July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

IANI KOTTERITII Eque. SAXONIS

Christiano Principi Anhaltino. etc.

SAnguine Anhaltino saluo, omnia salua fatebor,
Quae sunt Romano regna sub imperio.


page 820, image: delc0820

De eodem,

Christiani laudes noster contexere Apollo
Dum cupit, obruitur materiae pelago.

In filium Melissi.

Dum parit Aemilia, atque virili prole Melissum
Esse facit patrem; talibus orsa sonis
Aeneadum genitrix, Venus alma resoluit: Adonis
Quod mihi, Calliopae hoc iste puellus erit,

Iano Grutero. Lipsia viso.

Sic datur: et Genio magnum ingenioque Gruterum
Alloquor, et dextrae necto viri ipse meam,
O mihi Cretaea gemma, puroque, lapillo
Signandam hanc heram candidulumque diem!
Dii mihi, Dii restes, et vos fulgentia caeli
Sidera! prae luce hac non mihi grata mage.
Non qua laetus ago cari natale parentis
Festum et laetitiis atque ioc s operor.
Nedum ipsa in puris mihi quae fuit vitima cunis.
Et matrem niveis exhilaranit equis.
Hocego (quam dudum fuerit mihivita superstes,
Atque lovis scribae fila mihiaequa trahent)
Lumine Caelitibus sacras operaboradaras,
Serta feram; haerebit pulchraque fronte rosa.
Insuper et mulsi cyatho tractabo Falerni,
Et pede pu sabo convenienter humum.
Sic fortunatam lucem celebrabo quot annis,
Atque Grutero octo continuabo scyphos.
Tu mihi tu interea divino nomine vates
Praebe teplacidum, mique Grutere fave.

Iohanni Posthio.

Posthi, pernicies morborum, et praedo peculii,
Quod sulcator aquae pallidus umbriferae
Praereptum toties ate sibi murmore rauco est
Conquestus quoties lintre pedem vacua
Rettulit, ha! Stygias, postquam concurrere ad undas,


page 821

Ex Nocte atque Herebo lanisicas pueras
Viderit; iratus tibi quod fataliafila
Rumpere, nolente hocre nequiere viris,
Sicest, ut docto recinisti in carmine, amores
Esse meos ipsa teste Pudicita,
In partem haut ullam lascivos, sive notari
Incestae hat dignos spurcitae maeculis.
Sed venturae etiam mequaerere munera famae
Dixisti, alliciis ebrio Acidaliis
In versu atque isto quondam vivacis abunde
Gloriolae pul hrum consulere in titulum.
Ad me haut turpis amor neque foedalibido Selinam
Iussit utaeternis eveherem alitibus
Laudum. usque aetherii stellata peratriagyri,
Qua sedet excelso luppiter insolio.
Nec tamen in numeris famam captare superbam
Heic volui, ut doctum cresceret inde mihi
Nomen et ad seros me gloria viva nepotes
Mitteret, in coetu nobilem Apollineo.
Sed, tibi quod fatear, rerum doctissime Posthi,
Carmina mi extorsit ista pudicus amor.
Haur secus in Flora quo uror, roseaque Selina.
Atque in succenso pinea taeda foco,
Cuius adhuc flammas nondum hoce corde calentes
Elui in assiduis perperno lacrumis
Quantumuis iaceam, atque oculi pluvio imbre fluentes
Semper in has curas flumina suppeditent.
Sed neque tantillum possint prodesse dolori heu!
Qui magis accreseit quo magis ipse queror.
Nempe aliquam in caussae partem heic fortuna reponit
Se dura, adversis quae me inimicitiis
Oppugnant; me irinulla auxiliae phalange
Quin videt adiutum. dexterioris Herae.
Outinam ô mea sors mihi pauxillum aequior esset,
Aque hac, aque illac parte minus quererer;


page 822, image: delc0822

Hinc mi etenim sed casta parens castaeque parentis
Idaliae in toto qui volat orbe puer,
Nanus adhuc, spirat sed nano in pectore magnum
Quiregem in penitus se illatebrare iecur.
Atque in eo claram quae lucem incendia fundant,
Fecere, heu cordi incendia saeva meo!
Prae quibus haut tristes poenas. et dira Promethei
Supp icia aeterno ad Caucasiam iecore
Repem seu verear fatalem Ixionis orbem,
Durave saevarum flagra pati Eumenidum.
O magnae ô nulli mortali e semine creto,
Quam mihi soli uni, notae in amore cruces!
Mirum est, me vitam protollere posse diem unam,
Perferre et tanto tanta dolore mala.
Sed quare im prudens non horam aut vilius hora
Momentum heic dixi proque die apposui?
Inde autem me paupertas traducit inertem;
Quam nis innumeros gens mea iactat avos.
Qui non facti Equites fortunae munere coeco;
Qucuc potest Leno nobilis esse modo.
Cui iuvenum in pestem turpi mercabilis aere
Vaenit, et in quaestu pro meretrice sedet
Uxor, honestacia iactura illustris acerba,
Sive sequens matris scmina Gnata suae.
Qui neque lucrosr sacro mercedis amore,
Trans mare sub coe o regna adiere alio.
Et ciram putius ventoso ponere Nereo
Vitam quam in campis Mars generose tui
Duxere haut laudi tamen esse sed esse lucello;
O merces hominum hac con ditione malas!
Sed mage amaverunt virtutem exten dere pulchris
Qui heroam factis militiae atque domi.
Quamvis haut ipsis semper responderit am plis
Foriuna heu! donis muneribusque potens.
Sed nimio ambiguis quae hinc indeque passibuserrat,


page 823

Et negat in quoquam certa manere loco;
Nî forte istorum subavaris incola tectis,
A se quos virtus vitrea in exsulium,
Sponre tamen iussit migrare, et quaerere nummos
Perfas perque nefas, magna per et sce tera.
Hei mihi nummorum quantum est, hoc tempore cuncta
Laudem et virtuti praecipere et generi!
Maiore in precio certe nummatus arator,
Quamvis ille idem cetera vappa suat:
Quam, qui lon gaeva serie tot honote potentes,
Tot virtute Equites mascula avos numerat,
Et super ipse suis natalibus adicitingens
Ac clarum in memori posteritate decns.
Tempora et ô mores! ima ad subsellia Equestris
Ordo sordescit; repit ad alra gravis
Aere manus corydonis, et ipsi multus hobetur,
Sed pro pter nummi dulcia commoda honos.
Eheu! quo miseti atque in quod pernenimus aevum?
Quae nos accipiunt tem pora? quinue homines?
Sedquid ego haec autemitolerando haecesse pericla
Devincenda reor. Tu bene, lane, vale.