10 October 2003 Rüdiger Niehl
Markup added; typed text - structural tagging complete (but some speaker-tags lacking) - partial semantic tagging - partial manual and complete MORPHEUS spell check

EURICII CORDI EPIGRAMMATUM Liber Tertius.

Ad Ianum.

Sic tua iucundo populus solennia plausu
Exigat, hinc illine provide Iane Pater.
Dic mihi, quis veniat miseris iam vatibus annus,
Num sit perpetuus, qui fuit ante, status?
Quae tot habes gemina circumfer lumina fronte,
An sit in hac, musas qui colat urbe, vide.
An quis adhuc nostro Maecenas tempore vivat,
Quique suas soli non sibi condat opes,
Qui velit aeternum meritis extendere nomen,
Nec quondam totus post sua fata mori.

Ianus.

Non meliora miser tibi nuntio tempora Corde,
Ni studium velles linquere forte tuum.
Non tot ego his oculis, nec cinctus pluribus Argus
Cerneret, Aonium qui iuvet asse chorum.
Invida barbaries vetat, et furiosa cupido,
Non asinis cordi est cantor Apollo Midis.
Est tamen Angelicas habitans hic Sturtius aedes,
Qui doctis bonus est, doctus et ipse, viris,
Quem tibi propensum sensisti nuper amicum,
Si velit Augustus posset hic esse tibi.
Hunc tua quam poterit, si non tuba, fistula cantet,
Esuriit nondum cognitus ipse Maro.

De Rusticorum infelicitate.

O infelices nimium, mala si sua norint,
Agricolas, venia nunc Maro dico tua.
Flebilius nihil est, isto, quam rusticus, aevo,
Qui sua ceu servus non sibi rura colit.
Cum riguit totum miser et sudavit in annum,
Milleque sollicito dura labore tulit.
Ex tot vix quantum rursum serat, accipit agris,
Quod superest deses vendicat ara suum.

Ad Henricum Ortum.

Pulsa diu toto Pietas erravit in orbe,
Nec potuit certam tristis habere domum.
Ad Carthusiacos confugit fessa sodales,
Hic quoque munitae non patuere fores.
Ut quae femineum soleant excludere sexum,
Tantus apud sanctos relligionis amor.


page 131, image: s131

Quo tamen Invidia huc, quoque Ignorantia iure,
Quoque Superstitio venit, et Ira, roges.
Et reliquae, Ambitio, Vindicta, Cupido, sorores,
Quas etiam primas hic colit ordo deas.
Forsitan exhibito magnae diplomate Romae,
Hoc ostendenti quod libet omne licet.

De Vigesia.

Iam scio mentitur Vigesia, qui potes illud
Scire absens? video, qui? quoniam loquitur.

Ad Castricum Philosophum.

Quis novus iste furor, visendae Castrice Romae,
Quo tamen hic speras vivere posse modo?
Nil tua te probitas, nil te sapientia tollet,
Plena ubi cuncta dolis, plena ubi cuncta strophis.
Nil tetricus vultus, nil proderit hispida barba,
Levis ubi tantum praemia puppus [Reg: pupus] habet.
Nec video tantae quid opus tibi robore clavae,
Muniat unius te modo virga pedis.
Sola, sed aere gravis, sumatur, consulo, pera,
Hac erit adversum concomitante nihil.
Sed ter mille licet defessus milia portes,
Cogeris laceris mox tamen ire togis.
Si tam cara tibi danistae pallia vendent,
Quam redimunt nostri nunc ibi pontifices.

In Manium.

In mea te Mani saevire poemata dicunt,
Et lecto tunicam diripuisse libro.
Non ego cantantem studeo te vincere Phoebum,
Quis tamen hoc esset proposuisse furor?
Det meritam, si quis certat tibi Marsya, poenam,
Quae, miserum, laus est excoriare Babym?

De Phillide.

Nullus ubi, Mariae quem ferret, cereus esset
Ad celebrem Februi, lucida festa, diem,
Tresse prostituit noctes pia Phillis, et emit.
Quam timet ultores relligiosa deos.

In quendam Franciscanum.

Infecunda decem quaedam matrona per annos,
Insterili fertur non peperisse toro.
Haec ubi forte novam est enixa puerpera prolem,
Vis ea quod divum sit venerata tuum,
Quem raucis adeo clamosus vocibus effers,
Ut minor huic Christi postmodo cedat honor.
Tanta quid extollis populo bone numina frater,
Quae quivis, etiam tute, cucullus habet?
Vis, hoc quem captas commento, radere quaestum?
Huic alium, foetus qui vetet, adde Deum.

Caelum nunc pharmacopolion.

Paeonias nihil est quod discimus amplius artes,
Magne vale Hippocrates, magne Galene vale.
Vos quoque nunc Medici vestras auferte [(transcriber); sic: aufferte] tabernas,
Quasque tot expositus pyxidas ordo notat.


page 132, image: s132

Fornaces, vitra, pastilli, mortaria, cessent,
Iste nihil vobis proderit inde labor.
Facti materiae iam nunc et pharmaca divi,
Cuiusvis praesens sunt medicina mali.
Ac alias alii variis pro pestibus herbas,
Praeterquam squillas, helleborosque valent.

De Neaera.

Tam grave miraris nanam funale Neaeram
Ferre, tulit gravius, ferret ut illud, onus.

Ad Monachos.

Tam quis aperta ferat falsae mendacia linguae,
Quando leves quidam vos ait esse viros?
Nullus sit timor, id nos unquam credere verum,
Hac in vos nemo suspicione fuit.
De vestra variae passim gravitate querelae,
Qui miseris tantum civibus estis onus.

Ad Henricum Ortum.

Frigida cur maneant calefacto balnea furno,
Et tamen elicitus sic mihi sudor eat.
Non aliam debes, neque possum ego, credere causam,
Quam quod versiculos occinis Orte meos.

In statuam Mariae cereolos vendentis.

Hoc mihi qui sacrum transis altare viator,
Siste, measque dolens commiserare vices.
Illa ego quae caeli domina et regina salutor,
Ac eadem summi sponsa parensque Dei.
In miseras abiecta, vide, mensaria sordes,
Expositos cogor vendere cereolos.
Utque inhians turpi servire propola lucello,
Vae mihi si natus resciet illa meus.
Ne nexis, timeo, me pellat ab aede flagellis,
Quando videt sua quod facta taberna domus.

In eandem.

Qui tot adoratam Lupe me sestertia poscis,
Nonne vides obolos vener ut ipsa tuos?
Quid dabit exponens gracilem paupercula ceram?
Illos, qui vendunt astra deumque pete.

Miraculum Bonaventurae.

Sex in coniugio transegit Testilis annos,
Et peperit iuveni pignora nulla viro.
Qui Franciscanis moriens grave fratribus aurum,
Quod dedit, hac petiit corpus in aede tegi.
Hic dum maesta situm luget, gemit, expiat uxor,
Saepeque iam notam sola frequentat humum.
Et praesens Bonaventurae pia numen adorat,
In viduo tandem concipit illa toro.

Ad Christianum Schroterum.

Quid carissime Christiane Romae,
Iam septem remorans agis per annos
Orbae filius unicus parentis?
Num dignam rear obtigisse sortem,
Dum seruum stabularius bidentem,
Et foedum strigilemque furcilemque [Reg: furcillamque]


page 133, image: s133

Exercens olidum colis fimetum,
Et scabros miser expolis asellos?
Aut, dum purpureum sequens galerum,
Discissis caligisque calceisque,
Sacrae pone legis cacata mulae?
Aut dum mille gregi notariorum,
Hoc est furibus additus cinaedis,
Romanensis et ipse nummisuga
Istos sacrilegos iuvas Simones,
Qui vos ut rapidi lupi et leones
Imas excoriant adusque carnes?
Hoc tu cernere (proh fides) patique
Germanus potes, imo Christianus?

Ad Eundem.

Miror quo tamen orbe commoreris,
Quartam haec litera fert tibi salutem,
Ac unumne apicem quidem recepi,
Noster te Cato, quanta quanta Roma est
Perquisivit, et inde ter reversus,
Nullum repperit ille Christianum.

In Lupum.

Canus et hirsutus, mordax, et avarus edaxque
Quam tibi conveniens mi Lupe nomen habes,
Sed tua te vulpem fraus, insidiosaque reddit
Calliditas, foedum spurca libido caprum.
Imo sacrae ficte dum flens aduolueris arae,
Saevis insidiis trux Crocodilus hias,

Ad Georgium Sturtium.

Magna tua est, quis sit novus, exspectatio, Caesar,
Et nullus, quem non quaeris id, hospes abit.
Quid Carthusiacos non post pomeria Fratres,
(De tantis dicent singula rebus)adis?
Qui poterint, qui clausae habitant gurgustia cellae
Proque sua semper relligione tacent,
Et quorum iugis solum meditatio Christum,
Altaque contempto cogitat astra solo?
Nescio, sed quod non prima haec examina mussent,
Tam video tacitum, tam procul esse nihil.
Non modo quod celebris iam Francofordia scivit,
Sed totus, norunt, omne quod orbis agit.
Quot modo Saxonico confligunt milia bello,
Quaeque in eo mixtus symbola miles habet.
Quamque potens subitis vindex Franciscus in armis,
Svevas, imperii nomine, frangit opes,
Et quotus Oceanum mercator remigat aequor,
Quid quaevis, et quo, navis, et unde vehit.
Quot Lupus uxores, quot habet Vigesia moechos,
Laeta quid Anna canit, maesta quid Aula gemit.
Denique non poteris tam clauso pedere culo,
Quin hic grex, nasus quam tuus, ante sciat.

Ad Ioachimum Camerarium.

Unde tot oppletis mendici aegrique proseuchis,
Non est admirans quod Ioachime roges.
Si modo quam multis stata sunt ieiunia divis,


page 134, image: s134

Videris, et festi quot sine fine dies.

Ad Franciscanos.

Impraegnatoris vehitis magnalia divi,
Qui tamen hoc castus vixit in orbe pater.
Ast alium sacra potientem virgine constat
Quaque ter undecies rem potuisse die.
Ipsa nec exhausit fecundos septima lumbos,
Nilque fatigatum questus is inde latus.
Huic ea, vel vivo potius date numina fratri,
Si celebri plenum vultis in aede tholum.

Ad Librum.

Accepture pii venerabile nomen Erasmi,
Castior a nequam siste libelle iocis.
Si non docta potes, saltem cave spurca loquaris,
Vix tamen es tantum dignus habere virum.

De Erasmo Ro.

Quando novas docto laudes conarer Erasmo,
Ridens auriculam traxit Apollo mihi.
Et quid, ait, tentas? tua plectra miselle reconde,
Aoniam supra vir volat ille chelyn.
Nulla isti scintilla potest dare lumina soli,
Omnia qui radiis lustrat opaca suis.
Arduus adiecta non mica surgit olympus,
Parvula tam pandum nec mare gutta iuvat.
Hunc sua iam dudum vexit super aethera virtus,
Livida seu nolit seu velit Invidia.

In Quendam Erasmi Aemulum.

Ad tua me si quando vocas convivia, sudo,
Atque meae mallem quodlibet esse domi.
Non quasi lauta minus quod parcus fercula ponas,
Tam lautus nunquam Sardanapalus erat.
Sed quia de magno semper maledicis Erasmo,
In toto melius quo tamen orbe nihil.
Nunc est haereticus, nunc est hic impius auctor,
Qui reproba sanctam destruat arte fidem.
Qui sacra divinae pervertat dogmata legis,
Infami dignus turpiter igne mori.
Hoc ego dum reliquis ridentibus audio, rumpor,
Et me vel surdum, vel procul esse velim.
Lentus in ore cibus nunc huc nunc voluitur illuc,
Atque fit insipiens nobile vappa merum.
Vis gratam super ambrosias et nectara cenam
Ponere? de tanto dic bene, quaeso, viro.

De Lupo.

Pallida confectus quod sex Lupus ora diebus
Obtulit, antiquam creditis esse febrem.
Non est, sed maior miserum dema cerat angor,
Perdidit ingressus balnea tres obolos.

Ad Franciscanum Contionatorem.

Dicite dum vestrae flagrarent ignibus aedes,
Et trepidas quivis ferret ubique preces,
Quo Bonaventurae cessabat numen in orbe,
Quove morabatur pignora dando toro?
Non bene, quod tantis aliena negotia curis


page 135, image: s135

Adiuvat, et fratres negligit ille suos.
Tu tamen hunc inter medias vidisse favillas
Narras, angelico pone volante choro.
Falleris, exierat vicinas flamma columbas,
Decepit visum nox inimica tuum.

Ad Famulam suam.

Fractam exure colum, resolutum proice pensum,
Hoc, video, nullum fert mihi nere lucrum.
Quaque duos hora sputas in fila trientes,
Quae post vix vendit sexta quadrante dies.

Ad Opercum.

Quod stata Thomicolae celebrent tot festa sodales,
Esse tibi mirum debet Operce nihil.
Illis ecce sui nascuntur in arbore divi
Quot rapido nunquam sub Cane pruna vides,
I nunc et ride vellentem numina Memphim,
Et quod magna deum Terra sit ipsa parens.

De eisdem Divis.

Quis plures una conspexit in arbore picas,
Hac quisquis transis forte viator ais.
Quantus hic est error, parvas si rere volueres,
Quos colit hic magnos credula turba deos.

In Somni et Ebrietatis Iconas.

Tam bonus, haud mirum quod nos expressit Apelles,
Huic praesens, quando pinxit, uterque fuit.

In Moriam Erasmi.

Ne falso imponat titulo liciture viator,
Vendens stultitiam Bibliopola, cave.
Tam sapuit nullus Cato, nullus Laelius unquam,
Et peream, si plus ipsa Minerva sapit.

Ad Conum de eadem.

Stultitiam volui, mittis mihi Cone Minervam,
Heus, pretium codex non habet iste suum.
Vis quod adhuc pluris valet, istis assibus addam?
Nil tantum est, animam debeo Cone meam.

In Eandem Imi. Mar.

Moria dicta fuit, quater octo leonibus emi,
Redde mihi nummos bibliopola, sapit.

Ad Laurentium Corvinum.

Sacra placet Phoebo laurus, sacer ipseque Corvus,
Illius en nomen, nomen et huius habes.
Hinc tibi nemo negat facto Corvine Poetae
Hunc sua propensum numina ferre Deum.
Gratus ut es vates, sic grata huic omnia pangis,
Sat, mea si mulsum fistula Pana iuvat.

De Eodem.

Candidus hic nova dat populo spectacula Corvus
Hunc sibi habens sacrum sic dedit esse Deus.
Audiit hunc dulci modulantem carmina voce,
Nuper ad Aonias quando volasset aquas:
Et cum Castalio prope conspexisset ab antro,
In viridi nymphae fronde sedere suae,
Consonus es nostro, sis concolor, inquit, olori,
Ex illaque manens arbore nomen habe.


page 136, image: s136

Epitaphium Fabullae

Tres fuerant Furiae, sed ut infera regna subivit,
Auxit iam socium quarta Fabulla chorum.
Quod si forsan adhuc tres dixeris esse, necesse est,
Huic sua dum mansit vita, fuisse duas.

In Iuchum

Nulla dies, magnum qua non traducis Erasmum,
Mendaci lapides cum vehis ore tuos,
Vectores olim divorum, scimus, asellos
Rugitu caelum promeruisse suo.
Falleris hanc tibi si speras contingere sortem,
Non fugit invictus talia monstra gigas.
Imo nec aethereas tentat rescindere sedes,
Auspice, si nescis, hic movet arma deo,
Quae quondam obsessum purgans Tirynthius orbem,
Feta quibus multum perdidit hydra caput.
Quam cupis hos inter numerari Iuche labores,
Sed potes in tantis nil miser esse feris.
Taetra licet gliscens effundat aranea virus,
Non tamen Herculeas inficit illa manus.

Ad Iustum.

Insani mecum certant duo, Sanctra Lupusque,
Et doctoratus deposuere suos.
Deposui totidem, populans mea prandia, lentes.
Dic utra tu pluris pignora Iuste facis?

Ad Carthusianos.

Tanta tuae si sobrietas Carthusia vitae est,
Si tantum, te non abstinuisse, scelus,
Qui fit ut hinc sero rediens sub vespere Naso
Vix trahat instabiles ebrietate pedes?
Si tuus haec edit populo miracula Christus,
Tunc eadem noster numina Bacchus habet.

Ad Erasmum Roterodamum.

Docte supervacui sunt Roterodame labores,
Splendori Paulum restituisse suo.
Ante cucullati paulum novere Sophistae,
Ut queat hic, quod eos iuverit, esse nihil.

Ad Martinum Lutherum de Capro.

Vix nova iam Christi florescere vinea coepit,
Lataque disfuso palmite vitis erat.
Et prope conciderant rodentes germina bruchi.
Quisquis et ips tantas hactenus edit opes.
Cum de, nescio quo grege, cuius nescio caulae,
Improbus insultat frondea culta Caper.
Pestiferoque salax consauciat omnia dente,
Et necat afflatu proxima quaeque suo.
Sedule iam properans tua pastina vinitor effer,
Quoque potes dirum robore perde pecus.
In duram cornuta licet se bestia frontem
Tollat, et elato te pede forte petat.
Se tamen en nulla mancam suffragine fulcit,
Qua se sustineat, conspice, parte caret.
Forsitan adiutos aliis admoverit ictus,
Firma tibi, post quam te tueare, petra est.


page 137, image: s137

De Romanis Bullis.

Quod tua Romulide bullas diplomata dicit,
Insipiens adeo non mihi vulgus erit.
Nam videt ut verae sint et sine pondere bullae,
Ni grave quod plumbum pictaque cera premit.
Nos tamen haec multo, quasi magna, rependimus auro,
Tam stupidus quondam non puto Glaucus erat.
Utpote mutatis aliquid qui ceperit armis,
Haec praeter nugas nil glabra pellis habet.

De Lupo.

Aspicis extremos Lupus ut foedarit amictus,
Hesterna madidum nocte fuisse putes.
Nil minus, arenti dormitum se abdidit ore,
Unum ubi pro zytho non dare vult obolum.
Fecit id in celebri portans sacra fercula pompa;
Et si lignipedes induit ille suos,
Fixum forte luto dum se dimisit ad assem,
Nec fluidos potuit complicuisse sinus.

In Quendam Theologistam.

Inicienda rogo frendens zizania clamas,
Quodcumque emisit Roterodamus opus.
Et tibi cum solo tanta esse negotia Christo,
Ut nihil has nugas evoluisse vacet.
Exiguo mendax tua lingua errore vacillat,
Nam Chryson debens dicere Christon ais.

Ad Sodales de Iucho.

Audite vos mei Sodales optimi
Hesse, Orte, Adame, et tu Draco,
Tuque utriusque non leve hic linguae decus
Ioachime nobilis puer.
Audite quaeso quid novi vobis feram,
Iucundares mehercule est.
Iugique risu digna per novem dies,
Quae vos iuvabit admodum.
Iuchum probe novistis illum barbarum,
Scatentem ineptiis virum.
Fortissimis quinquercionem viribus,
Sophistico in certamine.
Qui tot Bricotos et tot Occamos simul,
Omnesque summularios,
Tot Gabrieles, et tot Alvaros tegit,
Violaceo hoc sub pileo.
Hem, quid loquor? Iuchum volebam dicere
Probum, frugi, pium patrem.
Castum sacerdotem, suis qui moribus
Sacroque Christi dogmate
Sibi subditam praeiens regit plebeculam,
Bonus suum pastor gregem.
Hic cum diurni post labores taedii,
Gravesque sollicitudines,
Tristem semel vellet Catonem ponere,
Pulsisque curis vivere,
Theologicas heri apparans cuppedias,
Bellum vocavit scortulum.


page 138, image: s138

Mediis ubi miser beatus lusibus
Plenum putaret gaudium.
En efferox rivalis huius quispiam
Fractis subirruit seris,
Sacrisque corripiens comis sanctum virum,
Extra suas raptat fores,
Per nuda nudum saxa, per foedum lutum,
Planaque sica dedolat
Flentem, precantem, supplici pronum manu,
Suo timentem coleo.
Sic omnibus tuis Erasme osoribus,
Ut semper eveniat precor.

In Encomium Somni.

Oblatum caveas hunc ceperis Arge libellum,
Si vaccae custos vis vigil esse tuae.
Tam bona laudati sunt hic Encomia Somni,
Ut dormituriat qui semel ista legit.

Ad Vegetium de eodem.

Non veterem posthac Vegeti miraberis Iphin,
Quod sit in indutum versa puella marem.
En enata modo est hoc Nocti mentula saeclo,
Non minus hoc monstrum, quam fuit illud, erit.
Ante gravis Furias Acherontis pepperit [Reg: peperit] uxor,
Nunc placidum, Lethes vir, tulit illa deum.

Ad Calvum.

Quid tibi vis nequam cupiens invisere Romam,
Quid tamen est animos quo trahit illa tuos,
Pessima stagnanti scelerum Camarina palude?
Unde gravis toto surgit in orbe lues.
Quam cuperem clausas non caesis rupibus Alpes,
Et nullas istac Calve fuisse vias.
Non corrupta malos gemeret Germania mores,
Sed foret antiquum cum pietate decus.

De Carthusianis.

Mira tui vis est, video, Carthusia vini,
Quam quod ei dedit, et qua ratione solum?
Ex tot ut hospitibus toto quos excipis anno,
Ebriet hoc orbos non nisi prole senes.

De Lupo.

Quando tribus novies Lupus arrexisset in horis,
Et decimum lassus non bene posset opus.
Nunc, ait, heu canos nonagenarius annos
Sentio, me miserum terque quaterque senem.

Ad Valentinum Sifridum.

Ter peiora licet, quam sunt haec munera mittas,
Tu carus tamen, ut semper, amicus eris.
Quam verum huic titulum libro suus indidit auctor,
Ipsa est, qua Bibulus nauseet, Ebrietas.
Dum lego, quod quoque te nuper fecisse putarim,
Quam vel ieiuno, conspice, ventre vomam.
Quare tot comites opus est et mittere pelves,
Quot tu lectores illius esse voles.

Ad Amicum quendam.


page 139, image: s139

Iuro tibi testis communia numina Phoebi,
Candida quod nullus pectora livor edit.
In tua sic iussit me libera musa iocari,
Hoc quoque tu simplex in mea lude modo.
Est petulans mihi, quem nequeo cohibere cachinnum,
Nil moveat stomachum, splen, precor, iste tuum.

In quendam Sophistam.

Quodcumque emissum est auctore volumen Erasmo,
Aspectum clamas protinus esse nihil.
Hoc nihilo iste deo super, hei quot, milia Christo,
A grege dispersas iam lucrifecit oves.
Atque catenatas, alter velut Ogmius, aures,
In vera post se relligione trahit.
Imo sui plenam movit stupor undique terram,
Ipsaque contingens maximus astra ferit.
Quando tuum hoc aliquid pertaesi hominesque deique,
Tartareo mersum sub Phlegethonte velint.

De Donatione Constantini.

Quam tua Constantine valet Donatio Caesar,
Qui modo sit sano pectore quisque videt.
Quando graves testes Paleam bullamque tot annos,
Longaevam constat conciliasse fidem.

Indulgentiarum querela.

Heu nos heu miseras, sapiens Germania post quam
Perspecta tandem sobria fraude videt.
Heu fuimus, certa paulatim morte perimus,
Nullus ab hoc nostri tempore restat honor.
Esset in his utinam quis adhuc Tecellius annis,
Aptior ad nostram non foret alter opem.
Magna tamen spes est valido bonus Eccius ore,
Si cadet haec, plumbum, pictaque cera vale.

Ad Divum Petrum Pro quodam Abbate.

Si tibi paulisper clauso sunt otia caelo,
Committens alii limina Petre veni.
En tibi qui sacrae tam frugi praefuit aedi,
Uno cunctorum stat reus ore pater.
Atque suae iussus rationem reddere vitae,
Te facilem trepido pectore poscit opem.
Non sine conficto tam sanctum crimine vinci.
Sed famulum praesens Dive tuere tuum.
Uno qui potuit tot milia perdere ventre?
Num quod convivam foverit ille Lupum?

Ad Georgium Sturtium.

Prodiga quam sit opum, quam vecors Teutona tellus,
Et quam peruerse relligiosa vide.
Non Romanenses satis est implere truones,
Rasorumque patrum mille fovere greges.
Quin et mendici divorum nomine porci,
Tam brutae pecudes, nos pia dona rogant.

Ad Ionam.

Aut ego dura silex, aut sim marpesia cautes,
Si pie te Iona non vehementer amem.
Qui miserum, tam laeta ferens huic gaudia, Cordum,


page 140, image: s140

Caelicolam toties efficis esse deum.
Quid non immortale putem me sumere Nectar,
A tanto quoties numine missa salus?
Me quicumque manet meditetur tollere morbus,
Et properet vacuae sistere fila colus.
Nil aget, aeternus iubet ut sim salvus Erasmus,
Et valeam, nescit, quem vetat, ille mori.

Ad Erasmum Rot.

Indignante feras timeo ne pectore, quod te
Inserui nugis Roterodame meis.
Neve aliquis dicat, qui vidit talia, lector
Quid facis in foedo candida gemma luto?
Oh sine te caecis lumen praebere tenebris,
Haec mea, ni praesens sis nitor, umbra perit.

Ad Attalum.

Scribentis rabiem quereris dentesque Lutheri,
Et nimis in summos libera verba patres.
Dum resupinus agit secura Pastor in umbra,
Delicias sectans mollis inersque suas.
Intereaque ruens non est qui curet ovile,
Et miserum populat furque latroque gregem.
Vis placidum, video, blande obgannire Molossum,
Vae qui tanta videt ferreque damna potest.
Ut taceant homines, aliquando saxa loquentur,
Amplius haec nequeunt Attale monstra tegi.

Ad Eobanum Hessum de Leo.

Quid rabido frustra iuvat indulgere furori,
Quid crepat occiso Classicus hoste sonus?
Irrita tentamus vanis iam proelia laruis,
Nulla diu sentit mortuus arma Leus.
Hunc vivumne putas, in quem sua spicula fixit,
Ille Iovis nato fortior Hercle Gigas?
Sed quis in hanc, etiam exanimem, non saeviat Hydram,
Quis queat ultrices abstinuisse manus?
Ergo age nulla ferox tangat miseratio pectus,
Mactemus diram post sua fata feram.
Inque minuta iacens laniemus frusta cadaver,
Vipereae donec pars quota carnis erit.
Sic decet, et fas est, sic furcifer ille meretur,
Dignaque ter centum bestia ferre neces.

In Leum.

Haec quae pompa, quod hoc Ranae miserabile murmur?
Efferimus carum, conquerimurque Leum.
Quis Leus iste? rogas? nostri decus agminis olim,
Quem dedit ex Anglo magna rubeta mari.
Quo cecidit fato? crepuit gliscente veneno?
Non, Lucam voluit ventre referre bovem.

Aliud in eundem.

Quantumcumque potes rugi, Lee, ringere, saevi,
Vel qualis, Libyae quem tulit ora, Leo.
Non tamen evelles mihi carum vivus Erasmum,
Mille licet tales scripseris inde libros.
Altior ille piis infixus cordibus haeret,
Unguiculi possint quam penetrare tui.


page 141, image: s141

De Iona.

Ut mixtum rabulis, et causas dicere Ionam
Vidit, et indignans degenerasse deus.
Hoc, ait, hoc pectus mihi finxi, haec ora polivi,
Huic ego distribui quinque talenta viro.
Haec electa suas mihi debent organa dotes,
Haec canet in populo buccina deinde meo.
Illustranda per hunc verbi volo gloria crescat,
Insanum domino non tua redde forum.

Ad Eobanum Hessum.

Me ne putas unquam Pastorem credere Christum,
Ad sua custodem septa ligasse Lupum?
Quam multas hic oves, quam multas occupat agnas,
Quot, qui lascivi prosiliere, capros.
Sic tamen in placidos coepit mansuescere mores,
Ut subigat tantum, non ferus ille necet.

In Leum.

Marmaricum voluit lepus aequiparare leonem,
Deficiens mansit mixtus utroque Leus.
Sileo, rugiret, vagiret, si lepus esset,
Nunc neutra hirritum vox magis illa sonat.
Non igitur mirum quod eum tot protinus hostes,
Ut rabidum clament exagitentque canem.

In quendam Theologistam.

Auctores scelerum clamas nequamque Poetas,
Et cane vitandos peius et angue, mones.
Ipsum tu scelus, et bipedum nequissimus idem,
Ex quo tam mala, dic, sit tibi vita Petro?
Ex quo nam Paulo, dic ex quo denique Christo?
Quos legis, et solos dicis habere libros.
Castalis unda nihil, nihil Aoniaeque sorores,
Depravant animum scorta merumque tuum.

In missarium Sacerdotem.

Aspicis ut tristi querulus tibi rusticus ore
Lacrimet, et trepido supplicet usque genu.
Et sua differri petat unum debita mensem,
Dum terat invectas proxima messis opes?
Tu vehemens tamen exactor nil segnius urges,
Perque tot exclusum cogis ab aede dies.
Nec numerata movent te pignora, nuda nec uxor,
Quae sedet et vacuos esurit ante focos.
Vos Epicureo dum pingues e grege porcos,
In plenis simplex turba saginat haris.
Hunc debere pios, respondes forsan in usus,
Ut solitum fiat manibus inde sacrum.
Atque auctore negas te posse remittere Christo,
Quae veniunt domino persoluenda deo.
I omnes potius confla simulacra per aras,
Utque iuves fratres, dirue templa, tuos.
Has Deus exequias, haec de te iusta requirit,
Nullas defunctos crede beare preces.

Ad Ionam.

Quid video? Ionam Ionas legit, et suus idem
Ipsius interpres, se ipse Propheta docet?


page 142, image: s142

Sed facile hoc faciet qui semet noverit ipsum,
Admonitus titulo Delphice Phoebe tuo.

Oenomaus ad Bullarum redemptores.

Consulo non fragili sapientes fidite cerae,
Non ad speratum vos vehet illa locum.
Id quondam experto si non mihi creditis, unde
Icariis venit, quaerite, nomen aquis.

In Leum.

Magnus ut Alcides Lernaeam contudit Hydram,
Repsit ab immundis deprope cancer aquis.
Egregiosque parans interpellare labores,
Strinxit in apprensum, sed pede, tela deum.
His tamen aethereae meritis hic additus arci,
In medio clarum vertice sidus habet.
Quod Leus expendens, erit hoc imitabile dixit,
Non aliam vidit, qua petat astra, viam.

In Eundem.

Quod, cum Stymphalis sic ferris in alta volucris,
Exurgensque studes obtenebrare iubar,
Decidis Herculeo traiectus pectora telo,
Omnis Io Paean musica turba sonat.
Et concurrit humi fusum visura cadaver,
Atque stupens ungues devovet ille tuos.

In Eundem.

Non alio poteras orbi innotescere pacto,
Quam tibi quod magnus laesus Erasmus erat.
Perpetuos vives, sed qualis Zoilus, annos,
Lethaeo satius supprimerere lacu.

De Eodem.

Quod magnum vocitem, Leus indignatur, Erasmum,
Quodque sit hic humili corpore forte refert.
Ardua sublimi qui sidera vertice pulsat,
Totque Giganteo monstra labore domat.
Lapsa cui innitens Pietas nunc undique surgit,
Quo sacra supposito sistit Atlante fides.
Denique quem nullus poterit contingere Livor,
Hunc ego non magnum dixero iure virum?

Ad Sabellum.

Audi quae fuerant hesternae somnia nectis,
Et reputans num sint vana Sabelle vide.
Visus es Hessiaco iuvenis seruire Poetae,
Ille novus forsan Gymnasiarcha fuit.
Nescio quae tacito praetendens taedia vultu,
Hac plus nolebas conditione premi.
Effugis, et timido portatur sarcina dorso,
Pone sequens alto clamitat ille sono.
Quo malefide ruis? sic me sic pessime fallis?
Hanccine commerui credulus ipse fidem?
Cur istos tecum libros? non hic tibi pannus
Pertinet, induvias fur mihi redde meas.
Haec mihi non per ebur, sed cornu visa putabis,
Arboreae quando non cecidere comae.

Ad Linum et Arrium.


page 143, image: s143

Tu Line vis monachi, tu vis cacodaemonis Arri
Inventum, cita quae machina saxa iacit.
Nil ita diversi verum puto dicitis ambo,
Impius est idem cum Satana monachus.

In Leum.

Vis Lee vis dicam, quam te sit maior Erasmus,
Et tibi si magnus tu videare Gigas?
Ac ipsum Enceladus tentes rescindere caelum,
Imo suppo situs ferre puteris Atlas.
Quot quot sunt usquam terrarum congere montes,
Nil dubito vires id quoque posse tuas,
Accumula Rhodopen, Parnassum, Pelion, Ossam,
Pyrenen, Erycem, Caucason, Haemon, Athon.
Et toties trifido Iovis icta Ceraunia telo,
Quique stat inmensae maximus Alpis apex.
His super extremos stans exporrectus in ungues,
Quantum sidereus fert Draco tolle caput.
Nulla tamen spes est imos contingere talos,
Sat tibi si tanti sit vola prensa viri.

In Eundem.

Quod miser a multo Lee sic proscinderis hoste,
Et velut Aetolus sollicitaris aper.
Non nostra est levitas, nec edens praecordia livor,
Nec malus Eumenidum concitus angue furor.
Sed communis amor, qui publica commoda spectat,
Et quaecumque videt surgere damna cavet.
Quo si sic agitur reprimens incendia vulgus,
Insectansque ferum rustica turba lupum.
Cur tibi parcamus, cur non tibi pessime serpens,
Frangimus invisum conterimusque caput?
Qui totum iam tabe tua sic inficis orbem,
Pestiferoque pios sibilus ore necas.

De Mela.

Nuper adorta Melam letali tubere pestis,
Cunctantes iussit fila secare deas.
Sed medica properans cum pyxide Cynthius inquit,
In comites possunt nil fera fata meos.

In Lupinam.

Quaque ter hebdomada castas accedit ad aras,
Et capit angelicum prima Lupina cibum,
Quo nihil indignans exemplo offendere coniux,
Hic illi merito iustus habetur honor.
Ut quae quin decimo mystae consuevit ab anno,
Inque sacras aequum ius sibi poscit opes.
Hanc si quando tuam, quare cave, resciet iram,
Caelestes stabis flebilis ante fores.
Quandoquidem dominas cum gestet ad omnia claves,
Illius quoque vult accipietque serae.

Ad Georgium Forchemium.

Docte vir, et verae feruens pietatis amator,
Cui data Christicolae caula tuenda gregis.
Quid te vesani vecors dementia vulgi
Afficit, haereticum quod vocat illa virum?


page 144, image: s144

Dum sincera doces divini dogmata verbi,
Quoque decet nostrum corripis ore nefas.
Scis quod sortita est vitiorum nomina virtus,
Et grave iam probitas integritasque scelus.
Non ideo acceptum sub terram conde talentum,
Fac referat lucrum, qui dedit, inde suum.

Ad Martinum Lutherum.

Care mihi in Christo Iesu super omnia frater,
Imo verende magis relligione Pater.
Quam gemo, quam doleo, tua quam discrimina plango,
Et quas mille subis pro pietate vices.
Heu quotus e caecis serpens prosibilat antris,
Tristeque vibranti virus ab ore vomit,
Quanta tibi diram meditatur factio mortem,
Quam multus passim te crocodilus hiat.
Et potes hos caelo fidens contemnere rictus?
Virtutis specimen grande profecto tuae.
O vere fortis super omnem miles Achillem.
Firmet in haec auspex te modo bella Deus.
In te iacta sator non perdit semina Christus,
Quanto luxurians foenore surgit ager.
Lividus hanc segetem Zizania iudicat error?
Hei mihi quam demens regnat ubique furor.

Ithyphallus.

Heus tu praeteriens viator heus tu,
Nosti versificem, cedo, ne Cordum.
Tristem grammaticae scholae magistram,
Qua turrita foro minatur aedes,
Et grandi tremefacta mugit aere,
Hic illum sibi nuper emit hortum,
Et iussit sua poma me tueri,
Quo nil munere durius subivi.
Tot furtum faciunt mihi puellae,
Queis nulli mea tela sunt timori.
Quantumvis miner, et luant prehensae,
Imo plus veniunt ob hasce poenas,
Quam quod surripiant, age ergo vade,
Ipsi dic domino meo poetae,
Si quid vult reliquum quod inde carpat,
Ut castret faciatque me spadonem,
Et tutam misero ferat quietem,
Aut tanti socium Lupum laboris,
Quamvis rancidulum senecionem,
Alternis mihi subroget diebus.

In Ioannem Eccium.

Quod, quoties aliquam novus intras hospes in urbe,
Monstreris digito, turbaque clamet, hic est,
Non ita fastosas tam turgidus erige cristas,
Nec tibi, tanquam hoc sis dignus honore, place.
De te tanta fere toto est iam fabula mundo.
Ut vultus cupiant saxa videre tuos.

In Aurelium.


page 145, image: s145

Carus mihi quondam sodalis Aureli
Eras, cui meum omne consilium ac pectus
Concredidi, studiumque et officium impendi.
Quod integer bonusque tum videreris.
Sed cum tui tandem mihi liquent mores,
Quod omnibus doctis, probis, piis, sanctis,
Qui pristinam cum literis Fidem instaurant,
Infensus hostis invides et obtrectas,
Longum tibi iam dissidens vale dico.
Frustra ergo missis inde muneribus captas,
Iam desitum nec ut prius frequens Salve.
Veri una servatrix amoris est Virtus.

In Effigiem Mariae, cereolos vendentis.

Si te diva parens factam iuvat esse propolam,
Nec pudet indignis invigilare lucris.
Hanc potes utilius Romae divendere ceram,
Uncia qua multis milibus una licet.

Aliud in Eandem.

Non pia turba tuos credas me poscere numos,
Hanc siquidem ceram non tibi vendo meam.
Has miseram in sordes me perditus ordo redegit,
Conspicui ficta relligione patres.
Quorum tanta fames auri, tam saeva potestas,
Ut seruum subigant in sua lucra deum.

De Ioanne Eccio.

Visus in hac levibus bullis gravis Eccius urbe,
Fertur apud caluos delituisse patres.
Qui tamen intuti monstrum agnovistis amici,
Nulla cui frons est, nulla cui facies?
Hunc ego nec faciem, nec habere putavero frontent,
Quem non tantorum totque pudet scelerum.

De Lupo.

Vult canus famulum Lupus ministrum,
Istam quisquis obire servitutem,
Sic cogente, cupis, necessitate.
Mox, ne praeveniaris, advolato.
Quaeris quae tua sit futura merces?
Antiqui duo calcei dabuntur,
Et par lignipedum, sed id quod ante
Attrivit medias ad usque calces,
Etsi te modo gesseris fidelem,
Donabit laceram tibi tiaram,
In qua dormiit octo iam per annos.
Contentus quoque simplici amne vives,
Incisoria, crusta, miculasque.
Et quas de tribus offulas selibris,
Post [(transcriber); sic: Poct] quartum putridas diem reliquit,
Cenae lautitias tuae putabis.
Tanta, perfide, liberalitate
Insignem sapiens herum recusas?

Ad Ioannem Draconem.

Haec tibi poma meo pauper de rure Priapus,


page 146, image: s146

Has tibi servavit dulcis amice nuces.
Nil mihi lascivae reliquum liquere puellae,
Quae nimis huc audax insiliere cohors.
Non resupina tamen tulit hoc ignavia damnum,
Custodis nocuit strenua virga dei.

In laute prandentes Philosophos.

Sardanapaliaco dum vos convivia luxu
Ducitis, et tantas hora ligurit opes.
Sorbile cum tenera mihi crambe ponitur ovum,
Utra sophos potius dicite mensa decet?

In Eosdem.

Nunc agite o sancti potate, vorate, Catones,
Tendite nunc avidam quo iuvat usque gulam.
Triste supercilium, crispamque remittite frontem,
Libera iucundis ducite verba iocis.
Fictae tota procul virtutis hypocrisis absit,
Nullus, qui possit carpere, Cordus adest.

Ad Adamum Cratonem.

Ad sua contemptum non plus convivia Cordum,
Invitant tetrici, livida turba, sophi.
Contrectata meis temerem ne pocula labris,
Qui feror incestos evomuisse iocos.
Interea multus tamen hic conviva recumbit,
Quem dedit huc civem foeda Gomorra suum.
En mala qui patrant scelerosi crimina, prandent,
Qui nequit haec aequo pectore ferre, famet.

De Lupo.

Effuge festino cursu miser effuge Corde.
Nonne vides quam te magna pericla manent?
Ille tibi plus quam Lupus infestissimus hostis,
Advenit a pransis ebrius ecce sophis.
Hei mihi quam toruo scintillant lumina vultu,
Vae si me media prenderit ille via.
Omnes excutiet, nisi me subtraxero, dentes.
Quo fugiam? pugnos librat utrinque suos.
Sed bene, ad offensum lidens vestigia saxum
Corruit, et foedo mergitur ille luto.
Quid tanto rides circumflua turba cachinno?
Quin adiutricem, quam petit, adfer opem.
Sed video tua quod sit, eum periisse, voluntas,
Qui malus ipse cupit quemque perire bonum.

Ad Eobanum Hessum.

Hoc te nescio quae dare vespere mattya [Reg: mattea] dicis,
Cum cupis ad cenam me properare tuam.
Nullis lautitiis opus est, nulloque paratu,
Tantum scribe recens esse poema tibi.
Et volucri subito veniam pernicior Euro,
Ambrosius cibus hoc, nectareusque latex.

Ad Ancum.

Octo pollicitum petii te quatuor ursos,
Plena quibus fosso conditur olla solo.
At tibi nunc iuras non quatuor esse leones,
Quod malus inventas fur popularit opes.


page 147, image: s147

Hanc propter peius nihil imprecor Ance repulsam,
Haec quam quod salua verba loquare fide.

Ad Se ipsum.

Blandiri nescis, nec verum Corde tacere,
Et mirare tuos displicuisse libros?

Ad Caesarem.

Hunc tu contemptim divum collis impie Caesar,
Ac inter superos ambigis esse deos?
Qui tamen ut merito quotus insereretur Olympo,
Ter dedit Ausonio mille talenta Patri.

Ad Foeniliam.

Te cruciare tuos quereris Foenilia dentes,
Et medicam iugi me prece poscis opem.
Vis semel hunc, ut non redeat, cessare dolorem?
Postremos fac adhuc extrahat Udo duos.