10 October 2003 Rüdiger Niehl
Markup added; typed text - structural tagging complete (but some speaker-tags lacking) - partial semantic tagging - partial manual and complete MORPHEUS spell check

EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIber Sextus.

Ad Georgium Sturtium.

Care vale Sturti, dulcesque valete sodales,
Totaque Gericolae musica turba scholae.
Hinc ego Saxonicam migrans proficiscor ad urbem,
Quam rigat Hercyniis perfluus Occar aquis.
Incluta magna nimis Ducibus quae nomina praebet,
Qui fera nunc isto bella sub axe gerunt.
Det melius fautrix mihi ibi Rhamnusia fatum,
Quam simili claris hactenus arte viris,
Falsaque dicatis vani praesagia vates,
Imo meo tandem dives honore colar.

In Statuam Divi Christophori.

Quem fers alte Gigas? torquentem sidera Christum,
Quo nam? qua dignos se videt ille viros.
Hac ergo quid ab urbe sugis? mala turba coegit.
Quae? sub hypocriticis vestibus uncta cohors.
Hos ego praecipua sanctos pietate putavi,
Non magis est expers relligione genus.
Nonne colunt pleno quem iactant semper in ore?
Non, sed regnantem Romula in urbe Bahal.
Cur? quia tranquillae pigra confert otia vitae.
Quae dabit aeternus, sunt potiora Deus.
Plus rata venturis illi praesentia curant.
Hanc habet in superos istane secta fidem?
Non aliam. Tamen haereticum damnare Lutherum,
Non dubitant? pius hoc nunc homo nomen habet.
Vera putas igitur quod sit doctrina? profecto,
Ipsa dei magnus verba propheta docet
Cui dociles adhibe, tibi consulo, credulus aures.
Hosque Epicureo de grege linque sues.

De Quodam Saxone.

In contione quidam ut audiit Saxo,
Futura quondam verba iudicis Christi,
Ego esurivi et vos cibum negavistis,
Sitii et nihil dedistis ut biberem, dixit,
Veni ad meas aedes, et unico verbo
Te prode, sat tibi superque depromam,
Anniculum petasonem, et integrum ventrem,
Danique suffitas ad haec bovis carnes,
Et optimo te liberaliter Zytho,
Donec vomas inebriatus, opplebo.


page 178, image: s178

Qui honestius, quite suavius tractem?

In Assem Budaei.

Quod liceat multis unus centussibus Assis,
Non ideo frontem sic caperato tuam.
Tam valet, ut, si mille etiam sestertia soluas,
Non habeat pretium carior ille suum.

De Anticrate.

Unicus Anticrati vacuo dens haesit in ore,
Molli luxatus qui modo pulte cadit.
At constringentem gingivas ille farinam
Vendit, et hac magnas merce coegit opes.
Sic non falsa patet docti sententia Plini,
Mendaces medicos plus rude vulgus amat.

In Claves Papae.

Ecce duas claves Romani insignia Patris,
Vis cuiusnam sint symbola scire rei?
Haec aperit Stygium, claudit caeli altera limen,
His illuse diu Teutone quando sapis?

Ad Blandicianum.

Quando videbaris, quem docto provehis ore,
Dictanti Christum credere mente deum.
Nostra ter adscriptum dixit tibi litera Salve,
Et mihi dilecti tunc vice patris eras.
Nunc ubi Romanis blandiris hypocrita larvis,
Accipe perpetuum Blandiciane Vale.

In Spongiam Erasmi.

Qualis Erasme tua est haec Spongia, qua modo cum te
Abstergis, non ut, candidus, ante nites?
Imo per abstersos livorem contrahis artus,
Ut minor indecori gratia deinde tibi.
Aspersa satius fuerit, puto, labe notari,
Quam tali te sic emaculasse modo.

In Eandem.

Appellata meo domino sum Spongia, verum
Lectori populo tetrica spina vocor.
Ut cuius dura confessus cuspide nuper,
Concidit Hutteno stemmate clarus eques.

In Hectorem qui nobilitatem emit.

Raptor es, et potor, superum contemptor et aequi,
Usuraque tuas congeris Hector opes.
Scortaris, dirum male dicis, et omnia iuras
Persacra, praefractus terribilisque tumes.
Gallica praeterea te vexat psora, quid ergo est
Quod non nobilibus connumerere viris?

Ad Simplicianum.

Caeca quod urinas discernat femina, credis,
Te prorsus stupidum Simpliciane puto.

De quadam puella confitente.

Funigero peccata fatens virguncula fratri,
Cum trepido coepit pauca timore loqui.
At mox in mediis reticens sermonibus haesit,
Quam sic exhortans sanctulus ille monet.
Dic, age, ne pudeat, quicquid mea filia nosti,
Omne licet tuto nunc aperire scelus.


page 179, image: s179

Tunc ait, hesterno vestrum sub vespere patrem,
Cum domina vidi concubuisse mea.
Hic tetrico indignans Veh, dixit hypocrita, vultu,
Talia de casta virgine verba tace.
Divus ab excelso fuit hic Franciscus Olympo,
Cuius sub nostris est soror illa togis.
Is solet (intenta quoties nos mente precamur)
Consolans servis numen adesse suis,
Quisquis erat, tum virgo, suum femorale reliquit,
Hac num fas divos credere veste tegi?
Est, ait ille, cave digitis ne forte profanis
Id temeres, sanctae sunt quia relliquiae.
Quas in nostra pio cras templa feremus honore,
Has sterilis, dum vult gignere, turba colit.

De Sacro quodam Iudice.

Sacrum citati ad iudicem sacerdotes
Certam dabant pro scortulis suis mulctam [Reg: multam] ,
Quos inter ut quidam senex diu nullam
Se concubinam habuisse diceret, indignans
Iudex ait, si non habes, tibi procura,
Non est suis fraudandus aureis praesul.

In Diatriben Erasmi. Humana voluntas loquitur.

Quid me magne manu nequiquam mittis Erasme?
Sum domini, nescis? non tua, serva Dei.
Qui, scio, perpetuam quod me sibi vendicet, et tu
Convictus plagii percutiare reus.

Ad Cives.

Squamigerum pavit Babylonia turba draconem,
Et sibi praesentem credidit esse Deum.
Cui post dirupto letalis pulte moreti,
Interpres regis fata propheta tulit.
Romana tamen is tandem redivivus in urbe,
Exhausit cunctas totius orbis opes.
Sed quem fulmineo nunc vindex ense Lutherus,
Sub Stygias iterum praecipitavit aquas.
Hac graviter pressam qui terram peste repurgat,
Infami dignum dicitis esse rogo?
Quae vos impietas, quae vos insania cogit,
Tam bene promerito tam male velle viro?

De quodam Franciscano.

Exuit accitas contemplaturque puellas,
Hic quidam cingens ilia fune pater.
Non novus ut studeat Iunonem pingere Zeusis [Reg: Zeuxis] ,
Gentilem sanctus non colit ille deam.
Contemplativae, quam fert se ducere, vitae
Magnus, ut hoc faciat, suspicor, urget amor.

In exequiales Missarios.

En iterum indutus lugubri veste sacerdos,
Octobres celebrat manibus exequias.
Aeternam requiem resonant sacra templa, micantque
Ceratae circum nigra feretra faces
Fert pia lucentes varium plebs munus ad aras,
Et quas quisque potest dat miseratus opes


page 180, image: s180

Argentum, panes, vinum, farcimina, pernas,
Quae mox lascivae sunt alimenta gulae.
O plus quam stupidam sine corde et lumine turbam,
Cui non Belis adhuc prodita crypta patet.

In arcem Sifridi Debenii.

Hanc Charites, Genius, Venus, et Tritonia sedem,
Et placidus posita Mars feritate colunt.
Scilicet hos omnes uno tibi corpore praestat,
Debenia clarus gente Sifridus eques.
His qui numinibus dignus conviva videris,
Hospes ades noster, cetera turba vale.

Aliud in eandem.

Visa foris stupidus miraris moenia, quid si
Ornatus videas interiora mei.
Et magis his omni morum et virtutis honore
Cultum conveniens experiaris Herum?
Nullius Alcinoi similes contenderis aedes,
Et renuas si te Iuppiter ipse vocet.

Aliud in eandem.

Heus quisquis hac iter viator intendis,
Subsiste, dum brevi morabor affatu.
Equidem Sifridum a Deben arbitror nosti,
Suae perenne nomen et decus gentis,
In militaribus inclutum virum rebus,
Adeoque cunctarum integro orbe virtutum
Mire absolutum, comiumque festiva
Morum suavitate praeditum heroa?
Is hane gravi pulcherrimam domum sumptu
Sibi suisque heredibus posuit primum,
Deinde laetis candidisque convivis.
Quicumque talis hospes advenis intra.
Similem tui gratissimus dominum offendes.
Cui factus adsessor suam Iovi mensam
Sines, propinantemque negliges Heben.
Illud volebam, nunc ubi voles perge.

Ad Quendam Euangelii persecutorem.

Dum prohibes ortum populo illucescere Christum,
Atque piis quaeris damna necemque viris.
Ut subito illapsi percussus fulminis ictu,
Amittas oculos, saepius oro, tuos.
Sic tamen ut quondam committens talia Paulus,
Ut vera, velut hic, erudiare fide.
At suus hunc patria zelus prolege repurgat,
Tu furis ut saluas contuearis opes.

Ad Erasmum.

Qui tam doctus, Erasme, et eruditus,
Tam sollers, sapiens, catus, disertus,
Praesenti omnia iudicas Minerva,
Et certa Tenedi secas bipenni,
Tam te desipere haud puto atque falli,
Ut non, quod modo desinente nocte
Omnia femina, vir, puer, puella
Novit, Romuleum scias tyrannum
Esse ipsum Sathanan et Antichristum.


page 181, image: s181

Quare, si bonus, integer, fidelis
Vis dici, et simul esse Christianus,
Non istis nebulonibus cohaere,
Iniustam neque contuere causam,
Venali eloquio, quod ipse Christus,
Ut sancto populo patrocineris,
Tam largo tibi dat benignus imbre.
Te maior licet, eloquentiorque
Orator fueris, vel alter ille
Forti traxeris Ogmius catena
Omnes, quas tua lingua mulcet, aures,
Persuadere nequis, quod hi Nerones
Sint Ecclesia, quae sit audienda,
Dum per fasque nefasque mille technas
Commentantur, ut omne ubique regnum
Sub vires subigant suas, et ipsum
Sic evangelium docent coluntque,
Optatum faciant ut inde quaestum,
Lucrosasque negotiationes.
Et quoscumque pie vident fideles
Insanis odiis, fero furore,
Condemnant, abigunt, necant, trucidant.
Tandem lucida veritas patescit,
Cui nullus Balaham potest nocere,
Ter centum licet id velint Balachi.

Ad Eobanum Hessum.

Quo me respiciat, quaeris, Rhamnusia vultu,
Quoque suae positum voluat in orbe rotae.
Integer est annus, bona dum me fama levavit,
Nec me quis medica clarior arte fuit.
Exhibuit dignum cedens mihi consul honorem,
Et mea non parvo res fuit aucta lucro.
Donec rasa cohors sacrae ad solennia cenae,
Confessi populi credula corda tulit.
Haeretici me discipulum mentita Lutheri
Peruersa nullum credere mente deum.
Hinc ego carnivorus nebulo, malefidus Iudas
Despuor, infesti femina virque mihi.
Ac omni refugit me plebs cane peius et angue,
Et media tutam vix sinit urbe viam.

In Commissarium.

Diceris hac, sed non bene, commissarius urbe,
Verum, prima sit ad syllaba, nomen erit.

In quendam, qui se nobilem finxit.

Si de tam claro, quod iactas, sanguine prodis,
Quid faciem foedat lurida lepra tuam?
Multaque per scabrum phagedena est psoraque corpus,
Obscuri certae sanguinis illa notae.

In Eundem.

Haec quae nobilitas tua? tot conviximus annis,
Et de qua genitus nescio stirpe venis.
Nec te de claro scivissem stemmate, ni tu
Dixisses, gentis nomina fare tuae.

In inimicum.


page 182, image: s182

Quid, quod, commissus mihi dum conviva recumbis,
Me clausis nivens intueare genis?
Forte nigrae tenebris quia caligantia mentis,
Candorem nequeunt lumina ferre meum?

De Festo die Divi Francisci.

Annua stigmatici, video, solennia Divi
Concelebrat festis aemula turba sacris.
Nunc tibi de sancta cedendum sede, tuique
Linquendum patris est optime Christe latus.
Nam te maius habens hodie ille cucullio numen,
Noster apud superos conciliator erit.
Imo divini titulo decoratus honoris,
Ipsemet accipiet vota precesque deus.
Vae nunc haeretico cum complice plebe Luthero,
Quos feriens huius Veiovis ira teret.

Ad Aldum.

Nos fers haereticae favere sectae,
Et sacris operarier diebus
Contra Romulei statuta patris.
Mentitur mala fama, feriamur,
Nanque ex omnibus his, quot ipsa sanxit
Consuetudo et ephemeris notavit,
Nullum praeterit hac in urbe festum,
Quin cessemus et otiemur, imo
Ludamus simul et simul bibamus.
Quare tam gravis hinc cave reatus
Nos falsa insimules opinione.
Romani sumus Alde Christiani.

De Monachis Historia.

Sex una monachi dum consedere latrina
Coepere aerumnas commemorare suas.
Quod mala ridenti facti essent fabula mundo,
Nullus et ipsorum relligionis honor.
Quos solans pater, o cari, inquit, fidite fratres,
Vivit adhuc ultor, qui videt illa, deus.
Ille suos ex hoc nos tandem stercore seruos
Tollet, et haereticos merget in ima viros.
His dictis subito subtus tabulata fragore,
Atque simul putres increpuere trabes.
Subsidensque trahit miseram structura ruinam,
Et liquidis foriis obruta turba natat.

Ad Vulgus.

Quid fatuum trepidas iungi tot sidera vulgus,
Deucalionaeas [Reg: Deucalioneas] quae minitantur aquas?
Illius auctores qui nam rumoris habentur?
Scrutantes caelum dicis et astra Sophi.
Quis furor est mendaci homini falsisque libellis,
Plus quam veridico credere velle deo?
Illius aeternum non vis admittere verbum,
Talia sed facili somnia mente rapis.

Ad Clementem Papam.

Sancte tuum quidam dum nomen Papa videret,
Pro Clemens demens legit ineptus homo.
Non ita magnus is est error, si consona vita


page 183, image: s183

Illud, ut est similis litera voxque, refert.

De Latrina Franciscanorum.

Si quis Daedalea faber bipenni
Sculptor Praxitelesque Phidiasque
Vis artis specimen tuae exhibere,
Ingentemque tibi referre summam.
Festino propera aduolaque cursu
Huc ad funigeros cuculliones,
Qui magnis modo sumptibus volentes
Instaurare novam sibi latrinam,
Nullos esse queruntur architectos
Qui digno fabricam struant paratu.

In illiteratum oblocutorem.

Quod nemo me, nisi literati pauculi,
Probet, obicis, turpem velut famae notam.
Sed stulte nescis summa quod sit ista laus,
Si quis probatis approbetur a viris.
Perge ergo quantumvis mihi inviso obloqui,
Non est bonus quem tu et tui similes amant.

Ad Uxorem.

Nulla tibi ad gelidam quereris fore pabula brumam,
Et nimia vitulam tabe macere tuam.
Ad Benedictini vicina bovilia claustri
Mitte, et mox paucis vacca diebus erit.

De Dorcade.

Serica promisit sterilis mihi munera Dorcas,
Si clausos facerem gignere posse locos.
Curavi, peperit, promissas exigo vestes,
Illa meam ridens inficiatur opem.
Seque sacrat arum per plurima vota sororum,
Et iuges gravidam fert peperisse preces.
Fecundans procul hinc omnis medicina facessat,
Hoc Monachae possunt si dare membra modo.
Iam nihil inventos apud has in stercore foetus
Suspicor, a divis hos petiere suis.

In Hannonem Pistorem.

Muneris Hanno tui vetitam cur suspicer usum?
Quae commisisti crimina, quodue scelus?
Tam crassis manibus tam parvos fingere panes
Qui potes, insignem te reor arte virum.

Ad Eobanum Hessum.

Audio Noricium te dulcis amice senatum
In sua non parva tecta vocasse stipe.
Felices utrinque viri, tu cui licet inter
Cordatos homines vivere et esse pio.
Illi, qui summum, quem fert Germania, Vatem
Se penes aeterna non sine laude fovent.
Interea, ingenuo quod Christum corde fatetur,
Hic miserum Cordum frigida saxa terunt.

In Alcimum circulatorem.

Quod mille hydropicos uno curaveris anno
Dicis, et id credit stulta corona tibi.
Si verum est, alter fieri potes Alcime Cosmas,
Ut qui gratuitus sis inopum medicus,


page 184, image: s184

Nam quod ab his nullum tu ceperis omnibus aurum,
Testatur lacerae plurima rima togae.

In Eundem.

Quemvis in triduo promittis pellere morbum,
Forte quod hinc quarto vis properare die.

Ad Sacerdotes.

En iterum hoc anno submersa Erffordia sidit,
Sub Stygium (sic fers impia turba) chaos.
Et, qua tanta prius fuit urbs, mera sulpura fumant,
Et picea surgens nube mephitis olet.
Hinc ille est toto qui iam vapor halat in orbe,
Et ferrugineos solis obumbrat equos.
Scilicet hanc mala plebs foedo pro crimine poenam,
Haereticum quod sit dogma secuta, dedit.
Omnia quae fingi possunt mendacia fertis,
Ut verus Christi conticeatur honor.

Ad Lavardum.

Tam manifesta queunt nunquam mendacia dici,
Quin hic qui credunt talia semper erunt.
Invisum contra dum sint modo ficta Lutherum,
Et, ne sancta fides hac micet urbe, iuvent.
Omnia seria sunt, est unus, fabula Christus.
Hunc hodie profitens cras abiture vale.

In Contionatorem.

Num nova fingis adhuc stultae miracula plebi
Sermocinator impudens.
Hoc cum te toties falsi convicerit anno
Secus docens tandem fides.
Non durabile, quod firmant mendacia, regnum est,
Fictaeque fabulae struunt.
Quae quia iam toto, sic vult Deus, orbe patescunt,
Micansque lucet veritas,
Vana superstitio cadit, et fanaticus error,
Et mentiens hypocrisis.
Parce leves igitur nequiquam perdere voces,
Scimus rapaces vos lupos.

Ad Capellam.

Unde sit ille rogas iam toto fumus in orbe,
Qui rutilos tingit sanguine solis equos?
Scis quem lustralem Pater urbis struxerit ignem,
Quoque pios manes usserit ille foco.
Hic modo divini restinctus flumine fontis
Fumat, et hinc implens cuncta mephitis olet.

Ad Papam de divo Bennone.

Factus ut incoleret caeli consortia divus
Sex fisco est pactus Benno talenta tibi.
Nunc tria cum dederit, sed adhuc tria debeat ille,
Quem medium faveas dic mihi Papa locum?

De divo Bennone.

Cum divus celebri Benno effoderetur in aede,
Inventae pueri sunt nisi relliquiae.
Quid rides? superum nulli dat Christus Olympum,
Ni fuerit factus parvulus ante puer.
Divus Benno ad Emserum.


page 185, image: s185

Saeve quid in sanctum ferues Emsere Lutherum,
Quid vomis infami dira venena libro?
Nulla est impietas, nulla est blasphemia [(transcriber); sic: basphemia] crede,
Stultitiae fatuos admonuisse suae.
In sua lucra novum qui me fecere Bahalem,
Et quasi divino numen honore colunt.
Me, quod scis, homines hominem genuere parentes,
Qualia sunt vobis membra, fuere mihi.
Ergo suo cura reddantur ut ossa sepulchro,
Meque mea liceat posse quiete frui.
Et tu tabificum tandem de pectore virus
Pone, nec heroas livide perde tuos.

Ad Caluum.

Maxima Bennonis populo miracula narras,
Ut modo tot sanos fecerit ille viros.
Si non falsa, quod es solitus, mendacia dicis,
Tunc quoque te Misnae Calve fuisse velim.

Divus Benno ad Aeolum.

Ut claudos reparem tibi me petis Aeole gressus,
In manibus non est id dare posse meis.
Ipse, vides, expers neruis ac putida tabes,
Exanimes quo quam non queo ferre pedes.
Quin empta multis ope milibus, hanc modo sedem
Conscendi, et numen tu venerare meum?
Salvificum potius sapiens pete, consulo, Christum,
Quis furor est tantum me coluisse deum?

Ad Aeolum.

Stulte tuos ut Benno pedes petis Aeole curet,
Imo pete insanum curet ut ille caput.

Divus Benno.

Aeternam requiem qui dem tibi? quam queror ipse,
Non istos inter Stentoras esse mihi.
Qui me continuo miserum clamore fatigant
Ut resonans fuerit gratior Aetna domus.

Idem ad Populum.

Quisquis ades signis et nutu fare precator,
Nequiquam voces audio, crede, tuas.
Iugibus obtusae surdent clamoribus aures,
Hac mihi quos multus Stentor in aede sonat.
Esto quod audierim, tua sunt tamen irrita vota,
Quae mihi das unus numina Christus habet.

Ad Gallum Medicum.

Te quoque, quod dixi tibi praescius ante prophetes,
Despiciunt domini reiciuntque tui.
Id magis hoc miror, quod verbi maximus hostis,
Et perromanans antilutherus eras.

Epitaphium Ducis Friderichi.

Electus, sed qui renuit diademata, Caesar
Hac pius ille cubat Dux Friderichus humo.
Omnibus insignis virtutum laudibus heros,
Excellens aevi fama decusque sui.
Credula quo Christum Germania Principe cepit,
Quamque diu pressit pessima Roma fidem.

Aliud.


page 186, image: s186

Hic situs ille pater patriae clarissimus heros,
Incluta Saxonici laus Friderichus agri.
Aspicis aeratum, vulgare toreuma, sepulchrum,
Invitus tamen hoc accipit ille decus.
Quod si pro merito digne tegeretur honore,
Aurea et ex gemmis lucida tumba foret.
Tranquillam retulit sic vita, ut nomine, pacem.
Qua nullus melior laude triumphus erit.

Dux idem ad Cives suos.

Tandem flere tuum pia me plebs desine patrem,
Et noli, quod sis orba relicta, queri.
Ecce mei similis post me te suscipit haeres,
Aequali dignus frater honore coli.
Nobile cui sua dat, ceu pax mihi, gratia nomen.
Post hunc qui referat dulcis utrumque nepos.

In Icona Ducis Ioannis.

Stulte quid alloqueris, responsa quid expetis hospes,
Supplice quid frustra me venerare genu?
Mortua sum, quem tu me rere, illius imago,
Egregium Lucae, sed properantis, opus.

Ad Ducem Ioan. Fridericum.

Nobile mixta cui dat pax et gratia nomen,
Civibus invisus qui potes esse tuis?

Ad Typographum.

Nullus in edendis modus est finisque libellis,
Usque novis aliis omnia plena scatent.
Ut non tot cerasis veniens Quintilis abundet,
Plura nec Augustus sub cane pruna ferat.
Nec tot in apricis erucas frondibus unquam,
Aut Maio vermes videris ire solo.
Si quotus est lector, tam multus debet et auctor
Esse, suum scribens dat quoque Cordus opus.

De Arria.

Consessura Cadum semper petit Arria, quare?
Nequitias lapidi vult numerare suas.

De Monacho Medico.

Heredem Monachum caelebs Antonia scripsit,
A quo nunc medicam languida poscit opem.
Quae vestra in sanctum est haec diffidentia patrem?
Non sinet hac illam, credite, febre mori.

Ad Hunum.

Venerat huc quidam vicina pulsus ab urbe,
Ob certum facinus nescio quis rabula.
Quem postquam comitans profugum torqueret egestas,
Qua rabidum pellat cogitat arte malum.
Forte iacet posito lacer hic herbarius orbe,
Quem legit et medicam mox profitetur opem.
Illico ceu fatuae viso bubone volucres,
Stipat honoratum maxima turba virum.
Missa ferunt passim vetulae urinalia sagae,
Et novus it magnum rumor adesse sophum.
Quid iuvat externa peregre regione vagari,
Totque annos varijs invigilare libris?
Huc ades, et paucis quod vis potes esse diebus,


page 187, image: s187

Magniloqua tantum grandia voce tona.

Ad Aphrum.

Hos peccare putas, qui tam sua corpora curant,
Ut medica servent et tueantur ope.
Atte continua sic ebrietate gulaque
Dum perdis, sanctum quod facis Apher opus?

De Libris Emseri.

Exceptura novas Emseri charta lituras,
Quo potuit tales extulit ore sonos.
In quamcumque libet potius deferte cloacam,
Ne merdis temeret me caper ille suis.

Ad Hacum.

Quod nihil Emserus quod recto consonat edit,
Sed nisi quae furiunt frivola scripta, stupes.
Sic agitans hominem livorque podagraque cogit,
Et simul instructrix edocet impietas.

De Lucia.

Tabida semestrem mactavit Lucia porcum,
Quem pavit tantum stercore parca suo.
Tres habet haec eadem gallinas, nullus et illis,
Praeter quae tussit livida sputa, cibus.
Sive igitur lardo seu lucia vescitur ovis,
Sese edit, et macies unde sit illa, rogat?

Ad Coppum.

Displicet Emsero meus audio Coppe libellus,
Nunc scio quod docto cuique bonoque placet.

De Emsero.

Aggressa Emserum vehemente podagra dolore,
Fatalem voluit claudere forte diem,
Id cernens livor non recto lumine dixit,
Nil agis, a telis concidet ille meis.

In imaginem Eiusdem.

Errans Livorem credit me forte viator,
Vera sed Emseri sum senis effigies.

Ad Heinrichum Euerbinum.

Unde fit, ut rasi quo consedere sodales,
Hoc bona sit tellus et mala vita loco?
Hinc puto, sola sui proventus commoda spectant,
Et pravis homines moribus inficiunt.

In mortem Tilonis Brandi.

Ut canum senio vidit languescere Brandum,
Sic ait abscindens ultima fila soror.
Non tua te nunc iura iuvant, facunda nec ora,
Ad legem mutus cogeris esse meam.
Nummorumque feres adeo nihil inde tuorum,
Ut Stygio nequeas soluere naula seni.

Ad Cossum.

Qua tibi pingue queas medicina reddere corpus,
Quaeris, et has rugas pellere Cosse tuas.
Ex variis methodum possem tibi scribere libris,
Ast empirica plus ista valere puto.
Ieiuna, vigila, duro te pone grabato,
Ora perpetuo, continuoque stude.
Rides, et solito me tecum ludere more,


page 188, image: s188

Reris, crede, tibi seria verba loquor.
Hoc quia compertum est Monachos crassescere pacto,
Cuius quae tumeant, cernis, omasa gregis.

In Monachum Medicum.

Fert anus urinam Monacho Lenonia, dicam
Qua de re sanctum consulit illa virum.
Cuiusdam queritur menses non ire puellae,
Cui medicam poscit, ne tumefiat opem.

In Franciscanum.

Multa tuae populo iactas durissima vitae.
Alta quibus mer itus nos quoque ad astra vehis.
Scilicet insomnes noctes, tristesque grabatos,
Assiduum studium, continuasque preces.
Insuper indomitae frenos ieiunia carnis,
Et mendicati vilia fercla cibi.
Credo, sed unde tibi crassi palearia menti,
Isteque, quo scrofam vincis, aqualiculus?

Epitaphium Tuccae.

Hoc ubi defunctus tegeretur Tucca sepulchro,
Sic uno est adstans ore iocata manus.
Tandem rupta cutem, sed morte, remisit hirudo.
Exstingui potuit non secus illa sitis.

Ad Hunum.

Omnis iniqui heres, aut ipse est dives iniquus,
Mitrato repetens ex patre vulgus ait,
Si sanctus verum dixisse vir ille putatur,
Tunc ex hac iusti nos duo parte sumus.

Ad Carolum Caesarem.

En ut verus eram vates tibi maxime Caesar,
Promissam rupit transfuga Papa fidem.
Mox tamen ut fausto victor tu Marte triumphas,
Consilium vertet subdolus ille suum.
Utque tuis rursum se posset iungere castris,
Tentabit varias, qua solet arte, strophas.
Sed nova non mendax iterum praesagia dico,
(Ne dubita verbis pondus inesse meis)
Hunc modo deiectum si quando levaveris hostem,
Iratis superis terrigenisque cades.

Ad Eundem.

Foedifragum tandem tibi consulo desere Papam,
Et tua iam vindex assere iura tibi.
Ne, sic invisum caelo terraeque tyrannum,
Dum colis, amborum destituaris ope.
En ut laeta suis dudum tibi Roma columnis
Annuat, et dominum te velit esse suum.
Ut tandem hic pulsis Corybantibus ac Megabyzis,
Incipiant fortes induperare viri.
Ut priscum redeat decus et veneranda potestas,
Quique sub Augustis floruit ante status.
Hic sua Caesaribus sedes heredibus olim,
Hinc vetus imperii nomen honosque tui.

Ad Eundem.

Dum tibi Romanus complex Salmoneus esset,
Ingenti poteras non superare manu.


page 189, image: s189

Mox ut is adversum nunc est mutatus in hostem,
Devicto Gallo maxime Caesar ovas.
Quae causa est? toti iam dudum invisus Olympo
Vivit, et haec nocuit tum quoque culpa tibi.

Ad Eundem.

Regnavit referens quondam te nomine Caesar,
Ob sua qui magnus gesta vocatur adhuc.
Quem cum tu celebri fama virtuteque vincas,
Pro meritis debes Maximus esse tuis.

De Gallo.

Insultantem Aquilae supero de vertice Gallum
Vidit, et iratus sic Ope natus ait.
Quid quem constitui tibi temnis perfide regem,
Atque adeo armigerum non vener are tuum?
Ut discas igitur dominae parere volucri,
Semivir exemptis testibus esto capus.

Capus.

Quam sit non eadem semper fortuna videte,
Et mecum sortem quaeso dolete meam.
Ante suum Galli me regem habuere, sed eheu
Factum pullorum cernitis esse ducem.

Ad Heinrichum Ducem Brunsvicensem.

Nuntia Caesareum cum spargit fama triumphum,
Et fusam Galli succubuisse manum.
Exhibet innumeros hilaris Germania lusus,
Et circum rapidos cantat ovatque rogos.
Sed sua qui melius quam tu iam gaudia prodat,
Ex tot non unum milibus esse puto.
Utpote cui sub idem tempus simul edita proles,
Carolus hunc Victor nobile nomen habet.
Quod, vanum dum cessat Io tenuesque favillae,
Huius mnemosynum non leve Martis erit.

De Caesare.

Ex solis aliquot iam Caesar fercula cristis,
Fertur convivis apposuisse suis.
Id levis huic potuisse labor, facilisque facultas,
Qui tot Gallorum milia fudit, erat.

De Lagello Sacerdote.

Multos unctus habet nothos Lagellus,
Quos ex fratribus esse ait nepotes,
Qua verum id ratione dicat, audi,
Fratres testiculos solet vocare.

In Scadricium.

Claro maiorum te natum sanguine iactas,
Dictus ab antiquo nomine Scadricius.
Sed cum plurima te scabies et psora fatiget,
Appellandus eris nunc mihi Scabricius.

Epitaphium Hainrichi Oscarolebii.

Hac situs Hainrichus tegor Oscarolebius urna,
Inter honoratos candida fama viros.
Qui mei ut antiquis maiores semper ab annis,
Pro placida patriae commoditate fui.
Care vale frater, quaeque in te tota stat uno,
Fac serues nostram perpete prole domum.


page 190, image: s190

Ad Divam Catharinam.

Si vera abiectum fama est te temnere mundum,
Quid facit in digitis annulus iste tuis?
Illo me Christus nuptam sibi pignore iunxit,
Esset ut aeterno tempore castus amor.
Si tuus hic sponsus, rata si connubia, quare
Hac verbum non vis illius aede pati?
Non haec culpa mea est, rasae male seruio sectae,
Cui nihil est. si non fert sua lucra, pium.

Ad Gallicum Medicum.

Surdastrum curare ferunt te Gallice Cosmam,
Et quod ei certam polliciteris opem.
Sed nihil efficies, licet omnem extenderis artem,
Nam male perpetuos audiet ille dies.

Ad Bertramum Dammum.

Amnicolae in sanctum Pauli vis scripta Lutherum,
Convivas cupiens exhilarare tuos.
Non habeo, sed habet secretae capsa latrinae,
Nuper in exiguas dilacerata schedas.
Qui suavem verbi tam foedus spurcat odorem,
Illa decet talem bibliotheca librum.

In Quendam malum.

Exalbas certo defrictos puluere dentes,
Iam satis hi candent, nunc nigra corda frica.

Ad Quendam amicum.

Ex quo pluribus hinc sagax ab annis
Romani iuga noscis antichristi,
Immanemque tyrannidem fateris,
Et fraudes tibi displicent, dolique
Cur iam, quando tuum istud institutum
Fossis linquere honestiore vita,
Illius quota pars manere regni
Gaudes, et magis in dies opima
Sacerdotia, fomitem nefandis
Captans illecebris avarus ambis?
Vis, quae suspicor esse vera, dicam?
Nec Christo, nec es aequus antichristo,
Sed pro deliciis tuis iuvandis,
Vel hoc neuter abuteris, vel ille.
Tu dic ergo bona fide vicissim,
Numquid, quem magis omnibus prophetis.
Cunctis denique bibliis revoluis,
Lectus coeperis esse Lucianus?

Epitaphium Petri Mosellani.

Parua Mosellani claudit breve membra sepulchrum.
Sed magnum vasto nomen in orbe volat.

Aliud.

Quod docto vitam poterant abrumpere Petro,
Iniustum Parcas nomen habere liquet.

Ad Lavardum.

Non alia hic Euangelium ratione Lavarde
Accipient stulti, saxea turba, sophi,
Quam, cum conficiunt vernam, sua pocula, mumam,
Ut quis id huic furtim misceat, hincque bibant.


page 191, image: s191

Quáliter, ut pereant mordentes viscera vermes,
In vitis pueris pharmaca tecta damus.
Tam nec amara illis aloe, nec Santonis herba,
Quam mera dans vitae nectara Christus olet.

Ad Sacerdotes.

Saxea turba meo dicti estis carmine patres,
Mentior, id fasso parcite quaeso mihi.
Nam potius mollis debetis spongia dici,
Arida quandoquidem non ita saxa bibunt.

In Tantalum.

Sex annos claudo tibi laeva Tantale coxa,
Est a me fateor certa negata salus.
Hoc tamen a morbo te rustica dextra levasse
Fertur in invidiam, sic ego credo, meam.
At te non artis, sed fati ope crede valere,
Saepe postest casus quod ratio ipsa nequit.
Quamquam quod specimen, vel quae miracula dicam,
Quodque Hippocratico dedecus inde choro?
Si medicus pecorum pecori medeatur agaso,
Sanandos homines nam schola nostra docet.

Ad Hunum.

Hune rogas qualem se Dama ostendat amicum,
An, quam promisit nunc quoque praestet opem?
Omnem candorem ridenti suaviter ore,
Nimirum dentes, exhibet ille suos.

In Hyperaspisten Eras.

Si quibus offensus scriptis male Papa favebat,
Hoc tibi placatus nivet Erasme libro.
Sed non, quos ab eo melior pietasque fidesque
Vertit, ei rursum conciliare potes.
Haec tua delectat, fateor, dulcissima Siren,
Dulichio tamen hic nos decet esse dolo.

Liber ad Autorem.

Si me Centuriam vis dicere, desine Corde.
Si librum, quavis sistere parte potes.

FINIS.