Si te quaeque mei celebrarit pagina libri,
Et geminum versu tollat adusque polum.
Non tamen aequalis merito tibi gratia reddi,
Nec digna poteris tu mihi laude cani.
Candide vis igitur solvi quod debeo Sturti,
Cum tota vitam re tibi tolle meam.
Tam nihili tibi visus homo est Mensinge Lutherus,
Hoc ut eum speres vincere posse libro?
An captata levis male iudicis aurula vulgi,
An placet hoc etiam nomine partus honor?
Languida quid fragilem tu musca proboscida figis,
Hic ubi tam multus nil elephantus agit?
Tu tamen evicta veluti tibi lite triumphas,
Quod tacet ad nugas hactenus ille tuas.
Uno te leviter digitorum triverit ictu,
Si vivam pungas huic penetresque cutem.
Sunt hic qui divum te dicunt Emblice Petrum,
Quod tacito Christum pone sequare pede.
Stas tamen ad gratas intra Caiphae atria prunas,
Te calidum lapso caelitus igne velim.
Dicitis Hispanos vestrum petiisse Ministrum,
Dum tribus in sacra mensibus aede tacet.
Vel mentiti estis, magicam vel novit is artem,
Ut queat ascenso quolibet ire capro,
Hac quia deprensus quodam est in fornice nocte,
Inter lascivas ebrius ille lupas.
Miraris impii quid uxor Alcaei,
Medicos quotidie petat cucullatos.
Turgentibus pessum cupit locis subdi,
Hac arte maxime pii valent fratres.
Ex alto media suggesto coepit in aede,
Plebi sermonem dicere Scrofa suae.
Cumque Lutheranos ferus inveheretur in hostes,
Fracta pedum strepitu per tabulata ruit.
Subtrusisque togis imam delapsus ad aluum,
Ridiculum nuda pube pependit onus.
Imposuit falso mendax cognomine frater,
Arcadicum verres cuspide vicit aprum.
Quod fune cinctos et glabros cucullatos
Medicos habetis atque visitis vestros,
Mirum nihil, quia integros viros scitis,
Quod vero praecisos subinde Iudaeos
Non setius celebratis oro quae causa est?
Non febre vestros coniuges mori vultis.
Nullam progeniem bis quinque vel amplius annis,
E tenera iuvenis coniuge Varro tulit.
Donec in extrema iuxta ultima stamina tabe,
Funigeri medici perpete iutus ope est.
I nunc et sacra Francisci femoralia ride,
Nilque cucullatos dic Numa posse viros.
Nude Luperce vale, vale item Iunonia pellis,
Haec vestrum vestis turbaque numen habet.
Qui tibi visus inops, et non curabilis aeger,
Huic nostram monstras mox Gerebine domum,
Atque ais, ille potest hac alter in arte Galenus
In paucis certam ferre diebus opem.
Pluraque de docto iactas praeconia Cordo.
Quae sit dicturus scilicet ille mihi.
Hoc tu consilio vis fidus amicus haberi,
Vis fore, primates huc mihi mitte viros.
Magnus adulator blando quos allicis ore,
Et studio infensos efficis esse meo.
Quos didici medicum sine me depellere morbos,
Tu potus misce Pharmacopola tuos.
Per tibi dilectae dulcissima furta puellae,
Per Plutum quaeso te Gerebine tuum.
Dic mihi, quam nosti, quod sic extolleris, artem,
Quod tantam tibi habet femina virque fidem?
Prorsus es indoctus, reliquorum more, sacerdos,
Vixque legis missae barbara verba schedae.
Tu tamen hac magnus celebraris in urbe Galenus,
Et te vult medicum quilibet esse suum.
Forte quod egregius blanditor palpoque nosti
Servili, cuivis quod placet, ore loqui?
A mulsaque leves plumas abstergere veste,
Et dominum supplex ferre supercilium.
An quoque ficta iuvat pietas, Pharisaeaque corda,
Quodque Lutheranum non ita dogma probas?
Hoc si quaerendus favor est et opinio pacto,
Infensum semper vulgus habebo mihi.
Cui, quos antiquos habuit Germania mores,
Candida libertas simplicitasque placet.
Quae patulis adimunt hic solis lumina pennis,
Centum Stymphali ferre potestis aves.
Atque pio rapidas Harpyias corde fovetis,
Quae vestras foedant et populantur opes.
Cur ego, quae nullum plane insons infero damnum,
Infestis odiis insidiisque petor?
Sed melius me mihi fatum volo serua volucris,
Quam meret officiis hic herus ipse suis?
Displicet huic quisquis bene vult et consulit urbi,
Qui nocet, is summo cultus honore placet.
Hos ut vestrates patienter suffero mores,
Nec minus invisum clamito Papa vale.
Quae nisi tu mecum Brunsvicum verba loquaris,
Non tibi propitium noveris esse deum.
Hic sita sum vestras imitata monedula voces,
Cordinae lusus deliciaeque domus,
Omnia ridenti populo mea verba placebant,
Praeter dum coepi dicere Papa vale.
Tunc rasorum odio patrum instigata iuventus,
Quaesiit indignam fuste lutoque necem.
Haec tamen evasi pernice pericla volatu,
Asene dum perii duriter icta Cado.
Qui tanta nam stulta gravem levitate putassent,
Vi miseram sapiens insequeretur avem?
Quo nocui quaeris, crebra fur voce sonabam,
Id graviter nomen conscius ille tulit.
Non ego confessae mihi dicta piacula plebis
Prodo, docens sacra dixit in aede Triphon.
Sed proprium quivis ut curet ponere furnum,
Consilium tibi do concio chara meum.
Ne te nocturni pulices pedesque fatigent,
Hunc exorcismum candide Lector habe.
Manstula correbo budigosma tarantula calpe,
Thymmula dinari golba caduna trepon.
Hos novies lectum scansurus concine versus,
Tresque meri calices ebibe quaque vice.
Suprema credens Truo te discumbere sellae
Efferris, noli, est infimus ille locus.
Quid Brunsvicensi faciam me quaeris in urbe,
Qua medica nullum suppetit arte lucrum?
Alter Democritus stultos hic rideo mores,
Quos madidis potius tu lacrimere genis.
Pulmonem sub ventre, iecur sub gutture ponit,
Ignorans qua sit splen quoque parte Corax.
Et sitiens hydrops quod sit putat hectica febris,
Una omnes morbos denique curat ope.
Et tamen hac alter celebratur in urbe Galenus,
Nec fatuos homines crebra feretra movent.
Ast ego si reduces revocem in sua corpora manes,
Hinc artis nullum nomen habebo meae.
Scilicet ob sacrum plebes huic credit amictum,
Meque Lutheranum devovet haereticum.
Quare huc accitus Medicus si veneris unquam,
Tunc factus Christi dogma nega monachus.
Vides recalvastrum et cucullatum Patrem
Illum, nigro superbientem pileo.
(INsignis hoc quod esse Rabi proditur)
Tortaque cannabe et recisis calceis,
Plane alterum hac in urbe Franciscum, cui
Tam multa semper est in ore castitas,
Cum simplici sermocinatur plebei,
Qui beluinam tam ferox libidinem
Abominatur, exsecratur, despuit?
Hunc Rostochi nuper suo in cubiculo,
Quidam irruens non obdito hospes pessulo
Offendit incautum peractis a sacris
Cum nuda et insidente mensae virgine.
Non suspicare de bono malum viro,
Audita confessae expiavit crimina,
Quae debitas sic vapulans poenas dedit.
Si, quod ais, socia qui vinctus coniuge vivit,
Non poterit soli rite vacare deo,
Dic age quonam tu potes huic te dedere pacto.
Multa distractum Laide sancte Pater?
Franciscana suo, qui mos est, secta cucullo
Induit aegrotum iamque in agone Cadum.
Qui cum sub Stygias venisset mortuus umbras,
Distribuens poenas sic Rhadamantus ait.
In socio potuit potorum hic agmine sisti,
Nunc factum Monachum non locus ille decet,
Extremos igitur petat, infima Tartara, luctus
Ultra Ephialtaeos Aeolidaeque focos.
Horum ubi ter centum spectrorum milia plorant,
Pro Christo Latium quod coluere Bahal.
Quod facili arrides humaniter obvius ore,
Virtuti tribuo non ego Dama tuae.
Hoc facis ut pulchros possis ostendere dentes,
Concolor his intus te cor habere velim.
Hinc gravis anxietas, hinc mordax cura facessat,
Nam sacer est Genio laetitiaeque locus.
Non eris hic gratus nisi collaetaberis hospes.
Si quis Chrysippus vel Cato vivis, abi.
Quod Paulina petunt crebrae Line claustra puellae
Non debes sanctos insimulare viros.
Qua laceras illae reparent utcumque corollas,
Est ibi perpetuis multa Sabina comis.
Vidistis hesterno die optimi Cives,
Qui contionans calvus ille Rabinus,
Qui cannabina sanctitate praefulget,
Irasceretur et tumultuaretur,
Novumque testamentum ut impias nugas
Rabido impetu abiecit, vetans id indoctis
Mulierculis legendum et inscio vulgo.
Is unde sit miramini furor, dicam.
Formosum habebat castus hic pater scortum,
Id hunc librum emit, legit, et deum Christum
Agnovit, exactamque corrigit vitam.
Nec amplius mutoniatum amat eunuchum.
Ex istis qui se praecingunt cannabe, calvis
Quidam rus lectum munera frater iit.
Quem duo dum prensum spoliassent veste latrones
In solo rediit nudulus indusio.
Hunc pater ut vidit rem cepissetque minister,
Corripuit medium summa ubi crura virum.
Et, tibi saluus adhuc, ait, est, quid ringere? penis.
Hic ablata statim reddere cuncta potest.
Dat gentile tibi damnum cognomen, id ipsum
Ex signis poterit cuique patere tuis.
Nimirum mixto Monachi et lupi imagine monstro,
Plus utroque rapax est animante nihil.
Omnes ad me dium convivae accumbitis orbem,
Sic poterit summum quisque tenere locum.
Bis tua Cornari doctissima litera venit,
Utraque Pierio conspicienda choro.
Quam mea tu plenis effers praeconia buccis,
Meque brevi ex musca grandem elephanta facis.
Quo me sic nimius perfundas rere pudore?
Qui vires norim conscius ipse meas,
Quam, puta, sit tenuis mihi res, quam curta supellex,
Exiguo est maior calceus ille pede,
Attamen ignoti gratum est mihi pectus amici,
Et facile errorem dono feroque tuum.
Si modo, ceu talis fuerit tibi Cordus, ametur,
Est aliquid Iano posse placere meo.
Qui, quod rogas, sacrum hic dei audiat verbum,
Ex hoc potest amice Lange constare.
Inter potentes hac in urbe primates,
Qui publicae rectorem habent rei clavum,
Quidam, putatus tertius Cato, consul,
Ubi de novato Ecclesiae statu sermo
Frequente nuper incidisset in mensa,
Quid est, rogat, plerique quod sacerdotes
Crebro suis in contionibus dicunt
Marci atque Matthaei, quid haec sonant verba?
Cumque assidente a quopiam moneretur
Novi esse testamenti eos quotos libros,
Apage, inquit, improbos viros ab hac urbe,
Numquid sciunt quod uterque noster hic Rabi,
Hic Dominicum professus, ille Franciscum,
Sancta ambo relligione maximi patres,
Id ut impiam atque pessimam haeresim dudum
Abominantur, exsecrantur et damnant?
In tribus omne malum sepellere posse diebus,
Ad sacras quaedam clamat inepta fores,
Id situ posses faceresque verende Senatus,
In quarto non hic afforet illa die.
Non infame magis Catulinam credite scortum,
Conversam Christo se dedit illa Deo.
Nanque cucullato rasum caput obsita cultu,
Inter funigeros cernitur ire patres.
Hic quo peccavit poenam quoque corpore suffert,
A cunctis quando vapulat una viris.
Infestum medico non hic mirabere vulgus,
Diligit assiduam, quam vetat ille, gulam.
Deposito semper pedit ructatque pudore,
Et putat hos mores cinna placere suos.
Scilicet utile quod fuerit, contendit honestum,
Numquid Stoicus hac est ratione sophus?
Ad quamcumque sedes inter convivia mensam,
Eructas claro Cinna crepasque sono.
Nunc tibi cum medica, quae talia praecipit, arte
Convenit, hoc saltem grata sit illa modo.
Iucundissime mi sodalis audi
Rem perridiculam, sed et dolendam.
Usurarius ille fenerator,
Indoctus, rudis, et tenax sacerdos,
Mercenarius in tua aede pastor,
Iam post quinque semel coactus annos
Unam nuper habere concionem
Commissas ad oves suas paravit.
Huic ter continuis decem diebus
Navavit studio, omniumque voluit
Commentaria summulariorum,
Quos a docticulis quibusdam amicis
Accepit miser ille commodatos.
Cum iam singula sensa crederetur
Sacrorum didicisse bibliorum,
Ad festamque paratus esse lucem,
Consultum dubius cucullionem
Quis Christi fuerit pater rogavit.
Sit precor hic felix tuus hanc adventus in urbem,
Maxima iuridici fama Levine chori.
Gaudeo post unum multa inter milia Dammum,
Hic quoque te doctum cernere posse virum,
Et sua cui niveus cohonestat pectora candor,
Inque Cytheronidas prona cupido deas.
Ergo tuos numeres Cordum precor inter amicos,
Et vel in extremo des residere loco.
Sic quod in hac me barbaria soletur habebo,
Nec solis saxis maesta Thalia canet.
Hac procul este boni medici, vos hortor, ab urbe,
Et vel apud saevos quaerite lucra Getas.
Nil divina dabit vestri hic doctrina Galeni,
Nec magnus quicquam proderit Hippocrates.
Nam victae tantum vetulae, atque impostor Apella,
Calvastrique sues et vagus erro placet.
Huic soli suus est hic cultus honorque farinae,
Huic habet addictam femina virque fidem.
Credita Chaoniae non sic oracula quercus,
Nec tam certa dedit Delphicus ora tripos.
Medica tuum qui quaeris arte tibi cibum
Etiam alter aut Galenus aut Hippocrates
Vel ipse Paeon aut Apollo sis, cave
Dictam Duce a Brunone ad urbem te feras,
Ubi tua est contempta sic professio,
Ut ipsa grata crapula et potatio.
Quod vatibus cum nollem amicis credere
Rerum gravi experior mearum incommodo.
Quippe aureorum allectus huc spe montium
Praeter meram mendicitatem habeo nihil,
Quas ante me quicumque erant medici hinc opes
Divenditis secum tulere vestibus.
Quocumque vis alio potes melius loco
Apud idiotas barbarosque rusticos
Iuvenum otiosus esse pastor anserum.
Audi quo rasi vicinum murmure funus
Obtundunt, promptis quam cita lingua viris.
Si tales cantus redimendis manibus adsunt,
Percipit has facili si deus aure preces,
Non opus est magno turbam conducere sumptu,
Exsequias detur si celebrare meas.
Paucos anseribus de furfure sparge pugillos,
Et simili possunt hi strepitare sono.
Nulla est concio, quin magno terrore mineris,
Extremum breve post tempus adesse diem.
Id si credere te monstres, credemus et ipsi,
Nil te securum tale timere patet,
Qui misera pallens ita sollicitudine quaeris
Immensas, veluti non moriturus, opes.
Sat dixi, nullum medicus sortitur honorem,
Et nullum facit hac spretus in urbe lucrum.
Hoc edocta diu clarorum turba virorum,
Hoc didici damno serus et ipse meo.
Si quis adhuc nostra demens non sorte monetur,
Dignus, ut hanc praesens experiatur, erit.
En nova Franciscus stupidae miracula plebi
Exhibet, in plenum munera ferte tholum.
Hic quoscumque suos Martino credere fratres
Percipit, extemplo vindice morte ferit.
Qui vero Latii sistunt in dogmate patris,
Hos beat, et primo dat residere loco.
I nunc et vetitos Martini irascere libros,
Et cautos Celer hic infitiare patres.
Pallentem faciem, macrasque buccas
Me miraris habere, qui medendi
Iam tot sim studium professus annis.
Hac qui sanus in urbe convalescam?
Qua tam nubilus et malignus aer,
Tam crassum riget undequaque [(transcriber); sic: undiquaque] caelum,
Ut, quamvis redeuntis orta solis
Totum lux modo splendeat per orbem,
Aeternae hic maneant tamen tenebrae.
Interfectorem populi petit Obba Diaulum,
Nec me vult medicum coniugis esse suae.
Non quod me putet indoctum vel reprobet, imo
Qua quid uterque potest arte fideque videt.
ne prima fallant, quasi sint oracula, fronte,
Docto haec iudicio subdita scripta lege.
Nanque tot errores quot in hoc sunt codice versus,
E tali qualis fonte lacuna putret?
Ergo bonis, ut non sit opus dediscere, libris
Assuescens uno disce labore puer.
Defessum fertur portare ciconia patrem,
Hinc illa pietas saepe notatur ave.
Haec eadem virtus miseris debetur asellis,
Quando vehunt dorsis teque tuosque suis.
Fingis in externis tibi magna negotia regnis,
Nunc Hispanica, nunc Anglica claustra petis.
Hinc nova Brunsvici semper praeconia portas,
Quod Latii teneat sancta statuta patris.
Talibus hac studiis vis Paulus in urbe videri,
Te dudum paulum novimus esse, tace.
Mane salutatus respondit Scaevola, prosit,
Inter convivas se ratus esse suos.
Inter praecipuos carus tibi Cordus amicos,
Cum dete meritus nil erat ille, fuit.
Ast ubi cardiaco patrem iam subtraho morbo,
Officio coepi vilior esse meo.
Hoc admiranti fert hanc mihi fabula causam,
Unicus est haeres divitis ille viri.
Sed cum gratuito scis me curasse labore,
Qui rebus potui noxius esse tuis?
Audi praeteritae mea quae nam somnia noctis,
Aurea Tithoni dum redit uxor, erant.
Visus adesse mihi est et dicere talia Phoebus,
Surge, quid in damnum stertis hiulce tuum?
Intermissa diu solitae cape plectra lyrai,
Quaeque potes propero carmina lude pede.
Extollendus adest tibi summis laudibus heros,
Incluta Saxonici fama Levinus agri.
Quem vicina fovet fecundo Hornburga receptu,
Et dominum felix gaudet habere suum.
Ultra hoc, quod veteri genitus de stemmate fulget,
Omneque virtutum continet ille decus.
Ultra hoc, quod bifidi praecellens gloria iuris,
Facundo stupidum personat ore forum,
Aonias etiam nuper spatiatus ad undas,
Nostra sub afflato numina corde gerit,
Praecipuoque novem veneratur honore sorores,
Et colit haec quotquot noscere sacra videt.
Qui canis hic surdis, tanta unde incommoda, saxis,
Hunc sinis hinc vanum mutus abire utrum?
Non tantum committe nefas, quin pange repente,
Accipiet facili qualiacumque manu.
Non quia sola placet verno philomena susurro,
Est etiam nostro grata cicada choro.
Magne vir has suffer fusas ex tempore nugas,
Commodior donec causa diesque venit.
Altiloquas abigit tenuis fortuna Camenas,
Et vacuae mordax sollicitudo domus.
Quando tulit nudos, pistoris munera, panes,
Abiectus scripsit vix Epigramma Maro.
Post ubi Caesareo conscendit ad alta favore,
Pluribus intonuit principe digna libris.
Scis, hesterna mihi linquenti prandia dixti,
De porcis scribas carmina Corde meis.
Hi quales fuerint ignoro, huc ergo videndos
Mitte quot, ut melius scribere vera queam.
Tu tibi blanda meae poscis modulamina musae,
Emunctae certe musicus auris homo es.
Ast ego porcorum grunnitus opto tuorum,
Nonne rudis videor rusticus esse tibi?
Circaea in porcum mutatus Gryllus ab arte,
Perpetuo brutum maluit esse pecus.
Quid mirare? vides id in hoc contingere saeclo,
Quo spurcos cuncti vivimus usque sues.
Quisquis et humanae nos rursus subdere formae
Tentat, is infesto mox male dente perit.
Hos ego cuiusdam fictos radicibus herbae,
Tu natos dicis sub cruce Rave viros,
Quemque penes fuerint iuras ditescere civem,
Si sic est merces has tibi conde tuas.
Per varios, quos iam divulgas Cochlea libros,
Mentito genitum corde fatere deum.
Id licet, at fuso testari sanguine nescis,
Cuius nulla tuo corpore gutta calet.
Funiger uxorem cuiusdam frater amavit,
Sed voti compos non quiit esse sui.
Tandem pollicitum petiit stramenta maritum,
Hisque ipsam inclusam detulit ille domum.
Vicinus cave te solum deprendat Agyrtes,
Nam te mandragoris adderet ille suis.
Romula dum pietas Germanum linqueret orbem,
Hac quasi supremum perfuga fecit iter,
Hoc istis erecta docent haec organa turbis,
Diruit ut rabidus talia cuncta furor.
Sic resonant, ut in hoc haerens modulamine plebes,
Nil evangelicam curet ametue tubam.
Tres esulae drachmas convivae miscuit Orcae,
In plenum ludens ebria turba scyphum.
Ille bibit nec adhuc sibi concita viscera sensit,
Hos inter medicus quid facit Hune boves?
Nostrae dulce decus sodalitatis
Care Heinrice veni, tuumque Cordum
Oblecta lepida dicacitate,
Laetorumque ducenta nuntiorum
Porta plaustra, gravesque pelle curas.
Qui vindex fidei, refer, Lutherus,
Qui doctissimus omnium Melanthon,
Qui vere pius ille Pomeranus,
Qui, quot quot reliqui, valent amici,
Quos illic pietatis alma sedes
Witemberga suo fovet receptu.
Nam quicquam nocuit, quod imprecata est
Uno illis inimica turba voto
Fratrum hic colluvies cucullionum,
Et rasae simul omnis ordo sectae.
An castae similes putabo rutae?
Quae, quo peius, uti putatur, audit,
Hoc felice magis virescit auctu.
Vestra ubi me blandis huc traxit epistola verbis,
Quartana tentum, credite, febre velim.
Sex mea durasset septemue adflictio menses,
Forteque collectas inter amarer opes.
Qui modo continuas aerumnas pluribus annis,
Qua soliti hic medici conditione, fero.
Utpote contemptae qua sordent Paeonis artes,
Et suus est, qui vos ludificantur, honor.
Insuper infestis totius dentibus urbis,
Quod verum Christi comprobo dogma, teror.
Quas his pro meritis grates mea musa rependet?
Digna Lycambaeis res foret illa modis.
Attamen oppresso pro vobis oro furore,
Ut spirans tandem det sua dona Deus.
Et felix composque sui Respublica voti,
Vos habeat quales condecet esse viros.
Tres medicus facies habet, unam, quando rogatur,
Angelicam, mox est, cum iuvat, ipse Deus,
Post abi curato poscit sua praemia morbo,
Horridus apparet terribilisque Sathan.
Actutum Aonides adeste Musae,
Cumque his vos quoque Gratiae sorores,
Sed cultae nitidaeque et elegantes.
Vos vestri Aonides decore mundi,
Tectis sindone Gratiae pudendis.
Ornatus quoniam et pudicus ille est,
Cui mittemini, ut hunc, rogatis edam.
Vestrum noscitis aemulum et sodalem,
Hum anum, facilem, pium, facetum,
Clarum relligione et arte Coppum?
Ite, huic dicite plurimam salutem,
Oblitumque mei admonete amicum,
Ut se desidiae silentiique,
Quorum me solet alligare, purget,
Si quaerit quid agam, statim referte,
Pertaesus stupidos sues et hircos,
Sensatos homines tua hac in urbe
Isto visere Iulii sub aestu
Gestit, si modo certior quod esset
Tam gratus tibi quam rogatus hospes.
In quadam urbe suum iam coepit spargere verbum,
Plebeio tandem victus amore Deus.
Quod mox resciscens coiit, vetuitque, senatus,
Et sic prudentes consuluere viri.
Ipse suum Christus regat et moderetur Olympum,
In nostra domini nos ditione sumus.
Solenni faciens sermonem luce Sacerdos,
Sic populum fertur commonuisse suum.
Quis malus asancto vos error dogmate traxit,
Iussit et antiquam deseruisse fidem?
Nulla magis colitis quae vestri sacra parentes,
Nulla magis pietas relligioque placet.
Nam quae mille dabant mihi singula festa Leones,
Vix unum Galli dant modo cuncta caput.
Medicum frequentes feminae monachum petunt,
Nil suspicare, aegros domi viros habent.
Quod ambis famulum meum, allicisque,
Tam te non plagiarium putabo,
Ut ultro tibi eum libens relinquam.
Sed mores prius illius teneto.
Rudenti magis est piger caballo,
Et stertit medias adusque luces,
Vultus mane lavans suos manusque
Non puris nisi linteis retergit.
Exit quando lubet, revertiturque,
Scortatur, bibit, aleaque ludit,
Primas occupat accubationes,
Apposto quoque primus in catino est.
Et plenum nisi sit recensque poclum,
Fastidit, quod idem prior prehendit.
Nec quem bis positum cibum capessit,
Nec paucis nec amat quibusque ferclis,
Sed multis saturari eisque lautis.
Nulli pone subit, sed adlatus se
Adiungit comitem, ducemque praebet.
Tantis denique fastibus superbit,
Ut quis sit dubitet, nec ipse norit,
His virtutibus optimum ministrum,
Commendo meritis tibi camenis
Ista conditione, ne remittas.
Qui vos perpetuo mansuros tempore dixit,
Falsus Franciscus sanctule frater erat.
Verus enim docuit Sathanae plantaria Christus
Certa, quantumvis sero, perire nece.
Divini tuba docte Lange verbi,
Vates Hesse, perite iure Petrei,
Et tu Paeoniae Hune cultor artis,
Nostrae relliquiae sodalitatis,
Postquam cetera dissipata turba est.
Vos vestri studiosus ille Cordus
Quondam non ita inelegans amicus.
Istis hendecasyllabis salutat.
O dulces animae quis hanc favebit
Fortunam Deus, ut mihi reverti
Ad vos hinc liceat, rudi impioque
Et bruto ex populo asperisque saxis,
Inter quae male conteror friorque
Ut iam nil reliquum mei supersit.
Non inter Geticos magis Tomitas
Infelix miserabilisque Naso,
Quam tres hic ego dego nunc per annos.
Hanc sortem memini meos prophetas
Vos dixisse mihi, sed ipse demens
Tum sanos monitus obaudiebam.
Qui ceu Phryx modo corrigente plaga
Expertus sapio, Beatus ille
Audito sibi qui cavet periclo.
Ut mea dem vulganda rogas Epigrammata Luci,
Accipe, sed magni vota remitte lucri.
Hoc quia nescio quae potiores tempore nugae,
Quas vomit indocto quilibet ore, placent.
Non ita multus erit qui curet carmina lector,
Friguit Aonii cultus amorque chori.
Et tibi certa loquor verus praesagia vates,
Post aliquot nullus lustra disertus erit.
Fiet et, ut misero tandem respublica lapsu,
Una cum vera relligione cadat.
Non videt haec secors [Reg: socors] nec sarcit damna potestas,
Cum tamen id, prudens si velit esse, queat.
Nempe rutis Papae modo barbariaeque Lyceis,
Si studeat doctas restituisse scholas.
Hicne sub Arctoo Parnassides axe sorores,
Tam rigidum caelum crassaque rura colunt?
En ut tristis hiems, ut saevum frigus adurat,
Et stringit nimio quicquid ubique gelu.
Totaque consistant torpenti flumina cursu,
Quasque prius navis iam rota vexet aquas.
At tibi perpetuam (quis possit credere) venam
Eliquat in dulces Castalis unda modos.
Ergo tibi praesens aspiret Phoebus oportet,
Et foveat medio te pia Musa sinu.
Quam legis e Friso tibi litera mittitur orbe,
Qua bibit Amisias Ennosigaeus aquas.
Languidus Emdana qua nunc Ezardus in urbe,
Heu frustra medicam tentat et optat opem.
Quae sit vita rogas, tenso nunc frigore stringor,
Nunc ego fumosi solvor ab igne foci.
Quem defossa palus et bubula ster cora pascunt,
Et multo dives pisce culina scatet.
Quin liquidi potu me suffocare butyri,
Officiosa volens sic fore turba, studet.
Quam praestat tenui tecum considere mensa,
Et solita tandem sobrietate frui.
Si qua verus amor, si candida corda supersunt,
Cumque pia constans relligione fides,
Et simplex probitas, simul omnis denique virtus,
Dispeream pectus ni tenet illa tuum.
Hoc ego perpetuo testabor carmine, tu te
Sic gere, ne mendax forte poeta ferar.
Ne mala corrumpant sanctos contagia mores,
Scis quales faciat quos fovet aula viros.
Tam tibi propitiam qui sentis esse Minervam,
Ingenium docta quae colit arte tuum.
Non hostem debes illius amare Dionen,
Haec duo non unus numina curat homo.
Cum ne rara quidem sit in ipso mystace barba,
Dignum barbato qui tibi nomen habes?
Thebanus quondam Amphion et Thracius Orpheus,
Traxerunt fidibus saxa nemusque suis.
At qui Caesareas toties demulseris aures,
Plus illis constat te potuisse viris.
Quatuor Emdana menses meus hospes in urbe,
Tractatum facili me pietate foves.
Pro qua nulla tibi praeter chartacea dona
Poscis, et ut musae sis quota fama meae.
Si bona contigerint docti tibi carmina vatis,
Maiores meritis assequerere vices.
Pro bono medico malus Poeta
Quidam, nescio quis, volebat esse.
In tanto fuit hoc honore nomen
Istis, quod male nunc iacet, diebus.
Quas ergo modo me levare cristas
Putes, quaque superbia tumere?
Site credulus audiam ferentem
Me bonum medicum et bonum poetam.
Sed qui sim scio, quaeque sit facultas,
Domi mecum habito meae, nec extra
Me quaero, brevis est mihi supellex.
Me ergo quando bonum vocas poetam,
Longe es maximus omnium poeta.
Candidiora omni cum sint nive pectora, quare
Cognomen fecit non tibi creta tuum?
Qui laudata aliis placeat mihi Frisia quaeris,
Non adeo male, si bos vel anas fuerim.
Nostra ais aeterno Picis fore scripta pudori,
Patratum Bernae quae cecinere scelus,
Non puto, nam purgans iam monstris omnia Christus,
Hoc quoque mox toto perdet in orbe genus.
Quae diva virgo es? Veritas, quae post duae
Comites? Simultas atque Persecutio.
Te licet Arctous peregrinum contegat axis,
Sunt tamen hic animi pignora multa tui,
Scilicet egregii, doctissima scripta, libelli,
Quos versans magni spem mihi sumo boni.
Ut quae foeda iacet caecis medicina tenebris,
Efferat excultum te poliente caput.
Si male vexatum curarim Tundale natum,
Promissa est operae maxima summa meae.
Curavi, nec adhuc aliqua est mihi reddita merces,
Imo putas quod sim debitor ipse tuus.
Candida quod magnum celebret me fama magistrum,
Qui tantum dicar restituisse virum.
Omnibus et gemmis, omni pretiosius auro,
Esse bonum nomen concinis usque mihi.
Id si teste refers et credis pectore, quare
Vilia non mihi das et bibi cara tenes?
Qui semel Hessiaci perspexeris ora Poetae,
Non cuius quaeres haec sit imago viri.
Invisos Monachos haec turbida tempora perdunt,
Quorum mox nullus conspiciendus erit.
Ut qua tamen, quales fuerint, monimenta supersint,
Haec sub venturos stabit imago dies.
Tunc hac praeteriens dicet fortasse viator,
Talia Romani monstra Bahalis erant.
Quantus es ex bullis constas Lucrine magister,
Et levis inflatum cor levat aura tuum.
Quis putet ergo tibi nullus quod spiritus insit,
Imo meros ventos quis tua verba neget?
Quod video monstrum? nudis est virgo capillis,
Permolito meretrix inguine Chrysophile.
Quoties tuos ostendis et mittis libros,
Rogas meus qui Corde nam placet stylus.
Dicam tibi mea quae sit hic sententia,
Non multum abest quin ipse sis Lactantius.
Porcarium quod Grylle me medicum dixti,
Aliquot subindignans diebus infrendi.
At dum mea nunc uteris febriens cura,
Tranquillior deferbet ira, quod tandem
Verum sit hoc, quo me vocaveras, nomen.
Esse malos, quod ais, credo tibi Papile dentes,
Nulla quibus fuerit nocte dieque quies.
Assiduus franget, luxabit et atteret usus,
Vel duro factas ex adamante molas.
Cum iuvenis vetulam vir anum te computat, inquis,
Quattuor aetatis sunt modo lustra meae.
Credo, sunt crocei tibi dentes, hoc quia signum,
Ante brevi natas tempore prodit equas.
Qua lanius, pistor, caupo, danistaque regnat,
Quae miseris illa civibus urbe salus?
Tam felix horum respublica crescat oportet,
Quale quod esuriens curat ovile lupus.
Nullis uxor Apri terretur Amantia spectris,
In speculo didicit, ferret ut illa, suo.
Quod magis iste vorax aliis et avarior anser,
Invideat positum praeripiatque cibum.
Prompta patet ratio, quia raso vertice caluet,
Vis una totum pascere rade gregem.
Post multa tandem vota totius plebis
Defunctus e vivis abit Valentinus.
Tota sua qui pessimus fuit vita,
Illud semel bonum moriens opus fecit.
Ex viso lotio tua vis tibi pignora dicam,
Nolo, tuos nisi tu dixeris ante viros.
Vis uno multam tolli medicamine psoram?
Id scio, sed nullus Pharmacopola dabit.
Si qua trilustris erit proba mente et corpore virgo,
Illa det urinam, qua liniare suam.
Integra paulatim noscenti pectora vulgo
Incipiunt mores Lange placere mei.
Candidiorque mihi placida offert ora senatus,
Et redit inversa resque favorque rota.
Cum vocat hinc Hessi pellax me litera regis,
Ut sustentandae dem quota fulcra scholae.
Quam non exiguo fertur modo ponere sumptu,
Ad patrium musis providus ille Lanum.
Quid faciam? nullum scio quod dabit Hessia lucrum,
Ut quae sit medicis non prius usa viris.
Nec quisquam patriae gratus solet esse prophetes,
Si testis volumus credere verba dei.
At iuvat hoc etiam tenuem sub principe Cordum,
Et doctos inter vivere posse viros.
Sic pia relligio, sic instituendaque proles,
Atque calens Phoebi numine suadet amor.
FINIS.