GROBIANUS, ET Grobiana, De MORUM SIMPLICITATE LIBRI TRES. - In gratiam omnium Rusticitatis amantium conscripti, Per FRIDERICUM DEDEKINDUM. Iam denuo ab Autore emendati, et plerisque in locis cum praeceptis tum exemplis aucti.
SImplicitas veterum ioculari carmine morum
Redditam Aonios estque redacta modos.
Et liber hic vitae praeceptis fertilis, ecce
Vernat ut Hyblaeis Daedala terra rosis.
Pone supercilium facilis, durumque rigorem,
Carmina quisquis ad haec pauca legenda venis.
Non semper tristi ducit sua tempora vultis
Prudens, sed curas temperat ipse iocis.
Nec pluviae semper stillant, sed solibus aether
Aestuat interdum, lucidaque astra micant.
Dulcia sic miscent austero sacchara Baccho,
Illa vetus faciunt suavius esse merum.
Quid rigida duros imitaris fronte Catones?
Nec tibi quae non sunt scripta severa placent.
Istaque contemnis ceu frivola, resque videtur
Utilis his adeo nulla subesse locis.
Falleris, et quae sunt nondum ubi cognita, damnas,
Iudiciique fuit regula curva tui.
Nam rigidis maior quo gratia legibus esset,
Tecta sub his ludis seria multa legas.
Perlege, perlectus precium liber ipse rependet,
Et disces mores per ioca laeta bonos.
Fruere, et vale.
OPTO tibi quantam virtute merere salutem,
O mihi non multos inter amate Simon.
Pauca loquar tecum: quae multa negotia tractas,
Te mihi dicturo multa, vacare vetant.
Quae modo nostra libris cantarat [Reg: cantaverat] Musa duobus
Carmina, de vitae simplicitate rudis.
Illa sub incudem tibi iam revocata refinxit
Pieris, et triplici protulit aucta libro.
Iamque iterum totum (faveat fortuna) per orbem
Auspicio Bingi mittimus illa tuo.
Ergo quid intendam nugis iuvenilibus, audi,
Consilii ut ratio sit tibi nota mei.
Carpimus indecores ioculari carmine mores,
Et vetus antiquae simplicitatis [(transcriber); sic: simplicitasis] opus.
Si meus hic hominum fuerit liber utilis ulli,
Corrigat ut mores doctior inde suos.
Utque velit tandem vitae damnare prioris,
Rustica quae solitus facta patrare fuit.
Nil moror ulterius, metam obtinuisse videbor,
Quae fuerat cursu meta petita meo.
Vix tamen eventus adeo sperare secundos,
Cum mala sim nimium tempora nostra, licet:
Sperantem terrent magnorum exempla virorum,
Qui celebres magno sunt in honore viri.
Quid memorem multa clarum virtute Platonem?
Quosque vehit celebri Graecia laude sophos?
Nonne hominum frustra tentarunt flectere mores?
Et placida mentes arte domare feras?
Scriptores nihilo plus profecere Latini,
Cura quibus populos magna docere fuit.
Tullius officium Romano tradidit orbi,
Quod deceat iuvenes, quod deceatque senes.
Quid tamen est scriptis adeo praestantibus actum?
Quis minus est hominum quam fuit ante ferox?
Utile formandis puerorum moribus, istis
Temporibus scripsit Roterodamus opus.
Quae tamen utilitas hoc digna labore secuta est?
Consilium vitae quis melioris init?
Exiguum certe numerum, qui talia curet,
Cernimus: in vitium ceterae turba ruit.
Nil ego nunc delicta queror vulgaria vitae,
Quae veniunt quavis multa videnda die.
Quae quia momenti vix sunt alicuius, honestis
Illa, nec adversor, dissimulare licet.
At videas multos (hominum modo respice mores)
Qui superent omnem rusticitate modum.
Sive famem contra saevam data fercula sumant,
Sive rigem poto guttura sicca mero.
Nec se respiciunt, et quonam fine creati
Sint homines, ullo non meminere modo.
Nil iuvat aetherea traxisse ab origine mentem,
Et ratio turpi victa furore tacet [(reading uncertain: erased, iacet also possible)] .
Barbarico vivunt crudarum more ferarum,
Quoque vocat veniris caeca libido ruunt.
Immodice praeter quam corporis exigit usus,
Distendunt variis viscera laxa cibis.
Poculaque in bibulum confundunt plurima ventrem,
Tum quoque cum potos non sitis ulla premit.
Nec satis est adeo petulanter rebus abuti,
Cunctaque per lautam mittere parta gulam.
quin etiam lactant va crimina turpiter, atque
Ob sua laudari facta pudenda volunt.
Hoc vitium longae iam consuetudinis usus
Comprobat, et magnum non sinit esse scelus.
Scilicet hoc homines pacto praecepta sequuntur,
Quae, ratio vitae quaesit honesta, docent.
Cur tamen et morum feritas manet omnis in illis?
Tot monitis adeo proficiturque nihil?
Lenibus admoneas aliquem de crimine verbis,
Et placide, melius vivat ut ille, roges:
Ceu facias ludos ridebit suaviter, et te
Delusum frustra dicere multa sinet.
Sin facinus verbis aliquod gravioribus ausis;
Carpere, quod fieri non decuisse vides:
Incurres odium, rigidusque vocabere censor,
Nullaque erit merito gratia parta tuo.
Atque ita iam nemo sequitur meliora docentem,
Ingenioque libet vivere cuique suo.
Sic homines vanum docti sumpsere laborem,
Nilque tot egregiis obtinuere libris.
Non tamen exemplis ego iam deterreor illis,
Quemque scopum multi non tetigere, peto.
Postque tot insignes arte ingenioque Magistros,
Qui deceant mores quenque, docere paro.
Forsitan illud agens temerarius esse videbor,
Pectore fallaces spesque fovere meo.
Sed sperare libet, meliori sidere forsan
Quam reliquis, coeptum iam mihi surgat opus.
Non simili vultu locuples hera respicit omnes,
Quod negat huic, illi saepius illa dedit.
Quis scit an huic merces respondeat ulla labori?
Et valeam voti compos abire mei?
Fortunam experiar, quid enim tentare nocebit?
Fors aderit coeptis aequus Apollo meis.
Ut nihil obtineam, facilis iactura laboris
Illius, hoc carmen quo mihi constat, erit.
Sed quia praeceptis rigidis nihil hactenus actum est,
Quae fieri semper nil nisi honesta iubent:
Tramite diverso metam contingere eandem
Experiar, tritas nec sequar ante vias.
Cunctaque iam fieri passim sine more iubebo,
Turpia quae factu, qui sapit, esse videt.
Ante suos oculos agrestia quisque videbit,
Ingenuos mores quae male, facta, decent.
Forsitan illa videns, vitam emendare priorem,
Barbariemque animi ponere quisque volet.
Vix queat hoc alia vitium ratione levari,
Sensibilis cuius desiit esse dolor.
Altius in nostris radices moribus egit,
Quam facili tolli rursus ut arte queat.
Non tamen auxilium modo desperabimus omne,
Una etiam dandae cum via restet opis,
Nil prohibere iuvat: forsan iussisse iuvabit,
In vetitum semper turba parata sumus.
Desperata salus aliquando est causa salutis,
Quodque minus credas posse iuvare, iuvat.
Nonne vides, dubio medicus succurrere morbo,
Cum nequit, et superat, pharmaca sana, malum:
Ut varias animum solertem vertat in artes,
Aegrotum, docta curet ut ille manu.
Pharmaca nunc nimios lenit per amica dolores,
Vulnera nunc acri pulvere sparsa ligat.
Saepe ferus membrum secat immedicabile ferro,
Saepius admotis ignibus urit idem.
Accidit et morbo superante Machaonis artem,
Ut medici nulla sentiat aeger opem.
Ille quidem calidas medicamina habentia vires,
Miscet, et aegrotum sumere multa iubet.
Nil tamen hac usquam, tentet licet omnia, cura
Obtinet, et docta plus valet arte malum.
Ergo suam vertens mox in contraria mentem,
Antidoto morbum frigus habente petit:
Et misero quam non licuit sperare salutem,
Hac demum felix arte sine arte tulit.
Sic ego cum videam praecepta salubria morum
Nil agere, et monitus commoda nulla sequi:
Quae fuerant facienda veto, fugiendaque mando,
Ut doceam gestus foeda per acta bonos.
Forsitan haec aliquis iocularia scripta revolvens,
His speculum vitae cernet inesse suae:
Et tacita culpa, nulloque monente rubescet,
Et fugiet post hac turpe quod esse videt.
Qui tamen in speculo te contemplaberis isto,
Verbaque multa tuis moribus apta leges.
Ne mihi, neve meo precor indignere libello,
Iusta nec est irae causa futura tuae.
Non mihi propositum fuit hic per stringere quenquam,
Degeneres mores carpere fervor erat.
Sin fuerit qui se prae multis esse notatum
Credet, et indigne verba iocosa feret.
Noverit hac ipsa lese ratione mereri,
Iam reus ut possit rusticitatis agi.
Hoc metuens, irae moderare calentis habenas,
Quisquis ad haec unquam scripta legenda venis.
Forsitan et tetricos offendent ista Catones,
Carmina de morum quae feritate damus.
Meque librumque meum censura gravabit iniquae,
Et scelus hoc scripto grande patrasse ferar.
Nam vereor certe non nullos esse futuros,
Qui studium damnent consiliumque meum.
Meque putent hominum sanctos corrumpere mores,
Nec facienda ullo facta docere modo.
Et fateor, possum mala facta docere, videri,
Sponteque currenti subdere calcar equo.
Qui tamen et nostri naturam inspexerit aevi,
Iudicium, reor, est vix habiturus idem.
Et nihil hac cernet metuendum parte pericli,
Nec mea cum damno carmina posse legi.
Nam nihil est, quisquam quod nostris moribus addat,
Rusticitas summum iam tenet ante locum.
Omnia quae possum scribi, plerique magistro
Turpia iam, nullo facta docente tenent,
Et faciunt ultro, laudemque in crimine quaerunt,
Et quibus ipsorum vita probetur, habent.
Nil equidem scripsi, factum quin ante notarim, et
Nascitur e gestis hoc mihi rebus opus.
Quae tenuere prius quam scriberet ullus, an illae
Versibus e nostris discere velle putas?
An fieri quenquam peiorem posse putabis,
Ingenio qui non ad mala promptus erat?
Ergo mihi certum est, nihil hac me parte mereri,
Cur reus inductae rusticitatis agar.
Si prorsum nulli (multis prodesse volebam)
Non labor hic ulli noster obesse potest.
Et mea propositi mens est sibi conscia recti,
Nilque rudis vulgi scommata salsa timet.
His redeo dictis ad te clarissime Bingi,
Tu mihi pro multis unus amicus eris.
Tu mea quo solitus iuvenilia respice vultu
Carmina, et autori, quod facis, usque fave.
Suscipe tutelam promptus librique meique,
Subque tuo hoc tutum nomine carmen eat.
Dira venenatae contra convitia linguae,
Ludicra praesidio protege nostra tuo.
Quid moror? hunc totum, quantus sit cumque libellum
Accipe, subque tua nunc agat ille manu.
Si monitus ullos tibi praeteriisse videbor,
(Non ego me paucos praeteriisse puto)
Ipse tuo arbitrio supple: ius carminis huius
Omne, sed o tantum suscipe, solus habe.
Si qua videbuntur nostro superesse labori.
Arbitrio sapiens omnia deme tuo.
Denique ceu censor capite, in quocumque repones,
Qui facient nostro facta notata libro.
Atque ita nos, regno cum sis dignissimus illo,
Tradimus haec manibus sceptra tenenda tuis,
Subicimusque tuis moderandos legibus omnes,
Quotquot opus veteris simplicitatis amant.
Ecce tuum imperium terris dominatur et undis,
Regnaque sunt regno cuncta minor a tuo.
Quod mihi tam magno reddis pro munere munus?
Sim tuus, id magni muneris instar erit.
Meque tuere tuum, coeptoque favore merentem
Prosequere, et rebus fautor adesto meis.
En ego si (quod agis) me delectaris amico,
Pro tibi tam prompto pectore, gratus ero.
Atque aliud, faveant felicia numina tantum,
Aggrediar quondam te duce maius opus.
Interea, quoniam longo es dignissimus aevo,
Multa, sed o felix, saecula vive. Vale.