10 October 2003 Rüdiger Niehl
Markup added; typed text - structural tagging complete (but some speaker-tags lacking) - partial semantic tagging - partial manual and complete MORPHEUS spell check

EURICII CORDI EPIGRAMMATUM Liber Secundus.

AD PHILIPPUM Hessiae Principem.

QUae mihi reddideris pro misso dona libello,
Omnis, quae legit haec carmina, turba rogat.
Tunc ego quae possum simulans pro tempore fingo,
Quae me vis certum dicere vera refer.
Ut quanta in charas tua munificentia Musas,
Exhibeant testem non mera verba fidem.

Ad Sorbium.

Si nisi quae bona sunt non vis Epigrammata Sorbi,
Tunc potes a nostris abstinuisse libris.
Multa quidem mala sunt, peioraque plura, subinde
Plurima comperies pessima, iam ne legis?
Sed lege, non maius potes illis perdere tempus,
Quam dum continua nocte dieque bibis.

De Paulino.

Cum modo succensam staret Paulinus ad aram,
Infusum calici dilueretque merum,
In mentem subiit, quod heri porrecta negavit
Vina, nec ex aequa pocula parte bibit.
Indoluit, veniamque precans sua pectora planxit,
O iustum, et vera relligione virum.

De Phalisco.


page 117, image: s117

Non ego contemno profitentem graeca Phaliscum,
Sed non sum docilis sentio discipulus.
Non imitabilis est nostrae prolatio voci,
Hoc si dicendum, quo docet ille, modo.
Accinit, amissas Mopsum clamare iuvencas,
Aspirat, tussim dixeris esse suis.
Non satis his pulmo, non sunt satis ilia verbis,
Nec quae sint aliquis flamina follis habet.

In Maevium.

Mentiris tua me carpsisse poemata Maevi,
Cara tribus constant assibus illa mihi.
Vendidit, et nullum iuravit habere lucellum,
Conquestus chartas bibliopola suas.
Non referre tua puto si mea carmina purgem,
Et iugulans totum virgula signet opus?

Ad Polyphemum.

Quid quod ubique sacris indicta silentia templis,
Quod perpetratum, dic Polypheme scelus?
Prensus apud moecham crudeli caede sacerdos,
Occidit, hoc parvum dicis inique nefas?
Dico, sed hoc ingens, rivalem scire patique,
Qui vigilans dormit, qui bonus ille vir est?

In Figulinam.

Qui mihi te daemon vicinam fecit, hic idem
Auferat Hercynios hinc procul in scopulos.
Qua tibi consortes ascenso stipite sagae,
Convivam celebrant trans iuga longa chorum.
Non inter castas deberes vivere matres,
Te decet in famis pessima laena locus,
Hic ubi parvus habet nomen de passere vicus,
Publicus hic fornix est tua, vade, domus.

De Henrico Leone in Rectorem electo.

Romule adulator Decimo blandire Leoni,
Hac nobis colitur primus in urbe Leo.

In Libellum Eobani de vitanda Ebrietate.

Legit ut Ebrietas huius maledicta libelli,
O quoties dixit talia mane tuli.
Scilicet insanum tunc est et triste cerebrum,
Et nimio impatiens ira dolore furit.
Haec mihi qui sero sub vespere crimina dicat,
Credite Germano rarus in orbe vir est.

In Umbrum.

Multa tibi ridens dicit ludibria vulgus,
Quod flaccum hinc iacias Umber et inde caput.
Ignorat quanta sit onustum mole cerebrum,
Quam grave, nos scimus, sustinet illud onus.
Tot siquidem dubiis, tot item farcitur Elenchis,
Ut queat una salis non bene mica capi.

In Maledicam Anum.

Quaedam me mala lena criminatur,
Quam magnis ego laudibus ferebam.
Sed nec credula plebs mihi nec illi,


page 118, image: s118

Se, qualis sit uterque, scire dicit.

De Arrio.

Impius est, raroque sacras petit Arrius aedes,
Contemptae causam relligionis habet.
Non videt ex alto porrectum limine sertum,
Nec grave ficedulis, anseribusque veru.
Turbidulas offert intranti porticus undas,
Et quem ieiuno lingimus ore salem.
Quaeque glabri ostendunt et liba et pocula mystae,
In media soli plebe bibunt et edunt.
Hos merito exosus ritus magis Arrius optat,
Prisca Thyonaei sacra redire patris.

Ad Ioannem Emericum.

Tristia funestam minitantur sidera cladem,
Estque novus dirae pestis ubique timor.
Nil Emerice time, seruantia pharmaca dicam,
Quamque vel Hippocrates non daret antidotum,
Nec tot olens species Mithridatis synthesis aequet,
Nec moly omnigenis utilis herba malis.
Ut facis abiectas miseratus respice musas,
Quam modo coepisti pergere curre viam.
Tam modo despectos tutare iuvaque poetas,
Et centum columis vivere saecla potes.

De Auito.

Tres farris modios facilis promisit Auitus,
Dictus et hinc praesens est Deus ille mihi.
Sed quia Christe doces hominem non vivere tantum
Pane, sed et verbo, dat mihi verba deus.

Ad Iustum.

Unum rogatus ut mihi dares Ursum,
Decem Leones, et duos statim Ceruos
Tam liberalis atque munificus mittis,
Sic o tibi, quod tu deum rogas, detur.

De Iulio II.

Mortuus ad superam divorum Iulius aulam
Venerat, et clausas viderat esse fores.
Insertasque diu versans hinc indeque claves,
Non, ait, haec caeli, quae fuit ante, sera est.
Ianitor ut crepitum Petrus audiit, obvius exit,
Et quare veniat, quis sit, et unde, rogat.
Auratum ille pedum monstrans, triplicemque coronam,
Non summum agnoscis perfide Pontificem?
Tum Petrus, huc dixit tibi non succedere fas est,
Quod quis vendiderit non putet esse suum.

De Christianorum Iudaismo.

Flete malos mores, et nostri perfida saecli
Tempora, et infandum terrificumque scelus.
Quam veterum integritas docuit pietasque parentum,
Iudaica infecta est relligione fides.
Incipiunt nostri pueros praecidere mystae,
Sacraque putentes sustinet ara capros.
Cur quae saeva bonis confestim flamma minaris,
Invisos superis non populare viros?

De Iusto.


page 119, image: s119

Si veterem tibi vis Iustum seruare sodalem,
Nil pete, non ut des, sic quoque ne det amat.
Rarus hic est, qui dum quem pauper haberet amicum
Hunc quando petiit non quoque perdiderit.

Ad Facundum.

Hic ubi sedit heri, viridantes inter avenas,
Occubuit fossus praepete glande lepus.
Quem facunde tuae torrendum mitto culinae,
Nanque meo multo est longior ille veru.
Vix capit id fartam lardo caepaque columbam,
Quique paludoso mergus ab amne venit.

Ad Paetum.

Nil It alos iactans nasos mihi Paete mineris,
Non illuc talis pervenit iste liber,
Utpote qui tenuis, nudus sitit, esurit, alget,
Ut patriam possit vix peragrare suam.
Esto tamen claudo quod eo pede repserit olim,
Quis velit ex media Romula barbarie?
Praesertim ex illo qui non nisi barbara vidit,
Et cui nullus in hac arte magister erat.
Libera qui nec habet sine tristibus otia curis,
Qui cum continua dimicat usque fame.

De Stentore Sacerdote.

Ante stetit nudum sine cultu et nomine saxum,
Nunc nitet aurato Stentoris ara Rocho.
Non magis infossis hunc dices parcere nummis,
Illius hic multo ponitur aere deus.
Unde sit haec nova relligio mirabere, dicam,
Venturam pestis legerat ille luem.

In Aemulum.

Si nescis erras, brevis est ES syllaba, quam tu
Protrahis, et male me corripuisse refers.
Id mihi non credis, sed plurimus undique testis,
Quite convincat, me tueatur, erit.
Persius hinc, illinc cui patria Bilbilis auctor.
Alter, fur es ait, moechus es, alter ait.
Et quid ad hoc dicis? delator es, Et quid ad illud?
Dignus es aut porcos pascere, suntne satis?
Plura voles forsan, possum tibi dicere plura,
Magnus es ardelio, Si vir es ecce nega.
His si non fueris contentus, habebis et istud,
Tu quod es, e populo quilibet esse potest.
Pactus es ipse caper, Fraudator es obicit idem,
Et fellatores, Et, Non es et es Chione.
Quin etiam accedit maior, vel utroque, Catullus,
Et sua cui tantum Delia fecit opus.
Hic tibi reclamat, Puerum corrumpere es ausus.
Alter, Descendis, multus es et pathicus.
Consentire mihi iam te puto, si qua negabis
Contra te testes noveris esse tuos.

Ad Ceruinum Ludimagistrum.

Dicis inesse meis Venerem Ceruine libellis,
Non nego, sed turbae non nocet illa tuae.
Quandoquidem tali circumuestitur amictu,


page 120, image: s120

Ut sacra, vel Mariae, posset imago coli.
Plus sunt casta tamen, quae tu scribisque docesque,
Nulla quibus fertur prorsus inesse Venus.

De Barbara.

Ter gravidum gessit, ter mater Barbara ventrem,
Casta tamen saluo virgo pudore manet.
Non mirum si, quod genitrix natura frequentat,
Lascivae Zephyrus viscera tendat equae.
Dum per aprica Petri iuga, per sacrumque Severo,
Et Mariae Collem nocte dieque furit.

Ad Henricum Hereboldum.

Et si Pygmaea natus de gente videris,
Caelifero tamen es maior Atlante gigas.
Qui super immensum transcendis vertice mundum,
Et cuius tantum est, quod tenet astra, caput.

In malum Poetam.

Quid dabis, et tales tornare docebere versus,
Ut putet hos Clarii, qui legit, esse dei?
Ex Italisne refers prius id didicisse magistris?
Mercedem certe non meruere suam.
Nil dabis, hoc ultro tibi gratis offero munus.
Tu mea iam memori pectore verba tene.
Purgatas hominum nihil amplius effer ad aures,
Sed solus tecum, quae facis, ipse lege.

In Eundem.

Non indigna premi, quod ais, tua carmina dixi,
Imo in perpetuos esse premenda dies.

Ad Othonem Begmannum.

Qui valeam, qualis mea sit fortuna requiris,
Usque miser tristem perbibo Codrus aquam.
Scribe aliquid dices, sacram profitere poesim,
Nulla tibi torpens commoda vita dabit.
An nescis quod habent hic nullum carmina pondus,
Spretus, ubi regnant barbara, vatis honor.
Nescio quis nunquam desistens currere Sortes,
A stadio perstat nos prohibere suo.
Hinc sibi nulla canens deportat munera Phoebus,
Sunt Musae mulae, nostraque fama fames.

Ad Verum.

Barbara Celarent didicere docentque Sophistae,
Hoc ego non studium iudico Vere malum.
Barbara celarent tantum super omnia vellem,
Quantum Castaliae sum sitibundus aquae.

Ad Draconem.

Impatiente fames visum Draco ventre puellam,
Et novus est, illam prendere posse, furor.
Finge quod obtulerint, duri et sine corde parentes,
Non tua cunctantem tutus in antra feres.
Ne, timeo, vindex ultrice Georgius hasta
Irruat, et capiat fabula picta fidem.

Ad Metium.

Non mea perpetuum durare poemata dicis,
Hoc ego dicebam saepius ipse mihi.
Scribo ut prostituam, non ut mansura reponam,


page 121, image: s121

Tantisper vivant, dum mihi des pretium.
Sic omnis figulus, sic omnis cerdo laborat,
Qui modo quod vendit cras periisse cupit.

In Nigram.

Quod Nigra te moecham dixi furemque maritum;
In gemini me vis sistere iura fori.
Teste probabo nefas, non unus sufficit inquis,
Qui novit totus non satis est populus?

In Telesinum.

Admonet acceptus prima me fronte libellus,
Ut dormire sinam te Telesine canem.
Tu ne canis dormis, rabido qui mordicus ore,
Quemlibet incurris dilacerasque bonum?
Et per strata, vias, cauponas, lustra, tabernas,
Balnea, tonstrinas, atria, templa, latras?
Non latro respondes, verum est, ego mentior, hirris,
Miror post nonum te superesse diem.

In Eundem.

Crede bona propere te nos liquisse volucri,
Et tibi matura consuluisse fuga.
Nam nova praefixit mandans edicta senatus,
Ignavos perdi degeneresque canes.
Vae tibi si, quamvis collum signatus adesses,
Incideret capiti prima ruina tuo.

In tristes Convivas.

Quid iuvat usque adeo tristes simulare Catones,
Vos modo convivas, non decet esse sophos.
Desipere est semper sapere, et non tempora nosse,
Nec qui laeta velit, quique severa locus.

In Glutium.

Quam malus es Gluti, si fas est dicere, pastor,
Curandum ne tibi Christus ovile dedit?
Quae sua commisso pecori sunt pabula nescis,
Quod virga, ut capras, glande cibas, ut apros.
Aetatis neque sunt, neque sunt discrimina sexus,
Est idem vervex agnus et agna tibi.

De Commentariis Philoeni.

Exstant plurima ubique plurimorum
Commentaria, sed legens Philoeni,
Non illis luculentiora dices.
Erro candide, parce, lector erro,
Longa est syllaba quae brevis fit hic Lu.
Hoc parvo vitium labore tolles,
Si stanti prope litterae pusillum
Sursum dans apicem legas, ut haec sit
Mutarum ultima, quae secunda nunc est,
Et, non sunt lutulentiora, dicas.
Qui mox tollitur est ferendus error.

De Crocide Anu.

Ter tribus emit Anus noctem Crocis Hectora nummis,
Ille suam dedit hac conditione fidem,
Ut toties faceret, quot hians ostendere dentes


page 122, image: s122

Posset, et haec, quamvis non bene, pacta placent.
Haec hiat, hic numerat, superest vix putridus unus,
Inde semel, sed non dulce, peregit opus.
Et modo succensa cum vellet abire Lucerna,
Ut maneat parvam, postulat illa, moram,
Inque cava quaerens radicum fragmina carne
Des, ait, haec quantum, te rogo, frusta valent.

Ad Iacobum Horllum.

Quod laudet paucos, multos liber iste lacessat,
Moribus adscribas non Iacobe meis.
Haec populi culpa est, in quo rarissima virtus,
Atque frequens vicium, hoc reprobat, hancque probat.

De Praecipitantia.

Dicite vos, quoniam me non videt illa, nec audit,
Quae prope stat pronis semicaduca rotis.
Nonne vides titulum? lege, Praecipitantia fertur,
Moria quam genitrix Impete Patre tulit.
Cur habet obducto caecum velamine vultum,
Quidque quod adversas obstruit auriculas?
Non circumspecta est, nec provida, surdaque nullum
Consilium admittit, det licet ipse Solon.
Quis tu, quaeque tibi socia, et quae denique causa est,
Pone quod adstrictos vos dea fune tenet?
Error ego, adstanti nomen Metanoea sorori,
Nos secum comites, quo ruit illa, trahit.

In Malum Poetam.

Si malus attingit tantum sublima livor,
Nulla est causa libro quod vereare tuo.
Quem ridens aequo miseratur pectore lector,
Exoptatque tibi sanius esse caput.

In Glutium.

Quot quot habes Gluti cognoscere diceris agnas,
Iam bonus ex Christi dogmate pastor eris.

De novis Grammaticis.

Est nova Grammatice, quae per fera bella docetur,
Est quae punctato luditur alveolo,
Sit modo quae multo vini quincunce bibatur.
Et fore Germanos credite Grammaticos.

In Philoenum.

Qui fit amice, tui quod nolunt currere versus,
Et tamen his septem sunt, sine splene, pedes?
Imo leves nulla rerum gravitate premuntur,
Nec minimum quiddam, quod remoretur, habent.

Ad Sincerum.

Quod dominam tanta celebravit laude Camillam.
Vis hinc quae tulerim munera scire? nihil.
Non hoc illius est vicium, sed maxima virtus,
Non placet hic, quem scit dicere falsa, liber.

De se ipso.

Autumnale velut sero sub tempore cordum,
Ultimus effetae sic ego natus eram.
Conveniens igitur Cordi cognomen habebo,
Dii faciant illo post mea fata vocer.

In Acletum.


page 123, image: s123

Quotquot ubique parant magnates prandia cives,
Te quoque convivam semper adesse refers.
Magna invitatis ubi gratia habetur amicis,
Qui venias ultro, maior agenda tibi est.

De Hermogene.

Consul erat quondam, dehinc praeco, deinde satelles,
Mox tortor, demum baiulus Hermogenes.
Nunc lacer in sacra mendicus obambulat aede.
Gaudeat Hermogenes, non magis ille perit.

De Frontone.

Cum faceret ruri versus, chartisque careret,
Dicitur in planam Fronto notasse nivem.
Dignior huic nunquam continget pagina vati,
Haec nisi, vel ventus, vel fluvius fuerit.

In Concubinarios Sacerdotes.

Exiit a Summo mandatum Praesule, ne cui
Ulla sacerdoti serva sit aut famula.
Non transgressus adhuc sacer illi paruit ordo,
Nulla sacerdoti est serva, sed est domina.

De Philoeno.

Prensus adulterio media inter tela Philoenus,
Summe tuam, dixit, Iuppiter adfer opem.
Si mea devictum iam dextera straverit hostem,
Tunc faciam vitulam munera magna tibi.
Cum volet ille deo promissum soluere votum,
Tunc pecoris custos sis Meliboee tui.

In Eundem.

Qua tamen hoc vates ratione Philoene tueris,
Quod, faciam vitulam munera magna, refers?
Sacrifico facio est, pueri quod scivimus olim,
Sed vitulam facere, hoc sacrificare nego.
Si vitulam facere, est tibi sacrificare, parasque,
Ne, cum sacrifices, sacrificere, cave.
Quam meliora mihi Damaetae sacra placebunt,
Ille quidem vitula, non vitulam faciet.

De Lodovico Placenta.

Mille licet plena ponas bellaria lance,
Vel modo Romanus qualia luxus amat.
Praesenti huic uni cedent ea cuncta Placentae,
Quod magis oblectet, vel sapiat nihil est.

In Barbaram.

Non tam turpe potest dici tibi Barbara verbum,
Ut tua mutatus purpuret ora color.
Nulla verecundum faciunt peccata pudorem,
Phuh pudeat saltem, te puduisse nihil.

Ad Bartholomaeum Gocium.

Quis furor est dulces patriae te linquere fines,
Vasta Polonorum velleque regna sequi?
Tantane, dic, aulae te Bartholomaee cupido
Cepit, ut hoc cupias incoluisse solum?
Hac ne putas tecum comites concedere musas?
Non habitant istae barbara rura Deae.
Imo non aliquam facile admittuntur in aulam,
Nullus eis locus hic, nullus amor, nec honor.


page 124, image: s124

Non sinit hoc praesens cor nostris regibus aevum,
Ut poterint doctos nosse patique viros.
Mimus, adulator, parasitus, morio, nanus,
Histrio, leno, dicax, ludio, scurra, placent.
Haec sola in pretio est illis et honore farina,
Nunc age dic, potes hoc aulicus esse modo?

Ad Bertramum Dammum.

Docte puer supra teneris quam creditur annis,
Candida Saxoniae gloria Damme tuae.
Quam facili currunt tibi levia carmina ductu,
Quam certo graditur culta Thalia pede.
Ardua scansurus Parnassi culmina perge.
Multa licet mediis sint fruticeta viis.
Densa vides tandem cum tempore spina recumbit,
Quae dudum nobis hoc prohibebat iter.
Non duo te scopuli sublimi caute fatigent,
Nec primo lassum tramite siste pedem.
Tota Camenarum viridem tibi turba coronam
Nectit, et amplexus optat amica tuos.
Qui vix prima rigat multis iam labra poetis,
Castalio totum prolue fonte caput.

Ad Christophorum Hacum.

Quod tibi donatos mavis emisse libellos,
Et plus quam prostant, quam volo das pretium.
Non aliud possum doctissime dicere vates,
Quam mea quod pluris, quam facio ipse, facis.

Ad Ioannem Albertum.

Te mihi munificum fama extulit, audio dixi
Hactenus, at possum dicere nunc, video.
Pro tantis habeo donis quas debeo grates,
Solius est illas posse referre Dei.

De Fannio.

Conscendens quoties suggestum Fannius orat,
Et liquidos alto strangulat ore sonos,
Conchiferum rata mendicum vicinia prodit,
Fertque piam tali concita voce, stipem.

In Praelecturum artem Memorandi.

Quam bene promissam Memorandi noveris artem,
Egregium specimen constat ubique tuum.
Quod potes illius reminisci aetatis et anni,
Quo tua adhuc mater nullius uxor erat.

In Furium.

Fur ego pro Furi dixi te forte vocando,
Qua tuear dictum nota figura mihi est.

Ad Sextum.

Tres emis haleces bis quinque Leonibus, illos
Si mihi das, librum do tibi Sexte meum.
Vis salsos video fatuo pro carmine pisces,
Cessavit febris iam tua Sexte, sapis.

Ad quendam Monachum.

Qui vos exclusi mundo monachique videri
Vultis, et insignes relligione viri?
Qui sic errantes totam percurritis urbem,
Omnibus in plateis, omnibus inque foris.
Omnibus in ludis, spectaclis, conciliisque,


page 125, image: s125

Fornicibus, thermis, denique dic ubi non?
Non adeo vagus ardelio, non scurra profanus,
Et tamen in vestra credimus astra manu.
Quam timeo ne nos haec spes et opinio fallat.
Vae sua, cui veniet non aliunde, salus.

Epitaphium Ioannis Pistorii.

Qui mortuum sub hac humo Pistorium
Reris iacere, falleris.
Consors dei conviva ad ambrosias dapes
Vivus sedet Pistorius.
Hac inde nos in valle mortales videns
Miser inquit o homuncio,
Quid hoc putas modo cupisque vivere,
Quod verius dicas mori.

De pugna duorum Grammaticorum.

Certarunt duo grammatici Probus et Polydorus,
Unus, dicendum num sit, an una dies.
Acris utrinque fuit magna contentio voce,
Armatas donec conseruere manus.
Unam dumque diem defendit vindice dextra,
Tres Probus in laeva perdidit hebdomadas.

In quendam Medicum indoctum.

Tam bona sunt oculis, quae tu collyria misces,
Ut melius fuerit colliniisse nihil.

De Perilla mendica meretrice.

Quid pia subtrahitis mendicae dona Perillae?
Non minus est, quam quae stat prope digna Crocis.
Paenitet hanc actae, siquid fuit improba, vitae,
Et dolet admissi territa mole stupri.
Audiit esse minus quoniam se mille profanis,
Uni quam sacro substituisse viro.
Mille sacris quondam se substituisse fatetur.
Desiit, et peccat iam inus illa, date.

In quendam Sophistam.

Quae legis ad Verum contra te carmina dicis,
Et, licet irascens, is tamen esse cupis.
Falleris, hoc nemo dignum te censet honore,
Ut vel ab infami sit tibi fama libro.
Quilibet e vulgo potius te cerdo putatur,
Non est, quam verus, quod minus esse potes.

Ad Arminium.

Ad tua me semper vocitas convivia pransum,
Postque doles nostrum sic properasse cocum.
En me diae signum dant tintinna bula lucis,
Ieiuno, si quid vis, modo fare mihi.

Epitaphium Tilomanni.

Hac, sed non totus, iaceo Tilomannus in urna,
Nam meliore mei sidera parte colo.
Hic si, quae teneo cum divis, gaudia scires,
Mortua tam dulcis non tibi vita foret.

In Fores Henningi Goedi.

Adsta viator et vide,
Henningus hanc Goedus domum,
Et has fores imo ex solo,


page 126, image: s126

Matri Patronae virgini,
Suis locavit sumptibus.
Illud tibi volui, Vale.

Epitaphium Nicolai Othonis.

Sperate posteri et timete mortales,
Ego utroque liberatus atque securus
Assessor et conviva caelicae mensae,
Inter beata mille milia Divorum,
Non desitura perfruor voluptate.
Huc vos lubente me sequamini voto,
Ducat propinquans, quos tamen traheret, fatum.

Ad Aemerianum.

Aspicis ut castos induta sit Isis amictus,
Nec soleat quoquam pergere sola foras.
Longa pedes cyclas, pendens tegit ubera peplum,
Post comes in famula cera liberque manu.
Tu tamen ostendis nullum, dum transit, honorem.
Qui sunt hi mores Aemeriane tui?
Ipse profanus ei non cernuus annuis, ante
Quam sacer obnixo procidit ordo genu?

De Anu Rustica.

Rustica vidit Anus, patulum dum forte cadurcum
Praeterit, expositos cum speculis loculos.
Quae prope contrectans, rugasque intuta seniles,
Tam mala non olim, dixit, erant specula.

In Philoenum.

Nunquam convinces male dicti Epigrammata nostra,
Te licet illa malum terque quaterque vocent,
Dicere te esse malum, non est maledicere, verum
Tam bene, quod dici nil melius poterit,

De Vacia.

Octo praediolum pauper sibi Vacia nummis
Emit, et id septem non reor esse pedum,
Tres in eo caepae, duo bulbi, quinque lupini,
Unaque vix gracili brassica caule viret.
Quoque tamen rediens hinc vespere baiulat ille,
Quas non Alcinoi protulit hortus opes.

Ad Phillida.

Multus heri leviter tecum convenit adulter,
Et solis poteras credere Philli viris.
En magnis sanctus monachus rem testibus egit,
Et tibi promissam vis dubitare fidem?
Nullos pauper habet, neque fas est tangere nummos,
Rus petit, hinc centum cras feret ova tibi,
Centum caseolos, et lini mille maniplos,
Has dabit hic dives Sardanapalus opes.

Ad Charidemum.

Quod stata frugali violem ieiunia coena,
Me Stygio praedam das Charideme Iovi.
Quando ageres multo, memini, Dionysia luxu,
Victus erat quondam, panis et unda meus.
Cum non debueram sitii miser esuriique,
Nunc debens vetito par ego reddo cibo.

In Marcum Lusorem.


page 127, image: s127

Una te medicum fieri trieteride speras,
Nec quanto discas iura labore Macer,
Unus ad hoc annus satis est, satis hebdomas una,
Imo vel hoc medicus iam potes esse die.
Et plus quam medicus, mendicus nempe rogator,
Si modo sic miseras ludere pergis opes.

De Operco.

Irrita concipitis lascivae vota puellae,
Et vanis culta est Iuno Venusque sacris.
Nescio plumbati num fixus arundine teli,
Vos fugit aversans vester Opercus amor.
Antiquum penitus quando cessisse pudorem,
Et raram Thalami vidit hic esse fidem.
Aonio intutus castas in vertice musas,
Has, ait, uxores liber habebo meas.

In Traulum.

Quod tam simpliciter fatear me semper egenum,
Degeneris signum, Traule refers, animi.
Si verum dicis, non est te clarior alter,
Qui Phrygias simulas indigus Irus opes.

In libellum pro strena missum.

Ecce recurrentes Iani venere calendae,
Et laeta colitur festus in urbe dies.
Ultro citroque volant missae per compita strenae,
Ut novus ad votum faustiter annus eat.
Dat quod quisque potest, tenues mea munera versus
An placeant, dicet sacculus ipse mihi.

Ad Livorem.

Qui venit, ut qui summa soles, petis infima Livor,
Quid tibi vis? nudo pasceris osse nihil.
I alio, magni tua sint alimenta Poetae,
Hoc ego non dignor nomen habere mihi.

Ad Sextum.

Quod tres haleces dixi, me Sexte reprendis,
Et non Grammaticos scire putas canones,
Qui lautos uno tractas halece sodales,
Pluralem vitas providior numerum.

In Aemulum.

Falsa quod inicias integrae crimina vitae,
Officium peragis pessime scurra tuum.
Disce prius nostros quam scindas perfide mores,
Non quo consuesti vivere vivo modo.

In eundem.

Te rideo, tuasque contemno minas,
Effunde, quantascumque habes, iam copias.
Extraque castra bellicosam educ manum,
Et ut potest parata sit ferro phalanx.
Tibi obuiam pusillus iste, quem vocas,
Maiorem et expeditiorem exercitum
Movebo, qui, velut vagum vespae bovem,
Te per fragosa tesqua, per densas vepres,
Cavasque valles, alta per cacumina,
Per atra stagna, per paludosos lacus,
Ad infimum usque persequetur Tartarum,


page 128, image: s128

Tecum bona quiesce pace si sapis,
Et bis, ut ipse me valere vis, Vale.

In Oblocutorem.

Me quidam oblique mordens Holophanta lacessit,
Non caligas dignus solvere docte tuas.
Scilicet exspectat victurae nomina famae,
Nil agit, in versu non erit ille meo.

Ad se ipsum.

Stulta ne tam mens est, ut tales nivere nugas,
Sub seraque putem posteritate legi?
Posthuma quae veniet, ceu quae praecesserat aetas
Me sciet, hoc vates possumus esse modo.

Querela Crucis quondam in Iubilaeo erectae.

Usque adeo nihil est, si non sit et utile, magnum,
Et pretium faciat commoditate sui.
Tunc ubi mille dedi Romano milia patri,
Teutonicas captans Italus ames aves.
In media stabam populo venerabilis aede,
Meque frequens coluit supplice turba genu.
Haec ubi sublato bubone annona quievit,
Et per me nullum restat, ut ante, lucrum,
Ad foedam proiecta vide sordesco cloacam,
Me temnens calcat plebs venerata prius.

Ad Arnum Sacerdotem et Medicum.

Es medicus simul, et vespillo, feretraque vendis,
Venalesque canis manibus Arne preces.
Quid mirum nullos quod adhuc curaveris aegros?
Uno contentus non potes esse lucro.

Ad Simplicium.

Quo subfulta solo, dubitas, vestigia fixit,
Suppositus mundum quando ferebat Atlas.
Quid dabis et dicam? sed non nisi dixeris ante,
Quo portans eadem pondera Christophorus.

De Erphordianis.

Exprobrant fatuos tibi magna Erphordia cives,
Tam sapiens alibi non puto vulgus erit.
Cui puta tam doctum sit ad omnia lauta palatum,
Ut mures taceat Pontica terra suos.

Ad Thelesphorum.

Optima quis vendat iam vina Thelesphore quaeris,
Nescio, sed tenuem quis, scio, Zython habet.
Sordida post pontem mangonum turba petatur,
Dispeream si non dixerit illa tibi.
Denigret arcta licet multus gurgustia fumus,
Hic tamen angusto sub lare lauta gula est.

Ad Magnum.

Extremo quoties me vespere Magne salutas,
corde bonum serum sit tibi semper ais.
Acre serum mallem, vel si quid vilius isto,
Usque bonum serum conqueror esse mihi.
Dignius hac possum nil respondere salute,
Quam quod praeproperum sit tibi Magne malum.


page 129, image: s129

In Aegrum.

Solus edit proprio Clemens ex vase bibitque,
Quae sit causa rogas? os habet ille malum.
Securus tamen huic Aeger conviva coibis,
Occupat os morbus ter magis ille tuum.

In Grammaticam Marulli.

Paulisper remorans spectatum siste viator,
Quae nova delectent iste libellus habet.
Terrigenae subito nati modo semine Fratres,
Instaurant forti mutua bella manu.
Sed nisi iam properes, periisse repente videbis.
Nullus ab hac, certum est, strage superstes erit.

In Aemulum.

Ut tua iam primum contra me crimina vidi,
Unus qui placuit versus et alter erat.
Nescio quos illis dentes emergere sensi,
Qui tamen inflicta mox cecidere manu.
Sanguinolenta nihil laxos gingiva tenebat,
Nativus quoniam non fuit iste locus.

Ad Thelesinum Palinodia.

Qui magis offensis saevum velit anguibus hostem,
Dies. Infamique suos perdere lite suos.
Te Thelesine bonum dicat non ese Poetam,
Quaeque facis Phoebo carmina digna neget.
Et quae pessima sunt non optima iudicet, eheu
In tua quod mendax non ego scripta sui.
Quod non ante fui, iam nunc ero, cuncta retracto,
Quae tibi dedecori ducta fuisse putas.
Maximus es Rhetor, summusque Poeta, nec ullus
Hactenus e sacro largius amne bibit.
Victus Virgilius, victus tibi cedit Homerus,
Et quicumque isto numine plenus erat,
Magnus utraque vir es lingua, et celeberrimus auctor,
Teutonicae qualem non habuere scholae.
Non te doctior est ex tot mortalibus alter.
Omnia tu solus qualiacumque sapis.
Magna tibi a nobis facta est iniuria, non es
Quem te mentiti diximus esse virum.

Ad Theodorum.

Quod careas Theodore tuae cognomine gentis,
Ut quod ab eventu dem tibi saepe rogas.
Forte quod egregium quiddam moliris, et illud
A sera speras posteritate legi.
Es caper, et crebri veniunt in podice ficus,
Hinc mihi non alius quam Caprificus eris.

In Philodemum.

Id quod te laudat summe Philodeme poema
Evehis, hoc multo non sine teste facis.
Creber erat lector, qui postquam haec carmina vidit,
Magnus in hoc, ait, es Corde Poeta libro.

Ad Lectorem.

Sunt alios inter tricae haec apinaeque Poetas,
Quod vel me lector scire tacente potes.
Sed tibi si quanto, constaret, tempore scripsi,


page 130, image: s130

Et quae scribenti fata fuere mihi,
Non dubito fuerint aliquo quin digna favore,
Grataque iudicio qualiacumque tuo.
Plorantes inter pueros, extremaque dura,
Bis tribus hebdomadis crevit uterque liber.

FINIS.