir, et illum
Devotum diris fastidia ferre coegit
Tristia, cuipatrios non multo derulit anto


page 172, image: deld0172

Affectus, solum carum quem voce vocabat,
Solum felicem caeli quem in sceptra reponas,
Cuius sermones avide gens hauriat omnis.
Nunc nati extorsit guttas e pelle cruentas
Ira Dei ceu flore rosae super addita pruna
Elicet humorem sedat qui pectoris aestum.
Pene etiam exhaustis ad terram viri bus aeger
Corruit affatu nisi caelicus allevet aies.
Iam scio quid scelus est, quidque in scelus ira Tonantis,
Ira vomens ignes, involuensqui omnia letho.
Ast illam horribilispirantem murmure flammas
Compressit andem et longe in certamine vieit,
Dum morem gerit, et palcido fert pectore mortem,
Nec mora nec requies, alius subit hostis in arma.
Et crudos aperit sorbente vora gine rictus
Ore petens vitae ductorcm, munere cuius
Omne animans caeli iucunda vesenur aura.
Sed non in cinerem liquefacta resoluere membra,
Nec felicem animam potuit sub nocte morari:
Nam virae dominus Mortis truncavit acumen,
Demisitque gulae monstrum quod labra cruote
Sordita dimovit morsuqui intendit amaro.
Sed non sorte data solum se lucis in auras
Movit humo Christus, solus quod lumina solis
Aspiciat, solus sine morte quod exigat aevum,
Ut mors atra suos velut ante exerceat ictus
Pulueris infragilem massam, et nos destinet Orco:
Non ita, sed nullos absumere morsibus ultra
Ius habet. et gelida quenquam compage tenere
Qui Christi implevit partes assensibus unquam.
Nonne vides multos quod secum e puluere terrae
Virgineum Semen lucis revocaun ad oras
Morte obita quorum servabant viscera tumbae?
Cum probitas Chr sti comp everit integra legem,
Hauserit et poenas quas lex neglecta poposcit,


page 173

Inque nefas iram patris placarit acerbam:
Mors etiam iacet aegra, nec ullas promere vires
Viterius novit quando fiducra teli
In ventos abit, et viduam vix exhibet ornum,
Nec quen quam trepido demittere sustiner Orco
Agminis e numero Christi quod signa secutum est.
Nec valet ulterius, nec rendere atrocius ictum,
Ni feriat telis obnoxia visceralabi
Et foedum in cinerem soluat, mergatque sepulchro,
Ex his ut pulcta nascatur origine corpus
Labe carens, lethique expers quod surgat inauras
Luminis, aeternae carpenda ad gaudia vitae.
Nam dum collatis obnoxi viribus ambo
Indulgent luctis, et humi destructa ruit Mors,
Omnis sub ventos abiit dilapsus amaror,
Et Mors in Somnum mutata repente recessit.
At qui neglecto ruit in fera crimina Christo,
Nec melior monitis culpae super addere culpam
Pergit, et horribilem diuûm in seprovocat iram:
Hic cacht aeterno percussus vulnere lethi,
Et mors aeterno conspergit frigore membra.
Vix datus est pugnae tenuis modus, ilico Christo
Insurgit novus hostis, e omnia robore vires
Opponit, iustoque minax innititur ensi.
E collo tabulae duro exadamanteparatae
Pendent atqueignem spirantia laetifer ora
Fumus obit, fulgurque sonans terram igne corusco
Permiscet, nec quisquam acies obtendere contra
Sustinet, atque illum quâ fert sua planta tremit mons.
Namque hominum vitae cenfort, diuûmque voluntas
Caelicolis fertur longe quem cernimus hostem,
Ille reos postquam neglecta lege peregit,
Atque e concilio superûm reiecit ad Orcum
In lucem fusi quorquot nostrûm hausimus auras:
Continuo Christus de quo cen fonteperenni


page 174, image: deld0174

Munere iusticiae siccus perfunditur orbis,
Transtalita nobis legis crudelia vofa
Morre pians nostros inlons velut agna reatus.
Ille notas legis nostra in praecordia fixas
Emedio dedit et nostra vice debita soluit,
Sanguineo et coecas sparsit cum rore lituras
Ora premens Legis censum sine sine perentis,
Quando e seruitio legis iam colla tenemus
Libera et exceptos miti nos Gratia regno
Confovet, et diuûm dulces aspirat amores.
Aspice, transversis nunc pendet stipidibus lex,
Iamque ives abluta furor compressus, hianti
Mors absumta gula, Serpens attritus, et ultra
In iustos nil iuris habet, iam desimit Orci
Omnis in humanam compressa licentia massim.
Qua propter Sathanae cum versa potentia fundo est:
Tum spolia, et nexus ferrte compage soluto:
Victor ovans secum superans avexit ad oras,
Aclaetam instituit prostrato exagmine pompam
Arduus, aligera circum stipante caterua.
Principio vehitur curru Saluator amoeno
Compositus sede in media ceuvictor ovabat
Dux losuas missis olim tot regibus Orco.
Ante rotas praeco gratanti voce canorus
Terga premit velocis equi, et praesaga triumphi
Personat arguto spirans oracula cornu:
Virgineum Semen collisit caloe Draconem,
Bella tenent finem pacem nunc ducimus omnes.
Mox in processu vinclis inclusa vehuntur
Agmina tattareae stirpis, trux anguis, et hostis
Exanguis, crimenque gerens pro crine colubros,
Et Ditae scelerum comites, triplicesque sorores
Lanca ducentes praegnantistamina fuso.
Illic hasta iacet Mortis sine acumine, et illic
Cum pharetra iacet arcus, et illic pallida rictus


page 175

Mors iacet, et celsae pendens in robore palmae
Lex iacet, et nullam pscit cum foenorae sortem
Amplius, et nullum sistitsub iudicis ora.
Illic porta Erebi centum si mata columnis
Mota toco est, currumque premit non itnegra moles.
Et tunc gans hominum suspenso praevia gressu
Soluebat faciles vocum ad discriminalinguas.
Flammea quin eriam responsant agmina caeli,
Et pinnis plausumfaciunt, dominumque salutant.
Quod si converso peccati e sordibus uno
Ex hominum numero, gaudet chorus omnis olympic
Quantos laeticia plausus fudisse purandum est
Aethereas acies, totaiam gente redeinta?
Victor iô cuius cecidit Mors hausta triumpho,
Mors, ubinusic acies, ubifalx, ubi cornecus areus?
Seps, ubinunc vires, ubi vasta licentia praedae?
Desiit, et praedam te fortior abstulit alter.
Parte alia Vates munus praeconis agentes
Queis toga neglecto contingit syrmaretalos
Ante Ducem carpsere viam, ingressusque dederunt.
Cum primis Vates lateri comes additus haesit
Qui de more tubae resonansdeserta per arua
Stravit ad inc ssum domini loca senta viarum,
Et vitam in melius convertere labe relicta
Iussit, et adsensu Christum comprendere prono.
Ille suis vinclo septus se vate relicto
Imperat ad Christum gressus advertere alumnis.
Nec sibi, sed Christo sponsam deduxit honestam.
Panditur interea domus ampla nitentis Olympi,
Qua defectus ovans victor fastidia caeli
Alta subit, regnique pios in patre reponit,
Et donain numerum spargens, caelestia dona,
Credula demisit sacrum in praecordia Flatum.
Urque alii Verbimunus vocale subirent,
Et vitae praecepta darent, voreque talutis:


page 176, image: deld0176

Multa modis multis Vatum discrimina praeber.
Ille vocat gentes mensae ad caelcstis honorem
Proponens epulas corpusque suumque cruorem
Quaeque Brebi regnis caeli devexit in auras
Mortait generi permisit habenda trophaea,
Utque patres Soly mi resolutos compede sontes
Libera communis misere ad lumina solis
Annua si memori revocarunt tempora cultu
Quando phalanx Iudaea rubras impune lacunas
Transiit immerso vastum Pharaone sub aequor:
Haud secus inclusos lethaeo compede manes
Extusit in lucem Christus, vinclisque resoluit.
Quosque sub arbitrio Serpensque Erebusque luesque
Detinuit, pressitque aeternae carcere mortis:
Horum colla iuge expediit, vacuosque remisit,
Sub pedibusque minas fati depressit, et orbis.
Aeternamque tulit miro e certamine nobis
Iustitiam, et propriam dedit, illo ut munere fretl
Etlegi, et superûm regi, vitiisque nefandis
Poslumus adversas infracti opponere vires.
Idem etiam nobis rediuivum carnis honorem
Morte sua meruit non amplius agger arenae.
Non scrobs terrorem incutiet mortalibus aegris.
Credo equidem Christum pedibus trivisse colubrum,
Destruxisse necem, mundum vicisse rebellem,
In mare post tergum nostros iecisse reatus,
Et soluisse suo precium pro labe cruore,
Sub iuga flammivomum Ditis misisse theatrum,
Conciliasse Deo mortales, tristia legis
Vota suis posuisse humeris, lignoque luisse:
Illum eriam sacrorecubantem corpore terris
Defodisse nefas, et meesta sacrasse sepulchra:
Nunc summum votis interpellare parentem,
Et lapsis hominum tutelam reddere caussis.
Ergo metu vacuus sub corde exerceo plausus


page 177

Acceptum Christo referens, qui pectora maesta
Asienat et vitam mortalibus inserit aegris,
Atque hostes pedibus supponit fata minantes,
Ne quenquam lateat solum se virginis esse
Semen et antiquo Sponsam rapuisse draconi,
Aducrsusque minas, et vim sine fine tueri,
Nam verpo invectus passim pro curribus aureis
Victor agit plausum genitalia rempore mundi,
Donec pulchra trahat mundi textura ruinam.

Ephrata.

PAstor erat Solymae Michas qui numine plenus
Vincla sub Assyria regique gregique canebat,
Cuius ut a tristi stupuerunt carmine mentes,
Ora redemptoris praenuntia soluit, et aegros
Erigit admonitu Regis venientis Olympo,
Qui sonitu verbi dispersum colliget agmen
Isacidum, et gentes Semi sub tecta vocabit,
Civis in adventu sceptris Iudaea propago
Excidet, et falsi cessabunt numinis usus.
Qu que, sub arbitrium suprema in luce vocabit
Omnes qui verbi monitis parere negatint.
Cedamus Christo et monitimeliora sequamur.
Non ego vanaloquor, dictis deditipsa fidemres
Quae paritervates de Christo uno ore loquuntur.
Nostra fides etiam stat in hoc fundamine vatum
Composita evivis saxis, ubi Christus acutum
Prominet in latus, acrupes immobilis haeret.
Urbs despecta iacet, sedes antiqua parentum
Iessidae vatis, Cereris quae fertile labrum
Exre nomen habet fecundis Ephrata pratis,
Nomenut Euphtatitribuit vis fertilis undae.
Nanque erat in fato per pinguia rura Phraatis
Venturum in lucem Cereris tam nobile germen
Quo mansoaeternae vescamur munere vitae,
Praescius hanc patuam Michas sic coepit ad urbem


page 178, image: deld0178

Liuguam animumque Deo plenus, dum pectore vocem
Rumpit ovans, qualis cum impulsus numine Iacob
Beniamin aspexit verum sub menre sagsci
Coniugis ossa suae campis dum condit Ephratae.
Eia age villa brevis quam lumine captus araret
Talpa, Palestinae videam siiugera terrae.
Aut tibi componam si rura Samaridos orae,
Adpares oculis tam paruula, forte grues quam
Dituerent, quoniam Pygmaeis bella minantur.
Eia age villa brevis spacio, sed fertilis alma
Fruge, tibicedant fecundis Gargara glebis,
Nec prae te pingues iactet nunc Moesia campos.
Nam velut. Gedeon patrio sub limine paruus
Magnuserat, donis animi cum vinceret omnes.
Sic minime minima es, quamvis minor esse puraris,
Nam tumagna saits Bethlem tua si bona notis.
Ncc tibi se Solyme, nec se tibi praeferat ora
Qua primum se Solis equi post sidera tollunt.
Namque tua faciet mihi de tellure redemtor
Egressum, veluti votis cum rite solutis
Fertquerefertque gradus adytisub tegmine Moses
Sensa Dei scrutans, et gentis ad ora reportans.
Summus ab hac minima gressum feret urbe sacerdos,
Ex adyro mentis qui sensaarcana paternae
Proferet humanas orator missus ad aures.
Hic patris a dextra verus ceu Beniamin haerens.
Contritor colubri, mortis destructor et Orci
Agmina lethaeis redimet devincta cathenis,
Ac hominum delicta suo diluta cruore
Post tergumiaciet rapidam super aequoris undam.
Iustitiaeque suae sontes velabit amictu,
Ac ut pastor aget sub prata virentia verbi
Lege gregem satians, effuso et flamine potans.
Non erit hic miseris hominum de more redemtor,
Quorum magna ruit momento gloria paruo.


page 179

Ceu Midiae fudit Ioa satus agmina, quando
Testa solo collisa face monstravit opertam,
Et fracto sonitu profugos tuba perculit hostes.
Hic aliique duces paruo nos tempore patuo
Expediere iugis omnisque iacentibus illis
Palma iacet, nunc nos eadem tot casibus actes
Insequitur fati series, ac sub iuga mittit.
At non hunc similirapiet sors fluxa tenore,
Nec metas ille imperiinec tempus habebit,
Sed sceptrum sine fine renet cum patre coaevus,
Et pariter soruat mundum, pariterque creavit.
Nec tamena culparedimet, nec morte, nec Oreo,
Non aliis etiam veniunt quae plurima damnis.
Sed quodcumque dabit, gratis dabit ille salutem
Porriget, et caelum sine soenore tradet habendum,
Non sine spe precii tollit medicina labores.
Solus at hic animae labem cum ocrpore fanat
Gratuito: quid enim vere pro dote salutis.
Gratia nostrapotest largitier emolumenti?
Quidue refert operae tener et sine viribus insans
Meisus a qua, tinctus mundanti sanguine Christi
Dum capit aereanaemonumenium insigne salutis?
Grata salus gratis Christi pro sanguine fertur.
Haecbona ne dubites poterit praestare redemptor,
Nam patria egressum fecit de mente prinsquam
Orbis adhuc aliquem concepit fabrica fundum,
Et chaos antiquum sine luce et imagine staret.
Sed nunc tempus erit castae cum ventrae puellae
Egressus, sacraeque asporsus Palladis usu.
Flaminis officium, regisque affumet honores.
Nascere vera Dei soboles, aeternae sacerdos
Qui prece conciliae supplex hominemque deumque,
Amplexuqe tuo iungis mediator utrumque.
Nam quod munus habes cumiam de virgine fumtae est
Carnis massatibi, pridem tu munus habebas


page 180, image: deld0180

Carnis massa sibi cum nondum e virgine sumta est,
Ac aeterna tenes aeternus munia natus
Ergo mihi parua tu maxime ab erbe redemtor
Egredere, et mileras hominum res eripemorti,
Tu mihi, tu vitam caelesti in sede, patremque
Concilias, tu das mensis accumbere divum.
At Syras Antiochus, belloque assueta Quirini
Posteritas praedam quaeret, gentemque recisam
Seivitio premet et rapiet sacra scrinia templi,
Antegravis sancto pariet quam stamine virgo,
Etdamnis positura modum promissa propago
Seminis numanae se cinger imagine formae:
Sed tamen in fortitunc colliget agmina verbo,
Et pacis princeps valida viconteret hestes.
Exin et Iudae imperium per castra Quiritum
Eruer, et mundi per climata mittet alumnos,
Qui viva expediant animis solatia tritis
Obvia diumi quos terret imago furoris.
Ceu quando ploviae, seu roris vividus humor
Tollit humo, atque siti morientes erigit herbas.
Ille deûm cultus passim delebit inanes
Voce ministrorum, veniat dum terminus aeni.
Tum pro despecto statuer flammantia verbo
Supplicia, aeterno vermis cum vivida morsu
In mediis carpet non credula pectora flammis.
Haec memini paruam Michas dum iactat ad urbem
Hinc olim genito fieret quae maxima Christo,
Qui geminae stirpis consors, nominumque Deique,
Munn sacra subit primo mediator ab aevo,
Et verbo regnum statuit, legit agmina verbo,
Quo partitut opes, et caelica dona ministrat,
Constituitque diem solio cum censor in alto
Supplicio sontes, et credula pectora verbo
Afficiet meritis ac omnem restituet rem.
Dum loquor, emersit vetus, et novus incipit annus,


page 181

Ergo novum mea Musa novo cane carmen in anno.

In die Iohannis Baptista.

NAm quis te meritis unquam ter maxime Vatum
Laudibus accumulet, quem laudatissimus heros
Filius ipse Dei fallax haud ore repertus,
Ingentem donis ingenti voce ferebat.
Nec vox ulla tuos aeque celebrabit honores,
Quam qui tetanta cumulatum laude relinquens
Supra homines supraire Deos pietate canebat.
Vetûm etiam est tenuis Musae sua gratia, si quis
Magnum mole virum tabula describit in aicta
Ut veros videare tucri, acnoscerevultus.
Sed dum sacra cano, Vos ô qui pectore culto
Hîc operam studiis datis, et queis discere sacra
Et facere est promtum, linguisque animi que favete,
Fas etenim vetetum repetentem exempla virorum
Vestigare animo quid sit chorus ille piorum
Humana qui in gente sonat caelestia iussa:
Qua vice succesêre loco, qui caelitus acti
In terris sacri gencris reparare ruinam:
Qualibus et frenis qualive regatur ab arte.
Praesertim et quae sint doctrina iura professi
Divini proceres qui pro pietatis honore
Obiecêre animas in aperta pericula vitae,
Scire operae precium est et eorum exempla tueri,
Et rectam testata fidem monumenta tenere,
Hisque animum firmare, et tanta agnosoere dona.
Atque Deo, ut dignum est, pro tantis reddere grates.
Humana in tenebris foede cum vita iaceret
In terrisvano pietatis perdita cultu:
Tum missus Vates lucem qui proderet almam
Gentibus, atque viamliquido monstrater Olympo,
Non lux ipse qu dem sed luci ut praeviusiret,
Incessuque: prior, quae inculta atque aspera clivis
Sterneret, et iuxta sequeretur Christus euntem.


page 182, image: deld0182

Ergo illi comes, et consanguinitate propinquus
Sacra e stirpe Levi genitus, sex mensibus ante
Humanas quam Christus erat productus in auras,
Lucem hausrt Solymis, et tum moderamina regni
Contemter divum Herodes translata tenebat.
Huic pater ipse memor Domini, se voce ferebat
Sachariam, inque Deo requiem quae mater habebat
Maluit Helisabe dici, cui dura negarat
Spem generis sobolem Lucina et pignora lecti
Nulla tulit fato divum, et tum mole senectae
Non habilis, spem natorum iam abiecerat omnem.
Hi saevum imperium duritolerare Tyranni
Assueti, placide peragebant tempora vitae,
Nil armis moti, nulla ipsi bella moventes
Regibus at daram patiendo vincere sortem.
Iusti ambo, vitam ante Deum sine labe trahebant
Fixam in venturo ponentes Semine mentem.
Sed cum forte sub immani sua sacra Tyranno
Exequitur solitumque adytis instaurat hovorem,
Et suplex fumum intendens de more Levitum
Solenni in sacro divinis se usibus aptat,
Quo rex ipse modo David, quo antus ab illo
Rex Salomon ritum exegit moremque sactorum:
Cumque vacans precibus Messiham posceret orbi,
Qui lapsum in tenebras et turpia crimina mundum,
Excussumque funore Dei, stygio eximat Orco
Foedus in antiquum referens primumque favorem:
Tandem et relliquias aliquas, monumentaque seruet
Sacra piae gentis: columen, requiemque senectae
Sussiciat prolem, non sic desertus ut esset.
Continuo colelo demissus nuntius, inter
Officium, turbamque sacri, vocesque precantum,
Huic Gabriel responsa refertiaudita rogantis
Vota polo, stetilique e coniuge surgere ad auras
Egregium Vatem nequiequam obstante senecta,


page 183

Quem dulcis ratio officiicuigratia dulce
Nomen habere dedit, loannem nomine dicet,
Quandoquidem ante Deinatum vestigia verbo
Prima feret, vita prior, et praenuntius ibit
Ore sonans veniam et mulcebit pectora dictis
Redducens natos recta ad documenta parentum.
Hutcfore et ingentem factis, qui matris in aluo
Corda Deo plenus, sacra lustratus abauta
Agnoscet domini ora sui, cuirobore Simson
Instar erit, fortique animo cuispiritus acer
Heliae verrerstimulos, munusque docendi
Explebit virtute suum, et iam matris ab aluo
Caelestûm regidictus sacer exigetaevum
Semotus vulgi strepitu, et popularibus auris.
Victum illi vulsae dederint radicibus herbae,
Pocula erunt fontes liquidi, non fortia bAcchi
Munera, non epulae rentabuntlabra repostae.
Talibus auditis, tristi cum corde volutat
Coniugis invalidae vires, sortemque senectae,
Heu quid agat, dubii surgunt in pectore sensus,
Auguriumrebus poscit tamen aethere ab alto.
Illum molta metu cunctantem, et multa parentem
Dicere; nec tanto contentum numine divum
Inculat volucer, qui non acceperit ultro
Dicta sua assensu, manifestoque ominesignum
Esse iubet, quod nunc vocis procul eccidet usu,
Dum teneres illi viset mas editus auras.
Exin perfectis divinis rebus ab imo
Sese effert adyto vacua in penetralia templi,
Significatque manu perfectis ordine votis,
Et populum infusum mandat decedere templo.
Nam quoniamnova sacra novos iam rursus habebant
Ingressus, presso fas obmutesceret ore
Antiquum Levi sacrum: simaximus ille
Cum faceret Flamen verba et caelestibus auris


page 184, image: deld0184

Lustraret populum: defunctum sorte Levitam
Fas tenuisse manus, nec genti fausta precati.
Postquam autem exactis sactis ad imina tecti
Seretulit senior, fetu turgescere coepit
Feta novo coniunx. ceu quondam dulcis aquae fons
Defesso Simsone siti de putris asellae
Maxilla emicuit, venasque refecit anhelas:
Haud secus antiquo et genitus de flamine muto
Orator felix in apertas debuit auras
Produci fatis, qui dulci voce levaret
Corda hominum, et grato lustraret rore salutis
Pectus ahelantûm et culpae sub mole cadentûm,
In morem fomtis salientis pumice vino.
Helisabe cum se quinto iam mense teneret
Intra septa domus, grato celebrabat honore
Dona Dci, ut labem hanc mierandae averterit ultre
Invisam hanclabem quando infecunda maneret
Sextus ubi in cursu mensis foret, innuba virgo
Nullum passa virum, nullos experta hymenaeos
Virgineum intumuit caelesti pondere ventrem.
Forte apud hanc, volucri puero cum mentio fidae
Excidit Helisabes, cognatam invisere gaudet
Sedula nam Mariae genitricem fama fuisse
Germanam Helisabes, dum Christum exire sub auras
Regali de stirpe Deus, sacraque volebat.
Iohannes sed adhuc quamquam detentus in aluo
Virginea tamen ille deum cognoscit in aluo
Laetitia exsultans, vocem ut fataliter hausit
Praesentis Mariae, et plausu sonat abditus infans.
Iamque ubi tempus adest utero deponere fetum,
En domus Helisabes augetur prole virili,
Et circum attonitis animis haesêre propinqui
Gratantes, laetaque omen cum voce salutant.
Cumque octava diem reuchens Aurora, nigrantes
Dispulerat tenebras, infans genitalia circum


page 185

Ante aram Samia cum testa ex more putatur.
Et iam fatorum immemores cognomina patris
Certatim puero tendunt imponere paruo.
At mater cuius melior sententia menti
A bnuit, et melius lohannem nomine dici
Assensu ingeminat vario, cenforte mariti
Accipiens monita in tabulis in cisa notarat.
Ergo perunt consulta patris, qui prod re scriptis
Dum parat, atque notas subiectae inducere caerae,
Vocem improvisô rumpit: iam parcite quaeso,
Iamdudum inventum nomen, velut aethere missus
Admonuit praepes, lohannes nomen habebit
Quimihi, qui primas visit nunc masculus auras.
Invasit mentes horror, calesactaque corda
Augurio tali superûm, atque ingentibus ausis,
Nam pater omnipotens hunc olim in lege recenti
Primum oratorem donis illustribus orbi
Fecerat insignem, mirisque vocaverat actis,
Auguriis sirmans doctrinam, atque omine certo:
Quamquam ille haud miris unquam sese extulit ausis,
Ne fois acciperent dominum, auctoremque salutis.
Atque hunc Messihae vulgo pro nomine haberent.
Principio volucer demissus ab aethere praeco
Natalem pandit pueri nomenque recludit
Ignotum, inque utero sacrata impletur ab aura,
Et magnae adventum Matris, et verba loquentis
Praesensit, dominumque excepit mente futurum
Esterili productus anu ceu credulus lsac,
Patrilingua decem vincitur mensibus, et vox
Siftitur haerenti, dehinc pristina iuta recepit.
His tum aliquid magnum augurirs famaque vehendum
Molirisuperos, docuit post exitus ingens.
Nec longum, Pharisaea manus templum inter et aram
Instantes odiis ingenti vulnere victum
Sachariam ingentem spoliaruntlumine vitae,


page 186, image: deld0186

Ut coram ingeminar conceptum flamine sancto
Messiham venisse orbi, neciam amplius illis
Esse locum, dictis et inania sacra renellit.
At vidua et confecta annis, quo tempote fertux
Herodes sceptris metuens hausisse cruento
Impetio infantum vitas in limine prime,
Infantem, fugiens immania sceptra Tyranni
Sustulit exilio comitem, desertaque Adumis
Visitat, Engeddi prope tempe, et Iordanis amnem,
Heliae loa clara sclolis, et vatis Elissae.
Sed tunc Essaei proceresloca culta cenebant,
Sub quibus assvenit vitam tolera: emagistris
Ioannes operum patiens tenuique manebat
Contentus victu, nec passus capere ferro
Fatalem [(transcriber); sic: Fatalam] ceruice comam, et silvestria mella
Decussit latis foliis, in imagine pulchra
Doctrinae, quia duice sonat, quia cordibus aegris
Suggerit et vires, et acutos luminis orbes
Efficit occulte medicans, gremioque parentis
Distillans foliis legitursuscepta sacratis.
Vilibus hic cancris etiam ieiunia soluit
Serpentum invisis generi, quod protinus esset
Argumentum ingens susceptimuneris huius,
Dum verbo bellum accerdit, Pharitaeaque castra
Vipereum genus insectans capitaliter odit.
Beilibus incinctus vilem gestavit amictum,
Cingulaque elento strinxctuntilia nodo,
Redderer Heliam quo vita et moribus ipsis.
Ergo ut triginta vitam extendissct in annos
Diverso se more tenens a gente Levitum:
Forte sacro in festo de caelo excitus apertis
Auguriis suaemunia init, qua flumine pulchro
Iordanis secat arua vadis, et Fcederis arca
Constiterat siccoque gradu gens transiit amnem.
Illic admonuit sontes fastidia labis


page 187

Concipere, et puro lustravit fluminis alueo.
Hunc satus ipse Deo praesens dignatus adire,
Doctrinam auguriis, atque omine firmat aperto,
Iordanem, fluurosque omnes ut corpore sancto
Inficeret, triplicique in maiestate videndum
Se dedetat numen, Genitor cum luce, sonoque,
Natus at exuviis hominum, formaque columbae
Spiritus amborum consors, et copula amoris.
At sacer exequitor vates dum munia ad amnem,
Instituitque scolam vatum de more priorum,
Visendi et studio coit vadique lecta iuventus:
Tum Pharisaea cohors, quo missus numine quaerunt,
Qui genus, atque domo vates ne an forti. Elias,
An maior Deus aut opera maiora vocatus,
Quid struat his ceptis, aut quid nova sacra frequentetr
Quod vates a se venientis ad ora remittit
Messihae et fastus reprobo et inania sacra
Incusat dictis, coecisque instantibus armis
Arua adiit Galilaea fuga, vimque exsit omnem,
Iussaque sacra colens unides lordanis ad oras
Quas rex Herodes iam tum ditione tenebat,
Sparsit rorepio gentem, et lustral bus undis.
Sed quoniam Herodes patris insidiatur habenis.
Ioannem accersi lubet in quem plutima turba
Convertere oculos, divinaque inssi ferentem
Miratur, donisque extantem saspicit altis,
Si per eum sceptris aditum fortassis habere.
Atvates Regiincestos infensus ob ignes
Consortem ut fratris thalamo sociatus habebat,
Cuius ob imperium infelix, moresque sinistros
Concussae luctu Solymae caedesque peractae:
Adficitur vinclis clausus macherontis in autro,
Unde etiam geminos ad Christum misit alumnos
Facta videre viti, vinasque adverterevoces.
Hic vero indignum fama, seclisque tremendum


page 188, image: deld0188

Exoritur facinus, reginaut fatur in autem
Saltantinatae quo regem posceret ultro
In disco tradi vatis caput ense recisum:
Iuratusque in vota pater, coecusque furore
Non vati abst nuit sacro, aversusuereefugit
Triste ministerium, praeflat, ne vota retractet,
Quamquam ô, Sed tristes expendunt sanguine poenas
Exacti regnoised nata ut lubrica ducit
Signa pedum in glacie lusus imitata choreae.
Dissiluit crepitu glacies, pes vertitut imo
In caput, et sparso maculantur saxa cerebro,
Hic finis tanti Vatis, sic exitus illum
Sorte tulit, mundum sacra ad meliora vocantem,
Signantemque Agnum digito, qui crimina tergo
Auferat, et tristes abstergat sanguine labes.
Hic rectum ad usperos iter, et documenta reclusit
Vera Dei, voluitque horum meminisse minores:
Quae qui noscere aner, studiis operetur honestis,
Multaque pervigili voluat monumenta labore,
His nam doctrinae fida istromenta parantur.
Nunc qui forte velint ad claros tendere honores
Ingenio, et decta sibi quaerere nomen ab arte,
Profectuique sui specimen dare nomina nobis
Dent sua, censuramque ultro subeantque ferantque,
Et meritae exspectent contenti praemia palmae.

Consideratio ardoris Caeli Vitebergae ad aliquot milliaria conspecti, Die innocentum, post inchoatum annum Christi 1561. noctu inter horam quartam et sextam matutinam, cum utrimque lumen procul esset infra Horizontem.

TEmpus erat quo grata quies mortalibus aegris
Desinit, atque diem labor acer praevenit almum:
Umbraque noctis adhuc glomerabat densa tenebras
Prospectum eripiens oculis, nec frigida caelo
Luna morabatur, nec Sol conscenderat orbem.


page 189

Ecce colorato conspectus in aere feruor
Signa dare, et diro misceri sanguine nubes
Horrendum, atque atra in fumo volitare favilla:
Ut cum languineo rutilantem crine Cometen
Cernimus invisis mundo adparere figuris.
Dumque ita suspensi haeremus, superosque precamut
Rite secundarent visus omenque levarent:
Cernimus anfractu longo discedere caelum,
Insertasque polo stellas per fumida clarum
Nunbila ferre lubar, lucemque impune per auras
Vibrare, et maestis ostendere sidus amicum.
Quid causas petis exiongo qui tristsa caeli
Monstra vides, animisque haeres, rerumque futuras
Colligis inde vicesrnon longe exempla petantur.
Ante oculos, interque manus sunt obvia nostras,
Ipsaque per nubes species impressa cruoris
Tiste der augurium spectantum pectora ducit.
Nec desunt falso qui relligionis amore
Tartaream intendunt vocem, ceu buccina bello
Signa canit, populumqueanimis audacibus implent,
Irritantque pios criptis subduntque nefandas
Ad nova bella faces, et vix in luce receptam
Doctrinam impediunt densa caligine fumi:
Nec prius absistent quam saeva incendia belli
Conflarint, fusoque: implerint fanguine eampos.
Non tamen omnino Pietas immanibus armis
Victa cadet, nec si qua sedet mortalibus usquam
Intemerata fides, et mens sibi conscia veri
Sed lethi in medio versantes, luce fruemur,
Laetitiaque Dei:viden'ut fatalibus asttis
Iucundi affulsêre ignes mortalibus regris
Dum cruor invisus cammistis igne tenebris
Inter se adversis luctant ur in aere formis,
Er caelum dira praeluditimagine clades.
At vos qui verbi monitis avertitis aures,


page 190, image: deld0190

Pridigiis acti roelestibus improba tandem
Vertite consilia, et mel ori assuescite vitae:
Aute oculos quae sit rerum fortuna videtis,
Hinc Turcae insurgunt bello, irux imminet illinc
Non feritate minor Moscus, nec fortibus armis,
Conciliumque vocat Romanus praesul ad Alpes.
Egregii interea Vat es rempla omnia vanis
Non cessant turbare sonis, fremituque ciere,
Atque urbes iterum alterno commitrere bellae,
Haud equidem tanto desistent cardine rerum,
Nom furor ardentes, caedisque insana cupido
Urget, nec victi possunt absistere rixis,
Stant odia, et toto saevit Mars impius orbe,
Ignis uti mediis coepit cum incumbere tectis.
Faucibus ingentem fumum vomit, inde secutus
Per tigna alta, viam flammis invenit ad auras,
Et totae adparent moles considere in ignes,
Nec tam undae iuvere, volat vi feruidus ignis.

Oratio de Mauritio, Electore Saxoniae, etc.

MAganimum Heroem qui Saxona regna potenti
Imperio et iustis defendit fortiter armis
Mauritium, nuili veterum virtute secundum
Sive fide, seu quis pace est expertus et armis,
Munc versu graviore canam: gens sera nepotum
Andiat et meritos virtuti expendat honores
Egregiam decorans animam, quae sanguine nobis
Hanc patriam,e t quodcumque boni nunc floret in illa
Obtinuit, puleramque adiit per vulnera mortem.
Hic vit erat qui sacra Dei temerata veneno
Vindelicae Sphingis procerum trepidante caterua
Unus restituit, solidaque in sede locavit,
Spirantemque minas, perplexaque dicta sonantem
Reppulit, et saevos extlnxit faucibus ignes.
Hoc duce libertas fandi praecepta salutis


page 191

Respexit miseros, quae presso obmutuit ore
Sphingae mala dominantelocis: Quin ipse furentem
Centimanum Romaenovis nova fulmina belli
Faucibus Alpinis vicina ex urbe Tridente
Cudentem, atque atis iterum nova sacra, novumque
Ius intentantem, subito date terga subegit,
Et solus ferro crimen commune refellit.
Hic rem Germanam belliturbante tumultu,
Distractamque animis studia in diversa, reduxit
Rursus in antiquam virtutem et foedera pacis
Legibus, et duris firmavitprotinus armis.
Hunc pariter magno successu magua gerentem
Externi tremuere hostes, metuere sodales
Armaque, virtutemque domirmovetipsius ingens
Famaviri, virtusque suis maturior annis.
Hunc tellus quam Thraces atant, hunc Caucasus altus
Horruit, et populos metuit committere pugnae
Ipse suos, patriumque retroreuocavit ad Haemum.
Huic debet, si qua est meritorum gratia terris
Huic, in quam, stavum quae starscola condita ad Albim,
Quam saevis turbatam armis, et sede paterna
Excussam, extrema et stantem iam in sorte, refecit
Auxiliis, maiora loco incrementa reponens.
Hinc solito emicuit maior, numeroque referta est
Discentum, belloque aliquis fuit usus in illo,
Ornataeque olim veniunt felicius artes.
Haec dum carminibus celebro Tu Christe parentis
Voaeterna tui, tu vivens illius instar
Expers principii et finis tunostra serenus
Orsa iuves tuntique fave praeclara canenti
Facta Ducia, flaruque tuo rege verba, nec aurae
Edita discerpant, et nubibus irrita spargant.
Tu bona parta tege, et multo sudore receptana.
His terris duce te pacem Ducis huius ab arte.
Tu structas tacite vires elide, nec ullum


page 192, image: deld0192

Consiliis oro eventum permitte, quibus te
Doctrinamque tuam cupiunt subucrtere fundo,
Vel vi, vel freti perplexe ambage loquendi.
Hunc etiam ludum porro, atque hos assere caetus,
Egregios pariter caetus iuvenuinque senumque
Quilaudem asseruere tuam, laudemque parentis.
Sed prius illustres ortus a stirpe parertum
Expediam et primae revocabo exordia gentis.
Hunc te Saxoniae veteri propagine cretum
Accipimus, seriemque domo deducere ab illa
Qua prisciautores gentis longo ordine ducti,
Atque aevo propiore patres, nomenque decusque
Pacis et armorum studiis gessere vic ssim,
Atque acie instructas Martis duxêre careruas
Sive domi, seu bella foris persgenda vocabant,
Nam quo non penetrat virtus: Tu Gallia testis
Maiorum virtutis eris quam fortibus armis
Assertam iam nunc etiam ditione coercent:
Testes Allobrogum populi, belloque subacti
Taurinates alro qua vertice nubilo caeli
Aut Alpes Graiae, montanave Coccia tangunt,
Quâ ferus Ausonias invaserat Hannibal oras.
Sed non hic veterum attingam monumenta virorus
Vivit adhuc animis Alberti fama, nec olim
Fortis avi memores subeunt oolivia mentes.
Hic quondam ante alios Burgundica bellaregebat
Consiliis, operaque huius, et viribus usus
Pannoniae tractus superos subiura redactos
Mathiae regis tenuit qui nomina corui,
Maximus obtinuit rursum Aemilianus in armis.
Hic in surgentes bello tres ordine reges
Poeona, Sarmaticumque, et fortem Marte Boemum
Proelia dum tentant animis, et viribus aequis
Cui regnum Elysiae cedat, desistere ab armis.
Et pacis leges capere, et componere pacem,


page 193

Cumque manu belliterris excedere abistis
Impulit, hostis ope intentans discrimina lethi
Quilegem hanc capere, et legi parere recuset.
Sic regum simul et lites componere, et idem
Ingenti patriam potuit terrore levare
O praestans animi robur: quod temporetali
Si quod adhuc reliquum ducibus foret, seufera nusquam
Proelia sic, nec tanta forent odia impia, et omnes
Inter se adversis concurrant motibus, urbes,
Nec se huc tot gentes vicinae impune tulissent
Incursu, metuatque sibi Germania cladem.
Denique eum summi proceres voluere vacanti
Praeficere imperio postquam fatalia Caesar
Mune aesoluisset, sceptrum, regnique coronam
Mandare huic soli, tantum o si luce fruatur
Aetherea, nec adhuc fato cessisetad auras:
Tantum iudicium tulerant de principe tanto.
At patris et patri virtus spectata recenter
Phrisiacis late bellis sese extulit armis.
Nec minor in puero virtus ineunte sub aevo
Signa dabat, magnis animicum motibus annos
Antieret fortes praestans ad fortia vires,
Dum pugnam aut aliquid magnarum invaderererum
Mens agitat sibi, nec dulci contenta quiete est.
Nonetenim frenos patitur mens ardua, et acer
Impetus ille suis longe prior evolat annis,
Si nescu, Deus hunc ardorum menibus addit,
Et Velut accendit. sic certis flectit habenis.
In dolis ergo bonae puero bona cura iuventae
Cessit, et Ascaniae de stirpi Georgius alta
Huic datus haerebat custos, moresque regebat.
Illius ad nutum mores expressit, et acta
Composuit, ut quae visus sit velle monere,
Hic ageret, factisque monentioccurreret ultro.
Nam sanctos vitae ob mores, veraeque beatum.


page 194, image: deld0194

Doctrinae sudium, atque insignem pectoris artem,
Non tantum ingenti ingentem complexus amore est
Officio indulgens, sed enim cumulabat honore
Suspiciens, magnaque animi pietate colebat,
Ut saepe ante Duces illo se nomine ferret
Cui duo praecipui tam fido pectore noti,
Quam pretate viri, sint iuncti foedere amoris,
Ut mortem haud dubitetpro relligione pacisci,
Quam teneant illi, scriptisque in secla propagent,
Te princeps venerande vocans, doctumque Philippum,
Ambos insignes fama et virtutibus ambos.
Si duo praeterea tales Germana tulisset
Terra viros, iam nunc sciptorum forte bonorum
Plus erat, atque minus turbarent scripta malorum
Dicta habuerofidem, potuit quae plurimus ardor
Esse fuit: toto regni coeunte Senatu
Flexiloquae Sphingi scriptis obsistere contra
Ausus erat, primusque piis obtendere dictis
Aggressus coram, primus strepitumque minasque
Subiecit pedibus, fiegitque ferocia monstri
Corda, volente Deo, donec vi vicit, et armis
Obttivit surgentem, sibila colla tumentem:
Et merito pieras Ducis est iustissima crita.
Hinc decus imperil stabilire, et red dere pacem,
Pronehere ingenuas artes, dare praemia doctis.
Haec eadem utfaceret quem non haurire laborem.
Aggressus, quos non caus tulit? hei quibus ille
Flattatus fatis? Cives ut. pace sederent,
Ille armis in bella ruit. dehinc numina vero
Ut celebrent cultn, sot monstra infanda deorum
Sustulit ille adytis, purgataque sacra reliquit.
Ut pietate aetas tenera educetur et arte,
Inst tuit ludos ubi vani fana Papatus:
Maiestare forum munivit, legibuaeurbes
Queis neque mas, neque cultus erat. collapsa refecit


page 195

Tempia Dei, et tussia ad solitos evexit honores.
Atque his a curis regnandi exordia duxit
Cum patre defuncto patriis successit habenis.
Hinc bene dispositis nataliin limite rebus
Militiam, et grave Martis opus tractare ferendo
Maluit, et sumtis vires ostendere in armis,
Non patriam infestans, sed iniqua ab lege resoluens,
Otia non rumpens, sed longo in foedere servans,
Iccirco haud socios regni civesque paterni
Imperii agressos, sed Christi nominis hostes
Invasit bello, nostris ut pelleret oris,
Et regni assereret decus, et sua munera Christo,
Saepe foris voluis pacata Teutonis ora
Cum Scythiae populis dure concurrere bello,
Et solus magnas Martis nutrire cohortes,
Armorum impensis propriis, atque agmine denso
Tentare ingressis, amissaque regna relictae
Pannoniae, domitasque reposcere viribus urbes.
Ergo extra patriam primus magna agmina duzit
Communi victus patria, et virtutis amore
Quando in Pannoniae tendebant milite campos,
Et penitus toto certatum est corpore regni.
Hic primum specimen praestans certaminebelli
Implevit terrore hostes, quem deinde secutus
Successus rerummagnis adeo extulit ausis
Supra alios regni proceres ut nomen haberet,
Quos acri ingenio tantum superavit, ut omaes
Exstinguit stellas exortus lumine Phoebus.
Hinc Asiae tellus in imica cohortuit olim
Auditum ad nomen, succussaque viscere in imo est.
Si quid apud rapidum tunc gestum est fortiter Istrum.
Consilio atque manu stetit huius Principis illic.
Hic postquam urgetur pugna congressus iniqua,
En bellator equus praeceps ex vulnere terrae
Sternitur, excussumque equitem super ipse volutus


page 196, image: deld0196

Implicat, haerentemque ferit gravis ungula pulsu
Haud domini memor, et terrae insuper applicat ip sum
Diversumque rapit: sed inutilis, inque ligatus
Tela instare vitet, varilsque assultibus hostes,
Nec quo se eripiat, nec qua vi tendere possit
Adparet, nisi sola oculis lethi horrida imago.
Protipuit iuvenis qui tunc comes haesit in armis,
Iamque assurgentum dextris, plagasque ferentum
In medio veniens subiit, hostesque morando
Sustinuit, lethoque suum ca put obtulit ultro
Pro duce se hostili gaudens succedere dextrae,
Adversum et iugulo non inscius accipit ensem
Dum princeps serui obiectu prorectus abieret.
Ergo pedem bello referent tua Carole tandem
Castra sequebatur, subte tolerare magistro
Egregias artes belli, tua cernere facta
Assuevit, magnis et te sectarier ausis,
Gelrica tum victor post bella exhausta, movebas
Signa per Attrebates, et regem Marte petebas
Farnciscum, rumidis ubi Scquana labitur undis.
Iunxit opes, viresque tibi, Gallumque ferocem
Landrisii ad muros repressit, et exuit armis.
Mox iterum ut bello egressus signa altera figis
Qua desiderii Fanum de nomine fertur:
Unns homo adversosita bello terruit hostes.
Ut pacem petere, et tentarint tendere dextras.
Nam bis mille equites inopino turbine in hostes
Concitar, ignaros terum, oppressosque ruina,
Et pavefacta virum demisit corpora lerho:
Qua strage impulsi, cessabant protinus armis,
Et oello orabant spacium interponere pacis.
Nec quenquamingenrove parem, necrobore, et arte
Ad quoscumque aditus velles, tu Carolohabebas,
Nomen utincautivix saepe effugerit, arcens
Ingenio, et promtis obeunda ad munia neruis.


page 197

Quantus in hanc patriam favor extitit, ardor et ingens,
Testes heu nimium restes civilia bella,
Compositae et lites, rursusque e sorde reducta
Reiligio, et fixae leges quibus impia bella,
Bellorum et causas penitus praeideret omnes.
Dum parat ereptas collecto milite tertas
Asserere Henricus quifrena Lycaonis arcis
Sustinet et subito reditu proculinicit hosti
Terrorem, immittitque fugam, et spe deicit omni.
Neglomerate manumcontra, ausobtendere possit,
Nec praeceps virestempus daretsipse repente
Contraxitque manum et subita vicompulit agmen
Subsidio sociis veniens, qui so deris icta
Lege tenebantur per mutua, denique totam
Ad plaidum enentum rom detulit, asperane qua
Ingrueret pugna, et bellum sine sanguine abiret.
Idem cum trem eret tristi Germania bello,
Congressos Carolo nec diis nec viribus aequis
Foedere coniunctos proceres persensit, et armis
Abstinuit primum sed tandem caussa cruendo
Implicuit bello, peregrina ut gente profecti
Appeterent terrasque suas, cognataque regna:
Nifaciat, rapiant alieni, et subiuga mittant,
Aut instent spoliis, aut cingant oppida flammis.
Aut Caorlus meriti tanti non immemor unquam,
Et iam victor ovans, virtuti praemia soluit,
Et septem procerum in numero, coetuque recepit,
Ductorem et belli statuit Germanide terta.
Tempore iam exillo qualem se ostenderitacri
Ingenio, et quantum duri Mavortis in armis:
Norunt et Rhenus pater, et violentior Albis,
Et tumidis ferus Ister aquis, et Sequana flavus.
Haec Scola cum foede ante oculos disie cta iaceret,
Digessit numero rutsus, Martisque forore
Dispersas olim Mufas ad pristina vexit


page 198, image: deld0198

Muneribus cumulansque novis, et honoribus augens?
Et ne doctrinam opprimeret Sphinx impia veram
Praestigiis fraudum, magnis conatibus ac vi
Oppositus cepta impediit mox numine Verbi
Multa reluctando fatalem avertere pestem
Ausus erat terta hac, donec pede pressit, et ipsam
Turbine correptam stygias deiecit ad umbras.
Hac simul exstincta nova cum molimina cudi
Praesensit, rursumque novos instare tumultus
Quo pia relligio, quo demum intercidat omnis
Libertas patriae? subito tum surgit in itas,
Attollitque animos, et primum obsistere falsis
Imperat inventis, et vana revellere dicta,
Hanc operam sacris praestante Melant honerebus,
Quem triste exilium, non dignaque multa timentem
Dum latebras aperit Sphingis, fraudesque retexit,
Complexus fuerat casus constanter in omnes.
Ast ubi nil ageret, sed enim iura irrita ferri
Iam magis, atque magis videt, et data foedera solui,
Cognatosque duces belli dicrimine captos
Iam contra solitum vinclis et carcere claudi
Pene omnis patriam spes ut praerepta videndi,
Etdulces natos: ultro implacabilis ardet,
Armaque in auctorem Carolum distringit et armis
Insequitur, clauditque viam subrupibus arctis,
Fidentemque fugae retrahit, subigitque reponi,
Quae neque pace prius valuit, enc ferre precando.
Sed prius hic tacitis concursibus agmina furtim
Cogentes odio pacis placidaeque quietis,
Disiecit, vitreo qua labitur amne visurgis.
Parthenopenque urbem, quia consuetudine regni
Exactos cives longa ditione fonebat
Seditione potens, captam sub iura coegie,
Non spolia ulla petent, sed enim moderata tulerunt
Facta Duci laudem, dum quae cane peius et angue


page 199

Odissent hostem, iam communi ore vocarent
Victorem, patriae patrem, et se legibus ultro
Subicerent, famaque parerent tollere caelo.
Atque ita Teutoniae terras ultroque cinoque
Exoluit belli terrore, omnesque furorum
Caussas e medio tulit, una forte relicta,
Mon ita perfecta, nec ab omni parte recisa,
Dum properat Turcos avertere Pannonis ora,
Aque aditu ex illo stabilem quoque condere pacem.
Nam quis tunc tunc illum moliri bella putaret
Quem socium gelli non tantum in rebus habebat
Vopius Aeneas sido comitatus Achate,
Sed stipe collata qui militis aeramerebat
Mauritivi addictus signis et foedere iunctus.
Quippe domum bello rediens, Turcisque repulsis
Ecce novo implicitus bello capit arma, furoresque
Horrendos premere, atque iniusti incendia belli
Iusto Marte parat, saevae iamque altius irae
Mauritio surgunt ductori, ut feruere caedes
Alberto grassante videt, nec fine teneri,
Et iam summa procultemplorum culmina fumant
Ad Moenitractus, disiectaefunditus urbes
Intereunt, superant caedes, saevaeque rapinae,
Nec pietas movet, aut dulces circum ubera matrum
Pendentes nati, ferus omnia corripitignis.
Et iam fata eadem Mysorum rura propinqua
Contigeranteruitecce animis Mavortius heros
Subsidio patriae, celerique occurrit opum vi
Saxoniae in campis, et v ctum strage cruenta
Impulerat dareterga fugae: cum plumbea cannis
Glans expulsa canismediam ictutraicitaluum
Trans adigens costas et candida pectora rumpit,
Incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,
Nec se Mauritii iactavit vulnere quisquam,
Implevitque sinum cruor, et resoluta vicissim


page 200, image: deld0200

Ad superos anima evasit, corpusque reliquit
In te nixa fide bone Christe, tuoque cruori.
Occidis heu Geticae quem non potuere phalanges
Srernere, quan quam actis instarent undique telis.
Heu psetas, heu resta fides si magne ia cebis
Flos veterum, virtusque Ducum? te Tuorona te lls
Abreptum heu nimium fatis crudelibus orbi
Suspirat gemitu ingenti te deinde requitet
Ister, et in patriis qui currit finibus Albis
Barbara cum moto conspexerit arma furore
Saevitia horrenda nullo prohi bente vagari.
Non ille immanes Moscos impune tulisset,
Non aditus tales aperire ad limina nostra,
Molirive Papamtanto conanime tantas
Insidias actis conventibus: Hei mihi quantum
Gallia praesidium, et quantum Germania perdis.
Nos vero haec seros grati referemus ad annos
Factaque virtutemque Ducis, quem lumine cassum
Ad vada Meandri laudant, et Caspia stagna:
Miratur Latium indignans, nomenque perosum
Quamquam, sitantum Romanae parcere sedi
Ausus, nec Capiti insultans tot damna dedisset.
Ipsa etiam ad nomen suspirat Pannonis ora
Defensore carens defensoremque requirens
Maesta suum: Necgrata satis Germania tantis
Pro meritis, sedet in tenebris, exuta mitore,
Non famae memor antiquae non laudis avitae:
Oderunt Vivum, nunc cassum lucerequirunt.
At tu nate Dei regnis tu suffice tan dem
Praestantes virtute Duces, qui sancta tuentur
Iuratua in terris et vinci nescia praebe
??? [(reading uncertain: print faded)] coetus te rite colentum,
??? [(reading uncertain: print faded)] oracla immota sonantum,
??? [(reading uncertain: print faded)] et luce carentes
??? [(reading uncertain: print faded)] vitamque et crimina disces.


page 201

Synodus avium depingens miseram faciem Ecclesiae propter certamina quorundam qui de primatu contendunt, cum oppressione recte meritorum.

EX quo Cygnus ovans flaventis ad Albidos oram
Clauderet emeritos fatorum numine cursus,
Vitaque cum cantu finita volaret ad auras:
Continuo visum est avibus cantare peritis
Cogere conventum, vacuis utsorte reponant
Sedlbus artificem, cuius censura sonoras
Dlgeratlalituum linguas, qui iura vocatis
Ponereragminibus, melior qui carminis auctor
Inter aves dubiam posset dissoluere litem.
Accingunt seomnes sorti, pars asserit ipsum
Portendi fatis Cucullum, laetisque vocari
In regna auspiciis, voluat quia pectore sortes
Augur, et adventu tempus praecurrat apricum.
Sunt quoque qui Gallum suadent in seeptra reponi
Indice cum Petrilapsum clangore notarit
Quando fides linguaerenuit temerata magistrum.
Idem etiam indicio rudibus solet esse colonis
Aeolii fratres qua nam regione ferantur.
Nec minor est numerus Merulam qui poscere sortes
Inculcant, pronoque ferunt suffragia vultu.
Fallitur, et fallit vulgi qui pendet ab ore,
Pronumiter ad lapsw vulgifententiaducit.
Sed volucres quarum melior sententia menti,
Mansuetae volucres, operam quae nempe canoris
Vocibus impendunt, uno omnes oreloqueantes
Vota ferunt Philomela tibi, tibi pectore toto
Gratantur venienti omnes, dominamque salutant,
Cui Deus et Musaeblaudas in carmine vires
Suffecere, fugant curas homincsque feraeque,
Illa canit, plausu cerdu salu abdita vena.
Non illam stimulis carpendisaeva cupido


page 202, image: deld0202

Suscitat haud rostro metuenda ac unguibus vincis,
Sola avium summae non horret acumine linguae.
Dumque in consessu primo sors coeca vagatur,
Atque animos nunchuc celere, nunc dividit illuc,
Extemple se quisque suis e sedibus aufetr
Incertus quo fata cadant, quem numina poscant,
Nec minus hi tabulae mandant consulta fideli,
Inque fori rostrofacti monomenta relinquunt.
Interca volucres quarum data nomina sorti
Astu rem superant et partibus agmina furtim
Adsciscunt conflara suis, et foedere pacto
Sollicitant, qui frena fori commissa gerebant.
Nec Philomela dolos agitat nihil illa moratur
Turpia laturos spreris suffragia divis
Progeniem nidosque fovet cum gente canora,
Nec se passa loco est Borea stridente moveri,
Quamvis multa piam iaciebant saxa Volucrem,
Et circum illyrica pice nigrior horruit aether.
Sedit ovans animis, atquin statione remansit
Laude Dei plenasiactans ad sidera voces.
Cucum prata volat rivis quae semper ab albis
Sparguntur pinguesque creant animalibus herbas
Dumque novi rursum conventus copia facta est,
Instructi sociis obeunt tempusque locureque
In meruiae causam descend tin ordine primo
Turdus edax, cu asfruticans de stercote viscum
Editur in ramis, sterilisque in tempore brumae
Fronde mitat viridi, quod non sua seminat arbos.
Cognati et generis volucres se coetibus addunt
Queis victum e baccis serum dumeta ministrant.
Hinc Vireo tepidis nostras qui mensibus oras
Visit et Arcturi rursus solat mutat [(reading uncertain: print blurred)] ab ortu
Composuit Metulae se partibus et fora pressit.
Mox se congressu in medium tulit aemula Pica,
Quique Merops maculis dorsum variatur amoenis,


page 203

Ac ululae, irriguam dira quae voce quietem
Discutiunt, radios exosae lucis aperiae
Addunt se socias, atque agmina conscia iungunt
Cristatae volucri, rostro quae clangit, et alis
Plangit cuans altifumoso in culmine tigni.
Pone latus Culculi incedunt quae liquida tagna
Sectantur volucres, mergi, fulicaeque marinae,
Autores pluviae, tempestatumque sonantum.
Cernitur hos inter Vulcani subdolus ales,
Clandestina ferent Culculo suffragia Phoenix.
Rara avis illa quidem circum cavalittora, saevi
Impatiensque maris, nec consociabilis ulli
Improba quae soluit garti ibus ora, volucri.
Attamen adplaudit Cuculo necseciusillum
Ipse suis plausum facientibus excitat alis,
Quam faber admotis quisollibus excitatignem,
Stant contra innumerae volucres quei carmina curae,
Praesertim Cuoulo vires intendit Alauda,
Et victum in dumis quae carpere gauder Acantis,
Atque alacrem Fringilla sonans arguia renorem,
Et Curruca timens ingrato ex ho pire stragem.
Stant obnixae omnes Philomelam poscere regnis,
Illam laude vehunt, praestet quia laude canendi.
Verum haec non voluit secoetibus addere pravis,
Vidit enim Cuculum magna volitare caterua.
Tum quassans caput haec Coccyx ex ore profudit:
Non latet, ô volucres, Cygnum quod fata tulerunt,
Atque ideo regnis ductorem poscere sortes
Quem penes arbitrium est, et vis et norma canendi:
Consulite in medium, quem sors volet, arbiter esto.
Nam vereor scissam studia in contratia gentem
Praedonum arripiat rostris ne exercitus uncis.
Quare agite ô lapsi generis reparate ruinam,
Ut coeant stabilifatorum numine mentes:
Fas etiam premere imperiis, ac addere mulctam,


page 204, image: deld0204

Olim qui nostras tenuatim evertere vires
Conati, et plumis inoperta relinquere membra.
Quos ego: sed mediis vox tupta in faucibus haesit
Collisu et foedis singultibus impulit auras.
Inventi tamen interea qui pingue sonantem
Exciperent plausu, dum flaccida carmina stultus
Collibus et saxis delyro narrat ab ore.
Stulta placent vulgo, studiis certamina crescunt,
Praesertim Merula applaudens his vocibus infit:
Fas tibi me cessisse loco, tibi Iuppitur aequus
Annuit imperium, tu nunc eris alter ab illo,
Quamvis tu niger es, quamvis sit candidus ille,
Et te vulgus amat vulgo tua carmina curae,
Tu puerit responsa refers cum tempora vitae
Scitatum balbis poscunt oracula linguis.
Sis bonns ô felixque tuis, tua iura volentes
Accipimus, nec nos Cuculo parere pigebit.
Non tulit ulterius Bubo, sed talibus insit:
Non ô non volucres, non hoc rationibus ullis
Sors velit, a divis meliorem poscite mentem.
Non ô non volucres, non si mihi lupiter autkor
Spondeat, hoc sperem pacem contingere rege:
Quandoquidem a nobis fatorum exquirere sensus
Agmina vestra solent, nec vos latuisse putandum est
Quod lini segetem praecepi avellere sulcis
Dum rudis exigua latuisset messis in herba,
Ne vos texta olim traherent et abire vetarent.
Quare agite, ac animis quae dicam expendite vestris:
Non Cuculum ex adyto sortes, non plurima caelo
Monstra sinunt Cuculum gregibus daro tura volantum.
Sors cadit in Galium, nan queillum poscere fata
Et reot, et monitis si quis locus amplius, oro.
Non somno indulget, sed cum intempesta silet nox,
Plumeaque in silvis repetunranimalia nidos,
Scilicet et rostrum repidas fixere sub alas:


page 205

Clangit ad arma furens, et voce silentia turbat,
Et tostro fractos sonitus imitante tubarum
Excubitor lucem mortalibus indicat ales.
Idem etiam pugnis aptus, nemo acriorillo
Ungue notare hostes et rem decernere rostro.
Tum vocem excepit Fringilla loquentis ab ore:
O si non pluviae, nec tempest atibus atris
Scruiret, pennasque ad motum verteret aurae
Gallus, quem variis incaelum laudibus effers.
Sitque utinam pugnis aptus, neturgida pulsu
Soluere labra queat, certe nemo acrior illo
Ante aciem, Solus non mille verebitur hostes.
Stare loco nescit, micat eminus, et tremit alte,
Et levior foliis quavis impellitur arua.
Quae nam igitur volucres, quae vos sentetia cogit
Praeficere imperio Gallum, qui in sorde solebat
Stridenti miserum rostro disperdere carmen,
Qui rostro petit, et pedibus qui spargit arenam,
Qui Cuculum non odit, amet tua carmina Galle
Nos legibus regno volucrem, cui cura modestae
Pacis erit, doctae cui copia vocis in ore est.
Sed veterem repetit Coccix in fronde tenorem,
Nec certa ratione loci, neolege tenetur,
Nec praesens habet ille fidem, licet arbore in illa
Consessu medium sese tulit, otior Euro
Turpe iter arripuit, sedemque in voce reliquit,
Et singultanti involuit nemus omne ululatu.
Pone stat, et maesto tundit sua pectora planctu
Suppositum Curtuca vocans in crimen alumnu,
Et Cuculi nomen defert de caede peracta.
Hospes uthostis erat, generis nam funere nostri
Ingluurem explevit, antosque ante ora parentum
Immersitribidam, quod nec bene vertat, in aluum.
Me quoque ab infido nil hospite sale timentem.
Pluta locuturae laorimae super ora fluebant,


page 206, image: deld0206

Substitit, et vocem mediam indignata repressit.
Excipiens Fringilla sonum mox talia subdit
Hic quoque cum tropico Sol vertitur in Capricorno
Verrit terga fugae, et putri se occult st in aluo
Arboris eque hominum aspectu sua subtrahlt ora.
Hincilli obiciunt vates pro carmine crimen,
Quod salice exesa lapsus discrimine vitae
Pressit humum, turpi foedatus puluere vultum.
Occidit exesa delapsus ab arbore Coccyx,
Quis poterit longos cantu nunc fallere soles?
Tu Pnilomela potes, dominam te regna tenere
Fata volunt, tivi vox, tibi sancta modestia vocis,
Tu cantare potes, et respondere parata es.
Vidi ego, nec fallor, dum lustro volumina iuris,
Censurae exemplum flammis quae destinat ipsum,
Nam sarmenta focis postquam congessit alendis
Cultor agri, et trunci nemoris cava robora passim
Voluit, et hiberno iam insidere subdiditigm.
Ecce cavolaritans Culculus sub stipite, flammam
Sensit et ardenti sonitus emisit in antro
Verfatus aprscum mediae sub frigore brumae.
Siquis in ambiguo est quantum focus aerheris igne
Discrepet, ille foci crassus vapor, et levis ignis
Aetheris inter se qua sint ratione repulsa.
Et quantum hiberno tepidum verfrigore distet:
An volucrum norit discrimina ponere lingois?
Quin etiam furiae quas ipsa e stirpe parentum
Induit, icnessunt stimulis praecordia, ut acri
Insultans odio Philomelae barbarua instet.
Illa canit, strepit opposito rudis agmine Coccyx
Certandi studio, crudoque fatiscit hiatu,
Quo morsu appesiit mansuetus praedo volucres.
Quod sagerest, quoniam coetu connenimusillo,
Non rancas inflare tubas, sed dicere ve sas
Tum missum facite ô proceres genus omne volucrum


page 207

Quod curuo increpitat rostro, strepitumque retusum
Mittit, et offendit diris stridoribus aures:
Heu valeant omnes, genii qui iura canore
Invetunt fictok peregrinisque aemula linguis
Soluere rostra student, hominumque illudere voci,
Ut Merula, et nigris velata Monedula pennis,
Picaque quae vatias emittit stridula voces,
Et pictae volucres rutilis in tergore guttis.
Occinit his contra ferali carnaine Bubo:
Haec Fringilla tibi potior sententia visa est
Forsitan, et proprio sic digeris omnia solus
Arbitrio, et cantu tua guttura soluis equestri,
Credimus an qui amantipsi fibi somnia fingunt.
Cui Fringilla refert ô narrans plurima Bubo,
Graiis ingenium Graiis dedir orerotundo
Musa loqui, et votum iussit discrimina nosse,
Et saaves avium cantus discernere sensu
A Cuculi strepitu, Coruorum a carmine crasso,
A Galli crepitu, et Picae stridore loquacis,
Idcirco resonam quia poscunt fara volucrem:
Debentur metito Philomelae sceptra canorae.
Nec me quisquam adiget vocem mutire, piumque
Consilii foedus, dum spititus hos reget artus.
Annuit, et partes assensibus implet Acanthis,
Tandem pauca refert: ego te quae dulcia grato
Orasono soluis, numquam Philomelanegabo
Promeritam, nec memea carmina ab ore pigebit
Composuisse tuo, nec musis gratior ulla est.
Quam sibi si qua tuum praescripsit pagina nomen.
Tumsic incutiens cristas excepit Alauda:
Idem animus nobis, nec erit qui tendere contra
Iure queat, sacrasque infectum reddere sortes.
Scitis aves, scitis quod idem mihi nomen et omen.
Et meiam pridem vates a laude vocarunt,
Nec mihi iam subeat nomen mutare vel omen,


page 208, image: deld0208

Ergo ego laude veham gratis hominesque deosque
Per liquidos aurae tractus cum carmine rendens.
Dumque cano, pulsae referunt ad sidera Valles,
Et linguam soluo supra caput arua colentum
Qua soleo curas animis avertere maestis.
Huic volucri acceptum, si quid mea carmina possunt,
Eoferimus, votisque illam haec in regna vocamus.
Sic ait: et missorursus velut ante Senatu
Tollunt se volucres celeri super aera lapsu,
Nam sors eventu congiessum lusit inani.
Grammatici certant, et adbnc: velut aspera versis
Flatibus ambigui committusit proeliae venti,
Carpendi studio paulatim longtus itur.
Iamque in procinctu Cuculus per tesqua volutus
Errat inops animi, et putri se condit in antro,
Qualis saepe rubis latui noctornus abactor
Qui pecudum numeros minuit, sessosque viantes
At ergo superans lethalibus obrnit armis.
Cumque novum vegetis reparabat flatibus orbem
Verna dies, denso spargens rus omne virore,
Et tepidam volucres mulcentes cantibus auram
Signa dabant: Cuculus plumis petit arua renatis,
Atque rudes fetus Currucae in recta reponit,
Et morsu violans patuae bibit ova parentis:
Cumque infirma parens intensb ardore reclusit
Ambiguam prolem toto quae vertice supra est:
En rabie pastus ventrem stimulante, tenellis
Praeripuit victum natis, dehinc vertere morsus
Exiguam in matrem penuria adegit edendi.
Ecce autem Philomela tuos postquam hausit uterque
Concentus, et vox offensa resultat in aurem:
His super accensi confusa mente ruebant
Infremitus, quianam cantus exosa strepentes
Gens avium docto Philomelae exore pependit.
Quapropter volucres iam ruxsus in agmina cogi


page 209

Edicto iubet, hae eoetu subiere frequenti,
Et cuculum tentant placidae sociare volucri,
Aut, quod fata priusconnertant omen in ipsas,
Seu vi, sive dolis Philomelam absumere certum est.
Sensit enim se ignominiam pro laude referre,
Seque pati turpem spreta cum voce repulsam,
Carmina dum sanas Philomela sonaret ad aures.
Id metuens, tranit in partes qui pacis iniquae
Imponat legens, et pectora foedere iungat,
Atque huius fidei res componenda relicta est.
Er quia felle caret causa est commissa columbae,
Saepe vicem fidi quando cursoris obivit:
Nuntia quae quondam ramum frondentis olivae
Ore vehens, specimen dilapsae praebuit undae:
Sed renuit, duramque vicem versare recusat
Non operam impendens ullam non aequa roganti.
Antra colo, et teneroslabor est educere fetus,
Non nosturm inter vos tantas componere lites,
Mecum habito, et vitae cutsum sine fraude peregi.
Sed si tantus amor paci submittere mentes,
En adsum, tuaque en ultro mandara facessam,
Neu me alias tanto exponat mens laeva periclo
Ut vellem ditaegentis penetrare latebras,
Et Cuculi praesens audire et reddere voces:
Non bene cum pla cidis immitia corda cohaerent.
Et si rire memor maiorum exempla reuluo,
Suevit in accipitris Cuculus migtare figuram,
Ut quondam exuviis Etucae blatta creatut,
Crines non animum mutat lupus intus avarum.
Haec ubi dicta, vovent furiarum in iura columbam,
Et numero excludunt hei plana et sana locutam.
Iamque iterum sors missa cadit, teque Ispida Coccyx
Adiunctam Merulis que liquida stagna srequentant
Ire iubet, tabulis in strnctam ac arte Pelasga.
Pauca sedhuic Philomela refert, quia verna subibant


page 210, image: deld0210

Tempora, cum dulcem sub apertis aetheris otis
Funderet illa sonum, carmenque referret ad auras.
Parua wihi vox est, parui sine viribus artus,
In starione mea mandato munere fungor,
Ori Dei inssu soluens, teneramque laboro
Progeaiem antiqua sub relligione tueri,
Quo potui feci, commisi cetera Christo.
Sed passici tot monstra fero oblcoenaeque ubsucres
Intentant mortem, nec quae sit causa videmus,
Omnibus invisi vitales carpimus causas.
Saepe mihi scrobibus fraudes posuere cavatis,
Saepe sub exitium dapibus traxere repostis,
Sed Deus est cui grata cano, sortemque laboris
Impendo, et teneros educo in regna nepotes,
Ille meas superare poreces, ut cernis, et ipsum
Luderequae poteram silvis permisit amoenis,
Ilie tegit iustos, illi mea car mina curae.
Non mihicum Cuculis in foedere gratia constat,
Nec meaad immanes inflectam guttura voces,
Ipsi more luo feriant clangoribus auram,
At mihitranquillae placeant ante omnia Musae.
O mihiquam tumulo tum molliter ossa quiescant,
Si purum pietatis opus, pacemque relinquo.
Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim,
Edamus specimen, per me mora non erit ulla,
Incipiat, finemque exacto carmine tangat.
Haec contra Cuculo retulit mandata volucris
Singultum in dumis solito de more canenti.
Tum le quisque foritursum estatione movebate
Fara obstant, viresque negant incoepta secundas.
Sed qui aguntilillis nil liaquere suasit inausum
Seduolus aut virtus, nam tant in foederis ictu
Non operae parcit Trochilus qui providus aurae
Impenderenivem cuculi quae cantibus obstet
Seisit, et hinc volners sua membra, iterumque revolvena


page 211

Ora volubisibus contorquer stridula cannis,
Tinitusque ciet lenes, ceu quando magister
Torquenagens circum luteasvertigine testas
Levolum inducens speculide morenitentis.
Atque his atque allis innoxia cantibus ales
Tunditur, et voces diras tractabilis audit,
Mens trasquilla manet, non ullis illa movetur
Ictibus, haud aviumfora, nec rabida ora moratur
Et iam finis erat, postquam sententia lata est,
Quae voluere eantus prorostrifringeresorte
Imperat visiffi didicerunt carninalinguis,
Sint vice suggesti Coruo erudelia tigna
Furcarum, atque illic generi det iura rapaci.
Saedula porticibus iacter se Noctua vastis,
Plaustra premat Gallus spoliis armata cruentis,
Aut ubi cortis aves fetus in cratibus edunt.
Sed sedem in tilia teneat Fringilla virenti,
Aeriferis Cassita iugis, Philomela subalbis
Montibus, in viridisaltu cantillet Acanthis
Donectempus erit quo coruat arova caeli
Machina, complexuque premat genus omne volantem

Asinus Cumanus.

NOn tantum veteres Cumas, patriamque Sybillae
Subdolus ignoto sub tegmine lusit Asellus
Magnanimi germen mentitus, et ora Leonis:
Quin etiam nostris illuserit advena terris
Illyriam fugiens, quo non sceleratior ullus
Turbavit mentes hominum, monstroque fefellit.
Credo equidem, neque vana fides, genus esse nefandum:
Semihominis Fauni nam lustris horrida mater
Nec nostri generis, nec sanguinis aedidit illum
Lurida setosis immulgens ubera labris
Qui genus, unde domolquaeve huc fiducia adegit
Ignotas tentare vias? tunc illa piorum
Pestis, et ira Deum Stygiis caput exeris undis,


page 212, image: deld0212

Germanos ut agros consortibus advena Turcis:
Proditione potens apexires, et nece nostra
Ingluviem immundam iam tum saturatus abires?
Hoc ipsum struit, et ducibus per iurgia mixtis
Convectare sunat praedas et vinere raptim
Quaesitis terraque marique in crimine multo.
Ille ubiiam longis tenuit clamoribus aures
Os, humerosque Asino similis, vocemque malignam:
Sensit iam vulgi variare labentia corda
Dum non mirantur, velut ante, insueta iudentem:
Ergo anlam penetrans sese magnatibus ultro
Obtulerat, fidens animi, Vatemque professus
Carmine qui amissas res ferre in pristina possit
Mitis ut insolido rursus fortuna reponar.
Hictum mulciplici procetes sermone replebat
Ardaus, et pariter facta, atque infecta ferebat.
At vero ducibu, praestnas ea causa videri
Iamdudum, et vario misceri pectora motu,
Qui vatem egreginm (heu faciles) spe muneris huius
Persona meliore tegunt, habitumque vetendum
Aurito inilciunt pecori, et de viscere tractas
Dantferre exunias, horrendique ora Leonis.
Ergo humeris regmen gestans immane Leonis
Terribili impexum seta cum dentibus albis
Emicat, effunditque iubas per colla, per armos,
Et si non alium late iactaret abore
Claemorem, et stultas in longum subrigat aures,
Forsitan ignaris esset Leo sedsuaprodie
Vox asinum longeque aures dem issaque Porma
Suppliciter tetris et attox sine vixibus ira
Quid canithic nostras infelixomen adaures
Armatum furiis me me duce pellite monstrum
Sedibus hoc vestris, sudibusque agitote praeustis
Funerea misaei, quos improbus avenia princii [(reading uncertain: print faded)]
??? et renores cantando fascinat agnos [(reading uncertain: print faded)]


page 213

Nec longum petet illefugam celere, et voletultro
Illyricos penetrare sinus, patriasque latebtas.
Nam quoste delyrum animalsernamus ad usus?
Quam pestem occultam sub tecta recepimus, et quam
Invisum gremio male cautifovimus anguem.
Quin profugam iniectis per colla includite nodis,
Atque malum ulterius prohibite impune vagari
(Saepe mora exitio est)ne pars sincera trahatur.
Aut in pistrinum dabimus qua vetsat Asellus
Noha tuus Cererem veteris pro crimine facti,
Dum pedibus tabulas ferit, et Diis debita vota
Impedit assultu, rumpitque silentia voca.
Aut monstrum infelix sacratas sistite adaras,
Et rubris iugulis pigrum libate cruorem,
Nillex sacrorum vetet, atqui hunc abdicet aris.
Tunsa iubens fracta cernice resoluere colla.
Aut vos, quod porius reer, et dii numine sirment.
Caesa per integram diffolutite vicera pellem.
Vox rata sit, nudant direptis pellibus artus,
Et fragilem tonsis villis imitata papirum
Pellis adhuc animi servat monumenta prioris
Heu diris inscripta notis, volitatque perora
Viva virum, et monstris Germanas territat urbes
Pone latus facibus cincta et serpentibus atris.
Res abit in risum, causam brene carmen habebat,
Nefallare cave quicumque volumina diris
Plena legis, latet hic sub pelle leonis Asellus.

Hortus Lebani.

POstquam res hominum, totumque everere saeclum [(reading uncertain: page soiled)]
Diluvio visum superis, rapidisque periret
Fluctibus hotrendum Patadisi nobilis hortes
Arte Dei nati pulchrum plantatus in Eden:
Tum Deus, ut natisecom meditatus honorem
Respiceret, veteris compensans damna ruinae,
Con didit in Libani montis radicibus hortum,


page 214, image: deld0214

Plantis, acaliis exoinans suavibus herbis,
E quibus infignes variato slore corollas
Disponat nato, vectus cum nube corusca
Sponsus erit, sponsamque suo cum languine tinctam,
Sanguine oeercatam patrio deduce? Olympo
Omnes ut secum sociis in hon oribus annos
Exigat, et victos videat super ignibus hostes.
Ergo suas Natura manus admout, et hortum
Excoluit, viresque dedit spitantibus herbis
Sive voluptatis cuiquam, seu cura salutis.
Principio citri suavem quae spargit odorem
Cura fidelis apum stat humi digesta Melissa.
Fama refert illo mulierem nomine dictam
Insignem facie ante alias, quae sedula nutrix
Gessit apum auram, postquam concessit ad auras
Pastor Aristaeus, mellisque oleique repertor.
Pata piae sed apes veritae nutricis, amantem
Excepere Iovem votis, quo proroget annos
Tempora maturae concedens longa senectae,
Ne forte alueolis subeat iactura relictis,
Et mellis studium morboque fameque laboret.
Annuit optatis quod cum puerilibus annis
Dictaeo expositum quondam pavere subantro,
Femineosque, in olentem transtulit herbam:
Nunc quoque pascit apes, et apum quoque nomina servat,
Huius opus proprium est afflictae nubila mentis
Discutere, et radiis animum purgare serenis,
Et tremulum cordis medieando sistere pulsum,
Et concepta animo vanis simulacra figuris
Tollere, cum bilis, seu cum pituita molesta est.
Illa etiam obstructas cerebri recludere valuas,
Illa facultatesanimae recreare labantis,
Illa animum nelenare potest, illa unica morbis
Utilis innumeris certam dat flore salutem.
Haec etiam ventri quem frigus et improbus humor


page 215

Non sinit officium dapibus praestare coquendis,
Auxilium venit. et molli iuvat ilia flamma.
Quem canis arripuit rabioso mordicus ore,
Cui Nepa letisero commisit acumine virus,
Huius odorato flores perpotet Iaccho,
Aut saltem folits euret lita unlnera tritis.
Crebta canum morsus res est nunc, crebra Neparum,
Qui sapit hinc tuto promat medicamina pastor.
Hanc prope texend slibanotis commoda sertis,
Spargit odora comam ttliae sub fronde virenis,
Et radix redolet Libani fragtantia tura.
Utilis haec aegtis quos morbus regius angit,
Et latice humentes emendatluminis orbes.
Est flos exiguo referens nasturtia caule,
Utilis affectis laesa coxendice neruis,
Seu evi motaloco coxa est, iberisque vocatur,
Antiquos inxta muros, monumentaque surgens.
Herbaque Peucedani specie non dispar anteho
Caulem luteolo producit flore comantem.
Quorum membra gravetorpent obstructa veterno,
Natibus accipiant halantem floribus auram.
Pulmonis vitium quod viscidus excitat humor
Auxilio levat et sen bus medicatur anhelis,
Ruptaque continuat diunlsis vinculaneruis,
Lucinaeque graves est ptomata levare labores,
Suffituque suo serpentibus officit atris.
Tu quoque pars horties medicos Melilote perusus
Exercens vires, apibus gratissima nutrix,
Flore Croco similis, nec differt haltiva illo,
Tubera qui dulci molli flammantia succo,
Et levat incensum nocuis humoribus aestum.
Hic tenet berba locum erucis a cognomine dicta,
Quae cognata refert foliis et viribus herbam
Gentibus Illyriae quam rex monstravit in agris.
Pone stat Erigeron stomachinon segne levamen


page 216, image: deld0216

Si quis ab integrata contraxit bile dolores.
A spice Gingidium vires quod servat easdem,
Seu libet elixas herbas, seu sumere crudas,
Utile nam stomacho sucis astringit amaris.
Nec Casiae desunt virides, maluae salubres
Corporibus, violaeque genus quod putpura vestit.
Quique deum nexis exornat torquibus ora
Et tenet aeternis Amaranthus nomen ab herbis,
Nec petitur cariem vestes sentire repostas.
Hic cerebro giatam diffundit Amaracus auram,
Nec tantum pressura comas, sed et utilis herba
Putre quibus tumuit suffusa corpus ab unda.
Pone comam spargit Meon, quod dicitur olim
Aeolides Athamas primus monstrasse colonis,
Quod caulae et foliis beneolentis constat anethi.
Stat vetus ad ventos felix munimen et imbres
Valte cava conserta Larix quaesola procellis
Ventorumque minis haud versa, hand eruta mansit.
Perque hiemes ea sola comis sine transigit aevum,
Viscida de cuius promanat stipite gutta
Vulnera quae tabo mundat, mundataque sanat.
Nec Tiliae flores, nec mollis germina Crambes
Transierim, nec tefoliis Veroena sacratis,
Quodque canis rabiem contusum sanat Alyssum,
Sic positae quoniam suaves miscetis odores.
Vidit, et invidit n grae Deus atbiter aulae
Florere Elysium Libani sub collibus hortum,
Quo spirante, suam frostra fetere Mephitim.
Hunc quia non Boreae convellere flabra, nec imbres
Ausint, nec pulchris immissi floribus apri,
Sed fortes late ramos et brachia tendens
In longum producta, virum tot saetula vincat:
En vultum assumens mandanis semina ruri
Infelix lolium, et stirpes consevit inanes,
Senta situ quo se messis committat in auras,


page 217

Et foedum exhalet graveolenti virtus ac herba.
Pro dulci cythiso pro flebilibus hyacinthis
Pro matathri foliis, viridis progermine rutae,
Proque rosae, violaeque comis, felicia culta
Lappaeque tribulique tenent, et Morion herba,
Mala gerens flavis in flore simillima sorbis:
Mansa tamen radix reddit rationis egentes,
Acinopes mentis gelidae sub imagine mortis
Fundit homo, somnoque ligat sine motibus attus.
Quaeque moram curuis inducit Ononis aratris
Sparsa VIGET caoepis, et ramis spicula tendit.
Et sata Gerbereis florent mala gramina spumis,
Qnae quia producunt duris in cautibus herbam,
Agrettes acon ta vocant haec stirpe retorta
Radicem inflectunt caudas imitata nepatum.
Pocula qua natis saevae infecere novercae.
Proxima lactentistat Colchides herba liquor,
Bulbus agit rimam qua flos erum pit in auras,
Sed miseros fallit bulbi proflore legentes,
Stultaque gustantem dulci capit ora sapore,
Mox necat arctata constringens guttura fauce.
Sed fiutices horti in medio diffundit acutos
Dipsacus, et late dumis horrentibus arua
Occupat, ingentem spargens e cespite silvam:
Ut quondam explicitis ales Iunonia pinnis
Ipsa suas ostendat opes, pinnaque corusca
Stridorem emittitcum signa libidinis aedit,
Et sese involuit caudae gemmantis amictu.
In dorsi medio sinubus folia ampla cavatis
Asservant rorem, missumque e nubibus imbrem:
Hinc bibuli nomen sitiens contraxerit herba,
Quae dissecta caput tatis insecta medullis
Continet, hinelpisces hamo falluntur et esca.
Tu quoque quae mutas ter in una luce colorem
Degeneres imitata viros, tua gramina furtim


page 218, image: deld0218

Immisces hortis, et ERAS tu SAR. Cinaruri,
Tripoliumque vocant, respondent nomina facto,
Ut saepe ominibus duct um stat nomen abipsis,
Sed quam te momorem quae flore Melanchion aequans
Sponte tua segetes inter dominaris et herbas?
Telicet et tellers eadem produxit et ota,
Non tamen es verum licet esse Melanthior optas,
Gichtibinemen inest falsum te nomine prodis.
Hocquoque proveniens ultro Gateopsis in horto
Crescit et ingrato nares contingit odore,
Urticae similis, fetens urlica vocatur.
Lutea Nacissus mentitus lilia surgit,
Hinc quoque sinescis, appellant Lition illum
Qui bulbo vomitus stomacho cit nutilis ipso.
Urit lsatis agros, animenlaque sub rahit het bis
Velleracoeruleo tingens infecta colore,
Ceu faber argento ductos crateras inaurat.
Et tu silvestres spargis labrusca racemos,
Et tu non ullis antirrhinon utile morbis
Semina quod vituli profers simulantia nares.
Asphaltonque gerens a centum nomina nodis,
Degeneres herbae, late quae rura prementes
Caulious, humorem sanis anertitis herbis,
Dicite quos horto tandem illusistis ad usus?
Caeditur, et flammas pasci non utilis arbor.
Ves ego vulneribus statuens adhibere levandis,
Fallor, et elusa tantum profecimus arte,
Quantum qui vitrea quondam lavit Albidos unda
Ethiopem, iussitque album trax sse colorem,
Ille sed Illyrica mansie pice nigriot artus:
Qui niger est, nulla condorem sumet abarte.
Quare agite, et memori mea pectore sigite dicta:
Quandoquidem egregias animas quae nocte, dieque
Utilibus studiis de relligione merentur
Consoditis spinis, et dulcis nomine succi


page 219

Mentibus inseritis dirum et lethalevenenum,
Perque domos, et templa Deum foetoribus auras
Insicitis, frondes non passae stringere inanes:
Nil mihi vobiscum est, nec germina vestra videbo
Connexa insertis cinget queis tempora Christus:
Linquimus haec vestro quondam catpenda Satori,
In fascem stringenda suae sub tempore messis.
Interea Circe vestrode flore liquorem
Elicit, atque haustus, medicataque pocula miscet:
Et quibus admovit sucos, herbasque potentes,
Hos hominum e facie convertit in ora feratum.
Hinc ille emicuir sus horridatat ille caninos
Protendit rictus, vocesque immane rudentum
Auditae, acformae magnorum ululare luporum.
Mox alios mixtis vertens dea saeva venenis
Fecit aves, plumasque dedit, maculisque colorum
Erucae in morem sparsit variabile pectus.
Hic acrem Galli sonitum dedit, et pede coenum
Prosubigens, victum rebus quaesivit egenis.
Alter agit Cuculum, singultuque omnia rauco
Personat, et sanctas Philomelae verberat aures,
Hic blattae vultes, hic fauces sumit Arachnes,
Et folia arrodit, contactuque omnia foedat.
Ac in apum victus, et gramina sana Melissae
Repit atrox pedicas tendens et retia circum.
Quae ne monstra pii patiantut talia coetus,
Cingunt se foliis Aronis stipite vulsis,
Antidoto verbi, quo non praesentius ullum,
Lac Euangelii quando infecere novercae
Miscentes fermenta, et non innoxia vetba,
Auxilium venit, ac animis agit atra venena:
Ut cum congreditur graviter spirantibus hydris,
Mustela e viridi munit praecordia ruta.


page 220, image: deld0220

Eidyllion de capto nicet. ad ripas Salae, Sinoniis artibus Flacii Illyrici.

FOrte sub arborea consedit Tytirus umbra
Qua placidus molles intersecat Albis arenas,
Et volucrum cantus labentibus incitat undis.
Isque ubi Nicetae lacrimans miserabile fatum
Audiit, et casum nequicquam insontis amici,
Ingemuit, quem diva tuos PhiloMela sequentem
Innocuum cantus, falso sub crimine Flaccus
Tradidit insidiis immanibus efferus armis,
Taliter indignas est orsus voce querelas:
Plangite Salanae mea gaudia, plangitae Musae,
Nicetus doctos inter celebertimus unus
Pastores quos Sala colit, quem carmine Nimphae
Dictantem stupuere deae, Faunique bicornes,
Ah nimium infelix, non bunc evadere morsus
(O dolor) Illyricos, virusque e dentereceptim
Anguis Dalmatici, dum quae perceperat ante
Saltibus Albinis Philomelae catmina dictat,
Plangite Salanae mea gaudia, plangite Musae,
Id decus hoc vestrum, et quae nunc solatia restant?
Heu miserae pecudes en aspice ut omnia maerent
Nicetamne dolent? non tauri pascua tangunt.
Flumina non sitiunt, erenim sua rura magistrum,
Ipsa Pales etiam desidetat ipse Lycaeus.
Plangite Salanae mea gaudia, plangite Musae,
Pestis ab Illyricis huc usque educta cavernis
(Pastores arcete malum praesepibus istud)
Salanos devastat agros, age prospice tauris
Tytire, et infecto de fluminereice capellas.
Infelix ô semper oves pecus, ille potentes
Dum tenet, et fraudi ne sint soa cepta vetetur,
Segregat ipse agnos caulis, ficlacte capellae
Frustrautur, raptosque gemunt armenta magistros
Plangite Salanae mea gaudia, plangita Nymphae.


page 221

Quid faciet Staphylus, faciat cum talia Flaccus
Afflictae pecudi, sacra quam doctus avena
Adliquidum pastu Nicetas compulit amnem,
Et cum vidisset quo diceret ore; dolebat,
Et si non aliqua nocnisset, mortuus esset.
Non tu pastorum viridicertamen in umbra
Audisti, calamos struxisti primus inertes
In triviis tantum nullo sub iudice cantus
Dilacerare alios tenebris et nocte silenti
Consilia effingens, quibus inter ovilia cantus
Insidias tendis pecori, pecorisque magistris,
Improbe conducta fallens mercede laborem,
Qui Staphylum non odit, amet tua crimina Flacce.
Plangite Salanae mea gaudia, plangite Musae.
Nunc scio quid Flaccus cudat non sanguine Flaccus
Editus humano, quem turpi semine natum,
Dalmatieisque ingis inventum assueta rapinis
Abrectum infami Tigris nutrivit in antro.
Imbibit indesuae nutricis pectora Flaceus,
Non illum movit miserando femina quaestu
Colla viri complexa sui, pulsataque more
Barbarico, et faciem erudelibus obruta pugnis,
Non qui, cum tacita exciperet sab nocte Menalcam,
Clamabant pueri quo te pater optime quote
Abripiunt? tendensque manus captivus inermes:
Quo trahitis miserum? quo fettis signaiquid istis
Impetimur telis? tanti haec Victoria constat?
Non illum casti movit reverentia Cygni,
Non qui sytuestri docvertunt ludere canna.
Quid nisi Nicetae Philomelae dirus amorem
Improbati et laudis virtutem in crimina vertit,
Gandidus hic quamvis, multumque acceptus ovili,
Quamnis Illyrica Flaccus pice nigrior esset.
Flangites Salanae mas gaudia, plangite Musae.
Ergo lapicomemueoves, capreasque molossi,


page 222, image: deld0222

Et pisces campos, cerui freta longa pererrent,
Et elacido pecori fera praebeat ubera Tigeis,
Fiaccus Prothaeos vultus imitatus et artes
Ambiguum fur an pastor, quirura venenis
Sparkia, et auratam caelo deducere Lunam
Aggedlius, siperisque recens inter dere bellum.
Illettiam proavos imis atavosque sepulchris
Excitat, et verbis agitat mendac bus umbras.
Eineu quam sterilis pingui grex pascit in aruo,
Flaccus et has capras, atque hos mihi fascinar agnos.
Qui pecudes agitis resonantis ad Albidos amnem
Pasteres arcete malum praesepibus istud.
Flaccesuvor Satanae quid sic mendacia cordi
Sunt tibi, quid tantas frustra contexere fraudes,
Dumque studes alias aliis inveluere lites
Interea sterili pesudes moriontur in herba,
Perdinur assidua gracilis rubigine canna
Qua pia cantamus Philomelae carmina nostrae,
Carmina divinis docuit quae versibus olim
Cygnus, et Albinas iussit describere quercus.
Plangite Salanae mea gaudia, plangite Musae,
Telaudes vir docte tuae, laudesque loquentur
Pastorum, qui Leucoreas celebrantur ad undas.
Flaccum vel Daemon agitet malus haec tibi pratis
Edimus Albinis animo ô amice fideli
Insontem tasum miserati, artesque dolosas:
Ite domum, Flacci subolet dolus, ite capellae

Flacii Illyrici in Papistam.

HVc etiam vivi pervenimus advena nostris
Ut turbator agris miscens odia, atque furores
Assereret facilem esse viam cum praesule Romae
In fidei taula feriendi foedera pacis?
Ausus quin etiam partes ambire docendi,
Et sacros inter proceres in Caesaris aula
Affectare locum: quin et fibicerta voluntas


page 223

Deficere hinc ad sacra Papae, quam scripta probare
Quae sunt Albiacas in lucememissa peroras.
Haec alternanti potior sententia visa est
Inter convivas Eiacius dum cornus sumit,
Consciaque exhilarat dulci praecordia Baccho
Derate qua nomentehet urbs sita flumen ad Istri?
Hic malus nan tupit vocem tu candide Zisi
Forteinter mediae positus convivia mentae
Testis eris, tecumque alii tibi maxima rerum
Verborumque fides, neque fallax ante repertus.
Saepe malum hoc nobis flavum praedixit ad Albim
Grex doctarum aulum docuit nunc exitus ingens.
Dicite Pierides, saevo quo numine Diuûm
Extulit os terris, quo non violentior ullus
Turbavit mentes hominum, monstroque fefellit?
Hei faciles animi germani gentis, et attis
Sclavorum ignati talin' nos credere monstro,
Cui neque quid veniat pacemnehuc portet an arma.
Nec patriae sit certa fides, nec fama parentum.
Hic ne assertorem magna se voce ferebat
Sinceraefidei, solus qui advertere fraudes
Magnatum, qui sacra Papae convellere scriptis
Impia, qui mutos hortari in bella Molossos
Ne lupus insidias meditetur ovilia circum?
Nunc optat Latiosque dolos, iniussaque sacra,
Atque ulrro in leges se subdere pacis iniquae.
Quis subito hanc illi mentem in contraria vertit?
Nam neque tot Proteus sese in miracula rerum,
Tot sese in species, horrendaque transtulitora.
Hunc primum in nido miserans Curruca repertum
Excepit, victuque ingratum fovit alumnum,
Cuius mox experta ungues, feraleque carmen,
Agnovit prolem ambiguam suppostaque furto
Pignora, nec nostri generis nec sanguinis esse
Improbus ingluniem natis dum implumibus explet.


page 224, image: deld0224

Tom demum et Cuculum manifesta voce professus
In placidas voluctes rostro sese excitat unco,
Agmen habens comitum, et gaudentes Marte volucres,
Terribilem eristis Gallum, rostroque petentem,
Litioreasque vocabat aves ad foedera belli.
Tum noctis dirum canit impoituns in vonbris
Stridorem ingeminans et sanctas verberat aures
Lusciniae. Ceu noctis anres magni agminis instar
Siquando bellum horrisonum, mrbosque Deum rex
Immittit terri, et letifer ingruit annis,
Porticibus vacuis, aut alti culmine tecti
Triste ululant acuuntque metum mortasibus aegris.
Hoc et tum ferus ille sono terrere per urbes
Infusum populum, et mentes turbare quietas.
Denique in accipitris formam collectus et ora
(Nonignota loquor) praedam exercebat adundas
Sala tuas, doctasque avium divellere pennas
Ausus non meritas in opina intrusit ad antra,
Dum Cuculi est odio sonus, hic ut saepe solebat
Furtiaa miserum stipula disperdere carmen.
Et ni fata Deum superent, crudelis hianti
Conficiat rostro, pedibusque evisceret uncis.
Multa Deus, variusque dies mutabilis aulae
Retulit in melius, multis alterna vicissim
Fulsit, et ad solitos evexit gratia honores
Tu nido excussus nunc Galli immunda finet.
Incolis, et quas tu pedicis impure tenebas
Eie nucenissae vacuas abiere per autas
Innocuae volucres, neciant meminere reverti.
Hic ille est Cuculi laetalis ab arbore lapsus
Quem toties pueri, toties cecinere volucres
Quando in concilium coetu subiere frequenti.
Ergo ubi tot frustra tentastilubricus artes,
Nec dibisiverune Parcae res cedereibiexpes
Castra Papae, et tutos quaeris fugitius receptus,


page 225

Quandoquidem haec tibi sola super fortuna laborum est.
Sed neque Tartareis Furiae peperere sub antris
Tam varia monstrum ludens in imagine formae,
Cor habitumque gerens Monachi, vultumque reflexum,
Cui tunicae manicas et habent redimicula mytrae,
Et calcem tenus ex humeris velamina pendent.
Ore refert Cuculum, nudo sed vertice Cirin,
Brachiaque in celeres abierunt protinus alas,
Nodosique pedum digiti nodosaque crura,
Accipitris rapidos se contraxere sub ungues.
Oceler Assyriae venator limite Nimroth
Huc flexos contende arcus, teloque volanti
Insequere hoc monstrum, nugarum et fraudis abunde est,
Ora pedesque ambos valuis suffige domorum,
Praecisasque alas galeae pro vertice tende.
Vulturibus vero crassum farragine corpus
Proice et immundi rapiant sine viscera corui.


[Gap desc: omitted poems are available in other CAMENA editions]


page 237

Querela nummi Perditi.

FOrte viam carpens ad moenia clara Viennae
Intonsos supero montes saltusque peragro,
Plurima qua stabant saxo congesta vetusto
Culmina. divorum veteres servantia cultus.
Ecce sed aggesto reperi sub puluere num mum
Caelatum signis, toto qui pectore laetos
Fundebat plausus tandem quod vincula fugit,
Et tandem caelo liber potiatur aperto.
Ipse genu flexo volui cum iungere dextram,
Occupat hunc pallor qui nunc quoque totus in illo est.
Obstupui flexique oculos iterumque reflexi
Auctorem vocis si prendere lumine possem.
Solus eram, comites iterumque iterumque requiro,
Nullus erat, rursus tum vocesilentia rumpit:
Parce inferre manus, quis me tamen usus ademto est?
Materiem damni multis mea dona dederunt,
Et quem sperabant fructum, iacturareperta est,
Nam comites habeo, quibus impleo pectora, curas,
O si nunc tenebris adigat me lupiter imis
Antiquae patriae, quid ego haec in damna reservor.
Nonne fuit satius latuisse in viscere terrae
Quam tot in aerumnis incunda luce potiri,
Atque tot excidii formas vidisse meorum?
Cerno equidem flammas, ferrum plagasque ferentes
Arte manus, cerno facies et mille figuras
Quot neque Neptuni posset sibi sumere Vates:
Adde viae casus varrae dominosque superbos
Qui teneant vinclis, et aheno carcere claudant.
Tunc ego, sernitii quae sint ea vincula narret:
Incipit, ante matis condat se Phoebus in undam
Quam seriem possis nostrorum haurire laborum.
Sed si tantus amor casus deprendere nostros,
Expediam: fractum ferro, rerraque regestum
Ferreus in cinerem redigit me malleus ictu.


page 238, image: deld0238

Impositusque rogo (fugio meminisse laborum)
Exuvias linquo, mula vice donec in igne
Detrahitur vitium, et rudis exit massa sub auras.
Parsque mei melior purganti mansit in igne,
Nec mors ulterius quicquam in me iuris habebat.
Hîc vero in numerum sparsi mea dona colonis
Admotum qui me Plutilocupletibus antcis
Lintre vehunt nixi gradibus per concava montis
Ostia, et anfractus, superas evadere ad auras.
At manus inflexum fabrime vertit in orbem
Ceu sinuat coluber nodosa volumina spirae:
Nam gestabat heri monumentum circulus auri
Qui fidei pignus caeram notat indice gemma.
An loquar an sileam quot ab uno nata suerunt
Semina nequitiae, multus fas omne resoluit,
Alter depositum fallit cum pignore votum.
Mox herus ut nato linquit me morte relicto,
Arre nova vertor duplex e simplice factus,
Et dominae cingo neruos in pignus amoris.
Hîc quot sublimes habuit per compita mores,
Et quorum pars magna fui, memorare molestumest.
Nec mora praecipsti fato cum migrat ad umbras,
Nec dum novit adhuc taedam, neque praemia taedae,
Tum me adytis novit, sacros ubi versus in usus
Accipio a praelis agni simulacra beati.
Hic adeo vulgi chorus assurrexerat omnis,
Aere pio, et fixo cum me veneratur abore.
Non honor hic, sed onus mihi contigit, omnis olenti
Ex anima nostros vapor editus impulit artus.
Parua mora ut sumptis vulgus diffideret armis,
Aggere munitam furtim deponorin urbem,
Inque modum glebae resolutus abigne vicissim
Caelabar signis, et pondere et aere valebam
Censuram postquam iusta lanx lege peregit:
Quamquam aliquid nobis prima de sorte recessit.


page 239

Exin depositus ducisintra scrinia condor,
Grandis ubi fuluo congesta est aere facultas.
Ioxego cum sociis qui pondere et aere valebant
Torquis ad exemplum formam capere arte inbebar
Sentit, et ad proprios opifex nos colligit usus,
Atque loco precium non aequa sorte reponit,
Quo cinctura parat speciosum retia collum.
Ast ubi bissenis lavi sine nomine aristis,
Egredior rerum misero suadente tenore,
Sumit mutando nomen quiducit abaere,
Hîc ubi censuram lapidis lancisque subibam,
A domino multa commendor laude sagaci.
Moxalius redimens alio me mutat ab aere,
Et nummum immittit rodentis gurgite lymphae:
Ut cecidi, mecum vires cecidere labantes,
Et pars magna mei sub aquas, non ivit in auras.
Tum me deposuit presso pro lacte colonae,
Et conscivit opes quas gaza paravit agrestis.
Illa solo condens provisum rebus egenis,
Involuit lapide et curarum mole fuarum.
Hîc caries coepitlucisque auraeque carentem,
Donec et haec moriens lucemque auramque reliquit:
Porte hîc praeteriens glebas dum vertitarator
Et sibi venturae messis spem ponit in agro.
Me reperit messem nec adhuc sata grana fuerunt.
Spesque potest et res me respondere reperto.
Vix ubi perfecit tria Sol per signa meatum,
En qui vincla pedum taurortum e tergote nectit
Me sibi mercedem pro merce recepit habendum
Agricolae plantas peronum tegmine cingens:
Solamenque malisubter cava scrinia servat
Dum Phoebus magnum bis circum voluitur orbem.
Sed cum stirpothalaminumero producta frequenti
Cingebatque focum, et minue bat farris aceruum,
Nec sibi magna satis, domus ampla, et curta supellex:


page 240, image: deld0240

Tum me operum socio tribuit pro sorte laboris.
Ille manuslaeto tendens ad sidera plausu
Me sibi mancipio recipit gauderque recepto.
O quoties una numerum sub luce recenset
Dum fovet et ne me perdat proculille veretur.
Dicebat, vel Vesper erit qua nascitur Eos,
Inque mari volucres habitabunt aere pisces,
Quam lux ulla suo me pectore detrahar illi.
At postquam largo curas seclusit lacho:
Cessit amor nostri quantum ipsa molestia cessit;
Mollia securis nam tempora rebus agebat,
Nec palmas operi sed labra admovit lacho;
Nec dum Luna novum perfecit cornibus orbem,
Cessimus antiquo osieri quod nemo putabat.
Rursûs hero, neclonga fuit mora, coepit habendum
Qui pecudum integram soluit de viscere pellem.
Hic ubi devinctus peregrina merce tenetur,
Contractam soluit posito me pignore mercem.
Institor at fului congessit ut aeris aceruum
Carpit iter, repetitque forum sub moenia moeni
Quae vada Francorum nostraevocat incola terrae.
Ecce sed ut praedam per villam miles agebat,
Ferre virum gressum videt auri pondere onustum,
Et sequitur fugit hic, fugio, dominumque relinquo
Inque manus venio taprus praedonis avari.
Hîc ego multa die passus mala multa tanebris
Postlonga exilia ac exhanstos mille labores
Cauponi pro iure foci pro munere mensae
Soluor: et hic famulae soluit pro iure labori.
Haeclustri spatio lana fulgente volutum
Servat, nune manibus nuncmente, aut lumine versans,
Donec de pretio redimit sibi pallia nostro.
Sed neque mesartor longa ditione tenebat
Missus in ambigua letho regione viarum.
Hîc ferus in numerum praedae vastator ademtum


page 241

Insuerat pannis, tritodum fragmine nectir.
Mox rota fortunae versa est, rota tortilis illum,
Illum censura damnatum coepitacerba.
Quam timuine me vindex contunderet ictu,
Spemque metumque inter defectus mente iacebam,
Ecce anima pariter cum vestibus exuit illum,
Ac avibus corpus, servo velamina ponit:
Exemploque suo perit atrox funeris auctor.
Exuviasque uno geminas in funere perdit.
At servus spolium spolio iam vendidit auctus,
Nescit enim trita precium sub veste latere,
Tum sibi me proprium pacta mercede redemit
Qui stipe con cessa stomachum relevare folebat.
Tres iubar exactis absoluit mensibus orbes
Sic latuit mentem cum possessoris egeni
Veste quod in vili grandis sibi condita res est.
Longa referre mora est quam multa molestia nobis
Incubuit, vermes Syllanae ut trita peragrant
Pallia, et affectum corpus contage fatigant.
Donec ab insectis aprico in Sole lacernam
Purgat, et exuvias tentat sudore pudendas,
Atque iterum, atque iterum strages facit ungue cruentas,
Et latebras hostis rimosa in veste requirit:
Spem praeter sarto rem sub velamine nactus
Exemplo simili collecta reponere gaudet
Pondera concessae stipis. et pro munere linguam
Assiduis soluit votis, votisque querelas
Adicit et mentes hominum ovet horrida tabo
Pone viam vulgo cum plagis vulnera mon trans.
Forte sed insidiis quidam me nocte silenti
Excipit, et loca memodo in haec modo in illa recondit
Hospitis infidi ne prendi crinina possint:
Nox erat, et sorti positum me perdit iniquae,
Non bene quae invenit, rursum bona non bene perdit.
At discinctus herus me sub sua iura redacto


page 242, image: deld0242

Aspectus hominum fulgenti pondere fallit,
Etlusu invitat secum si pignore certent.
Cogiteum tandem sor; dura expendere sumtum
Munere pro Cereris vitae quae sustinet usum:
Ergo memucat precio, preciumque rependit
Dives anus quae me magno tractabat honore
Assidue iungens comirem, loculisque reponens:
Mox erat hoc ipsi damno nam tempore paruo
Excideram incautae loculis per compita tritis
Cumrem divinam pecagens delubra subiret.
Illa animis saevit iacturam ut sentit. et alto
Corde ciet gemitus, nec quâ se vertat habebat.
Forte per haecgressum faciens loca Pastor egenus
Me videt et visum recipit fruiturque recepto.
Non vuquam gravisaere domum sic dextra redivit,
Quamvis ruris opes, et pressi munera lactis
Arrulit, et raudi costas oneravit aselli.
Ergo numinibus reddit de pectore grates,
Atque suas soluit nostro de munere crates:
Nam dederat civi mutandum pondus honesto
Aere pari varios quod sumere posset adusus.
Ille autem obsetuans superûm me iure tenebat,
Qui nec parcus erat necerat plus prodigus aequo,
Tamrecti lastique tenax quam censor iniqui.
Hic expendit opes quantum exigit usus et ordo
De bene quaesitis pia servans agmina rebus:
Meque novem tenuit, si rite recordor, aristis,
Et tenuisset adhuc rebus nisi motus egenis
Postquam huila volunt seta respondere labori,
Munere pro farris precuo soluisset avaro
Agricolae, longos cur copia frugis in annos
Conditur: nic morbo dum forte laborat habendi
Congessit socios, specubesque admovir ahenis
Pondere et aerepares: non tum siducia nostrae
Promta salutis exat, namque ultima fata timebam.


page 243

Quo quis plura tenet, tanto vult plura tenere.
Cura breves somnos peperit, longosque labores
Dum victu invigilat, quisenim modus adsit habendo?
Interea tacito venit mors frtgida passu,
Vitaque, nescio quas, decorpore fugit in oras.
Hic duo morte sua linquebat pignora lecti,
Et totidem generos quibus olim iunxit alumnas,
Iure tori: tandem veniunt in iura propinqui.
Me capit orator linguae pro iurae solutae.
Illumetiam dum fata vocant, me curia Romae
Suscipit indulgens veniam soluensque reatu
Improba censutam quod gratia fecit iniquam
Aequa malis, non aequa bonis perdensque iuvando.
At Romana ferus subigit dum moenia miles,
Et sibi quisque sacro vastator consulit aere,
Tum me cum sociis praefectus in agmine, praedae
Adicit in numerum. patriae nec redditus orae
Interit et languore cadit morbique, viaeque.
Hîc trador medico, madico cuiducere vitam
Cuta fuit precio natorum maximus illi
Ingenua tempus consumere in arte iubetur,
Subsidiumque viae dono me misit habendum.
Imberbis innen is Phoebo; Musisque relictis
Gaudet adire choros et ducere tempora luxu.
Tum me pro thalamo turpi concessit amicae
Quae perferre vagos fastidia cogit amantes,
Nec nisi spe pretii in pretio rude vulgus habebat.
Torquis ibi in morem curuum me flectit in orbem,
Et teneroinducit simulata monilia collo.
Ast ubiruga venit quantumque accedit ad annos
Decedit species, et amot cum munere formae
Terga dat, hei misero rerum cogente tenore
Me sibi depositum pro pignore sumit apella,
Legis et exemplo cucum me falce rescindit.
Iam leve pondus erat, capit excrementa cerebri


page 244, image: deld0244

Et caveis auris geminae, suluumque metallum
Perlinit, hinc timui maiora pericula nobis:
Nam faber in fuluo qui formas imprimitauro
Me redimit calidisque parat supponere flammis.
Sed melius cessit, dum lanx me a pondera tentat
Deficio appensa sub mole, feroque repulsam.
Ast ubi fata subit, templis me linquit habendum
Ut pro sorte animae fundat pia vota sacerdos.
Sed mihinon promtum est insulsos edere mores
Quos mecum flamen sacris in rebus agebat.
Saepe manu tentat strophium quo vinxerat aurum
Dum cubat ante aras divino munere functus.
Forte aprica dies roseos cum protulit ortus
Ascensu superat praerupta cacumina montis,
Et labor excussit fudorem in corpore salsum.
Dum velo abstergit guttas quod nostra tenebat
Munera collecto veluti de canabe nodo:
Excidit incauto suares spes excidit omnis:
Aufugi et cinerum lacui sub sorde sepultus,
Subduxic, caput, quod adhuc iacet inter arenam.
Hei quas ille dabit turbas, quae tristia vota,
Naqueream peraget famulam de crimine facto.
Accipe nune dominos quorum sub lege tenebar,
Accipe nunc sortem quae metot clade secuta est:
Si sapis absistas ne sim tibi causa dolori.
Dicebam, trepidum pallor tuus illetimorem
Arguit innumeros quod habes quibus angeris hostes:
Non tibi crimen inest, colo vis omnis in usu est.

CHRISTOPHORI MANLII P.

Cornelius Scipio Africanus.

IVratum domui Romani nominis hostem:
Nec mea facta Syphax, Hesperiique tacent.


page 245

II.

Servavi innumeros cives patriamque, patremque
Roma meum querna cingito fronde caput.

III.

Annibalem imperii fatum miserabile nostri
Devici Libyca maximus ultor humo.

IV.

In cineres quam non fueram considere passus,
Non meruit cineres Roma tenere meos.

C. Octavius Caesar Augustus.

Pene puer quinos referens ex hoste triumphos,
Restitui mundo nobile pacis opus.

Arminius Cheruscorum Princeps.

Redde tuo caesas Augusto, redde cohortes
Vare semel dextra hac si cecidisse parum est.

II.

Surgentis carpsere alii primordia Romae:
Terrarum dominam terruit Arminius.

Carolus Magnus.

Invidus est magnum quisquis te Carole, dixit:
Armis cum fueris maximus atque toga.

Boleslaus primus Sarmatia Rex.

Ossa Borussiacus, gelidaeque Boristhenis undae
Cum Sala, regni meta fuere mei.

Henricus IV. senior imp.

Sexagena duo commisi proelia, magni,
[transcriber: line missing]

Gotofredus Bulioneus.

Vendidi humum patriam, civilia bella perosus,
Turcaeo Solymas eripuique iugo.

Georg Castriolus Scanderbeius.

Unus ego Scythicum potui superare latronem,
Iungere Christiadae quid dubitatis opes.

Ladislaus Rex Neapolitanus.

Quid Gallos loquat, aut Tuscos? urbs ipsa Quirini
Quis rapido Martis fulmine capta mei est.


page 246, image: deld0246

Ladislaus Iagellonides Sarmatiae Rex.

Romulidae Carrhas: ego Varnam clade notavi
Discite mortales non temerare fidem.

II

Pannoniae versis serviret Turcia fatis,
Frangere ni pacis foedera iussus eram.

III.

Me nisi Pontifices iussissent rumpere foedus,
Non ferret Scythicum Pannonis ora iugum.

IV.

Seruitio Turcas premeret Poeonia ni me
Iussisset pactam rumpere Roma fidem.

Alphonsus Aragonum Rex.

Armaque et armorum didici quod iura magistris
Acceptum refero gratus utrumque libris.

Matthias Huniades Pannonia Rex.

Caesare magna mihi victo, Thracumque tyrannis,
Maior Apollinea gloria parta tuba est.

Georgius Podebratius Bohemiae Rex.

Nil Aquilae nil Roma minax, nil arma valebant
Pannonis: invito sceptra vel orbe tuli.

Albertus Brandeburgius Septemvir.

Nulli animis, nullique secundo Marte secundus:
Inde mihi Aeacidae nomina Roma dedit.

Albertus Dux Saxoniae

Imperii decus asserui quod vindice dextra,
Imperii merito dextera dictus eram.

CHRISTOPHORI MANLII LUSATI. De Ladislao et Huniadae Regibus.

QUam fuit en invenum dispar fortuna duorum;
Quorum par aetas, ingeniumque fuit.
Hunc saevae certum submittere colla securi,


page 247

Ad regnum e tristi carcere fata levant.
Illum inter medios thalami taedaeque paratus,
De solio ad feretrum mors inopina rapit.
Merguntur, qui summa tenent (haec alea fati est.)
Quaeque latent imo gurgite summa petunt.

Ioachimi Smidii.

Smidius hac Consul situs est Ioachimus in urna,
Delicium patriae fama paterque suae.
Heic ubi honoratae veteres longo ordine gentis
Graminea tumuli conspiciuntur humo.
Quae circumsistunt lugubrem Numina tumbam?
Patrono Pietas lacrimat orba suo.
Luget et ipsa Themis, luget sapientia: namque
Illius ex aequo cultor et huius etat.
Quarta serenato Constantia mascula vultu,
Tutoris feruat dum monumenta sui,
Sola quidem non flet (neque enim decet) hoc tamen optat
Et quisquis patriam diligit, optat idem:
Talia ne veniant mox tempora, consulis huius
Ut res cum lacrimis publica quaerat opem,

Rosinae. uxori Floriari Ortespeckii

Formosi coniux floris, formosior ipsa,
Carpta, reflorescit heic generosa Rosa.

B. M. Ioach. Camerarii.

Cum tua sancte senex, Libonotria conderet ossa,
Et titulum vellet ponere grata tibi:
Certatimque tuas celebrassent carmine laudes,
Permesso vates turba rigata tuo:
Sollicitae sic Phoebus ait: quid longa requiris,
Quae mystae signent, carmina, busta mei?
Pauca satis fuerit tumulo superaddere verba;
Pauca, sed huic uni debita verba viro;
Quo tegeris paruo, Camerarie magne, sepulchro,
Doctrina hoc tecum Graeca-Latina cubat.


page 248, image: deld0248

Malum medicum: et Medicus malus.

Curant anhelum Planus et Chiron senem:
Agyrta Planus arte Chiron maximus.
Chiron iubet de carne mali Medici
Seplasiarium apparare pharmacon.
Lecta scheda ilico in pedes se conicit
Agyrta, se peti ratus medicum malum.
Sic arguit sua quemque conscientia,
Sic ipsa sese prodit ignorantia.

Helluo librorum.

Non Cato librorum tantus fuit Helluo, quantus
Lascaris ille tuus, Pallide, nuper erat.
Nunc quoque si nescis, librorum est Helluo magnus.
Vendit enim libros, solvat ut inde merum.

In Ephemerides Barth. Sculteti.

Commendare tuos [(reading uncertain: print faded)] cum Bartholomaee, labores
Et vellem fastos tollere laude novos:
Cynthius auriculam vellens ait: ecquid Iaccho
Vendibili audisti non opus esse hedera?

In prognosticum eiusdem perpetuum.

Qui tibi perpetuos, Lector prius optime fastos
Perpetuae emisit posteritatis opus:
Idem perpetuo nunc quae praesagia durent
Tempore perpetuas adicit auctor opes.
Hunc tu perpetuas pro tanto munere grates,
Perpetuaque viri nomina laude vehe.

Astrologia.

Quem Comitis decorat titulo Mirandula, Picus
Immeritos calamum strinxit in astrologos.
Fatalem tamen huic praedicens Lucius annum,
Non dubiam caelo monstrat inesse fidem.
I nunc divinam ride temerarius artem.
Tam nos astra regunt, quam regit astra Deus.

Poetarum lectio.

Una eademque rosa (cernis!) sibi turpis Arachne,


page 249

Contiguam et sedem sedula cepit Apis.
Aerium haec nectar, dirum trahet illa venenum:
Namque favum prius haec, virus at illa gerit.
Sic vatum in foliis opicas mens putida sordes;
Innocuas Sophiae mens bona quaerit opes.

Sponso mala Medica.

Donabunt alii pretiosae munera gazae:
Nos, fera quae gignit Medica, poma damus.
Sucus amarus inest illis: sed protinus idem
Fert aegris certam sucus amarus opem.
Te quoque, sponse, iugi socii si punget amaror,
Perfer: parva venit post mala, ceta salus.
Insipidam (primo datur haec) ne respue lympham!
Nobile, parva mora est, fiet et illa merum.

Sponsae mala cotonea.

At tibi cana fero tenera lanugine mala,
Sponsa. Cydon hortis quae legit alta suis.
Namque Solon, doctis qui leges dixit Athenis,
Ista iubet nuptas mandere poma novas.
Scilicet ut suavis reddatur anhelitus illis,
Et blando gratus manet ab ore lepos.
Accipe Cecropium munus formosa, tuoque
Utravis sponso dote placere stude.

Pyramus et Thisbe.

Si quis amore nequit desistere, cogitet amens,
Pyramus et Thisbe quo periere modo.
Res horrenda: duos idem tulit ensis amantes.
Unus in insano finis amore, mori est.

Ex Cicerone ad Quint. Fr. Ep. 1.

Optimus ut quisque est, vitioque immunis ab omni,
Sic alios minime cogitat esse malos.

Ad donationem libri.

Promissum toties, sero licet, accipe Nonnum.
Salva sat est solo tempore lapsa fides.


page 250, image: deld0250

Fidelis verbi divini minister.

Siste gradum, et Christi praeconem cerne fidelem,
Christi incluto quicumque gaudes nomine.
Canicies veneranda mihi est, virdisque senecta.
Non sicsacerdos iuvenis eruditulus,
Non unquam vesana mihi temulentia cordi est,
Id braslicae sertum virentis indicat.
Ebraeam et Latiam. Graecam quoque calleo linguam:
Hinc sum trilinguis: hinc libro triplices notae.
His alis animas super astra vosare piorum
Doceo, relictis sordibus terrestribus.
Munificam cuivis venienti porrigo dextram.
Episcopos commendat hospitalitas,
Nocturna versanda manu versanda diurna
Divina habet manus sinistra oracula.
Forsitan et pateant cur pectora nuda requiris,
Verbi ministri sint aperti et candidi.
Undique me radii tremulo fulgore corusci
Cingunt; quibus caligo mentis pellitur.
Et v li et lacero quod sum vestitus amictu,
Opes caducas admonet me spernere.
Adde quod hoc senio mundi languentis avaro
Antiqua mystas caluitur benignitas.
Denique quod pedibus premitur mors pallida nostris,
Eius pios levari a me docet metu.

Supplicatio ob bellum Turcicum 1566.

Saecla novem et totidem iam Phoebus lustra peregit,
Ex quo regna orbis maxima Turcus habet.
Dii quot ab hoc summi moverunt tempore reges
In Mahometigenam bella cruenta ducem!
Nec tamen Eois est praedo repulsus ab oris:
Qum magis imperium protulit atque magis.
Ergo aliic opus est bellis, alia arma movenda.
Pro rigido ardentes ense capesse preces.
Plus Turco obfueris, si semper ad astra levabis,


page 251

Quam fera si timidas addis in arma manus.
Aut his aut nuliis hostem superabimus armis,
Unica Christiadis sunt panoplia preces.

Christus resurgens.

Traditus im meritae fueram sacra victima morti~,
Ut luerem propria crimina vestra nece.
En redeo superas victor redivivus ad auras,
Iustitiae ut vobis restituatur honos.

Non decet sub capite spinoso membrum esse delicatum.

Consixum spinis caputest: cur subdita membra
Tam deucati cur sumus?

Ex D. Augustino.

Ah pereat, Satanae florem quicumque iuventae.
At senii feces dedicat inde Deo.

Actaeon mutatur.

Ut ceruina gerit muiata cornua fronte
Actaeon, ceruis qui modo terror erat,
Sic adimum mutant bruta feritate priorem,
Quos nimium saltus praedaque capta iuvant.

Actaeon laceratur.

Spreta prius, mox visa lavans sine veste Dianae
Sic fastum, sic est dedecus ulta suum.
Perdantursimili poena quicumque superbo
Corde tument et quos non nisi spurca iuvant.

De eodem.

Ut dominum lacerant mensis in corpore rostris,
Immites nimium sedula turba canes:
Sic parasitus edax, aliena vivere quadra
Suetus heros carpit dilaniat que suos.
Sic, quas impendit canibus venator alendis,
Quamlibet immensae dilapidantur opes,
Qui timet ergo, comes ne sit sibi turpis egestas,
Is non palpones, non alat ille canes.


page 252, image: deld0252

Eustathius convertitur.

Dum Placidas falsi Christum sub imagine cerui
Insequitur, summum nescius esse Deum,
Ecce crucis gestans signum inter cornua ceruus
Respicit, et, Quid me laedere quaeris! ait.
Cede Iovae summo. Traiani desere castra,
Et nova militiae suscipe signa meae.
Iussa facit Placidas sacrisque lavatur in undis:
Eustathii lotus nomen et omen habet.

Actaeon et Eustathius.

Dissimili fato, voto venantur eodem
Inscius Actaeon inscius Eustathius.
Hic praedae sit praeda suae, et servatur ab illa:
Ille suis canibus praeda cruenta datur.
Discite mortales Christo parere vocanti,
D scite pellaces desprcere illecebras.
Paruit Eustathius, caelique est sede receptus:
Dum petit Actaeon gaudia vana, perit.

Mors.

Mors ego sum: sceptris sunt omnia subdita nostris,
Cardine quae mundi Phoebus utroque videt.
Non mea pontifices, non summi tela monarchae
Effugiuntiaequo protero cuncta pede.
Obvia quaeque hac falce meto: discrimine nullo
Mista senem aciuven um corpora sterno solo.
Extremos Garamantas adi, Riphaeaque saxa:
Te vel ad oppositos insequar antipodes.
Nil mage me certum est, nil nostra incertius hora
Quo minime rerie tempore, falce cades.
Ergo memor nostri securam degere vitam
Desine, ne veniam fors inopina tibi.
Ante tuos culos mea semper oberret imago:
Sic numquam offendes impietate Deum,

Ex Pythagorais, a Iustino Mart. citatis.

Si quis (ut humanae est vesana superbis mentis)


page 253

Asserit audaci se quoque voce Deum,
Protinus huic proptiis aequalem viribus orbem
Condat quem possit dicere iure suum.

Ex Menandro.

Non est voluptas maior hac parentibus.
Quam cum vident praestare plurimis suos,
AModestia prudentiaque liberos.

Ex Nazianzeno.

Aut non docebis, aut docebis moribus:
Ne una trahas manu, repellas altera.
Minus opus est sermone agenti quae decet.

In coronam quernam Eque. Belliquerciorum.

Romuleum si quis civem servaverat, illi
Civica de querna fronde corona data est
Quam bene monstrat idem nunc gens Schoneichia sertum,
Vindice qua legio plurima salua fuit.

De Buchanano. ad Ioan Langium.

Dum lephten tragico Bucananus syrmate vestit,
Dum Latia Isaiden tangere plectra docet,
Dum castis sic tincta iocis Epigrammata ludit,
Ut metuat palmae Bilbilis ipsa suae:
Cernis, ut ad Scotos migrent, Helicone relicto.
Laurigerae, tanti vatis amore, Deae?
Nec vivo hoc reditus spes est Utrum ergo vocabo,
Langi, Heliconiades, anne Caledonides!

De eodem.

Illic imperium fore iactavere Quirites,
Esset ubi sedes Scipio magne, tua.
Illic Pierides, illic eritalma Poesis,
Illis Phoebus erit, qua Bucananus erit.

De culice incluso electo, ad Petr. Vincentium.

Bilbilici lepido celebrantur carmine vatis
Tres, quas implicuit succina gutta, ferae.
Vipera si memini, prima est formica secunda,
Tertia ceu proprio nectare Iucet apis.


page 254, image: deld0254

Nunc etiam culices gemma Phaëthontide clausos
Littera Petraei portat onusta mei.
Dii quam tale fuit mihi gratum munus amici,
Tam faciles adsint ex Helicone Deae.
Non te, parue culex formica aut vipera, non te
Vatis Bilbilici clarior esset apis.
Ne tamen obscura latens in glorius arca,
Nominis invideam neu tibi forte de cus,
I, pete qua facundus habet Vincentius aedes:
Qui si scriniolo te novus abdet herus,
Docta per ora virum semper volitabis, erit que
Andini culicis fama secunda tuae.
Sic quod ab ingenio nostro sperare nequibas,
Vel genius tanti conferet ipse viri.

Epitaphium Iacobi Libii.

Hic mores hominum multorum vidit et urbes
Libius: alterius nunc videt orbis opes.

Melchior Ambrosii Fritisii filiolus loquitur.

Cum dilecta novum genetrix, nova gaudia prolem
Dilecto pareret pignora cara patri,
Me Deus ambobus rapuit. Sic una parentes,
Atque orbes cadem reddidit hora simul.
Tristia sic laetis miscentur habentque per orbem
Sic Lucina suas et libitina vices.
Loneior at germane tibi sit vita tuaeque
Aetatiac cedant tempora demta meae.
Nostra tua ut genitor soletur funera vita,
Vive tuos annos lanuele, vive meos.

ORTOLPHI MAROLDI FRANCI

In nuptias Arnold. Arli et Ursulae Eckartii.

CArmina si par est maestis adhibere querelis,
Si licet ad tumulum tristia fata queri,


page 255

Cur non deliciis etiam, rebusque secundis,
Conveniant calami turba novena tui?
Florea pro maesta cur non sibi serta cupresso,
Sumat et ad numeios pulset Apollo lyram.
Tempora laeticiam quoties felicia poscunt,
Cum pulsa apparet nube serena dies.
Dicamus bona verba igitur, purique vocemus,
Ad foedus castas connubiale Deas,
Excipe gratantes tibi sponse Arnolde Camenas,
Namque dicata toro lux erit ista tuo.
Dum canimus pulchra iuvenes Lybanotide cincti,
Excipiant castos ore favente sonos,
Adsit blanda Venus comitata Cupidine paruo,
Et sua coniugio vincula portet Amor.
Adsint et laeto charitum tria numina vultu.
Quique fovet thalami iura iugalis Hymen.
Ecce per orna tas passim discurritur aedes;
Florca compositus serta capillus habet.
Laeticiam plausu testatur pompa frequenti,
Qua coit ad sponsae plutima turba domum.
Nec mora cum laeto sacrum petis agmine templum,
Ante alios nitidis sponse vidende comis;
Ut rata divino firmentur foedera verbo,
Utque Deo fundant femina virque preces.
Progrederis studiis dudum melioribus auctus,
Qua fover extorres Leucoris ora Deas.
Serta illic, Phoebo ribi decernente, tulisti,
Quae tenera Aonidum nexa fuere manu,
Ingenium solers indefessumque labore,
Laudat adhuc taruae parua iuventa scholae:
Qua formans animos vera p etate tenellos,
Alter in Aonio munere rector eras.
Nec minora placidis tegloria moribus auget,
Pierio quales convenit esse choro.
Inde puellarum sequitur tua nupta cateruam,


page 256, image: deld0256

Inter honoratas conspicicnda nurus:
Regia cui luno, Pallasque et mater Amoris,
Certatim e largo dona dedere sinu.
Nec tantum a forma, veteres qua Heroidas aequat,
Femineae poterit laudis habere decus;
Purpura cui pulchros gelasinos grata pererrat,
Et niveum in reliquo corpore fulget ebur:
Dona animi, qu bus illa viget maiota putanda,
Et decus ingenuo est maius ab ingenio.
Felix, ô nimium felix, cui contigit uxor,
Tam pulchris, Divum dotibus aucta bonis!
Eois cedant constructa palatia gemmis,
Dives et auriferi cedat arena Tagi.
Illa sui cor est, studium, meni, flamma mariti,
Spes, vita, ulterius si quid et esse potest.
Nec se magnificas cupit inter vivere matres,
Dum possit charo chara placere viro.
Cuius ad arbitrium mores vitamque gubernat,
Ut modo sit felix, sit sine lite torus.
Ille etiam paribus certat contendere flammis,
Seque sua vinci coniuge turpe putat.
Felices facibus quos sic mel oribus ustos,
In sua purpureus vincula cogit Amor.
Sic Romana tuo nuptam te Portia Bruto,
Dixero coniugii commeruisse decus.
Sic nunc quae quondam vixit Lucretia vivit,
Vivit et Eumeli, Telemachique parens.
Ista etiam, quam nunc Cytherea faventibus astris.
Mater legitimo iunxit amore tibi,
Veras cum formae numerat tibi munere dotes,
Femineum possunt quae decuisse genus.
Eximios mores, mentem pietate verendam,
Et custo ditae dona pudicitiae.
Nec non Palladiis est dextra laborbus ap a,
Otia que in nullis sordida rebus amat.


page 257

Et quae praeterea castarum propria matrum
Dicuntur nullo negligit illa loco.
Iungeris ergo illi, populo spectante, maritus,
Sponsaque per petuo iungitur illa tibi.
Vos uno geminos constringit foedere, primum,
Qui sanxit thalami iussociale, Deus.
Ut series vobis crescat numerosa nepotum,
Auctius humanum fiat et inde genus.
Vestraque ne illicitis rapiantur pectora flammis,
Quasodio casti foederis auctor habet.
Casta illi mens est certe, numenque pudicum,
Innocua iussit se quod; mente coli.
Nec patitur sparsae sine lege libidinis usum,
Crimina sed gravibus vindicat ista malis.
Pergama sic, sic Roma potens, sic Graia Corinthus,
Oed: podioniae sic cecidistis opes,
E contra sancira etiam connubia servat,
Rebus et in duris auxiliator adest.
Fecundat, nutrit vestit, custodit et auget,
Cum vivunt socio femina virque toro.
Multa etiam emendat, condonat plura, tegitque,
Cum nudo texit te velut Eua viro.
Et ceu Baptistae paruo Pater agmine cinctus,
Coniugio potuit. tutusab hoste frui.
Romanus licet hinc, sine fine, pedestribus armis,
Inde ferox Parthus bella cieret equo.
Sic nunc mota gravi cum Teutonis ora tumultu
Intestina domi nil nisi bella timet.
Casta Deo, quae sanxit eruut connubia curae,
Ille reget coetus omnia membra sui.
Hoc Duce, com fractus nulla asperitate, pudicam,
Moribus, atque piam duxeris ipse nurum;
Ne dubita ambobus feliciter omnia cedent.
Stipabunt vestrum commoda larga torum.
Est aliquid longos cupias quae stare per annos,


page 258, image: deld0258

Tentasse auspicibus, ceu decet, illa Deis
Ite igitur po mpa ceiebri, iam tecta subire
Tempus, et instructis membra fovere cibis.
Quod prohibet taedas cantu celebrare iugales.
Et posito curas attenuare mero?
Vos etiam verna iuvenes aetate vigentes,
Diffuso quorum sanguine membra calent.
Ad numeros, donec licet, indulgete choreis,
Et patrio festos ducite more choros.
Dum loquor: en nox iungit equos, tenebrisque reductis,
Roscidus auricomo lumine Vesper adest.
Vincte comas Hymenaee veni tibi dulcia curae,
Coniugia, oflicium nox petit ista tuum.
Tu sponsae lachrimas, rixasque in gaudia vertis,
Te Duce pacta diu foedera pondus habent.
Ecce venit, teneroque movet vestigia gressu,
Crine coronato conspiciendus Hymen.
En dextra Sponsum ducit, Sponsamque sinistra;
Et placidos pulchro concinit ore modos:

Hymenaeus.

SPonsa quid chari teneros mariti
Iam sub am plexus dubitas venire?
Cur maritali sua ferre differs
Iura cubili?
Igne iamdudum tibi Sponsus ardet,
Qualis Aetneis furit in cavernis;
Lydii prae quo tibi dives unda
Sordeat-Hermi.
Cernis ut castos meditetur ignes,
In tuos figens oculos ocellos,
Ut tuam spectans faciem medullis
Aestuet imis.
En etit felix domus et beata
Vestra, si saltem licet ominati:


page 259

Affluet plenis simul hinc et illinc
Diva quadrigis.
Nulla concordi thalamo nocebunt
Fata erit prosper, sine lite, lectus,
Et torum prole innumera beabit,
Mater Amoris.
Ad maritalem properate lectum,
Sponse dic, dic Sponsa places, placebis,
Haec rogo extremo nisi mixta numquam
Flamma quiescet.
Tu tuo vultus placidos matito
Finge, tu crebro teneram beabis
Osculo, ut par est, sociique poscit
Munus amoris.
Ludite aetatis memores fugacis,
Ah cito rugosa venit fenectus,
Tunc procul frustra reucata Veris
Tempora fallent.
Dum sinunt anni, bibulas amore
Pascite alternis tenero medullas,
Ius sit hoc vobis: ego sat precatus,
Limina claudo.

Epithalamion scriptum Ioanni Dumerichio, et Elisae Buchamerae.

EOis nitidum Phoebus caput exerit undis,
Memnonis et primo cardine mater adest.
Vos mecum, iuvenes, imponite serta capillis,
Florea, quae sponso nupta liga nda dabit.
Adsis, orta mari, comitata Cupidine paruo,
Vestibus in castis mater Amoris ades.
Te duce fama refert, ista quod luce Quiritum
Iuerit in spretos rapta Sabina toros.
Cum sterilem dives vicinia sperneret urbem,
Esset et exulibus nubere velle pudor.
Te duce nunc gratos afpiret amantibus ignes,


page 260, image: deld0260

Firmaque coniugii vincula nectat. Hymen.
Tu quoqe blanda canas Erato connubia mecum,
Oraque Mopsopio nostra liquore riges.
Concine flagrantem sponsum Dea. concine sponsam,
Sic ego: sic Musae verba loquentis erant.
Immensam prima fabricarat origine rerum,
Ille opifex, molem, quae fuit ante nihil.
Coeperat inque novo iam lumina spargere Titan
Aethere, nocturnos Luna regebat equos.
Ver erat, et Zephyris blandas mulcentibus auras
Florebat ceneris terra benigna rosis.
Fertile nectareis spirabat floribus aruum,
Promebatque suas arbor opaca comas.
Cum pare quisque suo nabat iam piscis in unda,
Cumque suo iunctus turture turtur erat.
Solus inutiliter duces sine compare vitam,
Ecquis erit nobis additus? inquit, homo.
Audit, et irriguo mulcentem lumina succo
Membra viro somnum mittit in ima Deus,
Illius et dempta (mirum) de corpore costa
Molliter inde artus extruit, Eua, tuos.
Adductamque viro charo te iungit, et aequum
Legitimi iunctis mandat amoris opus.
Unanimes, inquit, concordi vivite mente,
Pectora corporibus iuncta duobus erunt,
Impleat immensam per vos generatio terram,
Auctiu humanum fiat ut usque genus.
Crescite: grata mihi talis coniunctio vitae,
Et mihi legitimi foedera grata tori
Casta Deus mens sum, spatsaeque libidinis osor.
Innocuae posco nil nisi mentis opus.
Illicitae graviter Veneris damnabo furores,
Impiger incestis ignibus hostis ero.
Direrat: hinc gentes ordo manabit in omnes
Sauctior, ut vivat femina iuncta viro.


page 261

Nec quisquam tuto temeravit foedera lecti,
In cestos ausus sollicitare toros.
Ergo puer spargit passim pharethratus amores,
Et telis hominum saucia corda petit.
Ille puer iuvenem gemmata palatia Regum
Divitis et Croesi spernere regna facit:
Dummodo suaviolum possit libare puellae,
Et dominam longa demeruisse fide.
Ille puer seris exhaustum sanguine in annis
Sumere saepe facit cor iuvenile senem.
Nec bibulas ullinon sauciat igne medullas,
Autnunqum indomitus vulnera fecit, Amor.
Fecit amor tibi iamdudum quoque vulnera, sponse,
Nec tua nodosum pectora robur habent.
Nestoreos nondum vultus tibi sulcat anilis
Ruga, nec exanguem tarda senecta premit.
Nunc licet, et blandis apti nunc lusibus anni:
Tempora nunc verna cingere fronde decet.
Iamdudum Aoniis progressus inartibus, ingens
Ingenio poteras nomenhabere tuo.
Iam tuleras Phoebo tibi decernente coronam,
Flavus ubi placida labitur Albis aqua.
At nondum, quas coeca homini fortuna ministrat,
Omnibus exaequo dotibus auctus eras.
Deerat enim consors vitaeconsorsque laborum,
Viveret in longosquae tibi iuncta dies.
Nec mora turbatum tibi suspirabat amores
Intus et occu tum, pectus, alebat onus.
Da mihi, dicebas fructu, Cytheraea caloris
Da chara saltem coniuge posse frui.
Hostibus eveniat, sterili tabescere flamma,
Et vacuo somnos continuare toro
Talia saepe legens pulchris in vallibus heibas
Iacta bas tepidis verba ferenda Notis.
Cumque potestates radicum et gramina Veris


page 262, image: deld0262

Nota forent, Medicis usibis apta, tibi:
Nulla erat utiliter flores tibi carpere cura,
Unde tuum posset sumere vulnus opem.
Gramina sed Teucri, spinisque Eryngion horrens
Et sterili Alsinen dextra legabat agro,
Ergo tuo pondus caelestia Numina voto,
Et sterili sociam prompta dedere toro.
Adstrinxere fidem vobis data pignora dudum,
Annuit et votis virgo rogata tuis.
Pacta tamen tibi, dicebas, quid gaudia differs?
Quid iuvat vua tibi non resecanda manu?
Altera nunc ergo, quibus astringuntur amantes
Fortius ambobus vincula nectit Hymen.
Traditur et cupido tibi desponsata marito,
Nupta vito tali filia digna patre.
Dum licuit studiis Musarum clarus et arte
Paeonia paucis ille secundus erat.
Hostis erat scelerum gravis, et sectatur honesti,
Cultus et a doctis Principibusque viris.
Adde quod, heu nobis rarum, caelestis amorem
Docteinae castis moribus addiderat.
Cumque hominum rabies passim tuncsaeva furenter
Turbaret verum dogma salutis iter:
Exilii socius tibi Christe lodocus adhaesit,
Nomine perpessus plurima dura tuo.
Nunc illum Elysiae valles, cum fratre Philippo,
Qui pariter medica floruit arte, tenent.
Felici nimium prognatos sidere fratres,
Et Buchemerae nomina fausta domus.
Ambiguas rerum causas rerumque parentem
Ingens, nosse, quibus pectoris ardor erat.
Cum castis placuere quibus commertia Musis,
Verior unde bonis fama venire solet.
Sancta quibus fuit innumerois iuvisse voluptas,
Officiisque omnes demeruisse bonos.


page 263

Ergo illos, veluti cum fratre Machaona, vivax
Posteritas dignae laudis honore beat.
Flebilis ambobus soluit funebria coniunx,
A patria longe nobilitata domo.
Charaque pest obitum communis pignora lecti,
Quam potnit monitis imbuit illa piis.
Non ullo viduum conspersit crimine lectum
Prodidit aut famae labe notata, decus.
Possidet istarum virtutum semina natae
Pectus, et ingenium, filia, matris habet.
Nec dubitas illam nuribus praeponere priscis:
Usque adeo mores ingeniumque placent.
Cum custoditi caelestia doona pudoris
Aspicis, Euadnen Penelopenue vocas,
Cum decus in membris roseum: suspiria ducis,
Et quereris longas temporis ire moras.
Illa etiam similes sentit sub pectore motus,
Atque suo tecum non minus igne calet.
Sive quodaequa tuos commendatgrat a mores,
Vultus haud durae pignora mentis habet.
Sive quod a cunis Musarum castra sequutus,
Poeonia patrium quaeris acarte decus.
Dispercat blandis quae non satis aequa Camenis,
Indocti tantum divitis ambit opes.
Vivat at illa diu nostro celeberrima versu,
Cui decus ingenii cum probita te placet.
Commendat longava et amte sponse parentum
Et patriae natis debita fama domus.
Namque seni soluens Dumerichorumor honorem
Publicus a sera posteritate favet.
Acer honestatis fuerit quod cultor et urbi
Commodus, et pure relligionis amans.
Verna ntesque domi formarit ad optima natos,
Instillans morum cum probitate decus.
Et dederit sumptus alimentaque larga, iuventus


page 264, image: deld0264

Illorum studiis cum foret apta bonis.
Laudibus accedit vestris, decorique parentum
Amborum patrit gloria magna soli.
Nam quem nota later fumantibus Halla salinis?
Contiguis stringit quam Sala dives aquis.
Cuius amoena virent, veluti Peneia Tempe,
Pascua, qua letos copia ditat agros.
Possidet illa antris falsos putealibus amnes,
Quos tectis facibus torridus ussit ager.
Hinc feruente salem purum coquit incola flamma,
Quem mensis adhibet Teutonis ora suis.
Quidquid idest: donum superis monstrantibus illud
Divinum grata mente colonus habet.
Cetera non refero, Nam quis pia dogmata Christi
Exulis, hic aliquem nescit habere locum?
Quo non laudatae decus est praestantius urbis,
Quo sine nii solidae cetera laudis habent.
Nec refero legum quod iura severa tuendo
Consilio cives iustitiaque regat.
Fraebuit haec vobis primas nascentibus auras:
Haec etiam praebet gaudia prima tori.
Fulserunt eadem vobis ibi sidera quondam,
Nanc geminis idem mentibus ardor inest.
Firmiter eigo liger vestras concordia mentes
Flagret in unanimi mutua flamma toro.
Vivite Nestoreos iuncti sine litibus annos
Sitque frequens vestro faustaque messis agro.
Ad genua alludant parui tibi sponse nepotes,
Obsequiis matrem filia parua beet.
Dum datur atque licet blandae sua iura iuventae
Reddite: non tardo praeterit illa pede.
Quam cito deperdunt vernos violaria flores,
Aut rosa virgineo pollice tacta decus.
Tam cito, si cessas, fugit irrevocabilis aetas,
Albeseit canis et caput omne comis.


page 265

Plura loquuturam Musam rutilantibus adstans
Turbabat facibus connubialis Hymen.
Ille latus sponsae cingens, sponsoque sinister
Stabat in ornatis ante cubile comis.
Cetera, dicebat, nostra fas voce moneri:
Quod superest orto Vespere, claudo torum.

Epitalamion scriptum Lucae Cranach, et Magdalenae Schursiae.

CAsta Deus mens est, et labe remotus ab omni,
Innocua gaudet se quoque mente coli.
Naturis vere secretus ab omnibus errans
Non vila quarum lege vagatur amor.
Illicitis vere flammis succenset, et odit
Perpetuo in Venerem pectora prona vagam.
Et rapit ad poenas, motus quicumque sequuti
Illicitos castum trausgre diuntur iter.
Utque etiam, quibus est sacer et caelestis origo,
Artificem referant pectora nostra suum:
Connubii sacras leges et foedera sanxit,
Et statuit menti congrua iura suae:
Obiecitque vagis haec vincla epagula flammis,
Frenandae ponens septa pudicitiae.
Iuncta vira, dixit, consorti femina vivat,
Et sint unanimi corpora mente duo.
Ah levis es nimium sacras si spernere leges,
Dicentique Deo congrua iura potes!
Caucosei certe montis te rupibus ortum,
Aspera duricie vincere saxa putem.
Tristia poenarum nitot te exempla morantur,
Quae, sit quanta Dei via dicis ira, monent.
Incestam propter Venerem cinilibus armis,
Israeliticas perdidit illa tribus.
Aerhereis Sodomae perierunt moenia flammis,
Et poenas caelo tacta, dedere graves.
Stagnat adhuc astis ibi foeda paludibus unda,
Inque ip sis spe cies horrida restat aquis.


page 266, image: deld0266

Graecia Cecropias quondam iactavit Athenar,
Summa Phrygum veluti gloria Troia fuit
Nec non Roma alias inter caput extullt urbes,
Floruir et summo conspicienda loco.
An non haegravibus perierunt cladibus omnes,
Hostibus et victae sceptra dedere suis?
Usque adeo sparsae sine lege libidinis usum
Et scelera iratus punit iniqua Deus.
Errat inexculris vates lessaeus in oris,
In patrem nato bella ciente senem.
Et, veluti roto grassantibus aere nimbis,
Aerumnis exul tristibus obruitur.
Sustinet has ideo poenae, quia legibus audet
Posthabitis veritum commaculare torum.
Sic raras potero forsan superaddere gentes,
Causa quibus labes non fuit ista mali.
Felix et superis charus qui pectore puro
Alterius discit castior esse malo.
Ergo tuam quis non pietatem laudibus amplis
Efferat, et studium nobile, Luca, probet?
Coniugio mavis liber qui vivere casto,
Quam servum viciis pectus habere tuum.
Quam praeceps quo cumque rapit temere ire, libido,
Et domui poenas accumulare tuae.
Grata Deo praestans, tua dum florentibus annis
Artificem referunt corda pudica suum.
Nil poteras Divum melius coepisse favore,
Nec faciles sentit res magis ulla Deos.
Ecce pias tecum summam venarenter ad aram
Gratati fundunt femina virque preces.
Ut taedis, cui sunt haec mutua foedera curae,
Dignetur vestris dexter adesse, Deus.
Gratanturque tuis belle quod moribus apta
In thalamos intret dignaque nupta tuos.
Illîus eximias quas non Heroidas aequet


page 267

Splendida proceri corporis effigies?
Non frons, non oculi, non os digitique genaeque
Non miro totum corpus honore vacat
Unde puellarum toto sic agmine praestat,
Incultos inter ceufaliunca rubos.
Nec non Palladis est dextra laboribus apta;
Nectit et artifici texta magisterio.
Convenit et morum iucundae gratia formae,
Ingens virtutum Convenit atque decus,
Quas teneris, edocta domi, sic hausit ab annis,
Ut vix digna procis sit magis ulla peti.
Non magis optarim gazas gemmasque nientes,
Quotquot Erythraei perluit unda maris;
Quam mihi contingat pulchris ut morib. uxor,
Et liceat casta coniuge posse frui.
Digna favore omnis virtus, discedat ab illa,
Quisquis inexpletae seruit avaritiae.
Ergo ades et sponsam complectere Luca pudica,
Teque lubens nuptae suaviter addae tuae.
Illa suos rara referens virtute parentes,
Accedet domui fama secunda tuae.
Quis neget esse decus, claris maioribus ortam
Auctores generis dinumerare bonos?
Regia degenerem coruum non procteat ales,
Nec praedatorem fulua leaena lupum.
Sic Augustino patre non indigna parente,
Schurfiadum poterit, sponsa, decere domum,
Ille fuit multis medicus praestan tior unus,
Altibus et clarum nomen ad astra tulit.
Naturae docuit vires, usumque medendi,
Alter et in nostra vixit Apollo schola.
Ornabant vigilem solers industria mentem
Et morum, studiis addita dexteritas.
Illius est fidei clarissima testis, et artem
Praedicat Ascaniae nobilis aula domus,


page 268, image: deld0268

Ah taedis utinam natae foret ille superstes!
Ingens Leucoreae viveret utbis honos.
Iamque latus natae cingens simul iret ad aram,
Proque suae ferret vota salute domus.
Prospiceret gaudens quantus foret agminis ordo,
Turbaque quam longum, compta teneret iter.
At vetuit fari non evitabilis ordo,
Quem nentes puero constituere Deae.
Fratris adhuc specimen vivos Hieronymus inter
Extat totius gloria summa fori.
Interpres luri summus, pius arbiter aequi,
Iustitiamque suis moribus ipse colens.
Cuius vel virtus etiam tibi, Carole, nota est,
Caesarea gestas qui modo sceptra manu.
Gloria quae maior, tantum quam posse mereti
Nomen et Augustis sic placnisse viris?
Laudibus accedit fratris decorique parentis
Innumeris mater nobilitata bonis.
Praestitit illa nurus inter, ne prisca vetustas
Lauda pudicitiae saecula nostra premat.
In prolem studiosa parens, ceu Sara, domumque,
Exemplum potuit coniugis esse bonae.
Natarum informans vernantia pectora, saepe
Discite filiole dixit amare Deum.
Discite virtutum primam pietatis amorem;
Altera virginei cura pudoris erit.
Pectora sint vobis sine labe, et nescia fraudis;
Curaque sit veris invigilare bonis.
Dum reliquae in cassum formae sibi munera quaerunt,
Sit vobis animi quaerere cura decus.
Forma bonum failax violator euntibus annis;
Virtutum longo tempore durat honos.
Fata quibus iongent quondam vos cumque maritis,
Cura sit hos longa demeruisse fide,
Arbitrio illorum castos componite mores,


page 269

Sic erit in vestro nulla querela toro.
Talia dum mater suaderet sedula natis,
Haeserunt animo sponsa pudica tuo.
Ergo recepta toro carum complectere sponsum,
Vinciat ut mentes mutua flamma duas.
Ceu Panthaea ipsum meliori dilige fato,
Utque viro Euadne commoritura suo.
Moribus ille tibi virgo non cedit honestis,
Et decus haud fictae par probitatis habet.
Non refero census, quos dat fortuna paternos;
Artifici decus est maius ab ingenio.
Grandis Apellaeam viget illi fama per artem,
Quae bene si dicas, muta Poesis erit.
Quicquid alit tellus, quicquid fovet aetheris orbis,
Carmine nos canimus: pingit at ille manu.
Dii quam felici delineat omnia dextra,
Utque rei donat cuilibet ille decus!
Huic tu si faveas hunc fi digneris amore;
Effigiem pinget dextera docta tuam;
Olim quam spectans aliquis; tua gloria, dicet,
Magdalis aeternos est habitura dies,
Nam velut eximium longe Cos iactar Apellem.
Parrhasiumue Ephesus Protogenemue Rhodos.
Sic etiam artifices victuros Albis habebit.
Huiuserit Lucas urbis uterque decus.
At quae Musa satis patrem canet, inclita cuius
Currit ad extremos gloria lata plagas?
Non certe titulis auxere minoribus illum
Ingenium praestans, artificesque manus,
Virtutum nitido quam commendata decore
Corda quibus magnos allicit ipse Duces.
Ergo fides longo iam tempore reddidit illum
Saxonicis carum plurima Principibus.
Iamque comes Friderice exul tibi fidus adhaeret,
Fortiter et tecum non leve vulnus habet.


page 270, image: deld0270

Ac velut Aeneae classem lectatus Achates
Silamen maesto consiliumque fuit.
Fortunam superat tecum sic ille ferendo,
Creoraque pro vestra vota salute facit.
Ah sines urinam lenito Caesare, tandem
Aspiciat patriae laetus uterque suae.
Cumque domo illustri tota, Dux optime, possis
Pro reditu sanctis urere tura focis.
Dilectamque nurum tuus amplectatur Achates,
Et taedis possit dicere fausta novis!
Tunc ego fragranti Superos veneraber odore,
Et quantum valeant Numina testis ero.
Ah votum superos istud modo tangat, et illam
Leucothoe extem plo proferat orta diem!
Fortiter interea spe damna levabitis ambo,
Aethereis virtus sedibus illa venit.
Tu quoque nupta tuus coniunx fac sentiat ingens
Te desiderium diminuisse patris.
Obsequiis pectus tibi devincito mariti,
Ut patre sit levius nunc caruisse malum.
Grata erit ista viro pietas, testataque in omne
Tens pus, et absentis digna favore senis,
Susceptis thalamo natis sis aequa priore,
Matris et in partes officiosa subi.
Quam sint conspicuis reputa maioribus orti,
Atque tuo dignos esse favore sinas.
Cui non Pontani nota est sapientia, et amplum
Ingenium, splendens eloquiique nitor?
Cuius ab ore velut delapsus ab aethere nimbus.
Verba Periclaeo tincta lepore fluunt.
Cum facit in magno facundus verba senatu,
Aut causas coram Caesare iussus agit.
Illius ante tuo caste coniuncta marito
Filia, non ulla labe notata fuit.
Nec non digna tuo sponsique reliquit amore


page 271

Pignora praeceptis erudieda tuis.
Exigit hoc thalami foedus commune iugalis,
Sic pia non paucis testibus uxor eris.

At tu summe pater, firmis qui legibus ignes
A casto dirimi poscis amore vagos.
Adsis atque novis feliciter annue taedis,
Fac torus alternis litibus iste vacet.
Da liget unanimes firmo concordia nexu,
Sitque brevi multae prolis uterque parens.
Nestoreos aequet sponsus feliciter annos;
Cumaeos pariter vivat at illa dies.
Cernis et Arctoas ut Mars in proelia gentes
Concitet et ferro, caedibus, igne praemat.
Ut quoque dissidiis distracta Eeclesia, cladem
Sentiat et rixis dila cerata ruat.
Hos, qui bella volunt, surgens age contere coetus,
Et nostro reddas tempore pacis opus.
Ttque Diu maneat verbi custodia nobis,
Concordes animos lux tua sola regat.
Si non impuri colimus sinmulachra Deorum,
Quos Scytha, quos Maurus coecaque Roma colunt;
Si genitum aeterna de mente fatemur, et unam
Si maiestatem credimus esse tribus.

De Nuptiis Sebastiani Glaseri Cancellarii Ill. Principum in Henneberg.

HOc tibi Leucoreis properatum carmen ab oris
Mitte procul taedis aucte Sebaste novis.
Hinc ubi vicino turbatus ab hoste, madentes
Caeruleis vultus occulit Albis aquis.
Paruaque, grata tamen, trepidantes otia Musas,
Marte fero patriam depopulante, fovent.
Hic mihi continuis liquescunt pectora curis,
Atque nemus lacrimis assonat omne meis.
Saepe queror, sine fine Ducum civilibus armis


page 272, image: deld0272

Viscera iam patriae dila cerata peti.
Pannoniaeque diu defensas fortiter urbes,
Nunc Mahometigeno rursus ab hoste premi.
Dumque gemo, imbelles maneant quae fata Camenas,
Labitur ex oculis plurima gutta meis.
Inde Deo precibus commendo pericula supplex,
Nec metuo a ventis irrita vota rapi.
Non erit assidua tectum caligine caelum,
Ponet et insanas aequoris unda minas.
Dum datur interea docti monumenta Galeni,
Sive senis Coi scripta vetusta colo.
Corporis et scrutor primas ab origine causas,
Sive fover morbos seu sine labe valet.
Herbarum varias formas mihi lustra recensent,
Gramina dum Medicis usibus apta lego.
Hanc ego militiam flavum dum sector ad Albim,
Et trepidat multo nostra Thalia metu:
Eoo longe mihi littera carior auro,
De taedis adfert nuntia grata tuis.
Famaque, pro bello, laetarum nuntia rerum
Adstitit, haud trepide dicere visa mihi.
Ille tuus Vates summum cui deputat aula
Patria consiliis illius usa, locum:
Qui thalami dudum fida consorte carebat,
Iam licito nuptam iunxit amore sibi.
Quartaque post sacras Octobris fulscrit idus
Quando dies, thalami gaudia prima feret.
Rumpe moras, castoque libens gratare cubili,
Conveniens numeris res erit ista tuis.
Ille tui fructu potiatur carminis, ora
Castaliis primus qui tibi lavit aquis.
Dixerat. ingemui magnis quod vatibus impar
Haud possim taedis dicere digna tuis.
Attamen haud verita est ceptis mea Musa vocare,
Quo sine procedit res bene nulla, Deum.


page 273

Illius auspiciis taedas celebrare iugales,
Et thalami castum foedus inire decet.
Ille vagas odit flammas, et pectora, sanctam
Si qua pudicitiam transiliisse iuvar.
Nec fa cili effrenis fert mente libidinis usum,
Foeda nec impuri pectoris acta probat.
Castus enim cum sit sinceraque norma pudoris,
Haud statuit menti dissona iura suae.
Illicitas nec vult temere nos more ferarum,
In Venerem flammas, qua libet ire sequi.
Ergo vagos metis firmis compescuit ignes,
Castior humanum quo genus ordo liger.
Sanxit et ut sociis, cum coniuge legibus uno
In licito vivat femina casta toro.
Ite procul sordent quibus ista repagula, quorum
Motibus illicitis degener errat amor.
Poena venit cessans gravior, nec protinus aufert
Fulmina, si differt, vindicis ita Dei.
At te sacrarum tangit reverentia legum,
Iuraque Sponse tibi praeteriisse nefas.
Utque vagos srenans motus iuvenilibus annis,
Auctori possis congruus esse tuo.
Unanimi mavis iungi tibi foedere sponsam,
Cui tuus aspiret, quamque sequatur, amor.
Caelibis expositus quam ferre pericula lecti,
Innocuas raro qui sioit esse preces.
Suaviolum roseis ergo quod Elissa labellis
Fert tibi, muitiis omnibus ante feras.
Quodque facis summo Sponsae laeteris amore;
Non gaudere tuis sit tibi turpe bonis.
Dum licuit, pater exemplum probitatis honestus
Virtutumque, domus patria, calcar erat.
Unde decus morum pierati iungere, cunis
A teneris illi maxima cura fuit.
Innocuum spondet tibi tata modestia pectus,


page 274, image: deld0274

Ingenuaeque pudor pignora mentis habet.
Otia non sequitur, viciorum pabula, curam
Sed teneri summam casta pudoris habet.
Corporis has animi dotes, quoque dotibus ornat,
Quae nequeunt versu, ceu meruere, cani.
Gratia, commendat vultum, divina genarum,
Ora rubor, splendor lumina membra decus.
O quoties dum colla notas, velut inscius haerenc
Aspectu, quereris tardius ire diem.
Redde vicem tali dignissima Sponsa marito,
Atque tuo felix coniuge, redde vicem.
Sentiat ille tuos crebris amplexibus ignes,
Suaviolisque modum sit posuisse pudor.
Huic iungenda viro fortunatissima iure,
Ac Regum largis diceris aucta bonis,
Iam tua cum Sponso memorabunt nomina vates,
Quod niveis illi fama vagetur equis.
Si non innumeras proavorum dicere caeras,
Et versare soli iugera mille potest.
At decus aetatis, nec non sine crimine morum
Antiqua maius nobilitate gerit.
Quis nescit, puer ingenuas quam sedulus artes
Hauserit et Clariis ora rigarit a quis?
Nec tantum tenero Vates contendere versu,
Et magnae, didicit, Palladis ore loqui.
Sed fuit ulterius rerum perdiscere causas
Quaeque regunt terras sidera nosse, labor.
Inde creatorem propius quo cerneret ipsum,
Orbis in immensum mente vacavit opus.
Doctrinaeque sacrae tenebras nubesque perosus
De nato didicit dogmata pura, Dei.
Posset et ut patriae quondam pro parte fovere
Commoda: cum soli vivere, turpe sibi:
Acriter aequarum complexus vin cula legum,
Pro versu coluit iura severa fori.


page 275

Ingenuas non quod probet utilitatibus artes,
Atque minus dignas ducat honore Deas.
Sed decus et precium luris cum grande viderer,
Praetulit, Astraeae ductus amore, forum.
Nec mora longa senem prudentia reddidit, atqui
Vix roseas vestit lactea barba genas.
Praecipuis ergo nunc illum adscivit alumnis
Hennebergiacae nobilis aula domus.
Principis ut fando secreta negotia tracter,
Consiliisque forum iustitiaque regat.
Qualis Aristides patriis praefectus habenis,
Aut collega tuus Scipio qualis erat.
Templa patent fausto procedite sidere iuncti,
Ante Deum supplex fundat uterque preces.
Quo sine nulla diu castos bene iungit amantes
Copula nec longo tempore durat amor.
Mentibus ire pares ambo florentibns annis,
Et rata iam fiant foedera, teste Deo.
Ecce latus Sponsae cingens Guilelmus adaram,
Quo melius nil est Principe vota facit.
Utque diu patriae possis superesse iuvandae,
Divinam pro te, Sponse, precatur opem.
Turba favens Heroa bonum circumstrepit omnis,
Gestat et ornatis florida serta comis.
Gratatur taedis hilari Respublica vultu,
Atque simul fundit pro Duce vota suo.
Quam fuerit bello iuventilibus inclitus annis,
Quando sequebatur proelia dura refert.
Fuderit ut Venetum signis victricibus agmen,
Aequoris Adriaci qua premit arua sinus.
Marte lacessitus quondam cum vindice fregit
Maximus Euganeas Aemilianus opes.
Hin nihil, illius virtutum conscia, novit
Carius hoc, magni Caesaris aula, Duce.
Illius et tantam fortis tunc dextera laudem,


page 276, image: deld0276

Bertoldi quantam lingua diserta, tulit.
An tistes fuit hic magnae celeberrimus urbis,
Nobile quae Mogi nomen ab amne tenet;
Flexit et imperii Nestor velut alter habenas:
Hoc nihil excepto Caesare maius erat.
Omnis cura illi magnarum tradita rerum,
Illius inque humeris grande cubabat onus.
Saepe tulit medium se conditionibus ultro
Tacis, et eloquio sustulit arma Ducum.
Illius ampla etenim memorantur slumina linguae,
Et magis Hyblaeo dulcia verba thymo.
Quodque Palatinus moto certamine Princeps
Non Aquilae iratae praeda cruenta fuit:
Se debere tuis meritis, Bertolde fatetur,
Maxima cui patriae cura salutis erat.
Iam tua Guilelmus sectans vestigia, longe
Laudibus illustres vincere cettat avos.
Cuius fama bonos inter clarissima vivit,
Quo nunc iusticia Principe nemo ptior.
Nec vi sine minis, nec caede gubernat avita
Hegna, ferens aequis legibus ante metum.
Sed pletas munus quodcumque domestica poscit.
Civibus ex animo praestat id usque suis.
Non inopi durus Christo, Christique ministris
Exulibus munus denegat hospitii.
At sacra cum natis generoso sanguine dignis
Maiorum forti dogmata mente fovet.
Pectore de generis sunt haec aliena Tyranni,
Cura salutares arguit ista Duces.
Vive diu generose senex spes magna tuorum,
Sitque diu ductu patria salua tuo.
Uluite magnanimi, felicia nomina, fratres,
Hennebergiadum quos tulit alta domus.
Tuque tibi faciles, complectere, Poppo, Camenas,
Ingeniisque bonis ingeniose fauc.


page 277

Quod si iam motos inter status iste tumultus,
Incolumis per vos relligionis erit:
Donec adorabit Christimea patria nomen,
Perpetuo vestrum vivet honore decus.
Tu quodue consilio rebus praefecte gerendis
Publica non lentus commoda, ponse, iuva.
Et quod sponte facis sacra incunabula Christi,
Iam fastiditas perge fovere scholas.
Pluta monendus eras, blandised mater Amoris
Nunc vetat et serto tempora vinctus Hymen.
Ille Sacerdoris veneranda voce ligatos
Atctius in inalamo soedus inire monet.
Linquite iam sacras aedes; ium tecta subite,
Lusibus haec abeat dulcibus acta dies.
Ducite cum Sponso iuvenes, ad plectra choreas,
Tida mihi quorum pectora iunxit amor.
Inque vicem dulci recreet convivia cantu,
Qui patrio a Moeno nomina lanus. habet.
Fier et Ortolphi forsan si mentio, nobis
Thesaea, dieat iungitur ille fide.
Nominis ad numerum dilectae Thysius Ursae
Ingeminet fuluo pocula plena mero.
Ebibat at vetulae cornicis Ithygius annos,
Dumque bibit faveant atria rota seni.
Frangit inhumani mentem liquor ille Catonis,
Naturae memorem nec sinit esse suae.
Nec melius fundunt Phoebaei carmina Vates,
Plena bono quam cum nectare vena calet.
Restat ut in thalmo cupidi iungantur amantes;
Nox ruit inque polo Pleias orta micat.
Flagrantes placido iungat Concordia lecto
Foedera quosinter iam rata sanxit Hymen.
Ludite, dum tenerae durat flos iste iuventae;
Forma tumescentis labitur instar aquae.
Inter et amplexus dum iungitis oscula dulces,


page 278, image: deld0278

Unanimi castas iungite mente preces,
Ut velut Abiadae passim grassantibus armis,
Coniugium patrio fovit amore Deus:
Sic nunc longa parant patriae dum bella Tyranni,
Incolumis Christo sit Duce vestra domus.
Ille duos uno concordes pectore iunget,
Et faciet castum lite vacare torum.
Utque: patris digni succrescant sanguine nati,
Aspirans domui pignora mille dabit.
Vivite Cumaeos iuncti feliciter annos,
Extremum donec claudat uterque diem.

Ad Gul. Rogerum Caropoliten.

SIquis erit cui non pariunt communia luctum
Fata, mihi longa, iuncte Rogere fide
Si quis erit caro qui Martia signa sub axe
Conspicit, assiduo nec rigat imbre genas:
Ille feras inter, silvis nutritus in altis,
Durius annoso robore pectus habet.
Dispeream totis si non mihi frigus oberrans
Visceribus, laetum non sinat ire diem:
Cum subit ut patrii, vobis superantibus Alpes
Vicinas, fuerit tristis imago soli.
Martia turbatis resonabant classica campis,
Obsessisque ingens civibus horror erat.
Rura nigros cirum sptrabant tristia sumos,
Saevus ubi magnas usserat ignis opes.
Adde quod et late contagia noxia morlri
Sparserat in maestas Numinis ira domos:
Pieridesque, ferus potuit queis parcere miles,
Tristis ab Albiacis aura fugabat aquis.
Non ego Caucaseo sum vertice natus, ut istas
Debuerim laeta mente videre vices.
Ne tamen Aonidum sequerer non castra, putabam
Adriacae recum rura petenda scholae:
Cynthius Euganeas qua mulcet cantibus umbras,


page 279

Tectaque Musarum vocibus ampla sonant.
Inde libet caram Phoebo contendere in urbem,
Felsineo Rhenus qua minor errat agro:
Praeter et in sacris studium quod ponit uterque
Arbitus, aegra quibus membra levantur ope:
Tu geminis, radio et numeris, evectis ab alis,
Siderei penetras lucida regna poli.
Parnasi me dulcis amor me gloria vatum
Pulsa iubet digitis frla movere lyrae,
Dumque Dionaea meditor tibi carmen in umbra,
Sarcina solliciti pectoris omnis abit.
Suavibus interdum nacti secessibus hortos,
Plantarum formis pascimus ora novis:
Attonitamque tenent campi miracula memtem.
Naturae varias dum veneramur opes.
Interdum Veneta cymba sulcare lacunas
Urbis, et edoctos plurima nosse, iuvat,
Imperium quibus auspiciis succreverit amplum:
Quae dederit pubes nomina prima loco.
Qua proceres inter sedeat Dux inclitus aula:
Et qua Marce, tuum corpus in aede cubet.
Tyrrhenae liceat vires ubi cernere classis,
Quae domus insani Marrisad arma vacet.
Ut fluat et refluat magnam maris unda per urbem,
Utque frequens mediis insula constet aquis.
Plurima connumerare piget, nepaupere versu
Attalicas fruftra dicere coner opes.
Aequoreas unalustrat non segnius arces
Beutherus, nostrae duxque comesque viae:
Ausonium quo nemo solum studiosius orbe
Nemo sub Arctoo dissita regna videt.
Nec tamen indulget tantum praesentibus, ut non
Scruteturprisci tem poris acta prius.
Moenia vos Arni, testes vos Tibridos undae,
Totus ut a curis ferueat ille piis.


page 280, image: deld0280

Quotiuga scitis enim, confecerit Apennini
Horrida quot rupes difficilesque vias:
Dummodo Martigenae vestigra sedulus urbis
Tarpiaeque vetus cerneret arcis opus,
Vix mensis sua, vix somnis impenditur hora;
Caliibus in septem dum quod agatur habet.
Dum positos victis quondam de gentibus arcus
Susuicit et pilscas Romulidum statuas:
Cumque ruinosis antiqua palatia thermis,
Et quodunque vetus per fora surgit opus.
Tarpeiae iuvat inprimis insistere rupi,
Et positom prisca marmor in aede placet;
Qua veteres quotquot fasces tenuere Quiritum,
Sunt interruptis nomina sculpta notis.
Ille diu signis inhiat prisci triumphos
Temporis, et captos elicit inde Duces.
Muliaque sunt alta coram quae mente reponit,
Dum rudibus pascit lumina marmoribus.
Strenuus hac etenim quantum desudet arena,
Quam que citos isto puluere ducat equos:
Quid tibi: amdudum constare Rogere, sub amplo
Fama polo late si volat ista, canam?
Altera nunc etiam de rebus scripta vetustis
In lucem Veneta conspicis urbe dari:
Ausonios Groiis menses ubi mensibus aequaus,
Iudicio priscas ponderat historias.
Conaturque, vagae quamvis sententia litis
Pendeat implexis quaerere rebus opem:
Rarior ut posthac remorari possit euntem
Scrupulus, et recto tramite constet iter:
Sive palaestinae gentis tibi sacra legatur
Fagina, seu regnis omnibus acta notes.
Nam celebres frustra lector scrutabere fastos.
Ibis et in latos lumine captus agros:
Ni sua temporibus tribuens discrimina, possis


page 281

Ad nostros veteram ponere gesta dies.
Ite procul mentem pestis quibus invida turbat:
Heic poterit Livor nullus habere locum,
Bactare iamdudum compsitiuvenilia Phoebus
Tempora, ne vatem lingua carina petar.
Iussit et Aonides, aderitcum serior aetas,
Nobile Daphnaea cingerefronde caput.
Non etenim medio poterit resistere cursu
Illius in vasto gurgite cymba volans,
Forsan et exemptus curis legumque forique,
Se quibus in Latio iam parat ille solo;
Inclica Teutonicae gentis ne fama laboret,
Suscipiet pulchri sponte laboris opus.
Ardoremque animo consurgere sentiet imo,
Invictum patriae cum decus ore canet,
Tunc ego tempestas redeat modo nitior anni,
Tunc ego Pierio si ferar ore loqui,
Frondenti gelidas ad aquas proiectus in umbra,
Inc piam blandae iungere fila lyrae.
Clara que si patriae non ausion dicere facta,
Pondere conatus debilitante meos:
Verba tamen nostro memorans gratantia Moeno,
Multa super caro flumine digna canam.
Vepalmae frondes illi celeberrima magni
Gloria Germanas conferat inter aquas;
Quem sua Teutonico primum de sanguine virtus
Extulit Ausonii culmen ad im peril:
Utque ferax Bacchi nostto sub sidere primum
Viderit Aonias illius unda Deas.
Cumque recensebo patriae florentis alumnos.
Quos virtus alios nobilis ante tulit:
Tempora Beutheri lauro quoque nexa virenti,
Et devincta mihi pectora, carmen erunt.
Nunc sat erit, tecum laeto quod possumus ore
Augurii vocem ferre, Rogere, boni:


page 282, image: deld0282

Et nostri multa prece commendare salutem
Temporis Aonidum duraque fata, Deo.

GEORGII MAURICII NORIBERGENSIS

D. Hieronymo Baumgartnero Iuniori. D. Iohanni Olhofen, et D. Gabrielis Schliisselfelder, Patriciis Noriberg.

LItera scripta mihi patriae de morte Parentis,
Saepius est lacrimis humida facta meis.
Nec quicquam ad nostras hoc venit acerbius aures.
Haerentes studiis quos celer Albis habet.
Optavi quoties, aut vanus nuntius iret,
Aut ulla haec esset mors redimenda prece,
Hei mihi quas clades ex funere metior uno,
O dolor, ô laesi tristia signa Dei.
Hei patriae columen, decus immortale Sororum,
Patronus studiis occidit atque scholis.
Unus, consiliis patriae qui restituit rem,
Et qui Pieridum summus amicus erat.
In cuius labris Charites, Prudentia mente,
Ingenuus niveo pectore Candor erat.
At verae quantum fidei, rectique, bonique,
Quamque Dei illuftris corde sedebat amor?
Iure dolent igitur tantum decus urbe remotum
Compita, plebs Patres, curia templa, scholae.
Iure etiam sacrae fundunt suspiria Musae,
Et peragunt tanto debita lusta Seni.
Ergo ego, namque Virivirtus, pie tasque merentur,
Inferias illi carmina maesta dedi
Munera maesta quidem, caro sed debita Patri.
Sic Musa in cineres officiosa mea est.
Atque utinam vivo potius praestare dedissen:
Officium gratum fata benigna mihi.
Certe ego nunc, feci quod et ante, paratus adirem


page 283

Ad Validas, Musa me comitante fores.
At quoniam fatis morbo superatus acuto
Illustrem sancto flavit ab ore animam:
Quod possum quem tunc habui pro nomine vivum,
Supremum officium carmine praesto meo.
Cumque piis Musis lac imis communibus ustts
Haec cineri sancto tristia dona tuli,
Illaque, Patroni sint qualiacumque, per auras
Nomioibus vestris, auspiciisque dedi.
Qui Soceri, Patrisque simul destetis acerba
Fata, quibus Patriae firma columna iacet.
Haec ergo qua mente dedi, hac evoluite mente.
Egregii id Manes, id Pietasque rogant,
Ac dum plura canam, nam plura canenda supersunt,
Autore in columes vivite quisque Deo.

In obitum D. Hieronymi Baumgarineri.

Si quando luctus miseros, tristes que dolores
Atra dies Patriae invexit qua flumine leni
Artibus innumeris florentem interfecat urbem
Pegnesus medio labens: Si fletibus unquam
Huic opus ant fuit, Nunc lamentabile tempus,
Quo fidum Patriae patrem, stab lemque columnam
Norigenum terris rapuere immiria fata,
Ad lacrimas vocat ad gemitus suspiriaque aegra.
At cui tanta animi vis est: Quae talia fando
Explicet? aut speret verbis aequare dolorem?
Occidit hei (nec vana fides) Pater optimus urbis
Ereptus fato, quem non modo Norica tellus
Iactabat meritis, sed quam Germania tota
Doctrinam ob variam, et verae pieratis amorem,
Atque alias dotes infigni laude ferebat,
Nec temere, multis nam que hic praestantior ibat
Ingenio, et multis varis praestantior arte.
Ceperat impuras doctrinae abstregere labes
Caelestis, talamoque porcus et voce Lutherus,


page 284, image: deld0284

Pontificum fraudes, atque impia sacra retexens,
Cui fidum sese comitem, sociumque laboris,
Non virrute minor, caelestique arte Melanthon
Iunxerat et ceptum placido sub numine Divum
Assurgebat opus, confictaque sacra ruebant:
Cum praestans iuvenis se Bomgartnerus ab oris
Fertilibus paimum Boiorum, ubi in artibus ante
Prima rudimenta, et iuris de fontibus hausit,
Lxtulit et studio discendi feruidus Albirn
Advenit, impulsus scriptis, famaque Philippi,
Huius enim toto iam tum volitabit in orbe
Nomen, et ingentes tam paruo in corpore dotes.
Miratur grave iudicium miratur acumen
Ingenii atque animi praestantia dona Melanthon.
Utque fit hos inter facile immutabile foedus
Virtutis contraxit amor. Nam fulsit uttique
Paranimo pietas, fidei constantia, et ardor.
Hic studio Legum sacrata volumina Vatum
Adiunxit, magno caeli perculsus amore.
Deditus et linguis tantum profecit, ut illi,
Seu mallet quicquam Latio, seu fundere Grato
Sermone, offerret par sese in utroque facultas.
Vos testes, quibus unus amor quibus una voluntas,
Unaque mensa fuit, Camerari et candide Maier,
Qui forsan soli de tot superatis amicis.
Has propter dotesanimi non ille Philippo
Carus erat solum sed enim gratissimus idem
Luthero, et reliquis quos Leucolis alma fovebat.
Tempore post modico Patriam revocatus in urbem,
Consilio, et meritis adeo decoravit, ut urbe
Hac civem dignum, patriamque hoc cive beatam
Iactarent, omnesque palam sermone referrent.
Illius auxilio manifesta a fraude Papatus
Templa asserta Dei, Mona chorum voce re sellit
Commenta ipse sua, victosque excedere iussit


page 285

Protinus aede sacra, magna cum laude: Per illum
Nomen honorque suus rediit templisque, scholisque
Ergo ubi conventus habiri, Patresque coacti
Consilium inter se sacris de rebus habebant.
Hunc cives misere virum. Quod splendida virtus
Illi quod pietas ac doctae gratia linguae.
Idcirco patriae munus vigilanter obibat
Commissum studio flagranti et pectore celso.
Hincadeo virtutem, et promtae munera linguae
Nobilitas mira a Viriest ut cernere solum
Gauderet dextraeque piae coniungere dextras.
Magnus habebatur cunctis converteratora
Iu sese Procetum tanto cum robore mentis
Ofaret caussas Fidei, mandataque Patrum
Intrepidus coram tanta cum laude referret.
Sic erno illius clarissima fama per orbem
Sparsa fuit, mag num que huius tum nomen ubique
Terrarum hunc omnes pariter super astra ferebant.
Sed velut hamanis nulla est constantia rebus,
Invidit fortuna rbi quod fata dedissent
Tam celebrem pietate virum, et virtutibus auctum.
Ergo struen illi exitium, nil tale merentem
Cladibus implicuitmultis, ubi captus ab hoste est
Conventu excedens, miseran dum ac mersus iniqua
Sorte miser vitam in tenebris, et carcere coeco
Asslictus traxit fato vicinus acibo.
Hei caput indignum vinclis, venerandaque cunctis,
Et toties celebri doctorum ornata corona
Caesaries, durae hei nimium, tristesque catonae.
Ingemuitlacrimans non tantum Norica sellus
Amisso iam cive suo sed quicquid ubique
Gentis erat, Papae iam turpia sacra perosae,
Cum Rheno pariter Moenus, Nicer Albis, Elister,
Quos dedit ô gemitus? quae fudit vota Lutherus,
Dumque illo iuncto, regio quos ista fovebat?


page 286, image: deld0286

Sacra pere gerunt numquam, non dogmata Plebi
Exposuere unquam, quin hic inclusus eorum
Tum fuerirprecibus. Sic vitae, animaeque supremo
Commendata salus Regi. Quin ipse Lutherus
Cum lona atque aliis. socioque Melanthopne crebra
Uxori maestae, atque ipsi solatia capto.
Miserat at numquam haec vidit solartia captus.
Magna Dei tandem bonitas, et provida cura
Ostendit sese, qui numquam ardentia votae
Respuitraut surda securus praeterit aure,
Quem vis nulla hominum, quem nulla potentia nostra
Casareaeve minae potuere ex carcere diro
Eripere: hunc tandem tenebris et carcere diro
Exemere adeo grave pondus habentia vota.
Sic ergo Patram redit hic ereptus in urbem
Applausu populi tanto tantaque Senatus
Laeticia, ut nemo quicquam hoc iucundius unquam
Audierit factuam. Late loca cuncta foruntur
Oppleta ingenti turba patriae que parente
Laeticia illacrimant viso, dehime agmine magno
Deducunrlaeti, atque domum comitantur ovantes.
Quos ego tum plausus urbis? quae gaudia plebis
Audius puer, hoc patrios subeunte penates?
Tempore iam exillo cunctis hic maior haberi
Ordinibus, laetari omnes hoc sospite cives,
Praesidium censere urbis, mollemque senectam
Optare, atque Seni tardissim fata precari.
Docti etiam rapidas flaventis ad Albidos undas
Gratari hunc reducem patriae, squalore, situque
Ereptum, ac posito tantorum fine malorum,
Imprimis Lutherus, At haec quoque gaudia rupit
Unica lux tristis toti Gern anidos orae,
Qua staut hinc annis fato concesserat idem,
Quas lacrimas fudisse ptiscum fama peraures
Mortis iit tanti Vatis, qui primus in hostem


page 287

Ausonium, et fictos cultus pia fulmina verbi
Torsit, et excussit trifidam e ceruice dcoronam,
Cui mundi imperia affixit gazasque poientes.
Funera Lutheri swquitur miserabile bellum
Germanos inter proceres, magnoque potentem
Imperio Carolum, tandem qui Victor abibat.
Succedunt bello mala multa Aenigmata Sphyngis
Caussa novi motus: Regum procerumque tumultuse
Obsidio patriae lacertaque fama Philippi
A Stryge nocturan, Ilyrico qui turpibus ausis,
Opptessia allis, tentavit quaerere nomen.
Haec noster vidit Senior, magnoque dolore
Turbari coetus ficto pierta tis amore
Aspexit, sed cuncta Deo per feruida vota
Commendat finem exspectans, meta sque laborum,
Nec minus interea vigilans discrmina terris
Avertit patriis, ne quis se attolleret ultro,
Qui scriptis, vocique sacrae contrarius iret.
Consilioque suo, magique Melanthonis usus.
Testantur, quos voce sua convicit, in urbe
Cum nova tentarent Osiandri spargere scita.
Cumque odiis pleni, contemto hoc iudice, nondum
Desinerent turbare animos, et fidere plebi,
Protinus hic Patribus primis occurrrere supasit
Principiis, simul acciri rogatille Philippum,
Cunctorum assensu, qui lites, atque tumultus
Ingenio dirimat, Venit hic comitatus amicis,
Sopivitque malum, et flammam restinxit euntem.
Vidisses quanto tum Baumgartnerus honore
Excipeset, quibus hunc votis dimirteret idem.
Vidi, visa loquor, largas fundebat uterque
Cum votis lacrimas, postqumc hunc, patriamque Melanthon.
Commendans, supremum ill valediceret, alter,
I decus, i summum columen sacri agminis inquit,
I venerande senex, Et quod venerabile verbum


page 288, image: deld0288

Ore sonas perge incepto. tibi munera linguae,
Invictumque animi robur Pater addat et annos.
Hic breviter: Non ulla dies me talibus actis
Dissimi'em arguerit, pro me modo ucta precesque
Funde ego proque tua, patriaeque salute vicissim
Multa rogans Superos onerabe hunc aethera votis
Quod superest, nostrae non ullo desinet aevo
Foedus amicitiae. nec mors divellet amicos,
Quaeque fides nobis semper fuit illa manebit
Immota aeternum. Perculsa mente dederunt
Cuncti una lacrimas. testis Camerarius ingens
Palla diae fidus iam Duxque, Paterque coronae,
Tum prasens avidie qui vocem hanc auribus hausit.
Postremae hae voces utriusque supremaque verba
Inter amicorum nostri par nobile saecli,
Alteriusque oculis post nun quam est redditus alter.
Non tamen his animorum unquam constantia cessit
Mutua sed scriptis certant doctisque tabellis,
Inque vicem sibimet mittunt solatia chartis,
Pulchra innixa Del verbis dum mersus acerbo
Funere, cum summo maerore actie cibus aegris
Conspectu eripitur nostro sedesque beatas
Mortesubit piacida doctissimus ille Melanthon,
Gloria Pieridum studiorum Rector. et Auspex.
Ergo iterum in lachrimas maerore hic fractus acerbo
Vertitur et tanti Senis hei miserabile fatum
Crebra gemit, tantoque dolet discrimine verum
Ereptum terris, Verbi impendente ruina,
Quippe videt multos pacem legesque perosos,
Dittorto ingenio simul et petulantibus ausis
Moliri exitium doctrinae animamque beatam
Fgregit mo dere Viri. ceu viderat ante
Infandam rabiem, qua fex flaciana cruorem
Innocui Senis immanianbre sitiverat. haustu,
Quan quam ô sed soluent meritas cum sanguine poenas.


page 289

Ergo negat Superis illam, caeloque profectam,
Iudicio Insigni rabidas quae immanibus ausis
Dura riget fauces epoto sanguine fratrum.
Idcirco et Patrie iam seditio sa moventem
Consilia, indicio patefacta et numine Divum
Reppulit invictis animis. ac vitibus urbe.
Ne quisquam, laus caelico lis pro munere tanto,
Norrdos infandum caput hinc extollat in oris.
Unaque cura Seniest, pia tem pla, scholasque tueri,
Dissdii expertemque statum, ac pia reddere pacis
Munera, ne quisquam caetusque agitare quietos
Posset et accerssus furiis, voluentibus annis
Se fato erepot, nova spargere semina belli.
His ita perfectis summae cum nominefamae,
Paulatim infirma vires minuente senecta
Deficit, ac tandem morbo superatus, et annis
Iam fractus, Sol nostrae urbis cum Sole cadente
Occidit ingenti plebisque patrumque dolote,
Egregiamque animam media inter vota reliquit.
Non secus, ac blandus qui sese erexerat alt.
Flos primum, et laeto spectanti arriserat ore,
Nunc iterum fessum, obscura seu nocte premente,
Seu terras urgente imbri, sen flamine duro,
Demittit caput, herboso morirurus in agro.
Hic Mecoematem fidum, templisque scholisque
Patronum egregium patremque amisimus urbis,
Quo nec iudicio vixit praestantior alter.
Nec pietate adeo nec verbo maior et arte.
Quem studiis Patrem genuit Natura. Nec ulli
Norigenum ingenium tribuit solertius unquam.
Quam poterat mira doctae dulcedinelinguae
Effrenes mulcere animos, cum nescia flecti.
Corda viderentur, paucis hic leniit iras.
Et quoties brbis spinosa negotia solus
Expediit vigilans. Siquando aversa vocabant


page 290, image: deld0290

Ardenti gemitu summi Rectoris Olympi
Sedulus imploravit opem. Nam noveratidem
Consilium selix Supera de sede venire
Mente dehin calacri caeli iam numine plenus,
Sese operi demum accimxit. Sic omnia laetis
Auspiciis cessere viro, quaecumque patresque
Hinc omnes certatim illum, populusque patresque
Non civem, sed enim patriae dixere parentem.
Hic vir, hic est, nostrae qui donec praefuit urbi
Consiliis, tamen haud unquam se pollit ulo
Orimine, quo pia mens, et pectora laesa fuissent,
Id quod et ante obitum manifesta est voce professus.
O civem egregium, atque aeternum vivere dignum
Caniciem, quae tam memorandam morte sub ipsa
Emittit vocem, tanti solatia fati.
O dognum civem quem cuncti ex ordine cives
Exstinctum plorent. et cuius amabile funus
Condecorent lacrimis ac maesta voce salutent
Postremum, et spargant violasque rosafque sepulchro.
Portunate Senex, tu nunc sublatus in altum
Aethera, cum Christo manifelsto in lumine laetus
Vivis, et ex alta mortalia despicis arce.
At nobis magni caussa estobiecta doloris,
Qui gemimus fido orbati duce et auspice. Quantum
Punete magne ruo patriae simul ornamemtum,
Praesidium simul ereptum est: quam saepe requiret
Sancte Senex operamque tuam studiumque fidele
Orphana turba piis lacrimis restata dolorem:
Quantum illis desiderium luctumque relinquis?
O te felicerm nostram ter et amplius urbem
Sospite, et ô miseram tristi ze funere rapto.
O decus, et patriae pater optatissime, quantis
Luctibus immergis cives smctumque senatuam?
O lacrimosa dies, qua ntum haec mutatur abillo
Tempore quo patriam rediisti liber in urbem


page 291

Laetita et plausu communi? Hacluce videntur
Cuncta tuo miseranda obitu. Stant omnia luctu,
Omnia tristicia funesta, ac muta dolore
Omnia, dum funus nigro velamine tectum,
Et currus et equos, pullisque in vestibus omnes
Ire fenatores maestus longo ordine cernunt.
O pompam lacrimis decorandam, ô funus acerbum
Et plebi. et patriae patribus templisque, scholisque.
Nos igitur flavum qui tecta habitamus ad Albim,
Audito te mersum umbris patriamque parente
Orbatam fido, suspiria fundimus imis
Pectoribus, cinertique tuo pia carmina maesti
Mittimus inferias, nostrum testantia luctum.
Atque erit ille dies obitus mihi sem per acerbus,
Semper honoratus vigilato carmine habendus,
Exiguum in Manes ingentis munus amoris,
Si tamen haec Superum fuit, ut fuit, alma voluntas
Subtractum nostro aspectu te tollere ad a stra,
Consortemque boni iam regni in parte locare:
Hanc cibi magne Senex e toto pectore sortem,
Caelestemque startum acso sennes grator honores,
Qui nun colloquio sanctorum ac munere vitae
Aeternor frueris, iam terrae oblitus amorum.
Interea superos per vota ardentia maesti
Oramus, patria clementi ut numine clades
Avertat, cultusque pios tueanturin urbe.
Utque omnes animte, studiis concordibus omnes
Una voce sonent caelestia verba Quod ipsum
Di ceris ante tuos obitus Pater optime votis
Optasse, hortatus doctos, ut pecto re iuncti
Sincerum pandant nulla formidine Verbum.
Salue anima illustris, quae nunc compage soluta
Corporis aspectu superum sine fine, sine ulla
Maesticia frucris. nec respue catmina busto
Missa tuo, aeternum pariter salueque, valeque.


page 292, image: deld0292

In tumulum D. Hieronymi Baumgartneri.

QUod funus? Patriae Patris. Quae pompa? Senatus.
Qui gemitus? Plebis. Qui dolor ille? Patrum.
Qui luctus? Charitum. Quae carmina docta? Sororum,
Unde odor hic? Pietas mollia tura dedit.
Bustum unde? Ex viridi terra. Quis struxit? Honestas,
At Dea quae tumulum maesta stat ante? Fides.
Fortunate lapis, quo non ornatior alter.
Nam tegis, in patria quicquid honoris erat.

Aliud.

Non haec urna brevis potuit te claudere totum,
Noriadum tantus qui pater urbis eras.
Ergo quid illa tegit? Cineres, et frigida membra,
Ac deplorati corporis exuvias.
Pars melior viget, ut, quicquid Sol lampade lustrat,
Dicamus tumulum verius esse tuum.

De illius obitu.

Iuppiter ut sanctas leges, et iura tueri
Viderat hunc tanta dexteritate Senem:
Sat fatis patriaeque datum est hoc nobile tantum
Exemplum cives deinde sequantur, ait.
Tu patria ereptus, caelique in sede locatus,
Accipe iam factis praemia digna tuis.

Querela urbis Noricae,

O Parcas nimium graves,
O fati violentiam,
Mene illo patriae optimo
Orbari miseram Patre
Extiactus ille,
Proh dolor, dolor,
Solutus ille.
Hoc cive nobilissimo
Vinente, vixi slorida,
Istins ob fidem Senis
Beata dicta civitas,


page 293

Sed cum beata,
Proh dolor, dolor,
Iam non beata.
Nam quis de meritis Viri
Tanti commemoret satis
Digne carmine splendido,
Queîs urbem cumulaverat
Senator ille,
Proh dolor, dolro,
Dictator ille.
Vix candida lanugine
Iuventa vestierat genas:
Cum iussus ad clarissimam
Se contulit Rempublicam
Rector futurus,
Proh dolor, dolor,
Pater suturus.
Templa hic sordibus abluit.
Romanos retegens dolos,
Ac caelestia civibus
Primus pabula rettulit
Labore magno,
Proh dolor, dolor,
Sudore magno.
Per hunc sacratis debitus
Musis hon os est redditus,
Illo iuvante e pulurer
Caput extulere sordidum
Artes honestae,
Proh dolor, dolor,
Artes decorae.
Idem profuit omnibns
Sanis consiliis. Simul
Plebs, docti, viduae, orphani
Hunc restare sibi unicum


page 294, image: deld0294

Fatrem fetebant,
Proh dolor, dolor,
Patrem colebant.
Ergo hoc manente sospite,
Videbare esse civitas
Fuique felicissima,
Hunc optimum spectans Senem,
Meum levamen,
Proh dolor, dolor,
Meum solamen.
At nunc fvenere lugubri
Erepto hoc mihi, postmode
Urbs dicar miserabilis
Fido orbata meo patre,
Acerbo fato.
Proh dolor, dolor,
Iniquo sato,
Namque hoc ia cente con cidit
Meum decus, solatium,
Laus, fama. gloria, gaudium.
Patronus, et fidus parens
Mihi est epeptus,
Proh dolor, dolor,
Patriae est ereptus.
O funesta crepuscula,
O nox tristis et aspera,
Quae Soles geminos tuo
Adventu simul eripis,
Reversus alter,
Proh dolor, dolor,
Sublatus alter.
Vos ergo cives optimi
In veste pulla et lugubri
Promti tumulo cum lacrimis
Ab aedibus deducite


page 295

Patriae columnam.
Proh dolor, dolor,
Patriae parentem.
Vos castae quoque virginis,
Matronae et venerabiles,
Passis crinibus, omnibus
Luctum ostendite funebrem
Amoris ergo,
Proh dolor, dolor,
Pietatis ergo.
Vow templa, vos piae scholae.
Vosque ô sacra ia numina
Libethrides mecum Deae
Praestate munus ultimum
Patrono amico.
Proh dolor, dolor,
Fautori amico.
Et carmen venerabile
Huic inscricite maroi:
Decedens Hieronymus
Terris, mole sub hac iacet,
Sencx colendus,
Pro dolor, dolor,
Senex amandus.
Corpus sepulchro conditur,
Sed molis expers Spiritus
Iam cum Deo caelestia
Laetatur inter Numina.
Hoc munus esto,
Proh dolor, dolor,
Hoc carmen esto,
Proh dolor, dolor,
Datum patrono,
Proh, dolor, dolor,
Datum parenti [(transcriber); sic: perenti] .


page 296, image: deld0296

D. Paulo Baham, Senatori, D. Ioachimo Kleevvein, D. Iohanni im Hof. D. Iodoco Tuchero. Generis, et D. Nicolao Hieronymo Baumgartnero, Filio, Paircits Noribergens.

NObilitate, fide sapientia, et artis honore
Eximio celebres, ac pietate viri,
Accipite ô aequis animis, vulturque sereno
Carmina quae Socero scripsimus, atque Patri.
Qui crebro in magno discrimine Noridos urbem
Consilio iuvit praesidioque suo.
Quemque adeo facilem Musaeagnovere Patronum,
Quem sensere Patrem templa piaeque scholae.
Illius ergo dolet merito quoque funere totus
Pegasidum coetus, templa, piaeque scholae.
Ipse qui dem ut lecto affixum, morbisque gravatum.
Audivi, et vitam pene fore in dubio,
Obstupui, gemitusque pio de pectore misi,
Proque salute? atris plurima vota tuli.
Testis tora mihi scola, quae studiosa rogavit,
Porrigeret medicam Christus ut in manum.
Sed visum hic aliter, qui pro bonitate paterna
Ereptum terris transtulit arce poli.
Ergo quod hic solum superest. de mora scholarum,
Cum ia crimis tumulo carmina maesta damus.
Virtutesque viri canimus, praeclaraque facta,
Quexîs patriam ornavit saepius ille suam.
Quaeveluti vere sunt grata a mente profecta,
Sic etiam vobis grata ventire puto.
Vivite. et in Soceri vestigia clara, Patrisque
Crescite, felices ac superate diu.

Oratio Funebris, in obitum D. Hieronymi Baumgartneri etc.

ILLe ego qui quondam spumantis ad Albidos cndas
Lutheri invicti ad cathedram, doctique Philippi,
Consessu in celebri Procerum, Coetuque frequenti
Addicto studiis, Titi, Magne Hieronyme iussus,


page 297

Baumgartnere, pater patriae celeberrimem, maesta
Voce parentavi. et lugubria carmina fudi:
Idem, dante Deo, tor iam voluentibus annis,
Cum mea Cygneas imitatur tem pora plumas
In patria exilio. curis, senioque gravatus,
Magne tuo Gnato vitrtutis, et artis amore,
Iduicii gravitate, fide, et praestantibus actis
Eximio, qui nomen idem sortitus, et omen,
Te facie, ingenio, vultu refere bat, et annis,
Inferias, meritis pro summis, numine Christi
Pignus amicitiae soluo Solatia luctus
Exigua ingentis, patriae sed debita Patri.
Mecoenatem etenim udum templisque scholisque.
Quin Heliconia dum decus immortale Sororum,
Tuiorem, Patriae Patrem, firmamque columnam
Noridos, atque oculum prope nostrae amisimus urbis,
Si vere amissus fertur, praemissus Olympo.
Par igitur, maestus maesto depromere versus
Pectore, nec refert, quamvis in carmina vires
Exiguae veniant, luctu quas Musa negavit.
Quippe decet numquam ferri in dicta in clyta facta,
Virtutesque sileri Heroum, sive quis arte
Ingeniique bonis, seu belloac Marte feroci
Nominsis insignem famam que decusque paravit,
Ac bene apud memores veteris stat gratia facti.
Ut specimen saltem gratiedas pectoris illis
Qui bene sunt meritiquondam deteque tuisque,
Si nequeas illorum aliter benefacta referre.
Quae patriae damus ergo patri, quem Noridos urbe,
Tempore tam tristi, fatis lugemusa demtum,
Pro vestra pietate animis quaeso accipite aequis,
In magnis voluisse fatest, anim umque lehovah
Respitcit, hand munus turgenti a mente profectum.
Christe Deus. vera et viva ô sapientia Patris,
Quo sine nil quisquamfeliciter inchoat alti,


page 298, image: deld0298

Deveradas quaeso, dignasque in carmina promtus,
Qui medeficiuct luctu, iam suffice vites,
Nesuceumbam oneri, aut magna sub mole fatiscam.
Vonorum imbeilem fortes magno orbe columbam
Progenerant Aqullae, nec equo producitur agnus:
Sic vis ingenii et virtutum saepe parentum
In sobolem manant: ita in isto summa Patrono
Ingenii bonitas primis eluxit abannis,
Et documenta dedit, quali esset origine natus.
Ergo ubi iam studiis habilem videre parentes,
Adduxere scholis, ubi primae ponerce artis
Fundamenta puer, sine queis maviorbus aptus
Haud unquam quisqua m magno invenietur in orbe.
Imbibit haec rapide ingenii bonitate, nec illum
Scribendi latuit ratio simul atque loquendi
Pre catpu aetatis tamen, ut laudem inde referret,
Idque schola hac nostra, studia hic moderante lohanne
Rauschachero primum, de hinc Barto, utroque Magistro
Felici ingeniis puerorum rite docendis.
Inde, quod ad Philyrae ripas Camerarius esset
Doctrinae studiis, et lingua clarus utraque
Quique Patriantiqua fuerat complurbus annis
Innctus amicitia, Gnat ablegavit eodem,
Illius ut lateri haereret, dum cresceret idem
Moribus eloquio, virtute, arrisque decore.
Nemo quippe sckolas sentinas esse malorum
Iudicet, aut ansas scelerum, velut im proba passim
Turba has traducit, sed enim plantaria caeli,
Aetbereus quibus ipse vigor, se lumine pleno
Spiritibus miscens nostris, facit omnia plana,
Adoremque illum discendi mentibus indit,
Si modo sit precibus iuvenum, votisque vocatus.
Cura seniest pueri, secumque inducit in aedes,
Cumque suis gnatis informat in artibus illum
Ingenuis, acri studio, multorque labore,


page 299

Nec raro secum comitem deducit ad aedes,
Commune hospitium doctorum, ac tecta hilippi,
Quae coluit, pater Albi tuas gratissima ad undas,
Illius ut videat profectum, atque amplius artem
Exploret, doceatque peritus ut ingeniorum
Indagator erat, solers, animique sagacis.
Qui simul ut vidit castis feliciter illum
Progressum in studiis, laetatus pectore toto,
Iussiteum cum laude sequi vestigia Patris,
Quin tacite veteris caussa gaudebat amici,
Qui Gantum tantae probitatis et artis haberet.
Hinc Argentinam petiit, qua Sturmius urbe
Cum summa eloquii linguas trade bat et artes
Laude Medusaeas, quem circumfusa iuventus
Mirata obstupuit. Tanta gravitate docebat.
Post etiam visa est ad Nicri nobilis undas
Ingeniis, opibusque potens. stuiisque Tubinga.
Hic etiam claros doctrina atque arte Magistros
Cernere, congressqu; horum alloquioque potiri
Sorte datum, et vivas audire, ac reddere voces.
Iamque videbatur Ptri sat tempore longo
Germa nis haesisse scholis, iussuillius ergo
Ingressus generosa tuos est Gallia fines,
Ut mores hominum multorum hosset, et urbes,
Atque Sacerdotes iuris, sanctamque professos
Iusticiam audiret, quippe his in structa videbat
Gymnasia alma virtis toto florentibus orbe.
Huic etiam adiunxit sermone in utroque peritum
Egregie, comitem et claro quoque sanguine natum,
Stetnertum Austriacum, qui terris ante fuisset
Gallorum, bis in id reguum progressus, et urbes
Noverat, atque homines studierum laude celbebres.
Talem quippe virum, toti qui praesidet urbi,
Adque gubernaculum evehitur cum tempore, doctis
Non tantum instructum decetarribus esse, sedacri


page 300, image: deld0300

Iudicio pollere, aliorum et discere mores,
Ac transferre suae quicquid decet, urbis ad usum.
Nec minus hic noster sanctas cognoscere leges.
Ac Themidis sacra gavisus sibi, iuraque pandi
A doctis passim (Biturix mihi testis et udas
Quae iacet ad Ligeris ripas, Aurelia iuris
Ob studium celcbris) sed enim regionibus illis
Iunxit amicitiam, iuvenum de more recepto,
Cum multis Procerum, quibus aulâ deinde potestas,
A studio accitis ad multa negotia rerum,
Ampla data est. Virtus hinc nostri innotuit aulae,
Gymnasissque simul, multos ut deinde iuvaret
In studio iuris iuvenes, quesi feruidus ardor
Discendi incessit, laudisque arrecta cupido,
Conatus horum, merita quos laude vehebat,
Ad doctos passim magno provexit honore,
Itala quin etiam est illi bene congnita tellus,
Fructibus ex variis longe ditissima rellus,
Armenti pecorumque ferax, vinique rubentis,
Moenia ubi solide stant firma Antenoris urbis
Troiani, vetcresque Senae, Venetique potentes
Extenso imperio late terraeque marisque,
Quorum urbis in medio fundata est aequoris aestu.
Hanc igitur, studio visendi laetus ad oram
Concessit quo praeclaris de rebus haberet
Iudicium maius, rerumque ibi cresceret usu.
In de etiam famam insignem nomenque reportat,
Audit enim linguarum, artis iurisque peritus.
Et iam spes fuerat satis e fundamine iuris
Dicere de caussis et respondere partatum,
Ergo bonis animi tantum ditatus, ab oris
Externis rursum in patriam se contulit urbem.
Atque hîc, in studiis quid profe cisset honestis,
Quidque, urbes vidisse atque extera regna iuvaret,
Mox patuit, veteri, quando de more creatus.


page 301

Iudicii fuit Assessor, cum crimina sontum
Tristi supplicio capitis damnanda fuere,
Iusticiam tuitus, leges, cum inre, sidemque
Optimus Antistes iuris, quo verba ferente,
Ilicet obstupuere animi plebs, curis, cives.
Tunc animum applicuit tedis, divina secutus
Iussa movente, intus Christo, et mandata parentum,
Induxitque toro clara de stirpe puellam
Orteliae gentis, tam re, quam nomine Claram.
Illa patrem totis iam septem amiserat annis
Ante suum, quippe hunc Philyren Centaurus ad urbem,
Atque adeo in conspecta urbis comitante caterua
Mercatorum aliquot, plane furialibus ausis
Traiecitque globo, vitram eripuitque nefando
Vulnere, Paulina Post fata quiescit in aede.
Inde novam sobolem sexus utriusque, iuvante
Suscepit Christo, sed partus crebrior illi
Femineus, Genitrix quem cura ingente supremi
Eduxit Patris ad laudes, quas deinde locavit
Patricia de gente Viris, virtutibus auctis
Eximiis animi, iunxitque has foedere ameris
Legitimi, de more pio, cum laude suorum,
Quos orbi superare diu det Rector Olympi.
Praetera est unuys sexu emeliore superstes,
Ingenio celebris, linguarum, artisaque peritus,
Quem Deus incolumem cut longos quoque seruet in annos
Fundimus, ut par est, supremo vota Parenti.
Iam ter quingentos prope Phoebus (mense Decembri,m
Quo pariter magno valedixit Filius orbi)
Et sexaginta cum quinque peregerat annos,
Cum Pater eripitur terris atque arce locatur
Aetherea lacrmas tota fundentibus urbe
Civibus, et gemitus ex corde trahentibus imo,
Dum sese orbatos patriae doluere Parente,
Incassum, nec enim superas evadere ad auras,


page 302, image: deld0302

Morte obita, magno cuiquam conceditur orbe,
Ille tamen patiria haud solum clarissimus urbe
Extiterat meritis, ac summo nomine famae,
Teutoniae sed enim cunctis inclaruit oris,
Missus ad Imperii conentus, omnibus actis
Noridos intererat prope nomine, charus, ubique
Ergo illum ereptum gemuerunt undique cives.
Sepes tamen his ingens, Gnatum vestigia Patris
Clara secuturum, posse hanc sarcire ruinam.
Quippe Senatorum, longe ante, superstite Patze,
In numerum fatis, arcano et numine Christim,
Ille cooptatus fuerat iam clarior urbe
Officit svariis, Sed post pia fata Parentis
Tempore non longo miro idem crevit honore.
Hic ubi sudicium gravitas, constanria, virtus,
Integritas vitae, rerum moderatio abunde
Perspicitur, cum summo animi candore fidesque
Hinc Patriis exemplo Legatus mittitur idem
Imperii Procerum ad Conventus, saepe virisque
Principibus mixtus loquitus, quae publica fert res,
Bello ac pace simul, de relligione, fideque,
Salfuifica et norma doctrinae, Anne illa feratur
Vox fidei aut Patres: Quanam ratione tumultus
Exorti, placide imperii follantur in oris,
Atque alia hic tractata, quibus patriae indiget usus.
O quot ibi partim egregias partimque profanas
Excepit voces, ludum luctumque ferentes!
Quinetiam crebro praelustrem in Caesaris aulam,
Consilium arcaniaut ibi de rebus haberet.
A Patribus missus, magna est cum laude reversus,
Omnibus ex aequo charus, Quippe illius ingens
Consiliis gravires, fictis venerabile, verum
Moribus integrita, maiestas luxit ab ore,
Alloquio facilis, diftuque affabilis omni,
Iudicii quoque dexteritas in rebus agendis.


page 303

Talis erat nofter sine hic, re forte ferente,
Publica tractabat, seu priva nego cia rerum.
Magnificas sumptu ingenti construxerat aedes,
Consilio pridem defuncti nempe Philippi,
Atque Patris varum Camerarl illius Achatis,
Coetibus Aoniis sacras studiisque dicatas,
Cura Patrum Altorphi, linguas ubi discere et artes
Non prorul a patria, cives magno agmine possent.
Quippe illi hanc sedem doctis tribuere cathedris,
Quod locus a magno strepitu foret ille remotus,
Er facilis ratio victus, aerque falubris,
Nec propior, nimium nec distans Noridos, urbe.
Hic nostri enituit fludium perspectaque virtus,
Quippe viros varia praefecit in arte pritos
Lioguarumque acri studio quique ordine iusto
Tractaren tartes certa et ratione modoque
Indomitae reges mores, vitamque iuventae.
Haec duo puippe scholis merito spectanda videntur,
Norica sic in troducta est Aca demia, festo
Petre et Paule tibi sacro de munere Christi,
Latisque auspiciis hanc magno ut Numine seruet,
Protegat amplificet, dila tet, adaugeat, ornet,
Dextra Dei miras adversus saemonis artes,
Ardenti oramus gemitu precibusque, supremum
Per Gnatum unigenam devoto ex corde parentem,
Hinc illi data cura scholae. dictusque Scholarcha.
Cum tribus hic iunctis, Geudero nempe Philipp.,
Volkchameroque patre et qui Loffelholtzius ante
Concessit fatis, adinncto et funere fratris,
Geudero, Antoni cui nomen et inde Colero,
Magais iudicio, et claris natalibus ortis.
Quin hunc evexit Deus vitta atque auxit honore,
Ut fuerit sacris praefectus ab ordine Patrum,
Temploreum ut curam gereert pariterque scholarum,
Hîc omne im pendit studium, vigilemque laborem,


page 304, image: deld0304

Ut sinacera sacri passim per templa sonaret,
Perque scholas, Euangelii vox Noridos urbe,
Consensum Lutheri urgens, doctique Philippi,
Idque adeo Patris exemplo, qui sem per eosdem
Heroas coluti, iunctos quos munerer Christi
Noverat ingenti, dum vita utrique manebat,
Noluit hos igitur divelli morte vel ipsa.
Imaque adeo super unus honor fuit, urbe Duumuit
Scilicet, ut fieret, Partem quo vicit inuno,
Ille etenim fuerat Praefectus Tertius urbis,
Ultra non alium licuit contingere honorem,
Quamvis in patria regeret pene omnia solus
Visumma ingenii, divina humana, quod aiunt.
Hoc ergo officium celebris cum nomine fams,
Collega claves cui rernae insignia gentis
Antiquae, in patria, Bilibaldi is nomen habebat,
Fonte salutari sic dictus gessit ad annos
Idem aliquot fatis done concessit et ille,
Supremi huic curam Censoris morte relinquans.
Sic igitur atandem Princeps est factus ibidem,
Consilii caput arcanorum et conscius urbis,
Quem penes est vium in patria suprema potestas,
Quique adeo curat morbo senioque gravatos,
Hic ubi Pegnesus sinuosis vouluitur undis,
Ptwxotro/feion ab effectu bene dixeris aedes.
Quippe hic ingentinumero pascuntur alumni
Quotidie affecti morbis, innenesque senesque
Illius Praefecti opera, curque fideli.
Huic etiam officio bis septem pene pet annes
Praesuit afflictus morbis licet. atque podagra.
Usque adeo, ut pdibus, non vullus motusineesset.
Contractae quoque saepe manus. Quin calenlus asper,
Frigidior iusto et stomachus (mirabile dictu)
Exciret nimium soeuso per saepe dolores.
Noster cuncta tamen morborum incommoda semper


page 305

Pene incredibili vicit patientia, et acres
Sustinuit pius, et moderata mente dolores.
Iamque aleo Pater omnipotens decrevit ab orbe
Tollere morte virum, miserisque exsoluere curis,
Rursum ergo infestant morbi, mqgnoque recurrunt
Im pete, et excruciant graviter dirusque catharrus
Labitur ad pecut, iam iam enecturus eundem,
Praesentempque aegro intentabatn omnia mortem,
Ad quam Christicolae sese quoque more parabat.
Hinc primum sua dilpo suit, velut ista requirit
Concitio extremo positi iam in limine vitae,
Inde simul Vates, Medicosque accersere iussit,
Corporis his animae curam commiserat illis,
Ut sibi luctanti solatia dicere possient
Sumta facro e verbo. Quin idem protinus escas,
Pascendis animis aptas, cordique falubres,
Expetiit, verum corpus, verumque cruorm
Christe tuum, qui nos miseros a morte redemit.
Omnibus inde scholis, templisque ut more receptum est,
Pro sese instutui pia vota precesque iubebat,
Omnia commendans Genitor tibi maxime deinceps
Vivere seu velles ipsum,seu tollere emorte
Fallaci e mundo certus non posse perire,
Quod tibi Christe datum semel est dextraeque fideli
Magne tuae, et licet hic a mitiat funere vitam,
Rursum iri claras revo catum in luminis auras.
Post Gnatum, Gnatas Generos, Paruosque Nepotes,
Ad lectum accersi cum charis iussit amicis,
Qui tum praesentes aderant, sacra votaque caelo
Mittebant lacrimis testati et voce dolorem,
Extremumque vale dixit, pietatis amorem
Iniungens. fiemamque fidem et virtuits honorem,
Commendans patriam cives, pia templa scholasque
Supremo rerum Domino. Vos ô mihi testes,
Candide fabrici. Tuque Hezeli optims, verbi


page 306, image: deld0306

Praecones ambo. multis virtutibus ambo,
Quorum alter dixit solamina, et alter agoni
Arfuit extremo, tacita inter vota precesque
Noster ubi, gemitusque pios. animum exhaluit.
Admonitus, quando haud posset sermone potiri.
Quippe sub extremum vox interrclusa manebat,
Signa daret saltem sese haec audire, pioque
Dicta amplecti animo, graviter suspirat, et una,
In signaum ardentis fidei fert lumina caelo.
Ne longum et placido deponit funere vitam,
Non secus ac lychnus, qui seruiit aedibus amplis
Luce sua cunctis, longo consumtus ab usu
Deficit exstinctus tandem atque evanuit auris.
Ergo, Theodosio quondam de Caesare vates
Quod pius Ambrosius dixit, quod morte sub aegra
De grege Chriilicolûm fuerit magis anxius, atque
Corpore de proprio; vere affirmare licebit
Hoc quoque de nostro pariter patriae; parente,
Nil mage hic in votis habuit, quam pectora inugî,
Unanimesque pie caelestia pandere verba.
Quin etimam vatem cui feruida cura sacrorum,
Lecto assistentem, ac solamina viva sonantem,
Admonuit graviiter; Servaret nobile verum
Pectore constanti, nec se mutaret ad auram
Instabilis vulgi, sed quem reperisset in urbe,
Depromptum putis e fontibus Israelis.
Rite tueretur consensum, atque Arte foveret
Membra pii coetus, et pabula sana tenellis
Praeberet gregibus rixas exosus inanes.
Talla patrono, quod certum est, vota fuere,
Donec cita fuit, quin et sub funeris hora,
Egregiat, sanctamque animam cum flavit ab ore,
Et vera unanimes in relligione manerent,
Vota subinde dedit, magnum penetrantia caelum.
O te felicem, ô te terque quaterque beatum


page 307

In clyte Metoenas, tali qui fine caducam
Clauseris in terris vitam, Tibi funere caelo
Parta quies, nobis vastum maris aequor arandum,
Et poenae subendae oibis, cladesque futurae.

CHriste, Patris soboles, hominumque redemtor et altor
Quando alius non est quem iam implorare queamus
Christe graves hominum semper miserate labores,
Tu fide orbatos patriaeque scholaeque parente
Respce nos, etsi non hoc pietate meremur,
Respice pro bonitate tamen, tam tempore tristi,
Et nostrae proceres patriae sanctumque Senatum
Tanta in mole onerum praesenti numine firma.
Quique pio Mecoenati, iam lumine casso,
Munere succedet. sic ete pie Christe volente
More patrum, praestantem animi gravitate fideque
Nuzelium: Ast ô fallaces vansque per orbem
Spes hominum: siquidem ille brevi post funere raptus
Triste sui desiderium, gemitusque reliquit.
Quem tibi Magne igitur Praefecti munere fungi
Christe placet, totus cui pene innotuit orbis
Ex peregrinandi studio, iuvenilibus annis,
Furerum, ô vere Ductorem, alacremque Patronem
Aonidum, serva placidus, dextraque tuere
Aetherca, ut larti videamus tempore longo
Incolumem, et studiis nostris cum pace fruamur.
At tu Magne Paterpatriae, pariterque scholarum,
Optime Baumgatrnere, decus simul urbis et orbis,
Inclite Mecoenas salue, laetusque decore
Perfruere in caelo, rutilis iam clarior astris,
Salue iterum atque iterum gratique hoc carmen amici
Accipe, supremum ceu testem ac pignus amoris.

Epitaphium.

QUi vitam impendit patriae templisque scholisque,
Excivitque sacras ex Helicone Deas,


page 308, image: deld0308

Hoc Baumgartnerus tumulo post fata quiescit,
Parte tamen vivit nobiliore sui.
Corporis exuviae sunt hac tellure repostae.
Sed viget aeternum Spiritus ante Deum.

In eiusdem Hieronymi Baumgartneri obitum.

GEns Hebraea pii merito si fata Iosiae
Flevit et exequias prompta frequensque tulit:
Si Paulum Aemilium qui regem Persea cepit,
Dignata est claro funere Roma sequi:
Et Baumgartnerum Respublic Norica luge,
Ac memor in ferias solue, libensque viro.
Hic etenim priscum pietatis amore losiam
Rettulit, et reverens Numinis usque fuit.
Hic meritis in te, Paulus velut extitit alter,
Teque suâ passim ivait et auxit ope.
Nunc autem attritus morbo. fractusque labore,
In tumulo posuit corpus inane brevi.
Unde suae lacrimas Soboli, Generisque reliquit,
Sic decore orbatis. Praesidioque suo
Nec privata dolor sese intra tecta coercet;
Latius, ut serpat. prodit at ste foras.
Hoc caput amissum plorat Cacer ordo Senatûs:
Hunc Patrem amissum civica turba gemit.
Hunc benefactorem nutricisque instar habentem,
Exstinctum queritur grex bone Christe tuus.
Hunc cruatorem sibi, munificumque patronum
Ereptum, Musae et docta Lycesa dolent
Fallor, an in clypeo viridis qui Fsitracus extat,
Triste aliquid Domnio iam moriente sonat?
Fallor an ipsa domûs insignia Lilia marcent,
Atque sai damnis afficieuntur Heri.

ET merito Heroem hunc nemo non luget ademtum,
Tam rarae dotes pectore cuius erant.
Si quis enim fuit, ipsius decus Urbis, et Orbis:


page 309

Si quis prudenti mente, fideque gravis:
Si quis finitimas orator missus ad oras,
Expediit causas dexteritate pari:
Si quis subiecto populo mitisque bonusque,
Si quis amans recti iustitiaeque fuit:
Si quis Christiadum gentem relevare paratus:
Si quis, sincerum dogma fovere Dei:
Si quis Pieridum est complexus suaviter artes,
Et iuvit studiis dedita corda bonis:
Hic Baumgartnerus suit illis laudibus auctus,
Atque ideo patriae gemma decora suae.
Ergo, versa prius properabunt flumina retro,
Ac silva arboribus flore carebit humus:
Gratia quam possit meritorum iusta tuorum
Deleri ex animis. aut tua fama mori.
Magne Senex. Iumenque tui venerabile secli,
Nunc autem excelsi lumen honosque poli.
Semper anhelanti ad metam, munusque petenti
Curriculum exactum est non sine laude tibi.
Saluisicamque fidem tenuisti, et conscia recti
Pectora dum fragili corpore sensus erat.
Iam tibi deposita est amaranti e flore corona,
Hic ubi caelicolum regna suprema patent.
Cumque Deus veniet ludex, in fine dierum,
Ad tribuenda animis praemia digna piis:
Parte utrque tui tunc Baumgartnere beatus,
Ac splendore novo sideris instar eris.

Interea, ut silvis Arbor de stirpe recisa,
Cum posuit ferro bracchia, cumque comas;
Non tamen arborbus reliquis amor excidit ille,
Virgulata atque umbras fundere fronde levi:
Sic, Baumgartnerus postquam est occumbere iussus,
Nec deinceps opifer pluribus esse potest;
Succedunt defuncto alii queis cura salutis


page 310, image: deld0310

Multorum, et fixus sit bonitatis amor.
Qui nihil in toto statuant praeclarius orbe,
Quam cives alacri mente iuvare suos.
Nam plures et adhuc, procerum de gente vetusta,
Noris habet meritis ac pietate graves;
Qui res labentes possint fulcire, velintque
Ac patriam quois condecorare modo.
Hos supreme Deus, serva rege protege. et orna,
Facque per hos sanctum nomen in orbe tuum.

HENRICI MEIBOMII WESTPHALI

In effigiem Henr. Iulii Ducis Brunuicensis et Cento Virgilianus.

SIc oculos, sic ille manus sic ore ferebat
Princeps ante omnes fama super aethera notus,
Nomine avum referens, animo manibusque parentem
Cui genus a proavis ingens de stirpe vetusta.
Unus qui nobis, laudis succensus amore
Proferet imperium per tot discrimina rerum,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Ille operum custos nobis haec o cia fecit:
Ille regit dicti anrmos et pectora mulcet:
Ipsis praecipue ductoribus addit honores.
Inventa; et qui vitam excoluere par artes
Muneribus qumulat magnis, et praemia ponit.
Fortunate puer, quae te tam laeta tulerunt
Saecula. qui tanti talem genuere parentes?
O decus, ô famae merito pars maxima siostrae?
Quae quibus anteferamitu sernhantissimus aequi,
Eregiusque animi tua terris didita fama.
Quae sint quae fuerint, quae post venmtura trahantur;
Magnanimosque duces pugnatataque in ordine bella,
Fataquefortunasque virum, moresque manusque,


page 311

En umerate ulales tantae et est victoria curae,
Tantus amor laudum euncti se scuire, fatentur,
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae
Spiritus et quantum sat erit tua dicere facta!
Noctes atque dies, si quid mea carmina possunt,
Sempet honore meo, sempe celebrare donis.

Nuptiis Ioan. Sigismundi a Bernstein.

SOlemnitati quid melius novae
Concinniuseve hic conveniet precor?
Integritatis quam venustum
Et fidei specimen iugalis
Referte versu. Graecia futilis
Menoace iactet multa loquentia,
Nos vera veris explicata,
Proferimus monumenta libris,
Hoc norit Afer, norit,! beriae
Hospes calentis; quique Ararim bibit;
Ac orbe divisi Britanni,
Pannoniaeque flagella Turcae.
Romana quondam sceptra Alemanicus
Princeps habebat sanguine Svenico
Prognatus: illum Longobarda
Stirpe satusverteri lacessens
Guelfus frequenti strage coegerat
Tentare vires robur et imperii:
Ibant comate Francicorum
Nobilium subito cateruae:
Fortes Batavi, Vangiones truces,
Et cum Sicambro Tyrigetae feri,
Saxo inquietus, Boiohemae
Nec minus in cola durus orae.
Vidit furentes Caesaris impeditus.
Du cesque bello cedere nescios
Guelfus nec in certo experiri
Rem voluit valuitve Marte


page 312, image: deld0312

In clusus arcis moenibus editae,
Frustra allaborat flectere Caesarem,
Done c fame tertra coactus.
Imperio sua subiugavit
Regis superbo: lege Tuisconae
Qui gentis omnes dedere masculos
Neci iubebat liberatis
Matribus ac teneris puellis.
Ant quirati more probabili
Vis dura parcit femineis bonis:
Et quidquid asportare possunt,
Eripiunt celeri ruinae.
Denuntiata morte viris, pavor
Concussit aulam, luctus et infrequens:
Fratrem foror lugebat uxor
Fata viri properanda flebat.
Coniunx vocatis Guelfica matribus
Securs curae constirit in foro,
Infructuosis et querelis
Figite quaseso modum sodales
Inquit molestae nil querimoniae
Prosunt. molestis parcite fletibus,
Urgente sortis pravitate,
Femineos aperite sensus.
Sagax acutis ingenium viris,
Et perspicacis pectoris impetus:
Sed feminarum cogitato
Mille modis superantur astu.
Auferre quidquid corpore possumus,
Largirnraequi gratia Carsaris:
Incogitata, eia repente
Sarcinula scapulas gravemus.
Gestet maritum quaeque humeris suum,
O suave pondus grataque sarcina!
Iniuriosis sic soluti


page 313

Compedibus fugient periculm,
Ni concita Tigride faevior
Aeris rigentes pectora laminae
Caesar recondit, callidarum
Condilium grave praedicabit.
Miles repostas deipiens opes,
Gemmis fruatur degener Indicis,
Aurique gazis: illa parui
Sospitibus facimus maritis.
Nec plura prudens consilium anxiis
Curas ademit: quaelibet ocy us
Cevice sustollens maritum,
Per medias graditur cohortes.
Excita castris evolat undique
Pubes, et agmen nobile conspicit:
At rex inaudita stupescens
Concilium novitate cogit,
Guelfumque viuclis liberat aeneis;
Perduellionis praeterea reos:
Sed matribus gazas et aurum
Restituit miserans ademptum.
Auris sonore ut cava Musicos
Libenter haurit; lumina splendido ut
Colore pascuntur stupentes
Sic homines movet alta virtus.
Hoc norit In dus: norit Achaiae
Telluris hospes: quique Borysthenis
Potat fluentum, proximus
Thracibus indomitis Polonuns.
Haec Sponse, clara nobilis â domo,
Tibi tuaeque condere Iulius
Apollo suasit, movit alta
Nobilitas utriusque stirpis,
Germana virtus haec fuit hactenus,
Non im potenti frena libidini


page 314, image: deld0314

Laxare, sed vitam regendo
Innocuos simulare mores.
Ut casta mens est arbiter omnium
Factorque rerum: sic iu bet acriter.
Nos innocenti destinari
Illicita sine labe vitae.
Caelestes aurae vis peramabilis
In innocenti pectore considet:
Quam torquet aestus quae clalore
Immodico furiata flagrat,
Mentem relinquens despicit. Ergo ne
Sit conditori dissimilis suo
Natura: ne dispar sitipsi
Archetypo, vigili laboret
Nisu, cor aestum si patitur gravem,
Et vis medullas sauciat ignea
Quarrt levamen praeparatum,
Et nimios reprimat calores
Consortis usu legitimo suae.
O quanta vitae est fgratia, quantaque
Huius voluptas, dum sub una
Carne caro geminata vivit!
Dum complicato spiritus halitu
Labris inerrat suave calentibus,
Et mentis affectu latebras
Interius simili figurat:
Ne cogitatus disfideant fuis,
Nec discrepantes invenitant vias,
Aequo ferantus sed tenaces
Calle. gar du spa cien tur aequo,
Quos arcta lecto copula glutinat,
Amoris apta compede vinciens.
Voluptuosum nil magis nil
Egregium mage, nil venustum,
Si quid ministrat Sors inamabile


page 315

(Ut mista dulci mutat acerbitas
Vitae tenorem) patiuntur.
Duritiem tetricasque curas.
Fortuna coeptus si bona sospitat,
Usura parti commoda gaudii
Non priva sed communis aequis.
Legibus obveniens utrisque.
O ter beatos quos ita vivere
Sancto coegit foedere castitas.
Haec Musa vobis vota reddens,
Ut decet, et licuit, precatus.

Henricus Iulius Anagr. Vis Herculis uni.

QUid teneri solidos miraris corporis artus,
Seu pedes arma gerit, seu sedet altus equo?
Mascula belligeri vis contigit Herculu uni.
Maius et humano robore robur habet.

Allusio ad nomen Herm. Tulichii.

Tulichio nomen facundi Tullius oris
Indidit aut notus carmine Dulichius.
Ingenio solers et voce disertus uterque:
Eloquio praestans non minus ille fuit,
Vicit utrum que tamen pietatis imagine. cuius
Tullius ignarus Dulichiusque fuit.

Pro patria consumor.

Pro regione mea, pro relligione laborans,
Sensus et census attenuabo meos.

Ad Ianum Sedulium, antiquitatis admiratorem.

Ut tua te clarum mirantur saecula vatem,
Quodque facis cupida mente poema legent:
Desita conquiris flagrante vocabula nixu,
Ennius et quidquid Pacuviusque vomunt.
Horrida stipatur priscis oratio verbis,
Et veter in torto carmine squalor inest.
Sic nostros reris superatos esse poetas,
Mollia qui faeili carmina lege canunt.


page 316, image: deld0316

Da venia: vincunt ipsi tua carmina, quantum
Pulchra senescentenm femina vincit anum.

In effigiem Ioach. Mynsigeri.

Gallia quem iactat, quem suspicit itala tellus,
Ingenio cuius Teutonis ora cluet,
Aspice Mynsigerum: non illo Scavola maior
Iudicio, aut fandi muntte Sulpicius.
Dotibus his pietas a ccedie tta omnia in uno
Quae decorant alios, singula iuncta nitent.
Christe sacerdotis sancto qui nomine gaudes,
Iustitiae mystas quaeso tuere bonos.

Ad Henricum Ranzovium.

Quam bene, Ranzovi, titulis celeberrime, dignis,
Officio vates historicosque foves!
Sic tibi suggessit rerum experientia prudens,
Semina naturae sie do cuere tuae.
Curat utrosque Deus., genioque benigniterauctos
Caelite, vim Superum participare fa cit.
Illud Amyntia des rex noverat inclitus, illud
Gaudet Alexandro notificare suo.
Atque ait: ô Macedum spes unica. nominis heres;
Effigies vultus ingeniique mei;
Historicos vatesque sacros offendere noîi:
Tuta patrociniis turba sit illa tuis.
Praepes utrique manus, calamoque sequace, papyram
Saecula quae voluant posterivora, linunt.
Fas illis quaecumque placent inscribere cartis:
Arbitrio laudant vituperantque suo.
Talibus ille suum monuit tu remporis huis
Sidus idem claros nobilitate doces:
Historicosque foves, argutaque pectora vatum:
Testis Iber. Gallus, Sarmata, Teuto, Ligur.

Reinerus Reineccius: anagr. cresce nervis uni rei.

Quale nec Argolici potuerunt condere cives,
Nec soboles urbis, Romule, prisca tuae.


page 317

Tale laborat opus terra Germanide cretus,
Iudicio ambiguum maior an ingenio:
Regna sub a spectum ponens regumque la bores,
Usque per innumeros exspatratus avos.
Iamque renascuntur veteris monumenta Philisti,
Quaeque olim in lucem Pollio scripta dedit,
Apparent memores Romana per atria cerae,
Etunmeri pubis, Teuto vetuste tuae.
Dii fa ciant operis tanti venerabilis auctor,
Ut bibi sit robur corpore, mente vigor.
Una tibi res haec est credita firmior uni
Neruis ac vegeto robore cresce rei.
Dumque sacri vivent Heroes, notus Eois
Principibus vives, notus et Occiduis.

De nostro saeculo.

Debita praeripiunt apibus nutrimina suci:
Quodque meretur equus gramen, asellus edit.
Quid mirum si cuncta lues nova polluir? istae
Quae bona sunt, pecudes commaculare solenr.

In Pamphagum.

Cum niger in foeda crinis tibi nare frutescat,
Emunctae non es, pamphage, naris homo.

De Henr. Ranzovio.

Historicum vatem medicum, iurisque peritum
Nomine vis uno dicere? Ranzovius?

Saeculi perversitas.

Sors premit atra bonos, sacrisque dicata Camenis
Agmina pro libitu turba fatigat iners,

De eadem.

Sors favet aequa malis. turpique sequlta veterno
Agmina, plebs omnis devenerata colit

Ad Henricum Vastelabum.

Quidque agis fidenter agas, et nitere tantum
Officii partes ut tueare tui,
Degeneres aliena parant sapit aptius ille


page 318, image: deld0318

Intra fortumam qui cupit esse suam.
Nec tibi successus aberunt, licet acria linguae
Tela venenaae sint metuenda bonis.
Omnibus ho vitium sciolis aliena caulillo
Carpere et innocuos exagitare probris.
Crede mihi sua qui curat bene vivit. et extra
Praescriptam deber tendere nemo viam.

In Musicam et Poeticen.

Daedala laurigerae si Musica iuncta Poesi
Dulce quod artifici lege laborat opus:
Ecquis in arcanis non intima gaudia fibris
Sentit, et affectu feruidiore calet?
Scilicet haec veteris quaedam est scintillula flammae
Enthea, et amissae lucis imago minor.
Tunc, ubi nostra nova fulgebunt corpora dote,
Et vacuum laevo crimine pectus erit.
In nobis fiet vis haec illustrior; expers
Musica labis erit; pura poesis erit,
Utraque grata Deo, numeris modulamina finget
Suavis in ore sonor, dulcis in aure canor.
Interea quicumque aliquid sibi vendicat harum'
Artium ad usuram transferat omne bonam.

Ad Ernestum et Martinum Comites Regensteinenses.

QUis nostra priscis tempora saeculis
Praeferre nolit? plus vice simplici
Actus avorum Martialeis
Egregiis superamus ausis.
Illi trahebant bella ferociter
Desaevientes: nec iuga montium,
Crudi secutos castra martis
Nec pelagi vada territabant.
Testis Britannus dives, et accolae
Tumultosi Martius Adriae:
Testis Palaestinae feracis
Hospes, et occiduos ad aestus


page 319

Ruthenus Arcto sub Boreetide:
Quae lata mundi climata terruit
Germana pubes. Nos Mineruae,
Nos Themidi iuvat innocentet.
SEruire castae, Barbaries fuga
Abscessit ultra littus Atlanticum:
Cultuque verboque elegantes:
Hesperiae decus aemulamur.
Musas Bynastae suspiciunt pii,
Sumptuque largo comite; adiuvant.
Nec Prin cipum nati Ducumue
Pieridum cathedras abhorrent.
Nunc Hippocrenes vitrea limpidae
Fluenta potanta: nunc Aganippidos
Unadae liquores. et palato
Ambrosiam sitiente quaerunt.
Sic vos Ephoebi, sanguine Principum
Orti vetusto, quos Comites habet.
Cherusca tellas. qucis coloni
Hercyniae dominantur orae.
Vos ardor idem suscitat, et piae
Laudis cupido, pulpita luliae
Schloae secutos hinc camenis,
Hinc studiis iuvat immorari.
O ter beatos, quos ita lauriger
Apollo finxit! pergite patrias
Aequare dotes, atque avitis
Progenitoribus antidire.

Ex Seneca [(transcriber); sic: Senecca] Epist. 87.

Scipio Romanae civis fuit utilis urbi:
Nec minus huic cano profuit ore Cato.
Dum licuit, bellum pugnax indixit uterque;
Moribus hic pravis hostibus ille malis.

Ad Simplicitatem.

Quem tu, Simplicitas, semel


page 320, image: deld0320

Moratum lepido pollice finxeris
Illum non tumor insolens
Inflabit miserum, non levis ambitus
Vulgo sistet inutili,
Captantem: neque res publica grandibus
Praefectum officiis senem.
Quod fasces patriae gesserit inclicas,
Iunget nobilioribus.
Sed quae summa fugit sponte Modestia,
Et lenes animi impetus,
Abdent in la ebras exiguae domus.
Candor, res peramabilis,
Dignatum humilem me quoque reddere
Fastus crimine liberum:
Et iam summa minus tracto negqtia.
O priviginis insitae
Crudam qui scabiem, mos sacer eluis:
O plebi quo que Saxeae
Donature habitus, si libeat, bonos:
Totum muneris hoc cui est,
Quod demot numero luxuriantium
Coetus portio nobilis:
Quod seribo et placeo si placeo tuum est.

Davidis ad Saulem verba cum Goliatho pugnaturi.

Integer vitae, Dominoque fidens,
Non eget Regis clypeo, necense;
Nec veneratis gravida sagittis,
Saule pharetra.
Sine pugnaces ruit in Philistas,
Sive securos Babylonis viget
Incolas, vel quae loca vorticosus
Tigris inundat.
Namque me fuluae catulus leaenae,
Dum greges pasco teneros, et hymnum


page 321

Barbito curis meditor solutis
Fugit inermem.
Quale portentum neque bellicosa
Hevila in silvis alit impeditis:
Terra nec Iudae generat Leonum
Horrida nutrix.
Mitte melatis ubi castra campis
Turpis Enaci soboles locavit:
Quod solum bello petulans et igni
Barbarus haurit.
Mitte in occursum nimium propinqui
Hostis, et caedes minitantis atras:
Tetra clamantem feriam Cyclopem,
Tetra rudentem.

IOACHIMI MEISTERI SILESII

Ad Thomam Fritschium Medicum.

AEGer eram vitaeque super vix ulla fovebat
Spes animum, Thoma, Phoebi cultaeque Mineruae
Deliciae; lecti tu custos sedulus astans,
Poeonium in morem cinctus, fomenta parabas,
Artifici dextra, Phoebique porentibus herbis
Nil intentatum linquens, dum corpore cedit
Quippe dolor, solidaeque suo stant robore vires.
Atque redit menti ulgor, haud sine numine diuûm.
Ergo post superos qui vobis debeo vitam,
Pars animae nostrae, cui pacis copia nomen
Imposuit, dulci gaudenti pacis amore:
Nunc ultro iussus lectum celebrare iugelem,
Quae tibi, quae nam dona fero? nam munera taedae
Casta volunt, invisa Deis, invisa virisque.
Officiis mens grata parum; quam scita Quiritum
Libertate, opibus, donato et munera fraudant.
At fortuna negat, quas cunctierrore Sueto


page 322, image: deld0322

Suspiciunt, et opes, atque auri fulua talenta.
Resinopes habeo: tum carminis auctor Apollc,
Pierides, numeri, citharae, divina poesis,
Collecta exilio pubes, nisi clostra teneret
Olim caelitibus constructa et dedita Musis,
Vix ubi spreta pedem, neglectaque ponat, haberet:
Nonilli puro siversus fulgeat auro,
Mincius auriferis seu quod despumat arenis,
Sen Smyrnaeus agit quod divite rure Meletes.
Quaenam igitur quae dona feram: iacet horrida tellus
Aggeribus mueis, ternasque assurgit in ulnas,
Et rus panperaro: teneram tamen accipe Myrtum
Rue suburbano pangenda n quam tibi mitto.
Atque ea nec nigra est, nec candida, cultor agelli
Ceu vocat aut riguos qui plantar viilicus hortos:
Coniugula est tetrici quam dixit lingua Catonis.
Hanc ego cur mittam si fert amor, et vacat; audi.
Sacra Iovi quercus, victori laurea Phoebo,
Popalus Alcidae, vinoso vitis laccho;
Myctus crat Veneri quam circum ladere Amores,
Et redemire novis Sueti sua tempora sertis.
Marria Romiidis hinc dicta Quiritibus olim
Diva fait, positaeque arae, lectusque sacerdos.
Inde Clua cinae nomen, namque arma parentes,
Romanos contra ob raptas fine more Sabinas,
Indignati animis Tatro sub rege ferebant,
Frande puellari Capitoli arcemque tenebant.
Romalas cductis crescente ex urbe manipiis,
In ferram, sidens animis, et praelta pronus
Constirerat, Martem ex spectans pugnamque lacessens,
Iamque excudern voces fremitusque dolorque,
Cornea iamstrcpcre, et clangor mugire tubarum:
Ecce ruunt matres trepldae rerum urbe relicta,
Perque viros, perque arma, peraeratosque maniplos
In medias penerrant acies (mentemque metumque
Excutiunnt pictas et amor) rogat illa maritum,


page 323

Illa patrem, haec fratrem, haec consanguinitate propinquum:
Provolat haec tunso scissa de pectore ucste,
Haec pede nuda, coma haec manibus de vertice vulsa:
Illa premit tenerum ad salientia pectora natum.
Nec modus orandi simplex: sunt colla maritûm
Quae madidis petiere genis, stringuntque lacertis:
At genua amplexae vinclo retinente parentum
Sternunturque aliae, atque comas in puluere foedant:
Ambas pars acies inter genibusque volutae,
Tendentesque manus ad sidera, Numina iurant,
Non nisi transacto per natae pectora ferro,
Coniugis aut isthinc saevi scelerata parentis,
Hinc violenta viri ruitura, in proelia, tela.
Pars teneros tendunt natos, qui voce furorem
Insanum hincatque hinc damnent, largoque miselli
Casuros vel avos fletu, plangantue parentes.
Artoniti monstris olli, pulsusque parumper
Corde ftror: taciti vocem lacrimasque tenebant
Ob turtu in primo: pietas ubi flectere sensus
Coepit, et insinuans notus color, ossa petivit;
Abiecere procul strictos quos dextra tenebat
Ensesque clypeosque cures, et pila Quirites.
Tum multum fletiad Superos, tum iungere dextras
Armat, et caesa componere foedera porca.
Silva Palatinos inter tum myrtea colles
Adversique fuit Capitolii immobile saxum.
Inde senex Paphia decerpta fronde sacerdos
Lustratos socerosque Iou, generosque Statori
Criminibus soluit; qualaeti deindeminores
Signa Cluacinae Veneris coluere locata:
Quae culpae vacuos reddens purgando clueret,
Verbena sumpta de myrto Cypride silna.
Sic socerûm generûmque animos placataque nectit
Pectora vi propria, stringitque tenacia vincla
Coniugula a tedis Myrtus, seu coniuge dicta.


page 324, image: deld0324

Femineis quae deinde ferat solamina morbis,
Sponse, tibi Medicus sine medictabit Apollo
Atque eadem vates Myrtus, mirabile dictu,
Praescia venturi est, et diuûm conscia fati.
Nam memorant Romae, divo delubra Quirino,
Relligone patrum multos servata perannos,
In quibus ante aedem geminas capita alta tulisse
Eductas caelo myrtos: de plebes Suetam
Illam, hanc sorte satam Patrum de gente vocari.
Laeta haec ad caelum ramis felic cibus exit,
Et folio atque umbra exsuperans, atque ubere bacca,
Cui sese indulget tellus, viresque ministrat.
Illa oculis nec laeta, humilisque atque horrida paruos
Membrorum contracta artus informia rugis,
Brachiaque flavasque comas, baccasque perustas
Ostentans, vix paruo alitur per viscera succo.
At nihil, ô superi felix, durabile nil est;
Fluxae comae omnes variaeque insania coeca est
Rebus sublatos animos efferre secundis,
Terra vices, caelumque vices, et maximus orbis,
Regna vices, et fata vices, fortunaque sernat.
Sic quae laeta prius, marcens elanguit arbos:
At quae laeta parum, vires et robora sumpsit
Luxurians, ramisque adiit florentibus astra.
Non aliter res Romanae plebisque patrumque
Mutavere vices, Marsorum ad lenta duella
Sors Patrum potior, paullatim tempore primo
In pevius ruere, ac fatis se vertere fundo
Accisae Plebis res, atque aversa voluntas
Divum, dum fortuna fuit Parcaeque sinebant,
Cedere res Patribus: moxfatis ordine verso
Lapsus honos Patrum; fuerat quae prona potestas,
In cineres ruit et fessa ceruice recumbit.
At contra plebes animosque et sumere vires,
Gliscere, et elatos ad sidera tollere vultus


page 325

Luxurians, pede nec parcens lasciva iacenti.
Fata patrum et plebis, venturi conscia Myrtus,
Fortunasque virum, atque adeo quam quisque secat spem,
Portendit, seulaeta virens, seu torrida marcens,
Praeterea myrtus incundum spirat odorem,
Quo cerebrum viget, atque animae vis additur aegrae,
Tum sucus placidum spargitper membra vigorem
Viribus exsuperans laetis, audaxque iuventa.
Illum Liber amat pater, atque hoc vina sapore
Misceri, miro dignatus gaudet amore.
Ulceribus folia in tenues sunt fusa farinas
Commoda, si trito spargatur puluere vulnus.
Cui via longa super, fessae viresque fatiscunt,
Sive annis, seu tantarum discrimine rerum,
Decurso aut spatio; carptam premat ungue viator
E Myrto teneram, quam stringat dextera, frondem:
Extemplo amissae redeunt in corpora vires,
Ac fugit exfanguis fracto de corporelanguor.
Adde quod huic nullo concussae frigore, ramie
Labunturve comae Nemeaei sideris aestu;
Perpetui remanent sed vivae frondis honores
Denique queislongo victoria parta duello,
Atque triumphatae fuso, sine sanguine gentes,
Consilio ductuque Ducum, queis hausta pericla
Militiaeque viaeque, aestusque hiemisque labores,
Atque imas curae rodentes osse medullas,
Nexa comis viridi redimibat tempore fronde:
Atque eadem Divum meritis celebrabathonores
Iucundumque aris accensa ferebat odorem.
Myrtum igitur laeta quam mittimus accipe fronte
Sponse decus nostrum, sed sponsae pectoris ardor.
Quae si dura seri terrae negat omnibus oris:
(Nam quâ Cammerii coluere ad inhospita Ponti
Littora, Mithradates myrtos laurosque serebat,
Saevi haud ferre potus quas inclementia caeli)


page 326, image: deld0326

Rure tamen nostro felici sidere nata est,
Myrtus sacra tibi charitum charis illa suprema,
Verus Amor, sata patris Amor, sata pictoris ardor.
Illa velut, licet angusti sit terminus aevi,
Sint angusta super folia, et coma parua perorbem,
Semper viva, tamen viret: haud decussit honorem
Frigidus huic Aquilo, folia aut labentia vento.
Non aliter myrtus tua, coetus sacra professus,
Iura, fidemque tibi, nullo marcentibus aevo
Floreat alta comas licet o sint agmina parua
Exigui numero: vires animumque ministra:
Vitam et opes, firmumque in pectora sussice robur:
Ne Nabathaeo Euro, neve horrisono Aquilone
Lapsa cadant folia: hanc defende afrigore Myrtum
Hostiles haec ultro animos, atque impia bella
Cognatos inter populos bella impia tollat:
Excusso manibus telo, tum crimine soluat.
Ambrosio quae dein succo per pectora sporso,
Divinum lare membris dum inspirat odorem,
Vulnerbusque ferat glutea, solidataque rupti
Cordis, ope adstringens, coe cum levet ulcusab arte,
Ac quia fessa labant rerum, pertaesa laborum,
Membra viae pertaesa, hiemis pertaesa procellaeque
Atra volat quaeiam circum, cultisque superne
Diluvium minitatur agris, tectisque ruinam;
Da Myrtum manibus qua pectora lenta refecti
Mille viatores falebrasque viamque voremus
Quae super ad metam nobis finemque laborum est.
Quippe triumphatis ut tot tandem hostibus Orco,
Mundoque monstroque Deûm, cristaque superbo
Tergemina, et clypeo galeaque vomentibus ignes
Regnatore Erebi: iam militiaeque viaeque
Omnibus exhausti, senio que, annisque periclis,
Victricem laeti fulgentia tempora circum
Gestemus myrtum, myrti pia signa secuti,


page 327

Cum myrto aethereis sublimi vertice inastris.
Hanc manibus tu pange piis, et rure propinquo
Defode, seu bacca serere, ut Campania quondam,
Seu malis ramo ut quidam, aut propagine magna,
Celsa Tarentinâ ceu circum moenia Romae,
Democriti modus usque valet, qui verbere crebro
Grandes comminuens baccas, terraeque subactae
Infodiens circum contento fune ligabat:
Unde frequens densis hastilibus horrida myrtus
Et nova surgebat viridi de cespite silva
Nunc eadem ratio, surgit de semine runso
Crebra, craore madens, et tristi reste revincta
Atque nova semper frondet Ecclesia silva
In partem subeat non vani sponsa laboris,
Quam pudor ipse parens, et nixu clara superbo
Nobilitas mater genuit sub luminis oras,
Pectus Consilium instruxittum maxima virtus
Per quam myrtetis non bella nocere, necignes
Insidiaeque qucunt, munivit fortibus ausis.
Haec quoque bacciferae myrto, silvaeque ferendae
Commoda multa dabit vivos de fonte liquores
Stiffundet riguo, nimio plantaria ab aestu
Desendet teneras scelerato a frigore srondes:
Ut plamet caeli redivinamad sidera myrtum,
Aurea coningalam cincturam tempora Christi.
Sic vos blamla quies beet, et concordia stringens
Pectora seugeneri, socerive, nouaeve maritae
Contendat manibus ferratas, vincla, catenas.
Proelia componens, atque impia iurgia soluens,
Excussis ira atque odio, noxas pietomnes.
Sic succo fortos et dulci nectaris haustu
Tabe procal, morboque innet, membrisque sub aestu,
Atque animo praesens curis medicina granato.
Sic vina dextram florens exarbore termes
Impleat, atqueviae salebras et taedia demat.


page 328, image: deld0328

Tandem supremo cum lumine vita reliquit,
Corporis exuviis positis, laetique iuventa,
Velati et viridi radiantia tempora myrto:
Ut per tot casus, per tot crudelia monstra,
Et pastorali myrto et victricibus armis
Erepti servatori caelestibus oris
Vota Iovae et meritos aris reddatus honoreis,
Ignis ubi, et tremulum flammae iubar, aura salubris,
Aura ubi, perpetuam quae mulcet sospita myrtum,
Equa Caeles Amor quae mittat spicula sumit.


page 493

ALBERTI FRIDERICI MELLEMANNI BERLINENSIS

In Nuptias Christani Distelmeieri, IC. et Carbarinae a Luderiz.

BVccina det cantus tellantur ad aethera plausus,
Et super alta poli sidera clangor eat.
Nunc et odoraro spargantur flore plateae,
Et sit tristitiae nullus in urbelocus.
Altius incipiunt solares ire quadrigae,
Cynthius Eoas et cito in quit aquas.
Phoebus in Hesperias iam serius occidit undas:
Ac hominis plane mens, animusque viget.
Cuncta vigent: non est unquam speciosiorannus,
Et numeros certos nunc modulantur aves.
Mollia nunc redeunt in a pricos gramina campos,
Ac novus est venis, corporibusque calor.
Iamque tibi ungis, Distelmeiere puellam,
Et thalami ptudens vinculagrata subis.
Scilicet hoc abs te Respublica ostulat ipsa,
Estque tibi inprimis cura gerenda tori.


page 494, image: deld0494

Namque bonos habeat quo plures patria cives,
Foedera blanda tori sunt ferien da bonis.
In sapiente mihus qui forte probabit amorem,
Coniugioque bonis esse nega bit opus.
Autumno hic vuas, aestate negabit aristas,
In medioque nius, aestate negabit aristas,
Nemo venenatis locupletat floribnus hortum,
Nemo suis fundis perniciosa serit.
Quis nisi mentis inops sulcis mala semina mandet?
Et quis non petisus frugibus ornet agros.
Hoc est in mgna multo magis urbe videndum,
Civibus et cura est haec adhinbenda bonis.
Ut laudatorum sit cepia magna virorum,
Ast hoc coniugii perficietur ope.
Nam qui germa na fiorent virtute. parentes,
Credib ile est prodem non generare malam.
Numquam lunonis volucris lovis alite nata,
Magnanimo numquam est edita capra luop.
Quod multum mens ipsa queat. caelique meatua,
Et natale solum, nemo negare potest.
Sed tamen et multum possunt exempla parentum,
Et quae quis soleat saepe videre domi.
Quid? quod virtutis perfectio ab arte petatur?
Nullus enim est prorsus natus honestus homo.
Ergo bonis qui sunt clarisque; parentibus orti,
Virtutis discunt prima elementa domi.
Et quod adhuc maius discunt puerilibus annis:
Non aetate sua qui sapit, ille sapit.
Nunc igitur merito te sponso Marchia gaudetss
Et quantam de te spem sit adempta, docet.
Hla tuae iactat se mentis acumine firmam:
Firmior et quod sit prole futura tua.
Quot cernuntur enim radiantia sidera caelo,
Purpereasque rosas hortus amoenus habet.
Tot tua praeclaris mens est virtutibus aucta,


page 495

Et tibi laus ampla est parta labore tuo.
Albis arenosis qua labitur, impiger undis,
Ac vibi piscosas Odera versat aquas.
Legibus hîc operam sanctis, studiisque de disti:
Inde tuo ingenio maius acumen inest.
Nec te flexibilis deludir opinio iuris,
Censorem cum te pugna forensis habet.
Quid quod sermo tuus, cum rerum postulat usus,
Ornate medio de Cicerone fluit.
Maxima laus haec est et ab his contemnitur unis,
Non accurate qui didicere loqui.
Sed vereor ne mesubverteat copia rerum:
Noster in hoc non se puluere frangat equus.
Nam reliquas semper cantabit Marchia laudes,
Donec in undoso flumine piscis erit.
Donec et in summis nascetur montibus arbor,
Donec et errabunt persua lustra ferae.
Haec quoque tota tuum cumulabit laude parentem,
Illi verborum quod fluat ore lebpos.
Humidus ut stillat fecundis imbribusaer,
Et pluvisae in terras conglomeranturaquae.
Defendant alii regionem fortiter armis:
Plus agit ingenio qui moderatur humum.
An non Palladii praesentia sustinet urbem
Ilioni ablata Pallade Trioa ruit.
Sed plius hîc omnes quam possim promerelaudes,
Suevus in Oceanum voluere possit aquas.
At quibus insignem verbis ornabo puellam?
Et quid de Sponsae nobilitate loquar.
Nobilis est opibusque potens formaque dercora:
Non ira Cypris erat non ita Laeda fuit.
Hac Nympha non est formosior Hesperus ipse,
Non est qui niveo, Lucifer exit equo.
Illius ex vultu tam splendida lumina fulgent,
Solis ut atdorem plus radiare neges.


page 496, image: deld0496

Nec minor est in eâ pudor, atque modestia formâ,
Castaque mens, ardens et ipietatis amor,
Sponse tibi tantam grator patriaeque salutem:
Semper erct magnos haec habit ura viros.
Haec in gente tua neruos et robur habebit,
Egregiusque aliquis semper alumnus erit,
Atque tui existent docti, magnique Nepotes,
Qui parriam eloquio consilioque regant.
Quique tuos mores imitentur et inclita gesta,
Et qui laudati facta sequantur avi.
Gratulor ergo tibi, quod summis dotibus auctus
Haec quoque consequeris munera tanta Dei.
Invidus ille, bonis qui non gratatur honores,
Et patriae quem non commoda magna movent.
His tuus accedit cum patre frequentior usus,
Et quae praeterea dicere longa mora est.
Hos tibi do flores, mihi donec grandior aetas,
Ac mea mens fructus cultior arte ferat.
Et peto ne crasso contemnas carmina filos:
Illa voluntatis sunt documenta meae.
Floribus interdum cupidi satiantur ocelli,
Nec manibus semper poma tenere iuvat.

Gertrudis Maieriae Udalric. F. tumulus.

Mense fuit virgo Mareria mortua Maio,
Quae Nymphas inter ceu rosa verna fuit.
Me miserum! quae fata manent! quae tempora restant?
Quo solet enasci, si rosa mense perit.

II.

Si charites pereunt si virtus interit unquam,
Virgine debuerant hac moriente mori,
Hic pudor, hic pietas hîc gratia conditur omnis:
Virtutum cumulum dixers haud tumolum,

Mors non Metuenda.

Horreo cur adeo mortem? nec abhorreo somnum?
Mors sopor est, rursus mortis imago sopor.


page 497

Deo se permittit.

Sponte sequar, quocumque volet divina voluntas,
Sponte sequar, quo me fata, Deusque vocant.

Ad Ioannem Weidnerum de filiola ipsi nata.

Auctus filiola postquam, Weidnere fuisti,
Vota recens natae fecit amica cohors.
Scire cupis mea vota? precor iuvenilibus ut sit
Luminibus, quando creverit illa dolor.
Corporis egreii speciosier ncola mens est,
Aedibus et pulchris pulchrier hespes inest.

Ad Christianum Distelmeierum.

Christiades patriae decus admirabile gentis,
Quod si sunt Samii dogmata vera Sophi,
Qui functas animasin nos migrare docebat,
Viuendiqenova conditione frui.
Quid mihi quid reliquis de te seutire licebit?
Cui multas animas cernimus esse daras.
Te Sophiae pariter, Legumque seientia clarum,
Omnibus et oratum lingua diserta facir.
Musa tuum nomen numerosis ratibus addit:
Nectis in argutos, verba diserta modos.
Haec non unius sunt laudes, alteriusue.
Quin etiam in multis rarius esse solent.
Ergo tuo plures animae sub ciorpore degunt:
Aut tua par reliquis omnibus esse potest.
Aut, (hoc si nimium est:) unus ter maximus Hermes
Ab ditus in membreis est habiiatque tuis.

Ad Adamum Trazigerum IC.

Nuper Traziegerus vibrabat fulmina linguae,
Cumque pericleos funderet ore sonos,
Flexibilis subitos linguae Cyllenius imbres
Miratus paulum cum tacuisset ait;
Ille potest, (poterir si de morralibus ullus
Cum Cicerone loqui) cum Cicerone loqui.


page 498, image: deld0498

Ad Ludovicum Urabitium equitem Carinolanum.

Das Ludovice tuae mihi Stellae quando Dianae
Linteolum, docili quod Deae pinxit acu.
Gratus ago grates sed cum simulacra puellae
Illrus ut cupiam picta videre rogas.
Cum semel aspexi tum clamo: reconde, reconde
Picturam vetitâ ne pietate colam.

Ad Paulum Melissum.

Versibus extollit tua musa, Melisse, Rosinam,
Haslobii quondam cara Rosella fuit.
At Rosemunda suis Mellemannum cepit ocellis,
Lynceolas quamquam sprevit is ante Deas.
Unusquisque suos in caelum tollit amores;
In medioest pomum Dardaniusque Paris.
O Pari si dederis Rosemundae poma sequestrem
Te sibi qui cupiant vesper et ortus erunt.
Sin capierte dante Rosina Rosellave pomum,
Tum Paris arbitrium qui ferat alter erit.
Teque Lycambeos dicam metuisse poetas,
Quo magis ex animo non lequerere tuo.

Ad Nicodemum Frischlinum.

Cum tibi sponte fluant meliore poemata venâ,
Quae tibi divinus fundit Apollo domi.
Mirari possis, mea cur tibi carmina mittam
Ferrea: sed non haec res ratione caret.
Aurea quam tua sint, quam culta poemata pangas,
Ignores si non deteriora legas.

In sententias Ciceronis.

Pellaeo iuveni, qui floruit inclitus armis,
Et comes et socius semper Homerus erat.
Bellica cum freneret campestri buccina cantu,
Esset et in castris militibusque furor.
Non ratione mihi diversa fidus Achates
In rebus cunctis iste libellus erit.
In cuius fibris Romanae glbria linguae


page 499

Conditur, atque sitae sunt Ciceronis opes.

In easdem.

Hic licet exiguus, tenuis, gracilisque libellus
Sit tamen ingentis res Ciceronis habet.
Thesauris opibusque tot est, tantisque refertus,
Integra ut esse mihi bibliotheca queat.

In easdem.

Si quem larga movent Romanae flumina iinguae,
Is vivos latices hîc Ciceronis habet,
Et si quem mores formandi norma iuvabit;
Is Latii voces hic Salomonis habet.
Et si quem copiunt veterum monumenta Sophorum
Ille hic multorum mentis acumen habet.
Et quem delectat dicen di flosculus ille
Hîc flores omnes omnium habere potest.

In Musicas nonnullas Cantiones.

Thebano cantante stupes Amphione muros,
Surgere, et in certos saxa coire modos.
Per mare Delphino miraris Ariona vectum?
Auribus acceptas dum ciet arte fides.
Orphea laude vehis, deducere montibus ornos,
Et stupidas dulci voce tenere feras.
Desine con centus excollere laude vetustos:
Nescio quod, maius surgit in arte decus.
Huc ades, et dices Amphiona, Ariona et ipsum
Orphea tam dulces non cecinisse sonos.
Angelicos etiam, (si fas est dicere:) caeli
Ad numeros similes ludere credo choros.

In picturam Veneris a Rudolpho Sirigatio, equite Florentino sculptae.

Hanc (Venerem vivam vis cernere?) cerne tabellam:
Quae Venus est? si non talis imago Venus.

In Nomenclatorem amicorum.

Consitus cgregiis si floribus hortus amatur,
Hic poterit gratus non minus esse liber.


page 500, image: deld0500

In quo ceu flores, plantant sua symbola amici,
Artibus ingenuis, qui studiisque favent.
Affer amice bonas herbas; urtica maligna
Inter odoratas ne videâre rosas.

In arma Ranzoviorum equitum Cimbrorum.

Sunt duo quae faciunt ut quis sit nobilis Ars. Mars:
Maior ab arte venit gloria, Marte minor,
Maxima nobiliras a laude paratur utraque,
Ut consummatus sic coalescat honos.
Una Minerua Dea est studiorum, divaque belli,
Praesider ingeniis, militiaeque favet.
Nobilis inprimis igitur Ranzoovia gens est:
Stemma perantiquum ceu, Clypeusque probant.
Arma nitennt dunlici. reseo nineoque colore:
Unus erit belli pacis at alter erie.
Cur non sanguinei roseus sit tessera belli?
Candidus ingenuae non nota pacis erit.
Quis neget? huic genti sub avito tempore quod sit
Indele partus honos sanguine partus honos.
Quis tales, tantosque viros non iure fuisse
Heroas veteres, semideosque puret.

In arma Ioannis Maieri IC.

O quem praeclare Maieri filia in armis
Candida cum rubra stant, niveaque rosa.
Suavius ingenio mihil est, nil moribus huius
Purius ô apte lilia iuncta rosis.

In arma Cunradi Leii P.L.

Vir sedet in gales Leii, cui pectus apertum,
Non hominem ingenuum frons simulata decet
Si quis, quod res est loquitur. cui vera probantur,
Hic placet ante homines hic placer ante Deum.

Sorte sua contentus.

Eic saturest haustis qui non sitit amplius urnis,
Sive bibat multum, seu bibat ille parum.
Non opibus pollens sed qui nihil amplius optat,


page 501

Hic locuples satis est, sic opulentus homo.
Est hominis dives mens sed non cista, vocanda,
Non tibi tam magnum convenit arca decus.
Esse quidem teuni locupletes possumus in re:
Possumus ex paruo fonte levare sitim.
In mediis contia sitiebat Tantalus undis,
Inter aceruatas est ut avarus opes.

Umbrae similis invidia.

Quaelibet effingit nihil est qua vanius, umbra,
Exprimit at mendax cuncta colore nigro.
Rebus t ad lucem positis non congruit apte,
Cum sit iis maior sit quoque saepe minor.
Invidus est talis:; deceptus imagine falsa,
Res paruas auget magna minora facit.

Contentio non appetenda.

Ad cenam quondam non invitata Deorum,
Venit Eris: ceu nos fabula prisca docet.
Non opus est saevas studiose accersere gugnas,
In coetus nullo Rixa vocante venit.

Humilia apud Deum gratiosa.

Nubigenae cur sunt inculta cacumina montis,
Infima cur vallis, ob quod ametur habet.
Floribus halat enim naresque iuvantibus herbis,
Quas riguis inter rivulus errat aquis.
Hic pia sargitur nobis sua munera tellus,
Hîc hominesque suos constituere lares.
Nempehumiles Deus almus amat sublimia spernit:
Natura exemplo quod docet ipsa suo.

Obtemperare debet qui vult imperare.

Ascendit ceu non agitata canalibus unda,
Si non sub terras ante feratur aqua.
Sic animos allis primum submitte superbos,
Qui cupis alta tuum ferre per astra caput.

Nimia fortuna stultos facit.

Quem fortuna suis complectitur arctius ulnis,


page 502, image: deld0502

Eripit augustas huic rationis opes.
Sic hedera, amplexata quod est id strangulat et sic
Prae nimio fetum simia amore necat.

Opes ubi comparandae.

Hîc, numero ranas ubi crebra Ciconia vincit,
Vix magna tenues arte parantur opes.

Interest quo loco versere.

Flore suo iecori sambucus commodat aegro,
Hic in delitiis, in pretioque foret.
Ni locus abiectus contemptam red deret ipsam:
O quantum est, celebri si videare loco.

Amoris imago puerilis.

Delirant in amore senes. hinc iure Cupido,
Ut puer, est pictus: reppuerascit amans.

Amor cur nudus.

Quaeritur, induti cur non pingantur Amores:
Causa subest, nudos ad sua bella vocant.

Amor nudus.

Scire cupis, careat cur vestibus ardor amoris,
Nudus amor nullâ dissimulatur ope.
Frigora vestitum deposcant: ignis amoris
Nudus agit; vult et se sine veste coli.

Amor post funera durat.

Quae patulis ramis viridantis inhaeserat ulmi,
(Me miserum!) arentem nunc quoque vitis amat.
Cur Deus arboribus tantos insaevit amores?
Castus ab extremo funere duret amor.

Res transit cum onere

Duxit ut uxorem gravidam pro virgine quidam
In gemino dixit iure peritus homo.
Quam bene sit sponsus pater hic simul atque maritus
Nam cum res transit tum quoque transit onus.

Unde noverca nominetur.

Qui noceant, arcus, accursius esse novercas
Falsus ait: sensus non satis iste facit.


page 503

Germanae matris vix larua, vel umbra noverca,
Non arcus nocuus sed novus Orcus erit.

Auctores debet poena tenere suos.

Infligi poenas delicti auctoribus aequum est,
Non aliis; per se qui nocuere nihil,
Qui non consilium non auxiliumque tulerunt,
Quodque fuit factum, non habuere ratum.

Germana nobilitas.

Scribenda et facere, et scriptis facienda docere,
Est summum verae nobilitatis opus.
Nen patria hanc laudem, non splendor honestus avoril;
Inclita sed virtus hoc parit una decus.
Non haec ex opibus, sed honestegloria factis;
Ex animo nobis, non aliunde venit,

Ingenium bonis moribus destitutum.

Quid vigor ingen ii est nisi honestis moribus ornes?
Si desunt mores nil iuvat iste vigor.
Felicem nimium fortunatumque perillum;
Divitis genii si caruisset ope!

Diverso passu non via.

Passibus ambiguis uti, sed semper eadem,
Ire via ingenii est hoc sapientis opus.

Utendum foro.

Mollibus et blandis apud omnes utere verbis:
Asperitas odium duritiesque parit
Disce foro, et facilis rebus praesentibus uti:
Nec tibi in adverso flumine navis eat.

Antoniis dominantibus Cicerones e medio tolluntur.

Est oratori Ciceroni lingua revulsa,
Antoni factus quando triumuir eras.
Tum viget orator, cum libera publica res est:
Non ubi, quae libuit, cuncta tyrannus agit.
Nam quid prolixo sit cum sermone tyranno?
Una suis seruis syllaba cum sit herus.


page 504, image: deld0504

Et bonae causae patrono opus est.

Saepe sui decoris bona perdit fabula florem,
Histrio eam si non convenienter agat.

Annus profert fruges, non ager.

Non ager at tempus locupletat frugibus annum
Hinc in agris medio est frigore nulla rosa.
Sic non ingenio doctrina paratur et artes;
Et noctes, et mens est acuenda dies.

Futura incerta.

Cernit homo quidnam poscit contingere verum
Nullus homo certo scire futura potest.

In rem praesentem venire fructuosum.

Frugiferos Dominí faciunt vestigia fundos:
Dexter ocellus heri rite saginat equum.

Maturandum non cunctandum.

Est ubi flamma recens, exstinguet quilibet illam:
Ast ubi flamma volat non feret ullus opem
Esto celer nec agenda futuras differ in horas
Tardus habent magnae commoda parua morae.

Pro lege et pro grege.

Quae rex legitime defendat, sunt duo, lex grex,
Pro grege pro lege Rex bonus arma capit.
Is numeros implet laudati principis omnes,
Qui pro lege ciet proelia, proque grege.

Amor doret musicam, e Plutarcho.

Qui dolet aut gaudet vel qui furit, hi simul omnes
Membra movent, vocem flectere in ore solent.
Omnis amans gaudet dolet, afflaturque furore:
Musica quid mirum si sit amoris opus?

Voluntas ambulatoria et peripatetica est.

Rebus in humanis constantia nulla perennat:
Quid mirum totiens si varietur homo?
Pulchrum mane rubens sub vespere flosculus aret:
Arbors ecce comae quae viruere cadunt.
Nil levius Boreas quam taptat in aera, pluma:


page 505

Mobilius vento nil, nec inane magis
Instabilis res est, quae semper fluctuat, unda:
Non secus in constans voluitur usque rota,
Est vaga mens hominis, mutabiliorque voluntas
Flore, comis pluma flatibus amne rota.

Medice vivere est libere utuere.

Integer ut valeas, vive ad praescripta medentum
Nam quid vita foret, ni medicina foret?

Alphonsi regis dictum.

Non ille pondo tristium aegritudinum,
Luant vel unum debiti teruncium.

Cos linguae, vinum.

O quantum delet dulci facundia Baccho!
Ipse vel opeo Nectare Nestor exo.

Virga docet sed virgo domat.

Discipulis quod virga, novis est virgo maritis:
Virga solet pueros, virgo domare viros.

Senes amare desinant.

Cascus homo vitet, si non delirat, amores:
Nympha solet nodus Gordius esse seni.

Cupidinem iubet valere.

Vivere more meo volo; parue cupido valeto.
Nemo in amore suo vivere more potest.

Verus amicus quis.

Qui placido vultu non re solatur egentem,
Solis ut hiberno tempore splendor agit,
Verus amicus opem non spe, sed re tibi praestet:
Verus hic est, qui non ore. sed aere iuvat.

Mundus fortunae alea.

Alea fortunae mundus; sed tessera vita est.
Quem fortuna volet ludere, ludus erit.

Omnia sursum, deorsumque ferri.

Non secus. in liquidas ac terra resoluitur undas,
Aeris in partes rarior exit aqua:
Vim sed hic aetherei subtilior in duit ignis:


page 506, image: deld0506

In latices rusus crassior aura fluit:
Densior un da solo paulatim accrescit. eodem
Re hominum instabiles more subende fluun
Nommibus magnis homo seses ignobilie infert,
Quando cluan effert Marte, vel arte caput,
Degener at cortra maiorum dedecus ingens,
Parta perillustres nomina perdit avos.
Vos quibus est animi vigor ignerts, ardui in autas,
Ferte caput sursum mens hebes ima perat.

Indocti facile inveniunt patronum, ex Sebastiano Brandio.

Quam Dantes stupido parum venusto
Responsum dedit elegans. venustum!
Namque hic ex selido vir esse callens
Doctrinas, aliusque semidoctus
Vivebant simul: ille semidoctus
Se docto cupiebat ante fere,
Dicens: quid tibi quaeso profuerunt
Hi, quos in studia erogas labores?
Cernis? quam mea Principi probentur?
Quae dico facio, viden placere?
Multo me locupletataere Princeps:
Tu contra mihi, singularis artis
Quaenam praemia consequare, narra.
Dantes, ingenio vir explicato,
Hoc, inquit, video nihilque miror.
Magni suppeditant quibu patroni,
Fortunae soboles putautur esse.
Tu, cum non nimis arte perpolitus
Sis hui quam cito repperis patronum
Qui cum possit acumen aestimare
Tuum, tum similis tui sit ipse.
Mecoena fuerit mihi repertus;
Qui nostras sciat aestimare Musas,
Ac intelligat ista, Marte nostro,


page 507

Quae procudimus, et polimus arte;
Hic si contigerit patronus olim,
Ut nunc indole moribus que unico,
Te num mis etiam atque honore vincam.
Quam dam es stupido parum venasto,
Responsum dedit elegans, venustum!

Imperiti arrogantes.

Plenior est fastu, tantoque superbior omnis,
Quo virtute minus, quo minus arte valet.
Sic pingue do natat quantumnuis sordida sursum,
Et sibi suprem um vindicatalta locum.
Saepe minuaa nitent auri mentita colorem,
Defrauduntqueoculos lumine saepesuo.
Quid levius fumo? se tollit in aera fumus:
Quid vox est? tamen haec per nemus omnem fremir.
Delia plena cient nullum pulsata fragorem:
Ad digiti tactum vas, quod inane, sonat.
Horr dus in solida numquam fremit arbore ventus;
Frugis inops sursum tollit arista caput,

Suae quisque faber fortunae

Non sors te fugiet; modo tu non desere sortem.
Fortunae propriae est quilibet ipse faber.

Amor eliciendus, non exprimendus.

O miser hic armis qui vult metuendus amari!
Artis amor res est ars in amore valet.

Ab externis non iudicandum.

Plena sub arenti succi iacet arbore radix:
Mensque sub exili corpore magna latet.

Conscientia mille testes.

Instar vituti theatrorum conscia mens est:
Is facit ex animo, qui sine teste facit.

Conscientia dat Ianitores.

Non quod homo fastu tumet at quod crimina celat,
Excubat occlusas ianitor ante fores.
Quem mihi monstrabis? foribus qui possit apertis


page 508, image: deld0508

Vivere non cupiat, qui sua facta tegi.

Malis displicere gloriosum.

Tanta volun ati laus displicuisse malorum,
Gloria quanta bonis est placuisse viris.

Aliud laus aliud laudatio.

Plurima laudantur, sed non laudatio laus est:
Non est in verbis gloria, rebus inest,

Invidiae morbus pervagatus.

Totus flagraret terrarum febribus orbis,
Febrilis morbus si foret invidia.

Amor et livor cognati.

Sunt fratres et sunt germani, Livor, Amorque:
Ex oculis etenim natus uterque fuit.

Mors et sors stata, et definita.

Unumquemque manet sua, res certissima, mors, sors:
Mors sua quemque manet; sors sua quemque manet.

Pulcherrima sipuliura.

Si quid habent tumuli quo delectemur honoris:
Visuntur variis pulchra sepulchra locis.
Hic iacet invidia maiori postuma cuius
Laus in amicorum corde sepulta iacet.

Ad claram Hespero, Luciferoque clariorem.

Quae vultus radiis superas Hyperione natum,
(Unde tibi nomen splendida forma dedit:)
Elige me, vultusque mei ne quaere nitorem;
Ingenuae potius lumina mentis ama,
Si tibi qui facie potetit te dignus haberi,
Solus amatorerit: nullus amator erit.
Ergo fores mihi Clara tui pandantur amoris:
Nam volo prae cunctis intimus esse tuus.

Ad puellam quandam.

O Speciosa magis quam relligiosa puella,
Scintillans oculis luminibusque vaga:
Dic cur sacra facis lychnis ardentibus utens?
Ah noli cum sit pro face forma tua.


page 509

Mentis inops taedas Phoebeis ignibus affert:
Sic, tua qui facibus lumina lustret, erit.

Unde Rosemunda nominetur.

Nomen haber cui non rosa par Rosemunda rosarum,
Si generosa rosa est haec generosa rosa est,

Rosa similis dissimilisque Rosemundae.

Quaeritur ob causam qualem Rosemunda puellis,
Una sit e cunctis nomen adempta rosae.
Illa quidem iuvenum specie delt ctat ocellos:
Ut facit, est nulla quae rosa vulsa manu.
O re suo iunenum specie dele ctat ocellos:
Halitus huic roseo dulcis ab ore fluit.
Deinde colore rosas post se formaque relinquit:
Sen niveam malis cernere, sive rubram.
Eius et est duplici fec es ita mista calo e,
Ut nihil hac una pulchrius esse queat.
Verum non laedit digito, nec acureine pungit:
Ut facit est si inis quae rosa cincta suis.
Tacta nec emoritur, nec contrahit avida siorem:
A me tacta magis floret et usque rubet.
Nunc ego quid dicam quaerentibus est rosa non est:
Non Rosemunda rosa est sit Rosamunda Dea.

Rosemunda triumphatrix.

Quando tuam facrem in veer Rosemunda, decoram,
Et doctos mores, sulphure sede sitim,
Queque magis video, magis opto videre: quid hoc est?
Tu mihi vitam oculis das oculisque necas.
O mea tu domitrix ô victrix! o superatrix!
Crede mihi invisa [(transcriber); sic: invida] est te sine vita mea.

Apotheosis Rosemundae.

Scire cupis, quo sic Rosamunda videnda sacello,
Quam nos in scriptis diximus esse Deam.
Nonea structa manu non saxea templa frequentat!
Intima sed nostri viscera cordis amat.
Namque meis animi, ceu templo. senlibus imis


page 510, image: deld0510

Sessitat. hicilli rens mea saora faeit.
In cerebro Dina depicta locatur imago,
Cui tenue ingeninm laude, et amore litat.

De nomine suo iocatur.

Mellemanus ego vocor hinc mea de Rosemunda
Quod scribens versus est lita melle manus.

Est a roseto vulneratus.

Ungue rosas dias dum carpo laetus in horto,
Vulnerat incautas improba spina manus:
Hei mihi! quid dixi? colludere spina volebat:
Hoc Rosemundiolae vulnus amoris erat.

Cum sua effigies Cherubinae mitteretur.

Cernis? ut Albertum subtili pinxerit arte,
Omnibus illa modis ingenuosa manus?
Cernis ut efficti si vivus anhelitus oris?
Cernis ut ex oculis luceat eius amor?
Me tibi do, quando tibi de Cherubina tabellam,
Quam nequeo sequi corpore mente sequor.
Omnia quae tabulae facies mihi feceris ipsi:
Illam ferto oculis, fer Cherubina sinu.
Ipse mihi invideo picturam vivere vellem,
Et fieri contra me simulachra velim!
Dulcibus his poteris vitam inspirare labellis,
Nectareo quotiens osculum ab ore feres,
Sed quid ago? mea mens pictura vivit in illa,
Umbra que sum tantum namque anima est, ubi amat.

De Rosimunda cur tam multa scribat.

Non ego lymchatis ut vatibus inserar opto,
Ut redimantque meas laurea serta comas.
Scribimus igniculos Rosemundae, seribimus aestus;
Rivulus ingenii dum fluit uber aquis.
Ex immortali mihi virgine postuma fama
Quaeritur: haec olim laus mea laurus erit.

Suus Enthusiamus

Cum scripsi totum de te Rosemunda volumen,


page 511

Tunc insanus ego cum ratione fui.
Tunc mea divinum sensit mens Enthea raptum:
Quam bene dictavit verba disertus Amor.

Echo.

Echo me recreat; nam cum rogo. num Rosemunda
Charior est vita? tum bene dicit. Ita.

Interna non externa contemplatur.

Non tua quod vario toga pulchra colore coruscat,
Ceu quoddam numen te Rosemunda colo:
Sed quod es in facie formosa, quod indole pulchra:
Non sine te vestis tu sine veste places.

Ad Christophorum Firxium, equitem Livonum.

Cogimur â patria longum tellure remoti
Cumque bonis Firxi vivere, cumque malis:
Italiae socios dum nos iuvat ire per urbes,
Inque peregrino degimus orbe simul.
Multa quidem (fateor) dep endimus esse notat
Digna nec in quovi conspicienda loco,
Ausoniae quis enim miracula plurima terrae,
Et Latiae dotes enumerabit humi!
Inus, Iberus, Arabs Scytha quicquid, et ultima Thule,
Aetiliopumque tenent, Antipodumque plagae;
Omne domno per aquas a Solis utraque petitum.
Urbs Venetum et Ligurum lanua dives habet.
Quid loquar? ut semper formosum videat annus,
Purpurei hic sempertempora veris eunt.
Cultaque quid referam viridaria. grendior ex his
Est Florentino fama parata Duci.
Quaeque nec erubeant habitare palatia Reges?
Artif ci sunt haec aurea structa manu.
Virgo suum, taceo, quibus ignibus urat amantem:
Hîc Venus, hic volucer sceptra cupido geris.
In Latio, (si quae magni intra moenia mundi
Fulchra videre ltcet) pulchra videre licet.
At minimum est genium regionis cernere nobis:


page 512, image: deld0512

Nos decet hoc aliud quaerere maius opus.
Natio ut ingenio quo praedita, quas eolatartes
Virtutem et vitia est noscere cura prior.
Indocti nec enim sumus ima ex faece popelli,
Qui simul ex aequo magna minutam stupet.
Splendida iuramus nos lumina doctrinarum,
Nos mones Hertruset lingua polita soli.
Omne quod ad vitae communis pertinet usum,
Disctmus urbs ut sit utque regeunda domus,
Quicquid abexemplis laudabie cernimus esse,
Mella laborantum sugimus instar apum.
Suntalii contra qui. (bcur aranea) virus,
Per quode eat pessum membiaque mensave, bibunt.
Hic pecudes Circes at not imitamur Ulyssem:
Sa pe sed utiliter qui saciebatiter.
Hic so audax penetrat Cyclopis in antra profunda:
Attamen ilaso corpore sespes abit.
Solis ascente Perlustrat ovesque bevesque:
Scit amena sacris abstinuisse manes,
Atraque Tartarei descendi ad atria Ditis:
Et tamen ad superos scit revocare gradum.
Per Scyliam quoque tendit iter rabidamque Charidiem
Nec amen aequoeo vertice scriptus obit.
Tincta ven: ficlis degustar pocusa Circes:
Pristina ferma tamen non violata manet.
Accedit populos vescentes munere loti.
Nec tan en hac, captus fructibus haeret humo,
Sirenum cantus patula bibirt aure caroros:
Nec mens deicitur de statione sua.
Nam nequam ingeniis im conflictarier aequum est;
Emicat e spinis ut generosa rosa.
In mediis olet ut fragrantius ambra cloacis:
Detrahit impurus nil ab odore locus.
Coraliis quoque cum roseum amisere colorem,
Redditur e merdae colluvione rubor.


page 513

Hoc est cum primistibi, Firxi mente notandum,
Quem sua certa manent praemia, certus honos.
Nam tibi sed, ne me credat quis verba dedisse
Auribus ulla tuis, dissimulabo, Vale.

In tempora et mores, ex Tacito et Thucydide.

Temporibus nostris homines virtute relicta
Paenitet esse bonos et pudet esse probos:
Nam, secusac olim, vitium Germania rides.
Deseruere bonos praemia, poena malos.
Induimus vitiis virtutum pallia honesta:
Exuimus contra debito honore decus.
Innumerae, ancipîtesque regunt nunc omnia leges.
Ast olim mores plus valuere boni.
Praestaret certis et iniqueis legibus uti,
Quam regieriustis, ambiguisque forum.

In puerum patritium.

Me puer informare cupis: sed porca Mineruam,
Indoctus me vis quando docere, docet.
Quod sim Caluini, Rameaeque castra secutus,
Dicis adhuc annis, ingenioque puer.
Dixeris hoc iterum; correpto robore rami
Efficiam ut raso vertice caluus eas.

Filius degener.

Filius ex claris magnisque parentibus ortus
Quaesitus, cur tam degener esset? ait:
Corporis obscoena genitor me parte creavit:
At cerebro est sapiens creta Mineru Iovis.

In hybridam, ex Herodoto.

Ex patre plebeio, generosa matre creatus:
Natus equa ac asino quid, nisi mulus, eris?

In comptulum.

Corde carens cerebroque nimis te vestibus ornas:
An Fryxea mihi non videaris ovis?

De superbo superbe scriptum.


page 514, image: deld0514

Cum puero nequeo Iunonis vivere. possum
Non ego maior ferre, nec ille parem.

In sobolem e thermis quaerentem.

Hic, ubi dives haber fumantes stiria thermas,
Fonsque salutiferas Dobla ministrat aquas.
Nuper homo sterilis cum coniuge lavitobesa,
Qui pigerad Veneris proelia miles erat.
Non temuit risum renerorum mater Amorum,
Et rosi o tales fudit ab ore sonos:
Si vobis Bacchus sua dona Ceresque negavit;
In tepidis me non invenietis aquis.

In Rufam.

Rufa tibi sterilem manibus cum tangeret alvum,
Daemonis auxilio quae sibi fidit, anus:
Vidit, et audivit vestros non nemo furores,
Et ridens tales edidit ore sonos:
Si nihil amplexus potuere iuvare viriles,
Arida quid vetulae proderit ista manus?

In Fuluiam Flaviam.

Fuluia te fulcis magno Pygmaea Cothurno,
Ut minima e rebus ne videare malis.

In rusticam deformem.

Quod si thersites hodierno tempore vivit,
Et similem prolem sperat habere sibi:
Rustica te ducat. thalamus sic vester habebit,
Non Veneres, Charites; sed Furias, Lemures.

In consulem inconsultum.

[transcriber: metre defective] Summe Consulem creari oportuit?
Sibi unice qui consulit; non civibus,
Non Curiae non commodisque publicis
Praeclarum ô interagnos consulem lupum.

In Chymistam.

Dum metuens mortem, potabile conficit aurum,
Confecit quidam quicquid habebat opum.

De aedium venditore, ex Laertio.


page 515

Ebrius assidue, mirum, si vendidit aedes,
Euomuit dominum nam temulenta domus.

De se.

Nec volo, nec possum, nec debeo quaerere laudem:
Virtuti sponte est, corpori ut umbra comes.

Verbum Dei librorum lapis Lydius.

Quo minus est auctus fontique propinquior amnis
Hoc sine sorde, putri purior ille fluit.
Quo magis accedunt ad Biblica scripta libelli,
Hoc homines melius de pietate docent.

Amicitia.

Verus amor non est, nec verus habendus amicus,
Si quis ad extremum non amat usque rogum.


page 833

IULII MICYLLI PALATINI.

In natalem redemptoris nostri Iesu Christi.

ANnua natalis venerunt tempora Christi,
Cuncta Deo festa sint operata die.
Huc ades interpres Diuûm, natique patrique
Spiritus, et vivi vivus amoris amor.
Huc ades, ôwitae splendor, qui cuncta gubernas,
Cordaque caelesti lumine nostra riga.
Venit enim longum lux exspectata per antium,
Illuxitque novo sidere fausta dies.
Qua Deus, et rerum Sator et genitoris imago,
Prodiit e casta virgine natus homo.
Et tandem nostri magno superatus amore,
Ingens pro nobis pertulit illud onus.


page 834, image: deld0834

Ut simul humani formamque et corporis artus
Indueret supera lapsus ab arce, Deus.
Nam pater omnipotens caelo miseratus ab alto,
Noluit humanum perdere morte genus.
Ne, quos aeternos, divis similesque crearat,
Perpetuo traherent corpora pressa iugo.
Neve etiam tantis venturi prisca nepotes,
Suppliciis luerent crimina sontis Adae.
Ergo ut primorum ablueretur culpa parentum,
Has genitor natum iussit obire vices.
Aeternique volens subiit mandata parentis
Filius, errantes nos miseratus odes.
Filius effigies patris, atque aequeva potestas,
Veraque personis de tribus una Dei.
Atque Deum, quem non vasti capit ambitus orbis,
Claustra tenent uteri virgo pudica tui.
Nam vigor omnipotens, et inenarrabile verbum.
Viscera divina casta replevit ope.
Iamque Iovem rutilus Sol circum mensibus actis,
Gaudia purpureis nostra ferebat equis.
Cum nova virgoparens tecto sub paupere natum
Edidit, illaesa virginitate, suum.
Sed neque tunc violas tellus neque prata ferebant
Gramina, nonsegetes vonrere cultus ager.
Horrebant montes, horrebnne frigore silvae,
Florebant Solymis balsama nulla iugis.
Te quoque sancte puer non divite splendida cultu
Excipit aut Pario marmore fulta domus.
Sed casa fumoso desertaque culmine tecta,
Qua paries taro vimine textus erat.
Ne tyrio nudum texit velamine mater,
Frigida adhuc tenero ne qua noceret hiems.
Vidit in agresti stipula ad praesepe iacentem,
Pervia qua ventis stabat aperta domus.
Pro pluma foenum, pro molli stramina lecto,


page 835

Pro thalamo stabulum deficiente fuit.
Quique homines, maria, et caelum qui conditi altum,
Hospitii toto vix habet orbe locum.
Ergo tantus amor nostri fuit, optime rerum.
Sancte puer, pupuli spesque salusque tui.
Ut generis tollens contagia, flebile nostrae
Indueres carnis Christe redemptor onus?
O felix tali partu Iesseia virgo,
O felix tali prole beata parens.
Ipse chorus superum gentes felicis Olympi,
Et quidquid caelum, quidquid et orbis habets
Insuetum mirantur opus totumque per orbem
Auctori plaudunt cuncta creata suo.
Ipsi quadrupedes terrae, volucresque feraeque
Laetitiae produnt conscia signa suae.
Cernunus ad cunas pueri procumbiat asellus,
Et dominum in nuda pronus adorat humo.
Et bos a laeva tepidum flans ore vaporem
Fumificis arcet flatibus arce gelu.
At populi quescumque videt Sol ipse recurrens
Eoum late per mare, et Hesperium.
Pulchra renascentis mirantur tempora mundi,
Aetas maiorum qualia nulla tulit.
Est locus extremis procul hinc habitatus ab Indis,
Qua videt exoriens Persida Phoebus humum.
Terra ferax regum magnorum et gentisavitae,
Auro deliciis, ubere terra potens:
Illinc stella micans tres ad cunabula reges
Laeta Palaestini duxit in arua soli.
Non haec pallentem referebat crine cometam,
Purus erat clari sideris ille nitor.
Inter et innumeros astrorum atque aetheris ignes
Sola fuit media lucida visa die.
Cuius ut haud dubios ortusque obitusque notarunt,
Aut magni genium numinis esse putant.


page 836, image: deld0836

Aut aliquem mediis Superum de sedibus ortum,
Imperio populos qui sine fine regat,
Vel qui ventutae quondam nova gaudia vitae
Adferat atque omnis sit medicina mali.
Tres igitur summa lecti de gente Tyranni,
(Illud et in precio tum quoque nomen erat.)
Quaesitum veniunt felicis munera partus,
Humana genitum d'que parente Deum.
Atque iter emensis bissenum forte dierum
Contigit opta meta petita viae.
Iamque ubi perventum est quaesitae ad limina sodis,
Vasus et intacta cum genitrice puer.
Ordine procumbunt subnixo poplite reges,
Fundentes humili talia verba sono.
Salue sancte puer salue divina propago,
Qui mare, qui terras, sidera quique regis.
Has tibi primitias Myrrham Nabathaeaque tura
Per longas serimus, Mystica dona vias.
Suscipe submissos regum rex maxime reges,
Blandaque nos recreet numinis aura tui.
Tu genus et regnum, tu nobis sceptra dedisti,
Auxilio haec eadem sint sine tuta tuo.
Haec illi atplacidis puer ut subrisit ocellis,
Divinus roseo venit ab ore vigor.
Nec minues et furias aliorum, et inutile votum,
Insidiatrices sensit et ille manus.
Nondum flava quater Tithonia viderat albos
Hesperio mergi gurgite Solis equos.
Ecce novi tanto perculsus nomine regis,
Herodes varia cogitat arte dolum.
Dumque animo crudele nefas meditatur iniquo,
Eheu quot Stygiis corpora mersit aquis.
Ne quid regali quondam de sitrpe supersit,
Occupet aut patrii debita regna soli.
O infelices natorum sorte parentes,


page 837

Matribus ô miseris illa nefanda dies.
Quamquam idem exsoluit meritas pro crimine poenas,
Caesorumque pari funera morte luit.
Si modo par potuit superis ea poena videri,
Qui iustis oculis omnia facta vident.
Pro tot natorum sceleratum milibus unum
Immeritis ficca morte perire virum.
Qui meritus graviora fuit dignusque dolores
Assiduos, vivo corpore, ferre graves.
Caucaseae volucres levioris poena rapinae,
Atque Promethaei praemia digna doli.
Tantalidesque undae, saxumque Ixionis ingens,
Durius et si quid criminis ultor habet.
Non satis aequarent iustas pro talibus ausis
Poenas, heu quali caede piandus erat?
Dignus erat mortis toties sentire dolores,
Et toties sceleris conscius esse sui,
Crudeli quotquot natorum milia letho,
Corporaque indigna morte perempta, dedit.
Verum haec iudicio stant compensanda Tonantis,
Praemia pro merito qui sua cuique dabit.
Ergo Palaestina puer alme relinquere terras
Cogeris. et longas quaerere nocte vias.
Cuncta que dum placidos capiunt animalia somnos,
Ipse sub obscuro sidere tendis iter.
Exul in hoc mundo, mundum qui condidit, errat,
Paruulus et lactens et sine voce puer.
Et petit exilio veterum loca nota parentum,
Pressorum tristi sub Pharaone iugo.
Septima iamque ierat maturis frugibus aestas,
Dum Nili vitreas accolit hospes aquas?
Cum nova Niliacas vulgata est fama per urbes,
Vindicis irarum nuntia fama Dei.
Scilicet horrenda consumptum morte Tyrannum,
Insidias puero qui meditatus erat.


page 838, image: deld0838

Nox erat et roseis per caelum cornibus ibat
Luna, vehens curru somnia mille suo.
Iosephus dulci languentia lumina somno,
Atque humili dederat memebra levanda toro,
Ecce sed ante oculos caelestis venit imago,
Et placido tales edidit ore sonos:
Fortunate senex taline quiete potitus,
Et molli pressus membra sopore iaces?
Surge age surge senex, vigila, et mandata Deorum
Exequere, ad patrias i rediture domos.
Solue metum, feret haec aliquam tibi fama salutem,
Fata iubent notas te remeare vias,
Occidit, expleri mentem qui fanguine nati,
Et voluit tanti funeris esse nocens.
Haec ubi dicta dedit, tenuesque recessit in auras,
Aetherei repetit limina nota poli.
Iamque ubi nox oculis cessit, somnoque peracto,
Opprimit exoriens sidera prona dies.
Longaevus dubia turbatus mente Sacerdos
Consorri memorat somnia visa fuae.
Agnoscunt mandata Dei, simul innuba mater
In gremio puerum collocat ipsa suo.
Ingrediturque viam, numen tutatur euntes,
Dextraque custodis protegit alma Dei.
Non glacialis hiems illos, non terruit Auster,
Frigora nullius causa fuere morae.
Ipse puer ventos, et saevos cogitur imbres,
Multaque longinquae taedia ferre viae.
Sic visum superis, vult hoc divina voluntas,
Unum pro nostris omnia ferre malîs.
Unde tibi Deus omnipotens, pater unice rerum,
Sit tibi lans omni pro bonitate pater.
Qui genus huma num mediis e faucibus Orci,
Duxisti infernas per Phlegetontis aquas.
Ergo tuum Eois durabit semper inoris


page 839

Nomen, et Hesperiis, et sine fine decus.
Et tibi sancte puer magno consorsque parenti,
Gratia pro meritis, laus sit honorque tuis.
Qui ne quos veterum labes et culpa parentum
Perdidit, aeterna crimina morte luant,
Itsonti, immeritas soluisti sanguine poenas,
Ospes, ô mundi maxima Christe salus.
Solus ab horrenda qui nos caligine noctis
Duxisti ad superas lucida regna domos.
Tu reque mortalis tota cerba pericula vitae,
Nec tristes Erebi detinuere lacus.
Quo minus antiqui perferres criminis iram
Ac tot pro nobis subicerere malis.
Per te Tarta rei poenas effugimus Orci
Per te servati libera turba sumus.
Te veniente die, te decedente canemus,
Dum caelum stellas, dum mare voluet aquas:
Te pueri, innuptaeque canent nuptaeque puellae,
Et laudes dicent Christe benigne tuas.
Quin et sincero, quos serior occupataetas,
Cum lacrimis fundent, quas decet, ore preces
Ambrosioque Deus qui spiras numen abore,
Aegraque solando pectora nostra regis.
Sit tibi cum Nato, sit cum genitore perennic
Gloria sit sem per lausque decusque tibi.
Tu mentes hominum divino accende calore,
Cordaque caelesti nostra vigore riga.
Ut simul aethereis aeterna luce fruamur
Sedibus, Angelici pars quota facta chori.

In Calendas Ianuar.

ECce iterum feste Iani venere Calendae,
Purior et solito fulget in orbe dies.
Et iam bisseno peragrato sidere Phoebus,
Ad iuvenis properat signa ferentis aquas,
Ergo decet superis meritas persoluere saudes,


page 840, image: deld0840

Et pura castas voce movere preces
Totus ut auspiciis eat hic felicibus annus,
Et reserat laetos et sine labe dies.
Totus ut ad pacem, studiumque reversus honesti,
Et procul hinc hostes, et procul arma fuget.
Iane pater, laetus, vultuque utrinque sereno
Huc ades, et placida tempora pace rege,
Horrendos casus, et tot discrimina rerum,
Et Martis prohibe triste furentis opus.
Te veniat nobis anni melioris origo,
Te, furor et praedae, vindice, cesset amor.
Cunctorumque pater finem da Iane malorum,
Claudantur geminae pace virente fores.
Namque exhausta satis multis Germania bellis,
Externo poenas milite fracta dedit.
Cognatoque peti vidit sua viscera ferro,
Quos aluit, natis facta rapina suis.
At tu fac redeant Saturnia saecula nobis,
Priscaque maiorum cum probitate fides.
Qualis erat multos veterum memorata per annos,
Numina cum nostris mista fuere locis.
Tunc cum regnabat, multoque in honore manebat
Laudibus Ascraei virgo notata senis.
Felicesque inter populos, gentemque beatam,
Maius adhuc studium relligionis erat.
Tunc erat in magno precio veneranda senectus,
Inque suo rebus utile consilium.
Florebat pax alma magis, pacisque ministra
Iustitia, et morum candida simplicitas.
Non rabies auri tunc, et tam dira cupido.
Non tantus Tyrii muricis usus erat,
Non caedes hominum, nec tanta pericula rerum,
Ortaque nec tantis bella fuere malis.
Parebat tum sponte sua, nec lege coactus.
Iusticiae populus, pacis amore pius,


page 841

Nulla erat ambitio terris, omnisque manebat
Intra fortunam, femina virque, suam.
Ducebat vir mansuetos ad aratra invencos,
Et solitum facili mente regebat opus.
Aut viridi recubans securus in arboris umbra,
Mulcebat tutas carmine pastor oves.
Interea variis assueta laboribus uxor,
Aptabat positis ligna cremanda focis.
Aut laetas pecudes, interque armentagravabat
Suppositos pingui et lacte recente cados.
Agrestique suos cantu solata labores,
Pendula femineum fila trahebat opus.
Aurea tunc vere regnabant tempora terris,
Auri inter populos cum minor esset honos,
O vos felices ô terque quaterque beati,
Laeta quibus vitae contigit illa dies.
O nimium felix prisci tam sancta vetustas
Temporis, atque aevo vita beata suo.
Ast haeceterno sunt committenda parenti,
Cuius ab arbitrio, quod venit. omne venit.
Ille aevum primus fecitque, et finiet aevum
Ultimus. et certo saecula fine regit.
Idem etiam praestet, sine sollicitudine praesens
Candidus, et felix, et bonus annus eat.


page 845

HENRICI MOLLERI HESSI

De obitu Philippi Melanthonis ad D. Eberhardum Roggium.

TRistis arenoso te Musa salutat ad Albi,
Clara Borussiaci lux Eberharde soli.
Cernis inornatam passis horrere capillis,
Et pulla claudos abdere veste pedes.
Cur adeo tumeant oculi faciesque requiris,
Cupressus turpet, cur premat atta comas.
Haec dolor et fletus vestigia maesta reliquit;
Hic color hic habitus tristia corda decet.
Addiderat lucem ter senis Martius unam,
Ex Iove qua fertur nata Minerua die.
A Sueonum gelidis ut tinibus ipse reversus,
Et grave per terras et mare passus iter:
Huc U Vitebergenses ubi labitur Albis ad agros,
Adverti cupidae lintea lassa ratis?
Ut senis audirem feli cia plectra Philippi,
Et quae cygnea carmina voce daret.
His neque sors petolans invidit et absona votis,
Quae non fortunae pars viciosa meae est.
Sed, dolor, haec nium brevis et mutilata voluptas,
Haec dolor, utilitas non satis ampla fuit.
Nam, semel impleto dum Luna sensceret orbe,
Vix licuit nobis illius ore frui.
Bis quater Eoo remearat ab aequore Mensis,
Qui te pido pinguem sole secludit humum.
Cum velut ex longo defessus calle viator,
Venit in attonitam languidis ille scholam.


page 846, image: deld0846

In primoque aditu pedibus titubantibus haeres,
Vix in Apollineum scandit anhelus ebur.
Scilicet in tandae iam tunc contagio febris,
Illius ex lasso corpore signa dabat.
Vir pius imposito voluit quoque munere fungi,
Vix licet ex sicco funderet ore sonos.
Sed tamen, hei. potuit vix quatuor inde diebus,
Officii partes continuare sui:
Namque dies, Idus quem mox comitantur Apriles,
Publica supremus verba sonantis erat.
Scilicet, accrescens horror luis improbus, illum
Amplius e tristi non tulit ire domo.
Non tamen interea scribendi a mole vacavit,
Sed tulit hoc laesis viribus aeger onus.
Egressum potuit, sed non inhibere laborem,
Nunc face nune vexans frigore membra lues.
Ipse quidem magno contem nens pectore mortem.
Hoc super astra piis esse sciebat iter.
Ergo dissolui verbis et mente petebat,
Ut pius in caeli spiritus iret opes:
Membraque continuis exhausta laboribus altam
In placida requiem consequeretur humo.
Sed qui per totam luctus resonaverit urbem,
Languidus in tristi dum iacet ille toro.
Quasque preces aetas et sexus fuderit omnis,
Colligere exemplis pluribus ipse potes.
Si pater aegroto decumbit corpote, tota
Num domus in lacrimas soluitur, inque preces?
Si caput afficiunt inimici triste dolores
Ipsiusne vicem cetera membra dolent?
Si longos sese inclinaut labefacta perannos
Fulera superstructum nonne fatiscit opus?
Si caligo gravis Phoebi iubar occulit an non
Haec mundi moles obitpefacta geinit?
Si Rex aeger apum, quo non examina planctu,


page 847

Qua non per cellas anxietate strepunt?
Ipse pater caput ipse sacrum, fulcrumque, iubarque
Et simul alueoli Rex vigil huius erat.
Hic igitur toro suspiria pectore ducens,
Sedulus in votis officiisque fuit.
Anxius indoluit sortem languentis iniquam
Proque illo crebras addidit ore preces.
Sed fatis nihil obstatieunt impune per omnes
Heu dolor assiduae nil valuere preces.
Incumbens validis per multas ectibus horas,
Illius exsuxit robora febris atrox.
Quam graciles, Roggi sets optime, gesserit artus,
Quodque cutem fuerit prater et ossa nihil.
Haec tamen invalidi quasi corporis umbra, labores
Quot? quantumque instar geisit Atlantis onus?
Bis septem totide mque annos, vivente Luthero
Grande iugum firmis nixibus ipse tulit.
Nunc post illius cineres cum quattuor annis
Sustinuit maius per duo lustya iugum.
Thesaurique fuit custos industrius ampli,
Huius opesala cri disterbuitque manu.
Pondera quae rerum qui tota aetate labores
Hunc exercuerint, quis memorare potest?
Non modo voce bonas U Vitebergae tradiditartes,
Explicuitque pia carmina sacra side:
Sed quoque multiplices nulla caligine libros
Edidet absentes erudiitque vitos.
Non secus ac vena sons lucidus ubere manans,
Gramina non tautum proximtora lavat.
Sed quoque diversis plena velut im brice pratis,
Ista rigaturas, sponte ministrat aquas.
Sic iter innumeris Sophiae monstravit in hortos,
Qui velapud Danags, Ausoniosue virent
Et pacra Pieridum sitientem pocla inventam
Ad iuga proclivi duxitamoena via.


page 848, image: deld0848

Si quos ad munus populum pubemue docendi
Sors et in hac pietas recta vocavit humo:
Illorum quoties studia exploravit? obivit
In sacro quoties munera iusta foro?
Dans aliis operam, digitis quot verba notavit?
Correxitque omni quot nova scripta die.
Quis sua vulgares emisit tela sub auras,
Ter serat haec habili ni prius ille manu?
Nullus erat, studio cuinon seruiret alacri
Auxilia abnueret cui sua, nullus erat.
Quem latet in sacris quam dura negotia rebus,
Cen denso obruerint illius imbre caput?
Per varios rerum casus. per mille viarum
Taedia per vitae multa pericla suae;
Saepe peregrinas est ipse profectus ad oras
Quas Lycus et Rhenus Danubiusque rigant,
Ut causam fidei sacris defenderet armis,
Contra degeneris vimque dolosque Papae.
Hoc seriptis hoc colloquiis, hoc gestibus egit,
Imperii celebres totius ante status.
Quid loquar hoc rerum quantis in turbina curis,
Succubuiticalidas quid memorabo preces.
Quas pro te, Christi cultrix, Ecclesia fudit
Pro Patriisque pia voce frequenter agris.
Istaque tam studi, curaque arbente peregit,
Ut fieri possint non meliore fide.
Et licet haud aequis tulerint ea mentibus hostes,
Innocuum variis arguerintque modis.
Non tamen istorum deterritus ille tumultu,
Ardua constanti munera corde tulit.
Non vis, non illum timor ex statione removit,
In qua se Christum notat habere Ducem.
Non tantas curasneque tot fulcire per annos,
Alcides rerum tam grave posset onus.
Quantas debilibus curas operasque lacertis


page 849

Ipse novem ferme gessit Olympiadas.
Qui per tot potuit sincerus et integer annos
Sub tantis operum molibus esse super?
Et qui nec neruos potuit nec pectora frangi,
Sic ut desineret munus obire suum:
Cum Latio quamvis ingrati Praesule fratres
Illi terrificis obstrepuere minis?
Ah quis tanta Dei cognovit munera? tanta
Quis grates egit pro bonitate Deo?
Desuper ille datus, nostrae velut anchora cymbae,
Vim contra Boreae dira minantis, erat.
Sed dum perpetuâ proram virtute teneret,
Ne quassam rapidi frangeret ira maris:
Caelitus has vires quis fundi agnovit in illum,
Ne per inhorrentes contereretur aquas?
Quis contra Boreae insultus, Austrique procellas,
Illum divinâ stare putavit ope?
Illi qui solidas ad agenda negotia vires,
Maxima, caelesti misit ab arce Deus:
Infragtles animos cor et ingens addidit idem,
Hostiles contra posset ut ire minas.
Nilque potestatem, Latii nil Flaminis astus,
Adversas mundinilque timeret opes.
Nilque moveretur mordacis acumine linguae,
Ingrati coetus opprobriisque nihil.
Vidimus ah rari nobis divinitus illum,
Esse datum, lustris totque fuisse super.
Ignari fuimus neque domum agnovimus illud:
Ad sese Deus has ergo recepit opes.
Noluit ingratis illum mundoque virisque
Et gravibus curis amplius esse super.
Et simul ac bissena dies et septima Aprilis
Volueret occiduos in mare solis equos;
Mors venit et nullo sacra membra dolore Philippi
Soluit, et in tristi linquit humanda toro.


page 850, image: deld0850

Sic occasus erat Phoebiatque Melanthonis idem:
Hei quantas tenebras est ca passa dies!
Hei quanta haec pavidum caligine terruit orbem!
Hac iubar exstinctum Teutonis ora tuum est.
Hac amiserunt tristes sua gaudia Musae
Hac decus amisit Phoebus Apollo suum.
Perdidit aeternos hac squalidus Albis honores:
Et tu delitias o Viteberga tuas.
Hic ubi sollicitas rumor pervenit ad aures,
Ipsius triplices fila scidisse Deas;
Horruit urbs. totoque ge genes expalluit ore,
Collapsa in durum procubuitque solum.
Nec secus indoluit quam tune cum Parca Luthero,
Rupisset tristi ticia trunca manu.
Mens, color et vultus, viresque abiere loquendi,
Pallidaque invasit frigidus ossa tremor.
It calor e toto vitalis corpere fugit,
Ipsaque coeca din semia nimisque fuit.
Ut tandem nubes evanuit horrida mentis,
Et longa sensus convaluêre morâ:
Rumpit ab attonito sinuosas pectore vestes,
Lugubrique ferit pectora nuda manu.
Et foedans scissos insperso puluere erines,
Se miseram fati difficilisque vocat.
Utque parum potuit lacrimas inhibere fluentes,
Hos singultanti fudit ab ore sonos;
Ergone sic animam tenues effudit in auras,
Maxima Teutonicae fama Philippus humi.
Quo nemo melior, quo non vir amantioraequi,
Quo reverensque Dei non magis alter erat:
Cuius erat pietas numeros spectata per omnes:
Nulli non probitas cognita cuius erat.
Ergo iacet, cuius satis admiratio dotes
Nulla capit saecli laus veneranda sui?
Cui nihil ingenikdeerat, nisi artis honestae,


page 851

Cuius inxhaustas pectus habebat opes?
Cuius et innocui morae, et honesta voluntas,
Cuius aperta fides et bona, semper erant.
Cuius et invidiae, sastusque et amoris habendi
Cor fatuaeque expers ambitionis erat.
Curinors, cur illi seruisti stamina vitae,
Viacebaut niucum pectora cuius ebur?
Cuius virtutes numeris comprendere velle,
Hoc foret, et flores dicere veris, idem.
Castus erat coniunx, viduus quoque castus, honeste
Aevum transegit temporis omne sui.
Crimine fama caret, velut hoc quoque vita carebat,
Aspersaeque exors utraque labis erat.
Utraque perpetuos erit inculpata per annos
Tu licer assultu Luior atroce fremas.
Exemplis hominum genus exornavit honestis:
Ingenuique fuit splendida imago viri.
De cunctis studuit bene praeclareque mereri:
Ac habuit largas ad bona danda manus.
Quos tulit ubertim fructus, velut utilis arbor,
Grato posteritas omnis honore leget.
Integritate sacer, candore serenus aperto,
Inque sua prudens simplicitate fuit.
Offendit nullum nisi morte, insigniter unquam.
Hac omnes laesit scilicet ille bonos.
Quam gestus facilis, quam nutus amabilis, et quam
Lenis in externo fulserit ore decor,
Quis nescit? nisi qui nomenque librosque Philippi
Nescit, et in rudibus tempora degit agrist
Hei tot virtutes te non potuere tueri,
Contra funestae tela Philippe necis.
Quit sibi iam longae promittat saecula vitae,
Quis medicam, contra fata, requirat opem,
Te cum sustulerint, ex quo virtutis abunde,
Omnigenae radii lumina clara dabant?


page 852, image: deld0852

Qui selectus erat tot honestis artibus hospes,
Et plenum gravibus vasque penuque bonis?
Sed tot virtutum licet ornamenta, tot artes,
Elabi manibus non potuêre necis.
Ad superos animam tamen evexêre beatam,
Haec nunc caelestem vivat ut ante Deum.
Sitque salutatrix Domini, consorsque bonorum,
In quvibus heredes vult Deus esse pios.
Oanima insignis, tibi quid felicius optem,
Quam quae iam stellis clarior, astra tenus?
Quid tibi quid possum, quam festa aeterna precari,
Pro meritis aliud retribuisse tuis?
Proque tot officiis? memori quae voce referre
Omnia iam non mens luctibus aegra sinit?
Vilis eram tenuesque casas nil praeter habebam,
Inque meo nullus corpore splendor erat.
Quod nunc magnificas complector opesque domosque,
Effectum curae sedulitate tuae est.
Haec quae divitias mihi splendoremque ministrat,
Et titulos, humeris est Schola fulta tuis.
Omnibus ex terris homines tua dona secuti
Ad flores aliquid contribuêre meos.
Sic mihi per numeros tua gloria profuit omnes,
In te praesidium sic mihi grande fuit.
Me vero sem per complexus amore, levasti
Officio curas et pietate meas.
Si premeret fortuna meos contraria cives,
Aut miseros bello, peste, fameque lares.
Confusus tibi vultus erat, mea fata gementi,
Et pro me superis vota precesque dabas.
Adversisque meis vehementius ipse dolebas,
Quam potui damnis ipsa dolere meis.
O quoties la crimis tua fundere lumina vidi,
Et cor prae gemitu subsiliisse tuum?
Tu mihi consilium, tu portus et aura fuisti,


page 853

Anchora tu cymbae remigiumque meae.
Tu mea luctantes rexisti vela per Austros,
Quod natet in portu nunc mea cymba, tuum est.
Tempora si mecum reput,o, quibus inclita vixi,
A meritis vacua est pars mihi nulla tuis.
Ut tu dux igitur meus, huius et agminis esses,
Hîc quod Apollineas quaerit et haurit aquas,
Tunc mihi dulce fuit sublimes ire per auras,
Astraque verticibus tangere clara meis.
Nunc mea mortis amor possedit pectora nunc me,
In vili miseram sorde iacere iuvat.
Tecum lux abiit, tecum solamen honosque,
Tecum pars animi summa Philippe mei.
Ergo tui venient mihi tunc oblivia, abibit
Ex hoc tunc meriti gratia corde tui:
Cum nullas voluet conterminus Albisarenas,
Et pice cum nigrior lacteus humor erit.
Quod si mater ego, videarque ingrata, dehiscar
Tunc terra, aut rapidi fulminis igne cremer.
Grata quidem nequeo esse satis, licet omnia praestem;
Sed tamen aeternum me fore iuro piam?
Meque ita culturam memori tua nomina mente,
Ut locus officium sentiat ille meum,
Qui tua membra tenet: lacrimis humentibus illum
Perfundam, et molli maesta fovebo sinu.
Ille mihi has curas semper renovabit, ut hora,
Non desiderium leniat ulla tui.
Nunc ô applausu salueque valeque peren rii,
Et lacrimas, fundo quas tibi, care parens.
Plura locuturae vocem dolor in terclusit,
Et man cus querulo mansit in ore sonus.
Ipsaque posse mori cupiens lacrimabile murmur
Edidit, et tota stridula nocte fuit.
Nox ubi transierat fusco tristissima amictu,
Phoebus ab Eois tristior exit aquis.


page 854, image: deld0854

Quadrupedesque rotasque nigro velamine celans,
Obaubit toto lumina clara die.
Fatalemque sui casum miseratus alumni,
Ostendit luctus maxima signa sui.
At coetu studiosa cohors civesque frequenti,
Per totam subeunt limina maesta diem.
Et contemplantur tristi conclavia vultu,
In qiubus ex positum flebile funus erat.
Deformare solet plures violentia mortis,
Ast in eo offensae nec nota parua fuit.
Exitus est placidus placidis, et acerbus acerbis,
Vitaque qualis erat, mors quoque talis erit.
Sic apparebat facieque habituque situque
Ceu levis impleret lumina victa sopor.
Hoc spectatorum pia turba fatebitur unâ,
Qui tunc ac feretrum triste frequenter erant.
Hi contrectabant frontemque genasque manusque,
Aptis pingebant hi simulacra notis.
Maxima pars misere dispendia tanta gemebat,
Ingeminans tristi talia verba sono.
Ergo Philippe novem decus assertorque sororum,
Ergo decens Phoebi cura Philippe iaces?
Ergo iaces Graiae, Latiaeque gravissima linguae
Gloria, Teutonici fama iubarque soli?
Optime quae nobis te sors preceptor ademit?
In te quae tantum vis scelus ausa fuit?
Cum gravis et praestans istis virtutibus esses,
Quas vel in excelso pectore nullus habet.
Non modo te Pylii victurum Nestoris annos
Spes, necis expertem sed fore semper, erat.
Nunc, dolor, hora brevis, quem saecula longa requirant.
Abstulit, ô studiis hora maligna bonis!
Sic igitur nunc flos exaruit ille, tulerunt,
Unde tot aetherei munera mellis apes?
Nunc igitur fons est ille exfrc catus, anhelam.


page 855

Qui dulce explevit pluribus amne sitim?
Nunc ergo amissis sterilescet frugibus, ante
Qui tam fecundam esse vigebat, ager?
Hoc igitur lumen nunc deflagravit, ad artes
Quodque ad virtutes irradiavit iter?
Hoc igitur plectrum quod tam bona carmina duxit,
Nunc in funesta defodietur humo?
Os illud nunc ergo tacet, quod divite lingua,
Tot dedit in celebri verba diserta loco?
Quod nos mirandâ toties dulcedine mulsit?
Eloquium fluxit toties unde favis?
Quod toties habili compescuit arte Sophistas,
Hostes qui nostrae relligionis erant:
Artifices in praestigiis, et Marte feroces,
Armatosque sui, vique minisque Papae?
Ingenii nunc est ubi vis ex celsa potentis,
An simul in tristes decidit illa rogos?
Ingenii vis illa sagax, et nescia vinci,
Pro vera standum si pietate foret?
Haec est ad pugnas quae te pertraxit acerbas
Non rabies, aurae non popularis amor.
Scilicet his quod non sis delectatus, aperte
Dicimus, et testes care Philippe sumus.
Quique ignoret idem, quen quam non esse putamus,
Si modo non mores nesciat ille tuos.
Quis te simplicius, quis te moderatius egit?
Cui magis ingenium quam tibi mite fuit?
Ergo fugis, fugis ergo aevi prudentia nostri?
In cuius tradis frena relicta fidem?
Hei nostri currus nunc Automedontis egentes,
Te sine per volucres quo rapientur equos?
Consiliis nunc orba tuis Ecclesia multum
Indiget et solitam maesta requirit opem.
Tuque illam, veluti media inter proelia stantem,
Teires interitu dux animose tuo?


page 856, image: deld0856

Calliditas gravis est, et magna potentia Papae,
Oppugnare sacras qua meditatur opes.
Hanc precibus superare tuis, et viribus illam
Ingenii poteras docte Philippe tui.
Inter et effrenes est machina plurima sectas,
Conantur fraudes quâ stabilire suas.
Cui, sine te, facile est nunc hos dissoluere nodos?
Hîc quis Pelides, te sine, noster erit?
In quas in medio nos conicis aequore curas,
In quae nos obitu Tiphy pericla tuo?
In quibus heu nostram nunc tempestatibus Argo
Deseris! en quantas eruit Auster aquas?
Quis nos in pla cida miseros statione reponet?
Quis reget ambiguae vela viasque ratis?
Hanc impa cato rapiant ne turbine venti,
Extremum victae naufragiumque ferant?
Est equidem tecum non infeliciter actum,
Qui tot curarum mole solutus abis.
Qui tot ab aerumnis et iniquo carcere liber,
Iam tandem placidae dona salutis habes.
Et cum collegis, et amata coniuge iunctus,
Aeterni frueris voce sinuque Dei.
Sed nobis, cunctisque bonis, fletusque dolorque,
Et desiderium restat inane tui.
Nos misere flemus: tu gaudia suaviter intras,
Tempora nos operae, te requietis habent.
Nunc ô nunc tandem luctu sentimus acerbo,
Casu fecerimus qualia damna tuo.
Dicere difficile est, ex cornu divite nobis,
Fuderis in cupidos munera quanta sinus.
Confugium nobis et amabilis ara fuisti,
Quos erga leviter non tuus arsit amor.
Consilium vitae nobis morumque tulisti,
Ut sacer Aonidum labe careret honos.
Atque invitasti, virtutis idoneus auctor,


page 857

Officia exemplis nos ad honesta tuis.
Cui tua sedulitas non est comperta docendi
Et studium vehemens, continuusque labor,
Omnia perspicue nullo livore dedisti;
Nam pice foedatum non tibi pectus erat.
Utilitas tibi nostra fuit te carior ipso;
Curasti ut placidus commoda nostra parens.
Quod caput extulimus pulchras sublime per artes,
Ingenioque habiles floridiore sumus.
Quod purus nostro sermo dimanat ab ore,
Verbaque non calamus barbara fundit iners.
Quod fontis libamusquas, quem Pegasus ictu
Fecit, et Aonias quod redolemus opes.
Quod nunc per veterum monimenta salubriter imus,
Sive ea sacra do cent, sive pro phana do cent:
Seu Danao, seu Romano sermone loquuntur;
Artis et hoc curae munus opusque tuae est.
Haec tibi nos debere palam meritoque fatemur;
Ingenii sunt haec dona Philippe tui.
Ergo licet fucis plebs turpibus edita, foedo
Delibare tuos pergeret ore favos:
Nos tamen et pietas et candor, et ardor honesti
Quos habet, et gratae mentis aperta fides:
Praemia summa licet tibi non par reddere possint,
Oraque sint meritis cuncta minora tuis:
Quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt,
Laudibus illa tuis dedita semper erunt.
Aque malignorum nos fraude tuebimur ipsas:
In cineres erimus turbaque grata tuos.
Et prius a Zephyro Titan se vertet ad Eurum,
Retrogradoque suos ordine ducet equos.
Et prius in summo spectabitur axe Canopus,
Et gelida occiduas ursa subibit aquas.
Adque suum versis caput ante recurret habenis,
Danubioque suas ingeret Albis aquas:


page 858, image: deld0858

Cantabitque rudis Philomelâ dulcius anser,
Et prius aibus erit coruus et ater olor:
Quam quenquam nostrum, tua qui iam fata dolemus,
Immemorem meriti dixeris esse tui:
Quam nos verba, nisi gratas testantia mentes,
Audiat aut aetas arguat ulla loqui.
Tu nunc haec lacrimis suspiria mixta, doloris
Et desiderii signa perennis habe,
Aeternumque vale, violas tua busta frequentes
Accipient, manes votaque crebra tui.
Molliter ut placideque cubent, hilaresque resurgant,
Cum sum mus pandet clausa sepulchra dies.
Talia funestas sonuerunt verba peraedes,
Audivit tales lux ea tota sonos:
Vix et ab amplexu defuncti sera Magistri,
Maerentes potuit nox removere viros.
Postera lugubres ut lux discusserat umbras,
Extuleratque nigros aequore Phoebus equos.
Ponitur in loculum stanno pallente rigentem
Cum la crimis corpus magne Philippe tuum.
Cumque vias ultra medias sol pronior iret,
Et datet in faustas hora secunda notas:
Ex miseris solito deducitur ordine tectis
Detur ut effossae flebile funus humo,
Triste Prosessores feretrum subeuntque feruntque
Exuvias humeris et patris ossa sui.
Maesta Scholae pubes funebres praecinit hymnos,
Si ca nere est, tristes edere voce sonos.
Peuccrusque gener, natusque Melanthonis una,
Turbaque si qua ipsi sanguine iuncta fuit:
Vesti bus insequitur talaribus, oreque tecto,
Istaque privati signa doloris habet.
Inde Scholae praeter Dominos, urbisque Senatum,
Eximlae proceres nobilitatis eunt,
His coves est arcis praeses Steinbergius: illis


page 859

Laus Camerariadum, Pieridumque decus:
Huc a lugubri veniens Ioachimus Elistro,
Ut Pyladi exoluat iusta suprema suo.
Extremum latis claudunt ex cursibus agmen,
Qui decus a studiis et grave no men habent.
Post et matronae pullis in vestibus omnes
Accedunt, tristes continuantique vias.
Si tu vidisses hominum tot milia, Roggi,
Huius qui pompam funeris intererant:
Dixisses equidem: Quis te Viteberga putasset
Tam multos in te continuisse vires?
Non tamen in tanto numero coetuque vel unus,
Qui non vel gemeret, vella crimatet, erat.
Vulgusque pro ceresque pari maerore gemebant,
Lugebat iuvenum turba chorusque senum.
Cunctorum lacrimis unda bant lumina, et aegri
Pectora cunctorum plena stuporis erant.
Non sua circuerant ver nanti flore puellae,
Tempora, nec molli corpora maesta sinu.
Exuerant omnes preciosa monilia collo,
Et sociae luctus et pietatis erant.
Hectora tutorem patriis lugubrius orbis,
Deflere Iliacae non potuêre nurus.
Funus ego numquam vidi tam triste, sonabat,
Piangor ubique gravis, magnus ubique dolot,
Maestaque totius facies erat urbis: habebat
Nec vir nec siccas ulla puella genas.
Aera sub attonitis clangebant turribus, hei hei,
Quod multis lacrimas elicuisse scio.
Tu quoque iam ne tuas sentis Eberarde peraures
Illorum maestis ictibus ire sonos?
Corque movere pium, lacrimasque ciere fluentes?
Non equidem indocto pectore saxa geris.
Mens tua Pierias est emollita per artes,
Et faciles motus ex pietate capit.


page 860, image: deld0860

Ergo recordaris quoties in corde Philippi,
Excidit ex oculis humida gutta tuis.
Haec tibi nobiscum veniunt communia, quorum
Corda melanthonii nominis aura quatit.
Quid benefactorum posset meminisse Philippi,
Et vacuas lacrimis continuisse genas?
Hunc equidem Musis rear omnibus esse perosum,
Hunc non Germani sanguinis esse putem.
Arbitrer hunc Scythiae rigidis in cautibus ortum,
Lacteque nutritum Tygris acerbe tuo.
At tu, cum reliquis, nobiscum, flensque dolensque,
Nil doleas unquam, nil Eberarde fleas?
Agmina sit igitur per maesta, viasque per arctas
Deductum, sacra funus in aede manet.
Dum pius in terpres Paulinae vocis Eberus,
Im plesset gravibus tristia templa sonis.
Tunc iterum luctu simili, velut ante, receptum,
Elatumque pari funus honore fuit.
Hîc dum per mediumque forum plateamque sinistram,
Ad celsum maestae tendimus arcis opus:
Hi fundunt lacrimas, illi suspuria ducunt,
Signaque dat luctus quilibet ampla sui.
Colloquiis alii pugnant lenire dolorem,
Perque pias referunt talia verba vices.
Haec per Teutoniam cum sparget fama Philippi,
Stamina fatales dissecuisse Deas:
Grata malis equidem mundique Papaeque ministris,
Et quorum vivens spicula sensit, erit:
Sed lacrimas oculis, membrisque exangue bonorum,
Frigus, atrox vulnus pectoribusque feret.
Omnes nobiscum lamentabuntur honesti,
Et tanto facient ultima insto viro.
Praecipue digni Musis et A polline vates,
Dux quibus ad flumen Phocidos ille fuit.
Huius erunt luctus socii, facientque doloris


page 861

Aeterna existant ut monimenta sui.
Carmina languentem condent imitantia cygnum,
Aut Philomela novo qualia vere canit.
Gloria Pieridum, lugubria plectra Sabinus,
Ad Viadri resonas solicitabit aquas.
Stigelius celebri recitans sua carmina Salae,
Implebit querulis littora maesta sonis.
Lotichius dulci fundet suspirin versu,
Et trahet ad lacrimas te Nicer ude suas:
Balthica Varnovius tacitis vada lapsibus intrans,
Maestus erit luctu, docte Bocere, tuo.
Schosserus tristes ad Suevi flumina questus
Edet, in Arctois Chesseliusque plagis.
Et lacrimas Videbrandae tuas Bacenis habebit,
Et referent planctus consona saxa tuos,
Quosque fidelis alit passim Germania vates,
Signa sui luctus, sint ubicumque, dabunt.
Aoniique sacrum plorabunt fontis Olorem,
Atque Poetarum iam cecidisse patrem.
Nec, quem nostra vehit clare Schola nomine, Maior
Spectator tacitus funeris huius erit.
Carmen in exequias et laudes grande Philippi,
Illius arguto pectine Musa canet.
Imo Teutonicas Academia si qua per oras,
Digno Pierium nomen honore colit;
Iacturam flebit querulis hanc vocibus: exors
Nec luctus, quo nos iam saturamur erit.
Lipsia tristis erit, lacrimisque Tubinga madescet,
Et quae de Castro nomina Martis habet.
Et cui nomen avis quadrupes, et silva reliquit,
Quamque suis circum Bregela fundit aquis.
Fallimur? invitis an erunt quoque maesta Sophistis
Cetera in imperio Teuto Lycaea tuo?
Quae vel Rheus adit, vel Hyera vel inclitus Ister,
Vel quoque tu claris lubrice Scaldis aquis?


page 862, image: deld0862

Praga suos equident testabitur ampla dolores:
Moettaque Collini Musa gemeatis eri.
Te quoque lugentem memorabils Haffnia cernet,
Berdinge, ô Medici gloria summa chon.
Hosilli, pluresque altos dum voce recensent,
Attonitos super hac quos fore clade putaut:
Venimus ad templum, quod amoenam surgit.
Factus ubi tumulus tornicis instar, erat:
Laeus ad rutroitum templique chorique patentem,
Dexter ur est tumusus dive Luthere tuus.
Inclitus hic Medicae Doctor Vinshemius artis,
Funeris in laude, vecha diserta facit.
Verba diserta qui dem, et altiantibus intercepta
Plauctibus et laerhnis sepe tigata piis.
Inde datur tristi quod erat motrale sepulchro,
Et paruo tegeris magne Philippe loco.
Hei quales dotes, hei quod simul accipit artes:
Hei quantum claudit tam brevis urna boni:
Illic ergo bonis autmi. et virtute Melanthon,
Et summus meritis, et pietate, iacet.
Illius eupechans adventum iudicis, omnes
Qui secum caeli ducet in astra bonos.
Tunc grave conclusa marmor removebit ab urna
Egravidaque hilari fronte resurget humo.
Insuperamque bonos vua comita biturarcem,
Atque animis capiet praemia digna suis.
Fulgebit tamquam iubar inviolabile Solis,
Aeternoque Dei lumine plenus erit.
Circum sic fundecur ibi lux clariori illis,
Iusticiae multos qui docuêre viam.
Nunc igitur bene corpus habens, exorsque dolorum,
Illius in terrâ cum requiete iacet.
Gaudiaque. Angelicae mens hospes et incola sedis,
Iam non terrenis indiga rebus, habet.
Tamque sibi praestans famae decus ipse paravit,


page 863

Ingenii neruis et bonitate sui:
Illud ut haud ullae poterint obducere sordes,
Dum pater Aonii Phoebus honoris erit.
Illud in hoc nullis delebitur orbe diebus:
Ingeniis aetas non nocet ulla bonis.
Quid membris igitur planctu turbare quietem,
Quid tristes, animae gaudia, flere invat?
Si gemitu, si la mentis revocabilis esset,
Huc ex Elysits tam rediisset agris.
Sic est indultum per to tam questubus urbem,
Tamque incredibilis maeror ubique fuit.
Ipse simul magnos lacrimarum fudit aceruos,
Respersit que omnem fletibus Albis humum.
Quin tam sustinuit duros urbs aegta dolores,
Tota sit ut luctu squalida facta suo.
Ut, si tu forsan nunchuc, Eberarde, redires,
Non decus efferres, urbs habet ista suum.
Quid tamen his lacrimis, hoc quid maerore petactum est,
Flectit inhumanas nulla querela Deas.
Ploratus igitur suspendere. ponere curas,
Et lamenta, pius si pateretur amor:
Certa forent equidem moeitae solatia ment,
Illum quod iunctum monimus esse Deo.
Divinisque frui coram rebusque bonisque,
Persolam tenuit quae prius ipse fidem.
Hâc etenim quisquis terram pietate relinquit,
Qua moriens animam red didit ille Deo.
Tamque fide constans, et tam spe fortis, ut ille,
Quisquis obit, recto scandit in astra gradu.
Haec nos solari possent, haec sistere fletus,
Fortior affectus in ratione foret.
Sed scimus quantumque boni, quantumque decoris,
Hactenus in nostros fuderit ille sinus.
His cum nunc casu spoliati simus in isto,
Tantarum damnis iure movemur opum.


page 864, image: deld0864

Quod si conarer, quas hic sepelivimus una,
Virtutum plenis commeminisse modis:
Hoc periisse quidem nemo non cerneret orbi,
Saecula quod possint reddere nulla, decus.
Sed mihi si flueret Nasonis vena, sacultas,
Complectendi omnes non mihi prompta foret.
Quin prius Autumni numeris ego poma refertem,
Quotque senex humeris sidera fulcit Atlas.
Et quot veris opes populantur apesque feraeque,
Et quot in Oceani flumina agu ntur aquas.
Hîc ego quam dictis virtutses consequar amplas,
Mens quibus ipsius culta gravisque fuit.
Cum quoque tu coram toties conspexeris illas,
Artibus in strueret pectus ut ille tuum.
Tuque ipsi ferme tria lustra domesticus esses,
Has tibi cur multis enumerare velim?
Scis qua les fuerint, mixta gravitate suaves,
Quod que mea indigeant voce lyraque nihil.
Haec ego lugubri cecini tibi carmine, Roggi,
Singultu voces impediente meas.
Ut luctus mediocre tui leva men haberes,
Quem tibi nobiscum publica causa tulit.
Tu quia non cuculos inter censeris iniquos,
Sed plenum gratae cor pietatis habes.
His equidem maestas praebetis, questubus aures,
Et fundet gemitus cor tibi triste graves.
Non tamen hoc tibi mumus erit non suave Philippi,
Nomine, si minus est nomine suave meo.
Nunc Eberarde vale: mecumque Melanthoins umbrae
Su premum grata dic pietate vale.

In Imaginem eiusdem.

Si tibi non licuit coram spectare Philippum,
Et quae fluxerunt dulcibus ora favis.
Praesentisque Dei templum, venerabile pectus,
Ingenuique oculis splendida signa viri.


page 865

Idque caput quod virtutum thesaurus abundans,
Et doctrinarum fertilis arca fuit:
Hoc pictoris opus circumspice; namque Philippi
Non procul a vivis vultibus illud abest.
Proxime ad externos habitus accedit, ocellos
Et frontem et nares, osque genasque refert.
Sed quod mentis opes, aut repraesentet acumen;
Nullus Apellaeo stamine ducet opus.
Scilicet ingenii specimen mirabile, et alti
Pectoris, in scriptis edidit ipse suis.
Solus enim potuit proprias depingere dotes.
Has igitur notas quisquis habere cupis:
Perlege concinno quos condidit ordine libros,
Auctoris referunt hi simula cra sui.
Ex his non tantum quae sit doctrina Philippi,
Et mens de sancta relligione, patet.
Sed quoque qui fuerint mores illius, et acta,
Et quae dexteritas, totaque vita liquet.

IACOBI MONTANI SPIRENSIS.

De resurrectione Christi.

MAgno triumpho conspicuum diem
Christus sacravit, victor ut inclitus,
Auctore mortis compedito,
Induit Auricomum decorem.
Direpta sedes Tartareae domus:
Mentes piorum funditus erutae:
Abstersus imber lacrimarum:
Reddita lux miseris benigne.
Ingente Samson robore praeditus
Gazae refractis foedifragae seris,
Euadit in montis cacumen,
Hostibus attonitis stupore.


page 866, image: deld0866

Mundo triformi paret homo novus,
Vitae perennis spem omnibus ingerens:
Quos mortis aeternae catena
Nexibus impediit vetustis.
Haud matre quidquam virgine laetius
Tellus habebat, quam iubare aureo
Primam revisit Sol renascens,
Tristiciae tenebris fugatis.
O quae piarum gaudia mentium
Et quae vicissim proloquia accita!
Quae mutui aspectus venustas!
Gratia quanta novi decoris!
Nartat trium phum filius uberem,
Et pressa nigrae sceptra tyrannidis,
Limbumque captivis inanem,
Et Ducis arma rei subacta.
Replet supremae pectora virginis
Rerum profatu divite grandium,
Permittit osculis iugari
Stigmata signa rati trophei,
Exinde amicis dulciter omnibus,
Lucem corusci corporis exhibet;
Ac nube maeroris remota,
Visere Solem animis dat almum,
Astans sepulchri pro foribus sacri,
Post terga cernit Magdalis hoc iubat,
Dum credit hrortulanum, et eius
Prona pedes cupit osculari.
Fit nuntiatrix mirifica ad viros
Victoris uncti, mortis et obrutae,
Apostolae sortita nomen;
Iuge decus muliebri honori.
Hunc Petrus ardens, hhunc simul undecim
Videre Solem; quique fide arida
Miranda tarde admisit acta,


page 867

Tangere vulnus hians iubetur.
Audent stupentes figere feminae
Devota plantis oscula candidis:
Haerentque humi, donec cupitam
Accipiant benedictionem.
Dives magister fit comes hinc viae,
Charasque mentes gnaviter erudit:
Dum scripta vatum pandit alt?
Distribuitque cibum salutis.
Asso cibatur pisce, favo addito,
Illustrat acri pectora spiritu:
Legis sacrae nodos resoluit,
Explicat et gravidos Prophetas
Praedam profundi squamigeram lacus
Donat trahentes divite gratia,
Septemque convivis videndas
Exhibet oris opes sereni.
Emptas fideli tradit oves Petro
Ausu fer endi probra crucis dato;
Et singulari dote fultum
Seligit ex aliis ephoebum
Haec sancta Paschae gaudia nobilis
Haec fusa mundo munera perdito
Hi mentium fructus bonarum
Hae pietatis opes onustae.
Saluete donis tempora maximis
Ditata, et horis inclita mysticis;
Dum sub decem quater diebus
Conficitis numerum sacri orbis,
Laus trinitati sit pia maximae,
Quae cuncta nutu condidit, acrato
Iam lucis aeternae decore
Caelicolas amicit coruscos.


page 868, image: deld0868

De Christi Ascensione.

Christi celsa monet gloria maximi,
Qua caelos petiit, multifidum melos
Toto pangere nisu,
Et rem tollere laudibus.
Vastato Stygii Principis atrio,
Praeda victor ovans liquit ut inferos,
Quadraginta diebus
Firmat magnificam fidem.
Tardos ingenio cordeque debiles,
Unda perpetui fontis inebriat
Vatum scripta recludit,
Et se vivere comprobat.
Restabat per opus, grande, novum, potens.
Rebus mirificis debita clausula;
Atque, ut par erat, aptus
Coepto terminus ordini.
Ergo auctus duplici victoriens stola,
Heroumque nitens agmine libero,
Ascen dit per inane
Vi caelum propria petens.
Nubes obsequitur, tractus et aeris
Multo praebet iter lumine pendulum:
Scandentique elementa
Cedunt cuncta locum Deo.
Odae multifores Angelicae tubae
Promuntur liquidum rite per aethera,
Et per iubila grates
Funduntur meritae Deo.
Ingens spirituum turba sit obviam:
Quis nam est iste rubra veste canentium
Tectus, quemque venustat
Textu purpura luteo?
Quis tanto gradiens robore, nostraque
Tanto regna petens numine, quem inclitus


page 869

Tanto miles honore
Stipat, prosequitur, praeit?
Qui veram populis iusticiam loquor;
Torcularque meis triste laboribus
Pridem solus obivi
Dum respergerer undique.
Miris unanimes rebus Apostoli
Intendunt avide, et magnificum ducem
Visu, cordibus, ore
Deducunt socialiter.
Toto quicquid habent pectore virium
Cum viso pariter rite levant hero:
Sic divortia donant
Quod visus vetuit dari.
Hinc spes nostra bono prove hitur gradu:
Castam praecipuus nutrit amor facem,
Et conclave Deorum
Audens ingreditur fides.
Demonstrata via est a duce maximo,
Qua turbae pateat transitus exuli
Ad promissa perennis
Olim gaudia patriae.
Mirum obscura decus consequitur caro,
Tantis aucta bonis, fultaque dotibus;
Dum caelos super omnes
Cunctis prevehitur choris.
Summi dextra patris divite fulgidum
Ornatu propius destinat huic thronum,
Et vim iudicis amplam
Concessu tribuit rato.
Sic natura meris nostra bonis cluit,
Et sic perpetuis fulget honoribus;
Ne quis mole supinae
Se vitae premat improba.
En dignis placidi iam patris assidet


page 870, image: deld0870

Orator solio; quem miseret malo
Gentis pondere pressae,
Caussam quique agit omnium.
Nil tanto poterit non dare filio
Maliestate cluens largiflua pater,
Cuius visceta tota
Nobis iugiter affluunt.
In laudes igitur te propere excita,
O plebs lota boni sanguine Principis,
Quam tanti facit usque
Clementissima trinitas.
Non est auricomae sub face lampadis
Gens te nobilior, sanctior altior,
Om tanto Deus adsi?
Omnis munere gratiae.
Ergo laude tuos instrue filios,
Divinique operis vim gravidam doces
Ne promissa animorum
Ingratos fugiat salus.
Fac nulla hora vacet, nulla vacet dies
Celsi laude patris: lingua, manus, guia,
Et praecordia mentis,
Huic sint dedita numeri.
Quo post exilium lugubre temporis
Fusis digna queas praemia laudibus,
Ultra foenus herile
Nancisci sine termino.

De Spiritus sancti missione.

Dives immensi bonitas parentis
Spiritum e caeli pluit arce sanctum:
Et ratam monstrat bene charitatem
Munere tanto.
Miserat chari decus ante nati
Qui pia servos nece liberaret,
Et daret voto sua profluente


page 871

Viscera nobis.
Panderat miris opulenta rebus
Dona per vastum pater ipse mundum,
Vim sui totam faciens amoris
Visere cunctos.
Dia restabat placidi veniret
Flaminis virtus. et opes onustae,
Dura ieiunae quibus interiret
Mentis egestas.
Ergo consessus rutilum paterni
Filio digne solium tenente,
Spiritus fructu gravis ex perentii
Labitur arce.
Dissilit nubes resono fragore,
Praegravi caelum strepitu remugit:
Et repentino trepidat pavore.
Gens recutita.
Parua tum plebis Schola Christianae
Aedibus sacrum celebra bat unis.
Et precum celso numerosa patri
Dona litabat.
Spiritus illuc vehementis ardor
Tendit, et toto trepidante Iuda,
Flammeis lectae replet ora plebis
Cordaque linguis.
Clausa panduntur loca legis altae:
Et recluduntur sacra verba vatum,
Fitque momento Petrus acer uno
Rhetor et heros.
Optimus doctor rudium virorum
Non eget quovis spacio morarum:
Cui cor occulto tetigisse lapsu
Est docuisse.
Degener pessum metus it, labascit
Maeror, abscedit procul omnis error,


page 872, image: deld0872

Visque laxatur taciturna iussum
Vocis in usum.
Spes viget, magno flagrat igne dia
Charitas, floret fidei ampla forma:
Atque virtutum chorus omnis aucto
Gaudet honore.
Igneae vocis tuba vasta multam
Exciet plebem, veterique ritu
Permovet misso patulum salutis
Limen adire.
O quid augmenti calor hausit intus
Dum frequentatur cibus ille summus
Mystici panis, roseoque plenus
Sanguine potus.
O quid effecit sacer ille flatus,
Cuius ad nutum cor iners adaucta
Merce ditatur, sterilisque tanto
Lingua vigore.
Ille dum moles fabricatur orbis,
Se tulit supra chaos impeditum.
Ut sua posset redimire quodque
Sede creatum.
Ille praegnantum phyliras librorum
Copia abstrusi locuplete sensus
Sancit, et miro replet ora fructu
Cordaque vatum.
Ille dimisso scelerum reatu
Cernui foedos animi recessus
Gratia purgat celeri, domumque
Tum sibi reddit.
Ille vitali sacrat usque rore
Dona lustralis veneranda lymphae;
Quae velut rubri maris unda cunctos
Enecat hostes.
Ille conceptus tribuit verendos


page 873

Virgini matri, ut nec onus pudori
Ferre iacturam, neque claustra posset
Laedere partus.
Ille delecti synodum popelli
Vividam reddit, regit atque fetat,
Ac velut vitem, sobolis frequenti
Palmite ditat.
Ille victores necis irrogatae
Martyres fecit, sophiamque doctis
Robor in victae fidei magistris
Indidit ille.
Ille foemellas superare sexum,
Et voluptatum vada praeterire
Flammeo illapsu docuit, fidemque
Morte sacrare,
Ille virtutum sator optimarum
Muneris lux inclita septiformis,
Fons aquae vivae, paracletus aegris,
Et pater orbis.
Ille fax almae rata charitatis,
Qua calcnt fortes animi, caventque
Quae caro, mundus, Stygiusque Daemon
Spicula torquent.
Ille signorum locuples patrator,
Et Dei perpes digitus supremi:
Quo venenati male suada techna
Peliitur anguis.
Hic sacer nexus patris atque nati
Ire processu parili ex utroque
Creditur, comparque tenere regnum,
Et decus aequum.
Hunc dari nobis sitiente voto
Spiritum illapsu petimus benigno,
Qui suo infirmam solidet iuvetque
Robore mentem:


page 874, image: deld0874

Quo per hanc vitam miseram brevemque
Sorte transgressi placida, bbeatos
Maximi patris valeamus usque
Visere vultus.

De adventu ac incarnatione Iesu Christi.

Totis exul homo viribus exili,
Et castis animos imbue gaudiis:
Affert clarus opes nuntius arduas
E caeli penetralibus.
Nil hoc orbis habet munere laetius
Nil audit melius, nil videt auctius:
Quo post liminii iure velut rato,
Intercepta redit salus.
Nostris ecce Deus finibus advenit,
Puro sacrifici tegmine corporis
Velatus, nec herum sed facilem patrem
Se praestare animis parat.
Quem nec terra capit, nec mare nec polus
Semet virgineis ille recessibus
Claudens, casta novem limina mensibus
Servat, more boni hospitis.
Incrementa glabri vivida corporis
Sumit: praecipuo sanguine pascitut,
Et formosa diu sustinet affici
Coecis ora vaporibus.
Immensus spacio contrahitur breni:
Tempus quique creat tempore clauditur:
Cerni quique nequit, conspicuo malae
Carnis lumine visitur.
Rex tantus voluit ponere purpuram,
Ac seruile iugum sceptriger aggredi,
Quin congesta reis verbera servulis:
Tergo supplice perpeti.
Unam ut quaerat ovem pastor amabilis,
Nonaginta novem per iuga montium


page 875

Linquit, nec refugit grato oneri Deus,
Armos subdere regios.
Qui collapsa gravi moenia turbine
Urbis perpetuae restituat venit:
Cessurus refugae civica servulo
Firmis munera legibus.
O nostri generis maxima dignitas,
Qua toti Superûm iungimur ordini,
E seruisque malis red dimur incliti
Sumpto pignore filii!
Quem vatum lacrimae, munera flaminum
Maguatumque chorus pervigil omniutu
Optavere, venit. sine probabili
Clausurus veterem viam.
En iam rore madent largifluo poli
Iusti insigne decus nubis opes cient:
Et sotera ferax terra piissimum
Miro germinat ordine.
Qui legis gravidae Iudaico agmini
Panchaeo tulerat vertice regulam,
Et spumosa maris terga diremerat,
Ad nos munificus venit.
Qui frenare famem frugibus optimis
Et defecta queat pignora Mempheos.
Vi castae Cereris tllere, pervigil
Gratoo pectore dux venit.
Qui clausis forious quas oriens videt
Intrat templi adytum sessile mystici
Quod summo licuit non nisi Principi.
En plebi venit exuli.
Salue digna parens laudibus omnium
Quos vel terra gerit vel retinet polus:
Quam tanto locuples hospice gratia
Perfundit, sacrat, evehit.
Ex te vera salus debilibus venit,


page 876, image: deld0876

Proscriptis reditus, vitaque mortuis,
Et clausis refugae carcere spiritus
Libertas datur aurea
Per te sons iterum gratiae inobrutae
Primaevae sobolis, quem scelus improbum
Siccarat nimium flamine noxio,
Larga defluit imbrice.
In te ius initum foederis est rati,
Quo nil mundus inops audiit altius,
Et sceptro renitet pax mera, pristinum
Regni nacta decus sui.
Sub te pestiferum deprimitur caput
Anguis Taenarii, collaque candidis
Arctantur pedibus, ne furor intimus
Eniti quod avet queat.
De te digna Dei nomine civitas
Certant scripta patrum pangere plurima:
Nec praeclara tamen virgineae satis
Vitae munera praedicant.
Ad te Christigenum tenditur omnium
Feruor, vita, salus, spes, amor et fides.
Qui miro studio quicquid habent boni
Acceptum referunt tibi.
O venter spaciis latior omnibus
Qui quem nulla capit portio plasmatis
Admittis refoves, et paris integris
Mundae carnis honoribus.
Hîc natura suis exul ab artibus,
Tam praecelsa Dei munia non capit:
Hic trux Tartarei consilium ducis
Astu fallitur ultimo.
Hinc dives rutilae vis fidei emicat
Cui fas mira alacri facta Dei sinu
Complecti, et validis nisibus ingredi
Diuûm conciliabula.


page 877

Hinc caelestis amor mirificam facem
Augmentumque sacro fomite contrahit:
Hinc spes fracta prius, viribus inditis
Sese ad sidera subrigit.
Hinc virtutum oritur fons sacer omnium,
Et vitae specimen fertilis aureum.
Sanctorum eximios Christigenum choros
Praeclaris decorat modis.
Lux ego Solymis edita gentibus
Summus rerum opifex in lare paupere
Atque intra modicae moenia Bethleem
Orbi quadrifido micat.
Qui telluris opes aetheris et maris
Pugno claudit herus, fasciolis cubat
Vinctus, cui bovis est mensa toreumatum,
Foenum plumeolus torus.
Panni sunt trabeae: purpura, murices:
Stramen, divitiae; putor aromata:
Aula, aedes, stabuli: virgo quoque et pater,
Regis turba domestica.
Sceptrum est, forma hominis, verticis et decus:
Vagitus, citharae: gaudia, lacrimae.
Lac victus: teneri corporis unguina,
Lymphae balnea virginis.
Nox aestas et hiems cui bene seruiunt,
Is noctu atque hiemis tempore nascitur,
Ut mundi reprobet gaudia perditi,
Et vitam tetricam probet.
Non se tanta salus Principibus viris,
Quos mollis placito pluma fovet situ:
Sed pastorum aperit turbae inopi, terit
Quos sors dura laboribus.
Pangunt Angelici carmina spiritus;
Laus praecelsa Deo, pax homini datur,
Diuûm luce nova nox fugit aemula,


page 878, image: deld0878

Solans vox abigit metum.
Toti orbi ingeritur laeticiae vigor,
Et maeroris onus pellitur intimi,
Cum soter canitur maximus omnium
Sorti ingratae hominum datus.
Ad cunas precio divite praegraves
Pastores properant eximia fide:
Atque illum aspiciunt, ceruere quem salus,
Et vita est placidissi ma.
Tanta fama rei per Solymas tribus
Pastorumque casas fit celeberrimas:
Cunctorum immodicus corda movet stupor
Laus summo canitur patri.
Condit virgineo singula pectore
Auctor mirifici perminis inclita
Gesta et dicta, quibus magnificum exuli
Thesaurum paret ordini.
Hoc thesauro opus est astra volentibus,
Victorum ingenuo more supergredi,
Celsam replet ubi maxima vivido
Urbem lumine trinitas.

De Circumcisione ac impositione nominis Iesu.

Fulget octavi mera lux diel,
Quo puer dius roseum cruorem
Carne praecisa meriti pudoris
Fudit abunde.
Gaudeat totus sine fine mundus
Cuius aeternam Deus ob salutem
Tectus humana specie madere
Sanguine amavit.
Qui caret naevo subit expiamen:
Et ratus sentit vigor archiatri
Vulneris curam, licet omnis expers
Vulneris esset.


page 879

Laesa vagitum caro promit acrem,
Nec genae possunt lacrimas tenere,
Dum quatit crebro gemitus verendum
Verbere pectus.
Sanguis humanae precium salutis
Quo nihil totum melius per orbem
Hac die primum datur affluenti
Munere nobis.
Abluit tantus rea corda fletus
Labe depulsa geminae Mephitis,
Et cruor vasti diuturna mundi
Vincula soluit.
Nomen e caelis oriens Iesus,
Maxima paruo ratione regi
Inditur, soter quia erat redempta
Plebe futurus.
Hoc inaudita est ope nomen usque
Luce miranda celebrique fama,
Cuius immen sum decus haud sat ullas
Carmina dicent.
Nomen hoc vitae nece reddit atros,
Promovet claudos: oculis tenebras
Demit, et tabo viciata leprae
Corpora sanat.
Nomen hoc clausis iter expeditum
Auribus confert, mala vincla linguae
Soluit, et crudae metuenda febris
Caumata pellit.
Nomen hoc curuos regit arefactis
Artubus promptum tribuit vigorem,
Etlacertoso spoliata motu
Membra reformat.
Nomen hydropis fugat hoc tumorem
Spiritus arcet refugas, et omne
Vi sua morbi genus a misella


page 880, image: deld0880

Carne repellit.
Nomen hoc vires animo refundit;
Cum gravis mentem citat hora pugnae
Et cavernosus truculenta Pluto
Spicula torquet.
Nomen hoc confert veniam scelestis,
Gaudium iustis, patriam fugatis,
Naufragis portum, pugilique amico
Robur opertum.
Hoc novis nomen replet ora linguis,
Dipsadum vivax superat venenum,
Et famem dicto citius retundit
Vimque ferarum.
Nomen hoc imbres ciet, arua fetat;
Nobili vites gravidat liquore,
Temperat caelum, et reprimit tremendas
Aequoris iras.
Idloco nomen movet arduarum
Rupium moles: mare praestat iri:
Amnium cursus cohibet, vagaeque
Imperat aurae.
Nomen hoc, haustum bene provenire
Efficit virus, rapidis furorem
Ignibus tollit, subitisque vertit
Marmora gemmis.
Hoc preces nomen levat, auget altas
Gratiae dotes, rata pacis affert
Dona: mel profertanimo, et rotundo
Dat facem amori.
Nomen hoc vires olei salubres
Continet, mundum quibus universum
Illitu sanet placido, et dolorem
Mitiget omnem.
Nomen hoc castum melos indit auri
Gustui nectar, viduis aroma


page 881

Naribus, puroque canora adauget
Iubila cordi,
Nomen hoc Paulus Syriaeque praesul
Urbis ignitus, quam avidis tulere
Cordibus, testis remanet beatae
Gloria mortis.
Nomen hoc omnem sibi promeretur
Poplitem flecti, caput omne iust
More summitti, manuumque adiri
Supplice gestu.
Nomen hoc solum dare sempiteruam
Praevalet vitam, et rata civitatis
Iura supremae, ut cecinisse fertur
Claviger haeros.
Laus sit aeternae mera Trinitati,
Quae suam tanti facit usque plebem,
Nomine ut dio fuget omne laevum,
Det bona cuncta.

In Epiphaniae diem, atque in Magorum laudem,

Plebi renatae festus adeste dies,
Summi coruscus lumine Principis,
Vis unde dives gaudiorum
Spesque venit nova perdito orbi.
Illustre sidus pervigiles Magos,
Cunctorum heriles Christigenum duces,
Praesepe vestigare Christi
Munere perdocuit triformi.
Bis sex dierum iam puer optimus
Explerat orbem, suxerat ubera
Iam saepe matris, et profusis
Saepe genas lacrimis rigarat.
Tum qua resurgit Sol vagus inclitam
Heroes urbem mira adeunt fide;
Ubi sint organt recenter ortus


page 882, image: deld0882

Qui Diadema gerat verendum.
Delpasa sese sidereae facis
Vidisse dicunt munera caelitus,
Quae regis adventum supremi
Vaticinis radiis loquantur.
Frontem tyrannus contrahit efferam
Ad tam beati gaudia nuntii.
Et plebs pari languet dolore
Dum procerum coeat caterua.
Mox per Prophetae multiforem tubam
Natale Christi promitur oppidum:
Monstranr iter notum salutis
Nocte duces Stygia sepulti.
Praecelsa linquunt moenia tum Magi,
Et regis aegri spurca palatia;
Stellaeque ductus praemenntis
Rura petunt sacra Bethlehemi
Amplo Magorum pectora gaudio
Viso resultant sidere, nec capit
Vis mentium Dei calorem
Qui pia vota regebat intus.
Aedes subint ant stella ubi praesidet,
Flexisque adorant poplitibus Deum.
Praesepis aut foeno cubantem,
Virginis aut gremio reclivem.
Exin reclusis dona orumenulis
Tus myrrham et aurum comiter offerunt
Rebusque diversis loquuntur
Quo fidei valent vigore.
Auro fatentur regis opes rati,
Et ture promunt flaminis infulas,
Mortisque legi destinatum,
Myrrhea per sacra rite signant.
Olaude dignos ubere Principes!
Quos pressa rerum nil facies movet,


page 883

Robusta quo minus optenter
Corda fide tueantur ampla.
Sic Christianam firma domus fidem
Cui petra fundum dat residem decet;
Quam nec Noti furor citatus
Flumina nec moveant adacta.
Nocte insecuta sunt monitu angeli
Vitare iussi regna feri ducis,
Crudele qui nefas verendi
In iugulum pueri parabat.
Sic fraus latronis luditur impii:
Reges reversi sic alia via,
Docent quid agere sit salubre,
Quos tenet exilium misellis.
Mortem voluptas attulit ebria:
Vitam laboris sobria vis parit.
Illic superbi habent ruinam:
Hic humiles animi resurguut.
Ergo medullis pectoris omnibus
Lumen sequamur pensile caelitus:
Radios enim fundit perennes
Atque viam reserat salutis.
Sit sempiterno maxima laus patri,
Qui luce tanta Christigenum gregem
Dignatur, allicitquesursum
Omnia fons ubi lucis implet.

IOANNIS MYLII LIBENRODENSIS

IERONIKAI SANCTI CHRISTIANORUM milites divinitus victoriis ornati, ad Sigismundum Polonorum Regem, etc.

QUi prius Heroas veteres miratus in armis,
Iudaicae gentis repetendo proelia fausta,
Divinos cecini lauri sub fronde triumphos,


page 884, image: deld0884

Gnaviter et sanctae defensos legis honores:
Praeside nunc Christo victrices dicere turmas,
Magnanimos proceres, animosaque corda virorum
Aetherei contra sceleratos Principis hostes
Ordiar, et late pugnautum numen in orbe
Efficiam, clarum venerando carmine vates,
Iustaque pro meritis virtuti praemia reddam.
Irriget Ambrosio sanctus mea rore labella
Flatus, et egregiis faveat conatibus alto,
Ut veluti meruere duces pietatis amore,
Eximios lepide versus effundere possim.
Assuit ipse parens heroum desuper aufis,
Militiaeque duces promovit et arma piorum,
Nec modo abesse cupit, memori dum voluimus ampla
Historiae sanctae monumenta fideliter ore,
Dumque simul cupimus meritas persoluere grates
Caelicolum Regi, qui nos feliciter usque
Cultores Christi defendit ab hoste superbo,
Crebrius et sacrum decoravit ovile triumphis.
Haec ita posthabitis mecum meditabere nugis,
Quisquis amore Dei flagras pugnator honorus,
Perque fidem in Christum properas descendere ad hostes,
Gentilesque cupis rapidus prosternere turmas.
Nec tibi displiceat Dominos adiisse potentes,
Qui quondam in castris celebres fulsere piorum,
Aureus in caelo veluti sol fulget aperto.
Tuque Sigismundi generoso nomine praestans
Huc Auguste tuos inflecte parumper ocellos,
Militiaeque piae claros assume magistros,
Pergeque Christicolum contra pugnare malignos
Osores, gladio et victor prosterne furentes,
Sarmatiaeque decus victri cibus assere signis,
Floreat ut coetus Lachidum te Rege superstes.
Atque novas videat laudes accrescere bello,
Sicque patrum renovent insignia facta nepotes,


page 885

Gens assueta tua est pro Christi nomine ad arma
Currere, vaniloquas furiarum sternere vires,
Sive ferox populo meditetur Turca fideli
Exitium, solitus crebro exercere rapinas,
Seu veniat Scythicum sociis praedonibus agmen.
Non impune Scythes saevit, nec saevit inultus
Turca, sed audaci satis ense repulsus et hasta
Innumeros misere socios sub caede redlinquit,
Ut passim in sterili caesi exten dantur arena,
Mordicus ac terrae morientes viscera rodant,
Hoc tibi cum populo venient, Auguste, triumphi,
Perque tuos equites hostilia castra domabis
Victor, et ingenti statues cum laude trophaea,
Victorum titulis merito dignissimus Heros,
Par ducibus summis, terreno numen in orbe,
Sub litus usque Deo vivo, quem pronus adoras
Cultor, et assidue dominum veneraris honore.
Nunc igitur regum, pie rex, praenobile germen,
Cuius ad ora fluit niveis victoria pennis,
Hos, Auguste potens, ridenti suscipe vultu
Heroas, populum qui servaucre fidelem
Numinis auxilio tuti per mille pericla,
Innisasque Dei nato stravere cateruas:
Inde locum sacra venientibus offer in arce,
Meque pium vatem placido complexus amore
Inter habere tuos placata fronte memento.

Fulminea Christianorum legio Marci Antonini Caesaris.

Principio digna est titulos victoris habere
Christicolum legio, quae Caesaris Antonini
Castra sequens tumidos adversus constitit hostes,
Tam prece, quam gladiis cuneos fractura rebelles.
Maxima colluvies Germanum lecta per orbem,
Sarmata, Marcomanus, Quadus asper, et horrida pubes
Vandalidos nymphae, bellique Suevus amator


page 886, image: deld0886

Italia intentare necem properabat acerbam
Caesaris has contra veniebant agmina turbas,
Agmina parua quidem, sed Christo vindice tuta
Namque Quados inter circundata milite saevo,
Cum tutmas premeret tristis defectus aquarum,
Iamque sui moriens exercitus omnis hiaret,
Auxilium sensere Dei, Christique favore
Desuper essusos cupidi sorpsere liquores,
Dum pia turba rogat Maria de virgine natum
Caelicolum regem, valida prece quaerit et undas
Praeterid hostiles animos, iaculatus ab alto
Fulmina, terrifico stre pitu turbavit Iesus,
Inque fugam pavidos stimulis formidinis egit.
Insequitur Romana cohors, potuque refecta
Innumeros sternit furioso Martis in aestu,
Acriter et Christo duce saevos percutit hostes.
Tantum Christigenae valuere precamina fusa
Militis, et dulces scciis peperere triumphos.
Scilicet ut reliquum poenis aequalibus agmen
Saepe Deus punit propter malefacta nocentum:
Sic etiam nivea motus pietate bonorum
Vicinos quandoque viros conservat amice,
Quamvis atra premat miseros inscitia veri,
Sidereoque animus nondum stimuletur amore.

Constantinus Magnus Britannus.

FVlgida strips Helenae victoribus altera lampas
Iungitur: eximio pietas scintillat in ore:
Pectora sidereae spirant virtutis odores:
Auro texta crucis retinent vexilla figuras,
Christus et aethereo clementer fautor ab orbe
Munera pugnanti lauri de frondibus offert,
Imponens agili partam virtute coronam.
Ob meritos gratare duci pia Musa triumphos.
Protulit hoc germen populis Constantius heros,
Pacis ut ad leges totum componeret orbem,


page 887

Christiadumque gregi requiem daret arbeiter aequus.
Undique Mars rigido turbabat regna tumultu:
Caedibus instabant furiosa mente tyranni,
Uluere nec quenquam placida in requiete sinebant.
His ubise mersum cognovit ubique periclis
Constantinus opes dininas quaerere tentat,
Saepius et nitidum poscenti pignus ab alto
Egregium tandem rutilo micat aethere signum.
Namque super radios et solis amabile lumen
Crux est visa duci simul et scriptura refulsit:
Per crucis hoc signum Christo duce victor abibis.
His igitur monitis Princeps gavisus abunde,
In cinerein redigi clausis idola sacellis
Praecipit, et statuas frangi iubet ultor inanes,
Quas decepta dolis pro numine turba colebat,
Nec sivit viterius comburi tura peraras:
Sed populum Christo docet inseruire parenti,
Sordibus ablutis, vita meliore recepta.
Displicuit Satanae studium pietatis, et ardor
Principis ad sacros cultus transire parati.
Protinus accelerant furiae, turbantque fideles
Christiadum caetus, Rabie Maxentius ardet
Percitus, et gladiis sacrum devastat ovile.
Hunc contra, veteres Heroas laudibus aequans
Constantinus adest fracturus Marte tyrannum.
Roma coit frendens, renovat Maxentius arma,
Et struit insidias posito super horrida ponte
Flumina, magnanimum cupidus prosternere regem.
Quam pia cura Dei. Christo duce perditur hostis,
Dum rapidus pontem properat superare tyrannus
Infractis trabibus tumidum descendit in amnem,
Fraudibus et propriis celeri submergitur unda.
Mox Helenae proles celebri decorata triumpho
Ingreditur Romam, patriae pater usque vocandus,
Ac miserae plebi pacis sacra festa reducit.


page 888, image: deld0888

Omnia compositis decorantur templa coronis,
Urbis et applaudunt venienti moenia laeta:
Gaudia ceu quondam patribus iucunda fuere,
Cum sacer aequoreis Moses produxit ab antris
Agmina fida Deo medios servata per aestus,
Et Pharao cecidit redeuntibus obrutus undis.
Carmina quisque sonat, feriuntur littora plausu:
Laetitiae slrepitus iterat concentibus Eccho.
Te super hinc, Licini, Princeps bonus extulit hastam,
Infensasque Deo turmas prostravit, et hostes.
Nil tibi Pannoniae reobur, nil Thracia prodest.
Sterneris, et vitam cum sanguine fundis in auras.
Undique sic clades perimit violenta tyrannos,
Quos rabies armat frustra contraria Christo.
Dilcite Christicolis tumefacti parcere reges,
Reddite nobiscum Domino solennia vota,
Omnia quo vobis ad nutum prospera cedant.
Ipse velut Constantinus pius extitit heros,
Feruidus et placidos Christi promovit honores.
Non cruor hunc iuvit fusus, nec sanguinis imber,
Quamvis iusta Dei pro caetibus arma teneret.
Aurea sed tribuit munuscula, sicubi miles
In vivis hostem superatum pectore blando
Servasset, cupidumque mori saluasset in armis.
Salue grate Deo miles, sanctissime Caesar,
Inter et astra locum gaudens victoris habeto.

Valentinianus Imp.

Tertia victorem series demonstrat in armis,
Qui gestat validus memorandum robore nomen,
Militiae quondam desertor propter amorem
Dogmatis aetherei, statuis dum tura recusat
Reddere plus dominum curans, quam Caesaris iras,
Hunc igitur pulsum de castris ante Tyranni
Caesarec fautor decoravit Christus honore,
Ut pius Ausoniae populis defensor adesser


page 889

Saxonicas contra gentes, patriaeque salutem
Curaret, reprimens hostem victricibus armis.
Francia terribiles pugnas in finibus horrens,
Caesaris ad placitum duxit laetata triumphos.

Gratianus Caesar.

Gratia quem Christi victorem reddidit, Heros
Quartus adest, veteres iterans cum laude triumphos.
Namque Deo fidens Alemannos contudit hostes,
Quorum de populo triginta milia stravit,
Exiguas secum rapiens ad proelia turmas.
Nil duce obest Christo: pietas succumbere nescit.
Gallica sanguinco rubet Argentaria fluxu,
Caedibus et tristes maduere frequentibus agri.

Theodosius Hispanus Imperator.

Quintus ab Hispano descendens palmite victor
Frondibus insignis lauri Theodosius astat
Sacrae tam pietatis amans, quam clarus in armis.
Maximus hunc contra scelerata fraude Tyrannus
Saeviit ac regnis sine iure subegit habenas,
Per scelus expulsis haeredibus urbe Latina.
Se dedit Andragathus comitem, scelerisque minister
Belligeras furiosa coegit ad arma cohortes.
Numine fretus adest sceptri Theodosius haeres,
Alpinasque super gla cies cum milite rendit
Imperii tandem laesos viturus honores.
Cingitur urbs rapidis Aquilaea cohortibus, in quam
Maximus ad festos secesserat ipse triumphor,
Pressaque mox capitur, nec vin cula Maximus arcta
Devitare potest: capitis damnatus acerbe
Sanguineo meritas exoluit gutture poenas.
Ut ducis interitum tristi cognovit ab urbe
Militiae ductor, pavidum se iecit in undas
Praecipitem, vitaeque sibi curtavit amorem
In mediis suppressus aquis Acherontis ad undas,
Unde nec est unquam caeli rediturus in auras.


page 890, image: deld0890

Hostis dirus erat, vultu terrere minaci
Teutonicas solitus gentes, censumque quotannis
Exigere a victis immani Maximus ore:
Sed fuit hoc longe maior Theodosius heros,
Qui fidei plenus, Domini tutusque favore,
Sanguinis absque pii iactura contudit hostem,
Et tantos strepitus fedavit clade duorum,
Quid taceo, Eugenii vires ut straverit idem?
Hunc Arbogastus provexit ad arma tyrannum,
Romuleamque simul iussit sperare coronam.
Castra ducis sequitur Francorum torua iuventus,
In campis acies, clypeataque robora fulgent,
Magnanimique fremunt proceres, genus Hectoris acre,
Quos simul elapsos Troiae de cladibus olim
Spumosus gremio Rhenus suscepit, et amplum
Hospitium indulsit generosae stirpis ad usus.
Concitat hos stimulis agitatos laudis ad arma,
Dum cupit Eugenio sceptri firmare decorem
Cultibus innixus statuarum ductor inanis,
Et putat ad do tes idola valere triumphi
Mentis inops Sathanae furiis deceptus et astu.
Cogitur armigeros contra Theodosius hostes
Scandere duratas nivibus properanter in Alpes,
Firmatisque ducum castris opponere castra.
Caesaris ut turmas Francae videre cohortes,
Martius exoritur feruor: dat buccina signum,
Horribilique tubae strepitu dispellitur aer.
Ipse super saxo nixus Theodo sius haeret,
Unde minas poterat tristes lustrare furentum,
Stratus et alta levat geminas ad sidera palmas,
Auxiliumque Dei supplex deposcit ab alto,
Equi iugis dirum simul agmina ducit in agmen.
Continuo vehemens sonuit cum turbine ventus,
Sparsaque de manibus pugnantum spicula defert.
Et librata diu spacium per inane volutans,


page 891

Humanos iactus longe superantia tandem
Robore praevalido saevos super inicit hostes,
Ut foret haud ullus iaculorum stridor inanis.
Francicus at miles gelida nive sparsus ab alto
Vix oculos aperit, vix gutture spirat anhelo,
Forteque si qua rotat venientum iratus in agmen;
Tela volant iterum quasi desuper acta retrorsum,
Et socios illapsa necant, sternuntque relictos.
Territus his monstris exercitus arma remirtit,
Et pudet ulterius domino contendere frustra,
Pro quo ventus adest superis pugnator ab oris,
Et iactata refert cum turbine noxia tela
In caput auctoris, miserae nocumenta phalangi
Eugenius rabidi Martis cessante tumultu,
Captivus trahitur, manibus post terga retortis,
Caesaris ante pedes, victoris et ante tribunal,
Ipsius et sanguis multorum errata piare
Funditur, exemplum reliquis per triste futurus.
Infelix etiam bellorum motor et auctor
Incubuit proprium miser Arbogastus in ensem,
Perque metus poenae exitio se tradidit ipsum.
Scilicet exhilarat famulos defensio Christi,
Ulla nec in sanctos poterit saevire procella,
Dum premit hostiles animos gravis undique plaga
Salue grate DEo Theodosi nobilis heros,
Cuius in auxilium caelestia flamina spirant,
Quem iuvat horrisonus turbo, cui militat aether,
Victor ut a saevo redeas feliciter hoste,
Et Christo meritae referas encomia laudis.
Te sibi proponent imitandum pectora fida,
Quando piis venient armis renovare triumphos,
Ipse ducum ulterius pergam numerare trophaea.

Honorius Caesar.

SExtus honoratos numeratur Honorius inter
Victores, domini pia quem protexit in armis


page 892, image: deld0892

Gratia, nec sivit rapido succumbere Marti,
Perfidus huic Gildo nihil obfuit: Africa fusum
Luxit, et horrenda gemuit sub caede peremptum.
Deinde quietis amans Rhadagisi funera vidit,
Qui fera Gothorum raptabat in arma cohortes,
Italiaeque gravis sibi subdere cuncta volobat.
Concidit Eucherius, dum pessima quaeque minatur
Christigenis, frustraque ducum captavit honores,
Ethnica dum iactat se velle recludere templa,
Moreque gentili statuis incendere tura.
Postemo Latiam veniens Alaricus in urbem
Sustulit ense suo turbas idola colentes,
Atque Dei famulis clementi corde pepercit.
Has inter furias, interque pericula tanta
Floruit e supera defensus Honorius arce,
Agmina gavisus sterni contraria Christo,
Vel posita Martis rabie mitescere tandem,
Numinis et sancti placidos assumere cultus.

Theodosius Iunior.

Septimus Arcadii soboles Theodosius intrat,
Vincentumque choros decorat mitissimus heros:
Provida Pulcheriae quem cura sororis ad artes
Inflexit, nitidis ut moribus iret in aulam,
Et patris imperio dignus succederet haeres.
Hic ubi Persarum didicit crudelia facta,
Quod Christi famulos iugularent corde maligno,
Martigenas iussit properanter abire cateruas,
Cladibus ac diram variis excindere gentem
Continuo Parthus cecidit, Persaeque fugati,
Auxiliatorum pavidis nec profuit agmen.
Quare Caesar agens grates super omnia Christo
Se totum domino pro precibus commisit alumnum
Inque domo celsa sonuit cum plausibus hymnos,
Usque Deum laudans summum super aerhere patrem,
Qui dat regna potens, sceptri qui firmat honores,


page 893

Regibus et longae confert pia gaudia vitae,
Ut populo praesint, homines facilique gubernent
Pectore, ceu fecit clemens Theodosius usque,
Dum potius sese vitali lumine cassos
Malle viros dictat vitae revocare sub auras,
Si saltem fieri posset, quam perdere vivos.
Caesar ave mitis decorarus germine lauri.

Tiberius secundus.

Proxima Tiberium sedes locat inter honestos
Militiae proceres, multum qui largus egenis
Profuit assidue solitus succurrere plebi,
Pauperiemque gregis miseri per dona levare:
Nec danti est unquam decrescere visus aceruus.
Nam Deus expositas cum faenore reddidit amplo
Divitias, regemque pium donavit abunde
Thesauris iterum diversa in parte repertis.
Hausit enim puteo nummos, aurumque recepit,
Quod Narses liquidis moriturus merserat undis
Italicis Narses eunuchus clarus in oris.
Praeter id in domibus propriis, aulaeque recessu
Marmor crat varium, crucis in quo signa nitebant,
Suppositumque pedes turbae portabat euntis.
Caesar ut hoc vidit, vultu indignatus acerbo,
Aurea calcari plantis insignia vitae,
Continuo lapidem voluit de sede revelli,
Sacratisque locis iussi monumenta reponi.
Tollitus ergo lapis, crucis atque levatur imago,
Ingentes et opes sublata mole videntur,
Quas veteris quondam furiosa cupido tyranni
Condiderat furtim vacuo telluris hiatu.
Audiit Hormisdas Persarum ductor ava rus
De tantis opibus, Gazaeque accensus amore
Protinus invasit venerandi Caesaris urbes,
Armigerosque duces ad proelia traxit amara.
Caesaris hunc contra veniens excrcitus hostem,


page 894, image: deld0894

Excepit scuto iaculorum fortiter ictus,
Sieque pharetratos compescuit undique Persas.
Vix iniler Hormisdas reperit fugiendo salutem.
Regia cum Gazis coepit tentoria miles
Caesareus domino plausus retulitque triumphi.
Captivus trahitur victorum Persa cathenis,
Tiberiumque ducem tandem resalutat in arce
Cladibus innumeris domitus, bellique tumultu.

Heraclius Imp.

EN nono Princeps Heraclius ordine prodit,
Qui si non Magicos animum flexisset ad astus
Haereticus factus postremo tempore vitae,
Egregios inter victores iure maneret:
Sed quia delirus caelestia iussa reliquit,
Nec dominum toto quaesivit corde parentem,
Nunc inter socios maestissimus ipse recumbit,
Stultitiam deflens, ac saeva piacula mentis,
Nos tamen huic frondes lauri tribuemus odoras,
Et tantum dabimus, quantum meruisse videtur,
Ut bona posteritas imitari discat honestum,
Et maculas rugiat, ceu tristem nauta Charybdim,
Aut Scyllam metuens, scopulos devitat et aestus.
Nam Deus ut placide fautor iuvat arma piorum,
Sic ultor furias reproborum cladibus urget,
Obque ducis malefacta gregem persaepe fatigat.
Quapropter moniti reverenter numen habete,
Vosque Deo, Reges animo seruite fideli,
Et populum ad Christi memores adducite sacra.
Persa truci bello Cosroes saepe tyrannus
Christigenas contra populos insana struebat
Consilia, et pacem nulla ratione volebat,
Ni prius a Christi scruus discederet aris,
Proque Deo coleret Solem, seu Persidos ignes.
Haec meditatus agros Solymorum coepit, in urbe
Et Christi famulos indigna caede peremit.


page 895

Mox cruce surrepta fugit per Typridis undas.
Continuis late populatus cursibus agros.
Subsequitur Princeps Heraclius infida terga.
Aecii raptim superato vertice Tauri,
Persarumque truces acies invadit atroci
Marte: cadunt trepidi languentibus arcubus hostes,
Et pharetras caesi, violentaque tela remit tunt.
Protinus ingreditur cum milite Persidos urbes,
Ostanemque ducem felicibus exuit armis,
Quo fugiente virum triginta milia stravit.
Nec melior fortuna Saym produixt ad arcus.
Qui quamvis traheret Mavortia pectora secum,
Instructus iaculis equitatus robore fidens,
Victorisque sibi titulos assumeret ultro:
Nil tamen in pugna potuit. Nam densior imber
Castra super Persis cum fluxu venit aquarum,
Grandoque vulnificis properavit ab aethere telis.
Insonuit tonitru vehementi numinis ira,
Ac tumidum crebris tremefecit iactibus hostem.
Ergo fuga arrepta misere caeduntur inertes,
Aut capti subeunt immitia careceris antra.
Razatenes tandem Persarum iussibus instans
Eregno validum legit ad fera proelia robur,
Ac superare cupit victricia Caesaris arma.
Nec mora, congressu furiosas suscitat iras,
Perque diem torum fatis obstantibus urget
In pugnam resides animos, et Persica signa.
Caesaradest contra generosus et agmina rumpit,
In mediaque ducem miserandum strage trucidat:
Victor et invadit traiecto Tygride Persas,
Hostilique domat muros, et concutit igne.
Cladibus edomitus Cosroes sternitur ense
Natorum, miseramque iacens eructat in auras
Cum furiis animam, Christo nec restitit ultra.
Supplicibus veniam mitissima Caesaris ira


page 896, image: deld0896

Contulit, et captae regionis iura tecepit.
His ita confectis Solymorum venit ad urbem
Caesar ab hoste crucem referens, humerisque sacratum
Eximius lignum gestat cum plausibus heros
Per plateas. Dominum populus comitatur ovantem,
Aethereumque Deum celebrat solen nibus horis.
Inde domum repetens, Byzantia contigit arua,
Inque manu sacrae lignum crucis inclitus heros
Portando creperis pro lauri frondibus, egit
Militibus sociis ingenti laude triumphos.

Constantinus Barbatus.

Terribili decimus facie, passisque capillis
Constantinus ovat referens in fronte coronam
Frondibus e lauri, numerat victorque trophaea.
Namque pius rector sceleratum egressus in hostem
Fudit Agarenas memoranda clade phalanges,
Terque decem valido conflictu mullia stravit,
Ac populo retulit munuscula pacis opimae.
Hoc itaque ob meritum victores inter haberi
Dignus, agit laetos hilari cum laude triumphos,
Militiae sanctos proceres imitatus in armis.

Carolus Martellus Brabanticus.

Carolus undecima Martellus sede propinquat,
Quem sibi praeposuit Gallorum regia splendens,
Electoque tulit domino regalia sceptra:
Ipse sed haud voluit caput exornare corona
Contentus titulis, et nomine laetus avorum.
Tum scelerata cohors Hispano fluxit ab orbe
Semen Agarenum, ter centum et milia sese
Infudere simul Francorum pinguibus aruis,
Maxima cum late vastassent regna per orbem,
Urbibus et Libyae cladesque necemque tulissent.
Obvius his venit praestans Martellus in armis,
Cui se Landfridi sociali foedere mile:
Iunxerat in pugnis Alemannus obite paratus,


page 897

Aut victor spoliis oneratus ab hoste redire
Commixtaeque simul Bavara de gente cohorres,
Quas pius ob patriae submisit Odillo salutem.
Fortiter auxilio populus pugnavit lesu,
Victricique manu stravit Mahometica castra.
Vaniloqui cecrdere duces periitque malignus
Coetus: at illustres Galli duxere triumphos,
HOstibus ac victis patriam tenuere quieti.
Outinam redeat Francorum pristinus ardor
Gentibus atque iterum debellent Turcica regna,
Saepe velut quondam Christo fecêre iuvante,
Fortibus ingressi Solymorum moenia turmis.

Carolus Magnus primus Germanorum Imperator.

DIuus Aquisgrano Princeps descendit in armis,
Carolus illustri Francorum stirpe monarcha,
Teutonico primus veniens de sanguine Caesar,
Bellando meritus Magni cognomen habere,
Pro grege Christicolum ducter certare paratus
Qui fuit, ac fi dei lapsos defendit honores.
Victori generosc locum da miles, ut inter
Heroas medius consistat splendidus heros,
Ac ducibus multum reliquis illustrior extet.
Hunc ubi Bertha duci tulerat coniuncta Pipino,
Caesaris Argolici cultissima filia Bertha,
In cunis puero Christi instillavit amorem,
Et docuit nutrix cognoscere numen sesu,
Cuius ab ore favis oratio dulcior exit,
Aethereasque domus recludit et aurea regna,
Gaudia Christiadum populo super astra futura.
Sic itaque edoctus praecepta fideliter beros
Implet, et auspiciis Christi feliciter arma
Tractat, ubique feros prosternens acriter hostes.
Hic Princeps gelida tectas nive transiit Alpes,
Rectoris Tyrii vestigia rara secutus,
Et Desiderii turmas bellator adortus,


page 898, image: deld0898

Sustulit Italicis inimicum moenibus agmen,
Romuleaeque favens pacis bona contulit urbi,
Doctor ut aethereos Adrianus tutus honores
Curaret, populumque Dei sacra iussa doceres.
Barbati cecrdere duces sparsoque cruore
Turpiter in campis passim iacuere perempti,
Undaque turpatos rubefecit sordida crines:
Excidit et digitis morientum longa securis.
Nec Papiae mueus potuit defendere regem.
Carolus obsessam victor sibi subdidit urbem,
Atque trucem dominum capiens in vincula traxit,
Crinitumque gregem domuit victricibus armis.
Haec Longobardos clades extrema repressit,
Barbara quos italum tellus immiserat aruis.
Romulei cives bilari gaudere triumpho,
Victorique sacro meritos effundere plausus.
Inde domum rediens invictis Carolus armis
Saxoniae turmas idola vetusta colentes
Aggressus pepulit fractas Christique coegit
Iussa sequi veteres statuarum linquere cultus,
Siepe suos prostrata deos tum Saxonis ora
Usque reluctanti similis placuit, et aras
Coedibus infecit, poscens victricia signa:
Sed non ulla preces miseras audivit imago,
Nec vani potuere dii defendere turbam,
Aut quicquam gladio famulis obsistere Christi.
Heu cruor heu quantuster denos tresque per annos,
Dum renovata gerunt toties hostilia bella,
Nec victi properant Martis cohibere furores,
Fluxit et ho. rentes late manavit in agros.
Undique planities campi gravis ossibus albet
Carmbus erosis costae voluuntur inanes.
Cessat humi coesis misere futura colonis:
Infantes trepidi rapiuntur ab ubere matrum,
Et dominum tristis muliercula luger ademptum.


page 899

Dira fames urget, rabiesque miserrima belli.
Ergo malis lassata cohors, suppressaque clade
Supplex a domino pacem veniamque poposcit,
Caesaris et iussu fluviali bus abluit undis
Antiquas vicii maculas baptismatis imbre,
Incepitque Deo meritas persoluere laudes,
Agnoscens rutuli tandem benefacta parentis,
Nec male cessit honor sanctae pietatis, et ingens
Relligionis amor, susceptaque dogmata Christi.
Namque Deus posuit claros heroas in oris
Saxoniae fideique decus defen dere iussit,
Atque piis late virtutem extendere factis
Ista sed inferius versu tractata nitescent.
Francicus ad victor Rheni citus alta fluenra
Traicit, et patriae duices invisit agcilos.
Nec mora, composuitis iterum se vertir ad arma
Rebus, et alta super Pyrenes colmina scandit,
Latius ut Christi regnum proferret in orbe.
Opposuit sese pugnax Agarenus ennri,
Sed nihil effecti. Rex Carolus obvia sternit
Agmina, nec prohibent venientes moenia ceisa.
Urbibus eftractis subitus domat omnia victor,
Legibus et Christi victos assuescere cogit.
Quid referam, Scythicos veluti confecerit Hunnos
Qui velut Harpyiae praedas agirare solebant,
Raptibus et crebris placidam turbare quierem.
Nil celer hos arcus nec spicula tincta veneno,
Velocis nec equus Boreae de semine iuvit.
Procubuere truces diris sab cladibus Hunni,
Militibusque piis fugiendo terga dederunt.
Plurima per campos iacrere cadavera sparsa,
SAngninis et rivis iner spumaviraqueius.
Hostibus edomitis Franci statuere trophaa,
Congestas et opes sibi divisere Scytharum
In patriam reduces mulia cum laude triumphi.


page 900, image: deld0900

Claviger hinc praeses domina Lea pulsus ab urbe
Principis imploravit opem, qui numine fausto
Hesperiam ingressus, procerum stipante corona,
Turbatas hominum mentes placavit, et aequo
Iudicio tristes populorum sustulit iras:
Ceu mare, quod ventis agitatum excanduit ante,
Et sursam tumidos colles glomeravit aquarum,
Sedatur veniente Deo, vultumque serenat,
Pacatumque graves non amplius egerit aestus.
Ergo trium phanti felices Roma precata est
Successus meritoque duci cognomina sacra
Caesaris attribuit pro summo dona labore.
Salue Teuto nici generis decus inclite Caesar,
Qui gregepro Christi pugnasti miles honorus,
Caetibus ac tumen studiosis dulces fuisti.
Eloquio praestans Latio, Graiique leporis
Plenus et humanus populi de fensor, egenis
Divitias solitus dextra ocnferre benigna,
Exhilarare viros diae virtutis amantes.
Te saturum vitae, Martis fessumque labore
Sideream rapuit Christus patronus in arcem,
Ergo vale lauri parto fruiturus honore.
Nos tibi victori iungemus in ordine plures.

Henricus Auceps Saxo.

AVcupis Henrici virtus memoranda relucet,
Qui sapiens Princeps, internaque bella perosus,
Usque domi coluit pacem pugnavit in hostes,
Acvictor retulit dulces cum laude triumphos.
Efferus hunc contra rabidis veniebat in armis
Hunnus et audebat tristes violare colonos.
Undiqeluc: tager slammis, villaeque cremantur:
Oppida vastautur. captivos vincula stringunt,
Ac miserabibter trepido gemit agmine vulgus.
Aegererat Prmceps, tamen haec ob damna gemebat,
Atque vicem populi tristata fronte dolebat.


page 901

Erigit ex humili revalescens membra grabatho,
Militiaeque duces cum turmis cogit ad arma,
Et super altus equo phartratum fertur in hostem.
Saxoniae ad fines iacet arx vicina Doringis.
Quae tenet a valido cognomen Marte vetustum,
Dicitur et vulgo Mersburgum tempore nostro.
Hanc penes atroces stravit feliciter Hunnos
Feruidus Henricus propere captosque recepit
Hostibus a domitis statuens divina trophaea.
Militis ad pugnam vox gutture fluxit euntis.
Qui super astra sedes populi miserere redemptor.
Adviit ista Deus miserator vota repente,
Contulit et populo pugnanti robur ab astris,
Ut caderent hostes confertim pinguibus aruis.
Pectora laetus adest Princeps dominumque canoris
Laudibus extollit, qui caeli sidera torquet,
Regibus et tribuit moderator proelia fausta.
Pauperibus cessit spoliorum dives aceruus
Hostibus ante datum misera de plebe tributum
Numinis ad cultum sanctos transfertur in usus,
Ac hilares sacrum renovatur dogma per urbes.
Terra sonat plausu, Christumque frequenter adorat,
Et patrem patriae celebrat per compita passim
Henricum, meritosque duci persoluit honores:
Qui velut aucupio primos transegerat annos,
Pennigeras acies captans, volucremque cateruam:
Sic post Hunniacas coepit cum laude phalanges,
Hostibus et victis populo fuit utilis auceps.
Intulit hic Caesar Christi pia iussa Boemis,
Danorumque greges falsis reuocavit ab aris
Ad domini cultus, et mitia dogmata lesu,
Mansuetaque simul Noruegos imbuit arte.
Haec propter radians sociis victoribus astat,
Fronte gerens hilarem lauri de fron de coronam.


page 902, image: deld0902

Otho primus cognomine Magnus.

NVnc age barbato titulos victoris Othoni
Aurea cui domino praefertur [(transcriber); sic: praeferur] ab arce securis,
Versibus attribuam. Faciles date carmina Divae.
Mechtildae meruit praeconia filius ampla.
Nam ter in Italiam Germanica protulit arma,
Romanamque suo cum milite venit in urbem,
Civibus ac leges victor praescripsit honorus:
Ut sine Caesareo iussu non claviger ullus
Divinos proprio titulos assumeret astu:
Sed prius a sacro dilectus principe, tandem
Susciperet curam pro Christi doctor ovili
Praeter id Hunniacae gentis fera contudit ora,
Quando pharetratae per Gallica rura cohortes
Irtueraut passim Banaris hostiliter agris.
Maximus Hunnorum fuit is concursus ab oris.
Teutonidumque simul natis extrema minatus
Perdere Germanum voluit radicitus orbem.
Hinc furer in castris immania verba sonabat:
Ni validus lapsu nos Hunnos obruat aether,
Sordebat aut telluris hians immane barathrum,
Non alius poterit nostras infringere vires.
Talibus auditis Otho Magnus surgit ad arma,
Et cupidus pugnae cum Saxone prodit in hostes.
Caesaris insequitur vestigia ciara Bohemus,
Francica Cunradus secum trahit agmina Princeps
Tam pollens animo validae quam robore dextrae,
Aptus equo miles nec ineptus Marte pedestri,
Suevorum populos, fulgentes aere corusco
Strenuus instigat Burghardus in hostica castra.
His cinctus ducibus Christum prece Caesar honorat,
Ac sibi poscit opem caelesti mittier arce.
Tum vexilla levi sinuantur flaminis aura,
Angelicaeque micant facies et signa coronant
Caesaris ante globum, laetos spondentque triumphos.


page 903

Accelerant Hunni pharetris, arcuque potentes,
Atque Lycium tranant equitatu slumen et amplos
Agminibus cam pos, den sisque cohortibus implent.
Protinus horrifico Martem clamore frequentant,
Obscuratque diem iaculorum turgida nubes.
Audaz Cunradus volitat per tela, per hostes,
Densatoque Scythas cuneo perturbat, et urget
Eripiens praedam, victor regemque salutat
Incolumis rediens. Tum Caesaris irruit omnis
In campum legio Rapidas citus ante cohortes
Exit Otho, clypeumque manu portare sinistra
Assuetus, dextra tremefactam concutit hastam,
Quam cruce de domini decorabat ferreus orbis,
Sicque simul medios infert se victor in hostes,
Et rumpit validas felici Marte cateruas.
Insequitur dominum veteranus miles, et audax
Hunniacos equites conculcat in aequore campi.
Vindelici roseum vepres sorpsere cruorem,
Ac Lycus involuit fugientum pectora fluxu.
Iamque nece elapsos trepidante immersit in amne.
Rectores Scythicae gentis moriuntur in alta
Arbore suspensi, caedesque minasque remittunt,
Amplius et nolunt convicia dicere Christo.
Milibus e centum mortem vitavit acerbam
Exiguus numerus, ciadis qui nuntius iret
Ad pavidas matres. et squalida tecta Scytharum.
Laetus Otho veniens prostrato victor ab hoste
Magnifico grates effudit ad aethera Christo,
Voce Deum laudans hilarata menteque vectus
In patriam, dulcis celebravit fesia triumphi.
Caesaris Augusti meritus cognomen habere.

Henricus Secundus Bavarus.

TE quibus excipiam praestans Henrice potentem
Laudibus, aut quali referam tua gesta triumpho?
Non etenim tantum tua virtus fulsit in armis,


page 904, image: deld0904

Pertulit aut solum rigidi certamina Martis:
Sed precibus sanctis gentes ad dogmata Christi
Deduxit placidos et numinis auxit honores.
Princ pro clavos contra fortissimus heros
Exnt, ambrosioque Dei suffultus amore
Ante suas turmas sanctos conspexit obire,
Praesidio et domini fretus perrexit in hostem,
Victricique manu stravit pietatis egentes.
Tum vetus in pugnis Adriani martyris ensis
Splenduit, insanosque globos et castra virorum
Disiecit. Patulo trepidarunt agmina campo,
Nec potuit furiosa cohors insurgere contra
Ca saris ergo iugum posito subiere tumultu
Sclavorum proceres, rigida feritate relicta.
Post Maholmetigenas pepulit cum laude phalanges
Finibus Appuliae, Troianaque moenia rupit,
Quae penes Hannibalis miles tenotria quondam
Fixerat, exitium Latio dum praeparat orbi.
Insuper Hungariam Christi sub iussa vocavit
Divinum meditatus opus, sacrumque iugale.
Namque dedit Stephano, quiregia sceptra tenebat
In rhalmos lepida speciosam fronte sororem
Giselam, mulier qua nullibi pulchior unquam
Visa fuit, nec erit venturo pulchrior aevo.
Huius ob amplexum Stephanus baptismatis imbre
Abivitantiquas in Christi nomine sordes,
Seque Deo vivo tota cum plebe sacravit;
Exuitur gentis Scythicae fanaticus error,
Iussibus et sanctis sit mollior Hunnica pubes:
Quae prius ut populo nocuit damnosca fideli,
Sic ubi siderei cultum suscepti lesu,
Magnifice contra gentiles proelia gessit.

Gotefridus Bilioneus Lotharingiae Princeps.

QUomodo te nitidis magnatem laudibus ornem
Dux Gotefride potens Lothringae sacra propago?


page 905

Cui placuit patriae regionis vendere terras,
Ut sacra visurus Solymorum moenia Princeps
Ex propriis sumptus affatim rebus haberes.
Ergo crucis signum super aequora rauca tulisti,
Militiaeque sacrae ductor cum laude fuisti.
Mox tibi pugnanti patuit urbs dia, nec hostis
Te quicquam potuit contra. Caeduntur in urbe
Gentîles popuri, rubro plateaeque lavantur
Sanguine vix et eques per flumina lata cruoris
Tranat et hostiles superat tentando cateruas.
Postmodo cum Princeps trahetet Babylonicus agmen
Innumeri peditis strepitu confisus equorum,
Francigenae tantum viginti milia contra
Educunt proceres fusoque precaminis imbre
In saevas hilari contendunt pectore turmas.
Fautor adest dommus caeli moderator ab arce.
Excutit arma pavor, trepidant immania castra.
Nec cohibere fugam poterat dux impius ultra,
Pectora Christicolum nubes desen dit ab aestu,
Desuper ac servod dominus refrigerat umbris.
Iste dies centum despexit milia sterni,
Ac opibus magnis aciem ditavit Iesu.
Sic itaque eximius Gorefridus miles amoenas
Obtinuit Solymas, et multo rexit honore,
Cui populus tandem monumentum condidit ingens
Marmore de Pario, cum fessus finiit aevum,
In quo cum sociis sancta requiescit in urbe,
Donec siderea iudex descendat ab arbe,
Christus, et aeternum tribuat cum foenore lucem.

Fridericus secundus Suevus.

INclyta victoris Friderici cernimus ora,
Quem licet assidue Romani praesulis ira
Deiectum vario iaculorum presserit aestu:
Non tamen abstinuit bellando Suevicus Heros
Eximium reparare decus virtutis amore


page 906, image: deld0906

Namque sacrae Princeps crucis ornamenta recepit,
Militibusque piis moderator praefuit aequus,
Ac Solymae gladiis habitacula dia redemit.
Huius ut in pognis felicia robora sensit
Soldanus celebri veniens Babylonis ab urbe,
Noluit ulterius bellorum damna videre:
Sed cupidus pacis cum Principe foedera iunxit
Restituens urbe; quas fraude subegerat olim.
Paschatisargo diem Solymarum laetus in arce
Cum sociis reliquis Caesar solenniter egit,
Atque Deo fundens grates prodote triumphi,
Sedes ad patrias rediit victricibus armis.

Uladislaus Polonorum et Hungarorum Rex atque Ioannes Coruinus sive Hunniades.

TE placet Hunniaden victricibus addere castris,
Sublimemque locum tibi designare potentes
Inter Christigenum proceres, quibus arma vibrare
Daemonis adversus rabiem fuit alta cupido.
Nam tua saepe manus Tuicarum contudit iras,
Rebus et Hungaricis generoso profuitense,
Nec tibi Christus opem de caelis ferre negavit.
Quem vigili solum coluisti pectore regem,
Proque focis patriae bellando strenuus heros
Nominis aeterni famam titulosque parasti.
Sedquae Musa potest Herois pandere facta,
Quem bellis habilem viginti quatuor ornant
Proelia quae valido miles dum pectore tractat,
Vix semel atque iterum pugnae distisus equestri,
Imparibus turmis fugiendo cessit ab hoste,
Victorique locum funesta caede reliquit,
Cum prius hostiles gladio stravisset aceruos,
Dignaque vincenti retulisser nomina victus.
Sensit atrox vires Coruini sensit Isacus.
Vixque fuga potuit trepidus reperire salutem.
Mezethus cecidit, viginti et milia secum


page 907

Traxit in exitium trans silvas caesus in agris
Hunniadae gladio, populi et virtute sequentis.
Alter et hanc voluit bellando sistere cladem
Bassa superveniens pharetrato militis aestu,
Hunniaden rursus pia Transyluania victis
Hostibus excepit statuentem laeta trophaea.
Sanguinei caeso Turcarum milite rivi
Uberibus passim trepidarunt pinguibus aruis,
Strataque per campos iacuere cadatera mixtim.
Postmodo cum furias statuisset frangere Turcae
Uladislaus veniens de gente Polona
Hungaricam dignus invenis portare coronam,
Se dedit huic comitem patriae Coruinus amore,
Principis et cupide regale castra secutus,
Lecta decem noctu produxit milia secum,
Bulgariae in campos ter dena et milia stravit
Turcarum Reducem claro suscepit honore
Rex faciem laetus, gratesque heroi peregit.
Progressi ulterius gelidis fixere sub Haemi
Collibus unanimes tentoria moxque Carambum
Devictis Mahometicolum vinxere cateruis.
Inde domum victor redrit felicibus armis
Rex hilaris gratesque Deo cum plausibus egit,
Cuius praesidio sceleratum fuderat hostem.
Tum petiit supplex pacem foedusque poposcit
Turca, nec hoc proceres statuerunt essene gandurn,
Outinam numquam subiissent pacta fidemque,
Quae violanda forer generoso corde negassent,
Nam puis hanc propter culpam Rex concidit, iras
Numinis et laesi placavit ut hostia caesus.
Non tamen indecore cecidit moriturus in armis,
Sed vaga Turcarum prius agmina contudit hastis,
Et potius victor, quam victus morte remansit.
Maior enim clades Amurathae perculit agmen,
Quam Christi famulonempta est victoria strage.


page 908, image: deld0908

Sic quoque cum rursus sociis animoque recepto
Intulit Hunniades sceleratis gentibus arma,
Barbarus obtinuit palmam cum clade suorum
Haec triduum vario duravit pugna tumultu,
Octoque de nostris ceciderunt milia saltem:
Turca sed amisit triginta quatuor ipse
Milia nec potuit victor gaudere triumphis.
Inter at exhanstos mira virtute labores
Postremo Hunniaden melior fortuna secuta est,
Belgradique magis clarum defensio fecit,
Largus ubi madidis alis Savus influit Istrum.
Cinxerat hoc castrum Mahometi feruidus ardor,
Navibus admotis fluviorum in gurgite vasto,
Quaque patent aditus in campis castra locarat,
Ne qua salus miseris superesset civibus usquam.
Callidus haud aliter saltus indagine cingit
Venator, rabidisque feras latratibus urget,
Et cupit oppressas expellere verpribus imis.
Nocte dieque sonant horrendo torta fragore
Fulmina, concussaeque ruunt cum murmure turres,
Et crebris paries subsidit lapsibus arcis.
Flammigeri strepitus obscurant aethera clarum,
Aeris ac puri furantur munera clausis.
Tum regni trepidare duces, abituque salutem
Quaerere festini: stetit imperterritus acer
Hunniades, raptumque suos armavit in hostem.
Nec mora, compositis ratibus celer amne secundo
Devehitur, fortique manu navalia miscet
Proelia, Turcarumque cremat ferus igne triremes,
Mobilibusque viam flammis, gladioque recludens,
Pluribus occisis mersisve in fluminis aluo,
Ingreditur celsus Belgradi moenia victor.
Ut fracta indoluit pharetratus classe tyrannus,
Tum ferus a terra vehementius imminet arci,
Excidio et diro cupit exaturare furorem.


page 909

Fortior occurrit valide pugnantibus audax
Hunniades, rabidosque viros detrudit ad Orcum,
Moenia et ingressos felicibus excutit ausis:
Ceu solet in silvis aper horridus aedere stragem,
Cassibus ac ruptis acri premit ore canum vim,
Undique qui longe timidis latratibus obstant,
Nec prpius stantes cupiunt accersere mortem.
Turca repulsus abit, trepidae fugiuntque cohorres,
Militis Hungarici nec vires sustinet ultra
Barbarus exsultant victores plausibus Hunni,
Captaque Turcarum tormenta vehuntur in arcem,
Magnaque Christicolum celebrantur gaudia castris.
Hic labor Hunniadae tulit ultima praemia laudis,
Cui semper placuit pro sacris coetibus arma
Ferre, nec extimuit descendere miles ad hostem,
Dum sibi persuadet Christo pia bella placere,
Ac requiem sperat moriens super astra videre.
Salue Christicolum validus defensor, et heros,
Militiae iustrae speculum, lumenque perenne.
Roboris exemplar summum, caelesteque sidus.

Matthias Coruinus Hungariae Rex.

QUis neget in natis decus apparere arentum,
Fortibus et nasci fortes heroas in armis,
Cum pia Coruini meditando viderit acta?
Quem si fata diu voluissent vivere nobis,
Inclitus Europae pepulisset finibus hostes,
Ac Constantini tenuisset moenia victor.
Ardor erat tantus iuveni. Martisque Cupido.
Huius ut adventum Mahometes sensit iniquus,
Continuo profugus, trepidansque obsessa reliquit
Oppida Dalmatiae, frustra pressamque Iaizam
Deseruit. Veniens Coruinus praepete cursu
Bellica praeripuit valida tormenta cohorte,
Dispersosque gravi Turcas terrore secutus,
Restituit pacem violatis civibus ultor.


page 910, image: deld0910

Quid loquar, ut deinceps fortissima tecta Sabazae
Feruidus obsessor varia expugnaverit arte?
Hanc sibi quippe Savi prope flumina struxerat arcem
Hostis, ut Hungaricos infesto milite fines
Commodius posset subitis vexare rapinis:
Providus et foveas vallo muniverat alte
Turribus eductis, possim et tormenta locarat,
Ut nihil hostilis subeuntum feruor obesset.
Sed quid non penetrat solertia militis audax,
Cum Deus herorum mentes instigat, et urget
Eximium vigili facinus complere labore?
Pannonicis Corninus agris properanter ad arcem
Currit, et obsessos noctuque dieque fatigat
Feruidus ac tonitru bombardae moenia rumpit.
Disicitur vallum, quassae turresque recumbunt.
Nobilis irrumpit splendentibus Hungarus armis
Victor, et horribili Turcas exterminat ense.

Alfonsus Castellae Rex.

INgreditur victor praestans Alphonsus, et inter
Arma coiit Musas, studiorum clarus amator,
Cui licuit caeli varios addiscere cursus,
Astrorumque notare vias, Lunaeque labores:
Dumque pio superos vultu considerat orbes,
Ecoleis animam seie patefecit habere,
Divinas speculatus opes et dogmata sancta,
Agnovitque Deum qui caelica templa coronat
Assiavis facibus, stellarum et lampade dia.
Hic vibi Ber contra sceleratos iverat hostes,
Fucit Agarenos equires, ac Marte secundo
Expunre propriis incredula finibus arma.
Murcia tum parnit victori turribus altis,
Inque ducis Christi leges iuravit amicas.
Et populum vidit sanctos assumere ritus,
Daemonis expulsis celebri cultoribus urbe.
Hoc igitur regnum quoniam divinitus heros


page 911

Imbuit aethereo memorandus semine Princeps,
Iure pios inter victores usque trimphat,
Militiaeque suae proceres hortatur ubique,
Ut parcant miseris populi nec iugera vastent.
Non etenim fas esse putat pro crimine regum
Immeritam saevos plebem tolerare dolores.
Huius ad exemplum pugaator discat honestus
Pauperie pressos nullis violare rapinis,
Quando premit subira rabie Mars impius orbem
Ob scelus admissum, dominosque punitque nocentes.

Ioannes Albertus, et Sigismundus Primus, incliti Polonorum Reges

QUalia iam vobis encomia reddere vates
Debeo, Sarmatiae proceres gentisque Polonae
Magnifici heroes, ceu murus aheneus usque
Qui domini populo vera cum laude fuistis,
Adversusque Scythas vigilastis semper in armis,
Nunc et adhuc estis velut arx obiecta cruentis
HOstibus et longe turmas arcetis equestres
Tartaricae gentis, quam spes insana rapinae
Saepius in mites fanmlos armavit lesu.
Non ego vestra quidem possum numerare trophaea,
Versibus aur dignis quosuis recirare triumphos:
Sed satis esse puto de multis dicere pauca,
Resque simul brevibus gestas perstrigere verbis
Portis Ioannes Albertus regia proles
Egregium facinus generoso in flore iuventae
Tartaricos contra populos certando peregit.
Venerat insanum furiis ingentibus agmen
Finibus e Scythicis: populantes Russia vidit
Cum genitu, prolemque sibi deflevit ademptam.
Rebus opem lapsis heros afferre paratus
Regius adnentat Casimiri miles ab aula,
Moxque grani praeda raptores quaerit onustos,
Quos simul ac reperit stanter campectribus aruis,


page 912, image: deld0912

Aere dedit signum, Martisque infudit amorem
Terribili lituo: pugnax eques explicat hastas,
Inque Scythas fertur dextraque animoque valente.
Sternuntur pavidi saevo clamore latrones,
Ensibus et rigidis caeduntur barbara castra.
Quisque fugam frustra visus tentare Scytharum,
Dum coenosa palaus fugientum detinet agmen,
Nec sinite pugna celeres evoluere plantes
Hos igitur postquam prostraverat ense Polonus,
Ad reliquos hostes victor contendit in armis,
Quos ubi laetantes vidit per castra sedere
Iam dapibus saturos et dulci rore madentes,
(Mellis enim potu gaudet fere Russia tota,
Mangorum veluti genitrix Lithuania regum,
Nectareisque favis laetissima pocula replet.)
Protinus immisit castris animosa virorum
Agmina, dulce Scythis potantibus addere nectar.
Exoritur subiro strepitus, gemitusque cadentum.
Castraque sanguineo latissima flumine spumant.
Talia quippe decent Scythicas convivia turmas.
Hisce domum rediit confectis regius Heros,
Milia cum victor viginti quinque necasset,
Atque patris senium recreavit fronde triumphi
Militibus charus, populo gratissimus omni.
Hoc sub rege potens furiosa cohercuit arma
Numen, et hostiles confregit desuper iras.
Turcarum rabies Russi diffusa per agros
Mille pio Christi populo nocumenta parabat.
Affuit ipse Deus pugnator maximus: alta
Nube cadunt madidi cum saevis flatibus imbrei:
Mox nive praegelida tristes sparguntur agelli:
Tota gelu torpet regio: stant frigora densa:
Vis gravat horribilis Turcarum terga pruina,
Frigidus et nivium lapsus circundat ubique.
Perfida turba stupet subitis perculsa procellis,


page 913

Ultra nec cupidis usquam datur ire potestas,
Nec reditus patuere viris: velut ardua rupes
Nix obstat: rigidi cumulantur flamine colles.
Ergo perit cultor Mahometi frigore saeno,
Ac instar lapidum durata cadavera prostant,
Vel glacie suppressa iacent nivis inter aceruos.
Ingenxs exierat Turcarum turbo sed inde
Cum sexaginta periissent milia clade.
Vix rediere domum pugnantum milia dena.
Quam divina piae victoria contigit aulae,
Quantaque cura fuit superis de gente Polona?
Soluite quisque Deo solennia soluite vota,
Qui famulas nonit clemens servare cohortes.
At non inferior sed longe mator in armis
Fratre fuit tandem sceptri sortirus honores
Laude Sigismundus prima dignissimus Heros.
Ille lagellonis veteri de stirpe monarcha,
Quem Lithuana ducem tellus prodaxit honorum,
Tellus magnanimis dare reges digna Polonis,
Adversus Scythicos pugnanit fortiter hostes,
Tartareasque minas infregit et arma furentum.
Non ego tot tanti certamina Principis ausim
Digerere in numerum tenui vel tangere versu:
Nec fari quoties sanguis tubefecerit enses
Impius egregie pugnantibus undique turmis.
Non mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox: totum superant Helicona triumphi.
Mirantur sanctum dulces Heroa Camenae,
Laurinaque caput victoris fronde coronant.

Carolus Quintus, et Ferdinandus Primus, Caesares Austriaci.

PRo grege Christigenum nuper pugnansibus addi
Promeruit summi proles generosa Philippi,
Carolus Herculeo memorandus robore Princeps,
Cuius magniflce validissima sceptra gerentis


page 914, image: deld0914

Dextra tenet gladium, manus altera portat olivam,
Hosti quod domito solitus sit reddere pacem:
Iustitiae et cultor Ferdnandus ambilis heros,
Christiadum turbae duo propugnacula fratres,
Austriaci domini surgentes stirpe vetusa.
His ducibus Turem tremuit repressa porestas,
Christicolum et legio felix pugnavit in hostes.
Namque porens propere correptis Carolus armis
Ingressus Lybiam, ventisque Deoque favente,
Terribilli eripuit Turcarum fauce Tunetum
Claram relliquiis magnae Carthaginis urbem,
Restituitque duci, quem saevus abegerat hostis
Finibus extorrem patriis. seeptroque carentem:
Ac grege captorum media de morte recepto
Laeticiae celebrans, populo plaudente, coronas,
Curn classe in Latium feliciter appulit orbem.
Roma pium venerata ducem ruit obvia portis.
Undique victoris resonant per compita laudes,
Sacratique dies tota celebrantur in urbe
Caesaris ob saluum reditum, partosque triumphos,
Quem Deus in terras rutilo demisit ab axe,
Ut pro Christicolis pugnaret vindice dextra,
Quassa toque diu tandem succurreet orbi.
Parte sed ex alia praestans Ferdnandus in armis
Turgarum rabiem dextra compescuit a cri,
Atque Viennensi reiecit ab urbe Tyrannum
Tum prius horrifico qui vicerat undique fastu
Hostiles animos, et straverat agmina ferro,
Terribiles furias Solymannus et arma remisit,
Inque fugam versus propere discessit ab oris
Pannoniae, innumeros Turcas post terga relinquens.
Strataviis passim iacuere cadavera tetra,
Sanguineoque ruber campus fuit imbre cadentum,
Caesorumque Vienna tuas complevit acervus
Assiduo allapsu caveas, vallemque profundam.


page 915

Hac ratione piis victoria contigit ampla
Caesaribus, dominis seruit quibus Austria tellus.
Ac maiora quidem potuissent aedere facta,
His si nulla domi civilia bella fui ssent,
Aut Gallus placidae coluisset foedera pacis,
Quem contra vibrat dum Carolus arma coactus,
Non potuit toties ad Turcas vertere cursus,
Et vincente manu penitus superare Tyrannum,
Quamvis ad nomen venientis Caesaris altum
Continuo trepidans Byzantica claustra subiret,
Ignavusque cavis pavidum se con deret antreis.
Sed nil profuerit scelerato protinus hosti.
Quod tam saepefuga quaesiverit ante salutem.
Namque potens surgit venerando Maximus ore,
Sanguinis Austriaci germen ter Maximus heros,
Qui veluti samamque re fert, nomenque secundi,
Sic duce quaeque Deo faciet. rebusque secundis
Florebit domito Princeps memorandus in orbe,
Compositisque domi turbis, se vertet in hostem,
Turcarum et franger divino Marte furores,
Latius ut Christi spargantur dogmata sancta.
Hunc igitur sectare ducem Germania pugnax,
Viribus ac iunctis sceleratum confer in agmen
Quicquid habes valido neruorum corpore, nec te,
Ante velut factum est, civilibus obrue telis.
Continuo regai proceres, ac regia membra,
Feruidus Hispanus, bellis habilesque Poloni,
Mavortis soboles invicto pectore Galli,
Illustres Angli, Danorum strenua proles,
Et quicumque pie sub Christo vivere gaudent,
Adducent socias ad proelia dia phalanges,
Et Mahometicolas conversa sorte domabunt,
Hic ego militiae sanctae concludo triumphos,
Approperet quamvis non infima turba virorum,
Progrege qui Christi persmne tulere labores,


page 916, image: deld0916

Atque novos hymnos poscat meritasque coronas:
Cui mea vix posset digne seruire Camena.
Quare quae restant, aliis cantanda relinquo.

IOANNIS MYLII LIBENRODENSIS. Filius sapiens parentes exhilarat.

FIlius ut sapiens patri bona gaudia praebet,
Sic stultus matri tristia damna parit.

Haud unicuique credendum.

Mille homines inter vix uni credere debes:
Impia nam passim lato fraus regnat in orbe.

Alieno periculo sapere.

Quos fecere viros aliena pericula cautos,
Hos ego multa sua mente videre tuo.

Parua sunt arma foris.

Arma foris frustra belli Mavortia splendet,
Consilium si non ante salubre domi est.

Dies mitigat dolorem.

Longa dies pellit tristes e corde dolores,
Quos sapiens agili mens ratione fugat.

Homo homini Deus et lupus.

Utilis in terris homini est homo, ceu Deus alter,
Noxius in terris, ceu lupus alter, homo est.

Blanda oratio

Blandior in sele sermo fert triste venenum:
Quare blanditias effuge, tutus eris.

Socius.

Cum tibi tu socium quaeris coniungere fidum;
Ante quibus videas moribus ipse fuit.

Sors ferenda.

Rebus in augustis animosior esse memento:
Contrahe sed vento vela favente tua.


page 917

Biantis.

Si tuus in speculo te monstrat vultus amoenum;
Adice quae formam condecorare queant.
Sin te dura parum fecit natura decorum,
Ingenio referas, quae bona forma negat.

Labor.

Ingenii vires auget studiumque laborque:
Otia sed mentem debilitare solent.

Poetae.

Si sapis, atque homines inter vis nomen habere,
Fac possit de te nemo poeta queri.
Namque solent famae multum prodesse poetae,
Sive tua accusent, seu bona facta probent.

Mendacium.

Numquam celantur hominis mendacia vafri:
Tempore nam tandem quaeque patere solent.

Femina.

Femina casta velut prodest domuique suisque,
Improba sic contra perdit, et ipsa perit.

MARTINI MYLII SILESII.

Rosa imago coniugii: ad Rosinam sponsam.

DIsce novos doceat quid nam Rosa florida sponsos;
Pulchrior ô roseis pulchra Rosina rosis.
Regina est florum Rosa: taedae ante omnia regnant,
Primus hic est louâ sic statuente status.
Armat spina Rosas: et habent connubia spinas,
Exercet quoties crux inimica torum
Utque propinqua Rosis urtica innascitur agris:
Sic mala mixta bonis fert socialis Hymen.
Mane Rosae florent, sed sero vespere languent;
Et forma est fragilis, fit minor inque dies.
Est pulchrum spectare Rosas ex ordine textas.


page 918, image: deld0918

Ex omni nitidum eingere parte capur.
Pulchrius est spectare suos ex ordine natos,
Exque omni plenam cingere parte domum.
Obscoenam abstergit facie Rosa perlita lepram;
Tam foedos morbos una medela fugat.
Coniugium impurae medicina libidinis una est:
Ureris? uxorem ducito; tutus eris.
Iamne Rosina, Rosae dedicisti in imagine taedas?
Pulchrior ô roseis pulchra Rofina rosis.

Aenigma ad Ioh. Glych sponsum.

Fane cui in thalamum iam tertia ducitur uxor,
Iane cui numerus gaudet adesse triplex.
Sit mihi fas arca de triplice quaerere, triplex
Quando tibi vinclum pronuba Iuno ligat.
Dic mihi sint quales, quas sa cra volumina ponunt,
Tres arcae: vates et mihi magnus eris.
Signa tibi dicam tu cetera collige mente:
Collige sunt sacris haec tibi lecta libris.
Lignea prima fuit, fuit altera structa metallo
E nitido, neutrum, res nova tertia erat.
Octo prior tria posterior ceimelia servat,
Unum sed maius tertia condit onus.
Primam aequor vexit, tulit at sacer ordo secundam,
Vector postremae spiritus almus erat.
Dic iam sponse mihi, non sunt in debita taedis
Talia dic quonam nomine quamque notes.
Sic tibi perpetuo se claudant obirce lani,
Iane, sores thalamo et pax tibi sera cubet.
Sic blando adspiciat te triplex gratia vultu;
Numine sic triplici te Deus usque iuvet.
Sic tria perpetuo in clypeo tibi illia vernent,
Lilia non ullo marcida facta die.

In unionem Ioach. Smidii sponsi.

Quam Cleopatra sua quondam suspendit ab aure
Margarin, eximii nominis usque fuit.


page 919

Non illi similis pretio fuit altera gemma,
Quotquot habet Ganges, quotquot et indus habet.
Hac Cleopatra, parans convivia regia, vicit
Antonli luxum magnifi casque dapes.
Namque liquefactam tristi dum sorbet aceto,
Visa est mille dapes exsuperare Ducis.
Iudicio Planci pretiosior haustus aceti,
Quam tota Antonii mensa superba fuit.
Margarides aliis placeant, Indique lapilli;
Sponse tibi ante alras Margaris illa placet,
Quam tibi nunc mystes sacram despondet ad aram,
Et propriam Divum munere habere iubet.
Haec tibi non solum grata pendebit ab aure,
Suavibus admiscens mellea verba io cis:
Sed torquem faciet, collum complexa mariti,
Mille hederam vincens nexibus una suis.
Quod si etiam potum tibi propinabit amarum,
Et crux se vestro iunxerit arra toro:
Vinces, cen vicit poto Cleopatra liquore,
Fortiter exsorbens si patiare malum.
Hoc thalami sors est; melli fel semper adhaeret.
Dulcis amor numquam fugit amariciem

Nuptiis Melioris Laubani.

Care mihi, Melior, sate sub melioribus astris,
Quo non est melior candidiorque mihi:
Sit tibi coniugium coeptum melioribus annis,
Et faustum et felix a meliore Deo.
Inque dies semper melioribus utere fatis,
Dum vita Christus re meliore beet.
Hoc tibi fert votum Mylius, cui nullus in orbe
O Melior, melior notus amicus erat.

In obitum Laur. Weidmanni.

Sacra de lauru nomen Laurentius atque
Weidmannus pasto de grege nomen habet.
Utrumque impluit Laureus Weidmannus, utrumque


page 920, image: deld0920

Disponente Deo nomen in omen iit.
In terris verbo nam Christi pavit ovile;
In caelo parta est Laurea digna viro.
Cedite ves vates, in quorum vertice nexa
Terrenis manibus laurea serta nitent.
In caeli, nullo pastores marcida seclo
Nexa Dei manibus laurea serta gerunt.

Nuptiis Gregorii Eichleri.

Sidera, Sponse, vagi scrutari desine caeli:
Vis caelum? caelum iam tua sponsa tibi est.
Nosse cupis Phoebique vias Phoebesque sororis:
Intuitor sponsam candide sponse tuam.
Illa oculis geminis semperque sequacibus errat.
Quo tu cumque tuos fersque refersque pedes.
Luciferi si te delectat amabile sidus;
Intuitor sponsam candide sponse tuam.
Moribus et virtute pia supereminet una
Luc feri vultus, Hesperiumque inbar.
Cernere vis gemiocs, caelestia sidera, fratres?
Intuior sponsam, candide sponse tuam.
Pectore turgidulo fratrantes namque gemellos
Servat amans uni molliculasque genas
Quid moror? in sponsam totus se fudit Olympus,
Hanc cerne, et cernes sidera cuncta poli.

In obitum et natalem Ioach. a Berg.

Martius est violis fetus: tibi Martius idem
Vitales auras et dedit et rapuit.
Quam pulchrum est, et quam tantis virtutibus aptum,
Et nasci in violis, in violisque mori.

Homo Promethei.

Ex limo fabricans mortalia membra Prometheus,
Pro lympha lacrimis imbuit auctor opus.
Ne quaeras la crimis cur sint mortalia plena;
Qua constant homines lacrima ftillat adhuc.


page 921

In sepulchrum Annae Mariae Reymannae.

Auspiciis exstructa Ducum sacra atria templi
Illustres vitreus qua lavat Ola domos,
Anna Maria tibi primas baptismatis undas,
Et rursum praebent prima sepulchra tibi.
Ceu tua vita fuit nova et expers criminis acti;
Sic decuit puro marmore membra tegi.
Sed velut est dubium an Phaethontide condita gutta
Musca, decus gemmae sit, lapis anne ferae:
Sic dubium est, num se servato funere iactent
Templa magis, templis anne sepulchra magis.
Hoc certum est, alia domus haud magis hospite gaudet:
Haudque alia melius mortua dormit humo.
Regali sese iactet Cleopatra sepulchro;
Anna Maria loco nobiliore cubat.

Christoph. Arnoldi nuptiis.

Sunt duo quae duo sunt, et sunt duo quae duo non sunt;
Dixit quis veterum, thalami de sorte locutus.
Bina unum fiunt, si sit con cordia sponsis.
Contra unum duo sunt, si sit discordia sponsis.
Et vos este unum corde, ô par nobile, sponsi:
Ipse unus Deus est: unus sol omnia lustrans:
Una est quae reparat seque ipsa resemina: ales:
Una fides, unus baptismus spiritus unus.
Quod si vos numerus delectat in ordine mior,
Sit Trias inter vos, quam septimus asserat imber.
Haec est illa Trias. quam mater gestat in ulnis,
Quam pater amplexu fovet et quae vincula firmat
Coniugii aeternis non dissoluen da diebus.

Tax Plutonem puerum gestans ex Pausania.

Quam bene picturis expressit docta vetustas,
Quae veniant sacra pace profecta bona?
Stat Pax effulgens auro rutilantibus alis,
Pax pia, qua fasces, ara, socusque vigent,
Haec cordi appressum, gremio gestarque fovetque


page 922, image: deld0922

Plutonem, largas qui dare fertur opes.
Attende, ô sponse, et tu formosissima sponsa:
Pax Plurona gerit, pax pia portat opes,
Et vobis seu pax fuerit, seu proelia gliscant,
Quod speretis erit. quod metuatis erit.

Nuptiis Gothofredi Bucholceri.

Dum bellum totus crepat orbis; tu quoque bellum,
Sed bellum innocuum bellule sponse paras.
Bella ea sunt, sponsam quibus optas vincere amore;
Bella quibus superes taedia mille tori.
Bella quibus Iovae placeatis moribus ambo:
Beila quibus merces vita perennis erit.
O maneant inter vos haec tam prospera bella,
Bellaque digna toro, bellaque digna polo.

Premor, non opprimor.

Ceu gemit ingenti victrix sub pondere palma;
Ceu submersuris uter perfunditur undis:
Nec tamen ingenti sub pondera palma fatiscit,
Nec tamen infida submergitur uter ab unda:
Vincit aquas uter, vincit trabs palmea molem?
Sic remor ipse quidem, sed non tamen opprimor: in spc
Auxilioque Dei inihi stat victoria cuncta.

De terrae motu Gorlicii 1590. 15. Septemb.

Urbs qua nostra dedit Peucero nocte quietem,
Insolitum tellus Gorliciana tremit
Vis causam rari et mirandi nosse tremoris?
Hospite Peucero gestiit illa suo.

Mar-Ia. Ia-Mar,

Teutonibus Maria est Iamar, vox plena doîoris:
Hebraeis tristem signat amaritiem.
Hanc Marioam mystes quoniam tibi iungit ad aram;
Te thalami aeramna; ducere, sponse, puta.
Omni coniugio, quantumuis adfluat illud
Deliciis, Mariae tristis amaror inest.


page 923

Funere Georgii Rhonii.

Ante diem Trivias didicisti haud segniter artes:
A ludis remeas doctior ante diem.
Ante diem commissa tibi formanda iuventas:
Ipse chori rector factus esante diem.
Ante diem in thalamum culta est tibi ducta puella:
Atque urbis membrum census es ante diem.
Ante diem legeris pars commemoranda Senatus:
Scabini officio fungeris ante diem.
Ante diem quia cuncta tibi decurrerit aetas;
Nunc quoque mors properans te rapit ante diem.
O vere ante diem! quae tum fatlia rumpit
Stamina, quando rui maximus usus erat.

Nuptiis Fred. Bergeri.

Taedas quae faciunt beatiores
Sponse ô inclite Friderice, sunt haec:
Sponsorum pietas precumque feruor;
Crux notum subiens subinde limen:
Quae situs vigili cibus labore:
Ardor mutuos a sacra profectus
Aura bona ligans amica corda.
Lis numquam thalamum pium fatigans,
Idem sorte in utraque velle nolle.
Mariti imperium ferens marita;
Maritae imperium ferens maritus.
Defendens sociam tori maritus:
Praestans auxilium viro marita
Uxor quae faciat virum parentem:
Nati qui positas dapes coronent,
Ceu vitis latus aedium coronat,
Ceu pingues oleae nemus coronant.
Haec sunt inclite sponse Friderice;
Quae taedas faciunt beatiores.

Vitri fractura apud Iudaeos.

Iudaeos sponsis, cum pocula prima bibere,


page 924, image: deld0924

Vitra allisa solo frangere moris erat.
Scilicet ut sponsus reputans vas debile sponsae,
Tractaret cauta vitrea vasa manu.
Tale tibi vitrum ad sanctam committitur aram,
Aemule virtutum patris avique tui.
Depositum sancte serva, vitreamque maritam
Gesta, qui gestas vitreus ipse vitrum.

De Ioh. Maiore Gorlicensi.

Ne iacta, Viteberga, tuum sine fine poetam:
Est etiam nobis nomine reque Maro,
Ioannes Maior, qui si perrexerit, olim
Non solum magnus, sed quoque Maior erit.

In effigiem Tychonis Brahe.

Viderat Uranie parua descripta papyro
Astra, Tycho studiis rectificata tuis.
Viderat aethereos quibus indaga sse dioptris
Es solitus gyros, structa que tecta polo.
Viderat, et dixit, non haec sunt mente profecta
Mortali: Deus hoc ipse peregit opus.
At faciem cernens, hominique simillima membra,
Divinique animi munera:
Iam non dixit eris mihi mortalis ve deusue;
Sed, me vis verum dicere, Semideus.

IOACHIMI MYNSINGERI FRONDECK WIRTENBERGICI.

Austriados Liber primus.

AGgredior Fernande, tuae primordia gentis,
Sim vates licet exiguus, frustraque Poetis
Immixtus, canere, et cursim libare virorum
Austria dum facta admiranda domique forisque:
Et Croli, laudesque tuas perstringere paucis,
Dum valeant nostri tenues subsistere vires
Ingenii, et laudum tantarum pondera ferre.


page 925

Sic tu quem populi iam omnes regesque salutant
Romani haeredem regni, qui nomine gaudes
Caesareo mihi tu vires, et pectora praesta;
Tu vatis dubios audentis dirige gressus,
Tu tantum adspira et nostro-succurre labori:
Adspirasse simul doctum Titana putabo,
Et Bromium, et musas et cetera numina vatum,
Quod si deductos tenueis et forre minores
Austriadum virtute dabit male calta Thaleia
Versus, non erit ast ideo fraudanda voluntas
Laude sua ingenii desint si robora nam cui
Vatum cur quaeso, fon eis Libethridos antri
Laxavit Phoebus tantum, ut contexere chartis
Facta queat, queis feta domus Austria pollet?
Laudesque Austria dum egregias aequare canendo?
Nedum ego, qui prima vixdum lanugine verno,
Et cui ceu canibus stagnantis fl mina Nili
Currendo libasse sat est Aganippidos undam
Sic summis vix concessum est te igsse labellis,
Pangere sargere sar grandi possim decora inclita versu
Austriadum, aut sat sublimit sat divite vena.
Ne tamen haec turespueris mea munera parua,
Sic Xerxes placide latices, quos rusticus olim
Praebuit illotis manibus suscepit et hausit;
Inspicien animum, non rem donantis amici,
Posteriu cum firma annis accesserit aetas,
Auspice te graviore sono res dicere gestas
Virginea pergam redimitus tempora lauro.
At tu rex ister fluviorum maxime cuius
Arcanos potuit numquam deprehendere fonteis,
Ingeniis fuerit semper ditissima quamvis
Nobilibus terra Ausoniae: qui flumine campos
Fecundas nitido, diversa per ost alate,
Quique amnes recipis varios, hisque auctus in undas
Septuplici glaucas te gurgite Tethyos infers:


page 926, image: deld0926

Undarum ô pater et princeps qui ex agmine tanto
Vatum augustorum, quos nostra exuscitat aetas,
Me peris, ut divina canam praeconia, quaetu
In Carolum et Ferdinandum, duo culmina terrae,
Olim fudisti dio ore et carmine vero,
Carmine, posterias quod nulla redarguet unquam
Perndiae mihi adesto etiam. placideque liquores
Pandito Castalios nostros penitusque per artus
Discurses sacrasque faceis sub pectore condas,
Dum prompete tua iussa sequor monitusque capesso,
Heslaeae lam velus ovis Latonia proles
Presserat actutum vario cum prata colore
Pingit. et herboso terras obnubit amictu
Ver placrdum, frondeis nemori, syluisque reponens,
Quas glacialis hiems Borea grassante hiemali
Discussit, renovatque comas, formosaque prata.
Ergo iam rident silvae, iam frondibus arbos
Luxuriat fecunda novis: iam palmite gemmae
Turgent in vitidi segetes iam laetus opimas
Funditager, multo reddens cum foenoresemen,
Et blando strepidant volucrum nemora avia cantu;
Indomiti pariter cessant Eurique Norique,
Trux Aquilo cessat, tantum per florea rura
Regna tenent molles Zephyri, at que tepentior aura
Pectora nunc hominum mulcet Divosque serenat.
Quare Danubius multarum dives aquarum,
Fluviorumque pater, vitrca sese extulit unda,
Tempora seu captus veris, seu pandere fata
Veridico nobis cupiens sermone futura
Quae partim nunc contigerant, partimque futuris
Evenient annis et fient irrita numquam.
Ipse quidem tunc cerbaseo veiatus amictu,
Cinctus et umbrola siondentis arundino silvae
Flavicomoe cliam peramoeni frigore luci
Dustra subit, cubitoque suo sub nixus, et urnae,


page 927

Fontibus et rivis ceu dicere iura pararet,
Considit manibusque haerentem uligine barbam
Demulcens, ad se Xantho, Phialenque decoram
Convocat, accirique Deos hislinperat almos
Undarum quicumque darent sibi certa tributa,
Ut festinarent famulis accurrere lymphis
Quamprimum fortunatam nam sidere fausto
Advenisse diem, qua nutrix Austria regum
Demissos caelo fratres, duo debita terrae
Lumina, nunc tandem vultu accepisset amoeno.
Hinc sese placidum rursus convexa sub alta
Speluncae referens lster, sua tecta revisit.
Istrides at vero Nymphae mandata facessunt,
Caeruleosque adeunt fiuvios et nuntia portant
Verba serenifera mulcentes omnia voce.
Et iam Tithoni linquens Aurora cubile,
Depellit caelo nigras formosa renebras,
Auroram que fuperveniens sol ambit Olympum
Lativagum, terrasque novo splendore colorat.
Tum campidunius nitidis venit der in undis
Algovius linquens genus intractabile bello:
Spumeus et Bernicus amoeno Gynsus et alueo
Decurrens altasque iuvoluens Nendus arenas:
Adproperatque Lycus resonant flumine magnes
Perpetuosque movens ripa ex utraque tumultus:
Rura secans et Egyssus aquatica gurgite leni,
Squamigerisque invectus equis Alemanus, et antre
Nabus pinifero veniens pulcharque superb s
Ulmae descendens turri ae Blavus aboris.
Non longe hunc sequitur strenitanti Kegus in amne,
Necnon Virdo aderat Laber atque pigerrimas vudis,
Mox et Abis, Parrhusque rapax, Zusimique flvenat,
Arsacidesque Ilmus Suter, Vetrusque bicornis,
Implexi madidos alno frondenre capillos,
Caeruleoque omnes velati pectora amictu,


page 928, image: deld0928

Maturam parere Istro, et sua regna subire.
Mox Isara accelerat volucri per pinguia lapsu
Culta ruens, et lympharum cumularus aceruis,
Nec properans etiam spaciosis cornibus Aenus
Defuit, usque suo fluvios latissimus aluco
Accipiens varios, incurrensque impete tali
Danubium longo ut spatio (mirabile) cursum
Cernetur servare suum, nec Danubianis,
Fretus aquae saeva rabie, se immisceat undis,
Ex facie ceu diversa cognoscere lymphae
Quisque potest Laticis mox non ignobilis ilza
Advolat et Traunus, cursuque tremendus Alutas
Praecipiri, Styriisque ruens Eriaphus ab oris.
Necnon Leyta venit fiuvio spectandus amoeno,
Pannona qui Austciadum laeti discriminat agris,
Et pleno dravus ore tumens, vastusque Tybiscus,
Et Vilsus Melicusque furens geminique Mihelum,
Mindula. Camilacus, celer! psyus, et celer Ascha,
Necnon Chambus adest multo et gratissimus hospes
Brentius, et Lavarus, cursuque gueyda sonanti,
Gledaque. Tulliaque et nigro celer Ilsus in amne.
Rabnizae venit unda vagi Rabon atque Ciabrus
Adsunt et Marsus Baralattus et algidus undis
Volphagus, et Bistritra minax paruique fluenta
Gyssaeae: venit et fluvio mox Smuttera curuo,
Ec Frasmus placidisque fluens Drinous in undis:
Atque suo linquens urbem de nomine dictam,
Pulcher adest Anasus regique illabitur istro.
Advenit lgla quoque et Styriis de cautibus ortum
Attollens Arabon laeto et spectabilis amne
Granna: trium phautem referam quid flumine pulchro
Nausgeroque Saum? quid te de vertice, Mosche,
Sardonio gradientem et te Rhabose meatu
Insignem tumido, et sinuatis flexibus errantem
Exequariaut clarum teglauco Hierasse fluento?


page 929

Venerunt alii pariter properantibus undis
Lympharum Divi, quos non memorare necesse est,
Qui simul immensam vasto cum murmure regis
Speluncam subeunt litri quos limine primo
Excipiunt fratres duo comiter, atque benigne,
Nomine quotum alter Pregenus, Prygenius alter
Dicitur et regis soboles pulcherrima uterque,
Inque parentis eosannis aevoque verendi,
Alta latebroso pendentia pumice tecta
Ducunt: carbasei mollissima stamina fili
Illic tingebant partim suco, bona, Nymphae,
Numina partim candidulos operique lacertos
Nudantes, teretem et versantes pollice fusum,
Intertexta mauro vestem, argentoque parabant
Regi Danubio, flentis partimque hyacinthi
Ungue comam decerpentes casiamque virentem,
Puniceosque crocos atque immortalem amaranthum,
Virgineique rosas praeclarum insigne pudoris,
Atque apium vivax, et lilia cana legentes,
Texebant vario florentia serta decore:
Serta aufo, et nitidis circum variata lapillis.
Postquam autem in thalami resonanti tecta susurro
Pervenere omnes residentem in pumice regem
Exeso primum verbis de more salutani:
Ipse salutatos pariter veluti hospes amice
Excipit, atque toris mandat discum bere pictis:
Nec mora quisque sua se iussi sede locarunt.
At vero Nymphae, Drymo, Panopeque Saloque,
Leucothoeque, lyrae digitis percurrere fila
Molliculis docta et Beroe, Dothoque, Psecasque,
Et Phiale atque Thoe, et vultu nitidissima Crene,
Et formosa pedes Xanthe Bavoque. refulgens
Crine Amathusia, Prothoque Phert saque, Cymodoceque,
Istri omnes pulchrum genus aureolisque capillis,
Atque evinctae omnes pulchris sua crura cothurnis,


page 930, image: deld0930

Officioosae adstant, quaeque ad mandata paratae
Ordine dein iussae in numeras distinguere curas,
Harum aliae manibus puros dant ordine fonteis
Crystallo ex alba, memorando munere Divum:
Mensam albis aliae sternunt mantilibus: at hae
Syn ceram expediunt Cerefem, variaque ciborum
Exornant mensam strue, Divis pabula tantum
Concessa ambrosiamque et Pconiam pana caeam,
Et popanum renue, et isbum tucetaque crassa
Adponnut aliae: rosei pars altera Bacchi
Splendida depromit sculptis carchesia gemmis.
Hic quicquid mensis olim regalibus aptum
Doctae composuere manus mensisque Deorum
Adponi quicquid solitum est: sed et aequora quicquid
Progenerant, quicquid tellus producit et aer,
Aute oculos statuunt Nymphae, Divisque ministrant,
Nec satis hoc, suavi dapium sed lumina forma
Palcuntur pariter, quae olim cecinere poerae
Arte incredibili veteres et divite vena.
Hic altam siquidem et hodapen ubi Thracius Orpheus,
Er lenire tigreis poruit, saevosque leones,
Et piceuratas volucres, mutasque haranteis
Ducere, pro cerasque excelsis montibus ulmos
Et duras cauteis silvasque hinc inde sequenteis,
Sidere enm volucri labentia flamina cursu
Cornere erat necnon summo love Persea natum,
Obiectam qui terrifico Cephaida monstro
Eripiens sibieam concordi foedere iunxit
Conoubii, Teque alma Ceres, tua pignora taedis
Quaerentem accensis, pulchram Deoida mu tas
Fuadentem lacrimas, et femineo ululatu
Et crebro gemitulare loca quaeque replentem:
Quam rapit, ut Siculis cecum spatiarur in oris,
Dux Erebi immitis rector Phlegerhontis et undae
Ad faucesquel sam ducit grave olentis Auerui.


page 931

Oceani vero fluctus, et sidera caeli
Promptius expediam, quando intempesta filet nox,
Quam cunctas dapium species comprehendere versu
Dum vero reges epulis, Bacchoque, fruuntur,
Illis ne longae parerent fastidia mensae,
Leucothoe una sciens Musarum et docta canendi,
Et superans alias forma praestante sorores,
Ambrosils latos humeros perfusa capilîis,
Et festa pariter crinem circundata fronde,
Stellatum gemmis plectrum, chordasque sonanteis
Percurrens molli artactu, mox dulcia voce
Carmina subiungit tenni, vel Daulias ales
Qualia frondosa ramorum oucinit umbra,
Dum sedet et solitas reperit blaudo ore querelas.
Sic etiam Phoebum ripis ntiranribus olim
Audiit Eurotas molselque ad carmina lauri
Demisere caput Sic et Rhodopeius Orpheris
Lethaeos heroas, et irremcabile regnum
Custode que Erebi cantu dem alsit, et angueis
Eumenidum saevas, coeci et nigra monstra barathri.
Sollicitat plectum, et roseo sic in cipit ore.
Ante alias longe felix est Austria terras.
Cui florent tot laetae urbes cui porrigit unas
Tot pater Antumnus flavis fecundat aristis
Cuius rura Ceres, cui surgunt aurea in horris
Fila croci cultis multo feliciorautem
Magnoram nobis qua tor capita inclita regum
Edidit, et stirpis quae nobilitate triumphat
Tam prisca: quae tot claris insignibus orros
Protulit usque Duces et tot praeslantibus actis
Conspicuos: quos si cunctos ab origine prima
Exequar, unde genusque ollis descen dat avitum,
Unde etiam antiquae surgant primordia gentis,
Ante diem claudens stagna in Tariessia hoebus
Merger equos, caelumque obscuro involuet amsctu.


page 932, image: deld0932

Si tamen Austriaci iuvat haec cunabula prima
Saugninis, atque ortum tantae cognoscere gentis,
Tantarum dum summa sequor vestigia rerum,
Dumque ortum breviter perstringo, advertite Divi.
Laomedonteae post diruta moenia Troiae,
Quum satis Aeneas terris iactatus et alto,
Littora fatorum lerie Lavinia venit
Illyricosque sinus mediis elapsus Achivis
Troius Antenor penetravit munere Divum,
Pars Phrygiae gentis Primi sectata nepotes,
Ostia Danubii pigrasque Maeotidis undas
Attigit, hinc genus Austrorum deducitur, Austrae
Hinc et nobilitas, et surgunt nomina stirpi.
Hic postquam fixit sedem Troiana iuventus,
Continuo Priami claro de sanguine cretum
Eligit in regem capiti diadema corscum
Imponitque suo reliquis qui iura ministret,
Torqueat et iustis hominum tot milia frenis:
Illius in stirpe hinc regalis gloria semper
Continuata fuit, Scythici nec prehendere sceptra
Fasfuit imperii cuiquam nisi stemma vetustum
Duceret e Teucris. Quare labentibus annis
(In medio series nanque est longissima patrum0
Suscipit antenor Scythici moderamina regni,
Qui dum saepe Gorhos armis et marte feroci
Rersequitur randem fatis congressus iniquis,
Infelis populi furuo demittitur Orco
Non sine strage sui, natis tamen ante creatis
Quatuor egregiis.! gitur patre funere tristi
Iam merso, fasceis patris haud inglorius armis
Marcomurus natu maior sibi vendicat, atque
Sidereis Hissas fatis nova quaerere regna,
Serurarique alias genteis, ad flumina Rheni
Frig da transmutar sedem, fineisque propagat
Impern semper Plures numerantur ab illo


page 933

Provenisse duces, sed quorum nomina non est
Hîc operae pretium tam longa ambage referre.
Ergo hi Saxonibus Neomagi nomine a mico
Sunt dicti: verum hi deinceps voluere Sicambri
Dicier: at postquam regni iam Francus habenas,
Antarii Francus soboles pulcherrima regis,
Accepit, mul um generosae robora mentis
Illustris, multum et praestans in rebus agendis,
Tum vero magno succensi regis amore,
Illius ascivere sibi (mirahile) nomen,
Et Franci posthac regis sunt nomine dicti.
Franconidos porro lustris abeuntibus orae,
Insignis Dagubertus avito stemmate, fratrem
Instituisse ducem fertur Genebalden iniquo
Dissidio Suevos inter forteisque Thuringos
Exorto. Post haec tacite fugientibus annis,
Suc cedit regno tandem Pharamun dus avito,
Praeficitprque simul Celtis, Francoque feroci,
Consensu unanimi primorum, et sidere dextro,
Ducitur hinc equidem series longissima rerum.
Quintus ab hoc regni demum Clodovaeus habenas
Assumit densas oculis ac mente tene bras
Cui Deus altitonans, rerumque hominumque repertor
Discutiens subirc lumen demisit ab laot
Aethere et huic ratio manifesta in luce refulsit.
Ergo modis homines sallentia numina miris
Abriciens, verae et fidei perculsus amore;
Horren da mactatarum non caeda ferarum,
Sistro non Phario raucisque ad tympana Gallis
(Vana superstitio) sed tantum pectore puro,
Innocuisque sacris Christi libavit ad aras
Primus et immergi iussit se fiumine sacro,
Et verum Christi templis inscribere nomen.
Succedit Sigebertus avis longo ordine demum
Cognatos apud, obscurum quem tempore longo


page 934, image: deld0934

Delituisse ferunt, donec crudelior omnis
Ante alios patruus, mortem Theodoricus atram
Oppetitt, iethale avia praebente venenum.
Quid referam illius hie prolem Theoberton honoram,
Qui primus titulum assumpsit sibi montis Auendi?
Munere non solum hic magnus bellique togaeque
Extirit at verolustratus lumine Christi,
Praebuit adversus se relligionis alumnos
Sempermunificum: testis Trutpertus, olympo
Qui modo caelesti requie, vitaque perenni
Perfraitur felix post taedia mille laborum.
Hunc etenim peregtinan tem Theobertus amicis
Excipiens olim laribus donavit eremo
Sambinae vallis. strepitans ubi Numaga rauco
Murmure decurrit rivus per saxa sibi quo
Coenobiura strueret. Christo seruiret et uni.
Sunt porro multi, duce qui numeranturab illo.
Quorum fama viget quorum decora inclita caeli
Sidera fulgentis feriunt: sed fcta virorum
Forria tot posset quis quaeso aequare canendo?
Ad propiera vocor: sese rex montis Auendi
Ecce a ius multa insiguis pietate Rodulphus
Nunc offert cui mulrarum prudentia rerum
Citeum suecta fuit. vivae et solertia mentis,
Divini cultus qui feruentissimus autor,
Defensorque fuit iusti servator et aequi,
Novit quique probe riaidi stratagemata Martis:
Ergo quid mirum si huic pubescentibus annis
Tradita Romani sunt sceptra potentia regni?
Nec certe hic gessit quicquam non principe dignum
Ingenuo: nam praedones Germanidos orae
Qui passim populabantur conamine saevo.
Sust ilit: exbaustasque armis civilibus urbeis
Imperii, socio et concordi foedere iunxit:
Amissas et opes, amissaque regna potente


page 935

Victricique manu reparavit, et auspice Christo
Hostileis superans turmas, sua sub inga misit.
Hinc quoties elaro animo, et virtute Bohemos
Straverir excelsa semper munitus, habenis
Illius ut iustis sese submittere nolunt,
Atque alios nimis indomita feritate rebelles:
Qualiter et pulchris olim superaverit armis,
Duxerit et captum vinclis Othocaron ahenis,
Atque anima tandem crudo spoliaverit ense,
Praetereo prudens: nec enim toto dicere gesta
Tantillo possum spacio, Lucina benignam
Praebuit huic sese pariter: nam quatuor ille
Suscepit guatos pollentes indole gnatos
Egregia, magno et patriae virtutis amore
Succensos. Nec virginibus Lucina pudicis
Illum non auxit: bis tres felicibus astris
Namque suo natas coniux fecunda marito
Enixa est, facie eximias et corpore pulchro,
Et forma, et sancta morum probitate verendas.
Fortunae tamen insidias vitare latenteis
Ille nover cantis nequiit: vernante iuventa
Illius eximiam prolem sors abstulit atra
Hartmannum, dum Rhene tuum transnavigat aequo:
Nobilium multa iuvenum comitante caterua.
Siccine, Rhene, tuos ô perfide perdis alumnos,
Incolumes longo quos conservasse decebat
Tempore? an esse tibi tantorum funera laudi
Heroum censes? haud istis gloria factis
Augetur: mage debebas extendere vitam
Illorum, quam sic rapido navemque virosque
Vortice non sonteis submergere, et obruere undis.
Protinus hic reges fluviorum pectore toto
Commoti, maestis mox vocibus interrumpunt
Carmen Leucothoes, et tam crudelia fata
Hartmanni lugent omnes, sortemque nefandam,


page 936, image: deld0936

Multaque caeruleo dicunt convicia Rheno,
Undarum qui non sontem vertigine torta
Obruerit mortemque olli florentibus annis
Intulerit non maturam, et tam funus acerbum,
Saxea multifonis complentes antra querelis
Ergo Nympha iterum cupiens sedare tumultus,
Quo rapimur? quo nos inquit, dolorevehit acer?
Ingressum repetamus iter. Postquam ergo Rodulphus
Iam celebris rebus gestis partisque trophoeis,
Bis septem lustra explevit non ulla senectae
Damna ferens, procul exuviis, et corporis atra
Iam mole abiectis, purgato pectore sedes
Laetus in aethereas celsi migravit Olympi,
Hic ubi perpetuo resident gaudentque beati:
Illius at corpus recubant atque ossa superbo
In templo Nemetum cuius pinnacula quis non
Miretur summa, eductamque ad sidera molem?
Ergo patri functo succedit iure parerno,
Virtutum sceptrique simul successor, et haeres
Filius Albertus, stirpis dux inclitus Austrae,
Cunradi siquidem (longo Trinacrida terram
Tempore qui bello impetiit) post funera regis,
Austria legitimo quia successore carebat,
Romani imperii magno connectitur orbi.
Hinc genitor supera vixit dum luce superstes,
Austriaci procerum assensu, permisit habenas
Utregni gnatus plena ditione teneret;
Investitque ipsum feudo, regnique fidelem
Constiruit Qui mox feudali iure recepto,
Sidere Romani dextro moderamina regni
Accipiens, infelici ambitione furentem,
Et forti vegetaque manu prosternit Adolphum
Vanguionum propter campos, ad flumina Rheni.
Collaros igitur divino munere fasceis
Imperri, an cistes Romana sede locatus


page 937

Confirmat, sacramque manu laetante coronam
Illusam radiis gemmarum, auroque nitentem
Alberto imponit procerum applaudente Senatu.
Illius at vobis fata ah quid tam fera fata
Commemorem? motus p etate ex fratre nepotem
Ceu propriam sobolem, cura hic nutriverat omni,
Donec ei iam firma aetas advenit: at ille
Ille nepos, furiis et diso percitus oestro,
Immemor officii, saeva feritate redundans,
Tutorem patruumque suum (lacrimabile visu)
Incautum ferto nequicquam tale timentem,
Obruit, et miserum truculento funere mergit,
Sanguineque Alberti perfunditur impius ensis.
Heu pduor, heu facinus dirum crudele nefandum,
Impie, nullane te tangit pietatis imago?
Quae tibi mens tam coeca? tuo quae tanta tenaci
Durities in corde riget? suxisse leaenae
Ubera te credo Libycae, te cautibus ortum
Caucaseis purum in fibris adamantaque ferre
Censeo, qui meritum de te bene caede cruenta
Afficis, et pativo sua sic benefacta rependis:
Id pietas sua magna, aut tot meruere labores?
Verum tu sceleris tanti condigna tuli sti
Supplicia: im punes etenim Deus aetheris alti
Non sinit esse malos: oculis videt omnia iustis:
Respiciensque hominum semper fandum atque nefandum
Rectis atque malis aequus sua praemia soluit.
Sed quid in haec fando diversi venimus? an quod
Tam crudele nefas nobis quoque commovet iram?
Quapropter patre tam saevo iam vulnere caeso,
Ante alios olli succedit chara propago,
Nomine reque patrem referens, Albertus, ob almam
Virtutem Sophiae sapiens cognomine dictus.
Non solum hic fidei studio flagravit, et alma
Excellens pietare suit non fortibus actis


page 938, image: deld0938

Eximius tantum: sed et hunc prudentia sollers,
Quae (veluti sese lunonis nuntia magnae,
Saepius obnubiit velamine mille colorum)
Multiplici pariter rerum consurgit ab usu,
Ingenlumque sagax et candor, et aurea vitae
Norma suae mens et non ulliobnoxia culpae,
Aequaruut priscis herorbus alta vetustas
Quos posuit sede aetherea. Druum inter honores.
Regna propagarunt equidem fineisque paternos
Non pauct quos longum esset memorare: sed isti
Non sine caede tamen non absque nocentibus armis,
Euasere alti, crasso neque sanguine terras
Non tinxere suas. Longe praestantius auxit
Hic patriam fineisque suos extendit amica
Pace fovens populos, momenta peromma vitam
Et puram et facilenm ducens, sibi sceptra potentis
Phirretae adiunxit, necnon regna ampla Carinthiae,
Feta ducum qua gaudet adhnc domus Austra sorore.
Quatuor hic moriens gnatos (quos Ilithyia
Prodiderat luci princeps loanna favente)
Laetatur superesse sibi, qui stemma paternum
Conservare queant serosque creare neportis,
Qui genus Austrorum per saecula multa propagent:
Nomine quorum alter patrem, et virtutibus aequans
Albertus largaque manu, sumptuque opulento
Instituisse scholam fertur, Musisque sacrasse,
Pannonidos fortunata in tellure Viennae.
Humanis quot manarint hinc ommoda rebus,
Non quenquam nescire puto: sic obruta multis
Sordibus, immundoque situ doctrina nitorem
Accepit veterem: sic quae tenebrosa iacebat
Utraque lingua suas vireis, priscumque resumpsit
Spiendorem, studio sorum quod iam chorus omnis
Exsultet grateisque pio depromat ab ore,
Atque illum primis iuvenes venerentur ab annis.


page 939

Ante igitur flectent cursum tua flumina retro,
In fonteis cursu, ô lster reditura supino,
Aureaque Hesperio surget Pallantias axe,
Et propriis fugient caelestia sedibus astra,
Quam queat Alberti clarum non vivere nomen:
Vivet enim semper mihi crede nec obruet ista
Ulla dies aevi menris monimenta bearae.
Praeclarum illius at fratrem, quem fama Rodulphum
Nominat insignis pietas, sinceraque mente
Relligio maguo invexis caelo superumque theatris.
Est Pharias equidem turreis, et celsa Colossi
Culmina, Pyramidumque altas longaeva vetustas
Structuras mirata et Mausolaea sepulchra:
Longe hic maius opus, necnon perfectius istis
Struxit, quod laudem arternam famamque meretur,
Quam nec tempus edax rerum nec longa vetustas
Deleat. Ein sumptu magno, censuque superbo,
(Nimirum ad pia caelicolum commercia natus,
Cura sui sanctis esset quo mutua Divis)
Prima Viennensis iecit fundamina templi,
Quod divi voluit Stephani sub honore vigeret
Templi, Taenareis cuius stant fulta columnis
Robora inauratis late fulgentia signis.
Hunc Austrae pariter domui Tyroleia regna
Adiunxisse ferunt, dotali iure recepta.
Non referam hic fluat haec regio quam iugiter auri
Seminibus, quantas specubus depromat opacis
Argenti venas, tellure recludat et ima
Aeris congeriem quantam, ditisque metalli,
Sardinia ut numquam credatur avira fuisse
Vertilior, nec Seta niger. Chrysaeve opulenti.
Illius hinc ergo laudes, et gloria caelo
Successere alto, nomen sinus ultimus orbis
Audiit, aeternos diffusum id duret ad annos.
Hic equidem heroas multos, regesque ducesque


page 940, image: deld0940

Praetereo, quorum immensum iam fama per orbem
Terrarum volitat. Phoebus quacumque recurrens
Aspicit Oceanum, et prono mox vertice Calpen
Hesperiam ferit hîc aeternae nomina famae
Consecrata vigent horum: mariora supersunt,
Nam versu recinenda meo: Leopoldus, Olympi
Qui modo caelicolis concessa sedilia tantum
Incolit, aetherei factus pars optima caeli,
Me vocat ad sese; nec non Albertus et alter
Relligionis amans princeps probitate verendus,
Iustitiae cultor, observantissimus aequi,
Munificus prudens, bellique togaeque peritus,
Quocirca unanimi procerum clamore cietur
In regem ignarus, regni qui frena Latini,
Et regat, et fluxis posset succurrere rebus,
Et motus fortunae arctis compescere vinclis.
Tum Parcae auspiciis recinunt crudelibus omen
Immotae penitus fatalia stamina Parcae
Texentes: ce'sa fore maiestate verendum
Hunc equidem, semperque hosteis victricibus armis
Usurum contra, populosque urbeisque feroces
Illius ad nomen cristas, conceptaque mente
Bella remissuros: verum quia principe tanto
Infandi mores hominum fraudesque dolique
Non essent digni, sedis convexa sub alta.
Aethereae migraturum iuvenilibus annis;
Nam fluere occultum certo sic ordine fatum.
Huic tamen ante suos quam mors dissolueret artus,
Mors et opes ridens magnas, et stemmata regum,
Supplicibusque hominum sem per mors invida votis,
Dives Arabs ipsum. et lati niger accola Gangis,
Mirati obstupuere, et quos Praefrigidus Auster
Et flans sudifico Boreas quos flamine mittit.
Quid decus Austriacae lumenque propaginis ingens
Ernestum hic referam? vel eo permagnus haberi


page 941

Qui meruit, sobo lem terris quod sidere fausto
Ediderit tantam Fridericum nomine, Martis
Qui clarum decus, et patriae memorabile numen
Extitit, et pariter tranquillae pacis alumnus;
Quem pietas, quem cana fides, mensque ardua celso
Inseruit caelo; cuius clementia frontem
Ornavit: sed et hunc ardor spectatus honesti,
Et morum integritas, rectae et constantia mentis,
Non sternenda malis nec sustollenda secundis,
Iustitiaeque calor, gravitasque augustaque forma,
Membrorum et vegetum robur, patiensque laboris
Corpus, et Insignis pariter potusque cibique
Temperies condita simul ratione voluptas,
Invexere polo, et laudem meruere decoram.
Purpureae vix huic tenera lanugine malae
Obductae fuerant, prima huic vix barba nitebat,
Hunc cum coepit amor sancti loca sancta sepulchri
Quaerere, et immen sas sulcare Propontidis undas,
Donec ad insignis Byzanti moenia celsa
Pervenit, placidis Zephyri spirantibus auris,
Et Neredidibus puppi altae adnantibus udis.
Urbs fuit haec olim non expugnabile vallum
Romanae fidei, nec non totius asylum
Europes, vicina salo pariterque, duobus
(Thracius angustat vastas ubi Bosphorus undas)
Euxino Aegaeoque fretis stipata priusquam
Evertere illam Turcae furialibus armis.
Ast ea nunc capta insidiis, atque obruta flammis
Cogitur (heu scelus) immiti seruire tyranno,
Quae quondam poterat Libyaeque Asiaeque, tumultus
Arcere atque hostem sidei ridere ferocem
Late circum equitantem et frustra intrate volentem;
Nunc tantum fractas valet ostentare ruinas.
Hinc ubi conspicuas Solymûm pervenit ad arceis,
Tum Christi monimenta, suo mortalibus aegris


page 942, image: deld0942

Abluit antiquam fuso qui sanguine labem,
Sidereae rursum aulae iter ad convexa recludens,
Perlustrat, grateisque pio de pectore vocels
Iamdadum tendens duplices ad sidera palwas.
Tanus pro meritis. tanto pro munere fundit.
Inde rogan sibi subiectos moderamine recto
Ur valeat regere, et iustis compescere habenis:
Relligionis item divinae extendere cultum
Passimuream Maurus necnon Aegyptus et Afri,
Rura cuinitido taeeundar et amne Caustes.
Cendenteis viridi dum margine pascit olores,
Quemque premit sidus gelidum nymphalidos ursae,
Prquicumque porest orientem sarbere solem.
Apprendens, verumque Deum, verumque Tonantem
Agnoscat, fiuvioque capur mersare salubri
Gandeat Hinc petir ut sancte traducere vitae
Fila suae possit suaque hic commissa plare.
Arqiomni lustas pro crimine pendere poenas,
Quo molem exurus terrenam, et corporis artus,
Laetus cum supeds aeterna luce fruatur.
Has postquam effudit deuro pectore voceis,
Praeciplt armari puppem cursumqu eparari.
Noc mora iam rusus sodymon recra alra relinquit,
Carbasque Aegaeo covimitrit piena patenti.
Iamque lenl puppis cita diffecat aequora cursu,
Dum entiadipirantplacide post cerga fecundr;
Mox siscat pelsagus, nomen Nepheleias Helle
Cui dedit, ut durae Phryxo cum fratre novercae
Insidias fugiens vectore effunditur aureo.
Iam retrocedit Lemnosque et Bacchica Lesbos.
Mox Spomdum cauteis sinquit sparsafque per aequor
Cyclacas, et tandem sospes contngere harenas
Daetarur partias charae Germanidos orae:
Suppafitumque sibi pulchtis virtutibus orbem
Sic regit et tam praenamti moderamine frenat,


page 943

Ut sibi permagnum populi venetur amorem.
Postquam igitur solii sedes fuir orba Latini,
Germanique simul totius viscera regni,
Hunc unum poscunt proceres, qui sumat habenas
Imperii, tantoque ipsum dignantur honore,
Virtutum penitus gnari, quibus ille vigebat,
Sublimemque alto feriebat vertice Olympum,
Illum cura equidem torsit, vel prima, fovere
Pace suos miti populos, Iaetaque quiete:
Et pariter ferrugineis bella impia portis
Claudere, et aeratis iam vincta arctare catenis.
Testantur monimenta olim sanxisse Quiriteis
Legem et non paucos illam viguisse per annos,
Romulenm cuius servasset dextera civem,
Is sua victrici velaret tempora quercu:
Serta olli ex quercu quoties nectenda fuissent?
Tristia qui persaepe animos ad bella paratos
Mollire, atque iterum concordi pace studebat
Iungere, feraleis strages caedesque cruentas
Assidue vitaus, et sancto foedere firmans
Quos disiunxisses ntrix discordia belli.
Pacis amatorem, defensoremque gerebat
Sese alacrem semper, numquam fera tela capessens,
Se nisi com vindex truculentum armaret in hostem.
Sic igitur magnum Hunniaden compescuit armis,
Se contra quondam crudelia bella moventem.
Sic etiam genteis ad litrora magna repostas
Oceafii domuit victor. Morinosque lubegit.
Sublimi invectus genitalia recta trimpho,
Pacficus meruit iusto hinc cognomine dici.
Ast ubi bis sentit lustris abeuntibus octo,
Damna sibi infirmae iamdudum instare senectae,
Quae sanctam vitae seriem placidamque quietem
Exigat atque graveis iubeat deponere curas.
Quae semper comitantur eos examine longo,


page 944, image: deld0944

Late qui populos, urbeisque, et regna gubernant:
Ergo suo gnato (qui Maximus Aemilianus
Augurio patris est dictus lustralibus undis,
Ut qui non Fabii tantum decora ardua lenti,
Aemilium pariter, sed qui praestantibus orsis
Exhibiturus et excelsis virtutibus esset)
Consortem regnt curam committit. At idem
Unanimi posthac consensu et numine dextro
Illorum, quibus haec olim concessa facultas,
Romani ad fasceis solii, sanctasque secureis
Eligitur, patrio dignus succedere honori.
Hunc postquam partu mater Leonora beato
Progenuit, Lusitano de sanguine mater
Alta suae ducens clarae primordia gentis,
Praemolli exceptum graemio Latoria fovit,
Virgo potens nemorum, et silvarum immensa potestas,
Atque illi dulcem venandi inspirat amorem.
Chare puer, discas primias assuescere ab annis,
Qualiter umbrosos valeas indagine saltus
Cingere, et anfractus silvarum atque invia lustra,
Atque armillatos ad vincla tenere molossos:
Nec dubita; decorat multum venatio reges,
Torptentum quae desidiam, quae marcida luxu
Otia, noc non illicitos depellit amores.
Sic nemorum studiosa fuit Cynarcia proles,
Quam tamen, ah setosus apertransfixit acuto
Dente: sed illius tu ne fera fata tremiscas,
Praesens semper ero, nec tu violaberis unquam.
Sic etiam antiquo natus de stemmate regum
Rura sequi, iaculisque feras Calydonius heros
Figere gaudebat, hirtisque occurrere monstris.
Trinacrios tibi quid iuvenes Helymon Panopenque
Secretis referam silvis, canibusque vacasse?
Lausum quidque plagis solitum circundare saltus
Nexilibus, vastatoremque hominemque ferarum?


page 945

Denique non exercitium vel honestius ullum est
Regibus heroumque excelsa stirpe creatis,
Proxima quam belli studio venatio; quippe
Quae mentem corpusque sinat torpescere numquam.
Haec puero memorans olimblando ore Diana,
Oscula ei teneris libavit pressa labellis.
Insuper hunc etiam Pallas sapientia et armis
Instruit, et placata suos impertit honores,
Atque ita: Ingenii cultum tibi trado sagacis,
Splendorem Sophiaeque almum. moresque verendos,
Necnon es celsae inspiro tibi robora mentis,
Non solum ut noris populos in pace tueri.
Verumetiam si pestifero quatere arma furore
Impius in cipiat Mavors, bellique refringat
Horrendas Bellona faceis, tu promptus ad arteis
Confugias blli quibus en tua pectora diro.
Sic igitur doctae divinas Palladis arteis
Imbibit, et linguae sic fundamenta latinae,
Munia sic etiam Martis non segniter hausit.
Thesauroque animi mox commendavit ad usum
Singula quae ad tempus spectant bellive rogaeve.
Ille igitur merito, Latii qui sceptra capessat
Imperii primus qui invicto corde labores
Tam varios et tantarum qui pondera rerum:
Sustineat nec fortuna frangatur iniqua,
Sed valide qui contra omnets audenrior ictus
Intendat clypeum magno clamore cierur.
Huic tamen in tantae posito iam culmine sedis,
Non retrahit Fortuna suam licet invida dexiram,
Indignos Fortuna fovens dignosque lactssens,
Insidiosa viris multa virtute decoris
Huic thalami fuerat consors de gente vetusta
Allobrogum creta et roseo spectabilis ore,
Praestanti florens forma, et iuvenilibus annis:
Ecce illam, dum forte leveis per devia ceruos


page 946, image: deld0946

Sollicitare parat, iaculoque hos sternere gaudet,
Immiti sonipes rabre, cursque volucri
Excutiens, miseram crudeli funere mergit.
Femina qui potuisser equos frenare feroceis,
Hippolytum media simili qui morte peremptum
Diripuere via? percharam Eous et Aethon,
Nonhe eriam Clymenes traxere peraethera prolem?
Illiusergo necem flevit Tritonia Pallas,
Huic dederat quae pingere acu, et variare colores.
Flenerunt formam Nymphae; Charitesque pudorem,
Atquoculos Cycherea Venus, floromque iuventae
Interilsse dolent Horae iuvenilibus annis.
Ediderat tamen ante patri tria pignora fausto
Successu mater superas quam linquere auras,
Coningis exstinctae quae solarcntur amorem,
Atque intestino viduum maerore levarent.
Hincsat ubi indultum fuerat lacrimisque querelisque,
Et cineri sidae uxoris factum satis, Austrae
Ederet vedomui plureis fausto omine alumnos,
Formosam Blancam nitidaereverentia formae
Cuidederat nomen, regum de sanguine cretam
Sphortiadum antiquo sibi iungit amore iugali,
Et socium statuit lecti Iunone secunda,
Convunbils, Deo placide adspirante Hymenaeo.
Sed quidego haec? maiora mihi referenda supersunt
Virtutis decoraclta suae, totque ardua gestae
Queis creit pulearos tantig modo vertice tractus,
Nomen quaeque suum nanquam delebile reddunt.
Namque patri quid Pannoniam crudelibus armis
Hrepram, Hunniede a ungno reparasse potenter
Ceu postliminio huacdicam Inguisque paternis
Adiurmisse iterum? Quid seditionis iniquae
Hungauci sonteis montis, has vindice poenas
Soluisse, asque holus scelaris fastusque rebellis
Suppholae auctores prunos condigna luisse.


page 947

Illius sensere quoque altae robora mentis
Heluetii, gens armipotens, gens strenua bello:
Geldrensesque feri iusto olim Marte repressi.
Octipedem nimis clara dum mente lacessunt.
Ipse Palatinus, quo vix praestantior alter
Gentibus innumeris, necnon prapingnibus aruis
Extitit atque equitem turmas, peditumque cateruas
Quo vix quisquam alius potuit producere plurets,
Austridae nuper magni arma potentia sensit,
Albicolae sensere etiam, fera corda, Bohensi.
Arma Palatinae ut genti sua iungere gaudent
Ferreque opem clypeis protecti corpora longis.
Nonne etiam posthac Latias pogressus in oras
Milite stipatus forri, sastusque minasque
Prae Venetae gentis tumidas nimiumque superbas,
Et longis durisque illam obsidionibus urgens,
Contudit, et victor laceravit strage cruenta?
Testis Medoacus circumque intraque pererrans
Euganeis positam Paravi sub collibus urbem.
Hic etenim infanda Venetorum caede cruemus,
Adriacas cursum vix tandem invenit in undas.
En nisi tum sal'ax rupisset foedera Gallus,
Romanusque: sidem praesul fregisset inique,
Nunc Germana in iura sinus daret Adria victos,
Caesaris et sua colla iugo submitreret aequo
Nonne, sibi cum iam numeroso milite septus,
Fecundum Insubriae Gallus subie cerat agrum,
Sphortiadenque suis captivum indur erat oris.
Exutum iniuste regno atque insubribus aruis,
Vimque reluctantem Galli, flatusque rebelleis
Fregit, et accepta rursus puichra urbe Ravenna,
Et Mediolano, Bressaque insigniter, inde
Praesidia eiecit Gallorum forribus ausit?
Ipsitum agrestes Satyri, Bauniqrbicornes.
Ipsae et in occultor Dryades fugese, recessns,


page 948, image: deld0948

Et sese latebris occultavere profundis,
Itala conquesti sic arua tepetcere semper
Sanguine, mirati Venetuin trepidare Senatum
Externoque manus regi iamiam dare victas.
Vibs Tornacum eriam quam tum ditione premebat
Rex Gallus plena ingenti quassata ruina,
Atque aequata solo penitus testatur in armis
Austriades quid praestiterit, Mavortius heros.
Verum quid facio? nam si decora ardua tentem
Cuncta sequi Austriadum, superaddere Pelion Ossa
Velle gravem arguerer: vel quot turbentur arenae
Littore connumerem Libyae cum vincula ventis
Hippotades soluit, laxasque remittit babenas,
Turbine tum hi saevo Syrteisque et inhospira verrunt
Marmora arenoso miscentes omnia nimbo.
Non mihi si blaudis insidat Suada labellis,
Et mea vel centum resonarent guttura linguis,
Illorum postem tot gesta aequare canendo
Ardua vel digno praeconia dicere vorsa
Talia Leucothoe roseo fundebat abore
Carmina, tam priscae repetens cunabula gentis
Austriadum, cursimque, horum inclita facta renoluens.
Attollunt hilares fluviorum numina plausus,
Laetificoque im pulsum antrum clamore remugit.

Mynsingeri Liber Secundus.

NVnc autem, Zephyri molles et florea fura
Me quando, raucumque ciens levis unda susurrum,
Halantum ne cnon genialis gratia florum
Invitant maicra meis intexere chartis
Incipiam facta ac longe maioribus ausis,
Austriadum, quos nostra tulit felicior aetas,
Exequar immensos quos praedixere, labores,
Ducentes Stygiae mortalia pensa puellae:
Infirmae modo subsistint sub pondere vires
Ingenii tanto, nec sele aucrtat Apollo,


page 949

Quare age dum, Fernaude, mihi recludere fonteis
Perge sacros vocemque novam et nova suffice plectra,
Subque tuo face, divino quod numine coeptum
Crescat opus, valeam ut dignos tibi dicere honoreis,
Coniunctimque tui fratris percurrere gesta,
Qui detentorem Libyae felicibus armis,
Ut turpeis ignominia
Iussa suia populis avertar spontelacessit,
Laeta relaturus devicto ex hoste tropaea.
Postquam igitur compressa fames, epulaeque emotae,
In regem conversi oculos atque ora tenebant
Acuti laticum Divi ad convivia laeta:
Rex Ister, tumidos fluctus, fluviosque sonanteis,
Venasque undarum vinclis et carcere coeco
Cui frenare datum est his vocibus ora resoluit.
Accipite o socii cur vos laqueata ubire
Tecta meaesedis mecumque sedibus artus
Ponere mandarim hucque animos ad ertite vestros.
Maximus il'e estris felicibus Aemilianus
Heroa insignem nobis sobolemque verendam
Ediderat spesque adflictis affulserat ingens
Rebus caelesti eximius virtute Philippus:
Cui pater optabat iam debita tradere sceptra
Magnanimus quem iamreges, populique ducesque
Europes animis unum concordibus omnes,
Qui desolato primus succederet orbi,
Et sibicommissas rerum tractaret habenas,
Postquam sera patri rupisset stamina Clotho.
Clamabant dignum, sua iam submrttere tanti
Colla iugo helois gaudentes sponte suapte.
Iamque sibi pulchros Germania laeta triumphos
Fingebat nigramque sui confinia regni
Ferro super Thulen soper et Garamantas et Indos
Sperabat: sed crudeli spes concidit omnis
Illius occasu: decus heu Rhamnusia tantum,


page 950, image: deld0950

Praesidiumque orbi invidit malefida patenti.
Hen sors, heu miseranda, hominum et mors invida rebus
Luminis heu quantum, quantum heu solamen ademit
Insidians Libitina, et ineluctabile fatum
Humano generi quantos maeroris aceruos
Movit quam subito turbavit funditus orbem
Laetificum quotiam peperit mortalibus aegris
Et lacrimas, gemitusque, et suspirantia verba
Non solem hunc luctu Germania flevit acerbo,
Sola nec augustam demifit iberia frontem,
Ut stopuit flentem occiduis Titana sub undis
Occulere osregisque sui sera fuvera flere;
Sed totum constat dolnisse impensius orbem
Christigenum. Nec solum homines luxere peremptum,
Verumetiam valletque cavae, saltusque profundi,
Panesque. Faunique et montivagi Satyrisci
Turba salax et Nympharum per littora terror,
Ingemuere palam. Quin vos quoque funera tanta,
Vos memini plaxisse fuum dum quilibet alueum
Excurrit lacrimarum undis fletuque madenti.
Noitmetiam tetro tum fiectere flumina cursus
Optabaut et ego immiri mea pectora luctu
Consumens aegrum abscondi patiter caput alueo,
Crudelesque etiam Parcas crudelia Divum
Numina clamabam, et tanto spoliarier orbem
Pumine, sic primo aetatis sub flore querebar
Ahmtam cadere heroa, et tam funere mergi
Luctifico, celeri nimium terrisque mihique
Ereptum fato complens vacua antra querelis.
Tum me non parsus convicia fundere tanta
Omnipotens, verbis maerentem ita mulcet amicis.
Desine fate deum toties culpare, dolores
Cordeleva insanos: nec cnim nova condere cuiquam
Fata licet verum stant omne immota per aevum,
Incidere sernel quae duro adamante sorores.


page 951

Non Sol auricomus combustum fulmine natum
Ardenti, Maruta sui non Memnonis Eos
Interitum, non Peliden Nereia magnum,
Tristiaque Ascalaphi non flesset funera Mavors,
Si fera fata modo potuiffent flectier ullo.
Excutias igitur maerores pectore: binam
En tibi promitto sobolem de stirpe Philippi,
Cuiustu properata nimis sic funera luges,
Nuper progenitam, longe lateque futuram
Illustrem et totum quae viribus occupet orbem,
Scilicet insignem Carolo cum fratre Fernandum,
Queis iam secla fluent flaventi pulchra metallo,
Quique tibi laudes parient et clara trophaea,
Laetus ut excipies ingenti flumine naveis,
Austriadesque vehes ambos saevissima contra
Agmina Turcarum beila aequa et iusta cientes.
Fide animo, nec versa retro sententia caedet.
Sic ait, et luctum placide solatur amarum,
Atque animum mulcet dictis, vultumque serenat,
Ceu feruens ubi hiulca siti iam Sirius arua,
Incendit, teneros flores non educat hortus
Amplius, et pratum viridanteis invidet herbas,
Pallet humus, tum colla solo languentia ponunt
Gramina, tum fetus porducere desinit arbos,
Et contusa eraevi pereunt frur enta calore,
Dura nec indignans invertit rura colonus,
Cunctaque paulatim veteri spoliantur honore:
Sic ego tristrtia luctusque in corde fovebam.
At postquam laeti rumpunt de nubibus imbres,
Tum blandis iterum decorantur sioribus horri,
Tum pluvium tempus beneolentes educat herbas,
Gramine floret humus, curuant pendetia ramos
Poma suos, duro proscinditur aequor arator.
Priscus honos, priscusque vigor redit ille colorum.
Cuncta vigent, terras fecundus ut irrigat imbes.


page 952, image: deld0952

Sic animi sensum omnisotens, et gaudia menti
Explicuit, totoque abiecit cristia corde.
Ergo ô navigerum certissima nuroina aquarum,
Iam rursusque roniam formosus Lucifer almum
Natalem reuchheit Caroli, natalis et instat
Fernandi pariter, thalami conucxa sub alta
Acctui vos, ut digno celebretis honore
Hanc lucem, qua viero felix ad munera vitae
Carolus Austriades, quaque est sub luminis oras
Susceptu superas Fernaddus sidere fausto,
Fortunati ambo fratres. florentibus annis
Et virtute pares animoque et robore firmo.
Nos quoque felices. magnae et Germanidos orae
Felicem populim hos fratres cui sancta Deorum
Namina terrenos landem miserata labores,
Demisere polo fenstra rerinentibus astris,
Per quos pax totum floreret laeta per orbem,
Cesserent nostris feralia bella sub annis,
Post tergum ac Bellona manus daret improba vinctas,
In sua crad des contorquens viscera morsus.
Namque ubi pulchra viro Carolum produxerat ortu
Felici coniux il am de matre cadentem,
Mat eigenus quae conspicuum de sanguine bero,
Prognata Resperiae prono sub vertice Calpes,
Deducit sese et mageis a regibus ortam
Iactat et a prima percenset origine reges,
Excepere sinu Charires praemollibus ulnis
Foverunt et ad haec venientes munera Musae,
Ipsa etiam secum lucis Dea magna repostae
Pyxidos unguenta advexit. partusque doloreis
Molliit, et matrem fetu festina leuavit.
Venerunt pariter lovis alto a limine parcae,
Unanimes Parcae niuco sua crura cothurno
Velatae et quernis im plexae tempora sertis.
Quae postquam tenero libarunt oscula nato,


page 953

Occultam ut rerum seriem et secreta Deorum
Ata recen etent matri, sorteisque futuras,
Venturi goarae, et consueto nu mine plenae,
Tales fatidico cecinerunt pectore voceis:
Magna parens consorsque tuo fidissima regi,
Condieno desponsa viro desponsa Philippo,
Hero forma egregio, nitidaque iuventa,
Praeclaroque abavum, atque atavorum stemmate nato,
Accipe, quot tibi dona, quot exhibeantque merenti
Divitias Superi, quanto te munere ditent.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
Quitenueis produxisti iam lucis in auras,
Sidereque, et partu sausto, Divisque benignis
Progeniem magnam, ingenteis quae flectat habenas
Orbis, et insigni populos moderamine frenet:
Nunc animo cognosce hilari, quae fata sequantur,
Exspectentque tuum gnatum cognosce futuros
Laetior illius, eventus belloque togaque.
Virtutesque laboresque. et tot fortia facta,
Veridicae tibi nos laeto quae fundimus ore,
Candentem tereti versantes pollice fusum.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
In laeto sese nam qualis amaracus horto
Sursum agit apricum ad solem ventosque tepentes
Horto vergente, insigni quam blanda puella
Educit studio: et quando sol excoquit arua,
Tum rapido sitientem aestu externoque calore
Solri arentem, cupiens fluvialibus undis
Humectat quare in ramos haec se evehit altos
Pulchrior, et late lucundum spargit odorem:
Sic tuus ille puer primos adolescet in annos,
Teque omnes tanta dicent iam prole beatam.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Fecundo mox ex utero, lunone secunda,
Alteca prodibunt orbi monimenta patenti:


page 954, image: deld0954

Iam Carolum fratre augebis, natoque parentem
Prole domumque alia, afflicto succurrere mundo
Quae valeat. Quintoque gerat molimina regni
Cum fratre, atque patri praestet solatia magno,
Fortunerque domum Aust iacam sine fine manentem,
Currne sie vultu fata ô ter fausta benigno.
Iupiter hos pridem, venturi providus aevi,
Adthgi rerrae voties miseratus aiumnos,
Sepmer et oppressum tantis spectare procellis
Humanum genus, excusso sic verbere Erynnin
Saevire anguicomam tantosque ciere tumultus,
Tisiphonenque feram passim letale venenum
Spargere necnon infernam quatere arma Megaeram
Impia, quam penes et fremitus, iraeque nocentes
Incedunt nec adhuc vilam requiemque modumque
Esse videus, gemmos fratres mortalibus aegris
Sidereo statuit caelo demittere, tantis
Et desolarum solari heroibus orbem,
Quales nulla prius genuerunt saeculamec mox
Secla unquam lustris venientibus vila creabunt.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Non his frontis abest gravitas coniuncta lepori,
Splendet et in rofeo divina modestia vultu,
Multa etiam toto de corpore gratia manar.
Gratia Lethaeos unquam potura liquores,
Haerentem triplici nexu quam sancta vetustas
Commenra est Viden' ut rident: cognoscere matrem
Ut risu incipiunt Ambo ô sic pergite nati
Crescere paulatim et primos adolescere in annos.
Curfite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
His antem, postquam primos feliciter annos
Excedent teneraeque aetatis flore vigebunt,
Cont nuo dulces aderunt ante omnia Musae,
Adthyasos sese vernanti fronte moventes,
Contentasque sides mox in Paeana canorum


page 955

Rumpentes: modulos fundet tum tibia doctae
Euterpes, buxumque canum Tritonia Pallas
Inflabit, niveoque argutos pollice neruos
Puichra Erato quatiet: sed et haec quae sidera noscit
Effectusque poli varios, atque aeris oras
Uranie, numeros superaddet blanda sonoros.
Tum grave Melpomene, tum molle Thalia sonabit,
Cunctaque Calliope cantu moderabitur uno.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno,
Tum vero, aeratis iucundo in vere memento
His aliquem genitrix doctas qui Pallados artes
Calleat, et morum sancta gravitate nitescat,
Praenceretis primos ut corum dirigat annos,
Praescribat vitam mores que decenter honestos:
Inter Appollinca utque ipsos studia educet, atque
Humanae traderis praecepta salubria vitae,
Multiside efformet non cultam dogmate mentem.
Currite sic vultu fara ô ter fausta benigno.
Atque hiferre preces rerumque hominumque parenti,
Qui nostro immeritam voluit pro crimine poenam
Pendere, sic discent, et puro corde litare:
Hunc colere hunc iusto et magno celebrare paratu,
Huic alacri sacra serre animo, hunc ante omnia amare.
Sic etiam Musis iam consecrare tennelum
Incipient animum, recotque immitrere calle.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Ast ubi paulisper studiorum ponere curas
Discupient, tum non luxum, non pigra sequentur
Otia non mentem virtuti inimica voluptas
Illorum inficiet, iuvenumue ignavia, pestis,
Quae plerisque solet teneris imponere, quaeque
Pertransuecsa rapit pueros multum improba mater,
Si quem nacta potest in fraudem abducere, si quem
Compede fallaci deprendit, et arte maligna:
Sed potius duros assuescent ferre labores,


page 956, image: deld0956

Cursu planiciem, conscensu vincere montes,
Frigora saeva pati, magnos tolerare labores,
Aestusque. pluviasque et agentes nubila ventos.
Currite sic vultu sata ô ter fausta benigno.
Quinetiam extenso vibrare intorta lacerto
Spicula, et aerias baleari spargere funda
Addiscent glandeis Necnon mala ut otia tundant,
Iam lunare arcum, Taphiamque ferire columbam,
Iam canibus lepores agitare et figere ceruos,
Aut ferte exertis fiendentem dentibus aprum
Audebunt, Mox et isculum torquere sudemque
Ferream et insano simul aera findere disco
Aequales inter virtute et robore claros,
Atque Cydonaea liquidum petere aethera corno,
Aut acie obtusa vitare, inf rreque plagas.
Cornipedesque etiam sese super edere fortes,
Ut post cum sit opus vibretur abeneus ensis.
Et bellator equus savum immittatur in hostem
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno
Sic ergo ambobus mox assuetudine longa,
Virtutum pulchrarum amor atque incendia; tantum,
Imo paulatim crescent in corde, favilla
Per stipulam exoritur campo velut ignea pestis
E parua, incautus pastor quam liquit in aruo.
Primo quidem serpit tacite, sensimque vagatur,
Deinde tamen superans, hominumque boumque labores
Depopulatur, et ignivo mas ad sidera flammas
Iactat, et horrendum sonitu dat silva fragorem.
Currite sic vultu sata ô ter fausta benigno.
Exutus molem terrenam, et corpolis artus
Maximus Aemilius dexter bellique togaeque
Munia, stellantis postquam petet ardua caeli
Limina, morte huius regni iamque orba vacabit
Sedes Teutonici simul et confusa tumultu
Cuncta frement trepido, rectoreque cymba carebit:


page 957

Extemolo magnus tunc affectabit habenas:
Imperit Gallus, vana ambitione, vacantis,
Germanosque patres, totius viscera regni,
Illectare auro ac multis corrumpere nummis,
Incassilm tamen accinget spe ductus inani,
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Germani at proceres cupidi molimine Galli
Irrita ridentes te Carole voce ciebunt
Unanimi in regem et fasceis, sanctasque secureis,
A decimo nonus cum vix tibi coeperit annus,
Et tenui vix vernabit lanugine vultus,
Imperii tradent: submisso vertice quas tu
Suscicere, et regnis debes succedere avitis.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Tum vero inronsi montes et pascua saeta,
Finemora et silvae Carolum, vallesque profundae
Clamabunt, Carolum iam femina virque loquentur,
Et pueti imb rbes; cygnaeoque ore puellae,
Tantabuor Carolum, Carolum omnia respondebunt,
Denique laetitia et plausu loca quaeque sonabunt.
Curr te sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Tum pater omnipotens celsi fabricator Olympi,
Venturi gnarus, caelo manifasta. sereno
Signa dabit nubem et late mortalibus aegris
Ostendet radiis nubem fulgentibus, auroque
Iusignem Sed et alituum regina sonoris
Ter Carolo peonis candenti adpliudet ab aethra.
Currite sic vultu fara ô ter fausta benigno,
Clarescent melius vasti tum moenia mundi,
Largior et summos sparget sol lumine monteis,
Tum terrae praeter solitum lucentibus astris
Quaeque, novum mirabuntur splendescere solem,
Et passim auratum diffundere lucida caelum
Lumina, discussis tenebris et nocte profunda.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.


page 958, image: deld0958

Fortunate puer, veterum ô nova gloria patrum
Caesareo quem iam populi regesque salutant
Nomine, cui regni sunt tradita sceptra vacantis
Concordi procerum adsensu, et felicibus astris.
Felix prole parens tali, felicia quae te
Tempora, felices qui te genuere parentes,
Ut rerum per te ingentes flectantur habenae,
Ut bellis per te positis iam saecula mundo
Aurca succedant et rerum laetlor ordo.
Ac per te populi tranquilla pace quiescant.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
At vero unde tibi series tam turibida rerum
Nascitur? aura Notos movet aut quae pestilis atros?
Quaeve reluctantess tempestas excitat Euros?
Unde repentinus stridenti murmure clangor
Auditur? tuba terribili cur Martia cantu
Sic resonatitanti quae causa et origo fragoris?
Cu rrite vos vultu fata ô ter fausta beigno.
Scilicet invidiae stimulis concussus acerois,
(Invidiae, saeva turbat quae gaudia dextra,
Quae plerunque bonos sectatur dente minaci,
Detrectatque inconcussae virtutis amorem)
Gallus in Ausoiniam numeroso milite terram
Irrumpit, Quintt cupiens turbare secundos
Rerum successus, arque olli mille perarreis,
Insidiasque, dolosque et inancis nectere fraudes,
Ac niveum laetae contemnere pacis amorem.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
At belli ne permittas te fluctibus ullis
Submergi neu fortunam vereare procacem.
Passibus ambiguis fortunam illudere gnaram:
Illius incertos vultus, casusque sinistros
Frenabis virtute tua. Dare terga ferocem
Compelles Gallum, Latiosque relinquere fines
Turpiter, atque iterum patriam remeare sub oram.


page 959

Nam sic fata volunt: signum en tibi laevus ab alto
Aethere cum tonitru fulgor de parte serena
Dat caeli, multo clarescens lumine fulgor.
Nemo potest fatis obsistere fata procacem.
Oderunt Gallum, tibi regni iura manebunt
Integra; tu fasceis, tu sceptra tenebis et hostem,
Magnanimum victo dextra victrice domabis.
Currite vos vultu fara ô ter fausta benigno.
Ecce autem varios, dirarum a sede sororum
Progrediens, agitat motus furialis Enyo
Parte alla (novus Aeacides, ubi Pennonius rex
Fernandus, rerram placido moderamine flectit
Germanam) et facit abiecta ut Germania pace
Excutiat sese flagranti tota tumultu,
Vulneraque in proprios saevissiara torqueat artus.
Currite vos vultu rata ô ter fausta benigno.
En quanto passim concurrit mobile vulgus
Agmine? quos motus, bellique incendia quanta
Concitat? aeratam gerir ille in bella bipennem,
Stipitis hic nodo est hic torre armatus obusto,
Fraxineave sude, aut incuruae cuspidis unco,
Corripit illc spatum. Variis Ellona sub armis
Incitat agricolas, aciem et conclamat agrestem.
Iusticia excedit terris hominesque relinquit;
Insidiae subeunt tectaeque oblivio metae.
Currite vos vuitu fata ô ter fausta benigno.
Arma fremunt omnes, scelerata incondia belli
Cunctos exagitant, caelum rerramque movere,
Et maria incipiunt, sub libertaris amictu
Quaerendae, dominos soliis expeliere avitis,
Urbibus eicere et castris, atque arcibus altis
Passim contendunt peritura in tela ruentes,
Ah miseri et proprio luituri sanguine poenas.
Currite vos vultu fata ô rer fausta benigno.
Nimbifero quoque sic virgo Taumantias arcu,


page 960, image: deld0960

Si quando latices taurino combibit ore,
In tetramque refert undarum alimonia nubem,
Tempestas inopina oritur mox, imbribus atris,
Fulmineque. et tonitru gravida: undoso aequore fluctus:
Insurgunt tumidi, et quassant navesque, virosque,
Praesentemque ipsis intentant omnia mortem,
Instabilis quoscumque alto vehitaequore puppis.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
Hae retum surgent turbae Germania postquam
Nomine sub Christi mentito turpibus ausis
Antiquos ritus et baibara sacra Bahalis
Ausonii. contra vim veri opponet et ultro-
In tenebris sese et densa caligine voluet,
Atque etiam eversis flammis ultricibus aris
Romuleo de more sacros imponer honores.
Currite vos vultu fara ô ter tausta benigno.
Fu vero ô columen, decus ô memorabile Martis,
Quandoquidem Carolum fratrem nunc turbine rerum
Exagitarii allo certum est age numine dextro
Sume an mo sume arma cito, Fernande potenti
Corripe tela manu atque humeros iam pene ruenti
Obice praestantes patriae, plebemque furentem
Aggredere ingenti nisu et praesentibus ausis:
Hanc passim ferro, et truculento Marte per orbem
Germanum insequere: hanc armis excindere duris.
Est opus: ense recidendum insanibile vulnus.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno,
Germanae en sobolis venit auxiliaribus armis
Inclita nobilitas, inngens sua robora signis
Iusta tuis hanc tempestatem exstinguere gliscens,
Motusque insanae tumidos compescere plebis,
Ite ergo unanimes, venienti occurrire turbae,
Stermi'e et agricolas summa virtute rebelles,
Qui vestras altis constructas montibusarces,
Ceu libertatem remorantia castra vel igne


page 961

Flammivomo ussere, aut terrae aequa vere patenti:
Qui vestrum multis vitam eripuere, secantes
Promissamque fidem et promissae foedera pacis.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
Quid dubitatis adhuc seruile occurrere turmae?
Agricolae iam terga dabunt, Martemque relinquent.
O quae tum caedes, ô quantum sanguinis atri.
Fundetur! quae fata ferent, multum aspera fata;
Agricolae immani ac saeva feritate frementes!
Nonne perire omnes miseranda clade videtis?
Hic perit inter aquas: mediis ille obrutus armis
Expirat: hunc morsus equi, quosdam ungula perdit:
Traiecto hic misere sua conspicit illa ventre,
Cominus ast illos fulgens interficit ensis,
Plumbataque alios hostilis machina glande:
Denique caeduntur passim per rura coloni,
Et tanti sceleris proprio dant fanguine poenas.
Currite vos vultu fata ô ter fausta beigno.
Haec peragas Fernande, alia dum mole laborum
Implicitus premitur frater: conamine Gallus
Nanque iterum duro (magnis dum laudibus huius
Invidet, eximium nec fert surgentis honrem)
Fronte ferox, oculis solito truculentior instans,
Italiae terram infandis accendere bellis
Ardet, et insano pacem turbare tumultu.
Quid facis heu? quid cuncta vago miscere tumultu
Te iuvat? ah frustra tendis tibi fata resistunt,
Magnanimo fata exercent pro Caesare bellum.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
Galle superbe cades; meritas et pallide poenas
Iam dabis, utcumque insidiis et fraude maligna
Regna aliena petas. Iam te fortissimus heros
Austriades luctantem arctis compescet habenis:
In Latiosque iterum fineis, praedamque, ruentem,
Proteret, atque truces Germano milite Belgas,


page 962, image: deld0962

Celtarumque acies, necnon quas Sequana gentes
Alluit, et Rhodanus flavens, mangnusque Garumna,
Victor ovans sternet spoliis insngis opimis.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Quinetiam teipsum laetis victoria pennis
Cap ivum statuens, magno tua libera colla
Subiciet Carolo Austriadae: tum fortia pulchrae
Rostra aquilae aspicies miser, et tot fusa tuorum
Milia plorabis: tum lilia cana virorem
Amittent solitum, et gravibus concussa ruinis
Impense amisso lugebit Gallia rege.
Donec eum rursus clementia Caesaris alma
Dimissum, acceptaque fide in sua regna remittat.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Ergo ubi iam positis armis fera bella quiescent,
Splendebitque iterum roseo pax aurea vultu:
Tum vero formosus Hymen, cui mollia semper
Coniugia, atque tori sunt vincla iugalia curae,
Semper et illustres qui foedere solus aperto
Nectit amicitias, maribusque petentibus uno
Conglutinat thalamo divino iure puellas:
Hic Lusitani credam de sanguine regis,
Et rofea. Nympham facie, longisque capillis
Spectandam Carolo iunget. proprinamque dicabit
Foedere connubii firmo, nexuque tenaci.
Currite sit vultu fata ô ter fausta benigno.
O virgo insigni desponsa, liabella marito,
Egregio forma iuveni et florentibus annis:
O decus eximium virgo decus innuptarum,
Cui quicquid passim formas commendat honestas,
Unamimi adsensu Superi tribuere benigni,
Cuius in ore pudor nitet impllutus amoeno,
Quam decorant tenerique artus, teretesque lacerti,
Quaeque superciliis nigris es praedita, nigro
Lumine, puniceisque genis, roseisque labellis,


page 963

Cetera cum liquido contendunt corpore lacte.
En tua conveniunt centum ad connubia Nymphae,
Serta rosis, auro, et viola intertexta ferentes,
Centenisque etiam variata monilia gemmis,
Unanimes ad te roseo sic ore loquentur.
Salue ô virgo decens ô candida heroine,
Regia virgo, novo iam coniungenda marito
Austriadae, virtus quem fert caelestis ad astra,
Qui pulchrum ferit excelso iam vertice Olympum;
Quem bonitas morum, quem grata modestia vitae
Commendat, placidoque hilaris clementia vultu,
Qui genus antiquae deductum ab origine Troiae
Iactat et a primo percenset stemmare reges,
Et proavos atavos, magnorum et nomen avorum.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Quid? maris et terrae spatia infinita quod illc
Possidet? huis Morini extremi forresque Batavi,
Vascones huic parent, huic et vada Belgica. et ampla
Hesperiae duplicis regna, aere auroque, metallisque
Omnibus et pecore et diti praestantiaegleba;
Insulae Oceano in magno, Aegeoque frementi,
Quicquid et immensi circum fluit aequoris ora.
Idem etiam Arctoam gentem trifidamque retentan
Sicaniam, tumidis et quos praelabitur undis,
Exornat pelago donec sua flumina Rhenus,
Praeterea Flandros Gades atque Appula Tempe,
Auriferi quoque unda Tagi quos Baetis iberus
Alluit Ric terram Ausoniae quoque possidet, huius
Denique iam totis statfusa potentia terris.
Currite sic vultu fato ô ter fausta benigno.
Quin etiam a nostro diversum gentibus orbem,
Diversum caelo et clarum maioribus astris,
Uberibus pulchrum campis auroque feracem,
Herculeas ultra metas quoque possidet. Hi iam
Caesareas obeunt leges, ac iussa facessunt,


page 964, image: deld0964

Agnoscunt verumque Deum. verumque Tonantem,
Et lympha gaudent capita irrorare salubri.
Currite vos vultu fata ô ter fausta beigno.
Quare age Nympha decens tanto te crede marito,
Ingredere auspiciis regalia tecta secundis
Caesaris Austriadae cumque hoc coniungere somnos
Ne timeas dulceis; mox et dissoluere zonem
Pergas virgineam: connubia pronuba Iuno
Vestra scundabit, sacram et Venusaurea Cyprum,
Et Paphon, atque Gnydon graudia~que Amathunta metallis
Delinquens, perget vestras accendere memes
Laetior, et vos perpetuo coniunget amore,
Aemonium quali devinxit Pelea quondam
Aequoreae Thetidi, quem non livoris acerbi
Infelix rabies, non vis, non ira, nefandi
Foeda parens odii, queat aut divellere fertum,
Sed qui constringat prorsus duo pectora in unum.
Currite vos vultu fato ô terfausta beigno.
Perge pia ô mater nobiscum evoluere prlis
Fata tuae, Viden' ut disrupta veteris icti
Lege, suas iterum coniungat Gallia turmas?
Ut coeant, Venetique truces, Romaeque superbae
Praesul, qui triplicis gestit diadema coronae,
Impie in exilium iurantes Caesaris atrum?
Et sua pugnaci iungentes agmina Gallo?
Quos tamen Hispanusque ferox, Germanaque pubes
Militiaeassueta et bello fortissima corda,
Naviter arcebunt, infracto et pectore sternent.
Liliaque actutum sacra lovis alite frangent.
Currite vos vultu fata ô ter sausta benigno.
Roma cave, quid rursum acri coniungere Gallo
Arma studes? clade hic olim tua tecta subegit
Infanda, rapidisque ussit tua moenia flammis.
Prosternens tremulosque senes, timidasque puellas,
Et Capitolinas iamiam scandisset in arces


page 965

Victor ovans, nisi clangenti tum garrulus anser
Obstiterit cantu. Gallos auctore Camillo
Urbe tua quondam forti molimine pulsos
Non revocare pudet? prudensque sciensque tremendam
Ascisces tibi perniciem, ni cardine verso
Victrici coniuncta aquilae, te turpibus ausis
Gallorum obiciens, hos in sua tecta reverti
Compellas, Latioque insigni excedere rursus.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
Roma cave, iam miles ades furialibus armis,
Fata ferens tibi luctifico miseranda tumultu:
Romanas arceis, vasta et Capitolia flammis
Proteret, et ferro metet obvia quaeque nocenti,
Oppidaque, et villas, et pinguia rura, casasque
Sic violenta etiam, ventis agitata nivosis
Tempestas, segetem glaciali grandinc sternit.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
Non fles? non Superos in te sua tella ferentes
Maesta rogas meliora? Tacet; veniamque precari
Hanc pudet: ah video quam sit secura, futuri
Nescia supplicii, et subeundae ah nescia poenae.
Attamen haec rerum est series haec fata sequentur,
Quod genitrix fecunda Ducum, quod maxima quondam.
Terrarum, atque orbis vasti caput, inclita Roma,
Concidat, ac tristem misere lapsura ruinam
Caesare sub Quinto violentis sentiat astris,
Submittat fasceis, et quas regit; orbis habenas.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
En iam Parthenopen, multa legione superbi
Gallus, et Adria iners, dura obsidione prementes,
Extemplo pereunt miseranda peste revincti,
Quae genus omne virum saevo violenta veneno
Concutiens: morti subito demittit acerbae,
Agminaque exhaurit tristi languentia tabe:
Atque etiam infectos queis non desudat in artus


page 966, image: deld0966

Pestem morbus atrox hos saevo vulnere miles
Tevotonicus perdit, cum milite iunctus Ibero,
Ad Capuae ut tendunt (fluidae contagia pestis
Ah nimis incaute fugientes) moenia celsa,
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
Non aliter Marius Cimbrum molimine paruo,
Dum gelida quondam intonuit furibundus ab Arco,
Contudit: haud alio Marathonis in aequore Persen
Turbine Miltiades non fidum fregit, et atro
Ingentem effuso madefecit sanguine campum.
Currite vos vultu fata ô ter fausta beigno.
Sanguicis at nunc effusum satis atque cruoris,
Magnanime ô Caesar satis heu Bacchasque Ceresque
Vastati. Quid adhuc caelum tenebrescere telis
Cernimus, et toruam semper quatere arma Megaeram?
Gallia nonne ingens saevo concussa tremore.
Quae paulo ante pati capituum vincula regem
Conspexit. positis armis tua iuspicit arma?
En pacem exoptat multis iam milibus orba
Et peditum atque equitum. Stabili quoque foedere iunctus
Adriacus Lec iam paret: quin magna superbis
Debellata tuis accessit Roma triumphis,
Roma, cui quondam totus non obstitit orbis.
His pacem praestare decet tutamque quietem:
Parcere caedenti, non insultare, decorum est.
Parce igitur victis, nec te fortuna superbum
Efficiat, casu virtus dominetur in omni.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
At vestras stabili sociari foedere mentes
Cernimus, unanimi vos et iam pace ligari,
Magnanimi heroes: quam pulchris tem pora sertis
Vinctus Hymen, thala mi secum felicia vincla
Apportans, nexu optato firmabit amoris,
Dum laeto tibi coniugio Francisce, sororem,
Caesaris adiunget Leonoram nomine magni,


page 967

Tedaque iam quatiet rutilanteis pronuba flammas.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Tu vero, Fernande potens rex maxime regum,
Egregiis qui tellurem compescis habenis
Austriacam, cui Pannoniae pars altera regni
Cessit dum vinclis tibi connu bialibus Anna,
Antiqua de stirpe genusque a sanguine regum
Iungitur alite felici et lunone secunda:
Septa et inaccessis pariter cui Boemica seruit
Terra iugis Italo et gens Raurica dicta colono,
Et Styrii Tyrolaeque urbes Brisgoiaque arua,
Nonne vides, sors ut tecum luctetur iniqua?
Impia sanguineum rursus Bellona flagellum
Concutiens, saevos gelidis de montibus hosteis
Euocat adversus Christi constringere ferrum
Cultores iubet et vastae Germanidos orae
Extemplo aggredier fineis, popularier agros
Oppidaque, et villas altisque montibus arceis.
Currite vos vultu fata ô ter fausta beigno.
Eheu quae se horrenda movent? quae dura redundnt
In genus Austriadum? flagrat proh luppiter, omnis
Austria bellorum facibus, diroque furore.
Eheu iam luctu misere satiantur amaro
Austriadesque nurus, populi Styriaeque dolentes,
Neonon Marcomani, et vicina Carinthia maestis
Fletibus indulgent tundentes pectora palmis.
Denique iam caelum, et montes, saltusque profundi,
Et nemora, et silvae ingentes, vallesque supinae
Horrescunt tellusque tremiscit subter anhelans,
Impete pulsa gravi saevorum quadrupedantum:
Lugentes subeunt Nymphae vada et istrides ima.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
Saevus Hyperboreo veniens iam Turca Trione
Improvisus adest, armato milite campos
Austriacos complet subito, bella, impia bella


page 968, image: deld0968

Vociferans fremit, et multis iam milibus urbem:
Insignem accingit dura obsidione Viennam.
Late etiam estasas populatum exire cateruas,
Hasque igne et ferro iubet obvia quaeque secanti
Perderetiamque ardent hostilibus omnia flammis,
Caeduntur tremulique senes trepidaeque puellae,
Rusticaque immiti pubes assueta labori.
Maternis e visceribnus gremioque parentum
Euulsi infantes poenis lacerantur acerbis,
Atque immaturi matrum de ventre recisi
Traduntur fetus canibus (miserabile dictu)
Alitibusque feris. Bacchatur denique Mauros
Turcicus insana rabie, atque nocentibus armis.
Currite vos cultu fata ô ter fausta benigno.
Ac veluti leo Getulus, cui forte latrantem
Esuries laedit stomachum vesana, rapinas
Apparat incustoditum pastoris ovile
Incauti vitio igressus, per limen apertum,
Velligerosque greges, armentaque buccera saevae
Invadit rabie; nec funere mitigat uno
Ingluviem ventris diram, non ante quiescit,
Vindictae ignaras pecudes quam saevus ad unam
Dilanietque, voretque, et tetro sanguine lambat.
Sic quoque Turca furens quo non immanior alter,
Irruet heu Scythico cum milite Teutona regna,
Pannoniae laetos vastans quam turpiteragros.
Currite vos vultu fata ô ter fausta beigno.
Quapropter vigila, et tantis te oppone procellis,
Quae patriae impendent iamiam suprema minantes,
O Ferande; tuae. Incipiet sors invida tecum
Luctari: tu contra omnes audentior ictus
Intendens clypeum, motus contemne sinistros
Fortunae, veluti rupes immota sonanti
In pelago circumlatrantes ridet aceruos
Undarum, ut potis est fluctu non flectier ullo,


page 969

Insta, impelle urge, procerumque incide veternum,
Quos tenuit scissa gaudens Discordia palla
Hactenus: horum animos languentes excita ad arma,
Ad bellique facem, et Martis decora inclita iusti
Elato subeunda animo et praesentibus ausis,
Dum spem suppeditant Superi, et sperare triumphos
Promittunt: procula vestris ceruicibus hostem,
Hostem qui gelida ad properat pharetratus ab Arcto,
Austriacos sese passimque effundit in agros,
Pelliter firmabit laevo Deus omine coepta.
Currite sic vultu fata ô ter fausta beigno.
At tu ne lacrima ô mater, de corde querelas
Pelle graveis, haud haec tulerint impune phalanges
Turcarum tumidae. Properantibus undique signis
En Germanae acies, pandis in bella cataeis.
Vibrantesque manu frameas, de more parentum,
Convenient: sed et auxilio celer arma Bohemus
Sumet, et extremo miles fremet excitus Albi,
Concordique ruent animo trepidantia contra
Agmina Turcarum, En multis dum milibus urbem
Obsidione prement tormentorumque labentes
Turbine vastabunt turres, pinnasque minaces
Passim sternentur, furuum et mittentur ad Orcum:
Committent sua terga fugae passimque per agros
Diffugient latos, obsessam urbemque relinquent.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
O quam dira dabunt Otomannae vulnera genti
Tum Germanae acies! quanto cum sanguine Ma vors
Saeviet! ut patriis propellent finibus hostem?
Atque urbem longa tandem obsidione levantes,
Pannoniae incultos inimico saguine campos
Inficient: tum etiam fluviorum maximus Ister,
Turcarum accepra variabit caede colorem,
Inque fretum vix repperient sua flumina cursum,
Dum simul arma virum, truncataque corpora voluent.


page 970, image: deld0970

Hosce tuo felix gnato Fortuna triumphos
Molitur: non Ulta time contraria fata,
Viridicis par est mater, re credere Parcis.
Currite uc cultu fata ô ter fausta beigno.
At mox rempuserit quo Caesarab orbe profectus
Hesperio, rursum Oenotrias optarus ad oras
Appellat, facili celeres dum gurgite classes
Prosequitar pelagi domitor Sarurnius alti,
Et iam felsinea consistens laetus in urbe,
Pontifice a summo sacram de more coronam,
Illustratam auro et gemmis nitidisque lapillis
Accipiens, motus tremebundos pace sequestra
Comprimet Italiae necnon mansura per annos
Foedera firmabit longos melioribus astris,
Consessuque patrum et populo applaudente Quirini,
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Pax ergo Ausontis ubi rursum effuiserit oris,
Exoptata piis totiens pax aurea, votis:
Germanas iterum gentes, patria arua reviset
Carolus Austriades, de relligine tumultus
Tollere pllicitus tetrasque incidere lites.
Et mox Augustam propere dum tendet ad urbem,
Obvia turba ipsi portis se effundet apertis
Vindelica, insignes pueri matresque Lycaeae:
Tendet in occursum populus iuvenesque senesque
Uno hilares voce excipient et fronte serena
Austriaden sumptis pubes sese offeret armis
Laeto olli frameas quatiens de more parentum
Oblongas mox et turmae pandentur equestres
Lata peratua: aderunt magna stipante caterua
Germani proceres patrias quod adiverit oras
Gaudebunt, hilares exsultabuntque recepto,
Et reduci applaudent, urbisque ad limina ducent,
Currite sic vultu fata ô terfausta beigno.
Carole tum varias sed tu pacare memento


page 971

Christigenûm turbas, paulatim in viscera virus,
Ah Stygiis virus multo letalius undis.
Tolle animo illapsum, forti. Componere tantos,
Qui mundum quatiunt inimico sidere passim
Germanum, nimbos avibus contende secundis,
Dum tibi consilio praesto est Fernandus amico,
Tecum et consorti vexatur mole laborum.
In vos en hominum spes inclinata recumbit,
En tolli nova sacra petunt, ritusque Latinos
Legibus exolui, et priscae se reddere vitae,
Maxima pars hominum votis desiderat aequis.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Possitis tamen, heu pestem ne avertere tantem,
Et veterem tursus templis indicere honorem,
Bella ciet vobis iam Asiae detentor et hostis,
Intonat atque iterum multa legione superbus,
Pannoniae invictam cupiens sub sua iuga gentem,
Atque alios Christi sacrum qui numen adorant,
Mittere, barbaricis et eos frenare catenis,
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Vos vero ô gemini, Mavortia pectora fratres.
Turbine ne vestros animos demittite tanto,
Ridete ambiguae potius ludibria sortis,
Fortiter adversas rerum sufferre procellas
Assueti, atque minis fortunae cedere nullis.
Humanis neque enim virtus obnoxia rebus,
Nec mens invanos recidit generosa timores.
Astra polosque ultra potius volat, ultima mundi
Transilit ert scopulos, miseraeque pericula vitae
Despiciens, fati nullius iura tremiscit.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Effusura omneis nam tum Germania vires,
Vobis prompto animo sua signa potentia iunget,
Convenient et Francus eques, Boll, atque Nemetes,
Rhetorumque truces populi: sua Saxones arma,


page 972, image: deld0972

Vindelicaeque manus, et amantes bella Suevi
Expedient: quos paruus ller, quos maximus Aenus,
Thesia quos piscosus, et acri vortice Rhenus
Despumans septemgeminus quosque alluit Ister,
Atque alit quorum longum foret edere nomen,
Una adefunt omnes tam iusta in bella parati,
Turcarum inque fugam vertent mox agmina turpem.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
At iam parte alia Libycus sua tela tyrannus
Efferet, Hesperias numeroso milite septus
Ardebit malesanus opes, tua Carole regna,
Regna auro, argento, et cunctis preciosa mewtallis,
Quare age tempus adest, Italas repete ocius oras,
Coge duces coge arma, inopinas collige vires,
Ardorem Libyci saevum praevertere regis
Est opus, illius insanos compescere motus,
Et sumptis Libycas armis excindere vires.
Currite vos vultu fata ô ter fausta henigno.
Aeole ventorum princeps, sanctissima cuius
Iura tremuut undae, rapidique sub aequore fluctus,
Turbida cui saevis immittere flabra fluentis,
Et terras quassare, et ab imo Nerea ponto
Eruere aut ventos tempestatesque sonoras
Imperio premere, et duris compescere vinclis
Concessum est: Quinto ô faveas, puppique natanti
Aeole paulisper tutas dum sospes arenas
Contingens, Afris pergat succedere regnis.
Currite vos vultu fata ô ter fausta benigno.
Audimur vota Hippotaden tetigere vocatum,
Sentimus tenues ventos, et strata videmus
Aequora, subsidunt undae et fera murmura ponti
Actutum posuere: Euri post terga secundi
Adspirant, classem impellunt Nereides udae.
Vos igitur vos o iuvenes insurgite remis,
Pacatum in pelagus laeti compellite naves,


page 973

Confestim et Carolum, Germano milite cinctum,
Afrorum debellandae iam appellite terrae,
Africa ut horribili tremat horrida terra tumultu.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Macte animo; non invito tu numine bellum
Moliris perge, infidos animosus in hostes
Progredere: en iam terga sugae committere turpi
Incipiunt: Libycum omne solum tremit, aspera ponunt
Corda viri: iam nulla sibi loca tuta Tyrannus
Esse videt; ceu cum Cypriae de nube voluctes
Delaspsum nigra accipitrem aspexere, donmosum
Tecta petunt, atque occultas (loca tuta) latebras.
Se veluti lupus orbatum custode luvencum
Si quando mactavit hians, et rustica pubes
Armarur, timet ipse sibi, seque avius altos
In montes silvasque abdit. Sic impius Afer
Diffugiet, Libycaeque altas Carthaginis arces
Deseret: expulso immensamcu rege Thynissam
Debellabis, et Afrorum dicto ocius oram
Invadens, hanc tum plena ditione tenebis.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Pugnacem heu video rursus sua lilia Gallum
Efferre, heu saevo repetit funesta tumultu
Proelia: parte alia pariter ruit excita celsis
Especulis regina ausum, cursuque librato
Gallorum regnis inhiat, non ipsa nefandam
Affectet tamen ut praedam, sed sceptra tueri
Insubrum, toties haud iusto Marte petita
Discupiens. Heu quid toties Francisce cruentas
Te iuvat in clades ruere? et tot stragibus orbem
Afficere infandis miserum? quid stringere ferrum
In proprios iuvat usque artus? Si recta monenti
Auscultare velis, carolo tua robora concors
Connectes, Carolusque tibi sua robora iunget,
Abscedentque omnes pacata mente procellae.


page 974, image: deld0974

Scilicet hoc votis exposcit mundus honestis
Christigenûm toties truculenti turbine Martis
Quassatus: tandem ah fluxis succurrite rebus
Unanimes, fesso, ô belli duo fulmina, mundo
Pareite, et internos de relligione tumultus
Sedate, utsqualore iterum Themis aurea terras
Invisat posito, una fides ut ubique nitescat,
Invehat atque homines solio candentis Olympi,
Una fides, et purus amor et recta voluntas.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
At mox tempus erit. positis Germania turbis
Internis sese Austriadae coniungat utrique
Prompto animo et felici astro, ac concordibus armit,
Turcarum populos expugnatura rebelleis,
Ocius arma enses, frameas, saevosque dolones,
Ferrea gaesa sparos, hastas, et coestra facesque
Et clypeos. galeas issos. pila plumbea, caias,
Bombatdasque truceis patrio et de more cataias,
Idque genus bellorum alia instrumenta furentum
Expediet: iusto auxilio et melioribus armis
Arctoae gentis proceres, tua signa secuti,
Carole crudeleis iam progredientur in hostes,
Excindentque ipsos flammis ferroque fameque,
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Quare agite. ô gemint Mavortia pectora fratres,
Quandoquidem celem felix Victoria penna
Vos ulitat circum, et laevo Deus omine firmat
Coepta Panomphaeus vos ô tanta auspice freti,
Ocius alituum reginam extollite magno
Sumite tela animo socialiaque arma tyrannus
Vertite in externos: ita nanque oracula vatum
Praecinuere olim veterum, mox adfore tempus,
Austriades Solymûm quo castra locabit ad urbem
Carolus atque illam felici protinus astro
Expugnans, mox Arcadiam, et delubra Lycaei.


page 975

Atque Asiae reges, Tanaisque ferocia regna.
Aemoniasque arces, altasque Propontidis urbes
Oblongae reparabit ovans, et littora Coa,
Atque acreis Macedûm turmas, et Caspia claustra,
Spartamque, et magnas coget seruire Mycenas:
Turcarumque manum diram, Scythicasque phalanges,
Vastarunt toties misere qui Teutona regna,
Franget. et insigni devincet Marte: pudendo
Extimet imperio qui nunc seruite tytanno
Imma, et durae sua subdere colla securi
Coguntur, paulo ante bono qui munera Christo,
Assiduasque preces grato ore offerre solebant.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Fatidici haec olim vares cecinere furura:
Haec vos ô gemini. constanti pectore fratres
Servate, et Mahometigenas evertite gentes,
Thessalicas arces, et Graia reducite regna.
Et septemgeminum de fonte inquirite Nilum,
Define Oceanum, Tanaim calcate nivalem,
Tigrim et Achemenium, celeremque invisite Orontem;
Denique seruitio pressum reparate potenti
Victricique manu mundum, qui tempore longo
Seruiit Arsacidae domino, Turcaequ, feroci,
Et quincumque colunt fallentia numina, veri
Hosce omneis verum ad Christi convertite, numen,
Ut noscat verumque Deum verumque Tonantem,
Cui mare cui tellus cui Sol, cui sidera parent,
Quemque tremunt furui reges et Fartarus ingens,
Et quisyderea quondam, delapsus ab arce,
Humani voluit sceleris genus omne piare,
Abluere et proprio veterum peccata cruore:
Hi facite, ut verum in flumen lumphamque salubrem
Immersentur et expurgent quddcumque piandum est,
Ut post exuti membris et lumine cassi,
Aetherias adeant sedes candetitis Olympi,


page 976, image: deld0976

Hîc ubi purior est secretus ab aere spisso,
Et numquam fuscis stipatus nubibus aer,
Atque ubi perpetuo resident, gaudentque beati.
Currite sic vultu fata ô ter fausta benigno.
Haec tu magna parens, fortunatissima matrum,
Euentura scias: quando haec sumus ore locutae
Veridico tibi, nos Parcae, secreta movere
Fatorum, rerum ac seriem queis ducere magni
Concessit dominus caeli, Saturnius heros,
Queisque datum instantes semper praenosse labores.
Ne dubita, hostileis postquam per bella phalanges
Fortia prosternent, multa caede arua Getarum
Tingentes: quum Danubius cernetur et undis
Largior ire suis, et utraque hilarescere ripa,
Hostibus insultare altosque involuere fluctus.
Denique crudeles sua sub iuga Marte secundo
Postquam Turcae ierint, celso flecora ardua Olympo
Tum geminos fratres, magna ô, tua pignora, mater
Constituent, et erunt horum immortalia semper
Facta, refulgentis donec vaga sidera caeli
Fulgebunt, dum sol roseo velatus amictu,
Suave hominum generi lumen producit ab Indis,
Donec luna atras ornabis pallida noctes,
Dum cete innabunt ponto, dum fluctibus orbem
Ambiet Oceanus, refluetque reciproca Thetys,
Amborum semper decus immortale vigebit:
Ac tandem placida pacata per oppida pace
Gaudebunt homines, et utrunque beata sequentur
Secla, renascetur toto Themis aurea mundo.
Nam sic fata neunt vultu ter fausta beigno.
Haec sunt, quae matri quondam fatalia nentes
Stamina, concordi cecinerunt voce sorores,
Candida inauratis voluentes licia fusis.
Quare agite, et vestros, laticum ô certissima Divi
Numina, perfundat vultus iucunda voluptas,


page 977

Laetitia et niveis induta coloribus artus,
Inscia curarum, lacrimisque exosa fluenteis,
Exsultet, tristique abigat suspiria mente,
Quae longo vos iam spatio tenuere, nigraque
Hactenus infecere amimos caligine vestros.
Nam si monstrorum domitor, Tirynthius heros,
Ut coleret summum lustro redeunte Tonantem
Atque suum merito patrem celebraret honore,
Elaeo quondam pesuit certamina campo,
Extulit atque oleae textam de fronde corollam
Silvestris, dandam huic, multo qui puluere corpus
Perfusus simul et sudore exhaustus anhelo,
Praeteriiisset ovans socios certamine luctae:
Si Phoebo pariter confectis Graecia lustris,
Pythia constituit propter Pythona peremptum,
Squamis hortentem, et cristis capita alta ferentem,
Sacra olim, et celebri posuit certamine ludos:
Et Stygio si condiderant delubra Tyranno
Elaei, quoniam sensissent illius almum,
Oethaei contra vires et pectora regis,
Praesidium: quorum aeratas reserare quotannis
Consuerant portas tantum semel, inde manebant
Semper clausa sera firma, et compagibus arctis.
Cur non illas dies nobis natalis agatur?
Cur non ante alias lux sit dignissima cultu,
Qua primum teneris hauserunt flatibus aures,
Vitaleis auras, nostris duo debita terris
Lumina? quur, Divi, cessamus gaudia pleno
Ferre sinu? quur laetificis non plausibus horum
Natalem excipimus? quur non solennia sacra
Instituuntur eis, abigent qui pubila tanta?
Qui tempoestates, qui tanta pericula nostris
Depellent laribus? per quos iam bella tumultus
Sedabunt violenta suos, pax alma per orbem
Floreat ut totum, surgant et ut aurea passim


page 978, image: deld0978

Secla, renascanturque iterum Saturnia tegna?
Nunc iterum ô divi, repeto, bona gaudia vultu
Carpite laetanti, resonent iam plectra lyraeque,
Et nerui, atque tubae: cithataeque, hilaresque choreae,
Cornua laera sovent, adsint cantusque, iocique,
Gaudiaque, plaususque, et vultu grata sereno
Laetitia, atque animi nubes depellere docta.
Iamque satis, vos ô nostrum feliciter omen
Accipite, eximii fratres praestantibus actis,
Et virtute pares animisque, et robore firmo;
Hos orsus, atque haec vestris exordia gestis
Promissa ingentum si forsan pondera rerum
Ardua, quae vos circumstant, variique labores
Tantum oti tribuunt. fronte inspiciatis amoena:
Maturos ubi posterius iam tempora fetus
Mi dedernit mea, tum numeris gravioribus acta
Expediam, et vastum passim diffusa per orbem
Facta canam miranda, adsit modo dexter Apollo.

Mynsingeri Neccharides, Ad Philippum Comitem Palatinam Rheni, Ducem Bavariae.

ESt animus libare tuas, licet ora, Philippe,
Horrida sint mihi, nec norint mea carmina fontes
Ascraeos, tamen est animus percurrere laudes,
Exiguae quantum nobîs praestare valebunt
Ingenii vires: quando me suavibus horti
Fliribus invitant et amoeno murmure rivus
Non prcul hinc strepitans: quando mihi vocibus Echo
Respondet soctis, perque arua virentia quercus
Proceras mulcent Zephyri felicibus auris.
Sic mihi Phoebe sacer, magni Iovis aurea proles,
Qui noctis pellens tenebras, et sidera caelo
Luciva discutiens, croceo velatus amictu,
Suave hominum generi lumen, Superisque reportas,
Dexter ades facilisque meis allabere coeptis.
Et vos, quae colitis latices mea gaudia Nymphae


page 979

Necharides, vobis liquido quos Neccharus antro
Effundit genitor, molli per lubrica musco
Saxa fluens, mihi vos decet aspirare canenti,
Meque etiam vestris iuvenem complectier ulnis,
Si modo fas quenquam mortali voce referre,
Quae fuerant immortali verba ore locuta.
At tu, Pieris ante alios quo gaudet alumno-
Nostra, Philippe decus patriae, columenque tuorum,
Et genus heroum, et Martis memorabile lumen,
Si te forte vacare sinunt paulisper edaces,
Quae te sollicitant, curae, si pondera rerum
Atdua, quae te circunstant, variique labores
Tantum otii tribuunt. paulum divertere Musas
Te iuvet ad suaves, placidoque haec carmina vultu,
Carmina quae tenui tibi nos modulamur avena,
Vix dulci primae florentes Vere iuventae,
Suscipere, et promissa tuis exordia gestis
Ne temnas: ubi maturos iam tempora fetus
Mî dederint mea, tum muneris gravioribus acta
Expediam. et vastum passim diffusa per orbem
Facta canam miranda; adsit modo dexter Apollo.
Interea has tenues ne dedignare Camenas,
Ipsae etiam Lernae domitor Tirynthius heros,
Pauperis est quondam dignatus rura Molorchi.
Nuntius ut sacras Nympharum perculit aures
Neccharidum, tibi iam patriae moderamina nostrae
Commissa a rege, egregiis compescit habenis
Fecundam qui Pannoniam fortesque Bohemos,
Atque alios quos non datur hîc memorare facultas:
A rege, omnes quem populi regesque salutant
Caesarei haeredem regni qui nostra tueri
Commoda, et invicto pro nobis corde labores
Suscipere et miseris posses succurrere rebus,
Et motus fortunae arctis compescere vinclis,
Officioque boni, atque animosi Praesidis uti.


page 980, image: deld0980

Quae postquam patulis hauserunt auribus, alma,
Haud mora, cunctarum perfundit corda voluptas,
Corda diu multumque gravi languore sepulta,
Exstincti propter fata immatura Georgi,
Illum vitali quae orbatunt lumine, pulchrum
Spirantem aetatis fiores, roseamque iuventam,
Et Martis decus eximium, et virtutis alumnum
Praestantem, et generis decus immortale paterni.
At iam quid superest (quaeso) de corpore tali?
Aut ubi ver illud placidum nitor ille iuventae,
Excelsusque animus? cuncta haec mors perdidit una,
Haec Parcae cuncta immites rapuere sub umbras,
Atque illum rurisque Deae, nemorumque puellae,
Neccharidesque etiam Nymphae flevere peremptum;
Hactenus et tristi squalebant omnia luctu.
At nunc te quoniam prudens ex omnibus unum
Deiegit rex qui nostri modereris habenas.
Imperii, simul et tali nos praeside rursus
Ornavit languore animos exoluere longo
Constituunt, lacrimasque omnes abstergere Nymphae,
Grataque laetanti iam carpere gaudia vultu,
Atque tuum adventum iusto celebrare paratu.
Ergo ubi purpureo rutilantes lumine vultus
Extuserat, radiis iterum pater aureus orbem
Inficiens nitidis, rebus reddensque colores,
Neccharides sua puniceis iam crura cothurnis
Euinctae, et nitidis [(reading uncertain: page blotted)] indutae vestibus omnes,
Caesariemque effusae omnes per eburnea colla,
Pulchraque odoratis implexae tempora sertis,
Conveniunt subito ad rorantia fontibus antra,
Serpentique hedera, et raris conspersa racemis
Labruscae, fons perspicuis argenteus undis
Intus et electro, et perlucidior crystallo,
Atque etiam viridi contecta sedilia musco.
At vero ingressus semper pubentibus herbis


page 981

Cingitur, ante aditus iucundi gramine flores
Multicolore nitent, sed et hic violaeque rosaeque
Assurgunt et conspicui Narcissus amore
Deceptus fontis, ferrugineique hyacinthi,
Et casia, et grato fragrantia lilia odore,
Thymbraque et albentem victura ligustra pruinam,
Et crocus aureus, et Veneri dilectus Adonis,
Mollis amaracus hîc sensim se tollit in auras,
Calthaque flammeolo fundit se picta colore.
Et quos mille parit florum natura creatrix.
Ergo ubi virgineus Nympharum venit ad antra
Coetus, Leucothoe pulchrum decus innuptarum,
Leucothoe, quam omnes mira pietate sorores
Observant, reliquas quae iussit ad antra vocari,
Obvia procedit: qualem non flumina gignunt
Eurotae, non virgineis spectata choreis
Taygeti iuga. Nam qualis somno excita fulget
Aurea Tithoni thalamos Aurora relinquens,
Anxiaque Eoam spargens dux praevia lucem,
Seu ver quale novum hibernae post tempora brumae
Progrediens, terras aperit candore nivali:
Sic quoque Leucothoe superans decora omnia coetus
Virginei in cedit venientes limine primo
Excipiens socias quam comiter, atque benigne,
In thalami ducens exculti saxea tecta.
Incipiunt famulae convivia laeta parare,
Et mensas nitidis pariter mantilibus alte
Sternere, et ambrosiisque epulis, dulcique Iyaeo
Ornare. Incipiunt omnes discumbere, opimis
Vescantur simul ut dapibus, celebrentque Philippi
Adventum Ducis optatum, lucemque Iapillis
Optatam niveis, Cretensi more, notandam.
At iam repletaedapibus, variaque ciborum
Iam strue semota, candenti corpore pollens
Leucothoe lux Aonidum, atque edocta canendi,


page 982, image: deld0982

Vocales digitis chordas praetentat eburnis,
Talia subiungens impulsis carmina neruis,
Carmina vicinis residens Philomela sub umbris,
Qualia dseducta modulatur voce frequenter:
Concinit aut quales, humenti in gramine ripae
Propter aquam, modulos cygnus, vicinia mortis
Ut videt, et gaudet sese subducere vitae,
Personat, et sociis respondet vocibus Echo.
Quam gravis, ô Nymphae, nostros infecerit artus
Haectenus, et semper turbarit pectora luctus,
Absumpti propter crudelia fata Georgi,
Non ignoratis. Tantas vix ore querelas
Halcyones sonuere, suum Ceyca peremptum
Tempore quo flevit, magno perculsa dolore,
Illius interitum nos quantum flevimus aegrae.
Dicite solennes, mea carmina dicite cantus.
Qui postquam exutus membris, et lumine cassus,
Aeternas adiit sedes candentis Olympi,
Saepe quidem nostris pulsavimus aethera votis
Vobiscam sociae semel ut lovis alma potestas
Omnigena, iuvenem e caelo virtute potentem
Mitrere: et simili decoraret Praeside terras,
Irriguis genitor quas Neccharus alluit undis.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Annuit en nobis placide Saturnius heros,
Iamque venit promissa dies, iam debita tandem
Tempora producunt fatalia stamina Parcae
Texeutes tandem surgit lux aurea caelo,
Quae nobis referet pulchris virtutibus auctum
Heroanmpemum nostrum qui rite gubernet.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Quare nunc animo liceat deponere curas,
Quae nobis maestae venerunt agmine longo
Hactenus, atque iterum solito splendescere vultu,
Rectorique Deûm meritas persoluere grates,


page 983

Quandoquidem optato decoramur Praeside rursus,
Praeside, qui mente excelsa, studioque fideli
Curabit, ne quid capiat res publica damni,
Votaque nostra suum retulerunt pondus ubique.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Cornipedem quis se citius super ederet altum?
Quis cupidum cursus freno compesceret arctio
Doctius? aut tardum laxis agitares habenis?
Seu modo directo libeat per iugera cursu
Currere seu crebro potius contendere gyro.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Et nobis per saepe quidem pulcherrima Glauce,
Glauce quae vitreum Rheni patris incolit antrum,
Quam miro unanimes Nymphae venerantur honore,
Rettulit, illius ut Pallas, quo tempore primum
Vitales teneris carpsisset flatibus auras,
Armorum, sophiaeque dea ad cunabula prima
Concinuisset, et huic iucundo carmine somnos
Officiosa induxisset, sapientia et armis
Erudiens animum, atque inspirans robora menti.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Ergo domi atque foris virtutum cura sub alto
Illi pectore peru gilat, prudentia almum
Consilium secum referens, componere pugnae
Sic dicit facies, et stricto cominus ense
Pugnare, atque etiam validas agere eminus hastas,
Impeteque ignifero magnas impellere glandes,
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Quid memorem, ut nuper Turcarum corpora mille
Straverit, insignem studio expugnare Viennam
Aggreditur dum magnae Asiae detentor et heros?
Qui, veltui tumidus numeroso milite Xerxes
Inachias quondam penitus tremefecerat oras,
Sic etiam intonuit multa legione superbus,
Pannoniae invictam cupiens sua sub iuga gentem


page 984, image: deld0984

Mittere, barbaricis et eam compescere vinclis.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Qui postquam cinxit dura obsidione Viennam,
Tum vero regina urbis formosa Vienna
Maesta sedens, scissisque genis, scissoque capillo,
Effundens lacrimas et tundens pectora palmis,
Excidium pavet et trepitans, crudelia fata
Exspectat, summamque diem, tempusque supremum
Advenisse putat. Veluti cum parua volucris
Fallaci insidens laqueo, viscoque tenaci,
Accipitris fauces in timet, et duri aucupis iram.
Dicite solennes, mea carmina dicite cantus.
At belli non ille sint se fluctibus ullis
Submergi, manet atque illi imperterrita semper
Mens: nec enim metuit virtus, neque laeditur unquam.
Incitat ergoalios pulchrarum ad praemia laudum.
Ad bellique facem, et Martis decora inclita iusti
Elato subennda animo, et praestantibus ausis,
Dicite solennes, mea carmina, dicite, cantus.
Ipse quot ewt quantos Furcarum stravit aceruos,
Milite stipatus forti, portisque reclusis.
Quum medios excelso animo prorupit in hostes?
Obvia quaeque secans letali corpora ferro,
Non secus ac nivibus flumen brumalibus auctum,
Seu veluti praeceps montano flumine torrens
Saxa rotat secum, et late quaeque obvia quassat
Fluctibus insanis, et vorticibus violentis.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Hic gentem nuper gelida quae venit ab Arcto,
Pannoniae sese passimque effudit in agros,
Reppulit, et procul hinc horrenda strage repressit,
Atque urbem dura tandem obsidione leuavit.
Ergo ducem laeto nostrum clamore sequamur,
Victorio, bellatorio, ter maxime Praeses.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus


page 985

Testis adest locuples, fluviorum Danubius rex.
Ignotum Latiis referens annalibus ortum,
Cui varii occurrunt amnes, ipsumque salutant
Regem, quos lato spatiosior accipit alueo,
Pannoniaeque terens liquidis sola pinguia lymphis
Labitur, et cursu terras fecundat amoeno
Innumeras, tot collectis iamque amnibus auctus,
Euxinum ingreditur septena per ostia pontum.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Ille etenim sensit tum, quum sua flumina cursum
Corpora per tot caesa virum serpentia, vix tandem
Invenere suum, Nymphis quo forte tributum
Aequoreis iusto cum foenore soluere possent.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Ergo dum refluis stabit circundata tellus
Fluctibus inconcussa suo dum sidera lapsu
Voluentur, donec terras sol crinibus aureis
Lustrabit, Phoebeque soror dum argentea noctes
Ornabit, dum dives aquis, vastoque meatu
Cimbrica se rapidus diffundet in aequora Rhenus,
Egregii vivet decus immortale Philippi,
Vivet, et aeternos durabit nomen in annos,
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Non illum rigor austerus, ciliumque superbum,
Quod populi in primis gelida formidine pectus
Affucit, atque intinctum odium parit inde veneno
Letali, tenet: assidue sed fronte serena
Fulget, et ambrosiam praese fert ore loquelam,
Et placido, et miti, et mansueto pectore cultus.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Verum ubi tempus adest sontes punire, reosque;
Fungitur officio iuris, legumque sacrarum,
Supplicio sontes merito, poenaque coercens
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Non corpus sinit unquam, animum aut languescere pulchrum,


page 986, image: deld0986

Otia sed penitus luxumque perosus inertem.
Publica quum forsan torquere negotia cessant,
Tum solet aut lepores agitare; aut figere ceruos,
Umbrosos vigili saltus indagine lustrans,
Et varios peragrans anfractus, inviaque arua.
Desidias etenim molles, mala et otia pellit,
Exercetque etiam corpus venatio crebra,
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Praeditus est quia tot Princeps virturibus ille,
Quia nunc adveniet multa stipante caterua,
Imperii capiens tandem moderamina nostri,
Quo mihi si Musae Parnasia limina pandant,
Vix valeam numerare. sonoque amplectier ullo:
Idcirco illius adventu nunc sidera mundo
Cessere adversa et laeto nunc luppiter orbe
Regnat, et auratum diffundit Lucida caelum
Lumina curarumque oblivia cuncta recedunt,
Inque locum illorum veniunt cantusque, chorique,
Gaudiaque, plaususque et vultu laeta fereno
Laetitia, atque animi nubes depellere docta.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Sed quid hoc est: vestras, fociae, quaeso arrigite aures:
Iam pulsa altisonis resonant tinnitibus aera
Turlibus in celsis, iam fulminat aenea bombis
Machina terrificis mira Vulcanus ab arte
Quam facit, invictos olim dum Teutonas armat,
Dum genus humanum magni Iovis instruit armis,
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
Scilicet, ingreditur tandem formissimus heros
Meonia, ter quater et Baccho, stutgardiae, amata,
Cinctaque praecipue Lenaei gurgitis unda,
Sceptra suae dudum fidei commissa capessens
Omine felici. Signum mihi laevus ab alto
Aethere cum tonitru, fulgor de parte serena
Dat caeli, multo fulgens cum lumine fulgor.


page 987

Dicite solennes, mea carmina, dicite; cantus.
Iam tandem nostris succedit sedibus heros
Inclitus, et nulli inferior pietate, nec armis:
Quem confecti aetate senes, quem pulchra iuventus,
Quem pueri et cupidae matres, vultuque puellae
Insignes roseo, exspectant per moenia dudum.
Denique iam video populis laetantibus urbem
Gaudia concipere, et venienti assurgere patres
Heroo, commendantes natosque domosque,
Vasaque. et uxores et praedia, et arua benigne.
Dicite solennes, mea carmina, dicite cantus.
En varios tellus, vario tibi flore colores
Effundit, frondes spargit tibi silva comantes,
Paebula centeno surgunt tibi foenore laeta,
Messe tibi alma Ceres campos, atque horrea complet,
Crebra tument tibi pampineis vineta racemis,
Necnon caeruleis alitur tibi piscis in undis,
Quem tu si libeat, sinuosa in retia cogas.
Quid quaeris? pleno aspirat bona copia cornu.
Dicite solennes mea carmina, dicite cantus.
Ergo, Platinae lux ô clarissima gentis,
Te quoniam cuncti iuvenesque senesque precantur,
In te coniciunt solum quia lumina euncti,
In te spes referunt positas, omnemque falutem,
Huc neruos intende tuos, operamque laboremque
Impende, et studium, commissum et ovile coerce.
Sarcina magna tuis humeris sedet. attamen illa
Quam cuncti super astra ferunt, illa inclita virtus,
Tantarum facile molemque et pondera rerum
Sustinet atque inconcussae praestantia mentis.
Claudite nunc tandem, mea carmina, claudite cantus.

Exhortatio ad Bellum contra Turcas suscipiendum.

QUi vastum sceptris frenas clementibus orbem
Publica res cuius munere salua viget:
Dexter ades, iamque a gregibus violenta luporum
Agmina victrici reice, pelle manu.


page 988, image: deld0988

Qui velut Eois formosus surgit ab oris
Phoebus, et auricomum spargit ubique iubar.
Sic etiam radiis effulges, Carole, puris,
Serus anhelantes sol ubi mergit equos.
Et tu virtutis specimen rex inclite regum,
Cui vix nunc vestit prima iuventa genas,
Caesarei quem omnes populi regesque salutant
Nominis haeredem, tum simul Imperii:
Fecundae qui Pannoniae moderaris habenas,
Teutonici culmen, cra, decusque soli.
Maxime, tuque etiam Gallos, Francisce, coercens,
Qui iusto imperio Gallica sceptra tenes.
Vosque alii heroes, colitis qui numina Christi,
Nil quibus est vera relligione irus.
Nonne qui Hyperboreis veniant de montibus. hostes?
Immineat gelido seu quid ab axe mali?
Nonne Scythas complere armato milite campos
Cernitisi et Libycos bella tonare. dunces?
Nonne quid incumbat miseris terraque, marique,
Christicolis? veniat qua face Turca ferox?
Nonne intorta levis prorumpit lancea Mauri?
Thracesque armigeri bella cruenta movent?
Nonne quatit durum manibus Bellona flagellum?
Et vocat anguico mas impia ad arama Deas?
Nonne tuba horrisono stridet clamore tremenda?
Terrificumque edunt classica pulsa sonum?
Scilicet advefsus Christi gens impia ferrum
Stringit cultores exitiumque parat
Scilicet illa audet Christum se attollere contra,
Cuius nos miseri curaque grexque sumus.
Auget et imperium, et regni sibi firmat habenas,
Evertisse cupit nosque, sacramque fidem.
Ah iterum de solivago venit illa Trione,
Et parat in nostros arma cruenta lares,
Aurea templa boni cupiens cvertere Christi,


page 989

Delere et nostrum fuinditus imperium.
Segnities nostra huic stimulus incussit acutos,
Ut sacram impugnet fortius ille sidem.
Degeneres Turcarum animos (si dicere verum
Mî licet) audaces fecimus atque truces,
Ignavi tot tulimus non digna relatu,
Sivimus impune ferret ut omne nefas,
Unica segnities tantorum est causa malorum,
Discordesque animi tanta pericla parant
Quid referam ingenti multum quassata ruina
Oppida? et hostili diruta regna manu?
Turca ferox proh Aemathi snunc iura ministrat,
Et iubet hos pedibus oscuia ferre suis.
Hellada nunc dectam duris compescit habenis,
Quosque secat Tanais, quosque Cayster agros.
Sub iuga iam Libyae gentes, fortisque Canopus
Iuere, et Maurus terraque adusta gelu;
Quaeque colunt gentes stagnantis flumina Nili,
Qui fecundat aqua quae rigat arua sua.
Euboiamque suo subiecit. ut aequora terras,
Imperio, oblique Phocidos arua tenet.
Quinetiam eripuit bello Salamina superbam,
Pulchraeque iniecit vincula saeva Rhodo.
Ah scelus, ah sancti retinet l'oca sancta sepulchri?
Ah patriae Christi non venit ullus honos!
Quid referam llricis dudum quot dempserit oris
Oppida Turcarum barbarus ille furor?
Supplicat huic Oriens, et fertilis Africa; nostrae
Quinetiam Europae plurima regna tenet,
Hungariam et tanta concussam mole laborum,
Agmina quaeque diu Turcica sustinuit.
At cum non potuit tantas iam fracta procellas
Unica Turcarum sustinuisse magis,
Ergo a Christicolis petiit sociale laborans
Auxilium, ut Turcam pelleret inde trucem.


page 990, image: deld0990

Christicolae at numquam (coeca caligine mersi)
Credebant miseros undique ab hoste premi.
Sic igitur miseros concussit Turcica pestis,
Sic iacet inflatis icta carina Notis
Sic ergo Hungaricam vastarunt barbara gentem
Agmina vastata est fertilis Hungaria:
Limosoque laca primis Ludovicus ab annis
Praec arum pacis, militiaeque decus
Sic periit, dum Christe tuum defendit honorem,
Dumque cupit vitae consuluisse suae.
Singula quid memorem loca quae contagia pestis
Sensere? et Scythica (res miseranda) faces?
Qui quondam lympha capita irrorare salubri
Gaudebant, colere et numina summa Dei,
Ut fragiles cum extrema artus dissolueret hora,
Iniceretque feras Farca maligna manus,
Scandere caelestis possent spatia ardua caeli,
Atque frui aeterna cum Superis requie.
Nunc miseri pro Euangelio, citharisque canoris,
Dulcibus et pro hymnis arma cruenta gerunt:
Arma cruenta gerunt contra fratresque, sororesque,
Et contra sacram quam coluere, fidem.
Sed non sponte sua: rabi s nam Turcica cogit,
Praecipit et crebris iussibus, atque minis.
O infelices nimium, Gangetica tellus
E patria extorres quos regivone tenet,
Et Mahometigenae cogit seruire tyranno,
Contra Christicolas qui fera bella movet!
Sed quid ego haec antiqua iterum mala facta reuluo.
Pluribusatque annis facta sepulta cano?
Quum non commoveantanimos, sopita iacentquae
Annorum serie, seu levis aura ferat.
Iandudum effl xisse animisincommoda vestris
Suspicor haec ventos atque tulissc vagos:
Sed mage, quae remaneant, facti vestigia tangunt


page 991

Acrius et nuper vulnera facta premunt.
Ergo quid memorem quod sit concussa procellis
Nuper in aAustriaco, pulchra Vienna, solo?
Egreigia haec altrix studiorum numine dextro,
Et linguam placido fovit utranque sinu,
Nunc disiecta iacet misere, nunc perdita flammis,
Altaque Divorum diruta templa iacent.
Ferreus immitis, crudelis, et impius hostis,
Diruit iniusta templa superba manu.
Ah quis cessaret (si non e tigtide natus,
Aut si non rigidos corde gerit silices)
Ah quis cessaret lacrimarum effunde e rivos?
Aut stricto ingenuas ungue fecare genas?
Infandas animo caedes, et fracta revoluens
Oppida? et hostili diruta regna manu:
Tinxit enim sua tela ferox, proh sanguine nostro
Turca, urbem cinxit dum solo in Austriaco,
Et nostram madefecit humum proh sanguine nostre,
Fluxit et infecta decolor ster aqua.
Maternis evisceribus gremioque parentum
Euulsos fetus, dilaniavit atrox.
Inde alium erectis traiecit turpiter hastis,
Parua in frusta alios quam misere secuit.
Quinetiam infantes palis transfixit acutis,
Messuit atque alios ceu segetem usque furens,
Hic cubitum teneras, demens, rapuitque puellas,
Incensus veneris perditae amore gravi:
Ante oculos matrum violatas inde puellas
Mactavit, matrum pignora chara, ferus.
Stuprum etiam passa est coniunx spectante marito;
Occisa ante oculos coniugis inde fuit.
Longaevosque senes poenis laceravit iniquis,
Ah quibus in vultu ruga senilis erat.
Inde sacerdotes, quos tangit cura popellos
Instruere, et sacram spargere ubique fidem.


page 992, image: deld0992

Libertate erepta aliis (misera bile dictu)
Qua nihil in vita dulcius esse potest,
Seruitio addixit duro, et sua sub iuga misit,
Nec capita in sacro tingere fonte sinit.
Libera Christigenae praebent sua colla securi,
Turcae quos rapuit bellicus ipse furor.
Extinxit quotque inde urbes Vulcania pestis,
Dum ferus ardentes intulit ille faces?
Ah nunc relliquias tantae spectare ruinae,
Ambustasque domos, nigraque tecta licet;
Terramque humanis albescentem ossibus, atque
Flumina, quae nostro tincta cruore rubent.
Pinga ia nunc squalent abductis arua colonis:
Non hortus. non est vinea culta magis.
Ter quaterest felix vidit qui talia numquam,
Nec tanti infelix pars fait ulla mali.
Sed nulla addersis regio quia se bobtulit armis,
Pulsarit cuius ni prius ipse lares,
(Tanta etenim nostros agitat discordia reges;
Unus contra alium mutua bella gerit,
Nemo laboranti vicino subvenit, inde
Pelleret adversos, Marte favente, duces)
Idcirco maiora parat totumque per orbem
Fulminat et nostras ardet avarus opes:
Turca iterum in nostros parat arma cruenta penates,
Imtia et in acram concitat arma fidem,
Saevit adhuc et adhuc o culis hostilibus ardet,
Ah nostram nostro sanguine tingere humum,
Prodigus humani generis sitiensque cruoris,
Exstinguique nequit sanguivis atra sitis.
Quo matora videt miserae conragia cladis
Crescere, eo sanuit Marte tremente magis.
Non secus aop cori lupus insidiatur opimo,
Hunc dum dirafames bellum ad ovile rapit,
Contendunt dum montivagi (sine luce) coloni,


page 993

Interea in cautos obruit ille greges.
Non diram ventris rabiem satiaverit ante,
Mactet ad unam omnes, quam lupus acer oves:
Dilaniat pecudes. et tetro sanguine lambit,
Corporatum linquit foeda cruore ovium.
Sic frent impatiens in viscera nostra tyrannus
Saevit, qui magni sceptra Orientis habet.
Nanque videt nos discordes, nos stringere ferrum.
Civica nos tristi bella tonare manu:
Quospater omnipotens faterno iussit amore
Vivere, Divorum, rerum, hominumque sator,
Qui sese esse patrem voluitque ostendere nobis,
Cuius et exempti sanguine morte sumus.
Heu proprios, acti furiis depascimur artus:
Cernere iam Europae viscera fracta licet.
Cingimuridcirco saevo nunc undique ab hoste,
Ingruit et nostris finibus ille furens.
Cernite quod diras transinittat terra phalanges
Barbara, quot turmas terra perusta gelu.
Cernite nunc terrestris adest execitus, adsunt
Ah crudele hostes imoietate truces.
Parte alia moles proscin dit pinea pontum,
Barbara gens pelagus findere classe parat.
Cernite praedonum nunc agmina scandere puppes,
Et prora expertae lintea Marte dare.
Turcica nunc classis sexcentis remigat alis,
Et Scythicae volitant per freta vasta rates.
Limitibus non bella movet finesque lacessit,
Non modo vicinos depopulatur agros.
Sicelis ora timet clades, atque agmina dudum
Turcica: quinetiam terra Calabra tremit.
Qua patulo septem praeluxit montibus orbi,
Nunc acies Geticas, Roma superba timet.
Nunc ruit immanis multo comitante tyrannus
Milite, in Hungariam, Teutonicumque solum,


page 994, image: deld0994

Omnia concutiens, nostras ceu fulmen in oras
Irruit et nostrum diruat imperium.
Libera colla suis cupiens frenare catenis,
Et grave devictis imposuisse ingum.
Numen adoranres Christi lacerare, fidemque
Tollere, quam proprio condidit ore Deus.
Nunc opus est animis, opus est praesentibus ausis,
Nunc opus intrepida sumere tela manu
Eia agesancte pater. propria virtute carinam
Tam foede oppressam, sit tibi cura precor
Sustentate diu, terraque undisque minantem
Detenrorem Asiae peliere, et opprimere,
Eia age solue moras arma indue pectus in hostem
Fer cape purpureae signa verenda crucis.
Carole quid dubitas laquilas extolle potentes,
Nanque omnes aquilae fortia rostra timent.
Tuque etiam Fernande, etiam tua robora Galle,
Vestraque vos proceres iungite signa pii.
Nunc ô nunc capite arma boni, capite arma potentes,
Pellite, et e sacra monstra prophana domo:
Pro vobis aget arma Deus capite arma, cohortes
Pellite barbaricas. fulmina Christus aget
Ac veluti Pharaona Erythraeo in littore merfit,
Dum reflua Hebraeos persequeretur aqua,
Sic etiam Ottomannos valido vel fulmine perdes,
Inve mari merger quod modo classe secant.
Ambrosiam nonne in mediam caelestis eremum
Decidere aetherea iussit ab arce, pater?
Mille Philistaeos divino robore septus,
Mactavit Samson, diripuitque domum.
Ne dubitate. Deus miseros auditque iuvatque
Qui Christi vero nomen honore colunt.
Ite ergo et fortes venienti occurrite turbae,
Pellite et e patrio turpia monstra solo.
Martin nunc Libycae vestra arma opponite genti,


page 995

Rebus et afflictis reddite praesidium.
Nunc Christi verbum, Christi defendite honorem,
Sumite nunc iusta fortia tela mana.
Uxores, gnatos, vestram defendire vitam,
Ut tandem poenas impia turba luat.
Sub dita nunc vestro quam iustum est colla tueri
Imperio, iusta fumite tela manu.
Non dubitavit OTHO summa virtute phalangas
Et patria Hunniacas pellere Pannonia.
O quoties nigro defluxit sanguine tinctus
Ister, ut ille Hunnos depulit inde truces?
Carolus ille et iam Magnus (quem nominis huius
Mensuram factis obtinuisse ferunt)
Threicios vicit populos victricibus armis:
Adiecit fidei plurima regna crucis.
Claraque quid dicam Friderici Caesaris acta?
Vertice qui summo sidera summa ferit,
Qui domuit dextro Saracenos Marte feroces,
Atque hos extremam depulit in Syriam.
Quid dubitatis in hostiles, qui a Thracibus usque
Ad nos perveniunt corpore ferre viros?
Nullo pacto oberit rabies haec barbara vobis,
Si discordia erit finibus acta procul,
Si fuerint vires sociali foedere iunctae,
Si addiderit concors robora quisque sua,
Nutrie rit si forte animos concordia vestros
Pectine compta comas, foedere vincta manus:
Vincetis fugient hostes, victoria certa est:
Vertite in Eoasagmina vestra plagas.
Nanque parens Europa virum peditesque evitesque
Quot dabiti et fortes Teutona terra viros?
Pannoniaeque suo regnum cum rege feroces
Effundet turmas, auxiliumque feret.
Deinde quoque Albicolae, fortissima corda, Bohemi
Addent se comites, Sclesia iunget opes,


page 996, image: deld0996

Inque tuum exitium pubes robusta, Suevi
Coniuncti Bavaris, Turca superbe ruent.
Inde aderit Saxo, pulchris formosus in armis,
Dum aerata celerem calce gubernat equum.
Quot Ma rios, quot Marcellos, fortesque Camillos,
Scipiadas. Deciosque Itala terra feret?
Bellica quot validas effundet Iberia turmas?
Denique tot magnos Gallia magna duces?
Induet arma simul praeclarus Marte Britannus,
Quique colunt alii mystica signa Iovis.
Turca sed imbelles acies atque agmina secum
Ducit, quae mollis terra Asiae genuit.
Quid? dubitatis adhuc? Iam terga fugantia pubes
Iam dabit imbellis: iam tibi Turca cave.
Auxiliante Deo vos qui hortaturque monetque,
Vos defendatis, volque sacramque fidem.
Sic valido immitem frangetis milite Turcam,
Sicque cadet domito bellicus hoste timor.
Sic Scythicos vincetis agros cogetis Idumen
Porgere paciferae munera cana oleae.
Sic graciles Indi sic gens Gangetica et Afri,
Coctilibus muris regnaque cincta, cadent.
Numen adora bunt. quos dividit Hellespontus,
Sic Christi et mergent corpora fonte sacro.
Haec vobis summam pariet victoria laudem,
Haec pariter celsi regna beata poli.
Tum populus cinget Phoebea tempora lauro,
Laetus iôatque alacris saepe triumphe canens:
Laudibus atque hymnis referens vos sidera ad alta,
Et domita gentes numina vestra colent.
Et vos exuti membris post multa caducis
Saecula, ad Elysios ibitis inde chorus.
Tum mihi si unisona responsant voce Camenae,
Si toris Latiu mi rigat ora liquor,
Qualia nectarea modulamina pangere voce


page 997

Vellem, Castaliis pectora! otus aquis!
Heroum fera blela novus tum carmine vates
Heroo canerem grandia gesta ducum,
Turcarum dextro superatas Marte phalanges,
Turcica ad infernos agmina pulsa lacus.
Tum vincet me non Orpheus modulamine vocis,
Quamvis festivo pollice tangat ebur,
Flumina qui tenuit montes, silvasque canendo,
Movit et alipdum, quadrupedumque choros.
Non me carmnibus vincet Linusatque canorus.
Huic quamvis fuerit Phoebus Apollo pater,
Quamvis Phoebea dederit pater arte sonoram
Molliculis digitis tangere posse lyram.
Sed mihi non lauro velarunt tem pora Musae,
Ut plectro Superis me inseruisse queam.
Interea heroes, saevos depellite Turcas.
Sternite et immanes Marte favente viros.
Ipse Deus sacrae fidei servabit alumnos,
Cantabit coeptis dextera semper avis.
Inde velim aspiciam pacata per oppida pacem,
Agmina si fuerint Turcica pulsa procul.


page 1158, image: deld1158

ANTONII NIGRI VRATISLAVIENSIS.

In Eduardum Leeum.

QUalicumque Leus nomen ratione paretur,
Non referre putat: nomen habere cupit.
Nunc id habet, sed quod mihi non, vel Herostratus, opte,
Nec tibi qui Macedo fata Philippe tulit.


page 1159

In eundem.

Quis exsecrandum non Lei factum putet?
Quis imprecari non cruces omnes velit,
Tormenta flagra, et aeneos centum boves?
Qui tam proteruus, improbus, procax, furens,
Sicophantiis suis et insolentiis
Clamoribusque surgit et tumultibus,
Tuos Erasme cum labores impetit,
Et omnium te literarum antistitem,
Pium patronum, exercitissimum Herculem,
Fictis notare nititur calumniis:
Quem vel probare dignus iste vix fuit
Quid improbare censeam? hei demens caput,
Et pectus absque sanguine, absque spiritu,
Vir absque fronte, et huius aevi infamia!
Quam gloriam, quod hoc trophaeum ex praelio?
Nisi ut omnibus doctis, et omnibus bonis,
Sis et ca chinnus et terenda fabula.

Eobano Hesso.

Omnibus es maior Latiis, Eobane poetis,
Quantumcumque habeant artis et ingenii.
Namque illis rerum et librorum copia dives,
Illis Mecoenas otia dia facit.
Nec fera Barbaries obstat, nec pocula Bacchi,
Ingenii vires extenuare solent.
Attu victuros, vatum Rex inclite, versus
Barbarie in tania, pauperieque facis.
Nec tibi contemptus Musarum extremus, honosque
Ablatus studiis obstitit ingenuis.

PAULI NIGRNI.

In tumulum Iani Dousa.

HEu! decus hoc tumulo tegitur (date lilia Musae)
Nobile Dousa sagi, nobile Dousa togae.


page 1160, image: deld1160

MARTINUS NORTANUS.

De rosis.

HVmanae nobis simula crum flebile vitae
Dat brevis in mediis sentibus orta Rosa.
Quae cum ridentem calicis iam pandit honorem
Primulum, et explicito flore comante nitet:
Ut non se prodit fragilem, reliquisque pudorem
Fulgote ut plantis luxuriante facit?
At mox tacta Notis, posito capite elanguescit,
Et vix, heu lapsi signa decoris habet.
Sic miseri in mediis curis nascuntur homulli,
Summula queis vitae tantula, quaeso, datur?
Ah brevis, atque eadem cum nobis optima visa est
Dulcacido numquam non tamen illa madet.
Ergo qui sapit, is dubiae sic tempora vitae
Ducat, spem ut longam ne inchoet ille nimis:
Sed mage praesentem studiis sic collocet horam.
Prudens et rebus sedulus invigilet:
Ne frustra aetatis iuvenili flore peracto,
Discere tunc cupiat, discere cum nequeat.

IOANNIS OEXLINI

Epigrammata de Iesu Christo Dei virginisque F. Servatore nostro. Creatio Mundi.

Nll erat, et fieri iussit Deus omnia verbo:
Nec mora fit mundus, quod fuit ante nihil.
Mirum opus hoc, mirusque magis modus ipse creandi:
Nunc opifex horum qui fuit, ecquid is est?

Arca Noae.

Terra operitur aquis, caelum undique et undique pontus:
Paucos arca vehit: cetera turba perit.
Nunc quoque diluvio peccati involuitur Orbis,


page 1161

Et cunctis atrox imminet exitium.
Christias in mediis Ecclesia navigat undis:
Nec dubie, quem non haec vehit arca perit.

Melchisadec Salemi Rex.

Victori Rex Melchisedec benedicit Abramo,
E praeda decimas omnigenaque capit:
Melchisedec rex idem hominum, magnique sacerdos,
Qui terras, et qui condidit astra, Dei.
Cui neque principium positum est, neque meta dierum,
Quem sine patre vides et sine matre legis,
Atque idem sine principio, sine fine sacerdos:
Rexidem pacis, rex quoque iustitiae.
Nostri haec pontificis, nostri haec est regis imago,
Esseque Melchisedec quod perhibetur, hic est.

Isacus victima.

Abramo Omnipotens: natum, quem diligis, inquit,
Tolle mihi et macta protinus, atque crema.
Paret hic, et montem natum perducit in illum
Quo posuit Solomon post sacra templa Deo.
Ferrum ignemquc pater, lignum puer ipse ferebat:
Communi amborum structa sed ara manu est,
Ut vinxit, vinctumque rogo pater ipse locavit,
Nulla mora est, dextra librat ab aure manum.
Conantem a caelo prohibet Deus atque ita vitam
Et servat nato, restituitque patri.
Macti animis, magni magis et honoribus ambo,
Hic patris, hic nati forma typusque Dei.

Scala Iacobi.

Dum fugit e patriis illas lacobus in oras,
Quas hinc Euphrates circuit, inde Tigris:
Per placidam conspecta viro est nova scala quietem,
Vertice fixa Polo, sed pede nixa solo.
Scandebant Genii descendebantque frequentes:
Summa Iehova tenens haec ita voce refert:
Ille ego sum rerum dominus, regnator Olympi.


page 1162, image: deld1162

Ille tui columen patris avique, Deus.
Te quoque praesidio fas est confidere nostro:
Carpe, quod instituis, me duce, tutus iter.
Incolumen ducent Genii, incolumemque reducent:
Ipse rei summam qui moderabot, ero.
Quin et in immensam faciam te crescere gentem
Par numero terrae cui neque puluis erit.
Nascetur de stirpe tua divina propago,
Omnia felici quae reget imperio.
Tanget humum et caeli superabit limina, de me
Quippe Deus, de te non dubitatus homo.
Hic revehet generi caeli commercia vestro:
Una erit hinc cunctis non aliunde, salus.

Fortuna Iosephi.

Ut Iosephe lubens nunc te contemplor, et in te
Vindicis et casus et nova regna mei.
Te tenero ante omnes pater est complexus amore,
Et tribuit facili munera laeta manu.
At fxatres stimulis odiorum immanibus acti
Insontem tristi tollere morte parant.
Venderis ah tandem precio pulcherrime, seque
Fraternae maculant proditione manus.
Accipit hinc teter falso sub crimine carcer
Stringunt innocuas et fera vincla manus.
Sed bene habet tristi nam te reuocavit ab Orco.
Et summo ad caelum vexit honore Deus.
Iam rex commissas regni tibi tradit habenas,
Iam regere arbitrio fas tibi cuncta tuo.
Arduus aurato inveheris per compita curru,
Teque omnis flexo poplite turba colit.
Obscoenam tu mille famem regionibus arces,
Et populis larga das alimenta manu.
Quaeque viret toto longe pulcherrima regno
Terra iubes sedem fratribus esse tuis.
Salue mirificis pietas exercita fatis,


page 1163

Salue tantarum maxime rector opum.
In te spectari voluit rex magnus Olympi:
O servatoris dulcis imago mei!

Pascha.

Et nostrum fuso mactatum est pascha cruore,
Idemque et nobis agnus et Isacidis.
Agnus labe carens, villisque argenteus albis,
In quo, quod culpes, sit reperire nihil.
Sanguine fidentis postes ac limina cordis
Qui ligat hostiles arcet et insidias.
Acribus immensi flammis et tostus amoris
Ipse suae sacra nos dape carnis alit.
Horum nos semper memores sine labe, sine omni
Fermento festos fas agitare dies.
Sit sincera fides placidi sine crimine mores,
Atque ardens pietas, nec simulatus amor.
Stemus et accincti lumbos, migrare parati
Ad patrium, seu lux seu vocet umbra, Polum.

Nubes praevia.

Fallor? an et nobis faevum fugientibus hostom
De caelo nubes praevia monstrat iter?
Scilicet Isacidas olim qui duxit Iovae.
Angelus, et nostrae duxque comesque viae est.
Sed tunc ducentem nubes peritura tegebat:
Nunc humana tegit, nec peritura caro.
Haec nos, haec rapido nubes nunc arcet ab aestu,
Flammivomo Titan dum vehit axe diem.
Estque eadem Phoebi nobis pro lampade, cum iam
Umbra tenebrosae noctis opacat humum.
Tum mediam sese illa locat nos inter et hostem,
Praesidio et tutos et iubet esse suo.
Hosti Cimmerias spargens aversa tenebras,
Nobis iucundum fronte serena iubat.
O per tot casus per tot discrimina rerum
Nobis ad patrium dux, bone Christe, solum.


page 1164, image: deld1164

Aspice ut insultet turmis immanibus hostis,
Et rabido insanas spiret ut ore minas:
Ut gravis errorum totum nox occupet Orbem:
Ut gravis afflictos aestus ubique premat.
Ne miseris dux alme sacram, ne subtrahe nubem,
Dirige sed nostras nocte dieque vias.

Transitus per mare Rubrum.

Seruitium Pharii gens Abramaea tyranni
Per rubra divisis aequora fugit aquis.
Nos quoque seruitium Stygii et tormenta tyranni
Non nisi per rubras effugiemus aquas.
Nempe sacris frustra pueri lustrabimur undis,
Nifuerint tinctae sanguine Christe tuo.
Hic ille est animas vitio qui purgat ab omni:
Profluit ex ipso nam cruor ille Deo.
Hoc sine nequicquam fugies tormenta per undas
Infera promisso nec potiere polo:

Lignum dulcedinis.

Fatali fontes ligno dux lustrat amaros,
Maraque fit posita dulcis amaritie.
Tu quoque mordaces habitent si pectore curae,
Inficiatque tuas tristis amaror aquas,
Pocula reddideris illo tibi dulcia ligno,
Unde salus mundi dulce pependit onus.

Manna.

Depluit aethereum caeli indulgentia rorem,
Castraque nubigena pavit Hebraea cibo.
Qui quibus Ambrosiam sapuit dulcissimus illam,
Quam caeli Omnipotens arce daturus erat.
His sperare dedit vitam super astra perennem
Et sedem Angelicos inter habere choros.
At quîs terrenum supra deprendere gustum
Nil licitum, ihis virus, certaque pestis erat.
Discite, Cena quibus sacrum dat mystica panem,
Non minus hoc ipso vitaque morsque latet.


page 1165

Sipanem vitae sapiet, ferre ille salutem:
At praeter panem si nihil, exitium.

Rivus e petra.

Rupem virga ferit: castris sitientibus illa
Nachoridûm largas eiaculatur aquas.
Quas, qui non solo, quo bos asinusue, palato,
Sed quo credentis mens solet, ore bibit.
Ille bibit, quod erat fluxurum e pectore Christi,
Unde datur nullo tempore posse mori.
Nam Petra Christus erat: sanguis de vulnere Christi,
Quae sacra de Petrae vulnere fluxit a qua.
Nec solis sacro de sanguine pocula nobis;
Quod bibimus, bibit hoc tunc lacobus idem.
Sidubitas: quibus hunc oculis conspexit Abramus,
Hoc eti am patres ore bibisse puta
Dona eadem, sed non itidem diversa dat aetas,
Dat praesens facto, pristina iure tenus.

Promulgatio Legis.

Turbine, fulguribus, tonitru cataphractus et igni,
Horrisono legem dum tonat ore Deus.
Non tulit aetherios gens exanimata tumultus
Thariadûm: interpres poscitur Amramides.
Nobis haud hominum quemquam de stirpe Prophetam:
Natum ipsum supera misit ab arce pater.
Iussit et humani non falsos corporis artus
Sumere: sic nobis quae velit ipse, loqui.
Sic vetus e terra, sic noster ab aethere vates:
Ille homo: supra hominem verus et iste Deus.
Ille metu terret poenasque minatur acerbas:
Pacis hic et vitae spes iubet esse ratas.
Pristinus obscuris mysteria condidit umbris,
Quae dedit in clara luce videre novus.
Adducit Christo nos ille, sed ista parenti:
Denique lex Mosi, gratia Christe tua est.


page 1166, image: deld1166

Finis legis.

Si quibus est Christi libertas parta cruore;
Sub sua iam Moses signa vocare nequit.
Si praestare potest nemo, quae lege iubemur,
Quorsum igitur legis iussa docemur adhuc?
Scilicet ut speculo te contemplatus in isto,
De prendas animae stigmata dira tuae.
Nec nisi purga tam crucifixi sanguine Christi
Speres ter sancto posse placere Deo.
Et discas, simul ac tibi se donarit Iesus,
A te donati quae velit ille sibi.
Scilicet his ipsis animum virtutibus anctum,
Ad quas non dubium lex tibi monstrat iter.
Figere si nequeas semper semper tamen ipsum
Iustitiae debes velle ferire scopum.

Non posita iusto.

Non data lex iusto: nec enim quos soluit Iesus,
Fulmine iudicii territat illa sui.
Sed per se pronos ad iussa docetque regitque,
Lex animi studium, deliciumque pii
Summa igitur nequeas ut scandere culmina legis,
Culmina summa tamen scandere velle, tuum est;
Non te foeda Deus vocat ad consortia mundi
Sed vocat, ut sanctus sis similisque sui.
Non potes aligeros vivendo aequare ministros
Affecla sanctorum, quod potes esto vitûm.
Ipsum quando nequis superate cacumen Horebi,
Iccirone iam valle sedebis iners.
Nitere, nitentem Dominus iuvat: altius ibit,
Ardenti quisquis pectore summa petet.

Splendor Mosis.

Flammea legiferi rutilant ducis ora refractus
Adverso speculi sol ut in orbe micat.
Quae quia ferte nequit populus, refugitque tuendo,
Non nisi velatis hunc adit ille genis.


page 1167

At nobisne nuda aciem perstringeret aegram
Vibranti facies luce corusca Dei.
Ultro se Omnipotens nostrae velamine carnis
Induit. O pietas ô memorandus amor!

Ministerium Mosis.

Cur ita legiferi facies micat ignea Mosi?
Caelesti, e caelo lex data, luce micat.
Cur hanc ne populus videat, velamen obumbrat?
Haud iubar aetheriae fert homo institiae.
Nec nisi sublustri Christum tunc cernere in umbra
Qua lex obscuro tramite ducit, erat.
Nobis sacra datur dempto mysteria velo
Aspicere: est meritis gratia Christetuis.
Tespeculi nitido nos contemplamur in orbe,
Nec ferit, illustrat nos nitor iste tuus.
Da tandem ô praesente frui coramque nitentes
His oculis oculos Christe videre tuos.

Tabulae foederis.

Insculpsit duri ta bulis e corpore saxi
Dextra Dei Isacidis iura sacrata suis.
Nunc non in saxo, sed molli in pectore scribit
Christiadûm, vivi spiritus ipse Dei.
Hine iam sponte sua properane, non lege coacti,
Qualibet aetherio dote placere patri.
Non equidem, ut factis regnum mereantur Olympi;
(Unius hoc meriti maxime Christe tui est)
Sed quia quem largo disperdit munere Christus
Ipse caput membris, spiritus intus agit.
Quem qui non sentis operum ubertate bonorum,
Frustra de Christi nomine nomen habes.

Victimae.

Quicquid lanigeri gregis, hirco umue boumue
Mactarunt prisci lege iubente patres,
Mortis Christae tuae qua mundi crimina tollis,
Umbraque ventutae rellig: onis erant.


page 1168, image: deld1168

Iam, simul exortus veteres sol dispulit umbras,
Longe aliud praesens postulat hora sacrum.
Nemo bovem Domino, sed se nunc immolet ipsum:
Victima nulla Deo nunc nisi viva placet.

Hostia viva.

Victima nulla Deo si iam nisi viva placebit,
Ecqua erit ô sancto gratia martyrio?
Pro Christo quisquis non hortet ponere vitam,
Fons erit huic vitae mors et origo novae.
Verius ipsa igitur vivit post funera martyr,
Ulla nec esse potest vict ima vina magis.
Nec vivit vere aetherea qui vescitur aura:
Spiritus at cui dat vivere Christe ruus.

Pontificis in sanctuarium ingressus.

Et vetus et noster penetralia sancta sacerdos,
Dispare sed longe conditione, subit.
Ille manufacti praestructa per atria templi:
Per fanum hic longe sanctius atque prius.
Ipse quod Omnipotens sacrata in virginis aluo
Extruxit templum fecit et iste suum.
Interitura patent veteri sacraria: nostro
Ipsa refulgentis regia celsa poli.
Atque id cum neutri sine sanguine, bobus et hircis
Hunc dedit e caesis ille, sed iste suum.
Pristinus ipse nocens et se populumque piabat:
Hunc illumque insons et sine labe novus.
Ille adytum rediens rursum occludebat: apertas
Iste rubet caell, quod tenet esse fores.
Illi opes imperfecta iterare piacla quotannis:
Perfecit, fecit quod semel iste, simul,
Aeternam nactus pacem dum se obtulit ipsum
Aeterno aeternum numen et ipse Deo.
Sic unus templumque fuit, templique sacerdos
Ipsaque caesa Deo victima et ipse Deus.


page 1169

Iosua.

Otandem optata Isacidas qui sistis in ora,
Caelestemque refers nomine reque ducem.
Cur, quod herus, nulli penitus virtute secundus,
Non potuit Moses, te potuisse putem.
Invia mortali legis via: ducit ad ipsum
Certa polum: sed in hac deficit omnis homo,
Quo nos ergo nequit Moses, perducit Iesus,
Et quod lex clausit, gratia pandit iter.

Simson.

Nascere fancte puer, caelo iubar exere aperto:
Tu mihi tu Simson denique verus eris.
Cocyti illa ferox, nostri sitibunda cruoris,
Rugitu immanis bellua terrifico,
Illa tuos invicte, tuos manet illa lacertos:
Solius haec titulis de bita palma tuis.
Tu vectes Erebi diffringes victor ahenos,
Et rediges Stygios in tua iura duces.
Tu non humanis prosternes viribus hosses,
Et statues nuda mille trophaea manu.
Denique morte tua tuus haud laetabitur hostis;
O ego quos cernam te moriente mori?
Mors Sceleris, mors Inferni, Sathanaeque frementis,
Et mors ipsius mors tua Mortis erit.

Davidis et Goliathi monomachia.

Thrtareas in nos heu tendere cerna Phalangas,
Et Phlegethonteos signa movere duces.
Ante aciem Stygius vastis Goliathus in armis
Fulmineo diras in tonat ore minas.
Corda ingens trepidis pulsat pavor: omnia namque
Intentant praesens omnibus exitium.
Ecce puer parui custos gregis, ore venusto,
Advenit optatam ferre paratus opem.
Carus hic ante alios regi stellantis Olympi
Conveniens ex re nomen Amatus habet.


page 1170, image: deld1170

Tc Goliathe petit: te pastoralibus armis
Sternit, et ecce tuo te necat ense puer.
Victor io, bellator io: iacet horridus ille,
Ille iacet, reliqui dant sua terga fugae.
O sancti pecoris custos, sed sanctior ipse,
Nos quoque nos partem fac gregis esse tui.
Unus uti pastor sit, et unum, pastor, ovile:
Te duce, nulla unquam nos bona destituent.
Ducet in herbosos nemorum tua virga recessus,
Defendentque pedi robora sacra tui
Namque ursos, rabidosque manu laniare leones
Assueto, fuerint ludicra praeda lupi

Goliathi gladius.

Quid Christo lethum Sathana molitis acerbum?
Mors huius pessum teque tuosque dabit.
Hoc ipso furiose perii, quo perdere gestis:
Ense cadis Goliath ipsius ecce tuo.

Templum Salomonis.

Quisquis amae Christum, dictisque accommodat aures,
Seque, illi totum tradit in obsequium
Protinus huic aderit, caroque in pectore sedem
Figet, et aeternum hane ipse paterque colent.
Templa Deo ponant alii: ru dilige Christum,
Et templum vivo sic eris ipse Deo.

Elias in caelum raptus.

Scandit et Elias, et scandit sidera Christus:
Sed non ascensus par utriusque modus.
Ille volat raptus rutilanribus igne quadrigis:
Hic pariter vector currus et ipse sui est.
Thesbites caelum ingressus sic totus Olympo
Clauditur ut nusquam sit nisi in arce poli.
Hic et sideribus capitur, terrasque frequentat,
Seque ipso, rerum quicquid ubique replet.
Occupat ille sibi caelum: sed sidera noster
Cum sibi, tum secus quos volet esse, suis.


page 1171

Communes divis sedes adit ille beatas:
Omnipotente Patris se locat iste throno.
Denique divitias regni capit ille perennis:
Aetheriis alios sed beat iste bonis.

Nahaman Syrus.

Leproso certam spondes Elisaee salutem,
Corpus Idumaeo si lavet amne Syrus.
Ille ratus Syrio flumen Iordanis Oronti
Praeferri ingenti pectora bile tumet.
Obsequitur tamen et liquido mersatur in amni:
Nec mora, de toto corpore lepra fugit.
Impie lustrales temere qui despicis undas,
Quid Nahamanaeis aspicis has oculis.
Vis oculi tota est tenues speculetur ut undas,
Quas humana sacra fundit in aede manus.
Sola fides acie videt interiore cruorem
Divinum et mortis praemia Christe tuae.
Apparetque illi rubicundis gurges inundans
Fluctibus et Christi sanguine tincta palus.
Contractam pariter primaeva ab origine labem,
Atque animi sordes eluere apta novas.

Ionas.

Tempestas rabidis turbat tota aequora ventis,
Triste ferens nautis omnibus exitium.
Iraegitur patris aeterni devotus lonas
Alter, in hunc mundi spargitur Oceanum.
Exceptum patulo (visu miserabile) rictu
Devora: et coeco ventre recondit humus.
Protinus aufugiunt nubes, stant aere venti,
Ponit et in sicco molliter unda minas.
Ille cava posiquam latuit telluris in aluo
Noctes abstrusus tres, totidemque dies.
Redditus emertit liquidas rediuivus in auras:
Ipsa simul mundo reddita laetitia est.


page 1172, image: deld1172

Conceptionis Christi nuntius.

Seu qui te mittit seu te, qui mitteris, ipsum,
Seu de quo terris mitteris excutio:
Nil hîc non magnum, non admirabile cerno:
At rogo, quem propter mitteris, ecquid homo est.

Salutatio virginis.

Tristiam Eua dedit: Gabriel invertit, et ecce
In mera tristitiam gaudia vertit Aue.

Conceptio Christi.

Expers virgo viri cur debuit innuba Christum
Concipere afflatu non nisi feta sacro?
Concipitur merito sancte, qui debuit unus
Conceptu reliquos sanctificare suo.
Cur homo concipitur? moriens ut vincula Mortis
Frangere et his hominem soluere possit homo
Cur Deus? immensi pretium decet esse valoris,
Quo gravis immensi frangitur ira Dei.

In eam ipsam.

Labitur ecce alto Deus immortalis Olympo,
Atque hominem propter sit moribundus homo.
O qui te summo in tantum mihi iungis amore,
Fac itidem summus me tibi iungat amor.
Et qui nunc hominis propter me filius audis,
Da possim per te filius effe Dei.

Mariae et Elisabethae congressus.

Sol humiles roles dum lustrat lampade terras,
Inter se tales non coiere duae.
Altera virgo, annis gravis altera, et utraque praegnans,
Huic sterilis quamvis acta iuventa fuit.
Ambae mirificae, sed mirificentior ipsis,
Quem gerit haec utero, quem gerit illa suo.
Haec vatem quo non vitales maior in auras
Prodiit: auctorem sed gerit illa suum.

Exsultans in utero Iohannes.

Ecce videt clausum materna numen in aluo


page 1173

Clausus adhuc utero matris et ipse suae.
Et nova non solito testans (mirabile) saltu
Gaudia, praesenti numine laetus ovat.
Cernere quod potuit nondum qui natus adulto
Cernere da: dederis omnia Christe mihi.

Nativitas Christi.

Natus ab aeterno nunc demum nascitur orbi
Rerum auctor, factus nunc opus ipse suum,
Nascitur in tenebras, qui tot rutilantia caelo
Lumina qui radios dat tibi Phoebe tuos.
Mascitur in terris, celso qui regnat Olympo,
Emergitque utero, qui loca cuncta replet.
Factus homo est nullo qui semine cetera fecit:
Perquem nascuntur cetera, natus nomo est.
Denique tanta uno ut dicam miracula verbo,
Ipse Deus (dictis surgite) natus homo est.

Bis genitus.

Natus es ante tibi toti nunc nasceris Orbi:
Te nascente iterum nostra renata salus.

Immanuel.

Salue verus homo de virgine natus, et idem
Non genito verus de genitore Deus.
O qui te nondum natum de virgine vidit,
Quam vero dixit nomine Mirificum?
Et qui tum Deus es tum quod sumus, hoc es et ipsum,
Quam proprie illi ipsi diceris Immanuel.

Lumen gentium.

Nox erat, et lenis Iosephum somnus habebat:
Ecce replet totam lux inopina casam.
Excutitur somno senior: quid cernimus, inquit,
An solem media surgere nocte putem?
Adspicit infantem, caussam fulgoris: et ecce
Non ego sum falsus, sol erat ortus, ait.
En iustitiae caelo caput extulit alto,
Et nostros largo lumine vestit agros.


page 1174, image: deld1174

Sol novus etrorum tenebras qui soluet opacas
Et lumen toto sparget in orbe novum.
Immensum iubar, affulgens in nocte profund:
Gentibus, atque, ingens gloria Thariadûm.
Sis felix, nostrumque leves lux alma laborem:
Mens radiet semper lumine nostra tuo.

Virgo qeoto/kos

O una ante alias fortunatissima matres,
Mirifico, at vero nomine virgo parens.
Numquam concordes antehac, en pace fruuntur
In gremio partus, virginitasque tuo.
Sed si mirisicum decus est in virgine matre,
Quid matrem esse Dei, quid peperisse Deum est?
Quid non humano generi Deus alme dedisti?
Ut serues hominem, factus homo ex homine.

Praesepe.

Immensus totum dextra qui sustinet Orbem,
Qui mare, qui terras implet, et astra poli.
Nunc parui teneros pueri collectus in artus
Vagit, et angusta clauditur ille casa.
Et miramur adhuc amplum si vatis Homeri,
Ars nucis angusto temine clausit, opus?
Quem mare quem tellus, quem non capit arduus aether,
Hunc praesepe capit, stramineusque torus.
O socio gaudete Deo quoscumque fatigat
Sors gravis, et pannis obsita pauperies.
O bona pauperies, qua nobis copia rerum
Venit, in aeternos non peritura dies.

Circumcisio Christi.

Interger atque insons, et origine purus ab ipsa
Cur praebet ferro membra putanda puer.
Nc nos lex meritas poscat cum sanguine poenas,
Sanguine respergit se Deus ipse suo.
O homo, non puram tu circum cidito mentem:
Templum aliter puro non potes efse Deo.


page 1175

Iesus Christus.

Nate Deo, quidnam Graio te nomine Christum
Indigitant? regem pontificemque notant.
Cur idem dulci titulo insignitis lesu?
A scelere, et dura vindico morte meos.
Te rex ergo colo: veneror te magne sacerdos:
Patro num agnosco te celebroque meum.
Tu me Christe tui moderamine dirige sceptri:
Tu mihi supremum conciliato patrem.
Te duce, si qua meae superant vestigia culpae,
Irrita perpetuo me relevanto metu.

Stella magorum.

Imicuit subito roseis Orienris in oris
Addita miranti lucida stella polo.
Illa recens nati procul ad cuvabula Christi
Pertulit Eoos praevia duxque magos.
Quod fuit haec i lis hoc est venerabile nobis
Verbum, bis geniti nuntia stella Dei.
Haec ne fallaci variarum ambage viarum
Decepti, in Stygias praecipitemur aquas,
Signat iter late nobis et tramite certo
Ducit ad optatae limina festa domus.
Christe procul fatuos prohibe, quibus angimur ignes.
Fax nobis verbi luceat una tui.

Dona magorum.

Myrrha hominem, sed hura deum reges decet aurum:
Cuncta simul Christum regem, hominem atque deum
His donis, terras caelo delapsus ab alto.
Cum coleres lesu, te coluere magi.
At nunc mente Deo tibi nos, non ture Iitamus:
Nec donum est homini myrrha, sed obsequium.
Non aurum ferimur, sed laudum encomia regi:
Ture, auro et myrrha haec sunt potiora tibi.

De iisdem.

Sit praesens Christus, von derunt dona magorum.


page 1176, image: deld1176

A me illi. Praesens est: age dona para.
Tus dabis et myrrham, medicinis si bonus aegros:
Aurum, si tenues veste ciboque leves.

Id ipsum.

Christus et in caelis nunc regnat, et indigus idem
Non minus in terris per sua membra iacet.
Sint dona in terris tus, aurum, myrrha iacenti:
Regnant in caelis laus, amor obsequium,

Fuga Christi in Aegyptum.

Proh dolor, in lucem vix editus incipis in te,
Inque tuis, Iesu dira pati, atque mori.
Aequales aetate mares rex ense trucidat,
Dum metuit regno barbarus ille suo.
Tu tener atque infans Pharias fugis exul in oras:
Acre scatellitium virgo senexque tuum.
Dura cuidem haec: ipsa tamen illi in morte beat:
Praesidio tutus tu patris, at que tuo.
Casibus exposita est Ecclesia semper acerbis,
Nec tamen, atra licet, sors nocet ulla bonis.
Quosque libet, densis etiam Deus eriptiarmis
Quemlibet arbitrio fertue, premitue suo.
Iusserat omnipotens, et eum mors effera solum,
Quem solum cupiit rex cecidisse, fugit.

Exilium.

Errat, et a patria sanctissimus exulat infans,
Nos ut ab aeterno vindicet exilio,

Christus puer docens doctores.

An numeras brumis vix dum duo lustra duabus.
Doctoresque doces Christe senesque puer:
Aurea dum veterum reseras oracula vatum,
Et liquido veri lumine cuncta reples.
Scilicet ipsa tuo sedem Sapientia fixit
Pectore et ipsa tuis mellea Suada labris.
Quippe modum supra te dotibus auget et omni
Dona tibi tribuit lege soluta pater.


page 1177

Quin in te dotum fons emicat ipse sacrarum:
O animum si fons et riget ille meum!

Docens in templo.

Amissum quaeris Christum docet ille etiam nunc
In templo: in templo quaerito, et invenies.

Baptismus Christi.

Tu Iordane, tui nos sauguinis amne lavamur:
Flumine tu sed nos flamine Christe tuo:
Flamine, quod pleno in te flumine semper inundat,
Unde et inexhaustas tu quoque fundis opes.

Agnus Dei.

Baptistes populis ostenso clamat Iesu.
Unus [(transcriber); sic: Undus] hic innumeras expiat agnus oves.

Vita Christi misera et acerba.

Angitur, et plorat, sitit esurit, aestuat, alget,
Unus cuncta suo qui regit arbitrio.
Scilicet in sese nostros bonus ille labores
Transtulit, et quae nos fecimus, ipse fuit.
Sic nobis ô Christe tuo sunt gaudia luctu
Orta, labore quies parta, dolore salus.
Ast homo, quem propter fecit Deus ista tulitue,
Ipse quid hunc propter fertue, fa citue? nihil.
Aut si fors aliquid multis e milibus unus,
Hoc aliquid nihil est, aut (mihi crede) parum.

Aqua in vinum versa.

Massica quem quondam versis in munera lymphis
Mirati sponsos exhilarasse novos.
Ipsius oro tuam sponsus nunc respice sponsam:
Defecto dudum nam gemit illa mero.

Petri Piscatio.

Nocte Petrus tota pelago sinuosa tetendit
Retia sed frustra spesque laborque fuit.
Nomine sed Christi vitreis ubi credidit undis
Retia, iam praedam non capit una ratis.
Nec satis hoc: quin squamigeris pro piscibus ipsos


page 1178, image: deld1178

In nassas homines iam trahit ille suas.
Si, quod agis, Christo coepit duce et auspice Christe
Ne dubita, votis mox potiere tuis.
Aut si differri videas, quod quaeris et optas,
Dona manent votis te potiora tuis.

Verbo sedata tempestas.

Tendit iter velis Orbis sacer ille Senatus.
Caeruleasque ipso cum duce sulcat aquas.
Et quisquam caelumque favens, ventosque secundos
Ambigat aut placidas non fore speretaquas?
Ecce negat lucem caelum saevitque procellis
Africus, incursat fluctibus unda ratem.
Et duce sopito tempus captasse videntur.
Perdendi dominum ventus et unda suum.
Excitus e somne precibus tamen ille suorum
Caelum aperit, claudit flammina sternit aquas.
Sic nos, sic sese retigit sic denique nostrae
Ipse capit fidei, dat documenta suae.

Daemoniacus restitutus.

Obsessum ac furiis Gadarenum immanibus actum
Christe levas iussis cedere daemoniis.
Corripit extemplo Stygiis manus orta latebris
Setigerum Domino non renuente gregem
Ille immane furens stimulis ruit actus acerbis,
Seque necaturas in maris abdit aquas.
Quid vero egregii cives? odere, Deumque
Longius ut secum ne velit esse, rogant.
Apta domus furiis Epicuri de grege porci,
Terreaque anteferet quisquis oleta Deo.

Paralyticus peccatorum condonatione sanatus.

Demissum tecto iuvenem, labefacta trahentem
Membra Machaonia non relevanda manu,
Dum soluis scelerum culpis, et crimine purgas,
Et lue sic pulsa Christe valere iubes.


page 1179

Morborum caussam parites, patiterque medelam,
Atque ipsum nobis exprimis archiatrum.

Sanguinei fluxus repressio, et mortuae resuscitatio.

Sanuineum sistis fluxum, functamque reducis
Christe: sub imperio est vitaque morsque tuo.

Inveterati mali curatio.

Ecce iacet medicas stagni fatalis ad undas,
Membra gravi torpent cui resoluta lue.
Nec labes venit illa recens: bis quatuor ille
Languit in tantis iam prope lustra malis.
Huic Christus: quin sargis ait tollisque grabatum
Ipse tuum: Christus quod iubet, ille facit.
Omnia Christe potes, nec opis nova tollere tantum,
Sed mala quantumuis inveterata tuae est.

Leprosi mundatio.

Sederat ad vivum penitis iam fixa medullis
Fugit ab attactu quae lepra Christe tuo.
Scilicet huc supetis venifti missus ab oris,
Ut tactu elueres omnia foeda tuo.
Me quoque tange tua precor ô sanctissime dextra,
Et fugiet mentis pessima lepra meae.
Atque ubi iam purum me dixerit ipse sacerdos,
Da vetus accersam ne mihi sponte malum:
Ne veniat gravior fortuna novissima prima,
Summaque praeteritis asperiora malis.
Quin potius largis cumulans altaria donis,
Me tibi qua porero dote probare, probem,
Inprimis animum recti verique, tenacem,
Sinceroque ardens pectus amore feram.
Et puras a caede manus a crimine linguam,
O Deus et ecleres ad tua iuffa pedes.

Viduae filius resuscitatus.

Amiffum flebat natum tumuloque ferebat
Hoc uno mulier pignore facta parens.


page 1180, image: deld1180

Hanc videt, et viduam Christus miseratus et orbam,
Surge ait, et rursum vive, valeque puer.
Dixerat: e feretro surgit, vivitque, va etque,
Et laetus matri redditur ille suae.
Quid? tantumne potest tenues vox sparsa per auras?
Desine: vivifici vox fuit illa Dei.

Conversae peccatricis amor.

Illa diu foedo famosa libidinis aestu,
Et scelerum obscoenis mersa voraginibus,
En unum conversa sibi iam quaerit lesum:
Hic nunc, hic miserae summus et unus amor.
Nacta Deum nardo simulac permulsit odoro,
Procumbit sacros ut canis ante pedes:
Et lacrimis spargens rorantibus oscula figit,
Pronaque flaventis terget honore comae.
Scilicet obstrictae qui numina tanta remisit,
Ille coli tanto dignus a more fuit.
O qui tot, qui tanta mihi, peccata remittis,
Da mihi te quantum, Christe mereris, amem!

Quinque panes.

Sarcina qui puero fuerant tolerabilis uni,
Panes quinque explent milia quinque virum.
Nam Christum quicumque vel in deserta sequuntur,
His numquam deerit, quod queat esse satis,
Et quibus aethereas ultro largitur, iisdem
Numquam terrenas ille negabit opes.
Qui dabit aeternam, vitam neget ille caducam?
Se tibi qui donat, quid neget ille tibi?

Panis vitae.

Ille ego sidereo panis demissus Olympo,
Vivitur aeternos quo vegetante dies.
Quem pater ipse sui caelestis imagine signat,
Et propriis caeli monstrat ab arce notis.
Idem ego sum vitae scatebra in defessa perennis,
Unus nectariae fons ego vivus aquae.


page 1181

Me viva quicumque fide comedentque bibentque,
Non hos deinde fames, non premet ulla sitis,
Sed laetis rapido spumans torrente voluptas
Affluet et summis copiaplena bonis.

Idem.

Et vere cibus ista caro est quae victima mundo
Morte sua vitam laetitiamque feret,
Et vere potus sanguis menus: hoc ego fuso,
Expio pollutas integer agnus oves.
Ederit hanc quisqui carnem biberitque eruorem,
Inserar huic totus, totus et ille mihi.
Qualiter in massam digitis redigentibus unam
Conseritur cerae cera subacta nocae,
Aut qualis calamum recipit dematre recisum,
Complexuque fovet stirps aliena suo,
Ille bibens riguos unito e stipite sucos,
Alterius vitam mox facit esse suam,
Nec mora iam laetis se tollit in aethera ramis,
Iam vernat gemmis, luxuriatque comis.
Felice arridens domino super omnia fetu
Speratas magno foenore reddit opes.

Super aquis incedens.

Suspensis summo quod homo vo'at aequore plantis,
Et liquidas sicco quod pede calcat aquas,
Desine mirari: flammas qui iusserat olim
Esse, sed iniectos urere nolle viros,
Idem iussit aquas, quod erant, persistere: sed se
Cum Petro pessum noluit acciperent.
Quin propria corpus qui vi fabricat que gravatque
Cum libet, hac ipsa vi levat illud idem.
Scilicet obsequium debet natura creanti,
Et facile hanc flectit, quo libet, i le modo.

Surdi mutique restitut io.

Cui nullas haurire datum, neque reddere voces,
Christe tua voces audit et edit ope.


page 1182, image: deld1182

Nimirum ex nihilo quos olim condidit in te,
Et lapsos in te stat reparare patri.
O mihi et hanc igitur reserato salutifer aurem,
Hauriat ut vocem semper aperta tuam.
Duraque constrictae retinacula soluito linguae,
Semper ut in laudes prompta fit ire tuas.

Transfiguratio Christi.

Sive tuam, luci quae splenduit aemula vestem
Christe memor recolo; gloria magna tua est.
Seu faciem radiis vibrantibus aurea solis
Lumina vincentem: gloria mira tua est.
Sive tibi adstantes vatum, quos ulla tulerunt
Saecula, praecipuos: gloria rara tua est
Seu tanti decoris testes, eum fratre lacobum,
Divinumque Petrum: gloria vera tua est,
Seu. qui te natum e rubra sibi vendicat aethra,
Caelicolum egem: gloria summa tua est.
Illius umbra tamen quae te manet aethere in ipso
Gloria, mortali non referenda sono.
O da Christe mihi, sic his tibi vivere terris,
Consortem ut videant me tua regna tui.

Stater e pisce.

Exigitur, cunctis tribuit qui cuncta tributum:
Is Petro: Aequoreas, i, pete, dixit aquas,
Et piscis, primum iacto quem traxeri hamo,
Pro me teque dari quod queat ore feret.
Unca cibis senior vix dum fallacibus aera
Texerat, e tracto pisce numisma rapit.
Quis docuit te Christe, suam quo littore zonam
Perdiderit saevis naufragus haustus aquis?
Quis tibi, quis retulit, quid qui quo gurgite piscis
Exillo praedam fecerit aera suam?
Hunc tum vicinis quis ludere dixit in undis?
Pendula morsurum qui, senis aera tui?
Omnia Christe videns oculus tibi et omnia lustrans:


page 1183

Ille profunda alti pervidet ima maris.
Ille, profunda maria multo magis, abdita mentis.
Quod que est, quodque fuit, quodque erit, ille videt.

Tributum pensum.

Regibus exortus proavis, patre rege deoque,
Et par ipse suo rexque deusque patri:
Omnia qui fecit, qui possidet omr ia solus,
Omnia qui nutu datque adimitque suo:
Ecce magistratu soluit poscente tributum,
Et deus hermano pendet ab arbitrio.
O homo demissi specimen cape pectoris, et te
Nosse ipsum, et fastus ponere disce tuos.

Beneficus ingratis.

Dum Samaritanam sera sub nocte per oram
Fert iter in Solymos Christus iturus agros,
Arcuit hospitio fessum gens indiga lucis,
In dominum rerum dura procaxque Deum
Protinus ultrices socii deposcere flammas
Aethera, et his dignum moribus exitium.
Sed vetat, et verbis iram castigat amaris,
Tantaque fert leni pectore probra Deus.
Nec cessat gentem sibi devincire profanam,
Nec lepra denos hic relevare viros:
Ingratos quamvis omnes, quam nil fugit usquam,
Cerneret excepto qui Samarita fuit.
Huic quoque, cum reliquis dempto ne sine periret,
Immemor accepti ne foret ipse dedit.
Nec pudet, ô rabidas tumidus quos fastus in iras
Concitat et stolidus trudit in arma furor?
Hic decus, hic praetendit opes, hic stemma superbum,
Esse animo leni cur putet esse nefas.
Quis placa bilior Christo? quis maior eodem?
Quod laudi est Christo, tu tibi turpe putes?
Ergo vel abiura Christum mihi vel mala vindex
Ne pensato malis sed mala vînce bono.


page 1184, image: deld1184

Hydrops sanatus.

Infidis Pharisaei epulis accumbit Iesus,
Cum poscit medicam perditus aeger opem:
Cui tantam tumefacta sitim contraxerat aluus,
Quo pius potabat plus sitiebat aquas
Vix Deux annuerat: subito pallorque, tumorque,
Et sitis, et toto corpore cessit hydrops.
Nos cruciat fului sitis implicabilis auri,
Submissa e Stygio pestis a cerba lacu:
Nocte dieque gravis: spatium non ipsefurori
Dat sapor inque ipsa est nulla quiete quies.
Solum inhiat, nullo tamen est satiabilis, auro:
Quo plus potantunplus sitiuntur opes.
Quem premit, et recti curam deponit et aequi,
Omnis et effronti cedit ab ore pudor.
Non hominem, non ille Deum, nun denique semet
Diligit: hoc unum quo cruciatur, amat.
Christe procul pestem terris averte nefandam,
Ne secum ad Stygios nos trahat illa lacus.

Zachaeus.

Cerneret ut Christum, pumilo se corpore raptim
Zachaeus ramos tollit in arboreos.
Huic Dominus: propera ramos Zacchaee relinque,
Namque domi iam me convenit esse tuae.
Ille ruit, lautisque parat convivia mensis,
Appositisque Deus pascitur ille Deo:
Accipit et toto conversus pectore numen,
Sacrilegus nuper qui publicanus erat.
O si tantus amor rebus succurrere lapsis,
Hanc quoque, quae pietas est tua, vise domum:
Et fa cito, quae tute mihi terrena dedisti,
Dem bona Christe tibi, tu tua dona mihi.

Bartimaeus coecus.

Ecce trahens maestam dulci sine lumine vitam,
Implorat Christi praetereuntis opem,


page 1185

Audiit hunc, tetigitque Deus: videt ille recepto
Lumine, quem numquam viderat, ante, diem.
Nec solis oculis, animo quoque reddita lux est,
Ducentem que Poli vidit ad astra viam.
Vidit et aeterno aeternum de lumine lumen,
Unde venit reliquis lux sua luminibus.
Et lucem, sine qua tenebris iacet obrutus Orbis,
Et sine qua caeli lumina luce carent.
Quae quia lethiferam nobis quoque dispulit umbram
Noctis, et optatam protulit orta diem:
Quisquis es excusso vel tandem surge veterno,
Et quam luce decet sumere sume togam.
Ablice nocturnas quaerentia facta tenebras,
Lucifugae Veneris, Nycteliique patris:
Si tormenta paves Stygiae tristissima noctis,
Si laeta ae ternae praemia lucis amas.

Lazarus rediuivus.

Immiti abreptus dudum qui morte iacebat
Depositum gelida triste cadaver humo:
Quem sol iam quarto abstrusum non viderat ortu,
Hunc vocat, et tumulo Christus abire iubet
Nec mora, (spectandum gelidos tremor occupat artus)
Ad vocem enectum subrigit ille caput,
Erigitur graditurque et tristia busta relinquit,
Multaque quaesitus datque capitque sonos.
Tura pii date tura Deo, tu maximus ille es,
Uni cui victas dant fera fata manus.
Tu vitae mortisque potensite regia Ditis,
Atropos, et Clotho te, Lachesisque tremit:
Ad nutum quae fila tuum ducuntque secantque:
Cumque libet, vacuae das nova pensa colo.
Unius relevare aegros, in morte natantes
Eripere, exstinctos vivificare tuum est.

Ingressus Christi in urbem regiam.

Salue, qui lento in ucheris manusetus asello:


page 1186, image: deld1186

Non minus hoc regum rex es et ipse Deus.
Nempe ita de mundi fastu rex magne triumphas.
Hac hac mortales itur ad astra via.

Palmarum termites.

Haud tamen, haud omni ingrederis fraudatus honore:
Sunt festae frondes sunt pia vota gregis.
Livida si tacuit scribarum turba frementum,
At pueri laudes non tacuere tuas.
Haî quoque quas ferimus, laudum bonus accipe palmas
Omnia tu nobis, nos damus ista tibi.

Ficus sterilis

Densa virens foliis, sed fetus indiga ficus
Exsecrante perît arida facta Deo.
O homo qui Domini sacris agis arbor in hortis,
Ne cassis fauctu luxuriato comis.
Crede mihi aresces, et stirpe recisus ab ima
Truncus iners rapidis inicere focis.
Quin age sanctarum caelesti reddere colono
Virrutum largas et pietatis opes.
Sic tandem caeli genialibus insitus hortis
Dulcia perpetui tempora veris ages.

Triginta nummi.

Nate Dei, aeterno soboles aequaeva parenti.
Fons rerum mundi lux, hominumque salus:
Quo nec amabilius quicquam, nec dulcius usquam,
Nil melius, nil et maius hic Orbis habet:
Ten vendi rerum dominum, mundique parentem:
Nec nisi tet numos posse valere decem?
O qui nos habitus propter tam vilis, ut ipso
Surgeret opprobrio gloria nostra tuo:
Da precor et nobis, ubi nos bene norimus ipsos,
Aequo animo, sperni nos quoque, posse pati.

Ultimum Pascha.

Vesper adest septemque oritur lux prima dierum,
Cum sacra fermento parcere iura iubent.


page 1187

Et iam bisseni comites, sociique laborum
Cum domino stratis discubuere toris.
Vescitur extremo, quem dudum optaverat, agno,
Qui, quod adumbrabat quem comedebat, erat:
Mox umbras rerum rebus mutare paratus,
Atque abolere sa cris sacra priora novis.
Iam iam mactandum verus sese offeret agnus,
Hostia placa ndo debita sola Deo.
Una oademque dies, et verique typus agni,
Agnus item verus qua datur ipse neci.

Pedum lotio

Iam prope finierant typice solennia cenae:
Surgit herus, tunica se spoliatque sua.
Succinctusque sacros lumbos mantilibus albis.
In peluim liquidas sedulus haurit aquas.
Ecct autem procumbit humi genibusque volutane
Abicit humanos se Deus ante pedes.
Et lavat, et lotos molli deterget amictu,
Natura domini facta stupente sui.
Christe parens rerum per quem mare sidera, tellus
Splendorem et cultus obtinuere suos:
Quem cum rex supera fulgeres arce, foretque
Esse parem summo nulla rapina Deo,
Abiectam serui formam et mise rabile corpus
Induere ah nostri summus adegit amor:
Quique adeo positis genibus praeceptor alumnis,
Et dominus seruis abluis ipse pedes:
Frange, precor, dures malesano in pectore fastus,
Et da non Sathanae sed tua facta sequi:
Nos animas viles, inursaque pondera terrae,
Ne pudeant ipsum quae decuere Dench.

Cena Domini.

O amor ô pietas: seruis potumque cibumque
Porrigit en manibus se Deus ipse suis,
O sacer, ô caelo panis delapsa sereno,


page 1188, image: deld1188

O et vivificae vena perennis aquae:
Dîa caro, morti pro nostra tradita vita.
Fuseque pro nostra die salute cruor:
Soluere quîs letho et vitam reparate facultas,
Non quod facta deus sed quia facta Dei:
Non vertenda in nos sed quae nos vertitis in vos:
Non ventris, mentis sed mage deliciae:
Haud haud mortalis sed vitae alimenta perennis,
Aeternum vivet vos qui edet atque bibet.

Rursus.

At si Christus homo caeli conscendit ad arcem.
Hîc me carne sua quo cibet ille modo?
Ut caro sim de carne, eque ossibus illius ossa,
Simque ego membrum illi, sit caput ille mihi?
Demens, quod neque fas, neque opus te scire, requiris:
Quod potes, ac debes, discere nullus aves.
Qui tibi vivificam sese promisit in escam,
Omnia (si excipias fallere posse) potest.
Ignotum divina modum sapientia novit:
Quem nescire licet, credere nolle nocet.
Sed tu carnalem fingens tibi stulte saginam