10 October 2003 Rüdiger Niehl
Markup added; typed text - structural tagging complete (but some speaker-tags lacking) - partial semantic tagging - partial manual and complete MORPHEUS spell check

EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIber Quintus.


page 163, image: s163

Ad Georgium Sturtium.

Tantane care putas in me benefacta Georgi,
Ingratas unquam posse tacere fides?
Non erit ut, totam licet epotavero Lethen,
Officii possem non memor esse tui.
Pauca rependisti multo mihi carmina dono,
Non semel hinc tenues commiseratus opes.
Postque tua Ausonias ope perlustravimus urbes,
Et datus est capiti pileus iste meo.
Nec solum his in me meritis tua gloria crescit,
Tota fere debet musica turba tibi.
Taliter adiutus Crotus, Hessus, Quaestor, et Hunus,
Et quos non istis est numerare modis,
Cognita perpetuis haec munificentia saeclis,
Si sua carminibus vita manebit, erit.
Sic potes aeterna divis accedere fama,
Et qua te speras posteritate frui.
Quod si continuo quo iam pede coeperis ibis,
Praesentem prohibet te nihil esse deum.
Scilicet Aonidum musarum maximus Hercles,
A doctis Sturci rite colere viris.

De morte inimicorum suorum.

Quis putet indignos lectu me scribere versus,
Cum Clario curae sit mea causa deo?
Nanque venenatis immissa peste sagittis,
Osores ultor sustulit ille meos.
Unus adhuc vivit Lupus, ut quem pluribus annis
Tristi livoris vult superesse cruci.

Epitaphium Veri.

Prima Sophistarum situs est hic gloria Verus,
Barbara lugubri quem schola corde gemit.
Cui, sua neglectis ubi fata instare cucullis,
Conspiceret, tristis vivere poena fuit.

De Eodem.

Ut misera vidit pereuntes morte cucullos,
Indignans querulo pectore Verus ait:
Deliciae ite meae, veterum decora ite Sophorum,
Vos ego Tartareum sub Phlegethonta sequor.

De Eodem.

Si, quam pro tetrica fuit olim veste, fuisset
Tam tua pro doctis sollicitudo viris.
Grata precaretur requiem caelumque iuventus,
Quae te nunc diris devovet usque suis.

De Phalesco.

Livida tabescens spuit excrementa Phalescus,
Unde sit illius, quaeris, origo mali.
Sedulus ut docuit Graece aspirare magister,
Pulmonem rupit flatibus ille suum.

Ad Papam.

Hactenus in templis cecinit tua turba, quod omnis
Nomine Martini palleat haereticus.
Hoc ubi, si quis eum nunc nominat, accidat illi,
Haeretica ex verbis proditur ipsa suis.


page 164, image: s164

In priorem quendam.

Qui canis Prior es patribus sanctissime frater,
Quis furor est pueros praeposuisse tibi?

Ad Victorem Pileatorem.

Quinque tuam lustris hac artem Victor in urbe
Exerces, nec adhuc propria tecta locas.
I pete festino Romana palatia cursu,
Atque statim magnas accumulabis opes,
Unum ubi pileolum iam mille emere talentis,
Funigeri, quibus hic das pia dona, patres.

Ad Delicianum.

Tam nequeunt orti radios et lumina solis,
Ferre cucullati Deliciane Patres.
Ut pro venali dent mille talenta Galero,
Tantas mendicis crescere miror opes.
Praesertim vetitos solitis non tangere numos,
Hos superis curae quis neget esse viros?

Ad Ioannem Diderichum.

Grande scelus, nostris si praetereare Camenis,
Duxero, totius dignus honore libri.
Sic collata in me toties benefacta merentur,
Me quibus astrinxti tempus in omne tibi.
Huc ubi Thuringa me pestis ab urbe fugavit,
Pinguia qua dives rura Fridislar arat.
Hic tua me pietas tota cum prole recepit,
Et dedit ad multos tecta cibumque dies.
Rustica propterea fictum te musa Menalcam
Cantat, in hoc verum carmine nomen habes,
Doctorumque simul sine fine per ora virorum,
His modo si nugis sit data vita, volas.

De quodam Mendico.

Germanicum iactatur hoc proverbium,
Habentibus panem datur panis viris.
Quod audiens potator Oenodypsius,
Dum rem suam iugi gula decoxerat,
Emptum duobus assibus panem tulit.
Et ad sacram mendicus aedem prostitit,
Illius expertum fidem proverbii.
Sed cum diu stetisset et nemo daret,
Tandem subindignans ait, sapiens homo,
Ne credat insano nimis vulgo, cavet.

Ad Orthum.

Tale quid Orthe putas mundo portendere monstrum?
Foeta cucullata prole iuvenca fuit.
His ego speravi monachos cessare diebus,
Ast illos pariunt nunc quoque bruta viros.

Ad Bardum.

Quosque cucullatos in cedere cogis alumnos,
Qui sua dant vestrae nomina Barde scholae.
Monstrosum nescis factum nunc esse cucullum?
Hunc ubi pro vitulo bestia vacca parit.

De eodem monacho vitulo.

Hac asinos monachos tenus omnis terra ferebat,
Nunc vitulos monachos patria nostra dedit.

De Eodem.


page 165, image: s165

Magnus erat tuus hîc iamdudum Erfordia risus,
Quod factus mulier parturiit monachus.
En nova iam sanctos incestat fabula fratres,
Enitens monachum turgida forda parit.

Ad Ioannem Langum.

Quam niger ille diu, feralis imago, cucullus
Candorem obfuscat maxime Lange tuum?
Factus ut hic, ne scis? est execratio cultus,
Propter atrox horum, quos tegit ille, scelus.
Ut quoque iam toto monstrosus habetur in orbe,
Post quam quadrupedem bos peperit monachum.

In silvam de laudibus et origine Gosolariae.

Quae sita declivi Gosolaria valle latebas,
Vix e vicinis conspicienda iugis,
Ardua iam sublime ferens super astra cacumen,
Perpetuos toto cerneris orbe dies.
Hoc etenim sacri munus solet esse poetae,
Ut nequeat, vitam cui dedit ille, mori.

Ad Lectorem.

Me medicum simul et vatem miraris eundem?
Utrumque antistes munus Apollo dedit.

Ad Senatum Gosolariensem.

Quam sit vestra bonis studiis propensa voluntas,
Egregium specimen, claraque signa patent.
Quando leves tanto grati mihi pondere versus
Penditis, et largas adnumeratis opes.
Quas ego tam magno referam pro munere grates?
Id supra vires, me modo posse, meas.
Me tamen bas vobis semper debere fatebor,
Dum mihi Castalias Musa ministrat aquas.

Ad Latomum Gosolariensium.

Heu quam non iustam trutinat fortuna bilancem,
Quam nullo meritas lumine pendit opes.
Centum forte pedes surgentem ponere turrim
Iusso sunt totidem pacta talenta tibi.
Inserui summis ego totam nubibus urbem,
Et mihi dimidiae non data quadra minae.

Ad Michaelem Lisarium.

Quod celebrata meo Gosolaria carmine vivit,
Conice rectores quid retulere Patres?
L. Centum Pannonios. C. ha centum. L. plusne? C. quid inquis?
L. Non tantum? C. minime. L. dimidiumne? C. tace.
L. forte quadraginta? C. non. L. trigintave? C. nec illos.
L. Dignum se tantis quid potuere minus?
C. Tam malus exspectem tam grandia praemia vates?
L. Dic age quid? C. Tricae quod meruere meae.
TRes laetus cepi, regale numisma, Bohemos.
L. Garris? C. non certe, magnane dona satis?
L. O in perpetuos huic urbi dedecus annos,
Et nulla cessans posteritate pudor.
C. Imo mihi oblatum est hoc summo munus honore,
Nempe per egregios, ceu Iovis arca, viros.
L. Attulit agrippis ingens pro versibus aurum


page 166, image: s166

Pessimus in Clario Choerilus ille choro.
C. Hoc isto gratis fuit olim tempore Musis,
Dum suus his nostris sordibus esset honor.
His modo contemptis nugis prudentior aetas,
Vidit quid fulgens utile numus habet.
Quae, praesens ubi res, nil posthuma verba moratur,
Candida non cineres nigrave fama movet.

Ad Martinum Hunum Gittelidanum.

Quas mihi rettulerit dives Gosolaria grates,
Pro misso, quaeris Gittelidane, libro.
Tres ferme cepi Ioachimos, grandene munus?
Quid plus in votis debuit esse meis?
Dimidio constant quater octo didrachmate versus,
Talia quis pluris carmina stultus emat?

Ad Gosolariam.

Non ingrata meis Gosolaria versibus, ad me
Tres mittis latum reddita dona viros.
Quid tanta tamen haec opus est ad munera turba,
Quae queat exiguus centupla ferre puer?

Ad Eandem.

E primore tui choro popelli,
Tres nummos mihi tres viri tulerunt,
O quam falsus eram Poeta, quando
Fortes te cecini tenere cives.

Ad Amoenum.

Exutis monachos vidi saltare cucullis,
Inter convivas nuper Amoene Lupas.
Nudos dixisses sua reddere sacra Lupercos,
Ni quod pro februa mentula pelle fuit.

In Furibacchum.

Totam te Logicen iactas Physicenque tenere,
Sed peream si scis quid logice aut physice.
Crede mihi non sunt istae dialectica nugae,
Quas cogis pueros edidicisse tuos.
Sed magis occaecans teneram fuligo iuventam
Ne rectum studii cernere possit iter.

De Eodem.

Quid fatuum poscis peregrinos vulgus apellas?
Sanctus eas partes hic Furibacchus agit.

Ad Attalum Episcopum.

Tam pius et sanctus, tam doctus es Attale praesul,
Ut similis fuerit non Petrus ipse tui.
Imo nec agnifero Baptistae cesseris unquam
Tam dura vitae strenuitate tuae.
Nullam hic carnem edit, nullo tu vesceris osse,
Hic vinum fugit, tu pie praesul aquam.
Hic nulla in pluma, nullo tu stramine dormis,
Serica noluit hic, non tibi lana placet.

Ad Ioannem Draconem.

Romanus postquam petiit Leo tartara pastor,
Glubendas dubitas quis modo captet oves?
Quis nisi non aliis aeque atrox unguibus ursus,
Aut aliquis rapido saevior ore Lupus?

De Cotta.


page 167, image: s167

Nullas exsequias defunctae Cotta parenti
Solvit, ob id sacrum constitit ante forum.
Institit uncta manus veteres hunc temnere ritus,
Haereticaque piam mente negare stipem.
Ille suam dudum vectam super aethera matrem
Respondens nihil his dixit egere sacris.
Hic ridens, quae te cepit vesania, iudex,
Hoc mihi quo verum teste probabis, ait?
Tum Latii veniale patris breve [(transcriber); sic: beve] monstrat, et inquit,
Sancta ne nos unquam fallere Roma potest?

In Centones Ioannis Fabri ad Lectorem.

Turgida Leuconicum promittit culcitra, sed tu
Non eme, circensi stramine farta tumet.

De Cochlea.

Se caeca in speculo, qui nescio, Cochlea vidit,
Estque sibi simili fronte putatus equus.
Hinc ubi sublato produxit cornua collo,
Se mox aeripedem credidit esse feram.
Ut conspecta domus lento quam tergore vectat,
Sum trux qui castrum fert elephantus ait.
Et dum magnanimo sic grandia pectore spirat,
Armigeri praeceps alitis esca perit.

In Aulam.

Cum sis femina tam pusilla, miror,
Quod magnum vociteris Aula scortum.

De quodam Episcopo, in Noricis Comitiis.

Teutonico quot quot prostatis Laides orbe,
Et nullum facitis, nudula turba, lucrum.
Quaerite Noriciam festinis cursibus urbem,
Donec adhuc celebris regibus ille locus.
Pauper ubi in Christo numerat duo milia praesul,
Unius tantum praemia concubitus.

In eundem Episcopum.

Heu quot diebus et quibus laboribus,
A quotque civibus atque rusticis tibi
Corrasus est thesaurus iste, quem male,
Et nequiter libidinose pontifex
Adeo brevi turpique mixta gaudio
Profundis, ille num piae usus est stipis?

De Simio ludente.

Praebuit intento nuper spectacula vulgo,
Punctato ludens Simius alveolo.
Quem mediastinus quidam dum cerneret, inquit,
Tam vultus hominis bestia nulla refert.
Cui prope consistens respondit morio, numquid
Vidisti nudum perfide tu monachum?

De quodam Sponso.

Ditem pauper anum iuvenis sibi duxit, et ipsam
In socii ut cepit mutua iura tori.
Omnes in geniale viros conclave vocavit,
Estque gravi exorsus taliter ore loqui.
Vos cari affines, vos quotquot adestis amici,
Appello testes hac ego nocte meos.


page 168, image: s168

Quod mendax fuerit coniunx, si obiecerit olim,
Hanc nudis natibus me subiisse domum.
Ac simul has picta redimitas sindone partes,
Reiectis pronus vestibus exhibuit.

Ad Tranquillum Dalmatam.

Iam quater a vetulo surgens Aurora marito,
Aurea sublatis astra fugavit equis.
Hac nostra postquam cessas novus hospes in urbe,
Et tibi me sanctus scribere iussit amor.
Et volui, sed te veritae timuere Camenae,
Seque per hos tacite proripuere dies.
Quantus hic est, nescis, dixerunt Corde Poeta,
Quis velit hunc, etiam doctus, adire virum?
Quem tota Italidum comitatur turba sororum,
Cultior et melior voce lyraque chorus.
Quem, sitam nullo nos viderit ire nitore,
Posse putas risum continuisse suum?
Haec et plura diu causatas ire coegi,
Quaeque colis celeri quaerere tecta pede.
Et, si te vacua post prandia mente viderent,
Ista tibi fari nomine verba meo.
Si potes indocto conviva assistere Cordo,
Vulgaresque boni consuluisse cibos,
Hoc ad se venias coenatum vespere poscit,
Nil videt Aoniis gratius ille viris.

In Furibacchum.

Pessime nobilium deperditor ingeniorum,
Tam celebris labes hic Furibacche scholae.
Quo tuus usque furor rectas bacchatur in artes,
Quoque doces istas barbarus usque strophas?
Has redimet semper nugas tibi tradita pubes,
Et feti partum credet inepta Iovis?
Hoc tu pro moscho divendere pergis oletum?
Pro tali quae sint stigmata fraude satis?

De Sophistis.

Rauca sophistarum reticent collegia, quando
Doctrinam Christus dat rutilare suam.
Nanque coaxantes nocturno tempore ranae,
Dum matutinus surgit Apollo, silent.

In quendam furem.

Inimicus esse literis videre hostis,
Tantum trium te literarum hominem dixi,
Et infremis, sed his meus favet Ruffus,
Omnes cui dum literas tribuo, ridet.

De Iucho.

Quando Telesphoriana suae ieiunia plebi
Servanda eveheret pastor Iuchus ait.
Haec auctor quondam instituit solennia Christus,
Exemploque tenens sanciit ipse suo.
Et nulla bis totis est usus carne diebus,
Ni semel, id fratrum suasit avara fames.
Quorum eheu nimio est tunc ille coactus amore,
Paschales citius quam decet esse dapes.
Non tamen hoc impune nefas, quia captus eadem


page 169, image: s169

Nocte, trucem subiit luce sequente necem.
Sic omnes quoque discipuli pro talibus ausis
Ultori poenas inde dedere deo.
Quid rides tantum summa quem laude magistrum
Antilutheranus praedicat ordo suum?

In imaginem Divi Georgii.

Aspicis aurati fortissima bella Georgi,
Artificem fabre picta referre manum.
Haec vetus a multis rasorum est fabula saeclis,
At seram tandem nunc habet illa fidem.
Quod se traiectae monstrum circumplicat hastae,
Romulus est, glutit qui modo cuncta, pater.
Id cataphractus eques fodiens necat ipse Lutherus,
Talia qui supera proelia tentat ope.
Quae iuxta pavitat, Christi est Ecclesia, virgo
Illius in rictum pene vorata feri.
Omnis io Paean et io iam turba triumphe
Clamet, hic invicto concidit ense draco.

Erinaceus ad Cordum.

Nescio cui cogor reiectus cedere monstro,
Quo tua nunc mittens carmina Corde notas.
Nulli dedecori tibi eram, licet hispida pellis
Horreat, et teneras pungat acuta manus.
Tale sagax nobis tegmen natura creavit,
Nullius ut possent ora nocere canis.
Qui si me patulo ferus insectatur hiatu,
In tutum subito colligor ipse globum.
Nil saevos oberit mihi tunc audire latratus,
Artubus est clipeus spinea saeta meis.
Quod sime nimii lacerant sine fine furores,
Sit mihi fas tensa mittere spicla cute.
Quod quoque visceribus me rere fovere venenum,
Non nisi supremo fundere crede metu.
Sed nullis bene nolo feris, nullum infero damnum,
Innocuam praebent scrobsque rubusque domum.
Huc ego perpetuo rursum me tempore condam,
Quando placet signis simius ille tuis.

Cynocephalus ad posteros Cordi.

Quicumque Cordi filius me vel nepos
Vel serior futurus haeres aspicis,
Meis memor velis moneri symbolis,
Quae te bonas iubent amare literas,
Auctore dependere iugiter adeo,
In omnibus bene providum rebus fore,
Fugacis observare lapsum temporis,
Habere communes tuas aures, feram
Compescere iracundiam et loquax labrum,
Tegere pudenda, stare promissis tuis,
Terrena conculcare, quatenus licet
Famelicae mortalitati obsistere.

Ad Pacidianum.

Quis me nobilitarit et haec insignia Caesar
Sanxerit, irridens Pacidiane rogas,


page 170, image: s170

Falleris, ut nequeo, sic nobilis esse recuso
Illo, quo credis te tamen esse, modo.
Nullo collatore venit, virtute parente
Nascitur illustris veraque nobilitas,
Et perimente cadit vitio, nunc aspice quot sint,
Et qui, quos claros efficit illa, viri.

Ad Aulicum quendam.

Ad quascumque tuus praesul proficiscitur urbes
In niveo meretrix concomitatur equo.
Hunc illi tribui non indigneris honorem,
Debet eo victrix Pentesilea coli.
Imo triumphali fuerit dignissima curru,
Nam tantum subigit fortior illa patrem.

Ad Eundem.

Non magis inde tui vires mihi praesulis effer,
Quem scortum subigit Pentesilea suum.

De Stosso.

Non veto poturum, quoties hunc retraho, Stossum
In magnum timeo, ne cadat ille, scyphum.

In quendam Medicum Adulatorem.

Parce obsecro quod te meis in literis
Hypocritam vocaverim, quia nescio
Quonam modo mihi volenti dicere
Hippocratem, hoc subincidit vocabulum.
Hunc melius errorem novi mores tui,
Quam quisque culter aut stylus, correxerint.

Ad Porcium.

Ter tibi promisi, volui quoque scribere Porci,
Ter frustra coeptum penna reliquit opus.
Scilicet egressae nuper mea limina Musae
Quam dederant secum surripuere lyram.
Et medicam donans mihi pro fide pyxida Phoebus,
Altera nunc, ait, haec munera sume tibi.
Si crudus stomachus, si languet debile corpus,
Praesentem poscas, non tibi carmen, opem.
Quam si ferre tibi nequeo, promittere possum,
Hoc medicum facile est quemlibet esse modo.

De Ida.

Tam studet augendis tam sordida et invida rebus,
Auferri pulices ut gemat Ida suos.

In beneficia exprobrantem.

Quod mihi tres dederis frumenti forte quadrantes,
Et silvae fasces sexve novemve tuae.
Vis Maecenatem vis Augustumque vocem te,
Ac servatorem praesidiumque meum.
Ista meus dudum sibi nomina Sturtius ille
Vendicat, in seros dignus habere dies.
Qui tristes studii perculsus amore camenas
Adiuvat, et larga dat sua dona manu.
Grande dat argentum doctis, et grande dat aurum,
Atque suo meritos auget honore viros.
Hunc ego dum vegeto calet istud sanguine pectus,
Ardua, quae meruit, gratus ad astra veham.

De Materno.


page 171, image: s171

Quisquis conceptum Mariae celebraverit Abbas,
Perpes in officio permanet ille suo.
Quid subsannantes me deridetis amici?
Forte quod haec, levis ut fabula, verba sonent?
Sic docuit plena nuper Maternus in aede,
Creditis hunc tantum dicere vana virum?

De Manno et Hectore.

Quinquaginta uni iuncti duo, Mannus et Hector,
Aequivalent, triplici nec tamen aere merent.

In fores Georgii Sturtii.

Georgium quicumque Sturtium voles,
Hic pendulum trahe sobrius funem, sed heus,
Has candidas Libethridum noris fores,
Apage nigrum, quisquis venis, hinc hospitem.

Aliud.

Candida musarum, qui pulsas, limina noris,
Si niger aduentas, hinc procul hospes abi.

In Paulum.

Haereticum populo traducis Paule Lutherum,
Et comburendos illius esse libros.
Quos tamen haud unquam te conspexisse fateris,
Talia cordati sunt tua verba viri?
Quam te tota, vide, sic fatum concio ridet,
Plus ne profana sacro praesule turba sapit?

In quendam Crocaviensem Poetam.

Quod tenues Phoebi citharae anteferebat avenas,
Non ita vesanum Tmole stupesce Midam.
Peius iudicium iam Barbara Croca ferebat,
Atque adeo quidam, quem tenet illa, Babys.
Ipsos Germanis ausus praeferre Polonos,
Auriculas stupidum miror habere suas.

In Opus Ioannis Fabri.

En quo pelliceus tollit se cento tumore,
Arboreo fartum vellere forte putas.
Erras, fabrili turgens distenditur aura,
Qui facili punctus mox residebit acu.

De Sacerdote militem salutante.

Pax tibi, sacrificus dixit fera castra sequenti,
Ille subindignans ceu male dicta tulit.
Moxque ait, et pereat tibi purgatorius ignis,
Qui te, non secus ac me mea bella, fovet.

Ad Fabullum.

Si, quae litum quondam tulit sacerdotem,
Beata, quod vulgo loquuntur, est aluus,
Ter millies tua est beata Priscilla.
Et adhuc novas Fabulle nuptias quaeris?

De Locis communibus Philippi Melanthonis.

Communes sapidi locos Philippi
Aeterno madidos cedri liquore
Summa quam potes eleganter arte
Mox compinge polique levigaque,
Et picta tege pelle, sericisque
Auratum mihi ligulis adorna.


page 172, image: s172

Monstranti insuper affabre Minerva,
Aibis stipa oneraque margaritis.
Nam quales liber hic opes recondit,
Tali debet et eminere cultu.

De Lycoride.

Se confessa nothum dixit peperisse Lycoris,
Quem natum coniunx crederet esse suum.
Hac grave lege scelus glaber aufert frater, ut illud
Erranti dicat quomodocumque viro.
Ut non iniustus fuerit quondam ille cohaeres,
Divisae contra fasque piumque rei.
Illa reversa domum plorantem forte puellum
Repperit, hinc subitos est meditata dolos.
Innuit astanti larvam simulare marito,
Pelliceum vertit protinus ille suum.
Ac malus, inquit, ubi est, hic qui modo vagiit, infans,
Ut mea pertractum, saevus in antra vorem?
Tum gremio illa suo pavitantem abscondit et inquit,
Hinc apage, non est filius ille tuus.

De Memnone Milite.

Aspicis horrendum distorto Memnona vultu,
Transuerso et gladio terribilique sono,
Et sua iactantem stupido magnalia vulgo,
Quam valeat forti corde, potente manu.
Fanti crede viro, verissima singula narrat.
Ter centum, solus, non timet ille viros.

De Eodem.

Sic cinctus gladio vincet cacodaemona Memnon,
Si verum est visam quod fugit ille crucem.

Ad Fabium.

En enixa duos habet Heliodora puellos,
Pulchra Lini coniunx sed tua nata Fabi.
At nec factus avus, quemquam nec habere nepotem
Diceris, hoc verum qua ratione putem?

Ad Schalbum.

Quare papicolae calvo sint vertice mystae,
Aoniis dicam vis tibi Schalbe modis?
Vidit caeligenam Sathanas afflamine Christum,
Verbum discipulis indere forte suis,
Quo post magnanimos illi vicere tyrannos,
Totque retraxerunt e Phlegethonte viros.
Indoluit, lectosque suos dimisit alumnos,
Qui sererent falsos in pia corda dolos.
Hos quoque dum diro pronos afflaret hiatu,
Excussit summos halitus ille pilos.
Tale dehinc haeres testans successio factum,
Illa glabret adhuc impia parte cohors.

In quendam non sincerum.

Ecce tibi sparsi veniunt per tempora cani,
Incipis in senio candidus esse tuo.

Ad Oecolampadium.

Conspicuo doctus verbi splendore coruscas,
In sacra domini viva lucerna domo.
Ex hac vel sola, si nullo stemmate, causa


page 173, image: s173

Cognomen possis dignus habere tuum.

In Imaginem Divae Apolloniae.

Si validos feruas, solidasque, ut credere, dentes
In manibus forceps quid facit iste tuis?
Si non fers aliquam, quin hoc utare, salutem,
Tunc eadem quivis numina tonsor habet.

Ad Felicem.

Ut divae promissa tuae, vis, munera ponam,
Non volo, cur? dentes perdere nolo meos.

De Iucho.

Dum contionaretur ad populum Iuchus
Incredulos redarguens Lutheranos,
Quod non suorum constituta maiorum
Ieiunia antiquo tenore servarent,
Quo nam ad futurum pascha gaudio, dixit,
Fruemini, quam habebitis voluptatem,
Iam quoque, carne, bis die saturi ventres?
Nos qui, probata turba, Romulo patri
Solis fabis, et piscibus, merisque herbis
Nunc vescimur, sacram colemus hanc lucem
Laeti fideles, et novis cibis, nempe
Solennibus pernis, litisque scriblitis,
Aliisque festivae cupediis mensae
Avidi incitatam explebimus stomachi orexin.
Huic immolatus Pascha numquid est Christus?

De Lyce.

Tecta Lyce tenui redimit sua tempora peplo,
Et plus quam medio vertice nuda coma est.
Esse quid hoc aliud credam, quam femina quod sit
Inferius, supera virgoque parte Lyce.

Ad Labronem.

An quis tuam futuat proteruus uxorem,
Ignoro, non eam osculatur est certum,
Tam longus incurvusque nasus est illi,
Et tam tibi porrecta labra proturgent,
Ut praeter unum te Labro, id queat nemo.

De Rustica Puella.

Rustica conscendit noctu fenile puella,
Hanc sequitur poscens dulcia furta puer.
Ad quem correpto foeni, conversa, maniplo
Te misere feriam me nisi linquis, ait.

Diva Apollonia ad Populum.

Computruere mali cunctis cecidereque dentes,
Quot quot adhuc votis me coluere suis.
Hoc igitur mihi quae finxit vesania numen,
His ut me medicam ferre putetis opem?

De Eadem ad Felicem.

Incepere tui quondam putrescere dentes,
Dentiferae factus cultor es inde Deae.
Nunc exarmato cum sis edentulus ore,
Quae fuerint divae numina fare tuae?
Annua iam poteris festae solennia lucis
Temnere, nec certas adnumerare preces.
Nec stata marcescens opus ut ieiunia serves,


page 174, image: s174

Nam nihil amplius, haec quod tueatur, habes.

In Clementem.

Qui te Clementem quondam baptista vocavit,
Indidit Euxinis is quoque nomen aquis.
Et simili immites Parcas ratione sorores
Dixit, et Eumenides sub Phlegethonte deas.
Sic quoque de claro tenebrosum lumine lucum.
Nil quia te dignum vox ea falsa sonat.
Quod tamen exiguo faciet correcta labore,
Coniungant primas si duo puncta notas.

Ad Typographum pro Eobano Hesso.

Excudenda mei vis ut monimenta sodalis,
Commendem paucis concelebremque modis.
Non opus est, auctor titulo si proditur Hessus,
Omnis in hoc vatum nomine fama nitet.

In Auitum.

Romani quoties meminit plebecula patris,
Iactas cum tanto te cubuisse viro.
Id, velut ingressus sanctorum sancta sacerdos
Tum fueris, laudi ducis Auite tibi.
Qui tamen hoc magis es pollutus nomine, quam quae
Surgit ab immundo sordida scrofa luto.

De Caballo.

Forte tricenta volens dixit tringenta Caballus,
Et se rhetorico credidit ore loqui.
Cuius ut a docto monitus vitii esset amico,
Hoc quis censorum est tempore finis, ait.
Ipse quibus nescit Romane dicere Christus,
Quis pudor est errans si reprehendar homo?

De Eodem.

Ditior hac vivit quam Fuccharus urbe Caballus,
Plures quam poterit dicere condit opes.

In pictam Gloriam.

Quae dea? Virtutis sum filia Gloria. Qui grex
Ille? petitores, improba turba, proci.
Cui nuptura faves? omnes fastidio. Quare?
Clam quia matre viro nubere nolo mea.
Quem dabit haec dignum complector grata maritum
Perpetua (fugiat me licet ille) fide.

Ad Saburram.

Cum bibulus tota potasset nocte sacerdos,
Dormiit in medio mane Saburra sacro,
Dumque moneretur, calicem mox prendit, et inquit,
Hunc tibi, quantus amor, praebibo Laeda scyphum.

De quodam Franciscano.

Funiger ille pater, qui tanto iactat hiatu,
Servatae superas virginitatis opes.
Foedo deprensus tauri rivalis in actu,
Vix celeri evasit turpia busta fuga,
Ad Franciscani confugit asyla cuculli,
Sub quo nunc magnus relligione vir est.
Cernere non una est homines ratione vocari,
Et sua spirantem munera ferre Deum.

De Labrace Episcopo.


page 175, image: s175

Quod tribus oppletam Labrax bibit haustibus urna,
Electus magna praesul in urbe sedet.
Haec una est virtus, qua tanto dignus honore,
Prae tot reiectis ducitur ille viris.
Nam Paulina diu cessavit regula, cui qui
Congruit, haereticum mox sibi nomen habet.

Ad Quendam civem.

Quaerendas ad opes secors [Reg: socors] est filius, at si
Vis, dicam, mores, mutet ut ille suos.
Qua ratione rogas? sacrum mittatur ad unguen,
Et nullae cupido divitiae sat erunt.

De Frontone.

Obtulit Aonio mecum contendere versu,
Apparens totam Fronto vorasse Claron.
Assensi, et data mox afflato charta Poetae,
Materia est, doctos non amat aula viros.
Non mora, perfectum est facili mihi distichon orsu,
Dum meditans ungues exedit ille suos.
Hinc madidum rapiens calamum veniente furore,
Quantam habeant primam, doctus et aula rogat.

In Pertinacem.

Paucos ante dies tuos videbam
Iam iactae similes nivi capillos,
Indum qui modo nigricante lignum,
Idaeasque pices colore vincunt.
Ut qui nauta prius Charon fuisti
Atris ipse comis puteris Orcus,
Omnem confuge Pertinax ad artem,
Canos, non senium potes morari.

De Ursulo Pistore.

Magnas et multas pistor locat Ursulus aedes,
Qua, cum nullus ei det bona census, ope?
Paruos et paucos vicinis reddere panes,
Quanta etiam fuerit missa farina, solet.

De Aulo.

Victorem quidam laudavit forte Lutherum,
Audiit hoc, et atrox taliter Aulus ait.
Producta haereticus scriptura certat, et instat,
Hac nos maiores conditione sumus.
Non habet ille alios praeter sua biblia testes,
Sex nos librorum milia proferimus.

Ad Glaucum.

Romanum emisti breve multis Glauce selibris,
Tu tamen id parvo stultus habere putas.
Si sexcenta forent appensi pondo sigilli,
Ipse datum pretium reddere forte velim.

Ad Decium et Clericum de Cane Sacerdote.

Annua solenni dum baptisteria ritu
Ebrius in plena poneret aede Canis,
Et solito vellet de more inflare, pepedit,
Inque sacras vomuit prandia pronus aquas.
Dic mihi care Deci, dic optime Clerice, numquid
Talis se dignum bestia nomen habet?


page 176, image: s176

Ad Lectorem.

Quod numerem digesta libris Epigrammata, ridet,
Et nugas tanti non ais esse meas.
Vendentes numerant pyra, poma, nucesque propolae
Vilia plus illis carmina nostra putas?

De Batracho Franciscano.

Nuper ad Elysios migravit Batrachus hortos,
Quem vivum fratres occuluere sui.
Hunc pater ut vidit, stupuit Franciscus, et inquit,
Exstat adhuc sectae funiger ordo meae?
Tam plenus nostri est, respondit Batrachus, orbis,
Ut plures habeat nullus Hymettus apes
Cur igitur post multa unum te saecula cerno?
Insignis quino stigmate divus ait
Tunc ille, hoc inter tot amicta examina cultu,
Solus ego in Christum credula corda tuli.
Cetera Romanum veneratur turba Bahalem,
Illud ubi renui, me necuere, scelus.

Ad Franciscum Fabrum.

Lecta tua est nobis divine Bohemia vates,
Et quod ad Aurbacchum concomitatur opus.
Hei quantum e sacris traxisti fontibus haustum,
Quam plenum dexter pectus Apollo dedit.
O stupidos homines, o barbara tempora, quae non
Talibus ingeniis muneribusque favent.
Fausta sub Augusto si te Lucina dedisset,
Proximus a primo crede poeta fores.

De quodam Tubicine.

Ad clausam sera Tubicen sub nocte tabernam
Venit, et in solo tecta rogavit agro.
Quem repulit plenos causata marita grabatos,
Quid faceret? longum nix nova sparsit iter.
Proxima pistrini domus adstitit, hac quoque luce
Extracto tepidus pane ibi furnus erat.
Huc miser exserto tacitum se condidit ore,
Et pernox aegre pertulit hospitium.
Huc pactam monachus perduxit forte puellam,
Culceque, depositis vestibus, egit opus.
Tum vigil obscuro mox hospes coepit ab antro,
Inflata ad numeros increpitare tuba.
Territus aufugit pater, et sua pallia liquit,
Hinc factam tubicen nunc gerit ille togam.

De Patria sua.

Francobergiaca Marpurgum forsan ab urbe,
Iam medium faciens siste viator iter.
Sparsaque sub dextro magalia respice monte,
Quae gelidis parvus Bestava lambit aquis.
Appellat veteris Simesusas nomine pagi,
Proxima qui circum rura colonus arat.
Hic humiles, fateor, sed inanes labe parentes
In senio Cordum me genuere suo.
Hic quadrupes repsi puer, haec per prata cucurri,
Et teneros egi per duo lustra dies.
Non procul uberibus fons ultra profluit undis,


page 177, image: s177

Ad quem post Clariae me rapuere Deae,
Et sua sublimem faciles in sacra tulerunt,
Unde novus levibus ludo poeta modis.
Est quo iam celebris toti patet Hessia mundo,
Sat mihi si patriam noverit illa meam.

FINIS.