Epithalamium in NUPTIAS HELII EOBANI HESSI ET THRYNAE SPATERANAE A RICIO CORDO AEDITUM
[Erfurt: Johann Knappe the Elder, 1515].
4o: 8 leaves
Text submitted by Harry Vredeveld. The orthography and punctuation of the original have been retained. I have silently corrected obvious printing errors, expanded the abbreviations, and normalized the use of i/j and u/v. Paragraphing has been added, where appropriate.
Epithalamium in
NUPTIAS HELII EOBANI HESSI
ET THRYNAE SPATERANAE A RICIO
CORDO AEDITUMHYMENAEUS lectori
Ni religanda meis porrexerit ora capistris:
Legitimum thalami nemo peraegit opus.
Ergo tuum nunquam cum laude fatebere patrem:
Et mala te genuit: me nisi teste: parens.
[A1v]
EPITHALAMIUM IN NUPTIAS HELII
EOBANI HESSI ET THRINAE SPATERANAE
[SPATERANE 1514] A RICIO CORDO AEDITUMDic Intonse deus: dic vaticinator Apollo:
Quandoquidem sacri tibi sunt tutaela poetae:
Quae tamen haec Inopina tuo connubia vati
Causa tulit? quae te presente potentia victo
Libera compressit dominantibus ora capistris?
Incipe: colloquiis sunt apta silentia nostris.
Posthabita quondam desertae Phocidis ora:
Teutonicam doctae terram invisere sorores
Translaturae in eam quae multos Italis annos
Invidia: et Graecus sacra se penes abdidit haeres.
Iamque peragratis vasti regionibus orbis:
Qui patet a rapido trans Istri flumina Rhaeno,
Nulla magis placuit tellus quam plaena virentum
Hessia silvarum: lenes ubi vallibus amnes:
Pallentesque altis errant in montibus umbrae
Hic multus gemino Parnassus vertice surgit:
Suntque caballinum similantia flumina fontem:
Quaeque sacrae posset Permessidos unda videri.
[A2r]
Sed dubium ex multis quam vellent saedibus unam:
An maneant bellax ubi parvam Carolus aedem
Struxerat: an quaerant famosum Castore montem.
Dum dubitant: viridis longinqua cacumina Gosi
Prospiciunt: et quas vitreus secat Aedera silvas.
Hic placet ante alios locus: hoc considere tractu
Accelerant: medius stridet concentibus aer.
Forte susurrantem puer hic Eobanus ad undam
Arboreo coepit placidos sub tegmine somnos
Quem cum virgineus chorus aspexisset (ut esset
Insignis facie Iuvenis) miratur amatque
Et molli fovet amplexu: castisque labellis
Mordet: ut Ascraeum pastorem exceperat olim.
Tum sic orsa loqui musarum maxima dixit:
Laetare: exulta: gaude: foelicibus horis
Nate puer: tanto quem nos dignamur honore.
Ausoniam multis decoravi vatibus oram:
Tu nova Germanae modo fies gloria genti:
Tanta feresque puer notae praeconia famae:
Multi quanta senes post ultima funera vellent.
Iam patulis succede adytis: novus esto sacerdos:
Quantumcunque sitis largis te prolue limphis.
[A2v]
Hiis puer auditis divinum in corda furorem
Concipit: et longo musarum afflatur amore:
Peneque depulsa secum racione profatur.
O mihi dilectae et dulces super omnia musae:
Sola meae requies: sola et solatia vitae
Quae tanta esse potest alto sub sole potestas
Quae me viventem vestris amplexibus unquam
Subtrahat? atque illam depellat pectore curam?
Vos ego Caucasei sequerer per devia montis:
Perque procellosos quot habent maria omnia fluctus:
Foelix hic amor est, et delectabilis ignis
Qui nullos laqueos: nullos sibi vendicat enses.
Hoc ego perpetuum caelebs ardebo: meumque
Nulla puellarum violabit forma pudorem.
Nil paphiae possunt faculae: et quodcunque Dione
Numen habet: volucer tua rideo taela Cupido:
Tot licet in terris homines. tot in aethere divos
Laeseris: et victo Phlegethontis rege triumphes.
Non nisi degeneres animos: et mollia figis
Pectora: quae spraeta gravis urget inertia laude:
Seque tuis ultro prebent fodienda sagittis.
At frugi quicunque vir est: te vitat et odit:
[A3r]
Et torsum obiecto taelum thorace repellit.
Improba caede venus: nihil in me iuris habebis:
Tu tenerae: exicium: crux: Interitusque Iuventae.
Forte haec audierat praesens dea et ipse Cupido
Astitit: et limo distorsit lumina visu
(Namque seraenata posuit velamina fronte)
Maternosque notans vultus: quae iussa capessat
Haeret: et ambo levi disponit taela pharetra.
Tum Cytheraea[:] tuum in caput haec temerarie iactas
Verba: dabis dignas olim tute Improbe paenas.
Experiere quidem (veniat modo fortior aetas)
Quid mea iura valent: natique Cupidinis arcus.
Ut reliquos taceam qui torquent sidera: divos:
Quid summo maius Iove vastus continet orbis?
Hunc tamen in brutum se transformare coegi:
Et fulvam fieri pluviam: coeloque relicto
Agrestes habitare casas: nec saeva timebam
Fulmina: tu evades nostras impune sagittas
Iam tuum erit fili validos tentare lacertos:
Ut doceas quam sit mea fortis ubique potestas.
Ex hoc insidias meditatus tempore vati
Plurimus oppressa deus in cervice pependit.
[A3v]
Quo magis excutitur tanto vehementius urget:
Et pare vix alii turbavit corda furore:
Quamvis nocturnum patitur Babilonius ensem
Pyramus: et tumidam sidit Laeander in undam.
Testis erit Canace: testis Foenilia: testis
Flavia: mutato quae Fulvia nomine fertur:
Dum se Fundinum solatur et alta revellit
Spicla puer tostas penitus populata medullas.
Hiis duo iam studiis transaegit lustra: misertus
Dum deus iratam cupiens placare parentem
Chara vides (inquit) genitrix ut saucius ille
Infoelice diu vates flagravit amore?
Saevos mitte animos: posito mitesce furore
Peneque consumptis requiem concede medullis.
Non culpam superent paenae: satis acre rependit
Supplicium: victus Paphium modo numen adorat:
Teque meoque fatens nihil esse potentius igne,
Digna Dionaei cecinit magnalia sceptri.
Quod mea si nimium te poscunt vota: nec illum
Vis sine sollicitis tranquillum vivere curis,
Tunc peto si qua tui superest dilectio nati
Non adeo infausto miser amplius ardeat aestu.
[A4r]
Dignus enim iuvenis cui regia detur amatrix:
Qui nitidum posset divarum intrare cubile.
Maxima divino debetur gloria vati.
Filius haec: contra loquitur pulcherrima mater.
Ipsamet hoc ultro statui mi gnate quod optas.
Et modo (ne dubita) fiet: desiste precari.
Vidi ego et ingentem sum commiserata dolorem
Sum pacata[:] ferae iacet indignatio mentis:
Iam satis in tali sudavit athleta palestra.
Insignem feret ille rudem[:] dabo magna peractae
Praemia militiae: mea tu modo iussa capesse.
Alta et dives opum media domus eminet urbe
(Angelicam dicunt arcem) notissima saedes
Quam decorat sata patritia de stirpe propago
Longaque caerarum series: et nobile stemma.
Hanc tenet ingenua: et longe pulcherrima virgo:
Coelicolas aequare potens et vincere nimphas:
Quae veluti supero meus emicat aethere splendor
Ante alias fulgens prestanti haeroidas ore
Sola per inmensam spectabilis ambulat urbem
Tot sperata procis coniunx: quos illa maritos:
Legitimasque perosa faces: iam caelibe querit
[A4v]
Virginitate frui: et casta vestalis in aede
Vivere: seque alto puram servare tonanti.
Scilicet ergo illam, a teneris dum cresceret annis:
Usque meae effinxere manus: talemque dederunt
Formam: qua mecum Phrygiam certasset ad Idam
Et Gnidia nostrum superasset in aede decorem
Non sic. preveniam: ceptumque iter intercludam.
Nubilis Hessiaco tradetur sponsa poaetae.
Heae tuae erunt posthac operae: hanc iam suscipe curam.
Fac pare concaleant flamma: tibi saedula semper
Adstabo comes: et tacitum inspirabo calorem.
Vade modo: atque citis praepes delabere pennis
Dixerat: et saera solam sub nocte puellam
Aggreditur: blandisque illi sic vocibus infit
Sicne tuam exerces formam: viridemque iuventam:
Virgineas inter mihi dilectissima turmas?
Hocne iuvat pacto sterilem traducere vitam?
Num mea: quae cunctos rapiunt: tibi munera sordent?
Utere concessis donis: tecumque viriles
Concipe daelitias: et quam sit magna voluptas
Suppositis iacuisse toris operamque creandis
Pignoribus dare: et in longaeva vivere prole.
[B1r]
Ignosco tibi iam quod sis huc usque iugalem
Aspernata thorum: et multos pertaesa maritos
Quandoquidem tanto nullum dignabar honore:
Qui te tam pulchra frueretur coniuge: sed iam
Eximius venit praelustri nomine vates:
Altivolum cuius decus utraque predicat arctos:
Exoriensque cadensque iubar: quem docta iuventus
Illinienda cedro recitantem carmina stipat:
Longoque insequitur visu: et miratur euntem:
Huic te non renuas sancto coniungere vinclo
Consortem: et socio latus apposuisse cubili.
Talibus imbellem dictis inflectere mentem
Coepit: et ignotas dare sub precordia flammas.
Dura prius virgo lentae nunc aemula caerae
Liquitur: ut gelido quae dudum stricta decembri
Tellus occidui tepidam Zephyri accipit auram:
Et verna induitur facie: et nova gramina fundit.
Tota in Apollineum fluitat liquefacta poaetam:
Cui placuisse studens se se lavat: expolit: ungit
Compositosque decens crebro offert obvia vultus.
Atque verecundo subito suffusa rubore
Comibus imbibitos ostendit nutibus ignes:
[B1v]
Dumque potest avidis praesentem pascit ocellis
Quem sola turbata domo noctuque diuque
Cogitat absentem: et lachrimis suspirat abortis.
Nec minor interea iuvenem calor urit: et alto
Fervida corde ciet succendia: pristinus exit:
Et novus intrat amor: feriente Cupidinis arcu.
Decantata prius iam sordet Flavia: sordet
Et Metra: et quaecumque olim placuere puellae.
Una omnes superat tenet et precordia Thryne
Usque adeo: ut nulla divelli harpagine posset.
Sic paleam electrum trahit: immo ferrea magnes
Robora: sic verno coalescit virgula trunco.
Omnis erat Thryne sermo et meditatio: et omnis
Et cibus et potus. Thrynen exortus Eous:
Occiduus Thrynen vesper: tempestaque noctis
Hora refert: referunt brevis irrita gaudia somni.
Nec datur ulla quies: donec porrecta professus
Fraena momordit Hymen: inclinatamque iugali
Cervicem implicuit nodo: desponsa puella est:
Haeret in alterutris datus acceptusque vicissim
Anulus articulis. et mutua iura subarrhat.
Hesso Thryna datur. quid adhuc speratis amantes?
[B2r]
Illa quidem vestros iam casses praeda refugit:
Frustra indagatis frustra venabula fertis.
Iamque retardatis accedere visa quadrigis
In geniale dies sponsum sponsamque cubile
Convocat: ignicomae spaciosa per atria taedae
Clarius assuaeto rutilantia lumina vibrant.
Munda repercusso splendet fulgore supellex:
Et gentiliciis circundatus undique signis
Stat paries [parices 1514] multumque tegit pavimenta tapaetum.
Solennes induta togas: indosque lapillos
Omnis adest clara procerum de stirpe propago:
Ad lautosque hilari considit fronte catinos.
Miscentur variis amplae famulatibus aedes.
Ille laboratam Cererem: ille meraca ministrat
Vina: graves alius mantilibus iniicit orbes.
Quis numerare potest tanto splendentia luxu
Fercula? tot lepores tot turdos attaginasque?
Prosper ades fausto iam nunc pede magne Thalassi
Festaque concelebra laeto convivia cantu.
Et tu qui timidam rapias de matre puellam:
Nobilis Uraniae proles Hymenaee venito.
En ut uterque auspex deus adsit: et omnia claro
[B2v]
Exhilaret vultu: veniunt risusque salesque:
Totaque laeticiae plaena est domus: et nova fundit
Iubila: precipue (quis enim hoc male verterit illi)
In tacito gavisa sinu vix plaudere Thryna
Abstinet et tenui galasinum inducere risu.
Non tamen ut cupiat parto catulire cubili
Sed charum ut iuvenem cupidis devinciat ulnis
Ut flagrans cordi cor imprimat: obvia figat
Basia: et admisso tandem sermone fruatur
At tibi non eadem mens est lascive marite:
Nescio enim quid te iam dudum velle notavi:
Quando morae impatiens porrectis irrita labris
Oscula conferres nimis intentusque procaces
Iniiceres oculos: ut gallinaceus ales
Uxori insurgit celeri fugit illa volatu
Imminet ille salax et quassa circuit ala.
Tantane adhuc prurit petulantia? perfide nescis
Quo tuus hesterna cignus sub nocte volabat?
Cur tibi tunc missam poteras lacerare corollam?
Sericaque insano disrumpere vincula dente?
Sed modo ne pariam vestro nova iurgia lecto
Conticeo. vivas posthac venientibus annis
[B3r]
Cautior: et stabili sociam complectere voto.
Tu modo odorifero nardo perfusa iuventus
Pinguibus a mensis surgentes sume puellas:
Ducque sonora leves ad buxi carmina saltus:
Nullae adsint curae: tetrici discedite mores:
Exonerata tuum cervix depone cucullum.
Et liceat sacro iam lascivire poaetae.
Nil gravis hic nodus[:] nihil hic morosus elenchus
Expedit: urbanis opus est salibusque iocisque
Quare agite o quicunque sophi: quicunque magistri
(Quos adeo celebres alma haec acadaemia nutrit)
Magnificos vestro decoratis honore paratus:
Iam saltem este [aeste 1514] hilares tristemque exporgite frontem
Omne suas curas habet et sua gaudia tempus,
Et vos qui multi Germana per oppida vates
Surgitis: et sacram meruistis carmine laurum
Hoc una exultate die: quo talia vester
Vincla sodalis obit: credo haec solennia vobis
Pierias dixisse deas: et numina Phoebi.
Tu qui vicinae colis ardua moenia Gothae:
Tranquillam peragens sine sollicitudine vitam:
Festa amicire toga: rubram cape Rufe tyaram.
[B3v]
Funde tuo Publi domino mera vina: gravesque
Instrue perdices: conditamque infer anatem:
Tu quoque cum docto Rubiano candide Buschi:
Quos modo celsa suo tenet Agrippina recessu,
Si qua ferox vobis dabit ocia Capniomastix
Este coronati: plaenos libate culullos:
Vivite laeto animo: vester iam regnat Apollo.
Illud idem Hutteno faciat sata stemmate proles
Fervidus Aonidum cultor [cultur 1514]: quocunque moretur
Orbe: sui non est (ut spaero) oblitus amici.
Preterea innumeri quorum notissima fama est
Et breve non patitur dare singula nomina tempus.
Dum moror ecce cadunt prono labentia coelo
Astra: sub occiduum se phoebus condidit aequor:
Et nigra tellurem nox atris occupat alis
Iam satis ingenui choreas duxistis ephebi.
Sistite: et ad cupidum sponsa in penetrale maritum
Prodeat: ipse suo est paranymphus munere functus
Candida virgo veni: quo te quo proripis? ohe
Quid tua te mater stultissima nata tuetur?
Da victum superata manum: et rorantia terge
Lumina: quid lachrimas? num propter gaudia? nullum
[B4r]
Quod trepidare malum posses: non filia Cephei
Andromede ad rigidam ceto religabere cautem
Sed tuus en coniunx ceu ponens cornua Bachus
(Nam laudata aliis te propter barba cadebat)
Attalicis sedet alta thoris ad fulcra: tuumque
Esurit adventum: et collecta in arundine mella:
Quaeque [Queque 1514] gemens miserae dat amigdala Phillidis arbor
Plaena distribuit patina: procede: quid haeres?
Aspice ut immineat toto tibi corpore? vade:
Foelicesque intacta pedes trans limina profer.
Vos modo foemineae vestra addite munera turmae
Angusto tenuem de pectore demite zonam:
Et posito niveas strophio laxate papillas.
Tu quoque pretextate puer sustolle locaque
(Invitam licet) atque viro compone puellam.
Sic pavidam rapidus deprendit falco columbam.
Iam satis est[:] exite foras[:] propellite vectem.
Quae tibi nunc Haeli surgit sententia? qui te
Afficiunt animi? iam iam sine teste quod ardes
Tutus adire potes: nullus tibi ianitor obstat:
Optatoque diu tandem satiabere charae
Coniugis amplexu: nihil est quod amica morari
[B4v]
Vota queat: dilecta tuis iam Thryna lacertis
Incubat: et quamvis primae caeromata pugnae:
Invisam quoque nolit haphen: luctansque resistat,
Se tamen illa sinet vinci: modo fortius insta.
Ludite iam quoadusque iuvat[:] quoadusque potestis.
Non vestros hederae amplexus: non vestra columbae
Oscula devincant: tenui vos Mulciber aere
Nectat: et aeternos concordes servet in annos.
FINIS
Last modified: April 18, 2017