July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

IOANNIS LORICHII HADAMARII AD VVOLFGANgum a Cronensthein,

De Pelicano.

SI libet, aut rerum moles onerosa tuarum
Te vacuum curis aspicere ista sinit:
Aspice non cuitos. Antistes optime, versus,
Nec tua sit nostris mens aliena modis:
Sit licet exiguo minus, atque ignobile carmen;
Tu tamen hoc solita dexteritate leges.
Nam colis ingenuas, ut nemosanctius, arteis:
Non Heliconiadum vilia dona putas.
Quas vel praecipue merito dignaris honore;
Praesidium et studiis anchora sacra piis.
Cum nostra spretae iaceant aetate Camenae,
Saecula et agnoscant non satis aequa sibi.
Te penes oppressis remanent solatia Divis:
Tu reficis miseras, auxilioque levas.
Unde tibi summum decus est, samaeque perennis
Gloria, quae nullo stat peritura die:
Quaeque Maronaeo veniat celebranda cothurno:
Quodque sit ingenii fertilioris opus.
Carmina nos humili deducimus insitna plectro:


page 1255

Non aequat laudes barbitos illa tuas.
Magna sonent alii, gravia et sublimia tractent:
Caesareas acies, arma virosque canant.
At nos exiguo Pelicani carmine dotes
Pangimus, hoc nutum nostra Thalia cupit,
Dicitur alituum claris regina Poetis
Quae magno victrix suggerit arma Iovi.
Et quae Iunonis iactat sua sidera fastu;
Et volucres Paphiae sunt in honore Deae.
Unica lauda tur Phoenix: effertur ad astra
Qui suavi cantu fata propinqua gemit.
Psittacus humanae simulator vocis; et illa
Palladis armigerae quae volat ante pedes.
Et Pandioniae vocalia guttura narrant:
Saecula cornicis dinumerata ferunt.
Quis velit ergo meos genuino rodere lusus?
Laudibus invideat quis Pelicane tuis?
Magnus Aristoteles tali te nomine dicit:
Sic imitata Sophum Graecia docta vocat.
Verum ego dum penitus veterum monumenta requirs,
Nec nova doctorum praetereunda puto:
Comperio a magnis variata auctoribus esse
Nomina, quae breviter commemoranda reor.
Ausoniis referunt qui Graia volumina verbis
Hanc plateam dicunt non sinelaude viri.
Cui se Romanae debet facundia linguae,
Marce tuis legitur vox platalea libris.
Pars et Onociotalum mixto sermone vocarunt:
Quis tamen e variis nomina iuncta probat.
Consulat hic aliquis sacros ex ordine libros,
Inveniet raris Porphyriona locis.
Ante Deum lacrimis dum verba precantia miscet,
Anxius, et gemitu supplice quaeritopem
Huic similem volucri se regius esse Propheta,
Et quam paeniteat corde dolente refert.


page 1256, image: delc1256

Israeliticis incognita partibus ales
Hinc etiam certi constituere nihil.
Tu mihi, Phoebe pater vosque aspirate sorores,
Improbus a quarum pectore livor abest.
Quas teneat terras, quae sit pietatis imago,
Quae volucri virtus expediisse libet.
Vivit in A Egypto, Memphitidos incola terrae,
Nunc ubi Pyramidum gloria strata iacet
Pervolat Isiaci felicia rura Canopi,
Qua Pelusiaci litoris unda tumet.
Qua Pharos ostentas currentibus aequore nautis
Lumina nocturnae signa, notasque viae.
Quaque Paretonius sua dividit ostia Nilus,
Et septem geminis in mare ferrur aquis:
Fertilia impinguat fecundo iugera limo,
Exundansque novos invehit amnis agros.
Neve Cere sulcis neu desint pascna pratis,
Queis possint homines brutaque laeta frui.
Hic densas inter silvas, praeruptaque saxa,
Sola procul volitans, maesta vagarur avis.
Gaudet inaccessis scopulis, deserta pererrat;
Non ibi grex avium, sed comes omnis abest.
Flumineas toto venatur litore praedas,
Expleat ut longam grata rapina famem.
Flexivagos avido deglutit gutture pisces:
Insequitur madidum squamigerumque genus.
Augusta est species, ingentes explicat alas,
Mireris collum, pectoras, rostra, pedes.
Quantus Apollineo qui gauder nomine cygnus
Ad vada Caystri caerula, quantus olor.
Tantus sese infert dominus Pelicanus aquarum;
Tantus in aerias cernitur ire plagas.
Canities pennis, macies in corpore toto;
Namque negant sumptos hunc retinere cibos.
Intestina dapes emittunt protinus omnes


page 1257

Lubrica, ne pinguis crescerere possit adeps.
Saepe etiam cochleas densa testudine raptas
Absumens, stomachi concoquit igne sui;
Donec dissiliant testae; mox evomit eseam.
Quod placet, aut porius convenit, illud edit.
Cum velut elixum feruenti emiserit olla,
Eligit inspectans singula, deinde vorat.
Et quod cumque capit puras pede tingit in undas;
Namque ministerio fungitur ille manus.
Ni prius ablutum fluvio, nil admovet ori:
Fercula Niliaco flumine lota iuvant.
Cum sic innocuam ducat sine crimine vitam,
Solaque desertis sedibus erret avis:
Non tamen insidias, nec saevos effugit hostes;
Nec satis ex omni parte cavere potest.
Has inimicitias illi natura paravit,
Illaque dissidii semina prima dedit.
Non fert ex meritis odium, nil ille maligne,
Nil dignum poenis talibus ille facit.
Serpentes odio numquam cessante fatigant,
Et contra insontem tristia bella movent.
Sic quicumque levis fugiunt consortia mundi,
Et solum cupiunt promeruisse Deum;
His Phlegetontaei sunt Principis arma timenda,
Omnia qui saevi more Leonis obit.
Excubiis opus est, vigili in statione manendum:
Nam quacumque potestille nocerenocer.
Ut miseram vexant colubri, saevique dracones,
Laetiferam dipsas quae facit atra sitim,
Et natrix, praesterque citus, tumidusque phareas,
Et scytale antiquum ponere sueta syphar.
Amphysbena biceps, maculis variatus Ophytes,
Et Cencris pictus tergora millenotis.
Sanguine qui spoliat miseros haemorrhois artus,
Chersydros dubiae syrtidos arua tenens.


page 1258, image: delc1258

Hammotides longe Lybicas emensus harenas,
Quas color exustas, totaque forma refert.
Ore vomens Aspis nulii medicabile virus,
Seps quamvis modico corpore, grande malum.
Tot miseram pestes volucrem sine fine lacessunt,
Attamen haec victrix semper ovare solet.
Vindicat illa suas sedeis, dulcesque penates,
De laribus pellit dira venena suis.
Virtutem Fortuna iuvat, cum iusta geruntur
Proelia: praesenrem fert Deus vitor opem.
Non raro summisprensos in montibus hostes,
Exanimat, rostro frangit, et ungue terit.
Aut celer in nubes volat, incassumque furentes
Despicit, et vires colligit alta petens.
Saepe redit vindex superato fessus ab hoste
Sollicitat mentem cum nova cura piam.
Ut pullis alimenta suis, victumque reportet,
Aethereum penna praeperte sulcat iter.
Circuit aut Meroen, lustrat Mareotidos undas
Fecundas colubris, Tentiricosque sinus.
Dum cupit uberius desertos pascere fetus
Cura facit longam sedulitasque moram:
Interea ex illis plus aequo saevus et audax,
Absentis propere tendit ad usque lares.
Irruit in sedes fido custode carentes,
Captata fretus commoditate diu.
Enecat ah miseros infando vulnere natos,
Et velut oppressa victor in arce, furit.
Mox fugit exsultans crudeli caede peracia,
Et celeri lapsu resqua profunda subit.
Et trepidas, gaudetque simul sua facta revoluens;
Scintilla nt oculi, sibila colla tument.
Cum rediens mater, rorantes sanguine dumos,
Turbatoque domus tristia signa videt.
Dispersas plumas, sanie taboque madentes,


page 1259

Percellit nimius territa corda metus.
Excidit arre ptum quicquid tulit unge remisso,
Nil rostro advectum, continet ore nihil.
Cum videt exanimes coram sua visceta pullos
Sic stupet, ut totam diriguisse putes.
Vixque loco sidit solito; dolor iraque mentem
Exstimulat: compos vix satis ipsa sui est.
Cumque ad se rediit, circumspicit omnia lare,
Auctor abest sceleris, sollicitusque iacet.
Trîs adeo luces nimio confecta dolore
Et totidem noctes excruciata sedet.
Cum misero tales rumpens de pectore voces
(Respondent querulis litora tota sonis.)
Usque adco tutum niliil est, quod persidus hostis
Non petat? et curae nil valuere piae?
Qua ferar, ut miseros hostili fraude peremptos
Ulciscar, poenam gens inimica luat?
Tem pora quid prodest consumere longa querelis?
Attenuor luctu proficiente nihil,
Non satis, est matri soboles lugere necatas;
Sed longe secus est experiunda salus.
Quod natura docet pietas, quod feruida suadet,
Tentabo, vestri quod milii dictat amor.
Ergo mori certum est, cupioque miserrima mater
Vulnera vulneribus vestra levare meis.
Ob vestram patiar crudelia cuncta salutem,
Dummodo vestra meus sit medicina cruor.
Fata meis fatis, et mortem morte fugabo,
Fas me, pro vobis sunera saeva pati.
Non erit hoc lethum, sed erit mihi laeta voluptas:
Vos modo vivatis, mors mihi dulcis erit.
Crescite noster amor, longosque adolescite in annos:
Pro multis animis rectius una cadit.
Sic gemit, et rigido pungit sua pectora rostro,
Vulnerat et costas, percutit atque latus.


page 1260, image: delc1260

Dant gemitum plumae, resonat plangoribus aether,
Lugubrem referunt conava sarasonum.
Iam cruor aecostis, et aperto pectore manat:
Undique distillat sancia tota curis.
Spargit sanguineis exanguia corpora guttis,
His tingit tauces, pailidaque ora rigat.
Virales auras, dictu mirabile, rursus
Aspiciuntque nevum, post sua fata, iubar.
Bis geniti vivunt; fover hos mitissima nutrix,
Bisque daros vitae iam motibunda videt.
Visceribus reficit propriis, et sanguine foerus;
Et ne deficiant, deficere ipsa rupit.
Molli proteneris discindere corpora natis
Non dubitat, tamquam sit peperisse perum.
Cui non mirificas libeat perpenderevites
Naturae quis non illa srupenda legati
Credire mortsles tanta pietate volquecris
Immenum quod dam numinis instzt haber.
Aeterni Christus proles aequaeva parentis
Humanum simili sernatamore genus.
Aerumnas hominum caelo miseratus ab alto
Respexit solita pro pierate Deus.
Desuper intuitus raptatas undie; praedas
Tartareos adigi vidit ad usque lacus
Ergo suum magno natum dernisit Olympo;
Editus hic pura est virgine solus home.
Hic solus poruit sine labe et crimine nascis
Solus et e summo prodiit ille polo.
Ut Caligantis miseros e faucibus Orci,
Eriperet, voluit sponte subite netem.
Enregit stygii crudelia ciaustra Tyranni,
Antiquum colubri contudit ille caput.
Constrinxit farias Erebi, dirumque frementes
Gorgonasatque Hydras tergerninumque Canern
Omnia monstra iacent; petiit lethale venenum,


page 1261

Etserpens multis insidiate iaces.
Nos tetra Christus demersos morte redemit.
Sanguine restituit caelica regna suo.
Perque crucem Christi demortua turba revixit.
Hic tulitinnumeris milibus unus opem.
Quis non exiguas Pelicavi dicere laudes
Sustinet, aut huius nomina spreta putat?
Illustres inter memorabitur ille volantes,
Necreliquis ulla conditione minor.
Quae quondam eximii fulsere Embleinate regis
Qui fuit Hesperii fama decusque soli.
Floruit et multis Hispania fulta triumplis
Alphonsi im periis clara potensque fuit.
Hunc memorant regem sas est audita referre.
Symbola permultis disposi isse locis:
Ut sua transadigat Pelicanus pectora rostro,
Et recrect pullos sanguine nda parens.
Huius avis passim narrant statuissefiguram,
Ut sua consuerunt ponere ugua duces.
Verba legebantur cultis inseripta tapetis,
Tantus amer leatsm tintaque urag eg
Sic sibi commissas statuit defendere leges;
Dilexit populos hac rtatione suos.
Principis est summimunus sic saccatueri
Consulta, et veterum commoda iussa patrum;
Oppetere ut quovis malit discrimine mortem,
Quam ferat iudig neiura fidemque premi
Qui quondam aulaers regumque effulsitin ostro
Distinctus gemmis artificumque manu;
Praesulis eximii nunc est Pelicanus inaula:
Spectator multis forma decora locis.
Hanc pius Antistes insignibus addit avitis.
Hocque Toreuma velit quid sibi, scripta notant.
Sic turbam ille suam, fidosque tueturamicos,
Has sancti vires ardor amoris habet.


page 1262, image: delc1262

Summus Otho ingenio, virtutibus, artibus, ortu,
Qui curat magni templa sacrata Dei.
Qui elut in Specula pro Christi semper ovili
Excubat, et remouct quae nocitura videt.
Hoc pater Altmillae, qui lenibus imperat undis
Ingenti cura et sedulitate facit.
Mauritius fulgens Huttenae gloria gentis,
Sancte tuas laudes qui U Vilibalde refert.
Moribus exornat caelestia dogmata sanctis:
Non hic quod possis carpere livor liabes.
Illorum precor auspiciis antiqua resurgat
Maiorum pietas, Relligio atque fides.
Saecula cum sensu redenant concordia sano,
Conveniensque Deo restituatur honos.
Quae nunc horrisonis iactatur cymba procellis,
In portu constat prospera, christe, tuo.
Nec tu curriculum spectatae desere vitae,
Tu quoque partem aliquam muneris huius habes
Suscipe desertas, praesul U Volfgange, Camenas,
Conveniens fama laus erit ista tuae.
Tu sacras artes, et missa ora cula caelo
Assere, contemtu nec patiarc premi.
Ut facia afflictas miserare et protege Musas,
Praesidium doctis, quod potes esse velis.

Catalogus Iureconsultorum veterum. Papyrius Maior.

Inter institiae consultos, Magne Papyri,
Principe te statuit Martia Roma loco.
Ut te Pontificem dicam, dubitare vetustas
Cogit: at hoc siquido scripta probata docent,
Libertaris amor reges exegerat urbe,
Nec qui perficerec publica sacra fuit.
Dispiciendus erat tam celso dignus honore,


page 1263

Qui pura coleret religione deos:
Bellica non essent onera huic, non civica curae,
Sed posset solis deditus esse sacris:
Regem sacrificum votis communibus ergo
Selectum, sancti te statuere Batres.
Tu regum nullo diffusas ordine leges,
Tempore no uno, nec data iura, modo:
Fixa foro et tabulis quaedam pendentia quernis,
Colligis in libros ordine quaeque suo:
Quae pene occiderant et quae desueta latebant,
Ad priscum per te sunt revocata decus.
Hinc tibi se leges debent, servataque scita:
Quod vivunt norunt muneris esse tui.
Et nunc cana fides, ius priscum, regia iussa,
Non se consociant regibus imotibi
Et te posteritas agnoscit grata parentem
Iuris, et auspicio gaudet amoena tuo.

Appius Ciaudius decemuir.

Appius ad maestos faceret dum verba Quitites,
In patrios manes officiosus erat.
Plebs detrectabat legesque iugumque senatus,
Tum leges sanas civibus ille tuilt.
Sed nimium coepit rebus turgere secundis,
Inque alios quam somaluit esse porens.
Elatus sprevir penitus quod calluit aequum,
Inde tulit factis praeia digna suis.

Appius Claudius Caecus.

Appidia des medicam latices deduxit in urbem,
Sic animos populi conciliare studens.
Ut sibi perpetuae pareret praeconia famae,
Sumptibus immen sis muniit ille viam.
Censura fungens legit de plebe senatum,
Qui solus fuerat nobilitatis honos.
Mox adiit fasces, ob servantissimus aequit


page 1264, image: delc1264

Praeturam nactus gessit honore pari.
Artibus om nigenis iunxit civilia iura,
Dotibus egregiis conspiciendus homo.
Ille gravi movit Patres sermone labantes,
Consilio flexir pectora prona suo.
Decrepitum mirans, et clari luminis orbum
Ob tupuit Cyneas irrira pacta dolens.
Hic sapienter ait tractare negotia possunt,
Romalidae, neque unt otia tuta pati.

P. Sempronius Sophus.

Sempronius caute, et nil non sapienter agebat.
Hunc, quod erat, dixit Roma diserta Sophon.
Auspiciis favitis Samnites fudit. et aequos
Cohtadit egregie Martis obivio opus:
Ingenio pollens tractandis strenuus armis,
Consiliumque domi. praesidiumque foris.
Hinc illi eximios largita est patria fasces,
Inque sui voluit consulis esse sinu.
Unus erat cui se ostendit natura benignam,
Sortis in launc pariterprodiga Diva fuit.
Nobilitate porens, opibus praecelluit amplis,
Eximiae vices, forma decora fuit,
Cuntigerat similis nulli facundia civi.
Seu populum veliet flectere, sine Patres:
Iuraque Pontificum non aeque calivit alter,
Piine illi excrevit non periturus honor.

T. Coruncanus.

Condita servabant alii mysteria legum,
Tam bona non lateant, non decet illa tegi.
Edocui multos, sum primo iura professus,
Quae nota et volui pluribus esse palam.
Eloquium mediocre fuit, sapientia maior,
Vebaque erant saeclis asperiora meis.
Linguaque tum nulli placuit sine mente diserta
Facundus, saperet qui nisi, nemo fuit.


page 1265

Numquam destitui plebis, vel commoda Patrum,
Quilibet et nostram sensit amicus opem.
Dumque meam peterent cives operamque, fidemque,
Transverso insignis mos fuit ire foro.
Una meiac cepti studii respublica fructus,
Ut patria aucta foret, sat mihi dives eram.

Quintus Fabius Pamphilus.

Editus e Fabium, si qua est ea gloria, gente,
Eloquii et iuris clarus honore fui.
Namque ego Si donias orator missus ad arces,
Barchinrac cessi castra timenda ducis.
Depose Hannibalem in poenas pro foedere rupto,
Numina periuris parcere possequeror.
Quaeque daturus etam, cum nollent, munera pacis,
Effudi toto bella crucn ta sinu.
Quas gremio inclusas acies, quaeque armagerebam,
Sint laevo Tyriis omine missa precor.

P. Aelius Patus.

Plebeium sacri me culta scientia Iuris,
Ex humili natum vexit ad alta loco.
Muneris iniunxit quicquid respublica, gessi,
Ae dilis, Praetor Consul et Augureram.
Hannibalem dirum cum fortis Scipio fregit,
Tempora Praeturael aeta fuere meae.
Censuram plures candenti veste petebant,
Faverunt populi publica vota mihi.

Sextu Aesius Paetus.

Aelius hinc fratri iusto subit ordine Sextus,
Non aliquo si non vicit, honore minor.
Cuius consilium respublica tota petebat,
Obsedit tritas anxia turba fores.
Incertumque sui circumstetit atria vulgus,
In solo sedit ceu Deus ille suo.
Transverso vellenta foro vestigia fixit,
Stipabat gressum magna caterua viri.


page 1266, image: delc1266

Tanta fuit legum, tamque alta scientia recti,
Tamque ad dicendum copia dives erat.
Principia hic legum, et veluti cunabula scrip sit.
Hic binas tabulas explicuitque decem.
Quae non invidia fatorum erepta putabo,
Astrea in superos sed tulitista locos.
Quantula de nostris huic crescet gloria scriptis,
Ennius extulerit quem pater ore gravi?

Aelius Paetus filius.

Filius ex illa prognatus origine Paetus,
Noluit a patribus degenerare suis.
Cuius clara satis meruissent facta triumphum,
Sed Romae intravit moenia victor ovans.

Attilius Sapiens.

Egregiis fecunda viris, laudataque multum
Hoc etiam potuit lumen habere, domus.
Te tua Romano sapientem nomine dixit
Patria: iudicii non leve pondus habes.
Haec e iuridicis nata est prudentia scriptis.
Ista, aliquo in precio qui cupis esse, teras.

P. Cornelius Scipio Nasica.

Quamvis Roma neges iustos ingrata triumphos,
Sic licet e campo saepe repulsus eam:
Fama tamen celebrata satis metoliet ad astra.
Sat magna est illogloria parta die,
Iudicii vestri cum sum delectus honore,
Ideae visus sacra referre domum,
Tum cum magna deûm genitrix turrita Cybele,
E Phrygiis esset per mare vecta iugis.
Hospitio rectis excepi numina sanctis,
Et populo, et Divae est vita probata mea.
Ergo Nasicae viridis florebit imago,
Urbs haec devicti dum caput orbis erit.

Idem.

Nasica melios, iurisque scientior alter,


page 1267

Nec quisquam belli maior honore fuit.
Huic ex communi, ut posset consultor adire,
Urbs dedit ad sacram commoda tecta viam.

Q. Fabius Labeo.

Ius didicit, priscas tenuit cultissimus artes,
Nomina promeruit tempore summa suo.
Antiochum fecta priuavit classe: sed astus
Ille nec Ausonio nomine dignus erat.
Decepisse ferunt et tali fraude Nolanos:
Facta haec scire quidem, non decerista sequi.

Q. Fabius Pictor.

Maxima quis dubitet semper gessisse Quirites,
Prodita sed nullis sunt ea facta libris.
Primus ego in tali conor decurrere campo,
Materies potior credita nulla mihi est.
Res ego Roma tuas ausus sum pingere primum,
Splendidius facere hoc posteritatis erit.

M. Portius, M. F. Cato

Imperium ornavi bellis, et pace senatum,
Prosperitate gerens munus utrumque pari.
Romanum factis iuvi, extera regna replevi:
Omnia, quod de me saecla loquantur, habent.

Idem.

Grsccia laudandum sumpsit facunda Catonem,
Quo non pervadit gloria Romulidum.
Quae scribant aliae gentes, Romanus agendo
Suppeditat, celebris vivit ubique Cato.

Idem.

Ignorasse putat qui civica iura Catonem,
Nulla fuisse idem iura, nec esse putet.
Ille suo ornavit leges, ut pondus haberent,
Elogio, ostendens commnoda quanta ferant.
Namque ait, ut constant mortalia corpora neruis,
Moenia sic leges constabilire solent.

M. Manilius Torquatus.


page 1268, image: delc1268

Caedibus et pugnis curte Bellona cruentis
Involuit, paci qui magis aptus eras?
Foedifragas invasti acie Carthaginis arces,
Aequavit consul Scipio deinde solo.
At satius fuerat civiles condere leges,
Et causas agere, et dicere iura foro.
Id quod fecisti post, otia idonea nactus:
Unde fuit lari bus maxima fama tuis.
Tu sacra Pontificum complexus pectore docto,
Sederunt animo dogmata cuncta tuo.
In causagnati patrium Torquate secutus
Exemplum, tetrica relligione facis.

M. Brutus.

Multipli cis mihi culta fuit, sollertia iuris,
Civibus in de meis suspiciendus eram.
Et tibi posteritas quaedam monimenta reliqui,
Scriptaque iudicio discutienda tuo.
Cumque mea dici possem virtute beatus,
Degeneris nati vita pudena da fuit.

M. Brutus, eius pater qui Iulium Caesarem occidit.

Dum stetit. et sancta viguit respublica pace,
Ex colui studio civica iura gravi.
Urbs Mutinae Latio cum sanguine tota ruberet,
Viribus et caderet Martia Roma suis.
Pugnacileges pressae iacuere sub ense,
Et iura armorum conticuere sono.
Funere cum patriae fatummea funera iunxit:
Dulce fuit, patria sic moriente, mori.
Ast hanc qui assererer per vulneta multa Tyranni,
Ille est Roma tibi me genitore datus.

Pub. Mutius Scaevola.

Claruit egregiis rebus gens nostra, virisque:
Primus ego atiuris clarus honore fui.
Sacrarum placuit veneranda scientia legum:
Sic est diversis sama petenda viis.


page 1269

Fautor eram Graechi, Gracchum Nasica peremit,
Defensus nostra est protinus arte reus.
Iustior ergo magis volui, quam fortior esse:
Laudavit factum concio tota meum.
Sum quoque muneribus functus, si quae ris honores,
Consulis officio, Pontificisque gradu.

Idem.

Magna in dicendo prudentia, maius acumen,
Ubertas puri, et copia digna styli.
De iure ac aequo scripti bis quinque libelli,
Scaevola te faciunt laudis habere satis.

Idem.

Laedere ne sacros auderet turba poetas
Scenica, te iusto iudice causa stetit.
Hinc sacri debent te commendarepoetae,
Quorum defensortu quoque summus eras.

De eodem.

Cura fatigatam ne supprimat improba mentem,
Qui iuri cupias deditus esse, cave.
Saepeministerio et fessus clamore forensi,
Laxavit variis taedia longa modis.
Inde pila et scrupulibis seni, atque alea lusa est,
Sed vetita haud ullis legibus illa fuit.
Post divum ritus patrum de more peractos,
Postque clientelas, post data iura foro:
Laetus homo salibus si quando iocisque vacarct,
In gravibus rebus Scaevola totus erat.

P. Licinius Crassus Mutianus.

Ingenium Crasso fuit, atque industria summa,
Facundum ornavit gratia magna virum.
Respondit multum, deiure rogatus, et aequo,
Et saepead populum verba diserta dedit.
Pontificis gessit titulos, et Consulis, uno
Tempore, Aristonici milite regna petens.
Hunc memorant linguae discrimina quinque Pelasgae,


page 1270, image: delc1270

In bello, et spacio perdidicisse brevi.
Cuilibet ad sanctum proprio sermone tribunal
Ius dedit: in memori vis ea mente fuit.
Quinque bonis Crassum fecit natura beatum;
Tam large ditat, si quibus illa favet.
Romulidas vixit cives ditissimus inrer,
Eloquio, et cunctis nobilitate prior.
Legibus et nulli dicendo in iure secundus,
Tum patriae coluit sacra deosque suae.

C. Livius Drusus.

Eripuit iustas effeto in corpore vires,
Et nivibus sparsit tarda senecta caput.
Oraque sul cavit rugis, fregitque lacertos:
Namque solent annos talia damna sequi.
Iacturam nobis aliam dea lubrica iunxit:
Namque aciem chari luminis illa tulit.
Sic natura senem fecit, sors improba coecum,
Dona sed ingenii non potuere rapi.
Neutraque constantem valuit pervincere mentem
Hac vidi, hac vigui, perdomuique duas.
Consilii nam vulgus inops mea tecta replevit,
Limina vix turbae magna fuere satis.
Cum neque ius, aequum, neque possent vera videre,
Me coecum in dubio constituere ducem.

C. Martius. Figulus.

Non vacat, aut gratum est, placidam ne rumpe quietem
I procul a laribus turba molesta meis.
Consilium petere, et dubiis exposcere rebus
Hanc operam, facile est: vulgus id omne facit.
Consulis officium, et dare munera digna petenti.
Ah nescis: vestrum talia nemo potest.
Transilio fortasse modum, cogente furore:
Ira tamen factis convenit illa tuis.

P. Rutilius Rufus.

Perdidicit priscas leges, sancitaque Patrum.


page 1271

Sed vitae innocuae maxima cura fuit.
Talibus instituit praeceptis Scaevola Rufum,
Verba ut culta satis, factaque sancta forent.
Reppulerat quendam graviter non aequa petentem,
Atque ille iratus, Quo mihi talis amor?
Excipit hunc Rufus: Cum sic inhonesta preceris,
Dignus amicitia qui potes esse mea?
Qui rogat illicitum, ne me sibi speret amicum,
Quod fas est poscas, praesidiumque feram.
Non tamen invidiam toto sanctissimus aevo,
Nec potuit sortis tela cavere trucis.
Exilio in Smyrnam cessit damnatus inique,
Fortiter hos casus, fataque saeva tulit.
Hoc unum doluit, iura interiisse paterna,
Et Syllae imperio noluit esse redux.

Q. Aelius Tubero.

Iustitiam Tubero factis expressit honestis,
Horridus huic sermo, vita severa fuit.
Induerat Stoae mores, et dura Panaeti
Dogmata: vir fortis, civis honestus erat.
Publica praebuerat Fabius convivia Romae,
Haedinis stravit pellibus ille toros.
Fictilibus mensas vasis oneravit acernas,
Argenro e Samio pocula Tculpta locans.
Hoc deforme nimis rata plebs, exarsit in irase
Commoti populi pertulit inde minas.

Paulus Virginius.

Virginii involuit tenebris oblivio famam,
Qui tamen illustri nomine dignus erat.

Sext. Pompeius.

Ingenio exhausit praestanti civica iura,
Decreta amplexus Stoica praecipue:
Cognovit penitus dissectum in climata mundum,
Metiriradio cautus et arte solum.

L. Cacius Antipater.


page 1272, image: delc1272

Res scripsit gestas, ruditer, nulloque nitore,
Sed potuit saeclo splendidus esse suo.
Scribere simpliciter, non exornare solebant,
Nec cultum dictis addere moris erat.
Erectus supra veteres, infraque minores
Substitit: hi doctos perpolicre libros.

Q. Mutius Scaevola Augur.

Mutius hic studii successor et haeres aviti,
In legum clarus cognitione fuit.
Illiusque domum celebravit turba clientum,
Consultor petiit limina trita frequens.
Nemo adeat Delphos, oracula proferet augur,
Vera magis Pythii sortibus ille cavit.
Mirator magni prudens, cultorque Panaeti,
Imbiberat quicquid Stocia secta docet:
Constanti fregit truculentum pectore Syllam,
Pro vero haut timidus vimque necemque pati,
Invalido extremus cum corpore spiritus esset,
Qua potuit patriam tum quoque iuvit ope.

Q. Murius Scavola Pont. Maximus.

Iustitiae antistes sacrae, fons Scaevola legum,
Unica spes miseris, praesidiumque reis.
Quid referam ingenium prudens, sermonis acumen
Et quid limati splendida verba styli?
Astrea mistas tu facundistimus inter,
Inter facundos iuris honore prior.
Omnibus exemplo statuit tua facta Senatus,
Tu specimen, cuncti quod sequerentur, eras.
Ah in te fatis li cuit crudelibus esse,
Sic eine vim poruit iusticia ipsa pati:
Ante aras ipsas, Vestae et simulachra perennis
Concidis, exstinguens sanguine pene focos.
Tybri pater cursum cohibe, tua flumina siste,
Et sacrum blandis excipe corpus quis.
Si qua fuit virtus, tam tristi funere luxit,


page 1273

Supplicium Romae parsibi quaeque timens.

C. Aquilius Gallus.

Ne mihi lictores obtrudite, tollite fasces.
Non honor is cordi est, non ea fama iuvat.
Nam fora me regem norunt, et rostra monarcham,
Livor abi, regum iudiciale meum est.
Sit satis in causis dominari, et rebus agendis,
Excellant alii quo potuere modo.
Decretis cuncta est explosa calumnia nostris:
Ius non est, aequi si ratione vacat.
Submoni fraudes, suspensa lite dolosus
Ne sycophanta aliud quam sim ulavit agat.
Nescio quid visa est lex prisca rigoris habere,
Iudicio facta est mollior ista meo:
Posthumus ante nepos vetitus succedere, ni iam
Editus, atque suo proximus esset avo.
Iam quoque non nati me ius dicente nepotes,
Institui possunt, certaque forma data est.

L. Lucilius Balbus.

Respondi temere numquam, cunctantius egi,
Consilii est multis copia facta mei.
Exhausi latices Graios, tetricamque sophiam,
Auctior his fluxit lingua latina modis.

Gn. Aufidius C.

Abstulerat nobis usum fortuna videndi,
Manserunt animi lumina clara tamen.
Pluraque quam reliqui cives, ego pectore vidi,
Consilium toties qui petiere meum.

C. Iuventius.

Qui mihi conflixit certamine cumque forensi,
Incidit in laqueos protinus ille meos.

P. Seruius Sulpitius.

Est aliquid laudum consistere parte secunda.
Sed inaius primum posse tenere locum.
Alter ab eximio Cicerone patronus haberi


page 1274, image: delc1274

Sulpitius poterat, maluit esse prior.
Proximus eloquio fuit huic, in iure supremus,
Nec tulerant ullum saecla priora parem.
Legibus omnigenas iunxit civilibus attes,
Explicuit cultis horridiora modis.
In sua distribuit confusum membra, latensque
Eruit, a veris noscere falsa docens.
Quid memorem vigiles cura, iugesque labores?
Quid cum iustitia, et cum gravitate fidem?
Hic tibi venturos praedixit Roma tumultus:
Hen dirae cladis praescius ille fuit.
Funera iam patriae videor lacrimosa videre:
Eheu vuineribus corruet illa suis.
Prospicite o patres, tantoque obstare furori,
Exitium Romae numina laesa parant.
Nil profecturo monuit sermone Quirites:
Nam ratio fatum vincere nulla potest.
Mox Latium bello furit, et socialibus armis
Commovet in socerum bella nefanda gener.
Seruius hic frustra rebus succurrere lapsis,
Et frustra pacem conciliare cupit.
Quid turbas inter tantas, discrimine tanto,
Solari potuit te venerande senex?
Sola dedere tibi blandae lenimina musae:
Hae requies curis, haeque levamen erant.

C. Trebatius Testa.

Romanos equires inter memorande Trebati,
Deficit in laudes nostra Thalia tuas.
Te satis extollit Venusini gloria plectri,
Te tuus Arpinas tollit in astra satis.
Concordes animae, vivunt commercia vestra,
Festivis spirant seria mixta iocis.
Tantus amor vobis, studii et concordia vestri,
Officia et cunctis mutua rebus erant.
Orator validis a te data rela lacertis


page 1275

Torsit, et eloquium contulit ille tibi.
Codice suppleri posset ne extrema voluntas,
Solen ni careat sic licet ille modo.
Quaesitum est, coepit te sic suadente valere,
Et retinent placitum tempora nostra tuum.

A. Offilius.

In libros conscripta dedit fundamina iuris,
Augusti haud minimus tempore vixit eques.
Esset splendidior longe, nocuere maligna
Tempora, tum dominis subdita Roma fuit.

Aulus Casselius.

Urbanus, lepidus. Fabioque probante venustus,
Dicendo reliquis promptior Aulus erat.
Indocilis perferre iugum tolerare tyrannos
Nescius, et vitae liberioris amans.
Quem tenuisse canit legum fastigia Flaccus,
Anne hoc teste satis laudis habere putas?

Q. Aelius Tuhero.

Acriter extulerat Tubero delicta Ligari,
Mota reum contra Caesaris ira fuit.
Restinxit Cicero doctis incendia verbis,
Quinte salutaris vox fuit illa tibi.
Hinc Tubero evoluit privata et publicaiura,
Causidicus sprero desiit esseforo.

P. Alphenus Varus.

Nespem proiciat legum studio sa iuventus,
Admonet Alpheni sedula cura vafri:
Sutor enim fertur paruam clausisse tabernam,
Iura licet sero perdidicisse tamen.
Hinc Romae consul summos est nactus honores,
Et studio invenit remque decusque suo.

Caius.

Nota vides multis Caii praenomina scriptis,
Plura tamen sciri tempora longa vetant.

Titius Calius.


page 1276, image: delc1276

Et Titii nobis cognomina sola supersunt,
Proh dolor extinxit cetera tempus edax.

Aufidius Tucca et Naniusa.

Aufidios etiam fugitiva oblivio binos
Involuit, tenebris omnia facta tegens.

Cinna.

Esset et obscura caligine Cinna sepultus,
Huic vitam legum ni monumenta darent.

P. Caecilius.

Obruit illustres etiam damnosa vetustas,
Hinc neque Caecilii splendida vita patet.
Conservant solum conscripta volumina iuris
Nomen, et haec illi fama perire nequit.

Sulpitius Galba.

Sulpitius veteri natus de stemmate Galba,
Dicendo haut minimus, sed neque summus erat.
Causarum solers fuit, atque industrius actor,
Viribus ingenii, et nobilitate potens.
Ille per exiguo, et gibboso corpore multis
Ludibrii, et risus causa parata fuit.
Corporeas animus dotes superavit honestus,
Et fuit hospitio cultior ipse suo.

Antistius Labeo Pater et filius.

Insignem fecit sapientia magna parentem,
Oc cubuit propria fortiter ille manu.
Filius in studiis patrium superavit honorem:
Nam celebris sophiae cognitione fuit.
Sedulus extendit Latiae pom aerialinguae,
Alta gravi studio et dogmaca prisca terens.
Sic laqueos miro dissoluir acumine iuris,
Magna nodosas dissuit arte tricas.
Incorruptus erat, tum libertatis amator,
Constanti obtinuit scita vetusta modo.

C. Atrius Cupito.

Tempus idem vitae, ratio diversa simultas


page 1277

Huic orta in studiis cum Labeone fuit.
Obsequiis voluit sibi devincire potentes,
Assentatoris dedecus ergo tulit.
Verum consiliis Romanae profuit urbi,
Una fuit labes inficianda viro.

M. Coccius Nerua Pater et filius.

Omnia cognovit divina, humanaque iura,
Et prisca egregius vir pietate fuit.
Principis assiduo convictu clarus, et usu,
Quem lateri voluit Caesar adesse suo.
Praesagus caedes patriae, et crudelia fata
Sensit, et indigne damna futura tulit.
Exosus vitam, ne crimina tanta videret,
Fatalem statuit praecipitare diem.
Corpore adhuc sano atque illae sis viribus, aevo
Integer, ut Lachesis stamina plura dare.
Pallida continuo ieiunia tempore passus,
Abrupit forti pendula fila manu.
Non minus illustria successit filius illi:
Namque boni possunt progenerarebones.

Masurius Sabinus.

Ut populo responsa darem deiure petenti,
Caesaris indulsit gratia larga mihi.
Sponte sua veteres, si quos fiducia movit
Ingenii, cunctis publica iura dabant.
Mox a Principibus fuit ista petenda facultas,
Munera qui doctis digua dedere viris.

C. Longinus.

Praefulgens inter radiantia lumina iuris
Cassius, antiquos est imitatus avos.
Legiferis cives studiis excelluit omnes,
Illius a claro nomine dicta schola est:
Agnovitque suum succedens secta parentem,
Defenditque acri tradita scita fide,
Censuit, et multum suasit florente senatu:


page 1278, image: delc1278

Unus enim summae cognitionis erat.
Ira deûm immisit terris certissima pestem,
Im perii invasit culinina Caius atrox.
Ille tibi Cassi crudelia fata minatus
Interiit, divum tuque favore manes.
Hinc diri invidia et scelerata mente Neronis,
Sardinios exul pulsus es usque locos.
Tam magnae in cubuit rempestas horrida Romae.
Obruit egregios ista procella viros.
Crimine damnatus nullo, quam quod vir honestus
Antiquas omni iure renebat opes:
Quod cunctos arte, et morum gravitate praeibat,
Afflixit iustum bellua foeda senem.
At longam innocuo tribuerunt numina vitam,
Occiderat Caius, Claudius, atque Nero.
Ac cepit rerum mox Vespasianus habenas,
Longinum patrio reddidit ille solo.
Sic Romae a iusto revo catus principie vixit,
Et clausit longos non sine honore dies.

Aminius Rebius.

Te quoque iuridicos proceres numerabimus inter,
Mors tua laudata est, vita probata parum.

Proculus.

Excepit Proculus celebrati dogmata neruae,
Frigida, et ad bellum non erat apta manus.
Paci et consiliis habitus non futilis auctor,
Militiae urbanae clarus honore fuit.
Responsa illius multi tenuere sequaces,
Estque sui nomen turba professa ducis.

Caelius Sabinus.

Magnus honor nobis datus est, et in urbes potestas,
Tempore quo Caesar Vespasianus erat.

Pedius.

Antiquum Pedii nomen monimenta frequentant,
Conscripta imperio Iustiniane tuo.


page 1279

Pegasus.

Pegasus afflicto praefectus tempore Romae,
Cum premeret Caluus iura, fidemque Nero,
Interpreslegum, cultor sanctissimus aequi,
Publica qua potuit commoda iuvit ope.

Priscus Iabolenus et Plautius.

Hunc etiam in censum statui te Brisce locandum,
Officia in patriam sic meruere tuam.
Plautius in numero hoc mihi non indictus abibit,
Iuredato celebris, consiliisque suit.

Iuvencius Celsus Pater et filius.

Optimus egregio Celsum Traianus honore
Affecit: legum tam fuit ille sciens.
Aelius hunc ipsum Princepr dignatus, amicos,
Et consultores inter habere suos.
Filius inpatrias fuit huic non degenerartes,
Casaribus curae non minus ille fuit.
Legibus excellens immensavolumina scripsit,
Sic patris et nati nomina clara vigent.

Neratius Priscus

Nil sineconsilio sancti fecisse nerati
Traianus fertur, sceptra suprema gerens.
Tanta virum probiras, tanta expericentia rerum
Extulit, et legum tamgravis authorerat.
Hunc sibi, non alium voluit succedere princeps,
Committenda ratus munera tanta viro.
Dixcrathuic: Si quid patiar mortale Nerati,
Teitatuo Patriae post meafata Patrem.
Inque tuos humeros res inclinata recumbet
Publica, turerum culmine dignus eris.
Iura satis norat moderator maximus orbis,
Credidit hos igitur regna decere viros.
Exsulterfelix et Iuri dedita pubes
Auspicio et talifreta faubreducum.

Domitius Labeo.


page 1280, image: delc1280

Perlegis integri quicumque volumina iuris,
Non raro adduci nomina nostra vides.
Ne credas alium, quorundam improvidus errot
Hoc mihi praeripuit non sine fraude decus.

T. Aristo.

Domitianus iners urbis cum regna teneret,
Ius iacuit spretum, squaluit ipsa fides.
Neglectas cunctis leges ornavit Aristo,
Excoluit studio dogmata spreta suo.
Et penes hunc solum veteris prudentia iuris
Mansit, in illins delituitque sinu.
Non piguit tractare virum. legesque fovere,
Quamvis cultori commoda nulla datent.

Alburnius Valens, Viridius Verus, Ulpius Marcellus, et alii.

Pacatum regeret cum dux felicior orbem,
Et laudem et nomen qui pietatis habet.
Iustitia in terras alma cum pace reversa est,
Egregiis aetus floruit ista viris.
Optimus incubuit condendis legibus heros.
Doctorum aciurus dexteritate virura.
Hinc opera, et monitis perfecit multa Valentis
Auxilium sctiptis contulit iste libris.
Vindius hos inter digno cognomine Verus,
Marcellus claris Ulpius ortus avis.
Conatum summsiuverunt Caesaris omnes,
Consilio, studiis, sedulitare. fide.

Arrianus et Tertullianus.

Vos quoque praestantes laudata scientia legum
Reddicht, et summum fecit habere decus.
Peragam brevius, cogor: nam nomina vestra
Includi numeris non potuere meis.

Salvius Iulianus.

Antiqui celebris doctrina ioris et usu
Saluius, et clarae nobilitate domus.


page 1281

Caesaribus iunctus, solio et propiore locatus,
Adfuit edictis, consiliisque ducum.
Bis consul recte civilia munera gessit,
Praesidio illius curia et aula stetit.
Huic labor assiduus, cura irrequieta sciendi,
Discendique fuit non satianda sitis.
O vocem seclis, omnique aetate colendam,
Quae restis nimiae sedulitatis crit.
Si pede iam primo tetigissem triste sepulchrum,
Sarcophago instarent frigida membra meo:
Pectore non fugeret de nostro maximus ardor,
Quin cuperem studiis addere plura meis.

L. Volusius Metianus.

Commissa est orbis Marco tutela regendi,
Qui meritum a Sophiae nomen amore tulit.
Iure bono regnum, tantasque accepit habenas,
Nam prius imperio paruitille meo.
Imbutus nostris monitis, mihi praebuit aures.
Imbibit auspicio dogmata sana meo.
Edocui iuvenem praecepta insignia morum,
Quae sanxit Zeno, Cecropiusque Plato.
Effeci dignum vasti moderamine mundi:
Principis est munus, iura tenere, boni.

Serbidius Scaevola.

Si laus est, multis ius tradere, honesta docere,
Quid non Serbidium laudis habere decet?
Illius ex ludo, atque illo doctore, periti
Legum turmatim prosiliere viri.
Ille etiam Tyrium sub prima aetate Severum
Instruxit, qui postsplendida sceptra tulit.
Induperatorem formavit Scaevola tantum,
Ut bene cuncta domi, perficeretque foris.

Aemil, Papinianus.

Aemilius studiis, iunctusque aetate Severo,
Qui mox Ausonia est sede potitus Afer.


page 1282, image: delc1282

Conservanda suo praetoria Caesar amico
Tradidit et summum iussit habere locum
Te volo tuto rem natis a morte relictis,
Dux ait, et sobolis sit tibi curameae.
Sed vesana duos rapuit discordia fratres,
Sustulit e melio mox Caracalla Getam
Inde necem voluit defendi iure nesandam,
Quod potes, huc inquit, Papiniane refer.
Rettulit huic sapiens: Fraterna caede madentes
Persacile est cuivis contemerare manus.
Excusare necem facinus capitalo tueri,
Diluere haec verbis crimina nemo potest.
Ergo cito morere, et Stygias rege legibus vinbras,
Implus horrenda voce tyrannusait.
Crudeli cecidit sic vir sanctissimus ense
Militis: haec virtus prae mia summa tulit.
Splendidus eximiis gestis, et iuris asylum,
Thesaurus legum, iustitiaeque fuit.
Ut Troianus equus fertur fudisse cateruas
Heroum et Phrygiis exposuisse locis:
Sic iuris proceres, et legibus inelytaturba
Exiit e ludo Papimane tuo.

Fabius Sabinus.

Inter Alexandri summos numeratus amicos,
Sumque mei dictus temporis esse Cato.

Domitius Vipianus.

Domitium extollit laudatum fama perennis,
Consultos legum maximus intererat.
Polluit ut regni Varius fastigia foedus,
Tum latuit multis obrutus ille malis.
Vix euitavit saevae discrimina mortis:
Tempora tam iustis dura fuere viris.
Attamen haec soris immun dis bellua postquan
Comiita et in Tyberifiumine mersa fuit,
Sedis ad Augustae melior penetralia princeps


page 1283

Venit, Alexandri nomen et acta sequens.
Tum vero enituit virtus et gloria praestans.
Domitii, et summum coepit habere decus.
Nil sine consultis legum rex optimus egit,
In quibus is princeps et coryphaeus erat.
Hunc socium Caesar fidumque vocavit amicum,
Hunc sibi tutorem, constituitque patrem.
Accessit saepe et sine teste palatia, soli
Huic aures faciles Dux, aditumque dedit.
Non epulas Princeps convivia nulla peregit,
Hic nisi laetitiae parsque comesque foret.
Nudato miles nomothetam invaserat ense,
Barbaricam Caesar reppulit ipse manum.
Oppositoque suo defendit corpus amici,
Caesareae chlamydi parcite turba ferox.
Sanctarum legum vertex amplissimus ille,
Doctrinaeque fuit indicialis apex.

Iulius Paulus.

Interpres legum Paulus, rurisque professor.
Papinianco dogmate clarus erat.
Huius commisit Caesar praetoria curae
Officia atque omnes gesserat ante gradus,
Hic cum Domitio parili gravitate, fideque
Floruit excelso constititatque loco.
Munere cum summo similes sedsummus uterque,
Cumque excellenti sintin honore pares:
Librorum numero, sed plutima scripsit et ille,
Domitium Iuli vincere docte potes.
Heu quantum scelus est, periisse volumina tanta:
Namque extant hodie pauca, probata tamen.

Pomponius.

Tempore Pomponius vixit celebratus codem,
Laude pari, et iuris cognitione pari.
Intentus libris exegit lustra bis octo,
Hinc vox cum scriptis pluribus illa manot:


page 1284, image: delc1284

Discendi studium ratio est longe optima vitae,
Quaeque vacant illo tempora nulla placent.
Conscripsit legum pene ad sua sae cla perctos,
Restituit vitae nomina tectaprius:
Ne plane occiderent superas reuocavit ad auras,
Euicit chartis funera maesta suls.

Herennius Modestinus.

Cum multis illud decoravit Herennius aevum,
Principe Alexandro consul in urbe fuit,
Hic Maximinum teneris formavit ab annis,
Threicio fuerat qui genitore satus.
Aonios culto gustavit pectore fontes,
Scripsit Apollinea carmina digna cheli.
Sed legum cultu, et scriptis est clarior aequi,
Quae decus aeternum dant monimenta viro.

Tribonianus.

Byzanti magnus mutato nomine Caesas,
E Latio sedem transtulit Imperii.
Post eriam didicit Romanas Graecia leges,
Et i uris gnaros protulit ista viros.
Hac Tribon ianus primus in gente meretur,
Inque tuo est princeps Iustiniane foro.
Immensum iuris pelagus, pugnantia scita
Concordi in solidum corpore iunxit opus.
Virtutes multas aspergine polluit una,
Turpis avaritiae labe notandus erat.

Theophilus, Dorotheus, et alii quibus in seligendis legibus usus est Iustinianus.

O proceres, cum vestra canat praeconia Caesar,
Heroa illustres vivitis usque tuba.
Vos favor extollit, vos splendor Principis ornat:
Testatur vestram saepius ille fidem.


page 1285