10 October 2003 Rüdiger Niehl
Markup added; typed text - structural tagging complete (but some speaker-tags lacking) - partial semantic tagging - partial manual and complete MORPHEUS spell check

EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIber Quartus.

Ad Georgium Sturtium.

Regie Maecenas, et dive Auguste valete,
Fert similem, vestri Sturtius instar, opem.
Qui grave pro levibus reddit mihi versibus aurum,
Mittit et Eoi lucida dona maris.
Non tantum, per avara quidem ne somnia, munus,
Vix erat in votis curta selibra meis.
Iam nihil Aonii pertaesum paenitet oti,
Haec dare si tandem grata Thalia potest.

Ad Eobanum Hessum.

Quid tua Lethaeo torpescit Musa veterno,
Mutaque cessanti pollice plectra silent?
An novus hac quod sit, nescis, Augustus in urbe,
Qui placido Clarium respicit ore chorum.
Sic mihi in aeternum dicendus Sturtius aevum,
Pro parvo magnas carmine qui dat opes.
Si tantum mihi dat, qui vix sum Choerilus, aurum,
Quae tibi non speres munera docte Maro?

In Iuchum.

Frugi, bonus, castus, probus, pius, sanctus
Meo vocatus est Iuchus in versu.
Quod ut videt, tumultuatur, insanit,
Quare rogas? iniuriam nequit ferre.
Ut ergo placetur, vocabo eum nequam,
Malum, improbum, incestum, impium atque pollutum.

Ad Urum.

Ipse suas iam carpatinas attrivit Ovillus,
Dum videt an soleas feceris Ure meas.
Sat si tot poterint saluae durare diebus,
Quot iam dudum ipsas consuis hebdomadis.

De Lupo.

Sex Lupus assiduo Gabrielem legit in annos,
Extendens vires pectore et ore suas.
Unus, et hic multa victus prece, venit alumnus,


page 148, image: s148

Et longas deses dormiit usque moras.
Qui levium tandem pertaesus frivola rerum,
Maluit infernum tristis adire chaos.
Ex hoc sola die soli subsellia restant,
Discipulos Doctor nunc habet ille suos.

In Eundem.

Quod mihi sit tenuis gaudes obicisque facultas,
Nec melior, Codro quam fuit ante, domus.
Teque refers omni post velle studere labore,
Ut nullas habeam prorsus egenus opes.
Haec tua relligio, crucifixi haec dogmata Christi?
Haec est. Rabinus quam profitere, fides?
Taliter affectus stas sacra in veste sacerdos,
Hoc, age, tu magnum conficis ore deum?
Hoc solitas animo supplex prostratus ad aras,
Vis sanctum credat te pia turba virum?
Ter licet innocuum te vellere finxeris agnum,
Qui tamen es nunquam desinis esse Lupus.

Ad Schalbum.

Sacrificaturus subit altam funiger aulam,
Forte pedes lignis exuit ante suos.
Quae foris ut ludens hinc iactat et inde iuventus,
Et ferit ad duram comminuitque petram,
Prosiliunt fulvae duo ferme pondo monetae,
Sub sacris ibi quae delituere volis.
Hunc quis Schalbe neget superis intendere fratrem,
Terrenas qui tam sedulo calcat opes?

Ad Sedecianum.

Quatuor interpres pia Christi dogmata menses,
Discipulis legi Sedeciane meis.
Quod modo resciscens rasae Lupus Alpha farina,
Proiectum porcis clamat amaracinum.
Meque scabros medicos iubet obscoenosque Poetas
Curare, et sacris linquere sacra viris.
Non mihi de tantis fas dicere scireque rebus,
Ut cui non glabra sit calva, nec uncta manus.
Nec data laxarunt reverendos prandia ventres,
Et possum nullis esse sophista modis.
Denique, quod maius super haec tam magna piaclum,
Est mihi legitimo iuncta puella toro.

De equo in templum irruente.

Ad sacrum Paulus prope Gerae flumina fontem
Rasit sacrificos illiniitque novos,
Excusso subiens hic insessore caballus,
Se media viso miscuit aede choro.
Nempe rudes cernens quod tonderentur aselli,
His dignum sacris se quoque duxit equum.

In Antonianos Stationarios.

Venit ad aethereum defunctus pistor olympum,
Quem repulit clausas ianitor ante fores.
Tunc, ubi divus, ait, pater est Antonius ille,
Cui pinguem pavi bis duo lustra suem?
Obscuro latet hic, inquit Petrus ille sub antro,
Non oculos audens huc aperire suos.


page 149, image: s149

Tam pudet istorum scelerum quae tantaque totque,
Illius nequam nomine turba patrat.
Quando profana vehens immensum sacra per orbem,
A fatua tantas plebe coauget opes.

De Furibaccho.

Quidam, quam nunquam vidit, quod caecus amarit,
Magnus, qui mihi nunc excidit, auctor ait.
Hoc ego non adeo mirabile duxero monstrum,
Ignorans Sophiam sic Furibacchus amat.

Ad Lectorem.

Quis sit hic in nostro Furibacchus carmine quaeris,
Ut taceam, signis proditur ille suis.
Nempe bonas totus furit, et bacchatur in artes,
Hoc sibi qui meritus conspice nomen habet.

Ad Franciscanos.

Dicite qui nullum mendici attingitis assem,
Et geritis mundas prorsus ab aere manus.
Unde sit haec vestri tam magna pecunia fisci,
Ut quater Attalicas aequiparetis opes?
Si pia stips tantas nummorum cogit acervos,
Non dubitem Phrygius dona rogare Midas.

Ad Coniugem.

Garrula nil cures quid cras vicinia dicat,
Cum tuleris nullas in sacra templa faces.
Ostentent aliae cives quantaslibet hastas,
Quas etiam totus mittit Hymettus opes.
Tu cape salvifici caelestia dogmata verbi,
Et iugi Paulum volve Petrumque manu.
Scilicet haec caecas animi candela tenebras,
Discutit, et claram pandit ad astra viam.
Hic ubi perpetuo collucent omnia sole,
Et nostrae superi nil ope lucis egent.

De Franciscanis.

Vix erumpenti flagrans stetit igne lupanar
Et medium nondum nox faciebat iter.
Altus ubi aegra hominum sopiret corpora somnus,
Primam lignipedum turba ferebat opem.
Nulla haec sedulitas, nulla haec vigilantia, verum
Hic pernoctantes exsiliere viri.

Ad Candidum.

Sex petis aureolos credam tres Candide menses,
Heu mediam vellis dulcis amice manum.
Sacrificum potius Furibacchum quaere, sed huic tu
Reddere post illos, cogeris octo, dies.

Ad Bedam.

Parce tuis digitis et mancae Beda sinistrae,
Quis furor est, quod sic mortua ligna feris?
Si qua Lutherani te laesit contio Iusti,
Ipse luat, mensam nec mihi frange meam.

De Eodem.

Antilutheranis convixit Beda cucullis,
Vae mensae, modo si venerit ille, meae.

De ruri mendicante Monacho.

Rasus ubi nuper rus caseolarius isset,


page 150, image: s150

Et medio prensus nocte fuisset agro.
A quodam petiit communia tecta colono,
Et lectum stravit non gravis ille suum.
Et se stramineo procul in centone locavit,
Tanta boni pietas relligioque viri.
Ante vocata alio Lucinae ad munia coniunx,
Tunc obstetricem forte ferebat opem.
Quae rediit decimam, sed rerum ignara, sub horam,
Altus ubi pressit languida membra sopor.
Hanc vigil indomitis excepit hypocrita votis,
Consortem patiens credidit illa suum.
Tot mirata vices tandem, et grave ventris omasum,
Calvum per lunam conspicit esse caput.
Mox quendam stupefacta putans cacodaemona clamat,
Et vocat amissum terque quaterque virum.
Irruit hic, et ut id sacro audit in hospite crimen,
Turpe statim iuxta femina scindit onus.
Et, tantos eunuchus habes tu perfide testes,
Tam potes indignum sumere nomen, ait.
O miseros cives, in felicesque maritos,
Qui magno saturant talia monstra malo.
Multa Semiramis hac sit Pasiphaeque necesse est,
Ille qua regnant urbe boves et equi.

Ad Argum.

Iam tribus assistis Ruffo conviva diebus,
Et non, quod luscus lippiat, Arge vides.
In cochleare tuo tenuem videt ille capillum,
Quam non conveniens hoc tibi nomen habes.

Ad Floram.

Non ita testanti fastidia corde superbi,
Nec tot te dignes Flora repelle procos.
Insigni fateor facie pulcherrima virgo es,
Sed, quo tu potius reiciaris, habes.
Conspicuo silvas anagyris flore decorat,
At quae causa quod hinc nulla corona placet?

De Rustico.

Deprensum leporem portavit rusticus Alcon,
Obuius huic pagi forte magister ait.
Sex numera libras edictam perfide mulctam [Reg: multam] ,
Prendisti quam scis principis esse feram.
Portaturus eram tibi, mendax rusticus inquit,
Quamvis cauliculos roserit illa meos.
Non voluit nudis praefectus credere verbis,
Sed sancte adstricta certior esse fide.
Item est vicinas rasi pastoris in aedes,
Iuret ut hic Christi per sacra verba dei.
Quaesitusque Euangelii liber omnibus antris,
In tota nullus sed fuit ille domo.
Hic ficto intrantem puerum gravis ore sacerdos
Corripuit, quis ohe biblia nostra tulit?
Cui puer, hesterno bene potus vespere nescis,
Fregisti nostram dum fureres in heram.
Et simul ostensas ibi post cunabula partes,
Collegit laceri sedulus alveoli.


page 151, image: s151

In Ephemeridas.

Quis regat instantis vaga tempora Iuppiter anni,
Consule dicentes lector Ephemeridas.
Illius admonitus prius, ut contraria dictis
Accipias, sic non tam rata Phoebas erit.
Si tristes pluvias tempestatesque minantur,
Exspecta placidos et sine nube dies.
Si rapidos soles, penetrabile frigus aduret,
Si dubias auras, tunc stata suda mane.
Denique quodcumque est in eis, sic semper habeto,
Tanquam quae varius foedera Papa ferit.

De Monacho.

Dum lecturus iit ruri pia munera frater,
Conspectum coepit sollicitare lupum.
Quo clamore citi subito accurrere molossi,
Dimissaque virum corripuere fera.
Quippe magis nocuum potuerunt noscere monstrum,
Et nos hoc divos credimus esse genus?

Ad Coniugem.

Cara vale coniunx, Italas proficiscor ad urbes,
Hic studiis latum pilea digna meis.
Interea frugi communia pignora mater,
Qua consuevisti sedulitate fove.
Teque tuumque mihi serva sine labe pudorem,
Altera perpetua Penelopaea fide.
Contra non infidus ero, neque lentus Ulysses,
Me reducem, spera, prima reducet hiems.
Nullaque me Circe retinebit, nullaque Siren,
Nullaque plus dulcis te mihi lotus erit.

In imaginem Crucifixi pro Mercuriali statua iter monstrantis.

Si te multifidus varia in ramalia trames
Duxerit, et dubium fecerit error iter.
Aspice qua fixus media inter compita Christus,
Indicat, hac rectam noveris esse viam.

Aliud.

Quod tetrici nunquam potuerunt ante sophastri,
Indicat haec veram lignea dextra viam.

De Georgio Sturtio.

Intentis oculis, patuloque stupescis hiatu,
Dum numerat gemmas Sturtius ille suas.
Intima si reseret candentis scrinia cordis,
Maiores illis conspicerentur opes.

Ad Carolum Caesarem in Comitiis Bormatianis.

Signandus niveo dies lapillo,
Dilutoque mihi notandus auro
Inter maxima festa primus, in quo
Praesentes licuit videre vultus
Illius Dominique Principisque,
Qui totum regit et tuetur orbem
Augusto imperio, suaque diva
Maiestate serenat, ornat, auget.
Haec fausti tua sceptra dii secundent,


page 152, image: s152

Invictissime Carole Imperator,
Ut te Caesare Christiana tandem
Felici pietas resurgat auctu.
Hoc fiet, pius ille si Lutherus,
Coram te modo qui citatus adstat,
Seruetur, quod et orat, audiatur,
Nec des tam faciles benignus aures
Vafris fraudibus Ausonum Sinonum.
Quaerunt interitum tuae salutis,
Et tantum sibi consulunt, videbis.
Hoc praedicere me tibi memento
Vatem Laocoonta dive Caesar.

Ad Martinum Lutherum.

Heu frustra suavem Christi dispergis odorem,
Taleque divino nectar ab ore fluit.
Hic ubi tot ventres contra peduntque cacantque.
Et tantus pecorum sordet ubique fimus.
Haec novus Alcides opus est ut septa repurget,
Si modo doctrinam vis redolere tuam.

Ad Dominicanum Monachum.

Quod securus abit victorque impune Lutherus,
Iusta quidem pectus commovet ira tuum.
Quippe tot, ut dicis, qui mersit ad infera vitas,
Deberet merito publicus igne mori.
Quando, cum vellent unum diis iungere divum,
Quattuor e vobis sic periere patres.

De Mulomarito Bormatiae submerso.

Posse pium vinci, pareret si mula, Lutherum,
Quidam deridens Pontifices vir ait.
Audiit haec gaudens Italorum coetus, et inquit,
Maxima nunc causae est spes Aleandre tuae.
Scilicet hoc Gallae cessit feliciter omen,
Ut Latia fieret summus in urbe pater.
Et simili ostento victor Babylona Darius
Cepit, et hic verax esse propheta potest.
Quare si quid habes Iudaeae fraudis et artis,
Perdendo sollers insidiare viro.
Nos solito uxores pectemus strigile mulas,
E tanto pariet forsitan una grege.
Post paucos manifesta dies fraus illa patescit,
Phuh inter foedum prenditur unus opus.
Quem post dum rapidis Rheni submergeret undis,
In me dio ridens agmine lictor ait.
Tunc tua convictum superabit Roma Lutherum.
Istud ubi ebiberis Mulomarite vadum.

De Eodem.

Dum stat ad undantis subterflua bracchia Rheni,
Poturus meritas antilutherus aquas.
Respicit uxores miserando lumine mulas,
Non mea sed, dicens, mors mihi vestra dolet.

De Eodem.

Mirata est subito caros Bormatia pisces,
Et vacuum toto mense fuisse forum.
Consultus tandem quae nam haec penuria Rhenus,


page 153, image: s153

Iste mali causa est mulomaritus, ait.
Scilicet horrendum hoc atque exsecrabile monstrum,
Squamea ad Oceanas turba refugit aquas.

Ad Mantuam urbem.

Exoptata diu tandem te Mantua cerno,
Incluta divini patria Virgilii.
Hic patulae recubans olim sub tegmine fagi,
Pascentes cecinit Tityrus inter oves.
Hos Meliboeus agros, haec dulcia rura reliquit,
Hic vitreis undis Mincius ille fluit.
Hanc duxere pedes hac tristem Moerin in urbem,
Amissas Lycidae dum quereretur opes.
Salue perpetuo notissima nomine sedes,
Qua madet extremis ultimus orbis aquis.

De natali solo Virgilii.

Quas dic navita remigamus undas?
Stagnans Mincius hanc facit paludem.
Sed qui gurgitibus statim retractis,
Angusto fluet incitatus aluo.
Et mixto celeres Pado vehemur.
Hic quis pagus in hisce populetis?
Nostris iam Pietula nominatur,
Sed quondam fuit ille dictus Andes.
Quae nam quae prope lusitant puellae?
Ipsas Aonides vides sorores,
Quae natale solum sui Maronis
Laeto concelebrant choro, ille Vates
Hac primas ibi sede traxit auras.
Sanctas praeteriens Deas honora.

Ad Ioan. Manardum.

Paucos discipulos pascens ubi vidit asella,
Dum vacua legeres docte Manarde schola,
Quam pretiosa cadat sine fructu lectio, dixit,
Doctrinae auditrix sim prius ipsa tuae.

Ad Eundem.

Cur homo te magnum dubitem profitente Galenum
Discere? bruta tuas intrat asella scholas.

Asella ad expulsorem.

Non ita me duro miserandam verbere caede,
Quin condiscipulam da residere tuam.
Hanc venio auditum quam vos hic discitis artem,
Huic operam studio nunc dabo vestra comes.
Tot siquidem, video, medicina beavit asellos,
Mutabit sortem forsan et illa meam.

De Lyco.

Ima Lycum crebri pulices per tempora pungunt,
Cur? nitet in rutila plurima gemma manu.

Ad Nicolaum Leonicenum.

Ergo relicta mihi magno Germania sumptu,
Haec, quod sum tantum, causa, profectus iter?
Ut Latiae in Latio faciam dispendia linguae,
Quam potui in media discere Barbaria?
Mirum est quae infectus traxit contagia sermo,
Dum medicos verso, Barbara scripta, libros.


page 154, image: s154

Tu Tamen id docto vitium mihi corrigis ore,
Atque tua, quod in hoc perdo, reponis ope.
Qui tot scabra polis, tot quae sunt aspera tornas,
Cogis et excultis mundius ire togis.
Nec parcis gravibus nonagenarius annis,
Quin tuus hic feruet nocte dieque labor.
Tanta iuvandae urget te sollicitudo iuventae,
Tantus communis commoditatis amor.
Una igitur pergas opera clarum tibi nomen,
Et vitam populis conciliare suam.

De Accio.

Perdidit ex una sex Accius arbore ficus,
Vae tibi qui carpsti, vae miserande puer.
Multa tibi durae minitatur verbera virgae,
Vae natibus, si te prenderit ille, tuis.

Ad Nicolum.

Sex propter ficus saevo fremit Accius ore,
Dixeris iratum Nicole iure virum.
Qui sua ficetum tantum modo gaudia ducit,
Tam gnavaque frequens sedulitate colit.

Ad Caelium Calcagninum.

Praelegis ex nudo vix inspectoque libello,
Tot tamen auctorum condita sensa citas,
Cultaque perpetuo decurrunt verba lepore,
Qualiter e plenis Attica mella favis.
Scilicet adstantes tibi dictant omnia Musae,
Affat et aspirans numen Apollo suum.

Ad Lycum.

Aspicis hunc Lyce mendicum mancumque brevemque,
Una cui, sed et haec demutilata manus?
Solus in hac pollex, quique illi proximus index,
Desecuit reliquos Martius octo chalybs.
Mon contemne virum, nihil est crudelius illo,
Complures homines perdidit his digitis.

Ad Tuccam.

Dixisti mihi te lectum dare Tucca superbum,
Dixisti verum Tucca, superbus is est.
Cedit enim nulli, dura sed mole resistit.
Hunc ego non palmam Tucca tenere negem.

Ad Sigenum.

Accipio grato tam pulchrum pectore munus,
Ac animi pignus non mihi vile tui.
Ista novi felix erit omen zona sodalis,
Mutuus ut nun quam dissoluatur amor.
Hac fluidam quoties mihi quondam strinxero vestem,
Sis ubivis dicam care Sigene vale.

Ad Eundem.

Quod dederas munus velut exprobrare videris,
Et totum speras hinc tibi forte librum.
Tu mihi contextam das Serum vellere zonam,
Ipse meos aliquot reddo Sigene modos.
Plus utrius donum? non sex manet integra menses
Illa, sed aeternum carmine nomen habes.

Ad Phoebum.


page 155, image: s155

Enthea quid feruent immisso corda furore,
Quid vis quod Vates maxime Phoebe canam?
Quanta, papae video, rerum mutatio surgit,
Quam sunt in dubio turbida cuncta statu.
Quid quod praepetibus gestit Iovis armiger alis,
Confixumque suo subuehit ungue capum?
Felix augurium, devicti robora Galli
Profligans niveis Caesar ovabit equis.
Quod vero triplicem vanescere cerno coronam,
Non ita post multos vae tibi Roma dies.
Dicere caligans prohibet me cetera nubes,
Vos sperate boni, vosque timete mali.

Ad Calliodorum.

Pellicibus furiosa suis male Galla precatur,
Dii servent dextram Calliodore tuam.

De Pollione.

Emit et aptavit flavos sibi Pollio crines,
Scilicet hoc cupiens Teutonus esse modo.
Sed dolus, insidiae, fraus, impostura, libido,
Perfidia et livor clamitat, est Italus.

Ad omnes doctos Italiae.

Quod reprobos mores vestratis mordeo gentis,
Non aegro celebres pectore ferte viri.
Quam non hos simili meruistis crimine dentes,
Tam vos Pierio plenus amore colo.
Cum foedis nostrae vitiis est pugna Thaliae,
Quae vos ut doctos sic putat esse bonos.

Ad Divum Petrum.

Dive tuas ego te per claves ianitor oro,
Sic referant sacrum ter stata festa diem.
Dic mihi num caluos omnes admiseris istos,
Quos pictos monstrant templa domusque Deos?
Quot non Icario volitant sub sidere muscae,
Quot nec in Alburni quercubus oestra sonant?
An suus hos tantum victus cultusque sodales,
Et data Pontifici multa talenta beant?
Sicque salutaris Christi doctrina facessit,
Nulla magis pietas, nulla iuvat ne fides?

In Hortum Laomedontis.

Siste proterue puer furtivas carpere ficus,
Vis ficus, dominum Laomedonta pete.

Ad Baccaram.

Quod rarus veniam pransum conviva requiris,
Appositis possum non satur esse feris.
Quas puta figlinus cum testa excoxerit ignis,
Ad stomachum victus non facit ille meum.

Ad Alcimum, de eodem.

Ex Agathoclaeis edit Alcime Baccara vasis,
Et mensam cervis ornat aprisque suam,
Quos non pluris emit quam quino forte quadrante,
Et tamen extrema marcuit ecce fame.

De Eodem.

Tres una lepores apponit Baccara lance,
Numquid sic conans Baccara lautus homo est?


page 156, image: s156

Ad Nicolaum Leonicenum.

Docte senex alium quem candida fama Galenum,
Atque simul Coum praedicat Hippocratem.
Si tibi non incommodum erit, nec forte molestum,
Mitte Dioscoriden huc mihi quaeso tuum.
Tum quem Virgilius modo, tum quem Barbarus ante
Ornatis compsit perpoliitque togis.
Ut videam tua quas felix industria gemmas
Addidit, et tantas ditior auxit opes.

Ad Georgium Sturtium.

Quod proni obstipa monachi ceruice vagantur,
Quae sit vis versu discere causa meo.
His innixa viris, nescis? ecclesia sistit,
Sub Stygios alias mox ruitura lacus.
Quin et consessae suscepta piacula plebis,
Fert humeris graviter pressus hic ordo suis.

In Antilutheros.

Non ita captivum laeti gaudete Lutherum,
Non vetitus calamus, nec religata manus.
Quando suos scripsit (quos hic habet arma) libellos,
Hoc etiam vinctus tempore Paulus erat.
Ipse propheta potest indigna in vincula trudi,
Committens sua vult libera verba Deus,
Quae totum nihilo minus ille refundet in orbem,
Et novus haec iterum gaudia luctus erunt.

Iuppiter ad Mercurium.

Dulcis ades, pennasque apta, et talaria fili.
Et patris auscultans iussa capesse tui.
Despicis Aemiliis surgentem tractibus urbem?
Ad veterem pingui quae sita rura Padum.
Clara ducum sedes, gratum Ferraria nomen,
Si non armigerum temneret illa meum.
Fidus eo levibus delabere nuntius alis,
Haecque meo medicis nomine verba refer.
Protractum facilis concedo civibus aevum,
Ast immortales hos ego nolo Deos.

In Ludos Florentinorum.

Saeva bis haereticum combussit Roma Lutherum,
Discerpsitque uncis infera turba suis.
Edit idem laeto munus Florentia vulgo,
Dum colit agniferi lucida festa patris.
Talia de caelo spectans ludibria Christus,
Quam post haec olim gaudia flebis, ait.

Ad Bartolum.

Rus abeo, si non aegre latura sit uxor,
Huc tua mittatur, Bartole mula mihi.

Ad Phoebum de Caelio Calcagnino Sub ingruens solstitium praelegere cessante.

Non ita festinis Cancrum pete Phoebe quadrigis,
Attrahe vectores, ut remorentur, equos.
Et sine cantet adhuc aliquot Philomela diebus,
Quae mea tam dulci pectora voce iuvat.
Nil moror instanti cuculos cessare sub aestu,


page 157, image: s157

Haec mihi continuo dum moduletur avis.

Ad Florentiam.

Quam proba tu fueris Florentia nescio, verum
Florentinari turpe malumque sonat.
Horret ad hoc, si quando audit, Germania verbum,
Quo quod signetur, dic mihi quaeso, scelus?
Si facis infamis quod dicit fabula, miror
Quod non sulpureus sit tua terra lacus.

Ad Se ipsum.

Infandos iuvenum fugis, exsecraris amores,
Et quae sunt Itali cetera monstra soli.
Hos potius lauda, si vis hic vivere, mores,
Imo voca sanctum, qui facit ista, virum.
Haeretici ne discipulus videare Lutheri,
Et Florentinis exhibeare rogis.

Ad Uxorem.

Si quis Geriflua me non amat hostis in urbe,
Gestit in externis quod peregrinor agris.
Quasque mihi favet aerumnas, durosque labores,
Concipit infracta me modo mente pati.
Ut sequar hic vilis captatum vappa catinum,
Et lacer in media plebe rogator eam.
Utve subornatis enectum forte venenis,
Me raptent avidi dilacerentque canes.
Nequiquam exsultans haec fingit gaudia livor,
Candida felicem net mihi Parca colum.
Fausta et laeta meo succedunt omnia voto,
Iucunda in sano corpore vita mihi est.
Quod si te caraque frui mihi prole liceret,
Nulla foret curae sollicitudo meae.
Hoc ideo, ut doleant inimici, nuntio, tuque
In tacito gaudens exhilarere sinu.
Vive vale, et cum Strymoniae clanxere volueres,
Exspecta reducem (sit modo vita) virum.

Ad Divum Petrum Romae.

Quam bene quod superam conscenderis arcem,
Cum pretio nondum constitit illa suo.
Mascula quando dedit divis accedere virtus,
Inque pia constans relligione fides.
Nunc haec prostituunt venale, heu, saecula caelum,
Et facit insignes fulua moneta deos.

Divus Petrus ad Germaniam.

Non opus ut missis Romam Germania numis,
Aut peregre fesso me venerere pede.
Quae tua iam plures insania durat in annos,
Quam decet illius fortia corda soli.
Non ita praeceptor Christus, non sancta vetustas,
Sed Latiae docuit foeda cupido gulae.
Quae summum sibi Pontificem me fecit, ut essem
Servus captandis hic ego bubo lucris.
Divinae potius custodi seria legis,
Talibus in nugis non sita, crede, salus.
Quis furor iste, domi vivum contemnere verbum,
Mortuaque externis finibus ossa sequi?


page 158, image: s158

Milleque, dum spectas ea, sannas auriculasque
Te clam ridentis sustinuisse chori?

Quomodo Papa Monachis utatur.

Scis cui cucullatos rei adsimilem patres?
Bibulae velut sunt spongiae.
Nam quicquid aurei est ubique fluminis,
Siticulosi ad se trahunt.
Sed quos statim siccis subinde faucibus
Romanus exsugit croton.

Ad Pollionem.

Omnes per superos, per trinaque numina iuras,
Perque incarnati mystica liba dei.
Esset habenda fides vel nudis Pollio verbis,
Si coma temporibus viveret ista tuis.

In laudem Ferrariensium Medicorum.

Quod raras ingens animas Ferraria mittat,
Obstupuit dubitans portitor ipse Charon.
Quaesitus quaenam ratio Cyllenius, inquit,
Hanc sedem praeses seruat Apollo suam.
Is medica multos ibi suscitat arte Galenos,
Qui cymbam vacuent, si modo plena, tuam.

Ad Eobanum Hessum.

Nescio quae capiunt Italae me taedia terrae,
Quando sodalicii sum memor Hesse tui.
Tot puta amicorum tristi quos corde reliqui,
Et modo post multos opto videre dies./E>
O iucunda tuae quondam solacia mensae,
O doctae cenae, dulceque colloquium.
Innocuique sales, hilares risusque iocique,
Candida libertas, et pia simplicitas.
Felix hora redux tibi qua conviva recumbo,
Et licet alternos concinuisse modos.

Ad Nicolaum Leonicenum Atropos.

Parce cave, et quantis medicans potes utere curis,
Atque tuos septem protrahe saecla dies.
Denique sis magni Phoebi doctissima proles,
Hacque suas repares manibus arte colus.
Ista tamen, quamvis sero, tibi fila secabo,
Ius nulli fas est vincere posse meum.
Inviolabilibus succumbunt omnia fatis,
Incluta virtutis gloria sola manet,
Quam peperit doctis speciosa scientia famam,
Hanc nostrae possunt non abolere manus.
Illo perpetuus fateor, tu nomine vives,
Tale decus studii dant monumenta tui.

Ad Dominicanum Monachum.

Ad tua sancte vocas semper me prandia frater.
Vis semel ut dicam, quod volo? non veniam.
Non tamen ut tenui credam te vivere mensa,
Quis sit vestrarum qui scio luxus opum.
Tam bona ne lautus, timeo, mihi fercula ponas,
Forte domi ut coenem non ego deinde meae.

Ad Georgium Sturtium.

Saepe mones positis ut tractem seria nugis,


page 159, image: s159

Ausonio recolens cur peregriner agro.
Dum rapido feruens ita sidere Iulius ardet,
Qui cavet ut valeat sat mihi discit homo.
Ergo sine Aonia spatier paulisper in umbra,
Et referant vires grata vireta meas.
Haec meus est fimus, meus est haec cura fritillus.
Viles, quam numos, perdere malo schedas.

Ad Nicolaum Leonicenum.

Non quod te laudem, sed quod sim doctus, ais te
Ex tota caro mente favere mihi.
Agnosco nullas adeo quibus efferar artes,
Infima Castalii me fovet aura iugi.
Et mea nota mihi est nimis ignorantia, quare
Affectu loqueris clare vir illa tuo.
Quo patet eximius sub amico pectore candor,
quantus et Aonii cultor es ipse chori.

Ad Marcellum Virgilium, quod Dioscoriden interpretatus sit et annotaverit.

Hoc quis docte tuum studium Marcelle rependet,
Dignaque pro tanto dona labore feret?
Si media totus consurgas aureus urbe,
Dent et opes Medices terque quaterque suas.
Debita non poterit digne tibi gratia solui,
Plus es in hoc meritus quam peritura libro.

Ad Georgium Sturtium.

Italicam nolo, si possem, discere linguam,
Nam vereor mores ne trahat illa suos.
Barbarico potius sic duriter eloquar ore,
Teutona dum probitas, sanctaque vita manet.

In obscoenam picturam.

Unde quod infandos facis hic Ityphalle soloecos,
Tantus es in media barbarus Italia?
Qui tot ubique frequens in porticibusque scholisque,
Multa bonos audis saecula grammaticos.

Ad Catulinum.

Nil moror hunc, imo invisum mihi noris amorem,
Cum scribis fratrem te Catuline meum.
Inicis hac duplicem bis mendax parte pudorem,
Non vir es, et monacho non ego patre nothus.

Ad Georgium Sturtium.

Tu Veneta auscultas Urbanum gnavus in urbe,
Hic ego sepositis otia duco libris.
Non tantum rapida quod sol me lampade torret,
Maior desidiae est altera causa meae.
Quae nos a patrio distantia separat orbe,
Quotque haec, scis, montes, quantaque saxa levat.
Fessa satis mens est, omni quae iugiter hora,
Hanc tantam pernix itque reditque viam.
Nunc fidam sociam, nunc caros cogito natos,
Dulcis amicorum nunc mihi turba subit.
Vis igitur post hac studiosum discere Cordum,
Deliciis reducem flagito redde suis.

Ad Nicolaum Endinum.


page 160, image: s160

Illustri sate Nicolae stirpe
Vera nobilitate clara proles,
Futurumque novem decus sororum,
Et victor trepidi rei patronus,
Hic si perpetuus flagrabit ardor
Feruentis studii tui et laboris,
Audi quid tuus ille Cordus orat,
Ille inquam tuus ut dato emptus aere.
Meo nomine plurimam salutem
Ipsi dicito Sturtio, deinde
Hortator, patrios ut ad penates
Maturet, cupidumque me reducat,
Hoc non amplius orbe commorari,
Infandosque placet videre mores.

Ad Nicolaum Leonicenum.

Si non est senio tuo molestum,
Et vectore potes sedere mulo,
Promissam redimas fidem, simulque
Quaesitum medicas eamus herbas.
Quas alter Theophrastus atque Craevas
Illo noscere diceris sub aevo
Supra rancidulos volans magistros,
Docta iudice perspicacitate,
Te monstrante iuvat semel doceri,
Quae dediscere non sit hinc necesse.

Ad Eundem, et Ioannem Manardum.

Quod vestrum video celebres certamen amici,
Dum dare pileolum gaudet uterque mihi?
Nullum ex me sperare licet, mihi credite, munus,
Nil pauper praeter carmina Cordus habet.

In Gallum Gallinaceum.

Pessime Galle tace, sic cras tua colla secentur,
Et glaber infixo transfodiare veru.
Quid mea conturbas inviso somnia cantu,
Nec sinis hac semper posse quiete frui?
Non adeo felix fuit ista nocte Micyllus,
Qua subitas misero Morpheus auxit opes.
Iam mihi Germano sum vivere visus in orbe,
Ad dulcesque domum me rediisse lares.
Iam cum dilectis iucunde ludere natis,
Et dare consorti basia mille meae.
Haec mihi tu strepera frustraris gaudia voce,
Meque per immensum tam cito vertis iter.

Ad Nicolaum Leonicenum.

Accepi clarum titulum, insignemque tiaram,
Magnum id, at est maius te tribuisse, decus.
Quo nihil haec medica videt aetas doctius arte,
A tanto laus est praemia ferre viro.
Ergo quas dignas nequeo [(transcriber); sic: mequeo] persoluere grates,
Tam merito debens semper habebo tibi.
Quocumque in populo quocumque vel orbe residam,
Te praeceptorem concelebrabo meum.
Et tua dum vivo mecum quoque vivet imago,


page 161, image: s161

Ac memori data nunc oscula mente geram.
Aeterna venerande senex hac vive salute.
Extremum, tibi quod colloquor, illud erit.

Ad Venetias.

Vos quoque post longum tandem mihi cernere votum,
Contigit Hadriaco condita tecta sinu.
Quid video? tantus non sat mortalibus orbis,
Quin etiam mediis aedificent in aquis?
At quid in hac homines miror considere sede,
Ad se cum divum traxerit illa chorum?
Nempe relinquentes tot amoena vireta Camenae,
Grata magis quovis haec freta fonte colunt.

Ad Nicolaum Endinum.

Quis te clarorum genitum de sanguine patrum,
Et multa celebrem nobilitate neget?
En suspensa tuae sunt hic insignia gentis,
Et vehit Endinam candida fama domum.
Plus speciosa tamen decus ars et mascula virtus,
Quam tantum tribuit stemma genusque tibi.

Ad Eundem.

Magnus amicorum patrium me coetus in orbem,
Hinc trahit, at studio tu trahis inde tuo.
Quod nisi chara domus proprio magnete valeret,
Omnibus his unus fortior ipse fores.
Tam tua me virtus vero tibi iunxit amore,
Et mea ceu quodam pectora fune ligat.

Ad Apollinem.

Dum iacet Aethnaeo febriens Egnatius aestu,
Te Medicum credam praeses Apollo deum?
Cui rear esse datam te servatore salutem,
Si non auxilium senserit ille tuum?
Quite praecipuo semper veneratus honore,
Claruit Aonii candida fama chori.

In Chrysopoeiam Aurelii Augurelli.

Candidus Aureli merito celebrabere Vates,
Qui qua sim Croeso ditior arte, doces.
Sic sex si dedero numos, ipse indicat Hermes,
Quo mihi thesaurus sit fodiendus agro.

In Eandem ad Lectorem.

Ipsam qua facies aurum sex assibus artem
Non emis? esse miser semper egenus amas.

Ad Aurelium Augurellum.

Quam recte et bene, commodeque factum,
Hanc quod docte Poeta Chrysopoeiam
Summo pontifici dicas et offers.
Nunc nunc Romula techna, fraus, tyrannis,
Quae totius opes sitivit orbis
Exhausitque, peribit et facesset.
Nam, qua, quod cupit, ipse formet aurum,
Transmissam Leo Papa coepit artem.

Ad Eundem.

Qui dandum captas missis pro versibus aurum,
Qui quibus id fiat scisque docesque modis?

Ad quendam Venetum.


page 162, image: s162

Tristia funesti monstras vestigia belli,
Quo vestras Caesar fudit et hausit opes.
Sed Veneto rursum nunc subdita cuncta Leoni
Iactas, et stupidos nos ais esse viros.
Barbaricoque quidem devincere quaeque tumultu,
At partum ingenio posse tenere nihil.
Audiat haec positis utinam Germania poclis,
Et vestros caveat sobria facta dolos.

In Alpium angustias.

Aspicis haerentes pronis anfractibus Alpes,
Quam sint angustae praecipitesque viae.
Has ut nulla, vide, rota, nullus triverit axis,
Quas peragrans non se verteret Astur eques.
Hac tamen ingentes Romam Germania montes
Transtulit, aequalis vix quibus Ossa patet.
Quod tu non adeo stupidus mirare viator,
Grandius hac Tauro reddidit illa scelus.

De quodam Fure.

Constitit horrendum furti reus ante tribunal,
Et vinctas tenuit post sua terga manus.
Hunc ubi formosum iuvenem paupercula virgo
Cerneret, in socium poscit habere virum.
Ad quam conversus morti modo proximus ille
Argutum nasum pressaque labra videt,
Moxque adsistentem lictorem hortatur, et inquit
Ad iussam propera, vivere nolo, necem.
Mortuus utilius quia quam tabesco superstes,
Atque brevem malo quam sine fine crucem.

Ad Georgium Sturtium.

Ut solis medicis toto me pectore dedam
Et steriles linquam, dicis amice, Deas.
Utilis est Medicina mihi, dulcis mihi Musa,
Omnia, miscuero haec si duo, puncta ferant.

Benedictio Mensae.

Praestita divino nobis alimenta favore,
Autoris dextra sint benedicta Dei.

Gratiarum actio.

Debile qui corpus largito pane refecit,
Et verbo mentem recreet ille suo.

Ad Georgium Sturtium.

Quando tribus vix hinc Erfordia milibus absit,
Multaque sublimi luceat igne dies.
Quid iuvat hic seras ruri exspectare tenebras,
Et trahis innexis feruida vota moris?
Nil numerata moror dandae mihi mattya [Reg: mattea] cenae.
Quam patior nequeunt haec satiare famem.

FINIS.