HOc duce te Bingi tandem superavimus aequor,
Te lacerae dextram subiciente rati.
Non ego me vasto temere committere ponto,
Et maris insani fluctibus ausus eram.
Sed tua me pietas animavit, et absque timore
Fortiter insolitas iussit inire vias.
Tuque dabas ventos bonus in mea vela secundos,
Ut faceret cursum nostra carina suum.
Nunc tenet optatos longo sibi tempore portus
Puppis, et emensis tuta quiescit aquis.
Si fuit infelix nostrae via trita Celoci,
Nec tenuit iustum quod decuisset iter:
Non tuus est nobis favor accusandus: et omnis
Ingenii certe culpa erit illa mei.
Qualicumque tamen portum ratione tenemus,
Una erat haec votis meta petita meis.
Ergo tibi navim servati et vela dicamus,
Accipe, nos fidei tradimus illa tuae.
Ut laceram a tumidis puppim defende procellis,
Laedere tempestas neu queat ulla, veta.
Nil etenim nobis litus tenuisse petitum
Proderit, et tantam continuasse viam:
Ni favor ille tuus vel nunc mea vela sequatur,
Et solitam nobis servet ut ante, fidem.
Saeva vel in portu submersos obruat unda,
Quae furit insanis exagitata Notis.
Tu potes incertam, velut anchora, sistere proram,
Eia age praesidio tuta sit illa tuo.
Suscipe tutelam nostri, clarissime Bingi,
Carminis, et curam quam potes huius habe.
Sique tibi studium saltem laudabitur istud,
Spes animum reliquis posse placere subit.
Forsitan exigua est in carmine gratia nostro,
Et minus urbani Musa leporis habet.
Et veniet cupido lectori parva voluptas,
Dulcia qui tantum scripta legenda putat.
Heu mihi si multis etiam fastidia surgent,
Quod videant tenui carmina facta stylo,
Ergo mei studium damnabitur omne laboris?
Irritaque est operae cura futura meae?
Polliceor meliora mihi: quia taedia quanquam
Ex isto multi carmine multa ferent.
Spero tamen paucos saltem, quibus ista probetur
Musa, fore: et paucis me placuisse, satest.
Nil opus hoc, lautas bene quod demulceat aures,
Quodque animi curas pellere possit, habet.
Non tamen omnino, nisi me sententia fallit,
Utilitas nostri nulla laboris erit.
Pinximus agrestes agresti carmine mores,
Propositos oculis grex studiose tuis.
Vidimus a multis fieri, quae scripsimus, ipsi:
Multa notata alio sunt referente mihi.
Multa etiam (qui enim pude at me vera fateri?)
Ipse mea admisi rustica facta manu.
Nec nisi, cuius erat nobis bene cognitus usus,
Scripsimus hic ullum simplicitatis opus.
Qui leget haec (si quis tamen esse legenda putabit)
Quisquis erit, fructus non feret inde nihil.
Inveniet saltem dictum factumue vel unum,
Depictos mores quo putet esse suos.
Cumque leget, tacito morsu sua facta notari
Rustica, quae solitus facta patrare fuit:
Protinus ingenuas maculabit purpura malas,
Is color in tacita fronte pudoris erit.
Neu sit opus simili post illa rubescere culpa,
Instituet vitam cautius ille suam.
Et quia ridenti nos hic perstrinximus ore,
Quae sunt iudicio rustica visa meo:
Certe aliquis nobis isto pro carmine grates
(Quod puto sedulitas nostra meretur) aget
Qui tamen ista mihi scribendi causa fuisti,
Cuius et auspicio coepimus illud opus:
Tu populi Bingi eam abere plurimus ore,
Et tua qui taceat nomina nullus erit.
Pro se quisque volet meritas tibi dicere grates,
Cum sciet hoc carmen muneris esse tui,
Et merito feret acceptum tibi, si quid in illo,
Quod sibi proficuum iudicet ullus erit.
Nanque ubi ieiunos dubitabam emittere versus,
Fuderat incompto quos mea Musa stylo ,
Auribus indignos doctis quos esse videbam,
Quod male et invito facti Helicone forent:
Bingius hortator veniens, audere timentem
Iussit, et ingratum ponere corde metum.
Emissumque domo tandem vulgare poema,
Quod queat a multis non sine fruge legi.
Illius hortatus ego iudiciumque sequutus,
Hoc patior vulgi carmen adire manus.
Has igitur quisquam vita de simplice nugas
Si leget, et senium si liber iste feret:
Bingius aeternum quoque nomen habebit in illo:
Nullaque posteritas immemor eius erit.
Illius hoc virtus bonitasque innata meretur,
Inclita ne domino fama cadente cadat.
Nam bonus Aonias humana fronte sorores
Respicit, et sacrum diligit ille chorum.
Castraque Pieridum iuvenes Phoebique secutos
Promovet, et promptam fert miseratus opem.
Heu mihi quam paucos sacri qui numina montis
Castalidas, curent saecula nostra vident.
Quisque aliis animum mavult intendere rebus,
Et studium quavis ponere in arte suum.
Divitias quaerunt, quantis rex Lydius olim
Incolumi regno stante superbus erat.
Propositus toti scopus est ditescere vitae,
Quaerereque immensus quas habet orbis opes,
Saepius ergo ruunt acti per fasque nefasque,
Quo furor et Pluti dira cupido vocat.
Interea divae, quae sacrum Helicona frequentant,
Heu dolor indecores et sine honore iacent.
Tu tamen has Bingi spretas sine honore iacere
Non sinis, et nulla non pietate levas.
Prosequeris doctos, quia doctus es ipse, favore,
Et quacumque potes parte iuvare iuvas.
Perge bonis semper, quod agis, perge esse benignus,
Et studia auxilio profer honesta tuo.
Hinc tua venturo pietas celebrabitur aevo,
Nominis et perpes fama futura tui est.
Vix alias melius decus immor tale per artes
Obtine as, nec laus plenior ulla venit.
Quam pia doctorum si sit tibi cura virorum,
Hactenus illorum ceu tibi cura fuit.
Vive diu nobis, nostrique exile laboris
Hoc studium vultu conveniente cape.
Si fuerit nostris conatibus aequus Apollo,
Plura feres, sed te carmina digna.
FINIS. FRANCOFORTI, Apud Haered. Chr. Egenolphi, Anno M. D. LVIII.