EURICII CORDI SIMESUSII GERMANI, POETAE LEPIDISsimi, opera poetica omnia, iam primum collecta, ac posteritati transmissa. Quorum catalogum versa pagella reperies.
AD LECTOREM.
Nullus in edendis modus est, finisque libellis,
Usque novis aliis omnia plena scatent.
Ut non tot cerasis veniens Quintilis abundet,
Plura nec Augustus sub cane pruna ferant.
Nec tot in apricis erucas frondibus umquam,
Aut Maio vermes videris ire solo.
Si quotus est lector, tam multus debet et auctor
Esse, suum scribens dat quoque Cordus opus.