13 Februar 2004 Kim Barkowski
typed text - structural tagging complete - semantic tagging complete- Morpheus spell-check

DE MORUM SIMPLICITATE LIBER TERTIUS.


[Gap desc: illustration]

CAPUT I. De ordine huius libri, moribus in honesto convivio, edendis offis et cancris.

QUAE TIBI SCRIPTA dedi libris praecepta duobus
Hactenus, ingenio nil nocitura rudi:
Temporibus certis legique astricta videri,
Nec satis esse loco cuilibet apta, queant.
Nunc igitur tandem metis egressus iniquis,
Aequora per vento liberiore ferar.
Huc ades o Bingi, Phoebo gratissime Bingi,
Auspice quo populis ista legenda damus.
Huc ades, et mecum bonus hunc decurre laborem,
Tu mihi Pegasii numinis instar habes.
Tu potes et vento mea tendere vela secundo,
O saltem ingenio perge favere meo.


page 66a, image: s131

Hoc ego pauca loco praecepta prioribus addam,
Simplicibus quae sint non fugienda viris.
Sed mihi servandi ratio iam non erit ulla
Ordinis, ad leges nil facit ille meas.
Singula quo caecus dabit impetus ordine dicam,
Quae supra longum commemorare fuit.
Praebe iterum cupidas monitis sapientibus aures,
Quisquis es antiquae simplicitatis amans.
Accipe degendae quae norma sit optima vitae,
Non nimis hac fieri doctus in arte potes.
Multa etiam morum praescripta exempla videbis,
Quae brevis hic summo fine libellus habet.
Omnia te poterunt rudiorem reddere, si vis
Omnia non animo deficiente sequi.
Non eadem tamen esse aetatibus apta quibusuis
Arbitror, arbitrio dispice cuncta tuo.
Quae tibi convenient, hinc, cum res poscet, et illine
Accipiens, apta moribus ipse tuis.
Nilque tua referre putes, quo nomine, quas sine
Praescripta ob causas singula, quoce loco.
Quicquid erit quod posse tuis prodesse putabis
Moribus, ad vitae commoda flecte tuae.
Nil opus est alio cui subiciare magistro,
Te sequere, et parvo tempore doctor eris.
Iudicio stes ipse tuo, quia crimine ab omni,
Excusatus eris simplicitate tua.
Quis quis ad alterius placitum vult vivere demens
Est miser, et vitae nescius ipse suae.


page 66b, image: s132

Forsitan ad coenam venies novus hospes eandem,
Cum claris magnae laudis honore viris.
Iamque paratus erit locus in quo fercula sumas,
Lautaque propositis mensa onerata cibis,
Nulla sit ullius reverentia, non pudor ullus,
Crassus es, et loquitor quae tibi cumque placent.
Protinus et vanum de pectore pone timorem,
Carpe cibos, avida pocula sume manu.
Caelicaque argutis pulsa clamoribus astra,
Quodque tibi pulchrum cumque videtur age,
Scilicet ad mensas, interque calentia nullum
Vina, verecundis moribus esse decet.
Inde ubi sermones alii conferre benignos
Suaviter, et laetis mentibus esse volent:
Incipe de gravibus graviter contendere rebus,
Magnaque sublata praelia voce move.
Haec tibi magnificum res conciliabit honorem,
Mox et ob ingenium laude vehere tuum.
Atque aliis sapiens prae mille videberis unus,
Vix alia fieri clarior arte queas.
Sic etenim vino linguam faciente disertam,
Gratia dicenti maior inesse solet.
Iure coquus pingui perfusas adferet offas,
Quae poterunt stomacho forte placere tuo:
Arripe quod glabrum cochleare tibi esse videtur,
Iuraque mitte avidam primus in illa manum.
Moxque tuum esuriens offis ita pinguibus imple,
Ut capere ulterius nil cochleare queat,


page 67a, image: s133

Quod tibi sufficiat potes uno haurire labore:
Cur opus id demens saepe iterare velis?
Quae simul hausisti, simul ingere faucibus, atque
Tende tui buccas oris utrasque cibo.
Inde tamen salsas minus esse ubi senseris offas,
Id potes hac solers arte levare malum.
Vel totum apposito cochleare intinge salino,
Cum madidis plenum panibus illud erit.
Vel celerem protende manum, positoque timore
Urbanus digitis accipe quinque salem.
Nanque malum certe quaevis habet esca saporem,
Quae sale, rancorem non patiente, caret.
Sunt in delitiis cancri: si forsan et illos
Apponi mensae, te comedente, vides:
Exiguos aliis sine tu tenerosque placere,
Plus siquidem magni quod comedatur habent.
Non tamen esse bonos magnos reputaveris omnes,
Hoc signum fallax saepius esse solet.
Ergo bonos melius ne non dignoscere possis,
Hanc tibi, quae minime regula fallet, habe:
Inspice, sub cauda quibus ova latere videbis,
Illos ingenue dixeris esse probos.
Hos retinens comedas: ubi si non videris ova,
Tunc tibi suspectos protinus esse velim.
Suspectosque tibi vicino appone sodali,
Quodque tuo stomacho non placet, ille voret.
Vel mox inspectos in lancem reiice, ut illine
Arripias alium qui tibi cumque placet.


page 67b, image: s134

Nec retine quenquam nisi qui bonus esse videtur,
Multaque sub cauda qui gerit ova sua.
Utque vores totos subito non suadeo cancros.
Res nimium longam posceret illa moram.
Sufficiet me dium cancrorum exugere ventrem,
Et quae sub tergo testa repanda tegit.
Interea in mensa volo te seponere chelas,
Et quae de trunco cauda revulsa fuit.
Sic ubi iam nulli reliquis in lance supersunt,
Quas comedas chelas solus habere potes.
Hac aliis plures unus ratione vorabis,
Consilium ingenii non rudis illud erit.
Has expectantes ideo dixere, quod illas
Non, nisi cum reliquis nil modo restet, edant.
Hoc nuper quendam vidi quoque posse, sed unus
Qui mores illos non bene ferret, erat.
Ille, ut erat lepidus, factisque facetus et ore,
Vicino insidias non sine fraude struit.
Seponique ab eo cancrorum brachia cernens,
Protinus extensa corripit illa manu.
Et, quapropter ait non vescere partibus illis?
Has ego praecipuas rusticus esse putem.
Non equidem soleo contemnere brachia cancri,
Si tibi non visum est frangere, cede mihi.
Dixit, et extemplo praedam confregit, et edit,
Vicinoque nihil reddidit inde suo.
Tutius est igitur loculis imponere perae,
Una cum caudis brachia rapta suis.


page 68a, image: s135

Sic rapiet nemo, sed tu tibi solus habebis,
Atque domi et quando cumque libebit, edes.
Nec solum cancros sed quae tibi cumque placebunt,
Usibus ut serues illa memento tuis.
Si tuus id fieri non approbet invidus hospes,
Munera in aspectum cur ferat illa tuum?
Quis sapiens chari munus contemnat amici,
Quod facilis prompta porrigit ille manu?
Nulla meam subeat tam magna superbia mentem,
Quae iubeat chari spernere dona viri.
quin potius grato gaudens ego pectore sumam,
Quae quocumque mihi sumere iure licet.

CAPUT II. De egregiis bibendi rationibus, et de moribus in discessu observandis.

SAepe suis hospes convivis vina propinat,
Qualia de propria vinea vite dedit.
Si minus haec sentis generoso e palmite nata,
Atque ideo linguae non placitura tuae.
Protinus ingratum tolli tristemque liquorem,
Vinaque proponi nobiliora iube.
Quas etenim grates vili pro munere dicas?
Si data sint gratis vina bibenda tibi.
Sin volet expensis solvi data pocula numis,
Vina soluturo cur meliora neget?
An tibi quae magnis sudoribus aera parasti,
Acquisita malis artibus esse putat?


page 68b, image: s136

Si tamen ipse ullos ad prandia forte vocasti,
Sive domus ultro tecta adiere tui:
Callidus his quae sunt vilissima vina propina,
Quaeque nihil grati sumpta saporis habent.
Forsan erunt etiam promi meliora petentes,
Sed cave: morigerum talibus esse nocet.
Quis scit an et precio persolvere pocula iusto,
An potius gratis vina bibisse velint?
Magna rei vilis non est iactura, potesque
Exigni citius vincere damna mali.
Da meliora, bibent nimium sine fine modoque,
Tenuia da, cupient cuisque redire domum.
Pocula si cuiquam sitiens non parva propinas,
Quanta sitim poterant pellere sumpta bovi.
Ille tibi potans uno respondeat haustu,
Cessanti requiem non dabis ante viro.
Si negat esse sibi tantas in pocula vires,
Ut valeat tantos evacuare scyphos:
Multa recusanti pugnando fortius insta,
Et poteris voti compos abire tui.
Sin minus: et nullis clamoribus ille movetur,
Propositique tenax manserit usque sui:
Arripe de media spumantia pocula mensa,
Inque recusantis tota refunde sinum.
Crede mihi posthac tali discrimine cautus
Redditus, ad monitus non ita durus erit.
His ego me nuper quoque sum rationibus ultus,
Sumere vicino vina negante meo.


page 69a, image: s137

Et retuli viridem merita pro laude coronam,
Illa meae merces rusticitatis erat.
Post ubi iam cerebri sacram conscenderit arcem,
Quem genuit vini potio larga, vapor.
Linguaque iam blaesis titubaverit ebria verbis,
Perdideritque suum mens superata locum:
Tempus erit, laetam ridens exporrige frontem,
Et tua non dubiis gaudia prode notis.
Nec mora, de Samia quae finxit pocula gleba,
Qui celerem docta circinat arte rotam:
Aut potius fragili confecta poteria vitro,
Laetifico sitiens arripe plena mero.
Illaque cum vino pariter spumante propina,
Quem responsurum noveris esse, viro.
Poculaque ipsa simul cum vino, attrita vorato
Dentibus, inque avidam merge minuta gulam.
Non equidem humana ratione carentia vidi
Bruta, nec audivi tale patrasse scelus.
Sed tamen (o mores, o tempora foeda) quibusdam
Mos placet, et magni nominis, ille, viris.
Tu nihil indignum, nihil illaudabile crede,
Illicitumque tuis moribus esse nihil.
Quae fecisse alios audiveris, omnia tenta,
Si modo magnificum nomen habere cupis.
Si tamen haec alios immania facta videbis
Barbarico faciles pectore nolle sequi:
Non volo te coepta victum desistere causa,
Imo aliud, laetus quo videaris, ages.


page 69b, image: s138

Pocula tum lato tibi posce capacia fundo,
Illaque vicino praebibe plena tuo.
Nec tibi dulce puta tantum vulgaribus uti,
Ante tibi sano qui placuere, scyphis:
Vasa tibi mensis prius inconsueta require,
Quae credes sic cam posse rigare gulam,
Malluvium primo vinis undantibus imple,
Proximus impletum est evacuare labor.
Inde domum vigili totam circumspice cura,
Plurima vasa solet dives habere domus.
Non aberunt illic ollae sartago, lebetes,
Non aberunt situlae, ..cabus [(reading uncertain: erased)] , urna, cadus.
Invenies illic carchesia, cymbia, et obbas,
Vasaque quae dominus multa beatus habet.
Quaecumque invenies, caecis educta latebris
Profer, et ex illis Bacchica vina bibe.
Si nihil est aliud calicis quod praebeat usum,
Excipiat fusum matula foeda merum.
Non tamen inde mihi vinum furiose propines,
Delitias poteris solus habere tuas.
Nullus erit potor qui respondere bibendo,
Quod nimium vini sumpserit ante, volet?
Fortiter insulta victis, victoria certe
Egregia est pulchro parta labore tibi.
Non tamen hac plenum referes ratione triumphum,
Ni fueris maius fortiter ausus opus.
Sume infundibulum (piget ah piget illa docere,
Heu quam barbariem saecula nostra ferunt)


page 70a, image: s139

Id super ora loca victorum plena virorum,
Qui nequeunt propria pocla levare manu.
Vinaque in illorum generosa infunde palatum,
Ultima Dramatii scena sit illa tui.
Denique cum ventrem dapibus recreaveris, atque
Expleris sumpto vis cera laxa mero:
Non ego magnificis grates te dicere verbis,
Sed iubeo saltem cum libet ire domum.
Ante tamen stomachum bilemque movere vocanti,
Quam fugias, ista callidus arte potes.
Multaque de dapibus, deque hospite multa quereris,
Quod dederit lautos non satis ille cibos.
Insimula promum, quod non bona vina bibenti
Prompserit, aut aliud quicquid habere potes.
Austero placuisse tibi nihil innue vultu,
Et fictas irae praefer in ore notas.
Dic: Ego tractatum multo me lautius iri
Credideram, sed cur spes mea falsa fuit?
Nonne fuit satius nunquam venisse vocatum,
Si me splendidius non habiturus eras?
Cuncta ioco quamuis fingas, tamen illa severa,
Ceu verissima sint, omnia fronte refer.
Sic rapida frustra commotum bile relinque,
Atque domum gestis tam bene rebus abi.
Verum ubi postridie rursum conveneris ipsum,
Sit labor iratum conciliare virum.
Imo potes lepidis etiam bene ludere verbis,
Et facinus risu purificare tuum.


page 70b, image: s140

Obiice quod tanta sine causa exarserit ira,
Omniaque illa iocum dicta fuisse proba.
Quid faciet? neque enim poterit damnare iocatum,
Si modo non nimium barbarus esse volet.
Et tibi mox illa rursum placabitur hora,
Atque quod ante fuit, summus amicus erit.
Forsan et ad coenae te fercula grata vocabit,
Protinus ingenii captus amore tui.

CAPUT III. De scommatis spargendis et ferendis, crepitu, screatu, responsione ad inter rogata, et inspectione alienarum literarum.

SUnt quibus haec animi videatur summa voluptas,
Scommata mordaci spargere salsa ioco.
Ergo solent dictis aliorum carpere mores,
Se lepidosque illis artibus esse putant.
Non equidem si quis naso suspendat acuto
Vicinos, ideo vituperare velim.
Te tamen admoneam si quis te ludere verbis
Incipiat, vultu ne patiente feras.
Prode tuam signis minime fallentibus iram,
Crede mihi iratum ludere nemo volet:
Si nihil ira iuvat, nec adhuc tibi parcitur, illa
Vexanti ut referas verba paratus habe.
Cum genitor stultum meus olim vellet habere,
Quo tereret longae taedia lenta morae:


page 71a, image: s141

Me sibi gignebat natum, curasque dolenti
Discutere, et fatui iussit obire vicem.
Tu quoque si verbis tanta est vexare voluptas,
Qui tua ferre queant scommata, gigne tibi.
Talia vociferans, vexantum [Reg: vexantium] verba retundes,
Atque ab eis alio tempore tutus eris.
Si tamen expositis te quisquam ludere numis
Coeperit, haud aegre te decet illa pati.
Accipe quicquid erit, nil reiice, qualibet ex re
Proveniens, lucri portio grata venit.
Tu tamen hanc aliis quoque disce docentibus artem,
Ut bene pro verbis reddere verba queas.
Quosque tibi facto sociabis foedere fratres,
Non bene vexatos nullus abire sines.
Pollicitis cupidas lactabis inanibus aures,
Multaque de rebus vana loquere tuis.
Nec tamen usque adeo simplex evaseris unquam,
Ut tibi sit cordi solvere velle fidem.
Regibus adsimilis promittens multa fuisti,
solvere promissum, est desipientis opus.
Si tamen in gravibus libuit tibi fallere rebus,
Non scelus id nostro carmine doctus eras.
Quando tibi sedes homines datur inter honestos,
Femineumve tegis virgineumue latus:
Ventris onus tacitos sine clam prorumpere ventos,
Mox hominum nares ille subibit odor.
Protinus ut culpae ne suspicione graveris,
Quis novus, exclama, foetor? et unde venit?


page 71b, image: s142

Insimula teneras sublata voce puellas,
Oraque mox calidi pena ruboris erunt.
Ista solent crimen comitari signa fatentes,
Ingenuusque reas arguet esse pudor.
Vel baculo parvum, si praesto est, pelle catellum,
Suffitus culpam pestiferi ille ferat.
Sic tibi fama tui plene constabit honoris,
Quasque alii poenas non meruere luent.
Et simul ingratum nares patientur odorem,
Illius ignotus sed tamen autor erit.
Saepe etiam illapsus gravis est pulmonibus humor,
Crapula quem potuit gignere sive gelu.
Hunc homines aliqui quando eduxere screantes,
Iamque super linguam plurimus ille iacet.
Turpiter impuro prius ore diuque volutant,
Quam spuere, et foedo pure carere, velint.
Quos tamen accipiant ex illo nescio fructus,
Sed mire factum tale decere scio.
Et scio quod multis moveatur nausea, et illa
Sufficiens ratio cur imiteris erit.
Me quoque si facias illud praesente, profecto,
Res mihi nulla quidem gratior esse queat:
Os tamen ut semper, votis ardentibus optem,
Impuro plenum sit tibi pure tuum.
A genitore aliquid dominove rogaberis inter,
Sive alius qui te plurima quaerat, erit:
Non nisi post longo responde tempore, quando
Terque parens inter terque rogarit herus,


page 72a, image: s143

Tum velut ex alto revocatus denique somno,
Sed vix proposito congrua verba refer.
Qui cito respondet, neque recte expenderit ante
Omnia, desipiens esse putatur homo.
Aut ubi de certis animus fert paucula rebus
Dicere, quid deceat te meminisse velim.
Non volo simpliciter nimium, breviterque loquaris,
Copia verborum plenior apta tibi.
Ne non Rhetorica videaris in arte peritus,
De nihili rebus te volo multa loqui.
Principio prolixo, ambagibus utere longis,
His auditor enim conciliandus erit.
Si nihil est apte pro re quod dicere possis,
Nil refert, quamuis accipe materiam.
Romanas acies, partosque labore triumphos
Commemora, et priscos nomina clara viros.
Hannibalis pugnas et Punica praelia narra,
Vel quo sint olim Pergama capta dolo.
Caelica vel longis sermonibus astra recense,
Et mundi et rerum quae sit origo, refer.
His patulas postquam dictis calfeceris [Reg: calefeceris] aures,
Rem tibi tunc ipsam dicere tempus erit.
Ausus erit si quis te interpellare loquentem,
Audiat is linguae iurgia multa tuae.
Nil pudet, exclames, o morum ignare benorum?
Nil pudet? et magnos sic venerare viros?
Dio ubi, qui tandem sic te docuere Magistri,
Ut rumpas nugis verba aliena tuis?


page 77b, image: s144

Hac tibi non parvos ratione parabis honores,
Gloriaque hoc pacto magna futura tua est.
Si quis erit missas sibi qui legat ore tabellas,
Quaeque legit non vult omnibus esse palam:
Tum quocumque modo clam te coniunge legenti,
Sique potes, tacita tu quoque mente lege.
Fecit idem quondam dilectus Ephestio regi
Qui Macedum [Reg: Macedonum] magno pectore rexit opes.
Nec tamen ille suo, licet omnia leger at una,
Propterea charus desiit esse duci.
Nec puto quod quisquam vitio tibi vertere possit,
Quod sint lecta oculis scripta aliena tuis.
Esse scelus multi crimenque immane putarunt,
Non ego tam duri nominis autor ero.
Et video certe clarorum exempla virorum,
Crimine quae factum tale carere probant.
Nonne vir eximius, patriaeque insignis amator
Tullius Ausonia consul in urbe fuit?
Ille suis certe non paucula scripsit amicis,
Quae divulgari non decuisse putes.
Attamen illius nullo prohibente leguntur
Literulae, et nullus qui stomachetur adest.
Et cur quae nostro scribuntur tempore, eodem
Non liceat pacto scripta minora legi?

CAPUT IIII. Quomodo te geras alienas aedes aut hypocaustum ingrediens, De versicoloribus, et dissectis vestibus, ornatu barbae,


page 78a, image: s145

usu chartarum et librorum, excipiendis amicis, deque aliis civilitatibus.

INvenias adeo quos gloria vexet inanis,
Ut nihil in vita non sapienter agant.
Hi subeunt nun quam noti sibi tecta sodalis,
quin digitis pulsent leniter ante fores.
Et pateant cunctis licet ingredientibus aedes,
Intrandum subito non tamen esse putant.
Scilicet incautum strepitu placet ante monere,
Ne tectum faciens inventatur opus.
Hoc bene morati facientes esse videntur,
Forsan et ille aliquid mos rationis habet.
Tu tamen antiquum forte accessurus amicum,
Compositis nimium moribus esse cave.
Irrue sed potius qua ianua prima patescit,
Ut tibi amicitiae nomine cuncta licent.
Forsitan invenies quod cerni nolit agentem,
Si tacitus patulas ingrediere fores.
Id tibi materiam risus dabit inde iocique;
Scilicet et fueris charior ipse viro.
Frigidus in calidum quando venies hypocaustum,
Sive illic notus sive alienus eris:
Protinus ad furnum frigens accurrito, moxque
Calfaciasque [Reg: Calefaciasque] manus calfaciasque [Reg: calefaciasque] pedes.
Et pedibus laxam frigentibus exue pellem,
Qua male pes contra frigor a tutus erat.
Dempta pelle pedes algentes recreet ignis,
Rectius et citius discutit inde gelu.


page 73b, image: s146

Si libet exutas caligas appendere ibidem,
Non veto: nec fructus res habet illa nihil.
Saepius est tetris infectus odoribus aer,
Tum cerebri cras inturbat iniquus odor.
At nova suspensis caligis fragrantia surgens,
Foetori veteri non sinet esse locum.
Illaque depulso nares foetore subibit,
Qui cerebri cellis ante molestus erat.
Aeris hac vitium corrupti tollitur arte,
Et novus hic recte temperat illud odor.
Displiceas aliis, minimum referre putato,
Omnibus in mundo nemo placere potest,
Omnibus in mundo cum possit nemo placere,
Ut nulli placeas cura sit una tibi.
Cur studeas aliis nequicquam velle placere?
Non satis ingenio res quadrat illa tuo.
Invita nihil est fas attentare Minerva,
Quodque nequit fieri non voluisse decet.
Post ubi de furno te causa recedere coget
Ardua, consilii percipe verba mei.
Tutus ut a saevae serveris frigore brumae,
Aque gelu teneros quo tueare pedes.
Imposito laxas distendito stramine pelles,
Non male subiecto stramine planta calet.
Ni tamen emineat longe, possitque videri,
Quid pedibus stramen supposuisse iuvet?
Proderit exemplum reliquis, quicumque timebunt
Frigora, nec pauci qui te imitentur erunt.


page 74a, image: s147

Tene tua quisquam de rusticitate monere
Ausit [Reg: Ausus sit] , et in mores mittere scomma tuos?
Non ego, si fueris convitia talia passus,
Te reputem fortis pectus habere viri.
Si nihil est quod agas, et sumere tela vetaris,
(Dura ego te certe sumere tela velim)
Quid dubitas rabidam prorumpere laesus in iram,
Hoc tibi si telum desit inermis eris.
Quisquis erit verbis abs te repressus amaris,
Si qua fides, posthac non erit ille dicax.
Nuper ego vetui te scommata ferre iocosque,
Seria nunc idem te quoque ferre veto.
Quae tibi sunt vestes vario distingue colore,
Quod varium est oculis gratius esse solet.
Gaudet enim variis natura coloribus ipsa,
Naturae dubitas tu documenta sequi?
Qui duce natura vivit, bene vivit, et illum
Dixerit a recta nullus abesse via.
Hanc tibi in hac etiam proponito parte sequendam,
Illa quid addeceat monstrat ubique tibi.
Aspice sub densis caelestem nubibus arcum,
diverso radios ille colore notat.
Aspice plantarum formas, pennasque volucrum,
Aspice quas gemmas India dives habet.
Omnia multiplici cernes variata colore,
Quae natura parens ingeniosa creat.
In varias partes quoque vestimenta secare
Ne, cio quid nostro tempore laudis habet.


page 74b, image: s148

Id velut in primis, si quid mea dogmata curas,
Ut facias, istis versibus autor ero.
Truncus iners, caudex, et vilis habebere vappa,
Ni bene dissecta femina veste tegas.
Si vero misere partes laceraveris omnes,
Ut nihil integrum corpore pene geras:
Nobilium poteris de posteritate videri
Editus, et magni nomen habere viri.
Aut certe pugnax reputabere Martis alumnus,
Turba tegi sectis vestibus illa solet.
Quacumque ingrederis, facies austera notetur,
Et tetrico priscos vince rigore sophos.
Ridebis nunquam, nisi cum ratis obruta fluctu
Aequoris in mediis mersa resedit aquis.
Qui te cumque vident, magnarum indagine rerum
Implicitum, curas pectore ferre putent.
Sic tibi quicquid ages, magno tribuetur honori,
Et laudem tanta de gravitate feres.
Publica tractantur quandoque negotia, et illic
conveniunt iuvenes, conveniuntque viri.
Tunc aliquis missas excelsa voce tabellas,
Audiat ut populi concio tota, legit.
Tu quoque non aberis rerum studiose novarum,
Ad te pertineat res licet illa nihil.
Et, siquidem nihil est quod sit tibi discere gratum,
Mox aliis dempto fine molestus eris.
Ede aliquos ludos, strepitusque procaciter ede,
Atque tua totum vincito voce gregem.


page 75a, image: s149

Impedias alios, ea sit tibi summa voluptas,
Ne memori quicquam mente notare queant.
Hinc quoque materiam captandae laudis habebis,
Si teget obductas hispida barba genas.
Longa sit enascens labio mystacula [transcriber: moustache]summo,
Oris quo rictum totius illa tegat.
Crede mihi, multum tibi res ea conferet usum,
Consilio nunquam falsus es ante meo.
Forsitan illapsas habeant tua pocula sordes
Quo lateant, oculos effugiantque tuos.
Crinibus exceptas illas descendere in aluum
Cum tibi potando non patiere mero.
Atque per obiectam colabis pocula barbam,
Per tua quo Bacchus purior ora fluat.
Deinde tuos scabra turpes fuligine dentes,
Saepe adeo risus dedecor are queat.
Sed tua protectos prohibebit barba videri,
Pendula de summo quae tibi nata labro est.
De gravibus quando visum tibi dicere rebus,
Barba tibi laudem conciliare potest.
Hanc digitis graviter propexam in pectora mulce,
Nec nisi post longam subiice verba moram.
Haec tibi maiestas in magnum cedet honorem,
Ut gravis et prudens esse feraris homo.
Paucula quae scribis docto missurus amico,
Quisquis is est, animi nuncia verba tui.
Quid noceat puras atro perfundere chartas?
Scriptaque diversis permaculare notis?


page 75b, image: s150

Qui nimis exacta describit singula cura,
Nescius est artem dissimulare suam.
Ars lateat: signo quae si mihi proditur uno,
Non ero qui scriptis ausit [Reg: ausus sit] habere fidem.
Imo etiam memori melius quo mente notari,
Inclita quae chartae verba fuere, queant:
Proderit haud raro variis distinguere signis,
Et maculis totos condecorare libros.
Illud idem facias quando tibi pauca legentur,
Sive tuus codex sive alienus erit.
Cum tibi longinquis venit hospes amicus ab oris,
Et subit hospitii limina nota tui:
Illius aduentum laeto te cernere vultu,
Si sapis, emissa prodere voce cave.
Nam tibi se gratum si senserit esse, redibit
Saepius, et damno res erit illa tibi.
Attamen exceptum largo potabis Iaccho,
Dum potus nomen nesciat ille suum.
Non potes antiquum melius tractare sodalem,
Quam nimio plenus quod vomat ille mero.
Quando suas tandem remeare parabit ad aedes,
Forteque iam valido cinxerit ense latus:
Non tibi tum place at dimittere multa rogantem,
Eque virum media coge redire via.
Atque vel invitum retine, multumque propina,
Illud inextincti pignus amoris erit.
Quae deceant lectos, gratumque cubile petentem,
Hoc etiam libro multa docendus eras.


page 76a, image: s151

Illa sed exactis si persequar omnia verbis,
Quis mihi scribenti singula finis erit?
Esse tui similis semperque et ubique memento,
Regulaque haec vitae sufficit una tuae.
Impedias alios strepitu dormire volentes,
Quando tibi somno membra levare grave est.
Quoque potes ludens aliis magis esse molestus,
Hoc potior factis gloria parta venit.
Calceus exempto teneras pede laedere nares,
Putridus ut tristi foetet odore, solet.
Ille odor in cerebri penetralia sacra receptus,
Hei mihi quas turbas, quam mala multa ciet.
O procul invisam cautus seponito pellem,
Si sapis, a lecto stet procul illa tuo.
Calceus alterius iaceat tuus ante cubile
Foetidus, hoc operam sedulus usque dabis.
Impleat alterius tam grata fragrantia nasum,
Ne tibi sit magni causa parata mali.
Plura loqui tecum de rusticitate volebam,
O monitis semper dedita turba meis:
Lumina sed video tua victa sopore gravari,
Fessaque iam longa membra labare mora.
Eia age iucundo recrea tua corpora somno,
Et bene deposito sterte diuque metu.
Clarorum interea tibi scribam exempla virorum,
Quae tibi sint vitae regula certa tuae.
Hinc potes evigilans quaecumque decere putabis
Sumere, ne frustra scripta fuisse querar.


page 76b, image: s152

Nec, reor, hoc ullum facinus tibi carmine prodam,
Utile quod nequeat moribus esse tuis.

CAPUT V. Aliquot exempla commemorat civilitatum in mensa.

NUper erat iuvenis peregre conviva vocatus,
(Nupserat ingenuo pulchra puella viro)
Induit ergo pedes laxis peronibus, illi
Sordibus immundi (quid nocet illud?) erant.
Aptat item plantae tinctum ferrugine calcar,
Quo citius tardum currere cogat equum.
Et tamen hospitii serus defertur ad aedes,
Nam sonipes uno polite claudus erat.
Ut venit, ecce dapes cunctas videt esse paratas,
convivamque suo quenque sedere loco.
Festinans igitur calcaria demere plantis,
Et pedibus pelles, immemor ille fuit.
Cumque suis ocreis ad mensam accurrit, et ecce
Virgo assessuro cedit honesta locum.
Ad latus ingenuae sic proximus ille puellae
Considet, haud talem dignus habere locum.
Protinus offertur pinguis gallina se denti,
Quam iuvenis docta dissecet ille manu.
Non bene erat certa versatus in arte secandi,
Nec quid agat certum, nec quid omittat, habet.
Audet, et acceptae geminas cum cruribus alas
Desecat, a quadra ne revolare queat.


page 77a, image: s153

Praepositurus erat truncum tibi candida virgo,
Hei mihi, sub mensam trunca cadebat avis.
Ille rubens ignominia, se incuruat ut illam
Quaerat, et e dura tollere possit humo.
Tum miser ingentem crepitum perterritus edit:
Ut nimium toto corpore curuus erat.
Oraque non parvo confusus honesta pudore,
Posthabitis epulis aufugiturus erat.
Ferre a sed mensae prendunt calcaria mappam,
Atque illam secum qua fugit ille trahunt.
Pocula nonne putas illum evertisse dapesque,
Quaeque dabant mensae lumina clara faces?
Mensa etiam iuveni fugienti obstabat ibidem,
Multa tenens vario vitra parata mero.
Hane quoque, praecipiti dum concitus impete fertur,
Vertit, et ad terram pocula fracta cadunt.
Obuius in mediis foribus tum forte minister,
Qui ferat in mensam fercula grata, venit.
Ut ruit hic cursu furioso, impingit in illum,
Et facit effundi quas tulit ille dapes.
Hoc auctus claudum conscendit honore caballum,
Et repetit patriae limina nota suae.
Sed licet hinc specimen vitae sit sumere promptum,
Quaeque tibi prosint discere multa queas:
Non tamen hunc iuvenem numerare in agrestibus ausim [Reg: ausus sim] ,
Ut magis infelix quam rudis ille fuit.
CONtigit hinc alio quoque tempore, ut hospes amicis
Symposium charis, forte celebre daret.


page 77b, image: s154

Hic quoque convivis digestis ordine, sedit
Nobilis urbano femina iuncta viro.
Ille caput piscis, Carpam dixere Cupedes,
Matronae digna cum gravitate dedit.
Illa datam retinet quasi sit dignissima partem,
Et decerptae ab ea quae placuere vorat.
Scrutari totum caput, et discerpere frustim
Negligit, id forsan non ita docta fuit.
Et nimius labor est ex arte resolvere cuncta,
Et precium tanti vile laboris habet.
Ergo sub mensam totum caput abicit illa,
Ut rapidi carpant interiores canes.
Ille suae tantam vicinae simplicitatem
Conspiciens, aequo pectore ferre nequit,
Sed caput abiectum de terra tollit, et inde
Ad dominam verbis acribus usus ait:
Non pudet o mulier facinus committere tantum?
Non ita simplicibus moribus esse pudet?
Hoc caput appositum magni tibi nomine honoris,
Non ut sub mensam proiiceretur, erat.
Si tibi non libuit frustim discerpere, nobis
Reddendum nostra pro pietate fuit.
Reddidit illa nihil, tantum confusa pudore,
Condidit in tacito lumen utrumque sinu.
Dic uter urbanus fuerit magis, eque duobus
Utrum laude vehas vituperesve, refer.
Magnifica illustris quandoque ad prandia princeps
Nominis a clari cive vocatus erat.


page 78a, image: s155

Vadit, et excipitur vemens regalibus escis,
Omnia ceu magni principis avia nitent.
Carnibus appositis, pisces quoque Lixa marinos
Adicit, et varij fercula multa cibi.
Hic domino civis gratum facturus, utraque
E patinis piscem corripit ipse manu.
Hunc positurus erat generosi in principis orbe,
Sed prius infaustis excidit e digitis.
Excipit e digitis mox crepida nigra cadentem,
Crepida quae civis texerat alta pedem.
Protinus hinc tollens, in principis orbe reponit,
Verbaque peccato subicit ista suo.
Sume tamen princeps, quid enim cecidisse noceret?
Nil mea coenosae crepida labis habet.
Quid dubitas? famulus purgavit ab omnibus illam
Sordibus, et pedibus subdidit inde meis.
Sic ait, et dominum verbis instantibus urget,
Laetus ut appositas carpat edatque dapes.
Forte vir eximiae magno cum principe famae,
Sedit ad instructas hospes in arce dapes,
Huic non exiguum princeps habiturus honorem,
Paucula de lauta frustula carne dabat.
Nec mora porrectam digitis vult prendere partem,
Ille vir, et minimum visus agrestis erat.
Sed male dum retinet capiens a principe carnes,
Protinus in vino pocula plena cadunt.
At miser ut rapto parat hinc educere cultro,
Est manus officio no satis apta suo.


page 78b, image: s156

Sed tremit, et cyathum plenum iam carne meroque
Vertit, ut in mensa vina caroque fluant.
Purpureoque viri malae rubuere colore,
Illa verecundi signa pudoris erant.
Ille quidem superis magis adversantibus usus,
Quam stupida ductus simplicitate fuit.
Tu tamen hinc morum sumes exempla bonorum,
Quae referens simplex esse rudisque queas,
Quaeque miser fecit fortuna falsus iniqua,
Haec abs te fieri semper et arte velim.
Hoc tua maior erit, quam tu arte merebere laudem,
Quae veniunt casu laude vacare solent.
Vidi alium cuius culter cum scinderet assam,
Noluit officium promptus obire suum.
Protinus ille sua veritus ne parte careret,
Hac ratione, diu praemeditatus, agit.
Arripit e medio partem quae maxima dico,
Quamque putat ventri posse placere suo.
Subque suo raptam carnem, si ne more, lacerto,
Firmius ut posset continuisse, locat.
Inde manu frustum robusta grande revellit,
Et lacerat digitis viscera tosta suis.
Nanque suum cultro non efficiente laborem,
Mox obit Illius dextera prompta vicem.
Inde tamen reliquam patinae non reddere parte
Negligit, agrestis ne videatur homo.
Imo aliis etiam carnes praeponit easdem,
Suaviter ut reliqui, quae laceravit, edant.


page 79a, image: s157

Nec tamen hoc temere factum me fingere credas,
Praemia sunt nugis nulla parata meis.
Nec tu posse putes tam barbara scribere quenquam,
quin faciam scriptis facta pudenda fidem.
Turpia Lurcones inter quia plura geruntur,
Quam recitet numeris Pieris ulla suis.
Cum domino seruus mensa residebat eadem,
Hospes in ignota factus uterque domo.
Et simul eximii capiebant fercula cives,
Qui caput et domini totius urbis erant.
Dumque diu mensas attingere quisque moratur,
Et renuit primus carpere quisque dapes:
Quisque suos vultus vicini ad lumina torquet,
Quod reliquis nemo dignior esse velit.
Iamdudum stomachus servum esuriesque lacessunt,
Fercula quo rapidas mittat in ipsa manus.
Fas mihi ieiuni veniris placare latratus,
Quos fero iam longo tempore inanis, ait.
Dicit, et e patina quae pars est optima tollit,
Inque sua raptam, se locat ante, quadra.
Erubuit dominus peccantis nomine serui,
Quod rudis, et tanta simplicitate foret.
Signaque dat tacito nequicquam plurima nutu,
Addit et obscuro paucula verba sono.
Scilicet ut disco raptas modo redderet escas,
Atque aliis primum cederet ante locum.
Servus ubi domini nutantia lumina vidit,
Ambiguus nutu quid velit ille sedet.


page 79b, image: s158

Iamque bolum pleno magnum volvebat in ore,
Os simul ingestum vix capiebat onus.
Evomit assumptas igitur male territus escas,
Hanc domini mentem credidit esse sui.
At domino vultu nutus repetente minaci
Ambiguo sensu rursus, ut ante, sedet.
Tum reliquas carnes quas sumpserat ante; sub ipsam
Corripiens mensam deicit ille manu.
Quippe videns dominum nutu sibi multa loquentem,
Et reliquos positis abstinuisse cibis.
Fercula letali putat esse infecta veneno,
Quae fuerint subitam sumpta datura necem.
Rusticus urbanum convenit amicus amicum,
Cui prope cognato sangvine iunctus erat.
Hospitis aduentu civis laetatus, opimas
Solicite docta praeparat arte dapes.
Vicinosque vocat, pariter quos sumere coenam,
Atque animos vinis exhilarare iubet.
conveniunt, capiuntque locum se quisque decentem,
Occupat extremum rusticus ille locum,
Nec mora, de corio cultellum promit acutum,
Ille sed hesterno pane resertus erat.
Vidit, et admovit labiis sputoque rigavit,
Hac sordes gladii molliit arte sui.
Molliit, abstersit mappa, solitumque nitorem
Reddidit, ad quadram deposuitque suam.
Hospes honoratas multis proponere partes
Incipit, atque cibos carpere quenque iubet.


page 80a, image: s159

Protinus in patina tectos pinguedine renes
Rusticus esurie iam stimulante videt.
Arripit, arreptos coram se collocat, et mox
Totos adiuncto pane vorare parat.
Aspicit hunc hospes, tacitoque pudore rubescens,
Leniter in risum voce solutus ait.
Redde precor disco raptam modo patrue partem,
Redde, nec ad stomachum congruit illa tuum.
Hancque tibi melius quae convenit accipe carnem,
Si bene consultum me tibi velle putas.
Rusticus haec contra: vanas modo ponito curas,
Non soleo hos illis praeposuisse cibos.
Quas mihi cumque dapes sors prima obiecerit, illas
Obicio durae pharmaca certa fami.
His quoque nil melius poni mihi partibus optem,
Et bona ventriculo est quaelibet esca meo.
Sic ait, et renes cunctis ridentibus, ore
Devorat, et patitur nil tamen inde mali.
Cum dominis alius mensa consederat hospes,
Non satis hoc visus dignus honore sibi.
Unus erat gnarus carnes in frusta secandi,
(Crede mihi non est illud inertis opus)
Ille rapit reliquo vulsos a corpore renes,
Et dat honorato (res decet illa) viro.
Hic tamen hoc tanto se non dignatur honore,
Donaque vicino porrigit ista suo.
Atque ita iam multi sibi proposuere vicissim,
Qui renes vellet mandere nullus erat.


page 80b, image: s160

Hospitibis [(perhaps: ?)] ad quadram tandem venere, sed ille
Non putat haec aliquo dona carere dolo.
Et mihi cur placeat si displicet omnibus? in quit
Cur ego, quae cuncti damna timetis, amem?
Dixit, et iratus medias proiecit in aedes,
Ut canibus rapidis praeda petita foret.
Acta cano, veniam da turpiter acta canenti,
Fas mihi sit crasso crassa referre modo.
Vir generosus erat, claraque propagine natus,
Consilio nomen iudicioque premo.
Ille suis meruit comitumque ducumque favorem
Moribus, et gestu ridiculisque iocis.
Ingenium propter ludi ad genus omne paratum,
Principibus gratus coeperat esse viris.
Cuncta igitur quando sua seque placere videbat,
Omnia quae risum promereantur agit.
Denique iam mediam iussus conscendere mensam.
In medio posita mox stetit ille mora.
Solicite spectant omnes, quos edere ludos,
Quae ioca, quo risu spargere digna velit.
Ille diu tacitus cunctis spectantibus astat,
Quodque erat orsurus praemeditatur opus.
Detectis natibus tandem positoque pudore,
Egerit impuri stercora ventris onus.
Exoritur plausus manuum, risusque videntum,
Non alio poterat gratior esse modo.
Mille igitur meritus retulit pro munere numos,
Posthabiti merces illa pudoris erat.


page 81a, image: s161

I nunc, et vitae nimium studiosus honestae,
Praemia barbaricis moribus esse, nega.

CAPUT VI. Alia exempla civilitatum in evacuatione vesicae, vomitu, et aliis morum elegantiis.

IMproba coenantes urina potentius urget,
Nectitur appositis cum mora longa cibis.
Tunc aliqui longo(tanta est reverentia multis)
Tempore vesicae triste morantur onus.
Heu fatui qui non rationem habuere salutis.
Sed cumulans culpa damna pudenda sua.
Tu potius stultum sapiens depone pudorem,
Et potior vitae sit tibi cura tuae.
Surge vel in medio protractae tempore coenae,
Rupturasque uterum deiice tutus aquas.
Sique tibi quis quam surgenti improvidus obstat,
Surgere, quantumvis sit gravis ille, iube.
Aut residens clausos ventris reclude meatus,
Noxiaque urinae quolibet unda fluat.
Ah valeant rigidi nimium, nimiumque severi,
Rusticitas per quos optima crimen habet.
Quae facis exemplo, iuste fecisse videris,
Nec tu qui faciat talia primus eris.
Nuper ad illustres epulas laetumque vocatus
Symposium iuvenis, non male natus, erat.
Omnia regali iam st abant splendida luxu,
Iamque erat Ambrosiis mensa parata cibis.


page 81b, image: s162

Ordine quisque suo se femina virque locarant,
Sumere propositas fercula grata dapes.
Vix ab equo iuvenis properans descenderat alto,
Iussus honoratam cum capit ille locum.
Nec datur exutas spacium deponat ut ocre as,
Aut quas urentes venter habebat aquas.
Sic latus ad pulchrae sedit iuvenile puellae,
Cunctaque iam recte laetus habere putat.
Sed miser (ut nihil est ex omni parte beatum)
Ah piget, exiguo tempore laetus erat.
Mox etenim sitiens ut largius improba sumpsit
Pocula, vessicam triste gravabat onus.
Nec tamen infelix audebat surgere mensa,
Tanta verecundi cura pudoris erat.
Ergo diu secum sub pectore multa volutans,
Cogitat hoc ingens qua levet arte malum.
Tandem igitur curis crescentibus, arripit audax
Consilium, quod ei resque locusque dabant.
Ocrea laxa femur iuvenile tegebat, in illam
Nescio quid tacita dirigit ille manu.
Atque ita sub mensa manus officiosa moratur,
Dissimulans operis facta pudenda sui.
Donec onus madidi grave duceret ocrea ventris,
Quod rapidae emissum more fluebat aquae,
Interea lateri quae sedit proxima virgo
Aspicit, et laetis vultibus esse iubet.
Inde manum iuvenis, tantarum nescia rerum,
Arripit, et quid adhuc tristia voluis? ait.


page 82a, image: s163

Protinus e latebris exterritus ille sinistram
Protulit, heu secum quid tulit illa mali?
O alio castae divertite lumina Nymphae,
Ne violent oculos turpia visa pios.
Infelix iuvenis mediae super aequora mensae,
Turpiter emissas eiaculatur aquas.
Non secus ac saliunt actae Siphonibus undae,
Stramineas flamma depopulante domos.
Heu miser infausto petiit convivia caelo,
Nec Positus felix aetheris ille fuit.
Atque ita non parvo derisus tempore sedit,
Maestaque in adversa lumina fixit humo.
Inde mero tantas pellente e pectore curas,
Tandem animi posito vix rediere metu.
Nec mora, laetitiam vino faciente, choreas
Instituunt sumpto femina virque cibo.
Tunc iuvenis, licet invitus, cum virgine pulchrae
Cogitur ad tactam crura movere chelyn.
Ad numeros tellus pedibus pulsata gemiscit,
Inque sonant tota iubila laeta domo.
At quoties saltans iuvenis vestigia figit,(Laxus erat mictis pero refertus aquis)
Nescio quem toties sonitum ocrea turpiter edens,
Facta aperit domini dissimulanda sui.
Exoritur totas risusque iocusque per aedes,
Materiam damno praebuit ille suo.
Protinus ut finem longae fecere choreae,
Consilium tantis quaerit opemque malis.


page 82b, image: s164

Exuit ingrato pellem liquore fluentem,
In medio matrum virgineique chori.
Datque suo famulo, famulus suspendat ad ignem,
Fervidus imbibitas elicit ignis aquas.
Forte locus mediis erat in penetralibus aedis,
Quo recreant fessi corpora lassa viri.
Huc famulus domi ni peronem utrunque ferebat,
Ad nitidi figens lignea fulcra tori.
Tunc iuvenis curas animo deponit inanes,
Et reliquos inter gaudia laetus agit.
Iamque fere mediam tangebant sidera noctem,
Postque merum somnos carpere tempus erat.
Ergo sui pariter lecti loca quisque petebant,
Occupat optatus lumina fessa sopor.
Unus erat reliquos inter stultissimus unus,
Qui nimio implerat [Reg: impleverat] viscera laxa cibo.
Cumque alii dulcis fruerentur munere somni.
Hunc tumidi ventris solicitabat onus.
Surgit, et e clauso gressus efferre cubili
Tentat, ut hoc damno viscera plena levet.
Claustra sed incassum Camerae reserare laborat,
Nec patitur longam res peragenda moram.
Protinus ad lectum quod pendeat ocrea sentit,
Et citus hanc una corripit ille manu.
Duraque cum liquidis in eam quaecumque gravabant
Deicit, inque suum se locat inde torum.
Vix rutila primas lustrabat lampade terras
Phoebus, ab Eoo qui vehit orbe diem.


page 83a, image: s165

Et memor hesternae iuvenis iam denique culpae,
Ire domum propero mane parabat equo.
Crura festinans ocreis armabat, et ecce
Turpiter humano plena erat una fimo.
Quid faciat? clamet? iocus excitet ille cachinnum,
Ergo tacet, tantum dissimulatque scelus.
O miser, o talis fugias convivia coenae,
Quam referas non est gloria magna domum.
Magnus es, et magni titulo insignitus honoris?
Officiumve tua consul in urbe geris?
Omnibus ignotas veniens peregrinus ad oras,
Commemora officii nomina tanta tui.
Publica maiestas per te minuetur, et ordo,
Si, quod es, ignotum turpiter esse voles.
Si tamen ut prodas occasio nulla videtur
Commoda, nec praesto qui roget, ullus erit.
Hic etiam exemplum, praesens adverte, docebo,
Idque sequens vitii labe carere potes.
Magnus in hospitium veniebat nobile Doctor,
Claudere iam lapsum sole parante diem.
Protinus hic alii quoque convenere sodales,
Nec mora dispositis ac cubuere toris.
Nullus erat tota Doctori notus in aede,
Nec domino quisquam qui loqueretur erat.
Spretus in extrema scabelli parte sedebat,
Aspiciens tacito lumine maestus humum.
Fercula sumebat tristi non grata palato,
Ipsa quoque ingrati vina saporis erant.


page 83b, image: s166

Tantus amor meriti miserum stimulabat honoris,
Cura fere ut pectus ruperit illa viri.
Ingenium tandem, vino subeunte, calescit,
Prodit et hac nomen callidus arte suum.
Demit ab intonso, qua tectus, crine Tiaram,
(Officium domino praestet ut illa suo)
Hanc muri appendit suffixam in parte propinqui,
Verbaque mox clara talia voce sonat:
Et satis indultum tristi reor esse rigori,
Fas tandem laeta fronte sit esse mihi.
Pende at austerus vicino pariete Doctor,
Non mihi sunt isto Iura legenda loco.
Ergo ne Doctoris titulus mea gaudia turbet?
Laetitiaque frui nomen in ane vetet?
Non mihi iam tanti est maiestas nominis huius,
Sed patriae repetens moenia Doctor ero.
Dixerat, at reliqui modo seque virumque tuentes,
Quid facerent dubii, quid loquerentur erant.
Doctori simul assurgunt, veniamque precantur,
Utque velit prima sede sedere rogant.
Inde viro ingentem craterem quisque propinant,
Redditus hac illi est arte negatus honos.
Sic ubi nonnullo fueris decoratus honore,
Sederit aut humeris publica cura tuis,
Concipe te dignos animoso pectore fastus,
Egregium meritis nomen adeptus habes,
Cur te contemni stolidus patiaris ab ullo,
Non ego te fatear, si patiare, virum.


page 84a, image: s167

Accidit id magno (pudeat) quandoque Magistro,
Ferret ut immensum dedecus ille domum.
Ille diu studiis animum exornarat [Reg: exornaverat] honestis,
Iamque vir eximius, iamque Magister erat.
Ergo novo patrios vult auctus honore penates
Visere, natalis tactus amore soli.
Iamque iter ingressus lucem confecerat unam,
Fessus et hospitium sole cadente subit.
Venit in hospitium virgo quoque nobilis illud,
Virgo verecundis conspicienda genis.
Tempus erat coenae, mensaque locantur eadem,
Virgineo lateri proximus ille fuit.
Tum vero incessit non parva superbia mentem,
Turgidior cunctis ille Magister erat.
Prae cunctis voluit quoque dignus honore videri,
Visus, et ut voluit, dignus honore fuit.
Unus erat, tantos fastus qui ferre Magistri,
Pectore non posset dissimulante diu.
Nanque erat ante viro quoque consuetudine iunctus,
Et socium nuper noverat esse suum.
Ergo ut erat technas artemque instructus ad omnem,
Tentat honoratum dedecorare virum.
Omniaque observat quaecumque agit ille, dolose,
Cura animi, tumidum frangere pectus, erat.
Dumque observari nescit sua facta Magister,
Admovet ah capiti leniter ille manum.
Admotaque manu gestum scalpentis habebat,
Haec ignominiae causa reperta fuit.


page 84b, image: s168

Tune etenim raptor tanti insidiosus honoris,
Non expectatos hos dedit ore sonos.
Sextipedes tot adhuc vermes venerande Magister,
(Quot nuper) toto corpore morsus alis?
Dic, nihil unguentum tibi profuit ergo, quod illas
Bestiolas contra pharmacopola dedit?
Ille sua certe perhibetur in arte peritus,
Temperat et docta pharmaca certa manu.
Dixerat haec vultu tanquam sint vera severo,
Nec risu fictum prodidit esse iocum.
Ora sed immenso confusus honesta pudore,
Mutus ad haec subito verba Magister erat.
Ira pudorque animum sic infregere tumentem.
Straveruntque adeo nobile pectus humi:
Ut neque se verbo saltem defenderit uno,
Nec delusorem plecteret ille suum.
Ille sit exemplo tibi, ne patiaris eadem
Impune a quoquam te ratione capi.
Sique vides alium, digno quem vulgus honore
Afficit, et primas semper habere iubet:
Illius ut minuas nomenque decusque labora,
Crescere vix alia tu ratione queas.
Nobilibus iunctus dominis auriga sedebat,
Sumere cum tantis vina cibosque viris.
Vina simul cunctis cratere bibuntur codem,
Ordine per varias circuit ille manus.
Circuit, inque manus aurigae pervenit, ille
Hinc quoque, sed terso non prius ore, bibit.


page 85a, image: s169

Sic igitur multa reliquum pinguedine vinum
Inficit, in labiis haeserat illa viri.
Res ea displicuit multis, sed nullus aperta
Sustinet autorem, carpere, voce, mali.
In sua sed duram statuunt convivia legem,
Qua caveant tantum praeveniantque scelus.
Sordibus haec ullis qui vina infecerit, unus
Symbola pro cunctis solvito symposii.
Rusticus hanc legem contra sua crimina ferri
Sentit, et hoc poenam suffugit inde modo.
Quando calix ad eum iusto venit ordine, totum
Ebibit, ebibiti vertit ad astra pedem.
Atque ita conversum dominis ostendit, et inquit,
Iamne ego me culpam non meruisse putem?
Ecquid adhuc aliquae sordes superesse videntur?
Cuncta equidem Cyatho quae latuere tuli.
Artibus his utens auriga impunis abivit,
Hoc erat ingenii multa videntis opus.
Missus erat patriae communis nomine Consul,
Paupere ad eximium nuper ab urbe ducem.
Paucula qui domino donaret vina, nec ille
Immemor innatae simplicitatis erat.
Principis ut vultum coram conspexit et ora,
Membra viri gelido diriguere metu.
Astitit et verbum profari nescius haesit,
Qualiter ad visum contremit agna lupum.
Tum dominus (trepidare virum quia sensit) amico
Alloquio, forti es pectore Consul, ait.


page 85b, image: s170

Protinus erectus Consul sua pilea demit
Crinibus, et digitis illa, diuque rotat.
Et tandem voces ausus iactare per aulam,
Talia deposito verba timore refert:
O patriae princeps huius pulcherrime salue,
Et mea non duro pectore verba cape.
Fama diu nostra constans auditur in urbe,
Quam tibi sit nimii copia grata meri.
Quodque bonos inter socios noctesque diesque
Pocula de Bacchi plena liquore bibas.
Nos igitur gratum munus praestare volentes,
Mittimus haec nostro dulcia vina Duci.
Talia quottidie nos, cum meliora negantur,
Vina per arentem cogimus ire gulam.
Credo quod illorum hic vobis sit rarior usus,
Pocula non quivis talia habere potest.
Sic ait, et profert vinum quod veste latebat,
Ante oculos domini constituitque sui.
Plenaque forte videt lapsas in pocula sordes,
Nescio quas, pennae vel leve stramen erat.
Dumque diu secum quibus artibus eximat haeret,
In varias flectit lumen utrunque vias.
Nec mora, quo tollunt ustum de lumine lychnum,
Organon in mensa forte iacere videt.
Aspicit, et tales adhiberi credit ad usus
Credit, et extemplo tollit utraque manu.
Tollit utraque manu, mittitque in pocula vini,
Mittit, et hoc sordes eximit inde suas.


page 86a, image: s171

Protinus hinc domino non parvum praebibit haustam,
Et repetit patriae moenia parva suae.
Non ego de vino iam dicere plura volebam,
Sed me potores dicere plura iubent.
Tendimus ad finem, facinus tamen ante vel unum
Accipe, symposii post modo finis erit.
Pocula non uno producta in palmite quidam
Hauserat, et variis edita vina iugis.
Illa diu magnos agitabant ventre tumultus,
Quodque alii nullum cedere vellet erat.
Non ea potori bella intestina placebant,
Et militans tales edidit ore sonos:
Unde mihi haec tanto surgit discordia motu?
Unde repens litis causa mihi illa venit?
Dicite quae tantos movistis vina tumultus,
Cur ego vos magno victa labore bibi?
Aut pacem positis agitate intrinsecus armis,
Mutuaque accepta foedera inite fide.
Aut ego vos ista deturbans arce repellam,
Ructaboque vomens, eiciamque foras.
Dixerat, et nondum saevo cessante tumultu,
Imperii vanas noluit esse minas.
Et simul in vacuas nuper quae sumpserat auras,
Praecipitat vomitu dulcia vina foras.
Nec mora turbati requierunt aspera ventris
Praelia, pax laeta candida fronte rediit.
Tu quoque cum simili tua surgent viscera pugna,
Si sapis, artibus his utere, liber eris.


page 86b, image: s172

Sique tibi eveniat, quod cuidam contigit olim,
Clarior est vomitus fama futura tui.
Quod simul ut noris, paucis adverte, docebo,
Utilis in multis haec tibi praxis erit.
Pocula sumebant una Lenaea sodales
Largius, et requies nulla laboris erat.
Horum aliquis crebros edebat gutture ructus
Turpiter, haec vomitum signa praeire solent.
Huic alius proprio demptam de crine Tiaram
Exhibet ad praesens officiosus opus.
Sumptaque ventriculus si vina regurgitat aeger,
Huc mihi quicquid habes evome tutus, ait.
Dixerat, ille aperit fumantia ructibus ora,
Crudaque per stomachi vina refundit iter.
Iamque in pileolo vinumque cibusque natabant,
Tristior hoc alibi non odor ullus erat.
Alter ut impletam vomitu videt esse Tiaram,
Immemor officii non sedet ille diu.
Verum ut erat capiti vicini imponit, et omnis
Materies toto corpore fusa fluit.
Exoritur plausus iocularia facta videntum [Reg: videntium] ,
Et venit haec tota fabula grata domo.
Qui vomuit vana nequicquam accenditur ira,
Dignaque pro meritis praemia nactus, abit.

CAPUT VII. Alia exempla de crepitu et ructu Orato rum, retentione urinae, et aliis rusticitatibus.


page 87a, image: s173

QUalia contigerint inter convivia dixi,
Nunc alia, atque aliis accipe gesta locis.
Missus ad externas Orator maximus oras
Nuper erat, lingua consiliisque valens.
Virgineo in coetu, dominaeque ante ora potentis
Debuit eloquii tela ciere sui.
Utque in conspectu dominae data copia fandi,
Solicitus graviter lumina figit humi:
Iamque soluturus facunda viriliter ora,
Ut solitum fieri, flectit utrunque genu.
Sed quia se nimium miser incuruabat, in auras
Edidit ingratum ventre crepante sonum.
Nil tamen hoc facto perterritus, absque rubore
Prosequitur causae coepta severa suae.
Dissimulant omnes crepitum audivisse, sed una
Non bene quae risum virgo teneret, erat.
Dumque sibi indulget nimium ridere loquentem,
Ah male virgineas claudit inepta nates.
Et tenuem ventris crepitum subtiliter edit,
Audieris, lyricum dixeris esse sonum.
Tum memor admissi Rhetor, sua coepta relinquens,
Virgineam alloquitur verba per ista chorum:
Pergite sic ventos ex ordine pergite Nymphae
Mittere, quos longum continuisse nocet.
Inde ubi me rursum quoque mittere iusserit ordo,
Officii peragam munea cuncta mei.
Illico virgineas perfusa rubedine malas,
Deicit ah oculos maesta puella suos.


page 87b, image: s174

At reliquae ingenti risu quatiuntur, et illo
Solvitur actutum concio coepta modo.
Sed recitare disertorum quia gesta virorum
Coepimus, inceptum continuemus opus.
Principis excelsam magnis de rebus ad arcem
Ingenio Rhetor divite missus erat.
Vestibus indutus quas tellus serica mittit,
Eximio visus dignus honore fuit.
Nulla mora est igitur, patet incluta principis aula,
Plenaque dicendi est copia facta viro.
Incipit altisonis exordia grandia verbis,
Fulminat et tumido lingua diserta sono.
Verba sed assiduos edit post singula ructus
Turpiter, hesternae signa pudenda dapis.
Huic vitio teneris demens assuerat ab annis,
Nullaque iam poterat tollere cura malum.
Auribus hos princeps ructus accepit, et aegra
Indecores mores factaque mente tulit.
Dissimulat tamen, et placato Rhetora [Reg: Rhetorem] vultu
Aspicit, ac tandem talia verba refert:
Non equidem invitas istis sermonibus aures
Praebeo, facundo clare vir eloquio.
Sed quid iam regni graviora negotia surgunt,
Crastina ad inceptum luce redibis opus.
Interea varias princeps sub pectore technas,
Et varios varia cogitat arte dolos.
Postera lux aderat, Rhetorque vocandus ad aulam,
Ut coeptam causam prosequeretur, erat.


page 88a, image: s175

Forte erat abiectae vir conditionis in urbe,
Vile ministerium cuilibet aere locans.
Is poterat crepitus emittere ventris in auras
Semper, et arbitrii pro ratione sui.
Hunc vocat, et verbis princeps affatus amicis,
Arte tua nobis nunc opus, inquit, erit.
Inde viro vestem dignam Doctore, Tiaramque
Induit, et quae sint poste a agenda docet.
Rhetor ad inceptum rediens, sua fulmina torquet,
Et repetit ructus continuatque suos.
Alter item toties, solitae non immemor artis,
Parte sui clarum posteriore crepat.
Quid faciat Rhetor? male fert, atque aestuat ira,
Alterius facile cernere crimen erat.
Respicit, et mores reprehendere cogitat illos,
Sed dubium in partem traxit utranque pudor,
Senserat id princeps, et amica fronte diserto
Talia subridens Rhetori verba refert:
Hic etiam Doctor longinquis missus ab oris,
De gravibus nobis dicere rebus habet.
Utque subinde novi ructus tua verba sequuntur,
(Forsan et in patria mos viget ille tua)
Non aliter crepitus hic verba ad singula promit,
Et patrium a teneris unguibus illud habet.
Dixerat, et tacuit Rhetor delusus abivit,
Et medio coeptum tramite rupit opus.
Historiam rerum quidam narrare novarum
Coeperat, et longam fecerat ille moram.


page 88b, image: s176

Huic aliquis cupidas adhibebat sedulus aures,
Rebus et attentus quas recitabat erat.
Interea plenam vessicam urina gravabat,
(Triste diu ventris non bene fertur onus)
Sed miser historiae nimia dulcedine captus,
Narrantem, durum negligere, esse putat.
Forte breuvi bursam factam de pelle gerebat,
Condere qua solitus cusa metalla fuit.
Hanc rapiens undis ventrem torquentibus implet,
Dum capiat finem fabula coepta suum.
Noverat urinam multis nocuisse retentam,
Id metuens pulchra consulit arte sibi.
Nuper enim doctor pietate insignis et aevo,
Pertulit indignae fata dolenda necis.
Cum teneris currum conscenderat ille puellis,
Virginibusque sedens undique cinctus erat:
Iamque per haud paucas securus sederat horas,
Nil nisi de casta virginitate loquens.
Plena sed attracto turgens vessica liquore,
Praeproperam tacita voce petebat opem.
Non tamen a curru descendere sustinet amens,
Sed premit ingenti triste dolore malum,
Tanta viro fuerat casti reverentia coetus,
Ut faceret vitae tristia damna suae.
Nanque redundanti vessica gravata liquore,
Viscera per diras rupta refudit aquas,
In fera sic paucis concessit fata diebus.
Hos tulit a stulto grande pudore malum.


page 89a, image: s177

Id metuens quasvis potius convertere ad artes,
Quam subeas vitae tanta pericla [Reg: pericula] tuae.
Haec quoque visa fuit mihi fabula digna referri,
Quae veteris multum simplicitatis habet.
Nuper ab antiquo superans, puto, rusticus aevo,
(Simplicius nostro scilicet illud erat)
Accedit veterem, cui non ignotus, amicum,
Verbaque multiplici plena salute refert.
Iamque manum manui dextrae coniungere dextram,
Pignus amicitiae quod solet esse, parat.
Sed prius impletis mucorem naribus aufert,
Turpiter hunc plena continet ille manu.
Atque ita dilecto dextram protendit amico,
Sitque tibi haec nostri pignus amoris, ait.
Scilicet id metuit, ne rustica durior aequo
Posset honoratum laedere palma virum.
Providus ergo volam sublevit phlegmate molli.
Hoc facinus parvae non erat artis opus.
TALIA facta queam numero sine multa referre,
Quae monitus possis non sine laude sequi.
Sed liber in magnum mihi cresceret iste volumen,
Si tibi perscribi carmine cuncta velis.
Ingenio ipse tuo nunc utere, scilicet ipse
Me sine, sat simplex esse rudisque potes.
Me praecepta iubet brevibus comprendere Flaccus,
Singula quo docili mente notare queas.
Quos tamen haud multos versus in fine libelli
Adicio, memori mente notare velis.


page 89b, image: s178

Simplicitas antiqua virum laeta arua colentum [Reg: colentium] ,
Rusticitasque rudis sit preciosa tibi.
Sed quaecumque solent homines laudare severi,
Neglige, quid rigida cum gravitate tibi?
Si poteris risum stomachumque movere quibusuis,
Officio functum te rear esse tuo.
Iamque vale iuvenis morum studiose bonorum,
Quaeque tibi dono, consule pauca boni.

CAPUT ULTIMUM. GROBIANA, sive de moribus quae virgines deceant, tum domi, tum in publico, et inconviviis, et alibi.

SAt mihi iam dudum dixisse superque videbar,
Et finem monitis imposuisse meis.
Sed tenerae blando me poscunt ore puellae,
Utque rogant ipsas pauca docere velim.
Quid faciam? iustasne preces averser? et illa
Irrita difficilis vota fuisse sinam?
Non equidem faciam: cupidas advertite mentes,
O mihi feminei turba colenda Chori.
Pauca loquar saltem mores formantia vestros,
Pauca sed illa tamen commoda multa dabunt,
Nil opus est longo vos carmine multa doceri,
Vincitis en ipsos rusticitate viros.
Ad mala vos ultro facilis natura, vel omnes
Instruit, officio nil eget illa meo.
Quae tamen Antistes vatum mihi dictat Apollo,
Accipite, haud falsa cuncta relata fide.


page 90a, image: s179

Huc ades o mores exosa puella modestos,
Huc ades, ut monetis erudiare meis.
Quando per urbanas iter ingrediere plateas,
(Nil ego quo cultu sis onerata moror)
Lumina permittes quocumque proterua vagari.
Omnia quo retro cernere, et ante queas.
Quae sibi nullius est mens conscia criminis, audet
Lumina deposito recta levare metu,
Atque hominem quemuis erecta fronte tueri:
Quae sibi mens culpae est conscia, spectat humum.
Inde manu vestes prudens utraque levabis,
Sordida si multo sit via facta luto.
Candida quo possint tua crura, et utrunque videri
(Altius o pude at tollere velle) genu.
Forte ea res iuvenum tibi conciliabit amorem,
Quique sibi sponsam te petat unus erit.
Nec mihi displiceat, te taliter ire videnti,
Oblita quod foedo sint tua crura luto.
Arguit impositi studium res illa laboris,
Quem vigil assidua sedulitate subis.
Otia nam pedibus data nulla fuere lavandis,
Officio invigilas dum studiosa tuo.
Pectore nudato prodire sinuque patente
Quam deceat, certe quisque videre potest.
Lactea colla oculis pateant, teretesque papillae,
Grata puelli petis res erit illa procis.
Non ego tam stupidus, nec ero tam barbarus unquam,
quin mihi te talem saepe ventre velim.


page 90b, image: s180

Quae bona sunt oculis manifesta, merentur amari,
Quaeque latent, nulli cognita, nullus amat.
Quae tibi cumque venit, quondam tibi nota, sodalis
Obuia per mediam femina facta viam:
Nil opus est dicta prius acceptaque salute,
De rebus variis
incipe multa loqui.
Hei mala multa premunt miseras et magna puellas,
Omnia quae tenero sunt toleranda gregi.
Huic gravis est rigidae nimium censura parentis,
Iurgia terrifico quae tonat usque sono.
Imperium dominae male sustinet illa superbae,
Subdit et indigno libera colla iugo.
Hei mihi quam multas fallax decepit amator,
Promissam veritus nil violare fidem.
Hinc igitur semper quae multa queraris habebis,
Utere naturae dote puella tuae.
Femineum omne genus fecit natura disertum,
Id mulier donum caelitus omnis habet.
Ergo diu nihili de rebus multa loqueris,
De nihili rebus discere multa voles:
Illa decem duret tibi fabula coepta per horas,
Ante tibi turpe est velle redire domum.
Interea si te (quod vix tamen accidet unquam)
Deficiet tanta res agitanda mora:
Inspectos aliorum hominum reminiscere mores,
Hic tibi dicendi campus apertus erit.
Qua ratione suos vicinus quisque gubernet,
Exigat et vitam qua ratione suam.


page 91a, image: s181

Fercula quae ponat mensis, quae pocula sumat,
Illius et quantas arca reservet opes.
Omnia quis numeret, quae multa diuque volenti
Dicere materiam suppe ditare queunt?
Quaelibet audacter dices de quolibet, illud
Est licitum, sexus pro ratione tui.
Si tamen incipies aliorum laedere famam.
Plus facies libri quam docuere mei.
Hinc ab ea quando fueris digressa, domumque
Imposito nugis fine redire voles:
Invenies ob iter venalia poma, nucesve,
Vel pyra, quae lauto multa videre foro est.
Talia praeteriens obolis tribus empta parabis,
Nonnihil ut cupidae gratificere gulae.
Inque via, medioque foro, quocumque vidente,
(Et quis erit qui te carpere possit?) edes:
Qui tibi quadrantem minimum conferret ementi
Nullus erat precio stant tibi cuncta tuo.
Interea varios qui proferat histrio ludos,
In medias veniet plebe vocante vias.
Edet is insano spectacula plurima vulgo,
Hac sibi quo tenuem colligat arte stipem.
Multa profanus aget, petulans sed plura loquetur
Turpiter, et gravibus non placitura viris.
Te tamen his oculos advertere virgo patentes,
Omniaque attenta mente notare, velim.
Et dare lascivis patulas sermonibus aures,
Doctior ut possis inde redire domum.


page 91b, image: s182

Turpia sive vides, seu percipis aure, putato
Tingere virgineas turpe rubore genas.
Conscia commissi tibi criminis esse fereris,
Purpura si malas pinxerit illa tuas.
Sin color in vultu semper tibi manserit idem:
Illa via ad laudem pronior esse potest.
Non reste credent intellexisse profanas,
Quod fugiant annos turpia dicta tuos.
Si tamen et risu male sana probaris aperto,
Quae fieri cernis, cuncta placere tibi:
Nullus erit qui te nostri praecepta libelli,
Et monitus avide non didicisse putet.
Nec tibi displiceam hilares convivia coetus,
Quae celebrant iuvenes quae celebrantque viri.
Sique meos audis monitus et iussa docentis,
Te quoque symposiis semper adesse velim.
Inter enim potos iuvenes, vinoque madentes,
Multa audire potes, multa videre potes.
Unde tibi vitae sumas exempla, profecto
Rusticitas illo regnat inepta loco.
Nec nihil esse puta iuvenum perdiscere mores,
Quae vitia abstruso pectore quisque tegat.
Ingenium, vino mentem superante, patescet,
Vina solent animum prodere larga viri,
Forsan et adfuerit, quem speres nupta maritum,
Hunc etiam, qua sit mente, probare potes.
Cuius ut in genium melius perdiscere possis,
Assideas domino proxima virgo tuo.


page 92a, image: s183

Et quid agat potus, quae denique verba loquatur,
Quamque avide sumat pocula plena, notes.
Quis scit an obtineas, animos faciente Lyaeo,
Ut tibi promittat foedera sancta tori?
Quoque magis laetum videas et amore calentem,
Non nimium tuus est dissimulandus amor.
Ingentem Cyathum iuveni tu laeta propines,
Sic erit exemplo laetior ille tuo.
Evacuesque uno Cyathum quem praebibis haustu,
De veteri plenus sit licet ille mero.
Et tibi potando mox ut respondeat ores,
Hoc animi poterit pignus habere tui.
Inde etiam quicquid tibi praebibet ille vicissim,
Accipias facili nilque morata manu.
Acceptumque avido, quia praecipit ille, palato
Evacues: annos res decet illa tuos.
Moribus his iuvenis tuus exhilaratus, in imo
Impatiens curae pectore vulnus alet.
Indubiisque suum signis iam prodet amorem,
Tempore qui longo dissimulatus erat.
Iam teretes manibus volet attrectare papillas,
Ceteraque in toto quae latuere sinis.
Non equidem quin tu patiaris cuncta vetabo,
Cur mihi displiceant quae placuere tibi?
Non mea res agitur, tua saltem fama laborat,
Fama nequit multos integra ferre iocos.
Heu mihi quam facile est amittere nomen honestum,
Quod periit ingens est reparare labor.


page 92b, image: s184

Quid tamen et noceat, blanda iam voce rogare,
Quae tibi det potus munera magna procus.
Cum simul et caeco iuvenis stimulatur amore,
Et simul assumpto cor calet ille mero:
Multaque promittat, licet et iam plurima donet,
Ut tamen acceptis plura det usque roga.
Munera nulla boni, quantumvis magna putentur,
Consule, sed parcas usque querare manus.
Ipsa quoque interdum, quo vel meliora reportes
Munera, amatori paucula dona dabis.
Nec tamen hic veterem Nasonis tradimus artem,
Diversa est studio meta petita meo.
Ludere deceptum si delectaris amantem,
Non potes e nostro discere multa libro.
Perlege Peligni versus studiosa Poetae,
Quod petis a nobis aptius ille dabit.
Florea virginei capitis decus esse corona,
Eque maris viridi rore parata, solet.
Hanc tamen insanitu consuetudine vulgi
Simpliciterque comis imposuisse, cave.
Simplicitas priscis fuit haec laudabilis annis,
Nunc alios mores tempora nostra ferunt.
Quod nimis est, laudem nullam, vulgare, meretur.
Sed quae facta novo more fuere, placent.
Ergo libi naso sit cura appendere sertum,
Ut mediam frontem luminaque ipsa tegat.
Cur moneam tali te pendere more coronam,
Stultula me causas credis habere leves?


page 93a, image: s185

Floribus e variis, et non male olentibus herbis,
Quam geris, o virgo, facta corona fuit.
Suaviter hoc nasus tuus afficietur odore,
Suavis odor cerebro proderit ille tuo.
Ille odor aetherias frustra exhalabit in auras,
Ni subeant nares florea serta tuas.
Non pudeat tenerum tecum duxisse catellum,
Qui faciat ludos delitiasque tibi.
Est quoque cum clausa ventris corruptus in aluo
Excruciat magno viscera tensa malo:
Tunc tacitus vacuas erit emittendus in auras.
Qui nimii ventus causa doloris erat.
Hic poterat teneras nares offendere foetor,
Forsan et autorem dedecorare suum:
Sed canis officium dominae praestabit honestae,
Impositi culpam criminis ille ferat.
Aerque ingrato vitiasse putetur odore:
Verba tibi contra dicere nulla potest.
Perpetuas agitant pulices et femina lites,
Bellaque in aeternum non dirimenda gerunt.
Insidias parvus tenebris defensus iniquis,
Collocat, exiguo pungat ut ore pulex,
Femineoque suum mordax in corpore rostrum
Figit, et in tenera spicula dura cute.
Exagitat miseras adeo dolor ille puellas,
Ut positis ineant aspera bella moris.
Tu quoque lucifugo quando infestaris ab hoste.
Fortiter ultrici corripe tela manu.


page 93b, image: s186

Sive domi savuis te laedere morsibus ausit [Reg: ausus sit] ,
Sive cruentato te petat ore foris.
Nilque tua refert hinc multa quod adstet, et illinc,
Quae videat mores turba aliena tuos.
Vestibus excussis inimicum quaere latentem,
Supplicium sceleris captus ut ille luat.
Fortiter e latebris captivum protrahe, nec te
Parcere res hosti moverit ulla tuo.
Exemplum metuent alii crudele, tuumque
Qui latus inde ausit [Reg: ausus sit] pungere nullus erit.
Non alia poterit tibi pax ratione parari,
quin tuus ad manes perditus hostis eat.
Nunc etiam exemplum, ne quid tibi deesse queraris,
Accipe, quod vitae dirigat acta tuae.
Publicus antiqua conventus in urbe virorum,
Quo non exiguae res agerentur, erat.
Venerat huc mulier rerum studiosa novarum,
Et quae vellet agi, plurima vidit agi,
Interea multas dum res differtur in horas,
Ah miseram pleni corporis urget onus.
Pondere concoctae venter distenditur escae,
Submissoque petit murmure tensus opem.
Illa rei auditae nimia dulcedine capta,
Noluit inceptam deserere historiam.
Forte igitur peram qua libros ferre solebat,
Quos legit assidua relligione, gerit.
Accipit hanc, et ventris onus deponit in illam,
Dum capiat finem fabula coepta suum.


page 94a, image: s187

Hunc etiam virgo disces, ego suadeo morem,
Is tibi qua prosit hora venire potest.
Tempora sed demens quid contero multa monen do?
Cum liceat verbis dicere cuncta tribus.
Omnia quae generi iam sunt praecepta virili
Tradita, tu vitae transfer ad acta tuae.
Nec tamen esse putem tibi congrua cuncta, sed ipsa
Cernere quid deceat dedeceatque potes.
Nullius affectes laudem sapientis ab ore,
Nec tibi sit rigidis cura placere sophis.
Sed mihi te saltem formandam trade Magistro,
Atque tua imperio subiice colla meo.
Scilicet ad vitam tibi praevius ibo modestam,
Discere quam melius non aliunde potes.
Pluraque iam poteram praecepta salubria morum
Tradere, non animo displicitura tuo.
Sed mea me fessos revocare Thalia iugales
Et medio cursu rumpere coepta iubet.
Ergo vale, et si quid monitis profeceris illis,
Prospera doctori fata precare tuo.