July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

HERMANNI KIRCHNERI ANAGRAM.

Rudolphus II. Imperaor Romanus per anagram. Perplacidus heres, mundo ornatus murus,

ARmisonas occlude fores Germania iam.
Cedant pacisicae scuta cruenta togae:
Imperii sedet ad clauvin Numa pacis amros.
Amputat exortis litibus ille caput.
Praecavete pressis ne ignescant bella favillis,
In cineres ventum non sinit ire novum.
Primus, si qua trucis glicant incendia Martis,
Fundit aquam, primus qua datur aptat opem.
Praemonet in bello positum nihil esse salutis.
Atque sago pluris quamlibet esse togam.
Optimus est inquit, Patriae. Concordia, murus,
Robur ubi in motus arder abire perit.
Recta, Duces patriae, Patri parete monenti,


page 808, image: delc0808

Iungite concordes Pacis amore manus.
Intestina ferum est vires per vulnera labi.
Abstinet a membris qui sapit arma suis.
Propulsare foris grassante saeva Tyrannum
Virtus a proavis summa relicta fuit.
Illud, Caesar, agis qua fas est parte tueris
Pacem, quo fas est proelia iure geris.
Nec secus acmurum praestas te robore mundo,
Inque Saracenos fortia tela iacis.
Ignis et unda tibt caelestis militet opto,
Auxiliansque tuas audiat aura tubas.

Wolffgangus Elector Maguntinus, per anagram. Oculus agnorum; ut leges; non fugit.

NEmpe quod est oculus mernbrorum in mole egenda;
Est Ecclesiolae, qui bene ducit oves.
Agnorum est oculus, quem, quo vocat ille, sequantur
Agmina Christicolûm, necfugit ille Lupum.
Ut leges monuexe sacrae quas Pastor Olympi
Dixit, in officio perstar,, obitque vicem.
Sis VVolffgange oculus, Christique antistes oule
Maximus, imperii prima columna regas.
Nil facias, quod te Moenus fecisse queratur.
Legibus adversum Caesaris atque Dex.

Fridericus. Elector Palatinus. per anigram. Fides, ut ars in periculo claret.

CErnis ut in coecis scintillent astra tenebris,
Nox quo maior eo fax quoque maior erit.
Haud aliam induitur virtus Heroica lucem
Principis hoc vultu flammat amicta Fides.
Seu quos forsan Eris, (pestem Deus opprime) nimbos
Suscitet aut patrios vis qua fatiget agros:
Principis est animum populo praeferre fidelis
Atque minus solem quam ledamare solum.
Seu quae Chri tigenum quatiant freta turbine cymbam,
Emicat in mediis fluctibus alta Fides.


page 809

Tali. qui Patris ac Patrui vestigia calcas,
Illustras Reni numine regna tui.
Imperii pars summa tuis innixa lacertis
Snque fide recubat non titubante tua.
Undique bellorum nigrescunt omnia nube,
Spes est posse facem pellere quaeque tuam.
Intonet adversis armata procella periclis,
Sit tua tum populis Lux, Friderice, fides.
Nomnis (expressum placeat) virtutibus imple
Omen et hoc vitae Symbolon esto tuae.

Wihelmus Lantgravius Hassia, per anagram. Atlas Germaniae, huius illius usu.

ELevat aethereos Atlas fortissimus orbes:
Huius at inferius quis tenet orbis opus?
Occubuit (dolor) occubuit. Caput altius illud,
In quo Teutonidum prima columna stetit.
Solus Atlas Guilielmus erat, dum vita manebat,
Carticus hoc maior pectore nemo fuit.
Ille sui Zalomon velut alter sloruit aevi,
Tellus non habuit Marte nec arte parem.
Teste loquor caelo quod pectore prenderat alto,
Nunc tenet, et notans incolit ante domos.
Saecula maiorem numquam videre ruinam,
Contremete imperii visa cacumina erant.
Sed tamen aeternum Caput hoc vixisse iuvabit,
Ex illo ructus postera secla legent.
Luxit utex illo capiant lustra omnia Lucem,
Felix, qui vivis mortuus usuierit.

Simon Comes de Lippia, per anagram. Mens piide caelo micas.

ECaelo venisse Comes pie, diceris alto:
Non vigor humanus creditur esse tuus.
Mens pia mens cunctis donis instructa Mineruae,
Mens Solomonaeis doctior unalibris.
Mens nec pressa nimis, mens nec nimis arduanulli


page 810, image: delc0810

Mens gravis; e caelo mens niter, hercle, tua.
Sit nutrita tuo schola testis lacte sit aedes
Mens tua quos fructus fecerit illa pios.
Aencas legitur Phrygiae mens esse vocatus,
Te mentem imperii dicet Apollo meus.

Eitelius a Berlipsch per anagram. Et hic vera seps belli.

SParta fuit quondam nultis circumdata muris,
Sparta tamen nulla fractior urbe fuit.
Causam, cur pateant sine vallo tecta, roganti,
Sunt ait hic aliquis, moenia nostra viri.
Laudo probe dictumiquid prodest fossa, quid agger,
Ni sint, qui hoc ipsum contueantur opus.
Sparta velut munita viris sic Hassia vires
In validis positas gaudet habere viris.
Illa quidem tanto est belli munimine septa,
Quantum vix toto Mars cous orbe videt.
Viva tamen superant heroum robora molem,
Quos, Berlipsiades, tu caput inter agis.
Martius Hactiaci custodis arma Leonia,
Seps equidem belli diceris omen habes.
Invictam aggeribus munis sublimibus arcem;
Stat tibi, sed maius pectorisagger, opus,
Plutima quod virtus, et magn sceientia vallat,
Adiuvat et Clypeus Palladis armaruna.

Ioannes a Dalvvig, per metagram. In nova laude agis.

UT muros alii patrios tu iura tueris,
Nec minus heroum pectore munus obis.
Ante carere quennt cultae legionibus urbes,
Stare sacra possit quam sine lege domus.
Ergo tuum tanto nomen praelustrius audit
Quando Marte fero pax bona pluris erit,
Te Themis alta suo solio graviore locavit,
Iuris ut arbitrio civica bella regas.


page 811

Dignior haud poterat tantam conscendere sedem,
Tu velut Hasiadum Papinianus eris.
Quippelicet videas instare pericla securis,
Iustam securo non minus ore feras.
Priscolicet curanulis virtus sublimibus exstet,
Et vetas ex proavis stet tibi stirpis honos:
Altior illa tumen nova laus ostendat aristas,
In qua iustiriae nunc nove praesis agis.

Reinhardus a Baumbach anagram. Mens huic haud Barbara.

SI non tam genus et maiorum linea lumen,
Propria quam virtus nobilitatis alit:
Quid veterum frustra iacta bunt Arcades ortum
Anteferunt cunas qui tibi Luna suasi
Viros non veteres sequitur decorata cicadas.
Ex animo precium se veneranris habet
Ducat ab laperoquamvis Centaurus honorem
Stirpisiquod trader hinebarbarus ipse decus?
Nobilras ex mente suam cuiusque lucernam
Haurit et ingenium nobile quemque beat.
Quale tuum Reinharde caput se nubibus effert,
Virtures animo nobilitante tuas.
Mens tua consilia quid possit florida dandis,
Heroisi possem dicere teste domo.
Cui tua mille fides exemplis praestita constat,
Quae nilbarbariae nii feritatis habet.
Baum bachii generis ramiun te iure vocabo,
Qui velut ad riguas suavis es arbor avas?

Henrius Canisius per angram. En hic in iore Cassius.

CAssius antiquum civili lumen in arte,
Floruit Ausenii gloria prima fori.
Non illo gravior quis quam fuit arbiter aequi,
Intrepido iustum dixerat ore reis.


page 812, image: delc0812

Cassius Hassiadum tu iure vocere, Canisi,
Quorum cancellos maximus arte regis.
Ut canis a domino formidat abire fidelis,
Sic tua principibus perplacet una fides.
Ut canis ignotum latrans aspellit et hostem,
Haud secus excubias iuris in arce tenes.
Ut canis agnatos affentans ambit heriles,
Sic tu iustiriae proximiora foves.

David Lucanus anagram. Unus ad lucida.

LVcebas dum vita fuit qua dignus in aevum,
Lucebas anuni mille Lucerna bonis.
Luce peregisti res dignas Marte secundo:
Luce peregisti digna sed arte magis.
Luce peregisti res dignas Consul in aulis,
Luce peregisti plurima digna domi.
Luce peregisti res dignas Caesate coram,
Legati quoties munere functus eras.
Luce petegisti pes dignas principe coram
Liligeroistu puit purpura voce tua.
Egisti vitam civili pace lerenam:
Mors suit in vera luce serena tua.
Scilicet unus eras adlucida quaelibet ortus,
Qui nenc aeternae lucis honore nites.

Fridericus a Weihe anagram. Vi fidei vere charus.

SVmma viri virtus, duce qua conscendituraether,
Fixa est in vera relligione Fides.
Summa viri virtus duce qua quaeruntur honores:
Ett vera constans integritate Fides.
Illa locat coeio, locat haec te principis aula,
Et procerum primumte Friderice, facit.
Utraque te populis, diis te facit utraque charum,
Ut fidei poteris esse quod esse voles.


page 813

Aula forum, commune bonum, respublica Christi,
Quaeritaditque tuam laurdat amatque Fidem.
Virtutes complexa fides simul exserit omnes,
Quae caput extollunt nobilitate tuum.
Cellica consiliis quaesi caelica floreat aula,
Quorum te promo copia, VVeihe, fluit.

Laurentius Lucanus anagram. Unius sat Lucernula.

SVccedunt aliis velutaltera sidera lapsis:
Haec cadit: illa redit stella, vicesque capit:
Non secus humani generis ludibria fatum
Commovet, ac ortus interitusque regit.
Hic perit: ille redit; casumque rependit adempti,
Acceditque, novam de praeeunte facem.
Quodloquor, hoc ipsum tu clarius exprimis: unus
Qui superes fratri lux genuina tuo.
Quamvis sint alii non igne minore corusci,
Magnaque sit generis spes oriunda tui:
Unius ecce. tamen satis illa lucernula stirpis
Qui vetus in cineres lumen adite vetat.
Unius illa satis. lucem quae rebus Herolsi
Suppetit, et sacro consulit aepta pedo.

Hermanus Vulteius Wetteranus anagram. En tu sat unus huius terrae lumen.

SVfficit umbriferis pellendis noctibus una,
Quae reliquas orto fax premit ore faces:
Qua patet Oceanus veros serit illa colores:
Non opus est opera, Pallida Luna, tua
Una diem revocat nubes pellunturab una:
Non, Vulteie tuum lumen in arte minus.
Solus habes Solem, qui cuncta crepuscla serenat:
Quo schola quo rutilat curia solus habes.
Romana de gente tuum puto nomen obortum:
Sed magis ingenli semina credo tui:


page 814, image: delc0814

Nasicam merito te Cattica terra vocabit:
In qua tu iuris lampada iure tenes.

Ioannes Guulsius, anagram. Vivus Galeni fons.

PRincipis Aesclapi medicorum maxime Gunlsi,
Quam tibi conveniens nominis omen habes?
Nempe qued es latet, ecce tuo sub nomine pressum,
Nil de te dictum verius esse queat.
Fons fivix ex docta tibi vivus mente Galeni,
Atque aegris medicae pharmaca fundit opis.
Attes cuius habes, habeas precorillius annos:
Tuque laboranti sit tibi spese; Deus.

Ioanes Hartmannus, per aragram. Ars sane non huminat.

AT quid humi vulgus caelestes deprimis artes?
Ars poterit numquam serpere prorsus humi,
Enatat et caelum pennis subilimius mtrat,
Cultoremque tui summa per astra vehit.
Nam ques praecipuos ars non aspiret honores
Quae otuit superas scandere prima domos?
Illane vefrat humum. celeres quae porrigit alas,
Tangere quis animus sidera celia potesi?
Artem. Hartm anne tuam mecum aquis laudibus effers;
Illa meum dicis, sustulit alta caput.

Regner Sixtinus per anagram. Ingens flux XIT.

QUalem Reinerium, quem bartolus audiit olim,
In cathedra Themidis fama iterisse refert,
Talem Regnerium Lani stupuere docentem
Pulpita, quem Moeni nunc quoque ripa stupet,
Ingens ingenio, doctrina ingentior, unus
Plus quam sex alii regnat in arte sua.
Ipsa virum. quoties civilia surgit in arma,
Admirata Themis, talia voce dedit:


page 815

A regnando tuum non frustra nomen adepte,
Vexillum regni iure teneto mei.

Melchior, Iunius, anagram. Huic uni mel oris.

MEl quod apis fertur puero donasse Platoni,
In labiis Iunii verius illud erit.
Mel quo Stesichorum referunt lactasse Camene
In labiis unitverius illuderit.
Fons Kenophontaeae paulisper cede medullae.
In labiis tanii maximus ille favus,
Cede Perielaeis Pitho suffulta cothurnis,
In labiis lunsi Tulla Suada viget.

Ioannes Piscator, per anagram. Corona Sapientis.

AVreolum tripodem dignum sapientis honore,
Socrate condignum quisque putabat opus.
Dignum non alter te dicimus esse Corona,
Si cui sit Sophiae danda corona Sopho.
Quotquot in Oceano divina scientia vasto
Occulit, exhausstas percipit unus opes.

Iustus Schneidevvind anagram. Hinc et inde tuus visus.

UT nunc sunt mores et persida tempora frontem
Non satis est vigiles semper habere faces,
Praestat in occipitis specula consisterelumen,
Ut cursus, varios ante retroque notes.
Praestar et in manibus cautas gestaresenestras;
Tantas insidias quiliber Argus habet.
Omnia lustrantem praestat prudentia solem;
Haec oculos lanicuncta entis habet.
Tu quales, Schneidvvinde, tenes in rebus alacres,
Multa foris peragens, publica multa domi.
Hinc ac inde tuus vigilat super omnia visus,
Et comes est comiti, qua via tuta, tuo.


page 816, image: delc0816

Daniel Schnidevvint, per anagram. Decus nihil vani tenet.

LAna capit facilem, capit improba purpura fucum,
Multaque sub ficto vana colore rubent.
Ignorat pigmenta decus, cui conscia virtus,
In sese vani nil decus illud habet.
Pharmaca contemnit Daniel curantia formam,
Curatisque aliis pulchrior unus erat.
Tu mihi non alius Daniel, Schneitvvinte, videris,
Quae loquor, exemplis mille probata, loquor.
Praefers fronte decus verae virtutis aperta,
Inque tuis rebus nil simulanteragis.
Praestanti Pyladem tu praestas certus Orestem:
In vita est vani nil ut in arte tua.

Ioannes Beuteferingius, per metagram. A te bonus signifer veniet.

REfert ô multum, refert habuisse magistrum,
Qui do cuit numquam reicienda, bonum.
Phoenix talis erat, quo Signifer ortus Achilles:
Tale Magisterium, Beureferinge, tuum.
Signa boni referunt, tua quondam signa secuti:
Inque meo primum munere munus habe.

Iussus Ritterus, per anagram. Strues virtutis.

VIrtutes equitem faciunt auroque coronant:
In strue virtutis maxima quaeque struis.
Hoe facis et nihil virtute bonoque recedis,
Iuste, ac iustitiae munera rectus obis.

Ioannes Faber, per anagram. A fine res bona.

REs a fine bono bona quaevis gesta vocetur.
Felix ad metam qui regis omne bonam.
Nec forceps poterit fabrum nec fallere dextra,
In studio sinis quem bona quoque trahit.


page 817

Hunc tu principibus Cattûm praefecte docendis,
Propositum finem sedulitatis habes.

Erasmus Mauritius, per anagram. A Musis mera virtus.

PIngere. Mauriti melius non quiret Apelles
Effigiem filo conveniente tuam.
Exprimit hoc adeo vivos anagramma colores,
Notificant pectus quisatis omne tuum.
O Musis merito nostris peramabile nomen,
In quo Musarum gleria tantalaret!
Omagis his illud semper per amabile pectus,
In quo Musarum gratia tota viget?
Virgo virum triplici Magdburgica cinge corona.
Virtutum radiis ommibus illenitet.

Fridercus Sac, per anagram. Circa res fidus.

PRima viri virtus qui vere nobilis audit,
In omnibus rebus constans Fidelitas.
Grata Deo virtus? dominus gratissima virtus:
In omnibus rebus constans Fidelitas
Summa tui virtus animi, Friderice per omen
Expressa nominis tui Fidelitas.

Ericus a Wornstet, per anagram Virtures sunt carae.

VIrtus nobilium thesaurus et voto cunctis
(Cuncta illi cedunt) anteferenda boris.
Hane. Erice colisidonis hanc on nibus unam
Prafers? haecgeneris summa corona tui.

Ioanne a Linsingen, per metagram. Nihil non sani agens.

LAus patre digno tuo rexit qui principis aulam,
Qu mmelior vitae fama superstes agit.
Nec minus haec tanti terato digna parentis,
In cuius laudes surgis avitus honos.


page 818, image: delc0818

Quicquid agis, sanum facis hoc atque utile cunctis:
Et facis erecto pectore, quicquid agis.

Cunradius ab Adelcuessen, per anagram. Ab laude vernans decuses.

QUallia vere novo tempe pulcherrima vernant:
Iucundae violae progrediuntur humo.
Tale, vigens Cunrade decus plenum artis, et omnis
Plenum virtutis cuncta beantis habes.

Casparus VVrede, per anagram. A re usurpa decus.

ARe nobilitas est a virtute parata:
Hanc avus hanc abavus rem peperere tibi.
Hanc VURede amplisicas hanc rem te compare servas:
Et decus usurpas, laus nova, prisca, tuum.

Cunradus Diedem Furstenstein, per anagram. Virtus reddens in fine secundat.

DEseruit numquam virtus amplexa colentem:
Reddit in optato praemia fine sua.
Illius amplexu numquam divellere. Diede,
Virtutis fructum fine beatus habe.

Ioannes a Schvvicheli, per anagram. Colens avita vinces.

SAnguinis antiqui recolens vestigia vinces:
Vinces, in summis sint ut avita iugis.
Culmina maiorum cuivis malora patescunt:
Praeterikos alacris gloria vincit avos.
Niteris, et proauûm nullo minor ardua calcas:
Victorio: superas ardua: Victoriô.

Burearius Lucanus, per anagram. Ars ut Carbunculus.

EX setit in tenebris tutilum carbunculus ignem,
Inque superfusis fulget et ardet aquis.
Affunditque animo depulsa nube vigorem,
Tristitias abigit laetitiasque creat.


page 819

Non minor ingenua florescit abarte potestas:
Quae vetet in tenebris quemque iacere suis.
Ite procul nebulae tempestatesque malignae,
Anchora quam virtus fundat, abundat ope.
Ad Gades inbearfugere, extremasque Moluceas,
Ars habet hospitium praesidiumque suum.
Cum Siculo perdam quam vis bona concta tyranno,
Artis perfugium dulce Corinthus erit.

Paulus Latermanus, per anagram. Tu usu mella parans.

PEr thyma qualis Apis stipan di mellis avara,
Aestuat Hyblaeo vix satianda iugo.
Tale tuum studium rapitur per culmina rerum,
Paule sacraeque omnes Palladishaurit opes.
Qulequid divini fastigia summa Platonis,
Quiequid haber Stagrae civis, et illud habes.
Ianus in historiae foribus mihistare videris:
Temporis egressus introitusque doces.
Nec te iuridici trahit ignorantia Pauli,
Cum Paulo nodos soluere, Paule, potes.
Sive tuum malis de Paulo ducere nomen
Tarsensievius mellea scripta bibis.
Felix ingenium studiis quod in omnibus herbam
(Musa caput lauru triplice cinge) refert.
Nempe lavant alii lateres in rebus inanes,
Tu sed opus lateres efficis esse tuos.