SI tibi simplicitas priscorum antiqua virorum,
Et rudis, et nulli noxia vita placet:
Quam placuisse ferunt nostris maioribus olim,
Quae segetum cultrix rustica turba fuit.
Huc ades, et nostrum studio non deside carmen
Perlege, fors aliquid quod iuvet inde feres.
Perlege, quoque modo deceat componere vitam,
Et mores, isto carmine certus eris.
Ne dubita, simplex evades protinus, ullum
Si monitus nostros pondus habere sines.
Non equidem laudo cuicumque placere volentes,
Atque aliis vitae facta probare suae.
Dura tibi nimium fuerit provincia, cunctis
Ad placitum mores composuisse tuos.
Laudo qui possunt aliorum spernere dese
Iudicium, et fortes hos reor esse viros.
Quique bono nunquam se submisere magistro,
Qui se, quae faciunt, cuncta decere putant.
Tu mihi prosper ades veterum non inscie morum
Syluone [(reading uncertain: fifth letter erased)] , o pinu cincte virente caput.
Quo bene, simplicitas quae sit laudanda, canamus,
Pectora sunt nutu nostra regenda tuo.
Dicite montivagi, syluestria numina, Fauni ,
Dicite quae rudibus vita sit apta viris.
Dic Lenaee pater, bibulae notissime turbae,
Pocula quo deceat sumere plena modo.
Come cibis avide quondam praefecte vorandis,
Si tua constitui sacra docere, fave.
Almaque Rusticitas nostro Dea maxima seclo [Reg: saeculo] ,
Huc ades, et vatem dirige prompta tuum.
Non facilis labor est, mores formare decoros,
Saepe gravis magnis res fuit illa viris.
Auxilio superum tamen has et numine fretus,
Difficiles magno pectore inibo vias.
O etiam morum censor iustissime Bingi,
Es bonus: auspicio scribimus ista tuo.
Carmina te vultu mea respiciente benigno
Uberior Musae vena futura meae est.
quisquis habes odio rigidi praecepta magistri,
Qui nisi de morum nil gravitate docet:
Huc propera, et placidis utentem vocibus audi:
Non tonat hic aliquis tristia verba Cato.
Da mihi te docilem crasso sermone loquenti,
Nec dubita parvo tempore doctus eris.
Discipulus facili superare labore Magistrum
Crede mihi, antiqua simplicitate potes,
Et licet haec aliquis rigida de gente sophorum
Vituperet, morum quae documenta damus:
Non tamen illa tibi quicquam nocuisse videbis,
Sedula si Musae iussa sequere meae.
Fulcra soporiferi cum liqueris alta cubilis,
(Quod fieri medium non decet ante diem)
Egregie civilis eris, si nulla parentes
Mane salutandi sit tibi cura tuos.
Non homini cuiquam felicia fata preceris,
Saepe tibi grates dicere ne sit opus.
Prospera quantumuis optes, quid proderit illis?
Optima non damnum est perdere verba leve.
Gens sine mane suos Hebraea salutet amicos,
Quam tenet implicitam multa superstitio.
Cur tibi tam levium sit cura superflua rerum?
Caniciem iustos cura dat ante dies.
Non habet exiguas quoque pandiculatio vires,
Si medicos par est credere vera loqui.
Accidit ex longo neruos torpere sopore,
Atque male officii munus obire sui.
Excitat hos certo tibi pandiculatio motu,
Utere: nec mores dedecet illa tuos.
Nec reliquis surgens te vestibus indue, nudae
Indusium satis est imposuisse cuti.
Sed reliquas geminis vestes complectitor ulnis,
Aspera si duro frigore saevit hyems:
Scilicet in calido iucundius est hypocausto
Induere, a saevo ne violere [Reg: violeris] gelu.
Nec moveat, virgo vel femina si sit ibidem,
Tu tamen utaris moribus usque tuis.
Sique tuis quisquam factis offenditur, illum
Cernere si talem nolit, abire iube.
Quisque tibi cedat, nec tu concesseris ulli,
Conditione tua es liber, et esse velis.
Tandem ubi vestitus fueris, pendere solutas
In genibus caligas (res decet illa) sines.
Nanque ita virginibus tacita ratione placebis,
Teque sibi optabit quaeque puella virum.
Causaque tam iusti manifesta videtur amoris,
Sed non est isto commemoranda loco.
Non sat eris simplex, si vestimenta ligare
Coeperis, et ventri vincula dura nocent.
Ne nimis evadas moratus, pectere crines
Neglige, neglecta est formae decora viro.
Femineae crines ornare relinquito turbae:
Comantur iuvenes quos levis urit amor.
Crede mihi Dominum te nulla puella vocabit,
Site composito viderit esse pilo.
Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti,
Scribit Amazonio Cressa puella viro.
Eximio tibi erit decori, si pluma capillis
Mixta erit, et laudem providus inde feres.
Scilicet hoc homines poteris convincere signo,
Non in stramineo te cubuisse toro.
Sint capitis crines longi, nec forpice tonsi,
Caesaries humeros tangat ut alta tuos.
Tutus ut a tristi rigidae sis frigore brumae,
Vertice prolixus crinis alendus erit.
Cuncti homines quondam longos habuere capillos
Quos modo Virgineus curat habere chorus.
Regna pater quando Saturnus prisca tenebat,
Tunc fuit in longis gloria magna comis.
Simplicitas veterum laudatur ubique virorum:
Qua potes, hos semper sit tibi cura sequi.
Dedecus esse puta faciemue manusue lavare,
Commodius crasso sordet utrunque luto.
Qui volet his vesci, per me licet, ipse lavabit,
Dicito: res curae non erit illa mihi.
Forsan erit dentes quite mundare monebit,
Sed monitis parens inveniare [Reg: inveniaris] cave.
Recta valetudo corrumpi dicitur oris,
Saepe nova si quis proluat illud aqua.
Quid noceat, dentes quod sunt fuligine flavi:
Iste color rubei cernitur esse croci,
Iste color fuluo quoque non culpatur in auro,
Auro quod nunquam non amat omnis homo.
Dentibus ergo tuis cur sit color ille pudendus?
Si sapis, hanc a te fac procul ire fidem.
POscere quod comedas, ubi vix dum lumina somnus
Liquerit, in primis commeminisse velis.
Tota conde vola quam primum acceperis escam,
Ne cadat e manibus non bene pressa tuis.
Tum poteris quadris uti cum prandia sumes,
Iam satis est nuda continuisse manu.
Multaque per digitos pinguedo diffluat omnes,
Quos volo te lingua lambere saepe tua.
Prandia quo gestu, qua sint ratione vorandae,
Non ita post longo tempore certus eris.
Sed mihi nonnullis de rebus es ante monendus,
Concio non nimium longa futura mea est.
Quo deceat totum pacto componere vultum,
Et corpus, paucis ante docendus eris.
Id caveas primum, ne sorte modestia mores
In bene vivendo temperet ulla tuos.
Quis iuvenes rumium possit laudare modestos
Qui sapit, ignavos mox stupidosque vocat.
Non hominem rectis oculis aspexeris ullum,
Verte alio vultus lumen virunque tui.
Si recte aspicies, nimis esse videberis audax.
Tam iuvenem gravitas non satis illa decet.
Omnia quae spectas, distorto lumine spectes:
Omniaque aversa fronte loquare viris.
Esse verecundis oculis sine laudis amantes,
Et qui virtuti convenienter agunt:
Quo tibi cumque libet tu lumen utrunque vagari
Permitte, id multum simplicitatis habet.
Nec male conveniet frons ut sit torua minaxque,
Et faciem rugae mille decenter arant.
Qualis aratori facies solet esse iuvenco,
Verbera qui lanio percutiente tulit.
Vel fera qui contra rivalem bella paravit,
Et furit, et feruens non capit ira modum:
Talis erit iuveni generoso vultus habendus,
Qui laudem quod sit fortis habere volet.
Scilicet ex vultu virtutes pectore clausas
Colligere exiguo quisque labore potest.
Nullaque morosus nisi verba austera loqueris,
Quando tibi quisquam conveniendus erit.
Comibus ad quosuis, fueris si vocibus usus,
Et levis et petulans esse fereris homo.
Sin potes hanc de te spargi contemnere famam,
(Nil tamen, ut vera laude veharis, agas)
solve loquax semper multis sermonibus ora,
Ore tibi muto turpe sedere puta.
Sunt soliti quidam suspendere naribus aurum,
Vel gemmas, quales India dives habet.
Has tibi divitias fortuna inimica negavit?
Non ideo fracto pectore tristis eris.
Accipe consilium non vana monentis amici,
Certus es, ex animo me bene velle tibi.
Qualiter atectis dependens tempore brumae
Condecorat totam stiria longa domum:
Sic pitvita fluens geminis a naribus ornat
Qui iuvenes cultum simplicitatis amant.
Illa tibi gratis tanta ornamenta parantur,
Quae puto non parvum sunt paritura decus.
Cuncta tibi rerum bona contulit ipsa creatrix
Natura, ut vitae prospicit illa tuae.
Sed modus est rebus servandus in omnibus, ergo
Hanc tibo mensuram qua modereris habe.
Mucor ubi patulo stillans influxerit ori,
Tunc emungendi tempus adesse scias.
Id cubito facies, et te civilior alter
Non erit: hanc laudem solus habere potes.
Sive tibi hunc vestis praestet seu pileus usum,
Non fueris parva simplicitate rudis.
Totam implere manum, sacraeque illidere terrae,
Ut sonitum tota reddat in aede, decet.
Et iaceat: quid enim cures? pede proterat ille,
Phlegma tuum qui se posse videre negat.
Vidi etiam speculum multos de more gerentes,
(Appensum manicae funibus illud erat)
Si placet exemplum capias studiosus ab illis,
Pitvita speculi sed subeunte vicem.
Edere nare graves sonitus, et ducere ronchos,
Moribus adversum non rear esse bonis.
Indicium est animi fortis, spiratio fortis,
Et facit ad famam nominis illa tui.
Sternutare volens vicino obvertito vultum,
Quo potius vertas vix rear esse locum.
Mos habet ut quidam bene sternutantibus optent,
Id tibi qui faciat forsan amicus erit.
Quo sciat ergo suum te sternutasse sodalem,
Illius ad faciem sit tua versa velim.
Tu tamen in simili causa bona nulla preceris,
Vel tua si graviter sternutet ipsa parens.
Esse pudens caveas, ullave rubescere culpa,
Criminis admissi quos piget, illud agant.
Turpia quantumuis dicantur verba, notari
Indignum statuas esse rubore genas.
Te quoque verba loqui nonnunquam ab scoena decebit,
Dedecus haec puero non didicisse foret.
Nominibus propriis res quasque vocare diserte,
Nec lex nec divum relligio [Reg: religio] ulla vetat.
Turpia quae vulgo stulta ratione videntur,
Inspice, naturae sunt moderantis opus.
Non ego consueto seductus more loquendi,
Naturam contra, bella movere velim.
Tempore vesicam iusto relevamus et alvum,
Idque hominum nemo iudicat esse malum.
Verba reformidant tantum, propriisque vocare
Nominibus rigidi talia facta vetant.
Quod genus hoc hominum? quae tanta insania mentis?
Sit pudor in verbis, resque pudore vacent?
Si nova quis narrat, quae non audiveris ante,
Nec tibi dicendum quod videatur habes:
Tum velut incautas labiis comprendere muscas
Mordicus instituas, ora patere sines.
Si qua videbuntur sublato digna cachinno,
Ne leviter risu concutiare vide,
Verum ita, ut in tota ridentem audire platea
Te possit, per eam si quis habebit iter.
Usque tibi patulas os diducatur ad aures,
Hinc tibi ridenti gratia maior erit.
Sique videbuntur scabri rubigine dentes,
Hoc poteris Dominae gratior esse tuae.
Dissilio risu: geminare subinde memento,
Non dubium id signum simplicitatis erit.
Saepius et nulla causa existente, cachinnum
Tollere, non modicum laudis habere puta.
Forsan erunt qui se derisos esse putabunt,
Et tua non aequo pectore facta ferent.
Sic animis vanos irarum accenderis aestus,
Atque tuo pulchre munere functus eris.
Quid noceat multis furiosam impellere bilem?
Materiam risus res dabit illa novi.
Si qua voles falsa mendacia dicere lingua,
(Vera ego te iubeo non ita saepe loqui)
Post duo verba semel vel bis tussire iuvabit,
Quid dubitas? multum commoditatis habet.
Forsitan in promptu non sunt quae verba loquaris,
Non male, dum tussis, haec reperire potes.
Nec te verba loqui conficta intelliget ullus,
Scilicet, est falsum posse videre labor.
Quando opus est vere tussire, hanc noveris artem,
Vicini faciem verte sub ora tuam.
Hauriat ille tuae spiracula dira tracheae,
Illa refrigerium, si calet, esse queunt.
Si tua reppereris quam male facta ferentem,
Nil moveat: vana est viribus ira carens.
Imo et magnificis tua facta tuebere verbis,
Nil poteris pro te dicere? victus eris.
Argue quod vano tume at praecordia fastu,
Tam facilem nequeat qui tolerare iocum.
Quid faceret si non massa constaret eadem,
Qua sumus humanum condita turba genus?
Scilicet impurum si reddi crederet, et te
Conficeret certa dura per arma nece.
Quando venit ructus, cur hunc retinere labores?
quin potius liber possit ut ire iuvas?
Dissimulare studes, et supprimis ire volentem,
Quid facis? ah clara voce iuvandus erat.
Nec facili teneas, quando volet ire, labore:
Et tibi, si teneas, damna timenda feret.
Flatus enim stomacho si concludatur operto,
Carcere quo neque at liber abire suo:
Letiferos diro corruptus carcere morbos,
Et mala quae numero sint caritura, dabit.
In caput ascendet, totumque in corpus abibit,
(Heu nimio precio stet pudor ille tibi)
Nescio quid redolens hinc fiet anhelitus oris,
Forsitan et toto corpore putris eris.
Inde per infidum crepitus proruperit anum,
Nec fuerit sonitu proditus ille suo:
Naribus heu tetro fiet manifestus odore,
Nec poteris crimen dissimulare tuum.
Maxima ut haec igitur prudens incommoda vites,
Ne tibi sit ructum velle tenere labor.
Est amor in stratas urbis prodire plateas?
Purgatum capitis tegmen habere cave.
Qui nimios ambit, muliebria munera, cultus,
Ridendus merito cuilibet ille venit.
Nec licet a multo sit calceus undique coeno
Oblitus, ut purges sit tibi cura, velim.
Quid purgasse iuvet, cum sit tibi rursus eundum
Stercora per? vanus non foret ille labor?
Et toga longa pedes tibi demittatur ad imos,
Hoc erit antiquae simplicitatis opus.
Et tua sic verret post te vestigia, ne quis
Quo sis progressus, cernere possit iter.
Latus et extrema limbus tibi vestis in ora
Collecto plateae stercore firmus erit.
Viderit hoc aliquis spacio distante remotus,
Te bene praetextam credet habere togam.
Panniculos mittunt Bombycum [transcriber: according to Liddell/Scott, bombyx, -ykos is a silk worm, so this might stand for silk clothes]
munera Seres
Hinc procul in Scythica munera nata plaga:
His credere tuas solitus praetexere vestes,
Infima si lato plena sit ora luto,
Sin minus ista iuvant, (quoniam nova tempora mores
Insolitos secum ferre subinde solent)
Veste brevi induitor, quae vix tegat undique lumbos,
Quae tibi detectas non vetet esse nates.
Hoc gaudent cultu qui Martia castra sequuntur,
Quique modo nomen nobilitatis habent.
Et tibi ut aut miles, vel nobilis esse puteris,
Cura sit ut semper veste tegare brevi.
In quacumque modum re conservare decorum est,
Illa sed hoc saltem regula falsa loco est.
Neglectus iuvenem cultus decet, inquit Erasmus,
Quis dubitet tantum dicere vera virum?
Huic igitur credens vestitum neglige, nec te
Qui cultus deceant respice, quive minus.
Brachium utrumque simul post terga reflectere disce,
Seu stes, seu vicos forte per urbis eas,
Sed mea sedulitas, ne sit prolixior aequo,
Quod superest verbis significabo tribus.
Hoc volo te totam studio componere vitam,
Sic volo te mores instituisse tuos,
Ut qui te videat, non falso dicere possit,
Hic vere simplex est et agrestis homo.
ECce puer mensam iam pridem stravit, et ecce
Fercula sunt avidae lauta parata Gulae.
Laetus es: esuriens patinis adhibebere plenis,
Haec reprimunt saevam pharmaca sana famem.
Te tamen ante tuo Domino servire necesse est:
Post, quod edas rapido protinus ore, feres.
(Nec tamen officium famulandi promptus obibis,
Ni semel atque iterum iusserit illud Herus)
Iamque quibus deceat te moribus esse docebo,
Tu modo ne dubita moriger esse mihi.
Quid quereris nimium subtilia iussa videri,
Quae damus? et pavido suffugis illa metu?
Rustica Musa mea est, praeceptaque rustica tradit:
Discere quae facili cuncta labore potes.
Quae semel es monitus, semper facienda memento,
Perque tibi cunctos esse tenenda dies.
Sive tuo solus domino, seu pluribus adsis,
Sive domi sumas prandia, sive foris.
Est eadem ratio multis servire, vel uni,
Et tibi mos idem semper habendus erit.
Cum servire voles prandentibus, exue vestem,
Officum impedita ne toga laxa tuum.
Sufficit ut caligis indutus edentibus astes
Promptus, et ut Thorax pectora nuda tegat.
Atque ita quam gracili sis corpore quisque videbit:
Laus ea nequaquam reicienda [Reg: reicienda] tibi est.
Quasque geris vestes minime decet esse ligatas,
(Versibus id paulo doctus es ante meis)
Quas natura tegi partes mandavit, ad illas
Demittas geminas absque pudore manus.
Sic ego matronis, castisque placere puellis,
Ingenuisque putem te bene posse viris.
Non placuere mihi pede qui nituntur utroque,
Et sua solicite crura locare solent.
Tu pede nunc dextro, modo laevo insiste vicissim,
Idque fac, ut nunquam stes in utroque simul.
Sic dum niteris hoc, requies conceditur illi:
Alterna requie quae caruere labant.
Semper et instabili gressu titubare memento,
Mobilitas iuvenes irrequieta decet.
Pigra quies scabiem morbosque utentibus adfert,
Utiliter moto corpore, sanus eris.
Scilicet et fabri titubant, cum follibus auras
Accipiunt: nec res dedecet illa fabros.
Cur igitur tibi non quoque sit res illa decora?
Semper enim pulchrum, quod decet, esse solet.
Disce, quod ex usu sit, ab omnibus, atque sequendum
Pone bonum vultus quemlibet ante tuos.
Utque manu nunquam non gesticuleris utraque
Effice: res magna est non tenuisse manus.
Otia mortales culpare ignava solemus,
Otia laudando sunt fugienda viro.
Nonnihil ergo manu fac semper utraque labores,
Desidiae turpem ne mere are notam.
Dextra ministerium sube at manus: altera braccas
Decidere a nudo semine posse, vetet.
Si nihil est aliud, digito te scalpe sub aurem,
Aut manibus sparsam digere utrisque comam.
Vel capitis tegmen digitis assuesce rotare,
Vel gestus habeas qui tibi cumque placent.
Aut etiam doctus potes esse Poeta videri,
Incipiens ungues rodere dente tuos.
Id faciunt gravium meditantes pondera rerum,
Quique canunt Clario carmina digna Choro.
Vel tua ceu toruus disponito brachia miles,
Ut lateris costas tangat utrinque manus.
Credo equidem pugnax reputaberis esse, videnti
Brachia te tali disposuisse modo.
Nil nisi sis iussus facias, nihil utile tractes,
Facto quantumuis esse putabis opus.
Praemia, si quid ages iniussus, nulla sequentur,
Gratiaque officii parva futura tui est.
At si quis fuerit, quem non satis esse putabis
Compositum, hunc oculis aspice saepe tuis.
Quicquid aget, sollers [(transcriber); sic: solers] attenta mente notato,
Quoque eat, et quo stet, quo sedeatque modo.
Observaque epulas quo gestu et pocula sumat,
Qua ratione suas collocet ille manus.
Sique tibi illius mores et vita videntur
Vel modicum risum vel meruisse iocum:
Sufficiens causa est: ingentem tolle cahinnum,
Teque nihil risum dissimulare velim.
Imo et in illius iacias dicteria mores:
Forsan erit sapiens qui modo stultus erat.
Quoque hominum fuerit numerosior illa corona,
Hoc lepidos mordax tu magis ede iocos.
Scilicet hoc sapiens magis esse vide beris illo,
Quo mage mordaci quoslibet ore petes.
Fercula fortassis mensae nova ferre iuberis,
Semper ibi hac uti providus arte potes:
Esuriens disco meliorem praeripe partem,
Illa tibi summo iure tenenda venit.
Scortea non alios tibi pera feratur ad usus,
Quam bona si libe at tollere frusta tibi.
Ergo etiam si quis te viderit illud agentem,
Propterea nimium commoveare cave.
Quin potius verbo si te obiurgaverit uno,
In promptu facinus quo tuearis habe.
An scelus esse putas reliquis comedentibus, inque,
Tempore me tanto non bene ferre famem?
Hos ubi fatus eris, nihil amplius ille loquetur,
Verbaque continuo per tua victus erit.
Post ubi lauta voles imponere fercula mensae,
Cura sit, ut placide non rumis illud agas.
Tam placide pones, ut ius cum carne resultet,
Panis et infuso iure natare queat.
Cum satis ederunt, debentque superflua tolli,
Unica consilii summa erit illa mei,
Subtrahe te dominis, ut et hunc vitare laborem
Possis, ne vires quo superentur, agas.
Relliquias [Reg: Reliquias] [transcriber: double l metri causa]dominus de mensa colligat ipse,
Apposuisse dapes dic satis esse tibi.
Et satis expectasse diu, stomachumque latrare,
Hunc modo placandi tempus adesse cibis.
Sin famulum verbis revocaverit ille severis,
Incipe, sed lento, velle redire, gradu.
Quae nimia est, magno multos properatio damno
Laedit, et in parvis sunt bona multa moris.
Cumque redis, nullo quae restant ordine tolle,
Ad bene tollendas quid facit ordo dapes?
Stulta superstitio est homini vitanda modesto,
Cur, ubi relliquias colligis, illa placet?
Multa levato simul, ne saepe recurrere fesso,
Ordine tollenti pauca, necesse fuat.
Ire per ambages, eum sint compendia praesto,
Stultitiae summum duxeris esse gradum.
Sic quoque relliquias [Reg: reliquias] [transcriber: double l metri causa]
paulatim tollere, ineptum est,
Cum pariter liceat cuncta levare tibi.
Tum quoque (ne dubites) erit excusabilis error,
Si fuerint digitis omnia lapsa tuis.
Pondere eras etenim vires super ante gravatus,
Brachiaque impositum lassa gravabat onus.
Robore vix qui te multum superabat et annis,
Sustineat manibus pondera tanta suis.
Sique levare iubet te nemo, levare caveto,
Aspicitoque oculis quae cecidere tuis.
Et ridere potes quasi res bene gesta fuisset,
Idque tibi vitio vertere nemo potest.
Sin fueris iussus, tum lapsa recollige tristis:
Et quasi poeniteas signa dolentis habe.
Tollere cuncta simul si non potes, accipe partem,
Cetera per terram sparsa iacere sine.
Non equidem spero fore de prandentibus unum,
Deflendum facinus qui putet esse tuum.
Imo cum risu tibi digna encomia laudum,
Quae nimia es meritus simplicitate, canent.
CLara ciet vacuus iam dudum murmur a venter
Tamque monet longam se male ferre moram.
Eia age iam tandem te post ieiunia mensae
Sumendisque cibis, qua potes arte, para.
Vincula si ventrem constringunt ulla, relaxa,
Liber ut arbitrio diffluat ille suo.
Ne tamen omnino nihil esse puteris honestus,
Vincula non libeat solvere cuncta simul.
Pauca potes, si sunt constricta, relinquere lora.
Quae post commodius solvere tempus erit.
Ante lavare manus quam suavia prandia sumas,
Credideris nunquam muneris esse tui.
Quam facile est gelida manus ut sit purior unda?
Quaelibet impuras terra refundit aquas.
Terra quod emisit si mundum credere fas est,
Tu quoque iam toto corpore mundus eris.
Nec digitis longos praecidere convenit ungues,
Unguibus in longis gratia magna latet.
Unguibus Accipiter longis quoque corripit escas,
Principibus tamen haud displicet ille viris.
Si tamen est animus praecidere, id inter edendum,
Otia cum fueris paucula nactus, ages.
Si quis honoratus debet discumbere tecum,
Ut sedeas primo sit tibi cura loco.
Surgere si quisquam sella te iusserit illa,
Surgere tu magnum crimen habere puta.
Nec dubites ingens tibi dedecus esse, supremo
Si pulsus, sedeas inferiore, loco.
Cur alii cedas quo non sit dignus honorem?
Cur tibi despecto non habeatur honos?
An dubium est unum cunctos habuisse parentem?
An non aeque omnes puluis et umbra sumus?
Primus Adam duro cum verteret arua ligone,
Pensaque de vili duceret Eua colo:
Ecquis in hoc poterat vir nobilis orbe videri?
Et modo quisquam alios ante locandus erit?
Serius ad mensam si quando accedis, et illic
Pransuro sedes iam tibi nulla vacat,
Stare diu minime tibi convenit: utile membris
Hoc erit, ut sumas prandia laeta sedens.
Pelle loco socium, qui quod sit viribus impar,
Nil tibi pro rapta sede nocere potest.
Cedere si nolet, nolentem detrahe collo:
Cedere maiori praecipit ipse Cato.
Forsan adhuc panis cultello hesternus adhaeret
Aut magis est alio sordidus ille situ:
Huic vitio poterit succurrere calceus, illum
Exue, si cotis destitueris ope.
Vertitoque exutum, versoque illidito cultrum,
Inde tibi splendens, inde et acutus erit.
Site quis fuerit sic admiratus agentem,
Respondere potes, moris id esse tui.
Tardius optatas apponi videris escas,
Et fieri longam te esuriente moram:
(Forsitan officium neglexit lixa coquendi,
Vel malus inceptum fraude moratur opus)
Ira animum subeat, furor est iustissimus irae,
Quae graviter causas cur moveatur, habet.
Posce dapes pleni magnis clamoribus oris,
Quam potes intenso gutture posce dapes.
Voceque cessantes verbisque minacibus urge,
Saepe subest parvis maxima poena moris.
Forsan et instructae qui dulcia fercula mensae
Inferat, a lixa dante, minister abest:
Tu potius longum ieiuno ventre sedebis,
Fercula quam reliquis vilior ipse feras.
Nemo tibi facinus tantum persuadeat Autor,
Ne vel Romuleae Tullius urbis honos.
Stultus id exiguum tibi dedecus esse putares,
Servitium facili vile subisse manu?
Interea varias tere tempora longa per artes,
Otia sunt pigris insidiosa viris.
Si mala te scabies dulci prurigine vexat,
Qua liceat causam, fallere tempus, habes.
Scalpe frequens digitis (nihil est iucundius illo)
Ulcera, quae multa putrida tabe fluunt.
Aut velut exciso quondam sub monte Metallum
Quaeritur in venis terra benigna tuis:
Sic scabiem immisso varie rimabere cultro
Doctus, et occultos ingrediere poros.
Inde nec absterso cultro data prandia sumes,
Nec digitos gelidae flumine lotus aquae.
Vermiculi teneram saevi infestare iuventam
(Experto dubitas credere?) saepe solent.
Bis tribus ingressi pedibus nituntur, et inde
conveniens multo de pede nomen habent.
Hos quoque si sentis depastum rodere corpus,
Non tibi protractas ire querere moras.
Auulsos capitis modo crinibus abstrahe, et illos
Strenuus impresso fortiter ungue doma.
Eque sinu vivos, miles fortissimus, hostes
Profer, et in mensa corpora capta loca.
Delicias illic faciant tibi mille, videnti
Qua moveant celeres conditione pedes.
Omnia defuerint, tamen haud tibi defore quadras
Crediderim, his longae taedia pelle morae.
Inspice, si non sunt omnes velut esse volebas,
Emendaturas protinus adde manus.
Saepius artifici turpis committitur error,
Quando celer propero multa labore parat,
Impiger educto tu singula corrige cultro,
Quae poterant oculis esse molesta tuis.
Corrige, et incisis orbes insignibus orna,
Ingratumque tuo non erit illud hero.
Impositam mensae crebris te pungere mappam
Ictibus, haud quenquam qui vetet esse velim,
Linea vulneribus mensae velamina multis
Confice, res usu non caret illa suo.
Tale malum dominus fieri sibi saepe timebit,
Materiam tarda cui dedit ipse mora.
Temperiusque dari cupido sua fercula ventri
Praecipiet, proprio cautus eritque malo.
Aeneus in mediae quoque ponitur aequore mensae
Circulus, impositas sustinet ille dapes.
Ictibus huic raptum crebris illidito cultrum,
Utilitas duplex inde venire potest.
Afficies teneras claris tinnitibus aures:
Audire hos multi se quoque posse velint.
Inde Coquum de te dominumque monebis, et illos
Esse diu immemores non patiere tui.
Culter Heri in mensa positus, patrisve iacebit,
Alteriusue, tibi qui bene notus erit:
Arripe et in saxis aciem ferroque retunde,
Ne rumis et iusto promptius ille secet.
Inde tuo existat dominove patrive periclum [Reg: periculum] ,
Vulnera ne nimium dura secando ferant.
Denique si ventrem miser exonerare fuisti
Immemor, et iam te sarcina tanta gravat:
Et metuis caligas modo ne descendat in ipsas,
Atque novo totam turbet odore domum:
Surge citus mensa, causamque rogantibus inque,
Ventris eo saevum depositurus onus.
Inde redi, illotis mensaeque accumbito palmis,
Ne noceat longas nectere velle moras.
Forsitan accubitum dum propter balnea differs,
Diripiat positos cetera turba cibos.
SOrbilis inprimis ieiuno apponitur esca,
Ventriculo melius quod queat illa coqui.
Et tibi adhuc cupido cochlearia concava desunt,
Nec facile apposito est abstinuisse cibo?
Quid dubitas patinam roseis apponere labris,
Immissoque dats ebibere ore dapes?
Ipsa parens rerum, quae vita humana requirit,
Cuncta tibi larga contulit ecce manu.
Diogenes etiam cochleare abiecit, et hausit
Ex liquido palmis pocula fonte suis.
Hunc manuum demens Cynicus non noverat usum,
Doctus ab infanti ni foret ipse senex.
Fercula cum fuerint mensa quaecumque locata,
Sit tua ut in patina dextera prima, vide.
Et tibi quod placitum fuerit citus arripe frustum,
Ne tibi praereptum protinus alter edat.
Si sapis, hunc morem semper retinere memento
Utile id est ventri conveniensque tuo.
Invidus obliquis id viderit ullus ocellis,
Dicito, quisque solet proximus esse sibi.
Forsan et in disci procul a te parte remota,
Tollere quam cupias, portio lauta iacet:
Et tibi nullus adest hominum qui porrigat illam,
Arripe protensa protinus ipse manu.
Quid refert etenim quod non in parte propinqua
Te coram, ut positum debuit esse, fuit?
Nescio quid civile sapit convertere lancem
In gyrum, ut veniant fercula lauta tibi:
Id facinus tali potes excusare colore,
Promptus ad urbanos ut videare iocos:
Taliter ut reseras circum caelestia volui
Sidera, nec stabilem semper habere locum,
Inde quid efficiant propria virtute Planetae,
Id sine vicinum commemorare tuum.
Ille tuo pugnum ridens impegerit ori:
Motus ab aetherio venerit ille polo.
Quod tibi de lautis dapibus proponet amicus,
Arripe quo citius fiat utraque manu.
Quodque dedit retine totum, totumque vorato,
Si sapor est gratus faucibus ille tuis.
Nil tibi profuerit vicino reddere partem,
De tibi propositis, si placuere, cibis.
Quique tibi dederat, non debes dicere grates,
Sit licet eximio dignus honore coli.
Ipse mihi poteram quae vellem sumere, dices:
Nil opus officio crede fuisse tuo.
Haec semel atque iterum responsa dedisse iuvabit,
Et modo quid prosint haec tibi, certus eris.
Nempe tibi nemo post factum porriget illud
Frusta ex appositis ulla voranda cibis.
Ipse igitur posthac, et quae tibi cumque placebunt,
Arbitrio poteris sumere frusta tuo.
Omnia per patinam convertas, omnia tentes:
Nec nisi quae placeant sunt comedenda tibi.
Pectora saepe gravis mortalia detinet error,
Et quaevis oculos fallere causa potest.
Saepius aspectu quod pulchre apparet opimum,
Lautum, si gustes, experiere parvm.
Cuncta igitur lingua cautus gustuque probato,
Quae placuere oculis fercula visa tuis.
Si apor est gratus, nec displicet ille palato,
Non opus esse tibi me monitore putem.
Sin expectatum deprendis abesse saporem,
Quid facias, nostro carmine doctus eris.
In patinam rursus si vis iactare, licebit:
Cur etenim stomacho quod male quadret edas?
Ve retinens, quacumque libet tibi parte, noratis:
Hoc equidem nullum posse vetare reor.
Compressam digitis arrodere dentibus escam,
Et decet, et secum commoda multa vehit
Parcis enim tenero (magna o sapientia) cultro,
Ossibus illisus ne ferat ille malum,
Quod superest patinae visum est tibi reddere? laudo:
Mox alius forsan, qui petat illud, erit.
Invidia est hominum naturae insculpta malorum,
Quod superest, alii cedere nolle bonum.
Quod tibi displicuit rapiet cupidissimus alter,
Et velut accepto munere, gratus erit.
Utque cibis vacuam praesentibus expleat aluum,
Ore tibi rapido quod superabat, edet.
Commodius tamen et civilius esse putarem,
Vicino ambesam proposuisse dapem.
Accipiet laetus, gratesque tibi insuper addet,
Te quod adhuc memorem sentiat esse sui.
Argumentum ingens non ficti erit illud amoris,
(Saecula quem raro nostra videre solent)
Quod dederis carnes iam de quibus ederis ipse
Vicino, et cum te non roget ille, tuo.
Vix equidem credo frustum quod tale parenti
Det canis, esuriem quamlibet illa ferat.
Elixam Cererem, Bacchive liquentia Promum
Vina vides parca suppeditare manu?
Pocula post tergum prudens tibi plena repones,
Nec, quis ut invito te bibat inde, sines.
Cum bibis ex illis, reliquis sitientibus, inque,
Solicitum pro se quemlibet esse decet.
Vos quoque iam potum circumspexisse decebat,
Guttura si curae sicca rigare fuit.
Cum bene de primo repleris viscera misso,
Et iam quae placeat venerit esca tibi:
Si qua ligata tenent ventrem modo vincula solve,
Ad praesens fias quo magis aptus opus.
Nil pudeat: si quid credes tamen esse pudendum.
Id poteris tali dissimulare ioco.
Cum tibi vicino te permutare sodali
Finge dolo, vestis vincula velle tuae.
Et pete ut ante tibi sua praebeat ille videnda,
Dic tua te dempta promere velle mora:
Haec erit in promptu solvendi occasio lori.
Quod pudor ante tibi solvere magnus erat,
Iamque tuis si quid corrosae carnis inhaeret
Dentibus, inserta deme repente manu.
Cum caro fallacis Crocodili in faucibus haesit,
Exiguus facili subvenit ales ope.
Ora etenim volucrum rostris elinguia pandit
Bellua, mox escam qui petat ales adest.
Ille ferae dentes impune pererrat hiantis,
Frustaque de patula fauce relicta legit.
Hac opus arte tibi nihil est, natura benigne
Prospiciens, digitos ipsa manusque dedit.
Os digitis scrutare tuis, aut utere cultro,
Immunda officium cur tibi praestet avis?
Quodque revulsisti de dentibus, inspice quid sit,
Et ne quid pereat protinus illud ede.
Aut aliud non purgato prius accipe cultro
E patina frustum quod tibi cumque placet.
Idque tuo ridens transfixum appone sodali,
Terque ut edat blanda voce quaterque roga.
Extractasque tuo sordes ubi sumpserit ori,
Materia risum sufficiente dabis.
Hoc etiam reliquis urbanus habebere pacto,
Natus et Attaeis esse ferere iocis.
Nescio cur aliqui soleant abstergere cultrum,
Cum de communi scindere pane volunt.
Insipiens adipem mappae cur illinis albae?
Cur quod habet solidae nil rationis agis?
Utilius poteras communi abstergere pane,
Pinguior, et linguae gratior ille foret.
Forsan et haec aliis res non ingrata suisset,
Si modo de pingui pane libenter edunt.
Hoc etiam (quamuis non nil videatur agreste)
conveniens ventri fors queat esse tuo.
Quando dapes lautas in prandia miserit hospes,
Quas speres avidae posse placere gulae:
Exime de patulo mucorem nare fluentem,
Exemptumque cava conglomerato manu.
Idque vel in mediam coram omnibus iniice lancem
Callidus, aut gestus inicientis habe.
Sic reliquos dapibus citus absterrebis opimis,
Quodque erat appositum solus habere potes.
Fecit idem quondam vir famigeratus ubique,
Nomina cui speculo noctua iuncta dedit.
Hunc homines cuncti laudant, mirantur, honorant,
Atque viri mores posse referre student.
Illius quoque tu quantum potes, indue vitam,
Et poteris gestis clarus abire tuis.
Quem tibi praescribam sumendi prandia finem,
Quis modus huic operi debeat esse, rogas?
Desine cum nimia venter distenditur esca,
Cumque cibi rumpi prae gravitate times.
Hic mihi praeterea fueras non pauca monendus,
Prandia sumenti quae facienda forent.
Sed vetat hora brevis fugitivi temporis, ergo
Plura canam quando coena parata tibi est.
IAm bene visceribus per splendida fercula pastis,
De rebus nullis anxius esse velis.
Hei male ventriculus curis affligitur aeger,
Peius ut ingestos concoquat ille cibos.
Inde feri infestant mortalia corpora morbi,
O fugito solers omne laboris onus.
Et tua per scamnum componito membra sopori,
Quo modo sunt scamno prandia sumpta tibi.
Sic iaceas donec coenandi venerit hora,
Tum tibi de somno surgere tempus erit.
Dumque iaces poteris crepitus impune frequentes
Edere, nec qui te carpere possit, erit.
In manibus cum non habeas, potuisse teneri,
(Verba tibi si quis dixerit ulla) nego.
Si libet ingrato non indulgere sopori,
Nec tua delectat corpora pigra quies:
Surge gradu lento per vicos urbis iturus,
Res bene repleto convenit illa viro.
Escaque paulatim ventrem descendit in imum,
Id medici membris esse salubre docent.
Illotis manibus venisti ad prandia primum:
Illotis manibus rursus abire potes.
Nonne sinas potius sumptas tibi suaviter escas,
Quam digitos fatui fontis olere lacum?
Nec, licet immundo sit calceus undique coeno
Oblitus, ut purges sit tibi cura velim.
Quid purgasse iuvat, cum sit tibi rursus eundum
Perque luto plenas stercoribusque utas?
Sumpseris incassum vanos purgando labores,
Vanaque propositi cura sit illa tui.
In media quando iam coeperis ire platea,
Et fuerit sumpti nausea facta cibi:
Deiice per vomitum ventri quodcumque molestum est,
Sit licet in medio nausea facta foro.
Plurima nec moveat quod turba stet undique circum,
Tu tamen abicias quod tibi cumque grave est.
Fecit id Antonius multis spectantibus olim,
Is tamen Ausonia consul in urbe fuit.
Roma sed o nostras quantum supereminet urbes?
O quanto es magno tu minor Antonio?
Quod facinus tanta vir tantus in urbe patravit,
Non tibi in his poterit dedecus esse locis.
Si nihil ista movent magnorum exempla virorum,
Quae moveat propriae cura salutis erit.
Corporibus medici recte auxilientur ut aegris,
Ad vomitum cauti saepius illa vocant.
Mense unum quovis vomitum pluresque requirunt,
Praeservativum pharmacon illud habent.
Quid sentis? quot eris recte valiturus in annos,
Si vel quottidie bisue semelue vomas?
Quando tibi gravis est spacianti urina, repente
Vesicam in mediis exonerato viis.
Femina casta licet videat, vel honesta puella,
Non tamen inceptum destituatur opus.
Magna pudoris erit, sed maior habenda salutis
Cura, bonum fragile est corporis ipsa salus.
Exiguo perdunt, quod vix reparabitur ullo
Tempore, qui curam non habuere sui.
St qua tuos humeros vestis tibi contegit, illam
Neglige, res cura non eget illa tua.
Quin etiam ne se toga cruribus implicet, atque
Impediat gressus, detineatue tuos:
Disicienda utrinque manu est, a parte videri
Corpus ut excellens anteriore queat.
Quaeque tegenda toga fuerant, thorace tegantur
Et caligis, illud quis neget esse satis?
Talia delectant castas spectacula matres,
Virgineoque solent illa placere choro.
Scilicet aspiciant quam sis bene iunceus, et quam
Constringant ventrem vincula firma tuum.
Protinus ergo tui captae accendentur amore,
Femineus quavis arte movetur amor.
Inque via si quis tibi dixerit ore salutem,
Sive tibi notus, sive alienus erit:
Non ego responsum facili te reddere voce,
Si mea iussa putas pondus habere, velim.
Ora salutantis prius inspice, et excute solers,
Qua tibi sit blandum mente locutus, Aue.
Et nisi sit dignus responso visus, abito,
Et tacitum gratae claudito vocis iter.
Ipse prior nullos etiam salvere iubebis,
Taurinumque oculis usque tuere tuis.
Nanque vagi de te minuetur opinio vulgi,
Si te conspicient cuilibet ore loqui.
Atque tibi stultae crimen levitatis murent,
Cum fueris nuper creditus esse gravis,
Inde tuo certe nimium decedet honori,
Et tua maiestas damna dolenda feret.
Si tamen ulla domus steterit pro limine virgo,
Prae reliquis cuius forma placere queat:
Lumina mox in eam cum blando coniice risu,
Nil refert quod non est bene nota tibi.
Inde adeas recta (pudor omnis inutilis hic est)
Curaque sit blando molliter ore loqui.
Omnia quae risum moveant narranda putato,
Nil tibi inurbanum, nil tibi turpe fuat.
Turpe nihil rerum genitrix natura creavit,
Ipse sibi quae dam turpia fingit homo.
Tetrica si semper Stoicorum dogmata narres,
Ridiculus dominae non potes esse tuae.
Sperne severorum decreta austera Catonum,
Zenonis rigidi dura statuta fuge.
Blanda Cynaedorum [transcriber: dog-like, from Greek] magis est tibi congrua secta,
Et Cynici molles quae docuere, tene.
Cum bene cooloquii fuerit finita voluptas,
Iamque paras coepta rursus abire via:
Tum tua Virgineo circunda brachia collo:
Osculaque amplexus inter amica rape.
Si negat amplexus, atque oscula blanda petenti,
Coge vel invitam reddere utrunque tibi.
Si fugiet sequitor, prensamque amplectitor illam,
Dissimulet quamuis, victa libenter erit.
Et loquitor blandum, dominamque subinde vocato,
Ne tuus erga illam dissimuletur amor.
Turba tuos coram videant lususque iocosque,
Ut quam sis possint cernere bellus homo.
Hunc quoque servabis morem, quaecumque puellae
Obuia per mediam sit tibi facta viam.
Inde tuam minui gravitatem credere stultum est,
Nec tibi qui vitio vertat id ullus erit.
Obuia sed virgo si te prior ipsa salutet,
Ut referas grates non reor esse tuum.
Esse putato malam quaecumque videbit amice,
Quaeque tibi blando non negat ore loqui.
Vita tibi quanquam simplex et rustica cordi est,
Eque tua laudem simplicitate petis:
Sint tamen elato tua pectora turgida fastu,
Luminaque excelso tolle supercilio.
Qui nimis abiecto est animo fractoque, videtur
Ingenii dotes non bene nosse sui.
Mox et in exiguo contemptus habetur honore,
Qui poter at summum clarus habere locum.
Quantus quisque sibi est, aliis quoque tantus habetur:
Sub pedibus, qui se non levat ipse, iacet.
Cede igitur nulli, sperne omnes, respice nullum,
Cunctaque duc animis inferiora tuis.
Si tibi quis magnis occurret honoribus ductus,
Quem celebret toto cognita fama polo:
Sive regat iustis subiectam legibus urbem,
Et bonus imperii non leve gestet onus:
Sive rudem doceat divina oracula plebem,
Lucidaque ad caeli sidera monstret iter:
Seu vitam prudens alioqui degat honestam,
Et sit virtutis nomine clarus homo:
Ne subeat flavos animo nudare capillos,
Inque tuis maneat fixa Tiara comis.
Nos sumus ex limo facti telluris eodem,
Materia est cunctis una eademque viris.
Divitibus vitae non est prolixior usus,
Quam quos pauperies imperiosa premit.
Non magis excelsis Clotho iustissima parcit,
Parcere quam spretis pauperibusque solet.
Haec monueant aliquo ne quem digneris honore:
In simili cuncti conditione sumus.
Deque via nulli cedas quicumque sit unquam,
Imo occurrentes cedere coge tibi.
Cum socio latam spaciabere forte per urbem,
Et via communis una duobus erit:
Sive sit aequalis, seu dignior esse putetur.
Tu dextrum studeas obtinuisse latus.
Si tamen immundo fuerit via lubrica coeno,
Nequaquam tibi mos iste tenendus erit.
Ingrediere viam quae mundior esse videtur,
In medio comitem nil nocet ire luto.
Hoc tibi quid prosit facile cognoveris ipse,
Si tua vel modicum mens rationis habet.
Forsan erit vacuas crepitus mittendus in auras,
Qui ventrem miseris torserat ante modis.
Quandocumque libet dimitte, et ubique locorum,
Quod natura facit, non reor esse malum.
Qui male moratum te ideo contenderit, illi
Reddere responsum tale repente potes:
Quatuor ex vento veniunt in ventre retento,
Vertigo capitis, colica, spasmus, hydrops.
Hanc tibi doctrinam medicorum regula tradit,
Regula civili firma tenenda viro.
CLAVdius edicto ructus crepitusque teneri,
Damna valetudo ne ferat inde, vetat.
Pro te proque tuis faciunt haec moribus, atque
His te tutari non sine laude potes.
Florida cum viridis calcatis gramina campi,
Sermone est aliquo longa terenda via.
Ergo aliquis comitum de magnis dicere rebus,
De pacis pulchra commoditate volet.
Aut veterum antiquos mores, vitamque virorum
Ex aliqua doctus proferet historia.
Hoc tu propositum mox interrumpe, loquendo
Frivola, et in media sistere voce iube.
Prisca iuvent alios antiquis gesta diebus,
Dicito; me nostri temporis acta iuvant.
Vina vetusta quidem, veteresque probantur amici,
Et vetus in prisco quae fuit orbe fides.
Non tamen antiqua quodcumque se origine iactat,
Omne ego crediderim protinus esse bonum.
De rebus nostris nostraque aetate loquamur,
Quidque boni praesens cuilibet hora ferat.
Hoc dicto, lepidas sociis proponere nugas
Incipe, quas risum posse movere putes.
Plurima de dulci conficta loquaris amica,
Blanditias quoties dixerit illa tibi.
Verba iuvant austera parvm, iocularia profer,
Saepius et multum turpia laudis habent.
Moribus o iuvenis discas praesentibus uti,
Si qua tibi est sociis cura placere tuis.
Deposito loquitor quaevis obscoena pudore,
parvi animi signum creditur esse pudor.
Hunc adolescentes morem plerique sequuntur,
conventus quorum tempora nostra vident:
Ut nihil in medium dicant de rebus honestis,
Nescia sed potius verba pudoris ament.
Quod faciunt omnes, cuivis fecisse decorum est,
Et minus est fallax quae bene trita via est.
Tu quoque consuetum sectare per omnia morem,
Et loquitor cunctis quod placuisse queat.
Vana locuturus, semper quod dicat habebit,
In nugisque loquax quilibet esse potest.
Si tamen in promptu nihil est quod dicere possis,
(Hoc equidem raro posse ventre putem)
Suaviter irride quicquid tum dixerit alter,
Despiciens quae sunt non bene nota tibi.
SEd modo caeruleas declinat Phoebus ad undas,
Ut gelido fessos aequore mergat equos.
Sumendaeque horam reor haud procul abfore coenae,
Utque domus repetas limina tempus erit.
Colloquium valeat, vacuae quod detrahit aluo,
Nil facit ad rigidam concio longa famem.
Non tamen ut nimium properes volo: nil nisi certo
Consilio facias, incipiasque nihil.
Ultra praescriptam si forte emanseris horam,
Non res illa sua commoditate caret.
Forsitan interea dum tu tua munia differs,
Cuncta domi pro te qui paret alter erit.
Alter erit mensam qui mappis instruat, et qui
Obsequium domino deferat omne tuo.
Hoc potes invisum pacto vitare laborem,
Quem semper quavis, qui sapit, arte fugit.
Site cogatur pater expectare, vel hospes,
Certa tibi utilitas, et decus, illud erit.
Utilitas, patrii quia signa videbis amoris,
Nec dubiam cernes hospitis esse fidem.
Sed decus egregium est, quod ab hospite, sive paren te,
Tale nihil merito tantus habetur honos.
At vel inhumanus pater est, vel perfidus hospes,
Si dum per campos tu spaciaris, edant.
Quando domum venies, si nondum mensa parata est,
Et tu sternendi tempus adesse scies:
Iniussus minime sternes, quia nescio simplex,
Si facias, dici qua ratione queas.
Non iuvet ut sapiens videare vel aptus agendis
Rebus, nec virtus proderit ulla tibi.
Simplicitas prodest, haec te tutabitur omni
Tempore, quantumuis feceris omne malum.
Et quia ad officium quoduis crederis ineptus,
Nulla iniungetur res facienda tibi.
Qui sua prudenter vitare incommoda novit,
Quidque sibi prosit, qui videt, ille sapit.
Saepe suas qui divitias iactavit, iniquo
Factus raptori praeda pudenda fuit.
Ast in delitiis et tuta pace quievit,
Qui bene quas habuit dissimulavit opes.
Interitum multis virtus iactata paravit:
Quis vocat ignavos ad fera bella viros?
Ut foret in tuto Chironis alumnus Achilles,
Virtutem sumpta texerat ille colo.
Quid Laertiades? simulato nonne furore
Aspera conatus bella cavere fuit?
Tu quoque si quicquam virtutis habebis et artis,
Omnibus id studeas dissimulare modis.
Magna vel invitum tentare negotia cogent,
Si te aliquid dominus posse paterue sciet.
Orbibus iniectis mensas ornare, vel ullo
Pane, superuacuum, ni iube aris, erit.
Non reor esse tuum cura vigilante videre
Singula, vel quo sint scamna locata modo.
Nil opus est duram pani praecidere crustam,
Quem domini mensae ponere in orbe paras.
Omnia damna cave: sed circumcidere panem,
Damna fer at domino vix reparanda tuo.
Quod fueris iussus tantum, nihil amplius unquam
Perficias, res est perniciosa labor,
Quem famulum domini fecit fortuna superbi,
Heu miser, heu quantum cogitur ille pati?
Quicquid agit scelus est, dominus nisi iusserit ipse
Mox gravis est culpae poena parata levi.
Ergo aliquis dominum ne stulto offenderet ausu,
Consilio sapiens hoc prius usus erat.
Sumpsit agendorum schedulam bene providus ante,
Servitii domino quam daret ille fidem.
Hanc legit acceptam, memorique in mente recondit,
Muneraque officii percipit inde sui.
Nec facile obtineas opus aggrediatur ut ullum,
Quin oculis lectam consulat ante schedam.
Et quod agendarum non cernit in ordine rerum
Expressum, officii non putat esse sui.
Forte erat a domino flammas extinguere iussus:
Coeperat accensam flamma cremare domum;
Perlegit ille suas lento prius ordine chartas,
Quam per agat domini iussa severa sui.
Hoc sequitur multis factum memorabile causis,
Et quid agas, quovis tempore certus eris.
Multa prius monui, sumendi prandia tempus
Cum foret, haec isto mente revolue loco.
Non opus est eadem saepe inculcare docendo,
Tempora inutiliter ne preciosa teram.
Difficilis nulli nostra est doctrina, volenti
Dirigere ad vitam dogmata nostra suam.
Multi etiam norunt, quae tradimus, absque magistro,
Ingenii tanta dexteritate valent.
Cum tuus ad mensam dominusue paterue sedebit,
Et reliquam secum iusserit esse domum:
Continuo mensae primam citus arripe sedem,
Ne miser extremo constituare loco.
Saepe ministerium quoduis cogetur obire,
Tardus in extrema qui statione sedet.
Surge puer, reseraque fores venientibus, audit,
Quis veniat nobis hospes, et unde, vide.
Et mode fer panem, modo fer nova fercula mensae,
Vox erit, et pleno vina refusa cado.
Fecerit ingratum canis importunus odorem,
Protinus ille foras eiciendus erit.
Post etiam admitti rursus mandavit eundem,
Cum vires aliqua fregerit ira mora.
Talia in extremis veniunt facienda sedenti,
Hunc alii cedas me monitore locum.
Sin Fueris iussus mensis a stare minister,
Dum reliqui carpunt quos cupiere cibos:
Signa quod invitus facias, manifesta relinquas,
Taliaque iratus verba referre potes:
Cur ego prae reliquis tanta gravitate laborum
Obruor infelix, servitioque premor?
Quin aliis eadem facienda negotia mandas?
Quo iure immunes hi tibi semper erunt?
Scilicet ut sepem calcat, qua prona, viator,
Dum graviter duro sub pede pressa gemat:
Sic valido firmae cui non sunt corpore vires,
Spretus humi domino sub meliore iacet.
Quoque magis cedit, mage cedere cogitur usque,
Nec datur oppressum posse levare caput.
Forsitan efficies tam grandia verba perorans,
Officium ut dominus nolit habere tuum.
Esse voluptati credet, si laetus obibis,
Teque sibi famulum semper habere volet.
Si vero institerit, parendum censeo tandem,
Verbera ne scapulis ingerat ille tuis.
Simplicitas stulta est omnem fugienda per artem,
Quae male moratis verbera dura parit.
Ut docui supra, de nuda corporis artus,
Sic opus ad quoduis aptior esse potes.
Sive cibos sola est sumptura domestica turba,
Sive aliquis vestris aedibus hospes erit.
Omnia tu solito pro more putabis agenda,
Et memor usque tuae simplicitatis eris.
Tempore cur ullo civilior esse labores,
Quam mea te facili carmine Musa docet?
Seu fueris solus, seu multis iunctus amicis,
Est eadem vitae norma tenenda tibi.
Omnibus in rebus nullum discrimen habeto,
Quod decet hic, nusquam non decuisse potest.
COnvivas domino si praecipiente vocasti,
Esse hilares sumpto quos volet ille mero:
More tuo officium te promptus ad omne par abis,
Simplicitasque tui regula moris erit.
Tum tibi quae nuper praescripsimus omnia serva,
Verba tamen dictis addere pauca iuvat.
Tam placide in mensa, sic diximus ante, locabis
Fercula, quae plena iam nova lance feres:
Ut calidum partes ius disiciatur in omnes,
Atque in eo panes ipsaque mensa fluant.
Nec tibi diffuso conspergere iure sedentes
Turpe puta, quamuis turpe putare queas.
Fors et erunt qui se disperso iure perungi
Saepe, rei visa commoditate, volent.
Quippe dapes multo condivit aromate Lixa,
Gratus odor cerebro est ille, saporque gulae.
Hinc perfusa trahet gratum quoque vestis odorem,
Qualis in apposito paulo erat ante cibo.
Res ea convivis non est ingrata futura,
Et poterunt memores inde manere tui.
Si simulant animo factum hoc se ferre benigno,
Suaviter ut risu concutiare tuum est.
Hac etiam hospitibus risum ratione movebis,
Proque tua laudem rusticitate feres.
Hoc tamen offendi si facto intelligis ullum,
Inque oculis irae nuncia signa vides:
Est satis ut paucis purges tua crimina verbis,
Feruida dat verbis mollibus ira locum.
Saepe quis invitus (sic sunt mortalia) peccat,
Et miser est culpae nescius ipse suae.
Admonitus tandem dolet, et peccasse fatetur,
Hac veniam admissi criminis arte meret.
Te quoque, crede mihi, venia dignabitur hospes,
Conspiciens te non sponte fuisse malum.
Aut potius verbis ultro insectare severis,
Quos tua non placide crimina ferre vides.
Cur etenim stulti sibi non volvere cavere?
Haec sit in illorum culpa regesta caput.
Inde ubi stas vigili coenantes lumine serva,
Ut videas quantum quisque edat atque bibat.
Nec te dissimules hoc observans [(transcriber); sic: observars] , sed omnes
Effice convivae quid speculere sciant.
Res ea fert secum non paucula commoda, tuque
Utilis hoc domino more ferere tuo.
Afficietur enim conviva pudore, minusque
Ac alias, avido conteret ore cibi.
Nulla verendarum tibi sit reverentia matrum,
Nulla puellarum cura, nec ulla virum.
Dices et facies semper quaecumque placebunt,
Et saltem satis est illa placere tibi.
Si culpant alii, tua te mens conscia laudet,
Laus ea prae reliquis sufficit una tibi.
Si quis pauca tibi facienda negotia mandat,
Vel rogat, et dominus non erit ille tuus:
An sibi te famulum conduxerit ille, require,
Vel faciat, tibi quae praecipit, ipse, tube.
Si tamen illa tuus dominusue parensue iubebunt,
Vix poterit verbis talibus esse locus.
Iussa quidem te facturum dic esse, sed illic
Lentus es, et nimium ne properare velis.
Ne quid dum nimium properas incautus omittas,
Aut ne quid pecces praecipitanter agens.
Sed toruum vide as, ut, quod non sponte sequaris,
Exprimat haud dubias vultus in ore notas.
Forsitan et lychnum munctore videbis egentem,
Clarius ut lumen praebeat ille suum.
Stulte, quid hunc adeo properes emungere, si non
Id iubeat dominus terue quaterue tuus?
Emungens tandem si forte extinxeris, euge,
Res a te rumium gesta decenter erit.
Id quoque civile est, ut densum ascendere fumum
Luminis extincti semper in alta sinas.
Si tamen emungens extinguere forte vereris,
Quod metuas domini iurgia saeva tui:
Fumus ut alta petat lychni nihilominus ater,
Hoc alia effectum callidus arte dabis.
Luminis ad terram subsectas abiice partes,
Fumidus ex illis surget in alta vapor.
Cur pede conculces, si non iubearis ab ullo?
Imo quid et iussus moriger esse velis?
Quin potius forfex studio linquatur aperta,
Qua tibi erat brevior facta favilla facis.
Inde per exiguam sumus petit aether a rimam,
Ille novo totam suffit odore domum.
Vix equidem credo gravidis odor ille puellis,
Scilicet optatam ferre putatur opem.
Hospitibus certo gratum tu crede futurum,
Femineoque nihil posse nocere gregi.
At si diversum quisquam defenderit, idque
Institerit firma velle probare fide:
Propositique sui testes produxerit, acri
Ingenio quondam qui viguere viros.
(Nam foetum gravidae conceptum matris in aluo
Plinius ex illo dixit odore mori)
Protinus hunc magno victum clamore probabis
Turpiter a vero dissona verba loqui.
Nec pudeat coram tota confundere mensa,
Ultimaque haec dictis addere verba tuis:
Liberius bone vir mihi pauca ignosce loquenti,
Debueras linguae parcior esse tuae.
Vir malus est famam qui per mendacia quaerit,
Gloria laudandis non venit inde viris.
Non equidem memini recolens quod Plinius ullo
Verba, sui oblitus, dixerit illa loco.
Unde etenim novisse queat? sed dixerit, esto:
Non tamen est dictis semper habenda fides.
Plurima lecturis Autor scripta ille reliquit,
Congrua quae vero non satis esse liquet.
Haec ubi protuleris, rerum credere peritus,
Scriptaque magnorum pervolitasse virum.
Evacuata, alio iam repleturus Iaccho
Pocula, porrecta corripe tota manu.
Corripe tota manu, vinumque infunde repente,
Largiter ut summi plena sit ora scyphi.
Atque ideo summam replebis pocula ad oram,
Ne te infundendi saepe fatiget onus.
Sique manu tremula reddens perfuderis ullum,
Quid refert? vinum cui nocuisse queat?
Vel prius e Cyatho profundere paucula terrae,
Non equidem magnum crimen habere putem.
Sin nimis impletum cratera imponere mensae
Non libet, et domini iurgia saeva times:
Pauxillum immisso poteris prius inde labello
Sorbere, et domino tradere deinde suo.
Vel, quod crediderim civilius esse, lagenae
Reddito, mensuram quod superare vides.
Si quid enim fundo calicis residebit in imo,
Quod credi mundum non satis esse queat:
Mox tibi totius diffusum in vina lagenae,
Non poterit vires iam retinere suas.
Diversi generis, nec nata in montibus iisdem
Pocula, convivis proposita esse vides,
Non opus est curis angi pallentibus, ut quo
Singula sint teneas vasa replenda mero.
Quod propius positum te cernis, id arripe, et inde
Ordine posthabito pocula quaeque reple.
Quid nocet omnigenum Bacchi miscere liquorem?
Omne merum tellus una eademque dedit.
Vinorum virtus omnis cogetur in unum,
Si bene miscueris vina vetusta novis.
Et solidam laudem virtus unita reportat,
Quae nisi iuncta foret nil valitura fuit.
Si tuus ille novus mos esse videbitur ulli,
Huic dare responsum tale paratus eris:
Num tibi Paeoniae non est mos cognitus artis?
Nec quid agant medici docta caterua tenes?
Solicitis raro patientibus ulla propinans
Pharmaca, quin docta sint bene mixta manu.
Misceri varias si non foret utile partes,
Non puto quod tamis mos foret ille viris.
Est eadem ratio servanda in potibus illis,
Quos coquit in variis Saxonis ora locis.
Optimus ad nostras Hamburgo mittitur oras,
Qui gratus gustu est, et bene corpus alit.
Inferior paulo est, tamen haud spernenda Breana,
Hannovera ex undis potio cocta tuis.
Mumma quoque antiqui prisca Brunonis ab urbe,
Et bonus Embeca potus ab urbe venit.
Quaelibet inter se nullo discrimine misce,
Omnia sunt uni debita pocla gulae.
Cum tibi dat vacuum quisquam cratera, petitque
Repleri, tali te ratione geres.
Si quid adhuc fundo superesse videbis in imo,
Mox epotandum noveris esse tibi.
Deque suo si quis cyatho tibi forte propinat,
Et iubet ut secum paucula vina bibas:
Aut te velle neges, aut exhaurito receptum,
Atque adeo ut maneat guttula nulla super.
Inde alto reple tibi pocula tradita vino,
Atque recens domino redde repleta suo.
Non ego te capitis iubeo nudare capillos,
Cum bibis alterius tradita vina manu.
Vel satis est digitis saltem tetigisse duobus
Pilea, quae capitis sunt tegumenta tui.
Vel detracta manu lente, post terga relinque,
Ut te iacturum qui videt esse putet.
Cumque tuo stabis studiose munere fungens,
Ut repleas vacuos pocula sicca scyphos:
Quam bene moratum poterunt te dicere cuncti,
Si cadat e digitis amphora fracta tuis?
Si dominus rapidam fuerit commotus ad iram,
Lenibus hunc verbis conciliare potes.
Istius ebrietas mea causa est criminis, inque,
Peccato veniam protinus ille dabit.
Si quem stare vides vino cratera vacantem,
Quem conviva negat quilibet esse suum.
Forsitan hunc aliquis tam pocula multa perosus,
Seposuit, metuens ebrietate capi.
(Non decet ad mensam vacuos astare culullos,
Exhaustis requiem nec decet esse scyphis)
Tu rape et impletum mox cui vis cumque propinas,
Sic redit in seriem protinus ille suam.
Nec tamen occultis sine fraudibus egeris illud,
Nam decus est tectis fallere posse dolis.
Tu tua replebis Cereali pocula Zytho [transcriber: zythos is a beer brewed with barley] ,
Qualem in Saxonia gens celebrata coquit.
Ast aliis Bacchum et Cerealia munera misce,
Plus bene commistis saepe valoris inest.
Sic potes incautis imponere, ut ebria fiat
Turba, sed interea sobrius ipse manes.
Vel si convivas non est tibi fallere cordi,
Ebibe cum summa pocula cuncta fide.
Hac prior evades reliquis arte ebrius, et sic
Hospitibus melius ridiculo esse potes.
Exemploque tuo cunctos hortaberis, ultro
Vina ut certatim largius ipsa bibant.
Mox etenim laetum te ridiculumque videntes,
Esse etiam laeti ridiculique volent:
FIdus in officio ne non videare minister,
Sedulus, ut potent fortiter, autor eris.
Nec prius ire domum quenquam patiare vocatum,
Quam multa titubent ebrietate pedes.
Et dominus quamuis tuus haud vetet ire volentes,
Tu tamen id fieri quam potes usque veta.
Pocula nec cuiquam volo te replere petenti,
quin penitus videas evacuata mero.
Ebibe fac versum, dicas, vina addere vinis
Stultus ego officii non reor esse mei.
Cur ego dissimulem, quod tu tibi parcere tentas?
An me iustitiae non meminisse putas?
Iustius egregiis vini potoribus, ullum
Haud hominum in terris, arbitror esse genus.
Hanc ego iustitiam quoque conservare laboro,
Nec vetus in rapidos fama eat illa notos.
Hospitibus cunctis me convenit esse fidelem,
Quo bene commissum munus obire queam.
Sic loquere, et quamuis precibus te mille rogarit,
Non tamen infundes, ni prius ebiberit.
Semper et id vigili faciendum ducito cura,
Forsan et hic aliquid quod tibi prosit erit.
Nam conviva domum citius bene potus abibit,
Lumina iucundi plena soporis habens.
Tu quoque temperius poteris tua corpora somno
Reddere, qui nimium mane relictus erat.
Attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes,
Naso gravis blandi doctor amoris, ait.
At requies lassos nocturna laboribus artus
Recreat, et dulci membra sopore levat.
Hanc ergo ad metam toto contendito cursu,
Convivas potos ut removere queas.
Incidit hic vigili quod erit tibi mente notandum,
Et bona pars verae simplicitatis erit.
Bina sedere vides convivia in aedibus iisdem [Reg: eisdem] ,
Nec similes vitae conditione viros?
Forsitan hic stupidi potat sex infima vulgi,
Vulgi, quod tantum commoda ventris amat.
Ast illic hominum non magna caterua bonorum
Considet, et lusu tempora longa terit.
Et bibi concessa est vinorum plena potestas,
Totaque cum clave est credita cella tibi:
Optima contemptae reserabis dolia turbae,
Vina bonis promens deteriora viris.
Nec levis est ratio, cur non depromere quisquam
Debeat eximiis fortia vina viris.
Egregios homines, qui magna negotia tractant,
Quosque vagum merito vulgus honore colit:
Non decet insana nimis ebrietate gravari,
Ne poti, quod non conveniebat, agant.
Ebrietas victos sibi subicit improba sensus,
Seque velut dominam mentis in arce locat.
Et vitium tanto sceleratius esse putatur,
Quanto qui peccat maior habetur homo.
Ne videare igitur tam magni criminis autor,
Quae bona sunt illis tradere vina cave.
Quid? quod et in longum studio producere tempus
Colloquii longi mutua verba solent.
Interea vino videas moderatius uti,
Colloquiumque illis dulcius esse mero.
Sic etiam in multam traherent convivia noctem,
Immemores propriae tecta subire domus.
Non potes huic alia morbo ratione mederi,
(Difficili tristis cura adhibenda malo est)
Pocula quam cautus si quae sunt vilia promas,
Quae putes nullo posse placere modo.
Non equidem longo mansuros tempore credam,
Nequitia offensos prome maligne tua.
Namneque pro vili numos exponere vappa,
Nec stomachum ingrato laedere acore volent,
Quisque suas igitur sapiens properabit ad aedes,
Ut sua iam dulci membra sopore levet.
Vivit adhuc fama Xanthippe [(transcriber); sic: Xantippe] Socratis uxor ,
Quam meruit famam moribus illa suis:
Forte domum paucos convivas ille vocarat,
Artibus eximios ingenioque viros.
Colloquium gravibus doctum de rebus habebant,
Tingentes variis [Reg: variis] seria dictae locis.
Cumque diu tererent nocturnis tempora nugis,
Res ea Xanthippae [(transcriber); sic: Xantippae] non ita grata fuit.
Colloquio tandem quo finem imponeret isti,
Consilium cerebri protulit omne sui.
Iurgia convivis, convitia multa marito
Fecit, et in rixas lingua diserta suit.
Sed sua contemni cum iurgia, seque videret,
Omnia tentandum credidit esse sibi.
Et veniens solita mensam subvertit in ira,
Convivasque suos iussit abire domum.
Hoc ego te facinus quoque iam tentare iuberem,
Si nimis hos videas velle sedere diu.
Sed reor illorum te maiestate moveri,
Atque minus facinus tale placere tibi.
Ergo potes vino melius removere maligno,
Ut cupiant ultro quisque redire domum.
Profuerit forsan quoque saepe monere morantes,
Quem teneant caeli frigida plaustra locum.
Et quota iam noctis properans exiverit hora,
Unde sibi somni tempus adesse sciant.
Nec pudeat vana cessantes fallere lingua.
Colloquia et structis rumpere longa dolis.
Vix semel ediderit cantum cristata volucris,
Principium serae noctis adesse notans.
Tu tamen a medio nocturna recedere caelo
Sidera, et occiduas tendere, finge, ad aquas.
Aut potius clare, quid enim malus esse vereris?
Dic repetant tecti limina quisque sui.
Ne tibi vel domino iam pergant esse molesti,
Indultum levibus plus satis esse iocis.
Rustica vel ratio si non placet ista fugandi,
Quos virtute graves conspicis esse viros.
Quantumcumque volent spacium concede sedendi,
Ut quod agendum illis cumque videtur agant.
Sed procul inde abiens sapientem desere coetum,
Aptior ingenio est stulta caterua tuo.
Hic audire iocos et delectantia verba,
Quodque bibas avido gutture ferre, potes,
Interea soli sedeant famuloque carentes
In tenebris tetrici, turba odiosa, senes.
Vinaque non illis sitientibus ulla propines,
Hinc videant curae se minus esse tibi.
Quid facient, adeo se spretos esse videntes?
Quisque volet tuguri tecta subire sui.
At reliquos melius tractare intende bibones,
Qui minimum rectae mentis habere student.
Immunes etenim cum sint a rebus agendis,
Cur studeant avidam freno inhibere gulam?
parva viris etiam sapientia sufficit illis,
Exiguumque boni cordis habere sat est.
Impliciti magnis nullo sunt tempore rebus,
Curasque ex animo deposuere suo.
Non sunt soliciti de prole et coniuge alendis,
Nec magnas animus quaerere seruet opes.
Consilium saltem reserunt huc pectoris omne,
Ut semper laetis mentibus esse queant.
Ut bona vina bibant, ut Bacchanalia vivant,
Ut vario lusu tempora cuncta terant.
His bona vina viris, his praestantissima profer,
Sint licet in multis illa reposta seris.
Assidua ebrietas tales delectat, et illis
Quantumvis fortis potio nulla nocet.
Hunc hominum ut possis rabidorum augere furerem,
Ingenii profer consilium omne tui.
Et calcar nimium per se currentibus adde,
Quaque abeunt ultro currere coge via.
Largius ut potent, sapidissima vina propina,
Quae vetera et multi roboris esse scies,
Temperius potu victi cogentur abire, et
Temperius somno corpora plena dabunt.
CVm bene erunt poti, variis de rebus habebunt
Colloquia, et pro se quisque disertus erit.
Tunc nova gestarum poteris miracula rerum
Percipere, et cunctis gesta probanda modis.
Hic referet qualis fuerit puerilibus annis,
Quam fuerit lusus promptus ad omne genus.
Qualis in exultans equitarit [Reg: equitaverit] arundine longa,
Qualiaque in ficto bella pararit equo.
Ille suos quondam iuvenis narrabit amores,
Quae dederit blando verba puella sono.
Successus referet rerum casusque suarum,
Quam fuerit felix, quamque in amore potens,
Saepius ex imo suspiria pectore ducet,
Cum memor istius prosperitatis erit.
Dulcia praeteritae reminiscens tempora vitae,
O gemitus quales corde dolente dabit.
Contra alius fuerit sua qui mala plurima narret,
Quae quondam insano caecus amore tulit.
Qualiter in me dia tulerit fera frigora flamma,
Qualiter et pluvias vicerit atque nives.
Quod voti nullo sit factus tempore compos,
Et nihil impensas, nil valuisse preces.
Non deerit charam qui laudibus ornet amicam,
Et vaga per caeli sidera voce ferat.
Ille puellares auro certare capillos
Dicet, et auricomi vincere fila croci.
Non secus ac stellas oculos rutilare coruscos,
Id aliae quales credimus esse deae.
Os bene compositum, malas faciemque rotundam,
Dulciaque a roseis oscula rapta labris.
Candori mixtum testabitur esse ruborem,
Ceu sint purpureis lilia mixta rosis.
Et teretes referet digitos, teretesque papillas,
Cruraque Sithonia candidiora nive.
Ast alii hinc aliud pro tempore quisque loquentur,
Quisque status [(reading uncertain: erased)] dicet pro ratione sui.
Praelia narrabit Mavortius horrida miles,
Venator celeres laudat amatque canes.
Commemorat pingues qui gaudet frugibus agros.
Lanigero upilio de grege multus erit.
Navita deventis, de fluctibus aequoris, illis
Qui non viderunt aequora multa refert.
Quis que suis de rebus habet quae plurima dicat,
Quae nova grata tuis auribus esse queam.
Crimina transactae multi recitare iuventa,
Et sibi ab his laudem quaerere saepe solent.
Saepe ego nequitiam vitae iactare prioris
Audivi emeritos, nec puduisse, senes.
Illa bonos doceant exempla senilia mores,
Et puer a senibus discere multa potest.
Tu patulas adhibe tantum dicentibus aures,
Singulaque attento pectore verba nota.
Tum si te quisquam conviva vocaverit ad se
Forte, quod officiis indiget ille tuis:
Exhausta ut repleas infuso pocula Baccho,
Vel facias aliud quod tibi mandat opus:
Dissimula vocem te percepisse vocantis,
Ingratoque aures obstrue utrasque sono.
Hoc quoque Sirenum cantus fugiturus Ulysses
Fecit, et evasit perfida tela necis.
Illevit cera sociorum callidus aures,
Carmina ne possent per scelerata capi.
Sic tu, ne quo non libuit cogaris abire,
Dulceque colloquium linquere, surdus eris.
At si non poteris saluo differre pudore
Amplius, et crebris vocibus ille vocat.
Et tibi adhuc cordi est nugas audire loquentum [Reg: loquentium] ,
Hac reor id facile est obtinuisse via.
Tempus ut expectet modicum conviva preceris,
Difficilis precibus non erit ille tuis.
Mox te venturum tamen affirmare memento,
Quando habe at finem fabula coepta suum.
Non adeo importunus erit, quin pauca roganti
Concedi saltem tempora posse putet.
Cum gravis ebrietas cerebri penetralia sacri
Irrumpens, summa fixerit arce pedem.
Cumque triumpharit iam de ratione fugata,
Mensque erit e solio praecipitata suo.
Grandia de magnis surgens certamina rebus,
Disseret et variis lingua diserta modis.
Asseret hic animas post tristia vivere fata,
Nec cum terrigeno corpore posse mori,
Sed mutare locum, et nova corpora rursus inire,
Atque hominis fieri quae fuit ante ferae.
At res haec aliis absurda videbitur esse:
Dogmata non cunctis Pythagorea placent.
Invenias, qui totam animam cum corpore credant
Concidere, ut rapido cum perit igne calor.
Hic quoque qui contra pugnent reperire licebit,
Quique negent istam vituperentque fidem.
Deque alio multi referent miracula mundo,
Qui procul a nostri sit situs axe poli.
Hic homines dicent cum dentibus ora canina,
Pandere, et humana pellere carne famem.
Diversum statuent alii, nec posse putabunt
Naturam rerum talia monstra pati.
Quisque suis pro viribus adferet argumenta,
Quique velit victus cedere, nullus erit.
Concipiunt multi vanas pro regibus iras,
Et gravibus verbis praelia magna gerunt.
Hosque Duces caelo supremis laudibus aequant,
Aetheriaeque domus hos super astra levant.
Ad Stygias illos detrudunt usque paludes,
Usque adeo lingua vituperante premunt.
Hos alii contra contraria sensa tenebunt,
Deque suo nolent cedere proposito.
Hi quoque culpabunt quos laudavere priores,
Quosque solent illi vituperare, colent.
Nonnulli facient discrimina longa dierum,
His erit hic ater, candidus alter erit.
Sed contra invenias, ca qui discrimina tollant,
Inque pari ponant conditione dies.
Quilibet adducet quaese novisse putabit,
Notitiamque horum solus habere volet.
Non feret hoc alter, sed et ipse peritus haberi
Multarum rerum consiliique volet.
Hinc, quascumque theses dabit ipsa occasio praesens,
Arripient, et lis luctaque grandis erit.
Forsan et a verbis venietur ad arma cruenta,
Proque argumentis ensis acutus erit.
Hic vetus haud quaquam Dialectica sufficit, illa
Non docuit tali dicta probare modo.
Surgat Aristoteles aliquis, logicamque recudat,
Monstret ut ex quo sit ducta machaera loco.
Tu parti alterutri succurrere fortiter insta,
Consensuque tuo praelia coepta iuva.
In medium audacter prodi, positoque timore
Deprome arbitrii libera sensa tui.
Vince tuo strepitu cunctos, clamoreque vince,
Stentoreumque imo pectore rumpe sonum.
Portis es, et claris, MENTIRIS, dicito verbis,
Verba loqui si quem non ita firma putas.
Cuncti obmutescent, intentique ora tenebunt
Protinus ad vocis fulmina tanta tuae.
Et simul ingenium felix, animique vigorem
Mirati tacita laude per astra ferent.
Hinc tu nobilis es magnoque in honore futurus,
Multisque ingenii nomine charus eris.
Quem tamen argueras mendacia vana loquutum,
Illius insidias me monitore cave.
Nanque solent aliqui faciei impingere pugnum,
Si tibi mentitos esse probare velis.
SI nimis extendent in multam ludicra noctem
Praelia, res non est illa ferenda tibi.
Fraudibus instructum multis decet esse dolisque,
Consultum rebus qui volet esse suis.
Nil tibi totius prosunt convivia noctis,
Impediunt somnum turpiter illa tuum.
Ergo opus ingemo est; tecta quo callidus arte
Quemque suae iubeas limen adire domus.
Ante, quibus possis sapiens rationibus uti,
Diximus, hic illas quid renovare vetet?
Fors aliquis quota sit conviva rogaverit hora,
Tu percontanti dicere vera cave.
Vix decimam cantu cristatus prodidit ales,
Tu dic bis sextam iam sonuisse diu.
Saepius hoc etiam facies cum nemo rogarit,
Commoda quo somni tempora scire queant,
Si nihil horarum cursu noctisque moventur,
Nec tua te quicquam verba dolosa iuvant:
Tunc non immerito manifesta dicere voce,
Ut tandem redeant ad sua quisque, potes.
Et licet a domino non sis hoc dicere iussus,
Ingratum domino non tamen esse putem.
Diceret ipse eadem, saluo si posset honore.
Turpe quod est illi, te decuisse potest.
Quam primum incipient abituri surgere poti,
Ne mora sit clausas pande repente fores.
Pande fores, monstraque viam surgentibus ultro,
Atque hac ad vestros est iter, inque, lares.
Cumque tuo domino convivae, sive parenti,
Iam blaesum dicent accipientque, Vale,
Tu pete consueti penetralia chara cubilis,
Et recrea dulci membra sopore tua.
Ipse tuus dominus (per te licet) ostia elaudat,
Occlusas aedes si volet esse suas.
Ipseque candelas extinguat, sopiat ignes,
Postremus cubitum (sic Cato mandat) eat.
Vel tu candelam (consultius arbitror illud)
Dormitum quando coeperis ire, cape.
Ne miser in tenebris offendas crura pedesue,
Improba nox secum multa pericla trahit.
Per tenebras melius densas herus ire valebit,
Aedis notitiam totius ille tenet.
Solus in obscuris sua vestimenta tenebris
Exuat, officio non eget ille tuo.
Tu face nocturnam tibi ne res ulla quietem
Impediat, rapidis passibus hora sugit.
Si sapis ergo tuis in tempore prospice rebus,
Deque alio nunquam cura sit ulla tibi.
Et licet hi mores minus esse putentur honesti,
His tamen utilitas moribus ampla subest.
Tollere de mensa Cyathos et pocula differ,
Mane eadem melius tollere tempus erit.
Omnia si tollas, et protinus omnia purges,
Utilitas quaeso quae venit inde tibi?
Signa relinquantur manifesta videntibus, illo
Symposium minime triste fuisse loco.
Gaudia sic animis spectantum [Reg: spectantium] hesterna recurrent,
Laetitiae memorem, quae suit, esse iuvat.
Imo aliud dicam, tu rectis auribus asta,
Es memor ut vites omne laboris onus.
Mane vel ad mediam volo te requiescere lucem,
Ne minuat cerebrum nox vigilata tuum.
Tunc quoque de blando nolim te surgere lecto,
quin pater aut dominus terque quaterque vocent.
Interea famulae collecta poteria tollent,
Inque suum referent pocula quaeque locum.
Quaeque tibi fuerant peragenda negotia, pro te
Efficient, et tu postea liber eris.
Cum bene dormieris vinumque eviceris omne,
Surgito, sed medium Sole tenente diem.
Tradidimus supra praecepta salubria, surgens
Qualibus ornatus moribus esse queas.
Omnia tu semper serues, et ubique memento,
Singula ne sit opus dicta novare mihi.
Sunt etiam vino qui delectentur adusto,
Hac sibi restitui se ratione putant.
Hoc et tu facies, nisi mos tibi displicet iste,
Nam mala sunt alijs eicienda malis.
Mulsa docendus eras, simplex ut in omnibus esses,
Sed propero, et rebus vincor ab ipse meis.
Ipse tuo ingemo quantum potes utere, et ista
Dicta potes factis exuperare tuis.
Paucula percurro saltem, ne longius ipsa
Iliade, urgenti singula, surgat opus.
Paucula sufficient, ipso quia doctus ab usu
Ipse potes monitis addere multa meis.
Singula coner enim libro comprendere in uno,
Vix istum caperet maxima terra librum.
Opprimerer tanto miser ipse labore, meique
Ingenii vires exuperaret onus.
Imperium siquidem stolidorum nulla coercet
Meta, et ineptorum regia fine caret.
Aspicias oculis totum vigilantibus orbem,
Quodque hominum toto vivit in orbe genus.
Invenies semper mores et ubique pudendos,
Hei mihi barbaries non habet illa modum.
Non pudet effoetam committere facta senectam
Turpia, nec canos dedecorare suos.
Illa nimis docili nocitura exempla iuventae
Praebet, et ad vitium praevia monstrat iter.
Et iuvenes (aevi tanta est petulantia nostri)
Vivere laudandum turpiter esse putant.
Quis pueros meliora sequi, vitamque priorem
Deserere, et mores excoluisse docet?
Non vir, non mulier, meminisse videntur honoris,
Omnia deposito quisque pudore facit.
Virginibus quondam laudi pudibunda dabamur
Lumina, virtuti cum suus esset honos.
Nec nisi pauca loqui casto sermone solebant,
Indicium casti pectoris illud erat.
Nunc decus est oculos temere quocumque vagari
Virginis, et rectas non tenuisse vias.
Nunc decus est, verbis illas petulantibus uti,
Rusticaque est, blando quae nequit ore loqui.
Quid memorem magnos homines, rerumque potitos,
Imperium in reliquum qui rude vulgus habens?
Obliti decoris sine more loquuntur aguntque,
Quae praeceps animi cumque libido iubet,
Quique graves regni manibus moderantur habenas,
Quae prohibere aliis cuncta decebat, agunt.
Ingredere inflatas monstrosis factibus aulas,
Atque ducum celsas, atria longa, domos,
Protinus occurrent in primo limine multi,
Quos nihil humanae mensis habere putes.
Ebrietas illic et turpis vita ferarum
Visitur, imperium crapula foeda tenet.
Non alibi peius malesuada superbia regnat,
Quae mores hominum non sinit esse bonos.
Talia subiectum sequitur vestigia vulgus,
Ut docilis quaevis ad mala turba sumus.
Plura queri morum de rusticitate nolebam,
Dicta sed haec isto sufficit esse loco.
Rustica nam verbis me turba rogantibus urget,
Perficere inceptum quod mihi restat opus.
FINIS LIBRI PRIMI.