TRistis hiems Zephyris flatu depulsa recessit:
Iam melior rebus forma, vigorque venit.
Ornat se vario passim natura colore:
Mille solum species, corpora mille refert.
Iam volucris summum modulatur in aera carmen,
Auctorem celebrat, qua valet arte, suum.
Me quoque coepit amor, veterem exercere palaestram,
Atque iuventutis prodere scripta meae.
Verum quid volui misero? tamen angulus omnis
Carminaque, et vates angulus omnis habet.
Non totidem sub vere sonant arbusta cicadis:
Non totidem florum germina, prata ferunt:
Quot modo stridenti disperdunt carmina lusu:
Quotque Poetarum nominis angit amor.
Ergo manete Elegi molles, mea cura manete:
Saepe iuvat tacito delituisse loco.
Quae tamen occurrent emissae incommoda chartae?
Quot sunt probra foris, quot subeunda domi?
Per nemora, ac montes gelidos, vallesque recuruas,
(Saepe ibi monstra latent) longa terenda via est.
Praeterea livor rabido vos gutture carpet:
Qui nimium nostro tempore iuris habet.
Sed quid ego accinctos teneo? voto ite secundo:
Communes pariant nulla pericla minae.
Inter enim dubios casus, hostile per agmen,
Qui levet ignotos, forsitan unus erit.
Tu modo qui priscos anteis virtute Quirites,
Magne tuae iuvenis splendide stirpis honos:
Felici vultu subeuntibus annue Musis,
Nec pedibus fessis hospita tecta nega.
Si placida iam mente faves: si missa probabis
Munera: nil reliquis displicuisse querar.
Quod cecinit mea Musa, tui suscepit amore:
E variis sat erit iam placuisse tibi.
BAcche bimater ades: Phoebum tibi iunge volentem:
Adsis Arcitenens, Bacche bimater ades.
Corda furor penetret Lenaeus: dextra sagittas,
Diluvii colubrum quae domuere, ferat.
Numine nunc opus est: nunc carmine ad arma ruenti:
Insultat Clario vis odiosa choro.
Faex immunda hominum, turpi livore subacta,
Virgineum diro Marte Helicona petit.
Sternantur, ceu fuscae acies, Gangetica regna:
Ceu Python, largam qui vomit ore luem.
Vester honos agitur: nostrae data robora menti,
Imberbes, vatum praesul uterque, Dei.
Fine carens, ortuque vacans suprema potestas,
Cum vix et caelum terraque vasta forent:
Aligeros regni coetus in parte locavit:
Seque Deum pura luce videre dedit.
Fecit et aeterno praeconia dicere cantu:
Atque animis magnum nil nisi ferre patrem.
Ecce anima illustris, numero sublimior omni,
Cum notum crimen non foret, ausa scelus.
Ausa scelus mitem fastu temerare parentem:
Et se maiorem prodere, sive parem.
Prima lues sorti socios adiecit iniquae:
Iamque Giganteus grex fera bella ciet.
Eheu, tum genitor primum indignatus: inermi
Suscepit (miserum) tela trisulca manu.
Auctoremque mali, tenebris cum gentem nefanda
Destinat, ut poenis effera facta luat.
Exsultat melior diuûm chorus: atria celsa
Felicem palmam, laetitiamque sonant.
Tunc primo coepit celebrari carmine Paean:
Carmine iô Paean dicitur ante Deum.
Hinc ubi compleri deserta sedilia visum,
Substituique novum per fora sacra genus:
Consulto nostri pulcherrima constat origo:
Seque recens posita mox homo tollit humo.
Qui niveo purae iam functus munere vitae,
Perpetuum verso corpore numen agat.
Tunc natura potens, productae est ordine certo:
Auram flamma levis circuit, unda solum.
Multiplices horum generant discrimina formas:
Inde quod exoritur semina prima capit.
Compages super his mirando foedere fertur,
Igne vagas pascens utiliore faces.
Orbes diversa varii ratione vehuntur:
Primus hic, ille imus, tardus hic, ille celer.
Perque polum adverso passim concurritur astro:
His iter Hesperium, pars oriente venit.
Lege tamen posita numerorum cuncta geruntur,
Mensura, numeris, pondere, et harmoniis.
Illic dulce melos contextu carmen adumbrat:
Concordesque parit musica blanda vices.
Dicis abesse sonos: quia nec volat obvius aer?:
Mundanos sonitus non amat ille tenor.
Altior huic virtus, dulcedo maior: ut illic,
Pulchrior exuto corpore vita viget.
Hinc sacri ingenuum vates traxere vigorem:
Et par e superis motibus ardor inest.
Adde quod insignes habitent ea tecta Camenae:
Quodque ibi dulcisonam tangat Apollo lyram.
Imperat aetherius magno calor ille Poetae:
Effectumque agitat caussa superna suum.
Ex illo, insinuans praecordia spiritus urget:
Suscitat afflatu pectora mota Deus.
Ceu rapit, et lateri connectit amabile ferrum,
Naturae motu sic operante, lapis:
Utque superveniens captatur fomite flamma,
Scintilla immensas concitat ignis opes:
Sic, ubi vis caeli mentem generosa subegit,
Conformem arcana finxit et arte sui:
Semine ab infuso, penitus sublimia versat,
Et spatio tenui maxima quaeque capit.
Delicias oblita hominem tunc sentit Olympi:
Exemptas vulgo deside delicias.
Omnigenûm transit facilis penetralia rerum:
Nunc ima interpres, deinde suprema docet.
Stulte quid haec Stygio fieri spiramine latras?
Impetus infernis dotibus ille venit?
Scilicet invidit quoniam tibi conscius aether,
Munere de tanto turpia ferre libet?
Nonne bonum caelo quod provenit, extudit auctor?
In nos luxuriant sidera cuius ope.
Improbe, iustitiam rabida dum voce lacessis,
Iustitiae fontem polluis ore Deum.
Attoniti vates diuûm sermone loquuntur:
Haec tuba fatorum seria tecta canit.
Sic tacito influxu castae cecinere Sibyllae,
Historiam vitae maxime Christe tuae.
Sic genus Isacidum invisa ditione magister
Educens, telo dum vada rubra secat:
Heroo versu perculsus concinit heros:
Ultori grates carmina grata tulit.
Porro ubi Davides compostus pace salubri,
Euasit belli sorte favente minas:
Debita persoluit summo praeconia regi:
Tunc hymnos lyrici constituere pedes.
Post, cithara Thracen Cyllenius Orphea format:
Alcidaeque Linus cura magistra subit.
Abdita naturae maiestas paruit illis,
Atque opifex animis obvius ipse fuit.
Mox bonus Amphion Thebanae conditor urbis,
Pieriis mulcet saxa ferasque modis.
Nil mortale ferens, terrae procedit Homerus,
Omnia qui sacro pectore solus habet.
Ille quid et pulchrum, quid turpe, quid utile, et aequum,
Quae fugienda docet, quaeve sequenda monet.
Omnia secla ferunt primos huic laudis honores:
Musarum decus hic, gloria, splendor, amor.
Nonne tibi Ascraeum sonat immortalia carmen?
Quod rigidas ornos vertice montis agit.
Ruricolae stupuere sonos oracla ferentes:
Et sacra cantanti vota tulere patri.
Ingreditur silvis pastor Mantous opacis:
Rureque iam domito Martia bella canit.
Cuius uti nulla succrescit gloria laude,
Livore indigno sic nequit esse minor.
Omnia plena Deo: feruoribus omnia caeli
Plena: Dei variis omnia plena bonis.
Sic Pelignus ovat vivaci gutture cygnus,
Qui placido immanes leniit ore Getas.
Nec tibi praevertant animum ludibria vulgi,
Confictis dici plurima gesta modis:
Scriptaque lascivos haec irritare furores:
Et teneras mentes turpe docere nefas.
Nonne latet dulcis duro sub cortice fetus?
Occultae latebris nonne tenentur opes?
Haec abstrusa licet plebem frustentur [(transcriber); sic: frustentur] hiantem,
Iudicio frugem nobiliore ferunt.
Namque sub his olim quae finxit sancta vetustas,
Aureaque utilitas, caussaque certa latet.
Hinc Natur ali deducta ab origine quaedam,
Orbes cum stellis, aut elementa notant.
Exuviis quaedam variatoque abdita amictu,
Euentus varios, historiasque tenent.
Sub reliquis vitio certat pulcherrima virtus:
Exemplumque boni, flagitiique patet.
Haec iucunda animis simulacra tenacius haerent:
Molles delicias maximus usus habet.
Sub calamo levitas, gravitatem pectora spirant:
Mens fugit, in lucem quod mala lingua tulit.
Ignes Pasiphae foedos perpessa: parenti
Odrysium Progne regia mactat Ityn.
Aureus inclusam Danaen perlabitur imber:
Sub capto sentit retia Marte Venus.
Non, quod ab effigie turpi foedetur honestas:
Sed quod ab eventu surgat honestus amor.
Crimine detecto, virtus detecta patescit,
Et roseo longe clarior ore nitet.
Sic iniusta docent rerum monumenta sacrarum,
Fiat ut e casu dextera vita malo.
Samsonis oppressit robur fatale puella:
Tu fuge: versutis femina plena dolis.
Vindex illicitos Hymenaeos poena retundit:
Sic Sodome cecinit, celsa Gomorrha fuit.
Pendentem gladius fodit Absolona Ioabi:
Sanguine fraterno sparserat ipse manus.
Singula iustitiam suadent, quae iniusta docentur:
Sic usum mellis floris amaror habet.
Aethere Maeonides furibundam deicit Aten,
Dira quod assiduo damna dolore struat.
Haec hominum generi varias fert noxia pestes:
Hinc luctus, caedes, tabida cura, labor.
Luciferum supera Deus expulit arce volucrem,
Noctivagumque nigras iussit adire domos.
Nempe quod insidias caelo tendebat: id ipsum
Nunc agit, et terris tristia quaeque serit.
Huius ab immisso punguntur corda veneno:
Hinc nihil est quod non polluat atra lues.
Sic, quae ficta refers, tibi quae lasciva videntur,
Exortus veros, commoda vera dabunt.
Gemma nitens, fuluo si quando includitur auro,
Per se grata quidem, gratior esse potest:
Sic ubi caussa gravis pulchro velatur amictu,
Ornatu potius splendidiore iuvat.
Illustres animas movet haec innata voluptas:
Quaeque latent vulgus condita, sponte patent.
Carmen ob id magnis res grata heroibus olim,
Et ducibus curae carminis auctor erat.
Vir Maceo divi caeleste volumen Homeri
Quo cubuit fertur supposuisse toro.
Auxiliumque viae belli, fuit Ilias ipsi,
Hoc duce grata dies, noxque sopora fuit.
Scrinia Persarum regi cum victor ademit,
Smyrnaeum spolio divite condit opus.
Excidio Thebas ubi sterneret, esse penates
Illaesos voluit Pindare culte tuos.
Ennius huic curae cui victa dat Africa nomen:
Messalam sequeris docte Tibulle tuum.
Iusserat excedens qui Pergama scripta cremari,
Caesaris Augusti clarus honore fuit.
Contendunt uno de vate: Ios, Argos, Athenae,
Et Colophon, Salamin, primaque Smyrna, Rhodos.
Nec modo factus honos: iniuria saepe repressa est:
Hostes supplicium sustinuere necis.
Cepit Olympiaco crudelia praemia Marte,
Qui cruce vel saxis Zoilus acta luit.
Laeserat hunc verbis, vitam sibi laesit iniquus:
Ulta est aeternum Graecia pulchra decus.
Vim parat occultam fallaci mente Pyreneus,
Ut redigat castas in sua iura deas.
Tingit humum moriens scelerato sanguine: cunctis
Hostibus exemplum vindice caede tulit.
Nec solum vitae decorant haec praemia metam,
Dumque inhibet cursus invida Parca, iacent.
Gaudia post obitus maiora: et nobile semper
Iucunda accrescens praemia nomen habet.
Sic omnes superant, Phoebo qui digna locuti:
Iacturam famae non tulit ulla dies.
Ipsi praeterea, quos pro virtutibus amplis
Laude vehunt, memori posteritate vigent.
Omnia mors atrox, vel sint adamantina tollit:
Extremam tollit vivida Musa necem.
Dignum laude virum digno coniungit Olympo,
Caelicolum turbis efficit esse parem.
Laudibus indignum lugubri destinat Orco,
Imprimit Aeolias Tantaleasque notas.
Felix qui potuit faciles habuisse Poetas:
Infelix, calami quem gravis ira premit.
Sic ubi progenies magni laudata Philippi,
Pelidae fortis splendida busta videt:
Felices obitus dicit: praeconis Homeri
Voce celebrata qui meruere cani.
At socer infestus laqueo sibi guttura stringit,
Ut tua persentit fulmina, laese gener.
Florida quapropter victricia tempora laurus
Exornat, vivas semper odora comas.
Non illam rabies hiemis, non horrida perdunt
Tela Iovis: solito semper honore viret.
Tempestas sic nulla sacros abolebit honores,
Quos expers omni fine Thalia parit.
Hinc animus rerum surgit contemptor, opumque
Illis divitiae florida scripta sue.
Ut pulchro fatis erepti nomine vivant,
Ardua sedulitas grata quiete magis.
Plebeios strepitus odere: silentia captant:
Secessus nemorum, pictaque rura petunt.
Scilicet hîc studiis arrident otia: vires
Integritas animo suscitat ipsa loci.
Tunc haurire licet mentem, quam sola per arva
Indidit Ascraeo turba novena seni.
Hic iacet illustri fama contentus in hortis:
Hic capitur rivis, vallibus, ille iugis.
Omnia suppeditant dio fomenta calori,
Carpimus aetherias quo stimulante vias.
At fera paupertas urget: sic ille molari
Exercet teneras asperitate manus.
Sic laris et fundi tristis defectus, adegit
Illum Pindarico promere verba stilo.
Prostitui foedo sacrata scientia quaestu
Non meruit: foedas non ea tractat opes.
Omnis opum cumulus brevibus dispergitur annis:
Qua pereat virtus non gravis hora venit.
Exstiterunt prima quaecumque ab origine rerum,
E doctis constant nunc quoque nota libris.
Mersit opes fortuna potens atque ardua regna:
Doctorum nescit mergere notitiam.
Nec tamen ipsa adeo sors laeva repressit egenos,
Quo minus Aonium perficeretur iter.
Subsidio reges properant, curamque capessunt:
Sic ovat Hetrusco sanguine cretus eques.
Caesaris electu Nilum praesectus habebat,
A quo perpetuum nota Lycoris erit.
Hic auri nummos numero cum versibus aequat,
Squamigeri vitam qui cecinere gregis.
Multi praeterea fortunae munera dextrae
Exosi, studiis posthabuere suis.
Divitiis aulae Menander praetulit artem,
Ad Phariam cupido rege vocatus humum.
Vivitur ingenio: famam reverenter habeto:
Omnia praetereunt, fama perire nequit.
Virtutum niveo tegitur velamine Ulysses,
Dum natat Ogygias, corpore nudus, aquas.
Sors indigna licet Phoebi nudarit alumnos,
Attamen hos virtus culta, decusque tegit.
Denique Musarum dictis qui iura profanant,
Horum animos nulla constat ab arte capi.
Imbuitur tenerum vener andis moribus aevum:
Cor nitet exemplis, lingua sed eloquio.
Iucundae senio Musae, longaeva voluptas:
Alliciunt rugis dulce quietis opus.
Oedipoden gravibus dum personat ille cothurnis,
Centum annos vates iam prope natus erat.
Simonides docto solitus contendere versu,
Cum praetergressus lustra bis octo fuit.
Adverso casu solatia grata ministrant,
Ornatu decorant prospera fata novo.
Nobiscum comites peregrina sede morantur,
Nobiscum proprios cura habitare lares.
Nil intentatum celebres liquere Poetae:
Omne adeo rerum concinuere genus.
Scimus, et adducti iusto feruore fatemur,
Quosdam degeneres hoc violare decus.
Dum subit effrenes conficta insania sensus:
Horrendoque ruunt more per omne scelus.
Ne genti tribuas foedae sacra nomina vatum:
Latrones, fures, Telegonasque voces.
Ense magistratum decuit cohibere scelestos,
Insulsum rigido iure domare gregem.
Sacrilegi merito Phoebum praedantur honore:
Deformant donum praeses Iacche tuum.
Nil sublime adeo posuit scelerata libido,
Quin ausi taetras sint penetrare vias.
Cor nempe egregium furor ille Poeticus urget:
Et quoduis leviter suadet obire nefas.
Exsecranda cohors titulo nil digna Poetae:
Proque Helicone crucis scandere digna iugum.
At caeli virtus facit et doctrina Poetam:
His, merito tantum nomen habere licet:
Ingenium moderata acuit cultura Lyaei:
Subtilis mentem spiritus inde regit.
Aurea sed nimio sapientia pellitur usu:
Hinc venit indignis barbarus ille furor.
Casta placent Musis: placet ipsa modestia Phoebo:
Cultores horum vita modesta decet.
Sic Maro Parthenias vitae per tempora dictus,
Ex nivea morum simplicitate, fuit.
Tantus honestati cum denique iungitur usus,
Omnibus in pretio vera Poesis erit.
Quem non alliciant sacrata poemata tandem?
In quibus abstrusae tot cumulantur opes.
Solae Pierides teneris mea gaudia ab annis:
Ad cunas cecinit pulcher Apollo meas.
Hunc quoniam innato semper feruore secutus,
Nunc sequar, et iuga nunc acrius alta sequar.
Amne Medusaeo sitientia labra refeci:
Urgebo celeres per loca senta gradus.
Insuper et reliquas scrutabor Apollinis artes:
Quas mire veteres occuluere Sophi.
Primus in his culto versu Augurelle sonabas:
Ipse tua expertus scripta secundus ero.
Haec qui forte leges, mecum venerabere divum:
Cui favet, ingenii dexteritate favet.
Salve lux Superûm: Phoebi salvete sorores,
Mnemosyne iuncto quas Iove feta tulit.
Te canto, comitesque novem, solatia nostra:
Aspiret velis aura secunda meis.
Cantanti numeris felicibus ora resolue:
Duc opifer faciles tesqua per aspra pedes.
Vulnificos nemo melior te dirigit ictus,
Vi domat immanes insidiisque feras.
Testis adhuc superest, telorum turbine stratus,
Qui se submersa protulit anguis humo.
Hinc nova compositi peragunt spectacula ludi.
Et monstri casum Pythia dicta ferunt.
Te celebrat, donisque onerat sollennibus aras,
Paeonia quisquis fata coercet ope.
Qui volucrum linguas et praepetis omnia pennae
Observans, terris inde futura notat.
Te iuvenem teneri decorat flos integer aevi:
Supprimit intonsas nulla senecta genas.
Invictam maneat quam vasta potentia dextram,
Horrida Cyclopum turba monere potest:
Fulmina quos magno properantes iussa Tonanti,
Fervidus erepto pro Phaetonte necas.
Ut vario supplex te nomine vulgus adorat,
Diversa vires sic bonitate geris.
Huic Phoebus placuit: Titan mox diceris illi:
Iam Sol luciferos aethere ducis equos.
Cum libuit Paeana vocant: Hyperiona pulchrum:
Non numquam genitor tu quoque Liber eris.
Placat equo Mithran radiantem Persidis ora:
Sidereas cantu mulcet Apollo domos.
Delphica praeclaro tellus exornat honore,
Aegaeisque sedens patria Delos aquis.
Te Claros et Tenedos colit, Oebaliaeque Therapnae,
Miranda statuae mole superba Rhodos.
Gryneumque nemus, Chryse, Parnassia rupes,
Et cum Mileto nota Tegyra solo.
Te Soracte canit: veneratur Acrephnia templo:
Sex Patara hibernis mensibus apta fovet.
Primitias frugum Delo devota remittit,
Dura Lycaonio terra propinqua polo.
Te citharae, cantusque decent, teneraeque choreae:
Per te carminibus gratia viva venit.
Laetitia plaudunt Latonae pectora matris,
Facta suae prolis dum celebrata videt.
Mirantur Superi, miratur Iuppiter ipse:
Et stupet insignes invida Iuno sonos.
Blanda Venus, nudae Charites, Musaeque sequuntur [(transcriber); sic: sequntur] :
Dianae digitis iuncta Minerva salit.
Quem tu nascentem placato respicis ore,
In cunis infans gaudeat ille suis.
Aetherio nutu, mortali sorte relicta,
Altius humanis ora sacrata feret.
Arcani quicquid mundus tegit, eruet ipse:
Heroum grandi concinet acta tuba.
Assis Phoebe parens: assis tua sacra colenti:
Tu mihi spes, et amor, tu mihi cura, quies.
Panditur antiqui postquam victoria belli,
Tritus ubi aeterno dux Stygis hoste cadit:
Exere paulatim blandum mea Musa vigorem:
Et tenui plectro magna sonare para.
Ipse aderit, nigro qui fixit ab orbe trophaeum:
Caelesti vires ingeret arte suas.
Dulce redemptori nos haec memor are redemptos:
Et bene pro meritis gratia nostra venit.
Iamque adeo superas lucis remearat ad auras:
Non recidiva Deus membra gerebat homo.
Monstrorum domitor, caeci destructor Auerni,
Qui populum diro vindicat interitu:
Aggressurus erat magnos victoris honores:
Aede patris celsa suscipiendus erat.
Sanctorum procerum sida stipante corona,
Quos dubiae comites leger at ante viae:
Ibat Palladii iuga per viridantia montis:
Mille bis hic Solyma dist at ab urbe pedes.
Plurimaque inter se laeto sermone serebant,
Tractantes placido regna futura statu.
Ecce triumphator pernix liquidum aethera tranat.
Atque iter aligero carpit inane gradu.
Currus erat, spissa circumdatus undique nube,
Innocuum rutilo fulmen in igne ferens.
Huc, medius solio gemmis stellante resedit:
Spectantum radians supprimit ora vigor.
Iustitia auratos orbes et Vita revoluunt:
Frena manu sacra Pax reparata regit.
Verus ab incessu patuit Deus: aethra coruscat,
Astra creatori lucidiora favent.
Aerei iuvenes coetu comitantur ovante:
Cornua conspirant, dat tuba rauca sonos.
Qui caput ante nigra involuit caligine Titan,
Ne crudeli obitu lumina pollueret:
Iam sese ad reditum fulgore exornat amoene,
Effundens vultu liberiore iubar.
Quae lacrimas noctu rorabat frigida Phoebe,
Applausu visa est incaluisse novo.
Laetitiam pulsis coeperunt omnia curis:
Gratantur reduci cuncta creata Deo.
Captivi a tergo lugubri more trahuntur,
Impliciti collo ferrea vincla gerunt.
Prima tenet, nostri quia prima est caussa laboris,
Princeps inferni qui data sceptra tulit.
Criminis in signum, graditur serpente revinctus,
Quo delusa hominum massa caduca fuit.
Et quoniam audaci fastu deiectus ab alto est,
Nunc etiam oppressi pectora fastus habet.
Post hunc terribili procedit in ordine Letum,
Pallens, indignans: vix tamen ossa trahit.
Nempe quod ex malo prorupit turba malorum,
Cum pomo vetito spicula fracta tenet.
Mox trepido passu Peccatum voluitur atrox,
Declinat vultus, et graviora timet.
Hinc Aerumna gravis, rabido informata dolore:
Et pretium nostri Poena cruenta mali.
Terrorum variae facies, inimica tyrannis,
Aeternique ignes, perpetuusque stupor.
Portantur valido perrupti cardine postes,
Armaque, et hostili quicquid in arce fuit.
Namque heros caeli praetactus robore corda,
Invia pro nobis ostia Ditis adit.
Taenariae fauces ferro et compagibus arctis
Obstructae, forti non patuere Deo.
Intus erant gemitus turbae exspectantis avorum,
Et quoscumque mori lapsus adegit Adam.
Non tulit hanc faciem, iustas exarsit in iras:
Humanae stimulat viscera gentis amor.
Irruit, insigni labefactans limina dextra:
Fit via vi, validis sternitur aula seris.
Obstupuere manus damnata, Erebique propago:
Ultoris nimio procubuere metu.
Laeta cohors hominum rediuivo pectore plaudit,
Quando exoptatam sentit adesse diem.
Continuo turmas invadit, et agmina sternit:
Praedam devictis omnibus unus habet.
Panduntur portae, licuit quas pandere nulli
Ante, sed immotis claustra stetere locis.
Tertia lux pugnam Lethaeis sistit in umbris:
Martem cum dira Morte redemptor agit.
Spes fugit: interitum mortalis turba verentur:
De populi dubium est deque salute ducis.
At Sator aeternus, qui corde misertus ab imo
Hunc bellatorem mittere sustinuit:
Quem sibi progenuit similem, sine fine sine ortu,
Et dextrae ad solium iussit adesse parem:
Virtutem solidam infundit, vi suscitat artus:
Imperium donec rupto Acheronte ferat.
Utque Leo princeps generosa mente ferarum,
(Si magno exiguum composuisse licet)
Dum catulos, partu quos protulit anxia mater,
Tres somno luces iam videt esse datos:
Clamorem immensum per opaca cubilia tollit,
Unde locus tecti, saxa, nemusque tremunt.
Surgit progenies forti permota parente:
Heredem patriae vivida mentis agit.
Sic tribus exactis per somni tecta diebus,
In vivis firmo pectore Christus adest.
Occlusasque animas secum taetro evocat Orco:
Nec caelo regni meta nec exstat humo.
Ergo saevitie domita Plutonis iniqui,
Morte fatigatis redditur alma quies.
Unus homo vitae spoliavit munere cunctos:
Unus homo vitae munera restituit.
Scilicet intonso praestans hic vertice Samson,
Qui frangit portas, agmina caede premit.
Hic Goliam superat Davides magna minantem,
Torsit ubi pulsum verbere funda globum.
Hic avido Ceti nunc redditur inguine Ionas,
Qui sociis laetam fert moriturus opem.
Iccirco cives simul a Phlegethonte reducti,
Consortes tantae iam bonitatis eunt.
Circa perque tronum [Reg: thronum] meliori corpore aguntur,
Et dulci repetunt proelia facta choro.
Nos etiam superas sedes ascendimus una,
Inseruit Christo quos bene culta sides.
Ille velut caput est, sic ipsa Ecclesia corpus:
Singula membra sacro cum capite astra petunt.
Venerat excelsam resonans comitatus ad arcem,
Qua mundi omnipotens dirigit auctor opus.
Libera, casta, potens, sancta, infinita Deus mens,
Per natum agnosci qui sua sceptra iubet.
Vultu, quo mundi clemens opus omne probabat,
Omnia per Verbum dum bene facta videt:
Suscipit advectum tanto e certamine Iesum:
Quaeque cruore pio sparsa caterua volat.
Inde sui partem nota in regione locavit:
Iusque dedit, vasta quod dedit ante manu.
Tum genus humanum Stygia de peste receptum,
Quod iam nil priscae pectore labis habet:
Immortale latus fecit stipare per altum,
Gaudia pro variis ferre superna malis.
Quis mihi laetitiam, quis iubila vocibus edat?
Sancta voluptatum quis mihi dona canat?
Non corruptibili non hîc erit ore sonandum:
Haec quondam aetherio carmine lingua ferat.
Subicitur pedibus pressi violentia Ditis,
Et quoscumque hostes Tartara nigra tenent.
Cum duce divino iam nos dominamur in illis:
Haec vi sunt nulla nec nocitura dolo.
Poena homini impendens auctores saevit in ipsos,
Et gravius meritis exagitata furit.
Talis erat species Patris atria summa petentum:
Sic redit ad priscum perdita turba decus.
Interea capiunt dum nota palatia regem,
Laeta etiam tristi prodit imago solo.
En duo praecones densis e nubibus assunt,
Vestis ad illustres defluit alba pedes.
Suavis in ore vigor: frondem dat dexter a olivae:
Telluris recreant nuntia amoena sinum.
Soluite corde metum: partam spectate quietem:
Pax implet terras, Pax nitida astra fovet.
Ille quidem ex oculis sublatus in aurea tecta,
Aequalis magno cum genitore sedet.
At simul exsistit vos inter numine praesens:
Nulli conspicuus singula gesta videt.
Omnia sunt Nati, sunt omnia plena Parentis,
Horum cum superis Spiritus ima replet.
Ille velut vestri caussa conceptus in alvo,
Sic de virgineo corpore factus homo est.
Utque idem turpi dira est in stipite passus,
Sic Erebi e tumulo pallida castra subit.
Surgit uti stratis rigidi legionibus Orci,
Sic iam stellatas occupat ille domos.
Omne hoc pro vobis geritur: contagia passum
Tantae molis erat restituisse gregem.
Qua ratione poli tetigit penetralia victor,
Hac olim rediens conspiciendus erit.
Digna etenim vobis cum maiestate redibit:
Et merita aeternus laude patebit honor.
Iudicis officium quando lux ultima poscet:
Lux optata bonis, heu sed acerba malis.
Multiplici cantu clangores exorientur,
Per freta, perque solum, sidereosque lares.
Omnia sunt hominum tunc conventura sub unum,
Proque opere accipiet praemia quisque suo.
Vita in sublato quae vestra abscondita Christo est,
Illa clarescet tunc manifesta die.
Clarescet sponsus nova per miracula, raptam
Qui proprio sponsam sanguine promeruit.
Interea vigiles horam exspectate beatam,
Furtivo veniet quae taciturna pede.
Quodque suae mortis monumentum insigne reliquit,
Participes salva commemorate side.
Nempe requirendum corpus sub pane sacrato,
Quique mero insinuans sanguis habere datur.
At quae destillat moribundi vulnere lympha,
Corpora Baptismi rore novanda lavet.
Is mediator erit, tutor, rex: iste Sacerdos
Pro vobis orat conciliatque Deum.
Sic patriam amissam petite: has apponite scalas:
His gradibus diuûm limen adire licet.
Nuntia finierant iuvenes, et in ardua tendunt,
Inque modum flammae se per inane levant.
Nunc age quid dubitas, aut gens humana vereris?
Ad mala quid tantum non diuturna paves?
Christus ab aerumnis credentes liberat omnes:
Hunc animo amplecti nil dubitante decet.
Vicimus, hac tandem reparata est gloria pugna:
Cum socio praedas agmine ductor habet.
Sed quid rursum alii securas ducitis horas,
Nec merita haec grata voluere mente iuvat?
Nec subit hic ardor, venienti occurrere Iesu:
Caeca nec ad dictam corda parare diem.
Creditis avectum ne electos visitet ultra?
Neve hoc perficiat, quod mora tardat, opus?
Non haec pigra mora est, verum patientia Christi,
Aequus enim nobis longanimisque favet.
Nec de seducta quemquam vult gente perire,
Sed recto iustas tramite inire vias.
Quare agite ô spretis curate aeterna profanis:
Pro luteo offertur caelica vita statu.
Quam minime speras erit hora optata salutis:
Quam minime speras perditionis erit.
Felix, ad reditum qui tempore providus omni,
Corda sacrae fidei cognitione parat.
Infelix nimium, quem incautum haec obruet hora:
Non hic placatum sentiet esse Deum.
Si quis adhuc superest, vasto delectus ab orbe,
Qui pietatis opus iustitiamque colit:
Audiat hic gemitus: vultu turrita madenti
Quando hominum Tellus impia facta queror.
Audiat: utque fidem lugubria dicta merentur,
Sic discat nostris condoluisse malis.
Vos ignes caeli vigiles, et lampade circum
Omnia qui lustras Sol mihi testis eris:
Hactenus a primo positarum semine rerum,
Quo fuerim totos pressa labore sinus.
Cum sator altitonans, humanis usibus aptam,
Immotamque graves iussit obire vices.
Exin quae gremio nostro gens prima resedit,
Sic meritae, matris nomina sacra dedit.
Hiccine matris honos? illud venerabile nomen
Ilicet invisum, sub pedibusque fuit.
Vix pater Eoos gentis penetrarat in hortos,
Negligit illecebris iussa superna suis.
Hinc ea prima mali labes: quas crimine foedo
Promeruit poenas, contemerata luo.
Nempe hominem generarat humus: vitandaque ligni
Arcano iussu munera protulerat.
Effuso rursus pelago, caelique ruina,
Plector ego ob furias incola saeve tuas.
Hîc, me perdiderat primum licet arbore Adamus,
Inclusum servo, perdita ab imbre, genus.
Quod superis caelum, pictisque volucribus aer,
Piscibus unda, hominum pro grege, tale solum.
Semine iam simili, vitamque operante calore,
Cum generant speciem Solque paterque suam:
Excipio sobolem: matrem fetumque tenellum
Amplector gremio commiserata meo.
Utilibus tunc cura cibis educere pignus,
In quo sublustris regnet imago Dei.
Quos resero fructus, quot fida ministra sapores?
Nutrimenta locus quot bona quisque parit?
Ergo ubi de cunis matura adoleverit aetas,
Incipit altrici dona referre suae.
Dona, quibus nimio trepidant mihi corda dolore,
Tactaque rupturam viscera saepe trahunt.
Ecce ferox monitis audet diversa parentum,
Et temere abiecto captat iniqua iugo.
Assuetusque malis, infans, iuvenisque, senexque,
Sidera cum divis impietate movet.
Inde cutem rapido scindit crudelis aratro,
Diraque granorum vulnera sanat ope.
Nil minus indulgens, insigni foenore merces
Reddo depositas, hoc nihil ulta scelus.
Has statuisse Deum perhibent mortalibus escas:
Scilicet his umbris abdita culpa latet.
Seruit avaritiae, cultor: foenusque nefandum
Multiplicans, turpes exstruit ore dolos.
Vellit caesariem de vertice crebra bipennis:
Arboreae pereunt igne crepante comae.
O quoties rigidi scelera inter tanta coloni
His fontes cernunt exsiliisse genis?
Nec satis hoc: ferrum cudunt e corpore nostro,
Quo lacerent artus horrida turba meos.
Ergo firma piae confringunt ossa parentis:
Tunc via per scopulos inguina ad ima patet.
Cum Baccho varios rimantur carne liquores:
E scrobibus dulces urna reducit aquas.
Hinc rutilum venis audax fur detrahit aurum,
Eque uteri latebris tecta metalla fodit.
Venatur celebres gemmas, spoliatque lapillos,
Ornet ut insignes praeda decora manus.
Quo digitis saltem reliquis praefulgeat unus,
Excruciat rigidus brachia mille labor.
O quae flagitii species non surgere visa est,
Dives ubi partas condit avarus opes?
Eicit iste Dei scelerato pectore curam:
Nempe repleta suum detinet arca Deum.
Nil pietas aut sacra valent, nil vincula legum:
Turpia sed pecudum tempora more terit.
Atque utinam pecudum vitam pro more teneret:
Non raro formae deterioris homo est.
Ad fontes vivos, viridemque ciconia pastum
Languentem dorso fertique refertque patrem.
Sic nutritori praebens alimenta vicissim,
Mortales grata de bonitate monet.
Tutatur catulos frendens aper, atque leaena,
Terribili amissos tigris amore petit.
Ast inter gentem, ratio quam lenit et ornat,
Creber Telegonus nascitur, atque Nero.
Contra, Cambyses natorum sanguine gaudet:
Limonisque ferox viscera carpit equus.
Si servanda foret nummis sobolesque
Perderet hic sobolem, perderet illa patrem.
Prodigus interea male partum decoquit haeres:
Et Thais fructum blanda laboris habet.
Saepius incestu vetitaque libidine feruet?
Thesaurisque meis exigit omne nefas.
Ast alius, casu quem fors submersit egeno,
Arte bona, rutili dum nihil aeris habet:
Molitur fraudes alias: fucoque latenti
In sua vicinas commoda radit opes.
Aut ubi delusus, specie nil proficit ista,
Lucifugus silvas, caecaque lustra subit.
Mox rapit, et dirum iugulat, subigitque fateri:
Hospita sic fertur feta latronis humus.
Hunc pudor, atque ultrix a crimine poena coercet:
Ima sed illapsum pectora virus alunt.
Utque tegat facinus, versuto decipit ore:
Et gladii vires perfida lingua capit.
Aestuat intus amor foedus lucrique malique,
Alteriusue inhiat mens violata toro.
Hoc cupit, hoc optat tacite, sic saucius ardet:
Plena boni facies, cordaque plena doli.
Quos non ebrietas gignit vesana labores?
Haec homines Circe turpia monstra facit.
Mersus Alexander Lenaeo gurgite amicos
Caedit, et indignis polluitur vitiis.
Amphora regnorum praeses de stipite pendet,
Non ut vivat homo natus, at ipse bibat.
Vina animis tollunt fomenta impressa bonorum:
Tollitur infesto Troia sepulta mero.
Sanguine se nostro saturant: mox caede peracta
Sorbetur tepidus matris ab ore cruor.
Hoc ubi stelligera Phoebus prospexit ab arce,
Obfuscat roseos cena Thyestis equos.
Lunaque rorantes oculos avertit: et amplo
Indignans orbi, lumina blanda negat.
Odit et ipse poli rector, sua fulmina mittens:
Hoc quassat tonitru, tangit et igne latus.
Incusat solam: solam exsecratur in illis,
Semina quae rerum quattuor esse dedit.
Saepe aliquos, factis ultra ne nomina laedant.
Abscondo specubus plena dolore nigris.
Ad Styga sic Chore, Dathan, sic tendit Abyron,
Legiferi infestant dum sacra sceptra senis.
Proque aliis vasto sorbetur Curtius antro:
Nusquam descendens Amphiaraus agit.
Omnia si videas per me producta: videbis,
Me penitus generi consuluisse tuo.
An bene de vobis operosa elementa merentur?
Proxima dum tibi sum, commoda prima fero.
Grandine cum rigida tepidos aqua parturit imbres,
In rabiem fluctus et freta versa ciet.
Intonat horrificis condensus nubibus aer:
Saepe etiam sparsa tabe nocere solet.
Pascuntur celeres flammae tectisque virisque,
Impete ut abrupto massa corusca furit.
Ast ego non homini modo convenientia gigno,
Damna sed inverso more aliena levo.
Sic infecta cavos quando subit aura recessus,
Semine ab infuso nata venena gero.
Tuta sed adiunctis illis post pharmaca fiunt:
Sic aliena meam noxa resignat opem.
Pestifer humanos anguis cum sauciat artus,
Exulat, atque in me non habet inde locum.
Et licet abdiderim procul haec mala: perfidus ultro
Exigit, ac fratris funere gaudet homo.
Sic quodcumque bonum sub me natura retexit,
Cogitur inversis usibus esse nocens.
Haec iniusta tamen multa pietate rependo,
Nec linquo in misero funere turpe genus.
Tunc primum perculsa sinus, uteroque patenti
Abstrudens vitium, pignora grata tego.
Nec non et titulos monumenta perennia servo,
Adiciens aevo saecula plura brevi.
Inde ubi complerunt resoluta cadavera finem,
Pulueribus nostris assimilata iacent.
In limum, speciemque meam mea corpora reddo:
Namque hominum coetus prodiit ortus humo.
Non nullos natura mihi tamen invidet ultrix,
Et scelus ad poenas ipsa miserta trahit.
Aere sic medio quosdam rapit atra volucris:
Atque hos per latum mittit inane rogus.
Quis dolor hinc nobis? quoties mihi fulminis ignes
Exopto trifidos, interitusque diem?
Heu rerum faciem: crudelibus occubat umbris,
Aut vitam in tenebris anxius ille trahit:
Qui docet, atque invisa boni vestigia suadet,
Et divos vera cum pietate canit.
Auribus ingratum nomen iustique, Deique:
Spirant continuum turpia corda scelus.
Ergo veni, per quem moles haec condita, Christe:
Ex nihilo factam me nihil esse iube.
Dissue compagem, palmas ostende cruentas,
Convulsum pectus, vulniferosque pedes.
Sentiat aeternas vires indigna propago:
Maiestas lucem profer at ampla suam.
Haec ego maesta precor, scelerum foedissima mater:
Iras dum nequeo sustinuisse tuas.
Funditus exstinguar: fundo dum turpiter imo
Faex iniustitiae prodit in alta meae.
Dum rapidas Maeni carmen meditarer ad undas,
Obvia se visu talia gesta ferunt.
Egressus silvis, quibus ardua regna sub orbem
Clauduntur, Cechi nomine clara ducis:
Rauca fluenta Leo dicti pervenit ad amnis,
Virtutisque suae conscia signa dedit.
Huc Iovis armigeram videas tranare volucrem,
Quae merito summum ius per inane tulit.
Saecula iam rostro signans matura recuruo,
Illius ante pedes fessa resedit humi.
Protenus accelerat saxoso vertice gressum,
Pan, calami sonitu gaudia blanda movens:
Et viridis rutae succinctus tempora fronde,
Personat invictae mollia vota ferae.
Mox prope debilior nigris procumbit in umbris,
Neccarei linquens gurgitis arva Leo.
Accersitque Aquilam Boreae per flabra minorem:
Qua petit Oceani spumeus Albis aquas.
Ambo rectorem nutu venerantur amico:
Et ritu sceptris conveniente favent.
Singula dum miror: tres incessere per herbam
Addictae sacris innuba turba deae.
Clio, quam Rhenus genuit commistus Agrippae,
Veste crucis nigrae conspicienda venit.
Hanc, inter faciles pulcherrima Naiadas Aegle,
Per loca festivis est comitata sonis:
Extulit et manibus tabulam: pater ipse Mosellae
Cui rubeam pulchra sculpserat arte crucem.
Pone Napaea subit, diverso germine ludens,
Willigisi dextra voluit agente rotam.
Omnes unanimem Regi tribuere favorem:
Omnia solius supposuere iugo.
Haec ita suspenso meditor cum pectore: regnans
Fernandus placido sidere Caesar adest.
Caesar adest: divos mea Musa precare benignos:
Et laudes facili numine funde novas.
Sidera qui tacito servans labentia caelo,
Euentus rerum discutis inde novos.
Quique doces, Superûm velut a virtute locorum,
Non dubias vires inferiora trahant.
Fare age: quale recens summo nitet aere signum,
Dum Maria illaesa virginitate parit.
Dic, matutino caelum conscenderit ortu:
Extuleritue suum Sole cadente iubar.
An prius immersum vicini lumine Phoebi,
Lucida nunc claro proferat ora polo.
Num positu vario varias educere caussas
Possit: et insolitas progenerare vices.
Anne velut genitor vitali lumine Phoebus
Dividat in partes tempora certa suas.
Aut ceu Luna soror, fratri succedere iussa,
Humorem foveat, mensibus aptet equos.
Seu velut horrifica metuendus luce Cometes,
Exerat ignitum crine rubente caput.
Infirmos nimium tali de lampade sensus,
Nil hîc naturae vis operantis agit.
Officio Phoebum superat, Lunamque triformem,
Quae coepit passis currere flamma comis.
Commoda subiectas offert maiora per oras,
Quam de signifero quodlibet orbe genus.
Non illam posuit ceu Gnosida Bacchus Olympo:
Nec velut Andromede vel Cynosura micat.
Tendere iter liquidum, populisque nitescere iussit,
Singula qui nutu trinus et unus agit.
Ille Deus, cui iusta placent: iustissimus unus
Qui poena atque odio coepta nefanda premit.
Hanc dedit occulti miracula prodere fati:
Nuntia gratantis sacra referre poli.
Qua regione puer mortali corpore Christus
Rettulerit toti gaudia dempta solo.
Laesaque monstrarit sed ari numina patris,
Dum fieret tenuis filius ipse caro.
Pergite, ab Aurora gens primum accita rubenti:
Principis aeterni limen adire datur.
Munera surgenti date convenientia regi,
Et morituro homini, donaque danda Deo.
Ite citi: primum manifesta haec gratia vobis:
Per geminam Solis mox celebranda domum.
Felices nimium reges, nimiumque beatos:
Queis caeli leges noscere cura fuit.
Quique viis superûm sublimi mente vagati,
Auctorem in terris post adiere Deum.
O utinam arcano lucem qui porrigis astro,
In nostrum simili sis bonitate genus.
Sis animo simili, magni Deus arbiter orbis:
Regnat amor gravius, sit licet ira gravis.
Cernis ut obducant nigrantia nubila verbum?
Ex animis sacram nunc rapuere diem.
Da miseris aliquos miseris da gentibus ignes,
Ad rectas ducant qui vaga corda vias.
Ne duce decepti vestigia falsa sequamur:
Praestemusque aliis dona neganda Deis.
Atque ita dum caelum petimus promissaque regna,
Praecipites Stygio mors ferat atra lacu.
Suscipe quod tua nunc profert Ecclesia munus:
Suscipe et ad patrem Christe benigne refer.
Aeternas hodie grates, aeternaque vota,
Pro meritis soluit turba redempta tuis.
Numine cum gemino soli decernit honores:
A nullo firmam te nisi quaerit opem.
Quae peragit fragilis tibi gens peccata fatetur,
Admissumque gemit plena dolore nefas.
Non tamen occumbit: fidens spe nititur acri,
Crimina purgari sanguine nostra tuo.
Hinc animo statuit, meliorem degere vitam,
Et quantum potis est caelica iussa sequi.
Suscipe: et afflictae propera succurrere turbae:
E gemitu miseros ad tua regna voca.
Dum libet Austriacae tractus invisere gentis,
Et loca Pierio quaerere amica gregi:
Tu mihi, doctrinae multos qui munere vincis,
Quem lato virtus evehit orbe, fave.
Mens sincera iubet vestrae succedere terrae,
E multis animo carpere multa locis.
Ingenuas inter vitam consumere Musas:
Non uno assidue ducere fata solo.
Concha velut laribus semper sordescit eisdem,
Dum segni patriam tergore portat humum.
Sic Ithacus mores hominum quia vidit, et urbes,
Prudentis meruit nomen habere viri.
Qui varios primo casus expertus in aevo est,
Huic varios fructus tarda senecta feret.
At quae cura mei, quaeve haec audacia, dicas,
Ignotum scripto sollicitare rudi?
Quae tua longinquis iam fama inclaruit oris,
Pectoribus iecit semina prima meis.
Hinc pudor, hinc ardor te visere stabat honestus:
Ipse pudor prohibet, quae modo suadet amor.
Victus amore pudor: dixi, quid tuta timemus?
Cura olim vates summa fuere ducum.
Sic placuit tuguri paruo sub culmine vates,
Qui Latii duros vexit ad arva Phryges:
Paupere de tecto summam conscendit in aulam:
Augusti meruit principis esse decus.
Scilicet ingenium docta quod pollet in arte,
Gratos praeclaris hos facit esse viris.
Tu quoque virtutes heroae ne exue mentis:
Quodque facis Phoebi perge fovere gregem.
Sic tibi Fernandus pronos extendat honores:
Sic labor aeternae floreat historiae.
Et iam lativago fluitans nova machina ponto,
Mansuri generis semina lecta fovet.
Noha parens hominum genus, et genus omne animantum
Abdiderat, laeso praecipiente Deo.
Extra perdiderant fluctus quodcumque creatum:
Inclusos texto robore vita manet.
Demum se rabies subducere gurgitis alti,
Terraque iam montes visa aperire suos.
Mittitur auxilii Coruus pro sorte ferenda:
Quae forma ac tristi gutture terret avis.
Nec redit hospitio dirum mortalibus omen,
Nec sacra praesentis nuntia portat opis.
Innocua subiit simplex bonitate Columba:
Exemplum socii fida columba tori.
Ore pio ramum gestans viridantis olivae,
Ad tectum sero vespere grata redit.
Edocet irati placatos aequoris aestus,
Et sanctae pacis signa referre Deum.
Haud secus, ira gravis sontem quia feruet in orbem,
Absumit, tabes quos male foedat Adae.
Ipsa sed immensis Ecclesia molibus acta,
Innatat, extremi nescia naufragii.
Hostilesque minas, malesuadaque dogmata vincit:
Submergi rabido mersa furore nequit.
Quaeritur in tanto rerum discrimine Moses,
Unde homini requies pendeat, unde salus.
Ille ministerium peragens culpaeque necisque,
Exauget nostros horridus ore metus.
Non hîc indicium fremitus cessantis ab alto:
Libera nec parta turba quiete sumus.
Conscia mens trepidat, magis et magis ingruit horror:
Hinc mors, hinc Satanas, nostraque culpa furit.
Voluimur in dubio, portus attingere nusquam est:
Mosis ad indicium gens peritura sumus.
Mittitur e supera Christus placidissimus arce,
Qui refer at certas ad pia corda notas.
Colligit ipse sibi mortali ex agmine sponsam,
Perpetua fidus quam bonitate fovet.
Hic Euangelii sanctissima munera defert:
Sub viridi surgens gratia fronde latet.
Iamque senescenti mundo dat nuntia vitae:
Ingens commoti ponitur ira Dei.
Haec olea ambiguis veram dat cernere lucem,
Nostraque clementi vulnera sanat ope.
Iam pax, iam requies, iam vita reducta sub orbem:
Hinc mors, hinc Satanas, culpaque strata iacent.
Quosque sibi insertos Ecclesia iungit, ab illo
Pignore, caelituum commoda laeta ferunt.
Gratia Christe tibi pressam dum tendis ad arcam,
Innocuusque novum pandis ab ore statum.
Fac foribus tandem salui egrediamur apertis:
Et seriem capiant iam nova regna suam.
Qua premit ignivomus sitientes Cynthius Afros,
Terribilis fetum nutrit Hyaena suum.
Turpiter alternis sexu mutatur utroque:
Mas ita, parturiens tempore mater erit.
Assistens stabulis, advertensque aemula voces,
Humano discit fingere verba sono.
Pastoremque foris noto iam nomine clamat:
Fraudibus excitus, praeda petita cadit.
Mille oculis species transformat: busta recludens,
Ingluvie dira corpora humata vorat.
Non obstructa gravi latratu guttura soluunt,
Tangit ubi vigiles ipsius umbra canes.
Ter quodcumque animal truculento respicit ore,
Haeret, et ex isto nescit abire loco.
Indomitae fuerit quando coniuncta leaenae,
Produci monstrum triste Crocuta solet.
Hoc quoque mentitur linguam mortalem: aciemque
Perpetuo obtutu continuare solet.
Praeterea lapis est oculis insertus Hyaenae,
Qui linguas hominum nosse futura facit.
Quis neget hac Satanam natura posse notari?
Dum validum assiduo nutrit in igne genus.
Nunc iniustitiae vacuum se pignoris offert:
Mox animum crimen parturientis habet.
Subdolus adiungit se se: qua Ecclesia verbo
Pascenti gratum praebet ovile gregi.
Scripturaeque locos fucato nomine promens,
Egressos tuta sede necare solet.
Quam misere incautum decepit voce colonum,
Dum vetitas horti carpere suasit opes?
Quam varias species rerum pro sorte frequentat?
Ludere mille viis, lusus et ipse, valet.
Inde fidem putri defunctam pectore quaerens,
In sua iam foedum iura cadaver agit.
Heu quoties visum est, hunc obmutescere in umbra,
Qui Christi excubias pro grege iussus agit?
Dum tenebris totum involvit: lucrumve metumque
Obicit, aut magni flebile honoris opus.
Perlustrat ternis mentes dum partibus aegras,
(Quando adigit noxae paenituisse gravis)
Haerent suspensae: non est sua meta Dolori,
Haeret iusta Fides, cum Pietate nova.
Non ibi progressus, nec euntes semita ducit:
Ambiguum est qua sit parte vel arte salus.
Foedera magnates postquam sibi iunxit iniquo,
Dicas terrestres Daemonas esse satos.
Insidias Stygio tendunt de more: nec unquam
Avertunt animos impietate truces.
Denique Tartareae destructo limine Dirae,
Cum iacet, et tetra perdita luce caret:
Lux exstincta piae praebet nova munera linguae,
Quae vero motu fata futura canit.
Gaudia venturae Christi pro caede salutis:
Et qui durabit tempus in omne status.
Vult Deus hasce notas sana ratione videri:
Auctoremque suum talia facta probant.
Si veteris super at quaedam tibi cura sodalis,
Et memori nostrum pectore nomen habes:
Accipe signatam properato carmine chartam:
Haec a Corvino iam subiere tuo.
Dulcia per patriam postquam teris otia terram,
Et sequeris docta mente Maronis iter:
Forte canis magnos heroo carmine reges,
Aut patriae scribis Phoebo agitante situm.
Unde vel in caecos veniant nitida aera recessus,
Quae rigida assiduo turba labore fodit.
Unde latens imis ceu vena in corpore terris.
Ingentes homini linea monstret opes.
Aut memoras caussam, rauci cur flumen ad Oegrae,
Fons calidas feruens eiaculetur aquas.
Aut cur sulpureas veniat medicina sub undas:
Morborum varios sublevet unde modos.
Hinc tibi perpetuum speranda est fama per aevum:
Aurea sic scandit nomen ad astra tuum.
Interea viridi recubans ego lentus in umbra,
Vitiferam late qua rigat Ister humum:
Imbelles Elegos fundo vernantibus annis:
Extremosque Echo narrat amica sonos.
Tum melior saevos mihi temperat aura calores,
Floribus et variis picta renidet humus.
O utinam redeant felicis tempora lucis:
Tempora Erythraeis significanda notis:
Quando iterum patria nos coniungamur in ora,
Et videat iunctos quaelibet hora duos.
Quam bene, quam firmo foret hîc mihi vivere vinclo?
Mors sola eriperet te mihi, meque tibi.
Ipse ego Persarum sic rege beatior essem:
Optarem Croesi nec mihi divitias.
Non nobis fidum praeferret Thesea Pluto:
Cessaret Pyladen ipse probare Thoas.
Interea subitum (prohibet fors cetera) carmen
Accipe, meque velut diligis, illud ama.
Dum multa mecum dubius ratione revoluo,
Dentur amicitiae qua mihi vincla tuae.
Diversis obstare viis perplura videntur,
Notitiae tecum quae nova iura negant.
Scilicet aspectu nullo quia cognitus ante:
Commoda proveniant nulla favore mei.
Quod nec canities iuvenilia tempora cingens,
Doctrinae dotes iudiciique ferat.
Nec mihi Phoebeus tangat praecordia feruor,
Suppeditans facili carmina docta stilo.
Sic ego: de Clariis sed me soror una puellis
Arguit: ac maesto talia verba dedit.
Quis negat accessus faciles doctissima ad ora,
Quis pudor integrum vanus adire virum?
Quo virtute magis quisquam praecellit, et arte,
Hoc magis ipse aequi pectoris esse solet.
Mitius hic nemo sacros Heliconis alumnos
Respicit: aut studiis dedita corda fovet.
Omina nominibus si quae mortalibus insunt,
Indidit huic nomen summa Minerva suum.
Illa quidem studiis pulchras ornabat Athenas:
Ingenio Boiis attulit ipse decus.
Res levis insani laudes inquirere vulgi:
Res melior magnis velle placere viris.
Ergo Palladiae fautor celeberrime turbae,
Dum sedes Auarum tangere fata iubent:
Annue conanti vestrum captare favorem:
Ianua notitiae fac sit aperta tuae.
Fama tui nostras dudum delata sub aures:
Iam series aliquem cedat amica locum.
Sic quae dispensant mortalia stamina divae,
Aspergant laeto prospera quaeque seni.
Sic et doctrinae studio, morumque decore,
Erudiat natum blanda Minerva tuum.
Dum soceri, claraeque domus praeconia surgunt,
Atque suo cunctis ordine fertur honos:
Tu gener, haud quaquam nobis indictus abibis:
Unus ut est sanguis, sic erit unus honor.
Hactenus indigno vexata Academia luctu,
Quae iacui tristes pallida et aegra genas:
E latebris specie foeda prodire verebar,
Et mecum taciti plena doloris eram.
Fallebam solito tempus maerore diurnum,
Solabar fletu noctis opaca meo,
Audiit, ut domui casu successit Ederus,
Audiit, atque imo pectore perdoluit.
Nec mora, proripiens se se spondebat amicum,
Spondebat sacram magnus Ederus opem.
Verba fides sequitur: primum mihi robur ademptum
Per lacera insinuat membra labore pio.
Hinc solidum renovat foedata per ora vigorem,
Abstergens facili nubila nigra manu.
Mox alias vires addit: morboque represso,
Praeclaros nobis iungit amore viros.
Ergo ubi sceptrigeras coepit Fernandus habenas,
Caesaris ante oculos iussa subire fui.
Primus hic Augusto sanam complexus amore:
Hic responsa mihi plena favore dedit.
Inde ubi finierat praeclarum Carolus aevum,
Iunior accessum Carolus ille dedit.
Iamque valens, penetro magnorum tecta virorum:
Me sibi Caesareo quisquis honore capit.
Nunc tua progredior Maecenas digne sub ora,
Te facilem cupio conciliare mihi.
Quae virtus animum doctrinaque dulcis adornet,
Iamdudum nobis commemorata putes.
Nec frustra imperii sacro diademate cinctus,
Seria consiliis credidit acta tuis.
Aut te participem rerum vult esse suarum,
Qui Regale gerit Maxmilianus opus.
Huc ades, et nostri propensam suscipe curam:
Doctaque perdocto corde Lycaea iuva.
Florida Teutonicas vernabam prima per oras,
Nec studio sedes clarior ulla fuit.
Praecipuum rursus se tollet ad ardua nomen,
Destituar tantis ni labefacta viris.
Quod mihi principium, qualis progressus, et iste
Iam status: e culto sunt manifesta libro.
Hinc quantum Caesar, magni regesque, ducesque,
Praestiterint vario tempore, nosse potes.
Vivit ut illorum nobis benefida voluntas,
Vestra leget serus sic benefacta nepos.
Quod decuit magnos heroas ab ordine longo,
Te nunc heroem posse decere puta.
Gratia per nostros aeterna exurget alumnos,
Gratia supremos non subitura rogos.
Flore suo video celebrem turgescere famam:
Ecce venit meritis candida fama tuis.
Vergit ad interitum, quicquid produxerit orbis:
Virtus exitii nescit habere diem.
Iam vice mutata nova sors immittitur orbi,
Dum redit hirsutis bruma timenda comis.
Quae prius exstiterat cedit de rure voluptas,
Et nive pro laetis frugibus arva rigent.
Acre gelu densas constringit in aere nubes,
Candida pro guttae massa liquore volat.
Omniparens vivum quicquid natura creavit,
Sedibus hibernis iam loca tuta petit.
Hinc propiora sibi perquirit lumina Solis,
Fortiter in colubros quae pia saevit avis.
Hinc Palamedeae solito quae more volucres
Pygmaeo generi tristia bella movent:
Effugiunt canas lecto ductore pruinas:
Excubiasque gerunt nocte ruente suas.
Ipse quoque iniusti metuens mala temporis ursus,
Dum proprios artus pascitur, antra colit.
Visceribus tepidae vulpes latet abdita terrae,
Orta foris vitans frigora et insidias.
Nec non prae reliquis animal quod sanctius exstat,
Quodque anima et ratio pulchrius ornat, homo:
Brumales cavet arte minas: dum tecta frequentat,
Et largo pinguem congerit igne focum.
Rustica nonne vides ut gens, aestate peracta,
Nunc humiles habitet nil onerata casas?
Nunc ludi, facilesque ioci, nunc gaudia curae:
Nempe venit facto grata labore quies.
Sic ego dum patria sospes tellure revertor,
Constitui solitos nunc habitare lares.
Inde renascentem Taurus cum duxerit annum,
Taygete Phoebi lumine pressa cadet:
Decedens alia ponam tellure penates:
Ut peragat coeptas Musa retenta vias.
Scilicet ipsa meis non est ingrata Camenis,
Dum fovet insignes clara Vienna viros.
Annue consilio praesul dilecte sereno:
Fac dicar tantae pars quotacumque Scholae.
Ipse ego membra vigor donec vitalis habebit,
Immemor officii non potero esse tui.
Quaecumque ingenio fuerit sollertia nostro,
Tutoris famae sit studiosa mei.
Lutea noctifugos produxit diva iugales:
Exoritur celebri plena decore dies.
Convenit hac laeto gratari corde sodali,
Qui vice Thesea foedera nostra colit.
Cuius in adversis doleo, laetorque secundis:
Gaudia cui duplico, tristia parte levo.
Aggredere ô magnos, iam iam lux poscit honores,
Nate Deo vatum, Pallade nate Dea.
Aspice mater ovans, citharaque sonorus Apollo,
Praetendunt doctis laurea serta comis.
Te praeses Clarius Nympha Peneide donat:
Quae viget aeternos fronde virente, dies.
Ut viget, et numquam foliis spoliata senescit,
Nec percussa gravi fulminis igne cadit.
Sic tibi cum multo nomen florebit honore,
Nec famam flammis livor aduret edax.
Ecce decus Celtis datur immortale Poetae:
Prima Viennensis lux erat ille scholae.
Primus Teutonicis lauro exornatur in oris,
Divine imperium dum Friderice tenes.
Qualiter ipse virûm superat iam docta per ora,
Sic manet ingenium gloria viva tuum.
Nunc stantem bifido Parnassi vertice specto,
Mirari tantas te superasse vias.
Aonas in montes ductus miratur ut ipse
Gallus, inaccessis culmina victa iugis.
Cum blandis choreas video te ducere Musis:
Dicere iô Paean: ducere laetitiam.
En tibi se gemina Parnassus fronte recludit:
Iure voluptatum nunc datur hora frui.
Altera pars Phoebo colitur, qui gaudia caelo
Conciliat, magnos dum canit ante Deos.
Haec tibi materiam quae sunt caelestia praebet:
Quicquid agunt divi, quicquid Olympus agit.
Altera sed rupes Baccho sacrata: per ipsam
Mundi delicias inferioris habes.
Iunge age suaviloquis iam nervis carmina iunge:
Fer quicquid caelo, quicquid et exstat humi.
Mox ita cum magno Nasone, sacroque Tibullo,
Et vatum serie commemorandus eris.
Gratulor ergo tibi communem propter amorem,
Ac vitae et studiis prospera fata precor.
Te Deus incolumem patrium deducat in orbem:
Gaudia det sancti visere salva tori.
Fida marita serens communi e sanguine prolem,
Corda gerens thalamo Penelopea tuo:
Occurret, blandisque hilarem complexa lacertis,
Cum nato lacrimas concita amore dabit.
Haec ubi contigerint, laetusque per otia nives,
Haec praedicentis commeminisse decet.
Non unquam fidei subeant oblivia nostrae:
In geminis maneat partibus unus amor.
Iane fores caeli reseras qui cardine verso,
Quo duce, quod cepit perficit annus iter:
Incute vim dictis, et voces omine firma,
Officium praesens flagitat hora tuum.
Non iniusta cano: tibi res ac tempora cedunt:
Principium et finem disposuisse tuum est.
Obliquum [(transcriber); sic: Obliqum] vehitur versa vice Phoebus ad orbem,
Sorsque recens laetam temporis intrat humum,
Sors nova, cum tacita labentis origine Solis,
Fautorem Aonii vexit ad alta chori.
Caussa mei duplex voti: rerum ansa duarum:
Dum novus Antistes, dum novus annus adest.
Da facilem cursum: gemino da gaudia vultu:
Pars prior eventus omen habere potest.
Auspicio cedant cum primis ultima dextro:
Felici Zephyro candida vela volent.
Ceu ubi saeva die lucem iam bruma coercet,
Atque Eoa cadens concitat hydra nives:
Tum feta Halcyone bis septem operata diebus,
Et parit, et salsas educat inter aquas.
Non immane fretis feruet spirantibus aequor:
A Boreae insultu marmora tuta silent.
Navita suppressi ridens tum vellera Capri,
Pinu audet gelidum sollicitare fretum.
Indulgent genitali operi Neptunia regna:
Sentit placandos fluctus et aura dies.
Tunc hiemis donum coniunx pulcherrima profert:
Et fructum insolito tempore mater agit.
Talem non alium seruet natura tenorem:
Dum praesul studiis extulit ora sacer.
Scilicet ut duro maris ales tempore gignit,
Cum fugit, aut moritur, vel latet omne genus:
More pari nostrae per dura pericula terrae,
Tranquillos Musis offeret ille dies.
Rara quidem Halcyone visu volat obvia: rarus
Maecenas docto iam solet esse choro,
Iane caput duplici nutu in mea verba moveto:
Fallor, an eveniet quod precor? ecce movet.
En quae tanta viro pulchrae virtutis honestas,
Quantum doctrinae spirat ab ore decus?
Quod decet, et iustum est, uno sub pectore regnat:
Caelicolae mentes huic tribuere suas.
Iane quid huic aciem nutu deflectis utranque?
A fronte et tergo iam pia vota feres.
Linquens decrepitum coniunx Tithonia sponsum,
In caelo croceis vecta rubescit equis.
Iamque dies oritur terrae: nox humida cedens,
Occiduum fuscos in mare condit equos.
Ad solitum e lecto properat nunc quisque laborem:
Convocat e stabulis pastor ad arva greges.
Deserit exstructos Pandione creta penates,
Et querulis iterat tristia fata sonis.
Tempus erat visa confestim surgere luce,
Et studiis totos invigilare dies.
Aut riguo doctum conscribere carmen in horto,
Unde sit immenso nomen in orbe vigens.
Dum viret ingenium, maiusque est mentis acumen:
Dum facili currit prima iuventa pede.
At mihi defectae languent in corpore vires,
Debilis exigua mens ratione valet.
Non mihi Pieridum iam dulcia numina curae,
Non tituli, aut clari nominis ardor adest.
Hîc iaceo, febri miserum confectus anhela:
Pallor in ore sedet, membraque languor habet.
Non epulas stomachus solitas assumere gaudet:
Non relevat dulcis lumina fessa sopor.
Saepe animum nobis exsuscitat impetus ardens,
Surgere, et Aonidum dulcia castra sequi.
At mihi surgenti robur non corporis ullum,
Nec solita ingenium dexteritate viget.
Labitur e digitis calamus, dum scribere tento,
E sese ceruix fessa reclinat humo.
Quid mihi cum morbo? quid vos crudelia fata
Impulit, indignis me cruciare modis?
Anne it a perverso consensu nascor Olympi,
Ut mihi tam duras sors ferat atra vices?
Utque iuventutis florem consumere possit,
Armata innumeris febris acerba malis?
Quin dolor e lasso procul effuge corpore tandem:
Eumenidum de me quarta recede soror.
Sin aliter visum Superis. et longius aequum,
Tam dura in faustum me ratione premi:
Nostra precor rumpas crudeli stamina ferro,
Atropos, in vitam quae data iura tenes.
Non metuo mortem: rapido quia vectus ab Albi,
Nunc patriam tetigi (quamlibet aeger) humum.
Hîc si fata volunt, nostrum mors finiat aevum:
Conseruent cineres busta paterna meos.
Tunc mihi continget, frustra quod Naso petebas:
Quod tibi nec Cicero, nec tibi Cyre datum.
Ipsa manu mater morientes claudet ocellos:
Instituet clarum funus uterque parens.
Hoc mihi contingat quaeso: si pallida febris
Irarum finem non statuisse velit.
Cras ubi lucifero stellae cogente recedent,
Atque color rebus lumine Solis erit:
Rura metalliferae Vallis tu frigida linques,
Suscipiens longas ad loca nota vias.
Destituens canum maesta cum matre parentem,
His simul, et nobis caussa doloris eris.
Vallata aggeribus fossisque incincta profundis,
Quae stat in Austriaco celsa Vienna solo:
Atque inter reliquas tantum fama eminet urbes,
Ausonio quantum Roma sub orbe potens:
Te vocat assuetas quibus ipsa excellit ad artes,
Formet ut ingenii dona beata tui.
Illic Castaliae disponunt serta puellae:
Adventus curam sedula Pallas agit.
Ast ego, dum febris trepidos mihi concutit artus,
In patria vitam ducere cogar humo.
Inter inhumanum nunc est mihi vulgus agendum:
Non dubito, hoc rigidos aequiparare Getas.
Non illis artes tenerae, doctrinaque cordi:
Non stolidum oblectat mitis Apollo Midam.
Illis divitiae solae sub pectore regnant,
Quae scrobibusque nigris effodiuntur opes.
Pertentare iuvat genitricis viscera terrae,
Atque per occultas ire redire vias.
Quo ruitis malesana cohors? audacia vobis
Quae suasit Stygias sponte subire domos?
Nonne sat invitos rapit ad sua Tartara Auernus?
Quos tenet immani tempus in omne lacu.
Obvia num mens est ipsi vestigia ferre?
Sponte sua vitae Dis nigra fata feret.
Retro ferte pedes: non illic blanda voluptas,
Non choreae dulces, gaudia nulla vigent.
Errant per tenebras animae, gravis undique luctus:
Cerberus est illic, Eumenidumque faces.
Dura sed Aoniae minuent mihi tempora divae,
Illarum sacris haec peragatur hiems.
His ego devotus subeuntia taedia pellam:
Blanda solet morbum Musa levare meum.
Terrarum longis ambo seiungimur oris,
Me tenet Oegra suis te tenet Ister aquis.
Distrahimur, nostri spes debilis exstat amoris:
Divelli membris pars modo visa meis.
Te velut Euryalum Nisus complectitur alter,
Ut fratrem Pollux Castora amavit, amo.
Vade bonis avibus: Superi tua coepta secundent:
Eveniant faustis omnia tuta viis:
Sive solo gressus ponis, tibi Iuppiter adsit:
Sive Ister rapido te vagus amne vehit.
Cumque petita bono continges omine rura,
Interdum curae sit meminisse mei.
Ne pigeat scriptis animum lenire dolentem,
Et penna solitos commemorare iocos.
Tum pro me veteres saluere iubebis amicos,
Notitiam quorum Misnia lata dedit.
Interea diram tollant mea numina febrim:
Coniunctosque simul vivere fata sinant.
Memnonis ô croceo genitrix ades aurea curru:
Huc ades ad votum lutea diva meum.
Quae vigil obscurae servas confinia noctis:
Luciferosque vocas praevia Solis equos.
Quae spargis tepidos sitienti rure liquores:
Unde novas vires herba refecta capit.
Sit tibi praecipuus vasto licet usus in orbe,
Officioque tuo commoda multa feras:
Omnibus inferior tamen es, quas aureus aether
Immensa caeli sustinet arce, Deas.
Nulla tibi surgunt usquam delubra. nec aris
Procumbit grata victima caesa manu.
At quia magna tibi cum blandis gratia Musis,
Musarum cultor nunc tibi dona feram.
Has postquam nobis humiles ereximus aedes,
Quae spectant vultus luce oriente tuos.
Hîc ego purpureasque rosas, et lilia cana,
Sparsa tuo semper munera rore dabo.
Hîc me Sol oriens, hîc occiduusque videbit:
Haec maneat studiis aula superba meis.
Ergo ubi pervigiles producis mane iugales,
Insere sub parvam lumina grata domum.
Tunc vigor ingenii morbo cedente redibit:
Quod rapuit febris tunc nova cura dabit.
Orta luce tui semper renoventur honores,
Ut renovas laetos tu Dea pulchra dies.
Ne tibi suspicio mentem confundat amara,
Dum veniunt numeris verba redacta suis.
Nec mirum videatur opus, coniungere vati,
Tractantem magni mystica scripta Dei.
Quod geris officium, quondam gessere Poetae,
De cultu populum qui docuere pio.
Nos quoque primaevae sequimur vestigia gentis:
Dum ferimus nostris caelica verba modis.
His ego prima paro connectere vincula amoris,
Par studium iunctae semina mentis habet.
Altera caussa subest patriae vicinia terrae,
Quae geminos uno protulit alma sinu.
Quid celebris virtus, qua multum operante nitescis?
Prae reliquis auro gemma ut amicta nitet.
Quid par consensus de relligione tuenda?
Id quoque amicitiae non leve pignus habet.
Desuper ista tuae fixa est constantia menti,
Certus ut a iusta nil moveare via.
Sed velut in rabiem Boreae viget obvia rupes,
Praemia nec curae, nec tibi cura minae.
Perfer, et insultus patienter vince malignos:
Christophori ut medio vincit imago mari.
Quae tibi concessa est, non cuivis gratia venit:
Aut venit absque usu, si quibus illa datur.
Namque alii nostram iussi curare salutem,
Quos doctrina regit, cognitioque Dei:
Scripturae occultant sensus, aliena docentes:
Nam poenae trepidos huc metus acer agit.
Hos et avaritiae stimulusque impellit honorum:
Nempe Satan dotes contulit ipse suas.
Hic rudis, et sacra numquam formatus ab arte,
Clamitat, ac propria pro ratione furit.
Scilicet a primis seductus degener annis,
Seducit populum iam quoque Christe tuum.
Affirmat, renuitque, animo distractus egeno:
Heu levis illorum copia quanta strepit.
Sunt alii, exornat quos digna scientia caussae,
Iamque diu coetus erudiere pios:
Verum improviso parte offenduntur ab una:
Inde quod erratum est mente tenace probant.
Quam stragem misero praebent quae scandala vulgo?
Quotque animas secum Tartara ad ima trahunt?
Tu tamen hos inter, meliori numine ductus,
E patrio Christus quae tulit ipse sinu:
Corde doces stabili: nec vis prosternit iniqua:
Per loca dira tibi semita tuta patet.
Ipse etenim pansis Christus te protegit [(transcriber); sic: protigit] ulnis:
Infirmum matris ceu fovet ala gregem.
Hoc tibi contingat cursu felice precamur:
Te ductore polos agmina densa petant.
Interea mihi redde vicem, complectere amantem:
Nec Musam socio foedere pelle meam.
Iungitur optato castissima sponsa marito:
Nunc laetos facilis funde Thalia sonos.
Humani generis primus fundator Adamus,
Omne Dei puro corde probabat opus.
Non tulit omnipotens genitor, miracula rerum
Haec, uni tantum perplacuisse viro.
Rettulit ad melius, comitemque adiunxit amicam:
Sopiti costis exstitit illa viri.
Mansuro dum vita manet constringit amore:
Dat sancte cunctos foedera agenda dies.
Optima communi capiant et pessima sorte:
Mirantes celebrent optima facta Dei.
Inde homines casta surgebant lege creati,
Nectentes stabili vincula iussa modo.
Et nunc felicem: puro hanc qui pectore normam
Suscipit: ac caeli ius sinit esse ratum.
Multiplices vario reddentur foenore fructus:
Esca tuae veniet parta labore manus.
Uxor fida domum casta ratione iuvabit:
Educens sobolem pignora grata suam.
Apricas veluti vitis bona procreat vuas,
Eximia agrestis quam fovet arte senex.
Nascetur patria pollens virtute propago,
Dives uti fetu pollet oliva novo.
Iucundo prolis strepitu circumdata mensa,
Secludet curas, laetitiamque feret.
Nimirum vita est optabilis illa piorum:
Ista solet iustis praemia ferre Deus.
Maxima serorum spectabis dona nepotum:
Intrabunt fines commoda larga tuos.
Casta mihi Aoniae iam fundite carmina divae:
Hac thalamum ingreditur casta puella die.
Almus honestatis fons, et pietatis origo
Est, ubi concesso more paratur Hymen.
Legitimo coniuncta viro dulcissima nymphe,
Iam licitum laeto pectore tange torum.
Sacra Deo, dilecta viro: status ipse pudicus
Amborum, caeli sidera gratus adit.
Blanda precor coeptis aspirent numina vestris:
Barbara sit thalamo noxa malumque procul.
Accepta quae luce poli Lucia refulges,
Talia virtutum lumina funde diu.
Illustri reliquas vinces sic luce puellas,
Stellarum ut nitidas roscida Luna faces.
Mutuus assit amor, vobis mens una duobus:
Effugiant placidum lisque furorque torum.
Lento aliena velut propago in stipite quondam
Inseritur: geminis vis tamen una venit:
Conveniant sic vestri animi, concorsque voluntas:
Expleat immissa pectora pace Deus.
Nestoreos simul este dies: semperque beati
Gaudia tum vitae tum memorate tori.
Ista potens magni faxit regnator Olympi:
Siste igitur cursum Musa pudica tuum.
Per iuga piniferi postquam nemorosa Lycaei
Festino Syrinx itque reditque pede:
Atque feras iaculis celeres cursuque fatigat,
Ortygiam venerans virginitate Deam:
Monte suo residens hanc Pan conspexit euntem,
Frondibus e quernis dum sibi serta parat.
Protinus ardenti Nymphae compulsus amore,
Surgit: ad hanc gressus per nigra lustra movet.
Nympha fugit: Satyros nam senserat ante proteruos:
Perque nemus densum ceu levis aura volat.
Insequitur, cursu celerem praevertere tentans:
Coeptaque clementi dulcia voce iuvat.
Inter Hamadryadas nitido pulcherrima vultu,
Siste tuos paruo tempore siste pedes.
Non ego quem metuas saevus non insequor hostis:
Te potius magno territa amore colo.
Respice quem fugias: pellucida cornua frontis:
Grata erit in nostro corpore forma tibi.
Pan ego sum, nemorum deus, et memorabile numen:
Me Silvae, et ruris numina multa timent.
Lanigeras curo pecudes, pecudumque magistros:
Hinc mihi cum votis victima saepe cadit.
Me petiere hominum pulchrae de gente puellae:
Naiades et Dryades me petiere virum.
Nulla tamen visa est unquam me digna marito:
Sola places animo Nympha superba meo.
Ergo inhibe cursus: thalamum ne despice nostrum:
Tu sperata meo nupta futura toro.
Tunc mihi pastorum turba exornata corollis,
Per virides silvas laetum hymenaea canent.
Festa erit illa dies cunctis: nemus omne sonabit,
Syringa uxorem ducere Pana deum.
O tibi quae laudes, quis honor, quae commoda surgent?
Ipsa erit inferior nomine dia Pales.
Dixerat: illa vagas properans Ladonis ad undas,
Ante amnem ripis sistere visa fuit.
Accelerat, iam iamque avidus comprendere dextra,
Pro Nymphae calamos corpore continuit.
Namque erat in cannas virgo conversa palustres,
Speratam lassae dum tulit amnis opem.
Dumque ibi sub calamis trepidans suspiria ducit,
Effecit querulum mobilis aura sonum.
Audiit illa Deus, vocisque cupidine tactus,
Elicuit similes ore inhiante sonos.
Demum ait: ambobus tamen hoc commune manebit,
Deplores maesto quod tua fata modo:
Ipse sed infaustos sic consolabor amores,
Et tua perpetuo tempore membra feram.
Nec mora, dissecuit plures ex amne cicutas,
Et cera iunctas ordine disposuit.
Tunc tumido incedens passu per Maenalon altum,
Inventa cantus edidit arte novos.
Udique concurrunt Satyri, Faunique faventes:
Argutique probant munera docta patris.
Candida dum pulchris errat Galatea viretis,
Et siccat madidas Sole calente comas:
Forte sui gratas pervenit ad Acidos undas,
Ad ripasque gemens talibus usa fuit.
O mihi tantarum dulcis regnator aquarum,
O thalami quondam spes requiesque mei.
Quam grave nos miseros fatum disiunxit amantes,
Quam nostro infelix sors in amore fuit?
Dulcia sub viridi dum iungimus oscula rupe:
Teque mens laetum detinet Aci sinus:
Ecce venit monstrum diro cum murmure Cyclops:
Ambos infesta perdere morte parat.
Tunc tua letali violantur corpora saxo:
Cum roseoque simul sanguine vita fugit.
Quique modo fueras iuvenis pulcherrimus: undas
Per Siculum voluis versus in amne solum.
Cornua nunc gestas culmo redimita palustri:
Pro roseo viridis nunc tegit ora color.
Immiti sed adhuc Polyphemo carior ipse es:
Longe absit quamquam iam tibi forma decens.
Ille suo aerias tangebat vertice nubes,
Horrendo incessu pulsa tremebat humus.
Qua potui dirum fugi ratione favorem:
Atque odio nobis illius ardor erat.
Has tamen ipsa nudas multo dignabor honore:
Gratius hoc patrio gurgite flumen erit.
Hoc ubi contigero, ripis prostrata morabor:
Et dicam, sedes has meus Acis habet.
Saepius ingrediar, nudataque membra lavabo:
Iungar amatori sic ut amica meo.
Dixit: et immersa est undis: amplexibus illam
Excipiens placida devehit amnis aqua.
Quam miser Aeacide infausto torqueris amore?
Effugit amplexus dum Thetis uda tuos.
Candenti quoties circumdas brachia collo,
Et praedam manibus iam tenuisse putas:
Illa vagae volucris celeres super induit alas,
Nunc viridi frondes arbore versa gerit.
Quin ubi te nihil has cernit dimittere formas,
Tigridis horrendo corpore saeva furit.
Territus ipse nigrae gelida formidine mortis,
Horribilis nuptae membra tenenda fugis.
Continuo veterem sumit dimissa figuram,
Delphinoque sedens, per mare nuda volat.
Quid tibi tunc animi, quae fors [(perhaps: sors)] , cupidissime Peleu [(transcriber); sic: Pelen] ?
Cernis ubi Thetidis corpora nuda tuae:
Elabique freto: misero decedere amanti,
Nec te veliferum per mare posse sequi?
Diceris Oceani sedisse in littore maestus,
Et lacrimis ignes significasse tuos.
Verbaque numinibus fudisse precantia ponti,
Consilium dubio quod sequerere darent.
Ambiguus madidum Proteus caput extulit undis,
Et rauco tales fudit ab ore sonos.
Aeacide, varias sit cura apprendere formas:
Quod petis abiecto ferre timore datur.
Laetus abit, repetitque specum: quo sponsa solebat
Obscura somnos carpere nocte leves.
Prospiciens placida resolutam membra quiete,
Inicit incautae vincula dura deae.
Sensit ubi: notas confert se rursus ad artes:
Milia mox unum corpora corpus habet.
Ille nihil metuit: retinet quascumque figuras:
Praeda licet rabidae debeat esse ferae.
Iamque ubi nil fraudes solitas prodesse videret,
Transiit in formam candida Nympha suam.
Mox ait: ô iuvenis divina digne marita,
Non sine consilio numinis ista facis.
Ergo sic quoniam fert inviolabile fatum,
Ut dea mortalem cogar habere virum:
Huc intres thalamos iuvenum pulcherrime nostros:
Ardoris tandem spe otiare tui.
Prodiit hinc alvo sacrae genitricis Achilles,
Quem sensere Phryges, Graiugenumque duces:
Quique sua maior vicit virtute parentem,
Ut maior genitrix ipsa parente fuit.
FINIS.
NEC tantum magno gaudent Amphione Thebae,
Nec tantum blandus mulcetur Arione Delphin;
Quantum tu nostram miraris Edere Camenam.
Ante graves ergo penetrabunt aethera Phocae,
Et volucrum mediis pascentur turba sub undis:
Ante sub Euganeos colles se proferet Ister,
Et Padus Austriaci campos metabitur agri,
Quam tua transierint ingratae nomina chartae.
Et iam rura, cavae valles, montesque supini,
Et nemora, et fontes, carum mihi dicite Ederum.
Stemmata si quid habent antiqua ab origine laudis,
Huic generi summae praemia laudis erunt.
Quis neget heroas praestanti sanguine claros,
Scilicet ante ortus Carole Magne tuos?
Per te namque potens illis Lotharingia cessit:
Tunc comites nomen promeruere ducum.
Ac velut antiquo stirps haec celebratur ab ortu,
Sic virtute sua clarior esse potest.
Hic Mavorte viget, pollens praestantibus ausis:
Et Gallo propria detrahit arma manu:
Obsessamque gravi relevat maerore Viennam:
Pro patria subiens pro pietate necem.
Ille domi pacem fovet: ut moderamine pulchro
Publica res variis floreat aucta bonis.
Hic Christi miles, doctrinae clarus amore,
Commissas sacro munere curat oves.
Hanc stirpem verae specimen virtutis habeto:
Quisquis es integrae nobilitatis amans.
Arduae me variae iussit virtutis honestas
Sacra Palaestini visere regna soli.
Dumque tot exhausi non fracta mente labores,
Militis heroi nomen equestre tuli.
Inde domum repetens, post tot discrimina rerum,
Amisi vitae dona decusque meae.
Membra mari infausto, terris sed fama tenetur,
Felicemque animam Christus ad astra tulit.
Dum me pinifero vallata Boemia luco
Euocat Austriacis in sua regna plagis:
Non animo statui sedem mutare, priusquam
Diceret extremum nostra Thalia vale.
Nam quia praecipuo Musas veneraris amore,
Et studiis magna dexteritate faves:
Te decet Aonios coetus celebrare vicissim:
Ut post multa recens saecula vivat honos.
Tempus edax aurum, gemmas, monumentaque perdit:
Virtutis praeco fine Thalia caret.
Ergo vale cultor surgentis summe Poetae:
Commendata animo sit mea Musa tuo.
Qui iam coepit amor pectus coniungere vati,
Sub placido semper pectore crescat amor.
Sic tibi concessum currat feliciter aevum:
Prospera cum dulci coniuge fata feras.
Sic quam filiolam thalami superaddidit auctor,
Pro patrio clemens seruet amore Deus.
Floreat ut quondam celebres heroidas inter,
Atque animum referat cum genitrice patris.
Haec precor: haec firmet rector stellantis Olympi:
Perpetua cuius sub bonitate vale.
Hîc ubi Vindibonae [Reg: Vindobonae] steterant magalia quondam,
Extulit invictum clara Vienna caput.
Qui populus, quae divitiae, quae splendida tecta,
Quot studii species, formaque amoena situs:
Dicere res gravis est: gravior depingere versu,
Teutonico praestet commoda quanta solo.
Marte Solymmanus nostrum grassatus in orbem,
Victrici profugum vertit ab urbe pedem.
Et nunc quod patriis Christum profitemur in oris,
Nostraque sunt Scythico libera colla iugo:
Muneris omne tui est, portus divine Vienna:
Teutoniae voluit te Deus esse seram.
Hanc ubi vi rabida vel fregerit arte tyrannus,
Christicolum populis qui fera bella ciet:
Intima totius regni penetralia rumpet:
Liber sub Getico iure Alemannus erit.
Christe tuam gentem tali defende sub ala,
Ut surgant regni plurima membra tui.
Ut tua Germanis celebrentur nomina terris,
Teque poli nostrum cantet in arce solum.
Imperfecta senis Coi quae morte remansit,
Absolui potuit nullius arte Venus.
Integra sic fieri species tua nescit Edere:
Ardua dum virtus effugit artis opus.
Cura animi subeat pictoribus atque Poetis:
Hunc bene qui referet, victor Apellis erit.
Turgidulas digitis pictus puer extulit vuas:
Ad tabulam fraudis nescia tendit avis.
Res monet auctorem: praedam captasse volucres,
Ultrices pueri nec timuisse manus.
Sic te pictorem moneat : quod corporis ipsam
Effigiem vere, sed sine mente facis.
Si quam forma tegit, virtutem pingere possis,
Artificum victor non mihi pictor eris.
Labe carens genitor dum lustra pererrat Adamus,
Et probat auctoris splendida facta sui:
Adiunctam nutu supero sibi prospicit Euam:
Ante creatorum quam probat omne genus.
Agnatam proprii sensit quia corporis illam:
Eque viri membris nata virago fuit.
Haec benefida latus (nam prodiit inde) frequentat,
Quoslibet in casus laeta subire comes.
Dulcis laetitiae, dum res stetit integra, consors:
Tristitiae consors laeta sequentis erat.
Mens eadem geminis, amor unus, et aequa voluntas:
Diversi gemina carne, sed una caro.
Indidit hunc seris natur a nepotibus ignem,
Connubii sanxit dum sacra vincla Deus.
Primus ut ille parens sociali iunctus amore,
Sustulit e casto pignora grata toro:
Unde propago hominum tulit incrementa, Deique
Propagatus honos relligione fuit:
Sic gens legitimos producat postera nexus:
Hinc ut vita homini surgat, honorque Deo.
Felices igitur, caelestia iussa secuti,
Coniugii sacrum qui coluere decus.
Illis castus Hymen divorum gaudia praebet:
Ipse auctor thalami, protegit, ornat, amat.
Illis dirae etiam pia sunt solatia curae:
Impolluti agitur nobile tempus Adae.
Numine praesenti, qui talia foedera sanxit,
Imposita lassis sub cruce dexter adest.
Flosculus in viridi tener ut succiditur agro,
Qui tulit e molli vix sua colla solo:
Sic dilecta soror primae sub flore iuventae,
Indignae mortis saucia falce cadis.
Ut tamen hic iterum suavi sub vere resurgit:
E tumulo quondam sic tua membra feres.
Si vacat a studiis, magnorum mole laborum,
Si fugit ex animo cura molesta tuo:
Perlege silvestrem vir praeclarissime Musam,
Carmina nec digitis excute nostra tuis.
Qui solus retines Musarum numina ad Albim:
Cuius ab ingenio Teutona terra viget.
Dum redit optati sub terras gratia veris,
Et gracilis feta flosculus exit humo:
Albiacis animo facili prostratus in herbis,
Agresti pango carmina pauca sono.
Haec ego, ni pigeat tenuem legisse Camenam,
Duxi iudicio subicienda tuo.
Cumque tibi libuit, vacuas in luminis auras
Cum dulci reducis tempore veris eant.
Proh hominum curas, et inevitabile fatum,
Heu dolor, et varii triste laboris onus.
Omnia prime parens dederas haec praemia nobis,
Cesser at e iussu mens ubi caeca Dei.
Nascimur, et primas vagitu carpimus auras:
Mens praesaga mali praecinit omne genus.
Vivimus, et tristi luctamur nube laborum:
Sors movet indignas luxuriosa vices.
Hinc morimur: fletu superis concedimus oris:
Sic finis, medium, principiumque dolor.
O decus, et requies, et inenarrabile donum
Laetitiae: terris ô bene parta salus.
Omnia Christe potens nobis haec dona dedisti,
Paruit arbitrio mens ubi pura patris.
Exin felici mortales edimur ortu,
Dum frater nobis natus es ipse Deus.
Per genus omne mali felix traducitur aevum,
Virtutis cultu, cognitione Dei.
Mors adimit vitam, Christi mors reddidit ipsam:
Vivere qua liceat mors fera pandit iter.
Nate patris summi nostras tu dirige mentes:
Ut duce te bene sit vivere, dulce mori.
Cras ego Leucoreae discedens moenibus urbis,
Aeriferam vallem patria rura petam.
Ergo valete mei turba ô dilecta sodales:
Quisquis es hac nobis notus in urbe, vale.
Non ego, num redeam vestras sum certus ad oras:
Longius aut posthac docta Lycaea colam.
Forsitan in patria rumpent mihi stamina Parcae:
Aut erit in longis mors obeunda viis.
Hora etenim extremae nulli stat cognita lucis:
Et varios casus tristia fata ferunt.
Cernitis ut lassos febris confecerit artus?
Ut trepido molem crura gravata ferant?
Sive tamen redeam, seu non, mea turba valete:
Immemores numquam nominis este mei.
Quid cum Sidereo iam Sirius ardet Olympo,
Et flammis terrae corpora anhela premit:
Ipse tamen, quamvis iaceam sub sole calenti,
Concussus magno frigore membra, tremo?
An mihi tristis hiems sub dulci aestate ferenda?
Atque aestas hiemis tempore dulcis erit?
In me igitur cursus vertet natura retrorsum?
Conspirent leto versa elementa meo?
Parce tamen caelum misero, vos parcite divi:
Exitio quaevis grata sit hora meo.
At si dura velit tandem decedere febris,
Tunc aestas aderit tempore hiemsque suo.
O quae perpetuo feruore calescitis undae,
Qua fluit irriguis Daepola raucus aquis.
Reddite consuetam precor in mea membra salutem:
Confectum dura me relevate mora.
Ut colere Aonios possim velut ante recessus,
Ponere et in studiis tempora grata meis.
Sic vestrum toto nomen celebrabitur orbe:
Pegaseisque undis gloria maior erit.
Salve Saxonicos tractus qui perfluis Albi:
Ruraque castaliis nobilitata choris.
Contingit reduci quos voluis cernere cursus,
Quaeque eiecta tuo littore arena iacet.
Salvete ô graciles undarum numina Nymphae,
Naiades amnicolae, caeruleique Dei.
Auspiciis vestris salvo mihi corpore detur,
Hoc videam Rhenum Danubiumque modo.
Mens dolet: unde dolor? leto me reddite laetum:
Amens imbre genas proluo, et excrucior.
Rumpe animam ardentem sub Tartara rumpe Cupido,
Tantum ne flammis corpus adusta cremet.
Hoc satius fuerit: caste tua castra secuto:
Ardens Elysio nunc amor orbe ferar.
Aspice de vivo concreta sedilia saxo,
Quisquis in hac carpis valle viator iter.
Immisti tenero fragrant hic gramine flores:
Mulcet odor cerebrum, lumina clara color.
Lenior aura tibi Phoebeos submovet ignes,
Dulcis et in summo vinea monte viret.
Irriguis faciem poteris perfundere lymphis:
Sique libet, rabidam pellere fonte sitim.
Credibile est fessas hic saepe sedere Napaeas,
Floridaque auratis texere serta comis.
Hîc Nymphae, Satyros quando fugere salaces,
Festino cursu corpora fessa levant.
Ergo quid hic gressus dubitas inhibere volucres?
Et placida fessum te recreare mora?
Non, mihi saeve puer renuas quod parcere, miror:
Cum tibi nec matris cura sit ulla Deae.
Illa oculis captum fovet, ac placidissima ducit:
Dona dehinc, nato non referenda, capit.
Intima percusso violas praecordia telo:
Hinc male belligero iungitur illa Deo.
Crudelis mater: magis at pater improbus ipse:
Visceribus nati viscera dum satiat.
Mors erat huic genitrix: genitor fuit ipse sepulchrum:
Haec homini reddit praemia turpis amor.
En quos Chalcographo scio te misisse libellos,
Excusi nondum iam rediere tibi.
Aut quoniam censor non iudicat esse legendos:
Aut quia non pretium quod statuistis habes.
Cur ea quae scribis semper gravia esse laboras,
Curque tuos versus grande sonare studes?
An quia magnanimus vis hac ratione videri,
Et grave dum scribis, pectus habere grave?
Iudicio nostro, non sic gravis esse videris:
Nam cum versuto pectore mens levis est.
Cum quid agas quaero, dicis te scribere versus:
Cumque rogo ut monstres carmina facta, negas.
Quae tamen haec caussa est? aut carmina scribere nescis:
Aut ea quae scribis sunt vitiosa puto.
Dum celebrant animis alii convivia laetis,
In mensa tecum carmen habere soles.
Inde legens, vario gestu sublimia fingis:
Infelix ego sum saepe Poeta, refers.
Ast indocte tibi nomen ne finge Poetae,
Dum steriles nosti scribere versiculos.
Pro reditu dextro nostri dea Cypria amantis,
Haec cape purpureis lilia mista rosis.
Cum facies, ut certa dies constringat amantes,
Tunc tibi cum baccis florida myrtus erit.
Verba mihi licuit quoties audire loquentis,
Ex ipso dici sum Cicerone ratus.
Hinc ibi res video, docto sermone latentes,
Has puto Graiugenas vix tenuisse sophos.
Demiror certe, quod in isto corpore, verus
Et Cicero possis, et simul esse Bias.
Hoc ego doctiloquis dederim quod munus amicis,
Conscia te graviter fama tulisse refert.
Incusas facinus, culpatos esse magistros
Proclamas: linguam siste proterue tuam.
Non est quod cupias mecum contendere verbis:
Certe verba dabo, si tibi scripta dabo.
In te iam calami mucronem stringere coepi:
Vivus eris, malles quamlibet ipse mori.
Thersitis speciem naturae munere gestas,
Conveniens animo forma quod ista tuo.
Haec quis non longe fugiat commercia? dum te
Oderunt fratres, odit uterque parens.
Mens, facies, immane caput, breve corpus, et impar
Pes, specimen pulchrae dexteritatis habent.
Dum tua sincero taxarem crimina more,
Ista venenato pectore dicta dabas:
Exsequar hos monitus posthac divine Poeta:
Namque patet, rebus te bene velle meis.
Sed nimium miror, tam clara volumina vatis
Hactenus a nobis non potuisse legi.
Mone, tuis oculis igitur mea perlege scripta:
Archilochi guttur iam tibi nectet opus.
Aemule Thersitis, paucos nunc aspice versus:
Perfidiae venient debita scripta tuae.
Dum laudandus eras, laudes memorare solebam:
Iam te perverso, versus et ipse stilus.
Sic, quia mutatur Proteus, non semper eandem
Pingere nos formam sed variare decet.
Dum bonus es, bona sunt mea carmina: si malus esse
Incipias, carmen cogitur esse malum.
Iussus es ipse choros templi tractare, fidemque,
Sed fidibus pulsis invigilas choreis.
Nempe decet pulchram saltu recreare iuventam:
Perge ita: Mox pulchro munere desilies.
Tune alios votis ad caeli limina duces?
Dum Veneri et Baccho vota sceleste facis.
Prô pietas, et sacra findes: non aethera pandit
Sed Styga, si docet haec impia, Relligio.
Dum mihi mors vitae iucundum intercipit usum,
Lugubris querulas dic Hyacinthe notas.
Sub pedibus magni video nunc singula mundi:
Quae prius in mundo cura minore fuit.
Imo age, sanguineas flos regie verte figuras:
Dicat iô laetum littera, dicat iô.
Vivere defunctis nam datur ante Deum.
Qua concessa meis sunt commoda tecta Camenis,
Exornat mediam ficus opaca domum.
Illa quidem, placidi si fert clementia caeli,
Immenso fructus ubere feta gerit.
Frigida sed quia nunc conatibus obstitit aura,
Haec (ingrata foret ne mihi) dona tulit.
Tu vero primos laudata ex arbore fetus,
In cena sinito divite ferre locum:
Fridrice et proprii generis, nostrique Lycaei
Gloria: nec parvae respue dona casae.
Sic patavina tibi spiret feliciter aura:
Sic vigeas tota sospes in Ausonia.
Dum legis haec, nostrae cultor fidissime Musae,
Quando erit ut mittas huc meliora, refers:
Mî sat erit Latiis doctis latuisse sub oris:
Versibus et paucis exseruisse caput.
Dum modo non expers antiqui vena nitoris,
Iucunda, et multis proferat apta legi.
Haec quoque livoris non prorsum immunia cernes:
Vivat Maeonides, aut Maro, flagra ferent.
Interea, donec credant se plura per auras,
Tu numeros longo suscipe amore breves.
Carmine pugnantes ranas invexit Homerus:
Promptius ut longam texeret Iliaden.
At me facta ducum leviter libasse nefandum est:
Facta, alii longis quae docuere libris.
Insuper obscuros derides inscie versus:
Hac legem antiquis vatibus esse negas.
I, clypei ride non enarrabile textum,
Quod tibi res Italas longaque gesta canit.
Anchisenque patrem, succincto more docentem
Aeneadum Elysiis saecla futura iugis.
Fastus inest animis, carpendique atra libido:
Post obitus, vatum crescere suevit honos.
Dum gravis exaequat magnum tibi Musa Maronem,
Et Ciceronaeum lingua diserta decus.
Vix humili prodit se murmure nostra Thalia:
Littoris et tractus fessa Phaselus amat.
Unde igitur iunctas sociabunt vincula mentes?
Vena tibi exundans, at mihi sicca nimis.
Sed veluti arguto Cygnus laudabilis ore,
Fert tenerum Veliae per sua stagna melos:
Sic tibi sint versus nostri cultissime vatum:
Sic tibi sint animi foedera grata mei.
Multa tuum facinus meruit praeconia: sed non
Polluta esse tuo nomine Musa cupit.
Iniusto quod sis telo me aggressus inermem,
Caussa est armati te trepidasse manum.
Troia fuit: rerum facta est pulcherrima Roma:
Omnia fert aetas: nunc quoque Roma fuit.
Heu desiderium, spes, heu mea vita, quid orbis
Omne decus solo sordet amore tui?
Cur, si non deus es, si non puer ille Cupido,
Cur laceras telis viscera nostra tuis?
Omnia tentavi, nulla est medicina dolorum:
Iam valeant caeli, splendida terra vale.
Ad loca tendamus non aequo sidere amantûm:
Quod tenui infelix alter amator habet.
Fata Deûm nobis obstant: fors aequior Orcus:
Heu quae me primum flebilis hora tulit.
Vixi: et cum viridi praestarem multa iuventa:
Omnia qui vincit me quoque vicit amor.
Parue liber, nostra dudum prognate iuventa,
Auctorem taedet si penes esse tuum:
Iam mihi Phoebei cursus sex lustra tulerunt:
Hoc facit, ut curae sim satur ipse tuae.
Germanas igitur pro me discede sub oras,
Adriaci linquens dulcia tecta maris.
Ast mihi nunc iterum Romam discedere visum est,
Mirarique urbis quicquid in orbe viget.
Hinc ego Parthenopen, magni pia busta Maronis,
Et sincere tuos deveniam cineres.
Mox alias urbes lustrabo: atque inde per aequor
Accedam flammas sicelis Aetna tuas.
Interea auspiciis laetis liber edite, multos
Affice, et ex omni parte placere stude.
Quod si contigerit dextre tibi parvule: quaenam
Gaudia? quod rediens nomen habebit herus?
FINIS.
LIPSIAE EXCUDEBAT IOANNES RHAMBA. TYPIS VOEGELIANIS.