10 October 2003 Rüdiger Niehl
Markup added; typed text - structural tagging complete (but some speaker-tags lacking) - partial semantic tagging - partial manual and complete MORPHEUS spell check


page 100, image: s100

EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIBRI XIII.

EXIMIO VIRO GEORGIO Sturtio Musarum hospiti Euricius Cordus S. P. D.

ADeo ineptire non desino, ut etiam, vide, nunc incipiam rapiente me huc vel invitum nescio quo genio, Duos meos Epigrammatum libellos e me dio vulgo domum revocavi, veritus eos, id quod res erat, infamiores, quam ut foris peregrinari possent, Quippe quos olim ceu gemellos, vel priusquam parturirem, non dico peperi, sed abortivi potius, et quidem Cordus. Hos dum Iovis exemplo, ut ad maturiorem partum coalescerent, mente aliquantisper refovissem, en tertius quasi vopiscus prodiit, Qui aeque ac nuper illi se Cordo patre, et ad hoc varum progenitum non considerans, mira quadam exeundi improbitate insolescit. Idem renatis iam fratribus ardor. Detinui quantum in me fuit impetum, sed dum in dies magis ac magis haec illos cupido incessit, emittendos statui, hoc tamen consilio, ut non prius, quam tutorem, et ad quem divertant patronum habeant. Hic tu mi Georgi commodum occurris, unus omnium idoneus visus, cui haec pignora, atque adeo viscera mea tuto commendem et credam, ut qui aedes tuas commune literatorum diversorium pollicitus, iam dudum in eis Musarum nidum, quem vocas, pulcherrimo aedificio erigis. Ad quem nos, ut suum quisque symbolum adferat, hortaris. Ego pensum meum absolui, hos tibi hospites libellos mitto, quos solita tua erga doctos humanitate excipe, tutare, et fove, eorumque iocis animum tuum, si quando a seriis studiis remittis, oblecta. Nihil est quod de duobus plagii crimen timeas, manumissi sunt. Quis enim invito domino serviat? Tui sunt quotquot sunt, et quotquot olim sunt accessuri. Quos eosdem una cum illis tibi his testibus dedico.

Vale. Erphordiae. Quartodecimo Calendas Octobris, Anno Millesimo Quingentesimo Vigesimo.

EURICII CORDI EPIGRAMMATUM Liber Primus.

I AD PHILIPPUM HESSIAE PRINcipem Bucolicorum dedicatio.

DUm tua defuncto tristis silet aura parente,
Et solitae cessant clare Philippe tubae,
Nullaque perculsas taratantara verberat auras,
Nec fera te saevo classica Marte vocant,
Accipe Bucolicum, silvestria carmina, lusum,


page 101, image: s101

Quos levis, ausculta, fundit avena modos.
Sit ratio nostri numerusque precamur agrestum,
Nam tua, si nescis, nos quoque turba sumus.
Teque quotam tenuis partem dignare libelli,
Et pastoricio fer puer ore cani.
Perlegis, an verso subeunt fastidia vultu?
Hei mihi si vana credulitate fruor.
Si tibi contempto praelata pecunia Phoebo
Quaeritur, et vilis Musa videtur honos.
Aurea cum nequeam, chartacea munera mitto,
Non pretiosa minus sunt tamen illa mihi.
Cum dabimur certae, quae demetit omnia, morti,
Posthuma vivaci littera prole manet.

De reditu Henningi Goedi.

Quis novus hic plausus, quae tantae gaudia turbae,
Quidque quod est unus clamor ubique, venit?
Tecta papae video carpenta, ducemque senatum,
Et sua quadrupedans agmina densat eques.
Quis quem purpureo tegit alta tiara rubore,
Qui laetam facilis dat recipitque manum?
Agnita iam facies, et honorae gratia frontis,
Ipse sacri est Goedus maxima fama fori.
Quem querula absentem dudum Respublica luxit,
Dum rabidus movit vulgus ad arma furor.
Sic aberat maestae proscriptus Tullius urbi,
Sic rediit, plus est, quam fuit ante, decus.
Nunc marcesce, dole, nunc invide rumpere livor,
Quod contendebas non fore posse, vides.

Ad Ponticum.

Cur mea divulgem vix nata poemata, quaeris,
Nec patiar pressum ut virgula signet opus,
Est eadem quae te iam Pontice causa coegit,
Turbida vix madido vendere musta lacu.

Ad Magnum.

Ergo ne Magne doles domina quod liber ab aula,
Tam grave nunc cesses vivere servitium?
Forte frequens adeo quod non marsupia nummus
Farcit, et assuetae spes tibi nulla togae?
Te longe melior, spera, fortuna, beabit,
Vis modo, te nusquam ditior alter erit.
Fac nova cum Venetis peregre commercia tractes,
Prome piper, nardum, cinnama, tura, crocum.
Nil dubito extrudes magno, vel singula, lucro,
Qui tanto fumos vendideris pretio.

Ad Felicem.

Est mea paupertas, Felix, tua Copia custos,
Haec noctu fures allicit, illa fugat.
Vis? tecum (mera quae stupidi dementia Glauci)
Permutabo, meam do tibi, redde tuam.
Rennuis? unius Fortunae est illa potestas,
Si velit haec, nolis tu licet, illa mea est.

De Scaevola.

Si, quam consultus legum sit Scaevola, nescis,
Mutuo da, si quid te rogat ille, scies.


page 102, image: s102

Terque quaterque licet repetas, nil proficis, imo
Lis tibi perpetuos surget agenda dies.
Ex aliis alias doctus de ducere causas
Inventa prorsus nil ratione dabit.
Et nisi tu caveas, quod vix potes, ipse reum te
(Praesto sit orator ni tibi nummus) aget.

Ad Helium Eobanum Hessum.

Sex quidam versus me forte rogavit amicus,
Dignaque promisit se dare dona mihi.
Post aliquot rediens ut factos repperit horas,
Sex obolos alta protulit ille manu.
I nunc et miseris nullum dic esse Poetis
Praesidium, mea quid det mihi Musa vides.

In Lucium Apuleium.

Ancipitesque vices, indignaque verbera legi,
Et quicquid factus pertuleras asinus.
Heu adversa nimis gravium fortuna laborum,
Quam mala tunc misero fata fuere tibi.
Hoc nostro, quod eras, esses felicius aevo,
Quo magis id colitur, quam deus ipse, pecus.
Summa rudes asini rerum fastigia scandunt,
Maximus hoc illis tempore venit honos.
His hominum dominis divina profanaque parent,
Sunt asini reges, pontifices asini.
Et nisi sis asinus nullum tibi nomen habebis,
Ac omni spretus destitueris ope.

Ad Henningum Goedum.

Conspicuas multis posuisti sumptibus aedes,
At quae divitias nil minuere tuas.
Hac praetergrediens olim quis forte viator,
Me puero hoc memini surgere, dicet, opus.
Et leget incisis annum et tua nomina saxis,
Te clarum memorans praeminuisse virum.
Nempe quod ad summos paulatim vectus honores.
Prima bipartiti gloria iuris eras.
Sed brevis hanc famam poterit finire vetustas,
Dum iacet haec titulus post monimenta tuus.
Ni sacra contigerit docti facundia vatis,
Qui celebret versu splendida facta suo.
Omnia rodit edax, vel sint adamantina, tempus,
Sola vetat dignum laude Thalia mori.

Ad Pannicum.

Est tibi dives opum, claro sata stemmate coniunx,
Cuique daret iudex aurea mala Paris.
Si tamen hunc patitur, quem dicit fama veternum,
Cum tot eam nollem dotibus esse meam.
Quod puta tanta graves vexent oblivia sensus,
Ut quando exstinctus, nesciat illa, pudor.
Nec tibi quot peperit, si quaeras, pignora dicat,
Quique sit his, quamvis non ea moecha, pater.

De Leone a Gallis ad Gallum adducto.


page 103, image: s103

Currite spectatum properantes currite cives,
Hospes apud Gallum dicitur esse Leo.
Plus mirum, Gallis ductoribus atque magistris
Paret, et est socius, queis prius hostis erat,
Scilicet inter eos nuper concordia facta est.
Hoc potuit tandem longa videre dies.
Conveniant feriantque novae rata foedera pacis,
Nil timet hoc magni qui gerit arma Iovis.
Rex manet hic illisque potens dominabitur ales,
Tale licet nomen parve trochile velis.

In imaginem Veneris et Evae.

Calue quid aversos demittis hypocrita vultus?
Unde novus casto iam subit iste pudor?
Aspice, non ego sum vicina turpior Eva,
Quin imo mediam se minus illa tegit.
Huic breve quam folium, nobis velamina pubem
Abscondunt, nectam nuda papilla mihi.
Nec video quo me meriti praecellat honore,
Humanum seruo, perdidit illa genus.

In Figulinam.

Turgida iam decimum protuberat aluus in annum,
Nec grave maturo viscere ponis onus.
Non puto, cum paries, quod adhuc edentulus infans
Infirmo quadrupes nesciat ire gradu.
Sed modo barbatus vir erit, calicemque librumque
Ad sacra post patrem ferre tapeta potest.
Quod tibi si laevo concepta est femina ventre,
Magna prius meretrix, quam releveris, erit,
Quemque premes, una premet illa puerpera lectum,
Et quae te matrem, lux aviam faciet.
Deque recente novum mirabere prole nepotem,
Et dices, idem vir meus et gener est.

Ad Lucium.

Audio te Luci pulchram duxisse puellam,
Quae sit quo coniunx vespere facta parens.
O super Idalias fecunde marite columbas,
Quam tibi fausta Venus, quam bona luno favet.
Si quo coepta modo sunt haec connubia pergent,
Natorum posces cras tibi iura trium.
Ante duos vinces Aegypti pignora menses,
Quique nurus gignant deficient Danai.

In Hillum.

Quo me cumque foro, quacumque prehendis in aede,
Quaeris an officii sim memor Hille tui.
Quatuor invito mihi prandia forte dedisti,
Quae non officium, sed voco supplicium.
Malo quidem caeci, tua quam convivia, Phinei,
Et si nectarei des mihi pocla meri.
Quae sit causa rogas? Dodonae imitata lebetem,
Et querulis ranis aemula garrulitas.
Obtusae gravibus mihi hebent clamoribus aures,
Si bis adhuc tecum vixero, surdus ero.

De Nigro.


page 104, image: s104

Mutilandus auribus ligatus ad palum
Circumfluo medius stetit Niger in vulgo,
Nullumque tam fortem videre se dixit,
Qui destinatas posset exequi poenas.
Strictum probavit ungue carnifex cultrum,
Caputque prendens haec ait potest dextra
Sed dum capillos hinc et inde reiecit
Vidit prius, quod ipse iam voluit, factum.
Tum maximum Niger solutus in risum
Non est mea, inquit, ante quae fuit Malchi
Fortuna, nec tu aures puta esse boletos.

In Manium.

Obicis esse malum, mihi, me tenuemque Poetam,
Et vix ieiunam pellere posse famem.
Omnia mentiri solitum quaecumque loquaris.
Haec quoque te Mani dicere falsa velim.

In imaginem Virtutis.

Cuius opus? Lucae, sed quae pulcherrima? Virtus,
Quae tam deformis post comes? Invidia,
Sed quid anhelanti similis sudare videris?
Ardua difficili nitor ad astra via.

Ad Bassam.

Te quoties offers cultam mihi Bassa videndam,
Ostentas mundi quicquid ubique tui,
Bracteolas, zonam, strophium, crinale, mitellam,
In collo torquem, Sardonycha in digito,
Praeterea in tumidum demissa monilia pectus,
Quaeque tegunt amplum Gallica pepla caput.
Haec ubi me cernis tenui contemnere risu,
Has tua respondes non habet uxor opes.
Hoc equidem verum concedo, sed ista misella
Unum habet, huic uni vultque placere, virum,

In Paulum.

Verior antiquis fuit ille Propheta Sibyllis,
Indiderat nomen qui tibi Paule tuum.
Vere es enim Paulus, tua si doctrina videtur,
Quaque dei verbum dicere voce soles.
Paulus es ingenio, Paulus virtute, fideque,
Et nullus docuit te quoque Christon homo.

Ad Luciferum.

Nobilis est, ut ais, credo, tua Lucifer uxor
Nimirum toti cognita quae populo.

Ad Scaevolam.

Me petis ut credam paucos tibi Scaevola nummos
Ad sex, aut, nec eis amplius, octo dies.
Hoc illos intra spatium te reddere iuras,
Sed vel iurato non tibi danda fides.
Forsit an ad Graecas differres usque Calendas,
Ne totum perdam, do tibi dimidium.

Ad Ollum.

Cum faciat septem pulchrum lepus Olle diebus,
Cur tam deformis sit tibi dic facies?
Qui tamen hesternus nostri conviva Placentae
Appositum solus glutieris leporem.


page 105, image: s105

De bona Erphordianorum valetudine.

Ite novas alibi me dici disquirite sedes.
Hac nullum vobis restat in urbe lucrum,
Sunt validi nec egent hic vestro munere cives,
Difficilem nemo conqueritur stomachum,
Imo domos, agros, hortos, vineta, cohortes
Assiduo, qualis strutio, ventre coquunt.

In Cilicem.

Quae tibi tanta favet fortuna, quod unus ubique
Omnia, vel nunquam perdita repperias [Reg: reperias] ?
Non prius invenias, quam perdidit alter, ut ante
Quam fias aeger non moriare Cilix.

In Uvidum.

Ante duos fueras, scio, barbarus Uvide menses,
Et poteras docte non tria verba loqui.
Qui modo longinquis reducem te dicis ab oris,
Et te grande putas hinc retulisse sophos.
Quod mala corruptas balbutiat ebria voces
Lingua, voles isto graeculus esse modo?
Sed tamen assiduus multum res adiuvat usus.
Qui pergraecaris iugiter, esse potes.

Ad Canonicos quosdam.

Praeponi quendam vobis male fertis asellum,
Indignum tali quod sit honore pecus.
Ferte vel inviti, quia sic Romana potestas,
Sic iussit summi littera Pontificis.
Qui sibi praeponi non dedignatus eundem,
Quo steterat voluit nunc quoque stare loco.

Ad Lectorem.

Si sentis quod inest meis libellis,
Qui nudus nequeat iocus referri,
Tecum perlege, ne vel innocentes,
Vel laedas tetricas Catonis aures,
Ni sit nequitiosus et facetus,
Et plenus sale, felle, et illecebra,
Non dices Epigrammatum libellum.
Sit lasciva licet procaxque Musa,
Castus spiritus est sacri Poetae.

In Gallum.

Quod cupis ignarum veri tibi credere vulgus,
Credo tuus quod erat navita Galle pater.
Qui semel infausta deductus cannabe in altum,
Optatum tetigit non magis inde solum.
Sit amen invento pisces de funere quaeres,
Non scimus, dicent, nos, sed aves ubi sit.

In imaginem Divi Christophori.

Quid tu magne Gigas parvi sub mole puelli
Succidis, et proni deficiunt humeri?
Et natum et matrem, vel debilioribus ulnis
Portat anus, num te fortior Anna viro?

In Quendam improbum.

Grandia promittis, quae nulli dona dedisti,


page 106, image: s106

Extulerit laudes si mea Musa tuas.
Saepius inceptum nequeo deducere carmen,
In te quod laudem tam video esse nihil.
Nescio mentiri, nec quae tu gesseris, ausim
Dicere, si dicam, me tacuisse velis.

Ad Silunum.

Curculio frumenta tibi, carnaria tarmes
Perdit, sunt acidis mucida vina cadis.
Rancidulum putet pereunte sapore butyrum,
Incipiuntque putres vivere caseoli.
Fida suo domino mihi procuravit egestas,
Ut nequeam cupiens haec ego damna queri.
Quae Si tu quoque vis posthac Silune cavere,
His qui non sat habent da quod habes nimium,

Ad Ursulum.

Te fore causidicum summis cupis Ursule votis,
Quam facili, vel mox is potes esse, modo.
Non opus est ut sis orator, garrulus esto.
Et pergas tantum barbara verba loqui,
Fallere, mentiri, fraudare, imponere discas,
Et tua peruerso commoda iure sequi.

Ad Aemilianum.

Nil de phillide turpe, nil probrosum,
Nil quod dedeceat probam puellam,
Debes Aemiliane suspicari.
Quod seri monachi domum frequentant,
Sancti sunt Mariae piique Fratres.
Servatoris avunculique Christi,
Nec soli insuper exeunt, nec intrant,
Graves nanque solent habere testes.

De Aulo et Nasone.

Sollicita dicunt Aulum tabescere cura,
Enixa infantem ne Figulina ferat.
Contra longa querens pariendi tempora Naso,
Omnes astrologos consulit et medicos.
Ut sit hic, argentum, ne sit pater, ille dat aurum.
Non aliam satius net Figulina colum.

Hymenaeus.

Ni religata meis porrexerit ora capistris,
Legitimum thalami nemo peregit opus,
Ergo tuum nunquam cum laude fatebere patrem,
Et mala te genuit, me nisi teste, parens.

Ad Ionam et Othonem.

Postquam nulla sacris sunt emolumenta Poetis,
Et sterilem sequitur musica turba scholam.
Vos mihi consulti dubiis in rebus amici,
Causidicum Iona, vis Otho me medicum.
Dumque uter esse velim mecum delibero, caepi
Esse nihil, quoniam quod periit nihil est.

In Thilonem.

Te mea velle mihi commeiere carmina dicunt,
Heu si, quam tua sunt, tam scabiosa forent.
Hanc si, quin tibi dent, nequeunt evadere poenam,
Tunc ea funesta sub cruce sparsa velim.


page 107, image: s107

In Pompilianum.

Desine me tandem, rogo, desine dicere cinclum,
Ne te currucam Pompiliane vocem.

Ad Flaccum.

Omnia Saxonicis quaecumque geruntur in oris,
Primus, vel nullo scit referente Niger.
Non tamen hoc mirum debet tibi Flacce videri,
Auriculas illic fertur habere suas.

Ad Gellium.

Est adversa meae semper fortuna saluti,
Omneque qua veniat spes mihi, claudit iter,
Quotquot erant quorum mihi commoda vita fuisset,
Iusserunt omnes invida fata mori.
Vis modo tu saevas aeger deludere Parcas?
Heredem Cordum scribe, superstes eris.

Ad Laelium de Papilo.

Pauperior vivit mendico Papilus Iro,
At brevis hunc ditem redderet hora Midam.
Qua ratione rogas, dicam tibi candide Laeli,
Tres calices vini fac bibat ille tui.

De Cassio et Ollo.

Una sat esse potest, plenae licet, amphora mensae,
Sed quia conviva est Cassius, adde duas,
Et panes duplica, venit invitatus et Ollus,
Providus hoc etiam fac sciat ante coquus.

De Nigro.

Si causam nescis, male cur Niger audiat, haec est,
Se penes auriculas non habet ille suas.

Ad Naevolum.

Audio Romanos, et abhorreo Naevole mores,
Ut stupida resti stent mihi fronte pili.
Proh infanda mali populi pestisque luesque,
Num loca placatus respicit illa deus?
Hic summusne pater fidei, sanctusque senatus?
Ex hac num nobis urbe petenda salus?
Hicne suos fundit tua vinea Christe racemos?
Quam mala radices non bene nutrit humus.
Quantaque palmitibus caries ventura timetur,
Ni gravis haec renovet funditus arua ligo.

Trochilius ad Aquilam.

Pone precor veteres tandem Iovis armiger iras,
Non ego re, sed sum nomine rex avium.
Sic vocor, ut quo non alia est minor ulla volucrum,
Agnosco regem te venerorque meum.
Non tantilla minax acue in corpuscula rostrum,
Uno sex nostrum, si libet, ungue teres.

In Celerem.

Tam tenuem mihi pauperiem Celer obicis, ut mox
Mendicus limen cogar adire tuum.
Esto quod is modo sim, tamen a te nulla petetur
Buccea, nam novi te dare posse nihil.
Quam timeo ne tu prius ad suspendia vinctus,
Ipse piam rogites me brevis assis opem.
Tam male non faveo, nec ero tam sordidus unquam,


page 108, image: s108

Quin habeam nummos, et dare quinque velim.

Ad Helium Eobanum Hessum.

Quisquis es Hessiaci qui tot monimenta Poetae,
Sub sera quondam posteritate leges,
Non dubium est, aliquot merceris milibus, istum
Talia qui scripsit posse videre virum.
Scireque qui vultus illi moresque fuerunt,
Et quo tam doctos protulit ille modos,
Ecce videt praesens, auditque nec aestimat aetas,
Quanta sub afflato numina corde latent,
Nullus honor sacro, nulla est reverentia vati,
Quisque faber maius cerdoque nomen habet.

Ad Naevolum.

Quod sim tam subito iam factus tempore Codrus,
Desine mirari Naevole, Cordus eram.

In Pictum brutorum convivium.

Convivas vitulos, asinosque suesque, canesque,
Prensa vides bruto stringere vina pede.
Quid mirare? tuos hic aspicis heluo fratres,
Mater enim tales nos parit Ebrietas.

Ad Eunum.

Te fore pontificem poteris sperare, sed ut sis
Maximus, in fatis non erit Eune tuis,
At nullo summus fieri prohibeberis astro,
Si tua sit sedes celsus Eryx vel Athos.

Ad Amicum Quendam.

Viginti Angelicos, ad sex vel ad octo poposci
Hebdomadas, sed tu mittis amice decem.
Ascraeique citas, quae nescio verba Poetae,
Plus toto soliti dicere dimidium.
Quam mallem qui te docuit ple/on h(/misy pa/ntos
Hic quoque koina\ fi/lwn pa/nta docere velit.
Si tamen haec sic vera tibi sententia cordi est,
Quod facio facies tuque subinde lucrum.

Ad Crotum Rubianum.

Ut Gallum simularet equum tuus iste veredus,
Auriculas illi te secuisse refers.
Quis malus hic error, quae te dementia cepit,
Vis Gallum, testes tunc Rubiane seca.

Ad Serium.

Cum Seri legeres oblatum sorte Catullum,
Diceris abiecto saepe spuisse libro.
Scribere gentilem, precor, haec patiare poetam,
Quod facis insignis relligione sophus.

In quendam Mendicum.

Videtis hunc lacerum obsitumque mendicum,
In omnibus primum aedibus proseuchisque?
Qui flebili sono, straboque prospectu,
Domesticam populo querens egestatem,
Scutulam stipi atque pileum obuiam exporgit,
Et per timendum iugiter Valentinum
Monet, rogat, precatur, obsecrat, implorat


page 109, image: s109

Quoscumque divites videt viatores,
Mollissimus scortator, et liguritor
Lautissimus, suam quotidie mensam
Ficedulis, turdis, lupo, scaro, mullo,
Et quicquid optimi est saporis, exornat.
Miraris unde tantae opes lacerae perae,
Oui fenerantur, annuos habent nummos,
Quotidianum extorquet ille vectigal.
Si mallet esse summus hic magistratus
Peream, ratus mendicitatis est census.
Quem consecutus amplius nihil curet.

In praelectione Persii.

Unus sit licet et brevis libellus,
Inter praecipuos tamen Poetas,
Magnam Persius obtinere laudem,
Et non ultimus esse fertur auctor,
Quem quamvis gelido legam Decembri,
Ferventem tamen aspicis laborem,
Pro quo sex totidemque da Leones,
Quae si multa videtur esse merces,
Unum da mihi care lector ursum.

In Rufinam.

Non mihi vis quot habes annos Rufina fateri,
Ipsa licet taceas dicit arata cutis.
Quae te fucato iuvenem mentita colore,
Nunc tandem falsi turpiter arguitur.

Ad Bibulum.

Quem loculos habeam pauper, me quaeris, ad usum,
Ad quem simbellam tu quoque pauper habes.

Quod bonae Literae contemnantur.

Quid tamen his nostri dicam de moribus aevi?
Quis tam vaesanus, miror, et unde furor?
Ipse suum ventat lecturus carmen Homerus,
Sit nisi gratuitus, displicet ille labor.
Soli mercedem referunt nil scire docentes,
Sola suo constat barbaries pretio.
O infelici natos iam tempore vates,
Et miserum semper, dum manet illa, genus.

De Simone.

Prima Simon Petrus fidei fundamina iecit,
Christicolasque novus dux fuit inter oves.
At superas postquam petrus migravit in arces,
Hoc subiit solus munus ubique Simon.
Hei mihi quam tenuis grex est pastore sub illo,
Quam gracili rarum tergore vellus habet.

De Memore et Iopa.

Convivae Logicus Memor, et Citharoedus Iopas,
Consedere, loquax ille, sed hic tacitus.
Obticuit iussus Memor, inde rogatus lopas,
Dulce coaptavit voce lyraque melos,
Totaque laetifico soluit convivia cantu,
At tetrico solus perstitit ore Memor.
Quem quoque dum certans hilarare studeret Iopas,


page 110, image: s110

Tentavit variis frigida corda iocis.
Lesbia nil Sappho, nihil ipsa Corinthia Lais,
Nil Helene potuit, Laodamia nihil.
Barbara, Celarent, Darii, Ferio, Baralipton,
Incipit, hic illi cymbala versus erat.
Hoc, subito, audito ridens, saliensque, canensque,
O ait Orphaeis aemula plectra modis.
Imo novus factus mox ipse Poeta sonabat,
Omnis homo currit, Nullus homo est asinus.

In Picas.

Ergo ne Phoenicem te garrula pica putabis,
Quod merito nuper coeperis igne mori?

In Aemulum.

Cur tua qui nuper riserunt monstra, ducentis
Ex aliis unum me male scurra petis?
Forte quod ex ipso videar tibi nomine, quem tu
Vel nullo victum sternere marte queas.
Nescis? sunt etiam parvis data spicula vespis,
Et sua formicas ira iuvare solet.

Ad Aphrum.

Quod mihi formosus nunquam placet Apher Alexis,
Maior, quam Corydon, rusticus esse putor,
Et rudis indignos, qui spernat Mopsus amores,
Lactucasque refers quaerere labra suas.
Mopso Nysa data est, Nysam sibi Mopsus habebit,
Formosum Corydon Pastor Alexin amet.

Ad Galenum.

Egregios inter tot Homeros atque Marones,
Quo potui coepi Choerilus esse modo,
Cruda tibi nuper ludens elegidia misi,
Et mihi sunt silvae reddita ligna tuae.
Sed procul haec altis nimium radicibus haerent,
In nostrum timeo non aditura focum.
Nunc ego me vellem fore blandis Orphea chordis,
Tentarem querulis attrahere illa sonis.

De quodam Praeposito.

Hic qui prima tenet tristi subsellia vultu,
Et tonsos inter praestat honore patres,
Pauper crat quondam, nec cuiquam notus amico,
Saepe piam sacra cepit in aede stipem.
Nunc quod plena habitet ditissimus atria seruis,
Quotque tegat Serum vellere scorta, vides.
Quae bona divitias dederit fortuna requiris,
Et qua nam factus sit modo tantus ope?
Levis adhuc iuvenis Romana palatia visit,
Hic se principibus subdidit ille viris.

Ad Luscum.

Quotquot adhuc veri fuerant moriuntur amici,
Sic mihi perpetuo sors inimica iubet.
Non tamen est quod ob id possis tibi Lusce timere,
Non es, nec nobis verus amicus eras.

Ad Auitum.

Centum sollicitas aeterna lite patronos,
Totque miser rabulas pascis Auite reus.


page 111, image: s111

Non tantis opus est turbis, rem finiet unus,
Orator Plutus, praesto sit ille tibi.
Qui quot agit vincit sub quovis iudice causas,
Ut melior nunquam Scaevola nec Cicero.

Epitaphium Stingelameri.

Qui potuit magni comprendere sidera caeli,
Hic tegitur parva Stingelamerus humo.
Et nisi quae norat, coram quoque posse tueri
Optasset, Pylius viveret ille senex.
Ut qui Paeonias clarique Machaonis artes,
Doctus, ab infernis te revocasset aquis.

Ad Ficinum.

Miraris quod, qui dominae servivimus Annae,
Tam miseri plures non habeamus opes,
Non dat ei, qui sit meritus, fortuna, sed illi,
Cui favet, haec nescis? est inimica mihi.

In Figulinam.

Quod perfractus hiet paries tibi, desine natos
Obiurgare meos, qui nocuere nihil.
Hanc ad te repens rimam perrupit Iason,
Cui, male si fecit, dic male, parce meis.

De Caballo.

Quod sit in apposita mox primus lance Caballus,
Gallinisque alas desecet atque pedes,
Non inciviles ostendit Olympice mores,
Sed cavet emensa ne fugiant epulae.

De Aulo et Carino.

Posse deum Venerem dici negat inscius Aulus,
Saepe licet Calvum Virgiliumque citem.
Doctior assentit vel neutro teste Carinus,
Utriusque quidem scit Venerem [(transcriber); sic: Veverem] generis.

In Aemulum.

Si tibi sublimi cantata tragoedia versu,
Et multae Satyrae grande volumen habes,
Si tot in innumeras crevere Epigrammata chartas,
Estque gravis vincens bella Maronis opus.
Quis malus insipidas furor impulit e dere nugas?
Quas, nisi cui sapiunt frivola, nemo probat.
Non ego, si possem Smyrnaeum reddere vatem,
Pessimus in populo Choerilus esse velim.

In eundem.

Tunc tuo naso nihil esse sagacius inquis,
Qui propria olfacias prorsus oleta nihil?
Eructata quibus concedunt allia, quique
Putribus ex ovis pessimus exit odor.
Haec tamen in medium profers ut aromata vulgus,
Proque mero moschi pure licere putas.
Murilegum referens, tua conde cacamina, felem,
Nec tunicas turi perde crocoque suas.

Ad se ipsum.

Quid furis Eurici, quid tanta accenderis ira?
Nemo bonus dixit te tamen esse malum,
Cum pia doctorum te laudet turba, quid ille
Nominibus poterit scurra nocere tuis?


page 112, image: s112

Candidiora suae nemo praeconia laudis,
Malit, ab hoc tali quam nebulone peti.

Ad Uxorem.

Cara doles quod nulla feras funalia, coniunx,
Cras ubi tot capiunt lucida templa faces.
Non opus est ista pectus corrodere cura,
Est quae me gravior sollicitudo premit.
Non vel turicremis accensas ignibus aras,
Sed vult offensus te lacrimare Deus.
Plange, dole, pia corda leva, veniamque precare,
Sique quod est pura mente fatere nefas.
Gratior ascendit nunquam caelestia fumus,
Non sunt quae superos plus holocausta movent.

Ad fortunam.

Maior in aerumnis vitae pars hactenus acta est,
Quae mihi nunc veniant tempora, diva refer.
Quando erit illa dies miserum qua fausta Poetam,
Ex tanta iubeas surgere pauperie?
Musica, forsan ais dum linquam sacra, petamque
Quod sequitur rudis et pessima turba forum?
Invideas potius, misero licet, usque Poetae,
Hoc ego non possum ditior esse modo.

In Aemulum.

Dum tu maxime CLAMITUR Poeta,
Et non PLURA mihi est PAPYRUS inquis.
Quis sit maxime dic Poeta sermo,
Donandos tibi rere barbarismos?
Et foedos puero tuo soloecos?
Infami cedo dexteram flagello.

In eundem.

Sum fateor semperque fui pauperrimus Irus,
Hoc mihi quod vitium, quod quoque crimen erit?
Non meus, ut tuus est, didicit pater esse sacerdos,
Cui sua continuas ara redundet opes.
Quae suffragetur tibi, plurima turba laborat,
Unius ex callo vix ego vivo manus.
Dat tenuem nobis victum iustissima tellus,
Veh tibi qui sacra luxuriaris ope.

In Eundem.

Obscuro qui te natum putat esse parente,
Errat, habes generis nobile stemma tui.
Praelustris pater est cui supplice surgit honore,
Et nudum inclinat virque puerque caput,
Quique Indas indutus opes, Tyriosque colores,
Apponit labris aurea vasa suis.
Quem penes a summo concessa tonante potestas,
Claudere caelestes et reserare fores.
Tam celebres numerans maiores iure superbis,
Et vilis merito nos tibi turba sumus.

Epitaphium in quatuor Haeresiarchas ex Praedicatorum ordine Bernae combustos.

Si quis ad haec forsan divertis busta viator,
Sanctus hic est, gressum siste profane, locus.


page 113, image: s113

Quattuor hic nostrae fidei luxere lucernae,
Factaque ridenti sunt holocausta deo.
Nullus ita acceptos mactavit apella iuvencos,
Non hecatombaei gratior ara sacri.

Aliud.

Hos quicumque vides nigros fuligine postes,
Accipe quam nostri rem stupuere dies.
Quattuor infameis monachos hic abstulit ignis,
Maximus est, quae sit, dicere, culpa, pudor.
Pauca legis, parvo breviter complexa libello,
Cetera non populum crimina scire licet.
Si sciet, invisis nullum dabit amplius assem,
Et misera totus concidet ordo fame.
Tot licet explicitis suspendat signa tabellis,
Milleque det centum milia pontificum.

Aliud.

Aeternam requiem frustra cantatis amici,
Reicit irascens irrita vota deus.
Nulla malis spes est amissum poscere caelum,
Perpetua est nobis sub Phlegetonte domus.
Tota cohors uno semel ardeat igne necesse est,
Si nostrum vultis forte piare scelus.

Aliud.

Hoc ne putas iustum quisquis legis ista viator,
Hoc ne potes sana mente probare nefas?
Forte novum superis tentavimus addere divum,
Ad Stygios turpi mittimur igne lacus.
Deus ista piis factis praemia reddit,
Quam gravis infectos crimine poena manet?

Aliud.

Quotquot adhuc reliqui superestis vivite fratres,
Et sit perfricto nullus in ore pudor.
Est mala de nobis per totum fabula mundum,
Nostraque iam cunctis finibus ausa patent.
Sed brevis illa dies speramus conteget, et vix
Unus, qui scelus hoc credat, et alter erit.
Omnia vos populo iurati vera canetis,
Subque pia nullum re latuisse dolum.
Vique sit in sanctum ficta illa calumnia Thomam,
Et nos indignos hoc periisse rogo.
Tunc nova martyribus nobis sacrabitur aedes,
Stabit et haec celebris carnificina locus.
Tunc quoque vos vestri dicetis stigmata fratris,
Tunc qui vos, etiam plus, decorabit, erit.
Nec solus tanto Franciscus honore valebit,
Accipiet gravior cerea vota tholus.

Aliud.

Heus tu quo properas adeo festine viator?
Hic ne tibi tanti est, ut remorere, locus?
Quem tot ab extremis cupiunt invisere terris,
Ut minus in Solimo sancta sepulchra iugo.
Quattuor hic illi perierunt haeresiarchae,
Immo sub humana daemones effigie.
Immo peiores Monachi, quis talia daemon,


page 114, image: s114

Audeat, aut possit crimina perficere?
Quaene rogas superae cuiusvis incola terrae?
Iam vetus haec merso fama sub orbe volat.

Aliud.

Quis quod cunctarum sit permutatio rerum,
Non videt, et subitas vertere quaeque vices?
Qui fidei nuper magni luxere magistri,
Et nitidum populo praenituere iubar.
Aeterna Stygii mersi sub nocte baratri
Non, nisi quod praebent sulpura, lumen habent.

Aliud.

Quisque suo monachus multum licet ordine crimen
Perpetret, infernas, quod tremefactet aquas,
Non est plura tamen, non est maiora quis ausus,
Quam variis Picis aemula monstra notant.
Nil horum incestus, raptus, stupra, furta, venenum,
Quaeque rudem plebem talia mille latent.
Ultus hic est illis longe magis horrida campus,
Si dicam stupida, vel Nero, mente cades.
Audiit haec viditque datas hoc caespite poenas,
Et sua perculsus flumina pressit Arar.

Aliud.

Quis modus et quis erit (Proh mitia numina)finis,
Quisque pudor sceleris pessima secta tui?
Nonne satis tua quod iamdudum fama laborat?
Nonne satis Sodomum, nonne Gomorra satis?
Et ne plura loquar, quae cetera turpiter audes,
Toxica sacrifica liba dedisse manu?
Quod si flagitiis certas, iam desine, vincis
Vel quod commissum fertur ubique nefas.

Aliud.

Non magis admiror miscentem proelia Turcam,
Salvificae signum contemerare crucis,
Nos penes exsistunt maiores illius hostes,
Quos etiam magnos dixeris esse Deos.
Hoc mihi si forsan quis nolit credere verum,
Patratum Bernae quaeritet ille scelus.
Cuius hic auctores merito locus abstulit igni,
Nobilis in longos carnificina dies.
Candida ne frustratu manibus astra preceris,
Quos ferus aeterno carcere pluto tenet.
Et sita non ores ut molliter ossa quiescant,
Haec vagus in Rheni flumina voluit Arar.

Aliud.

Tam tetro quod olet combustus cespes odore,
Accipe si dubius forte viator ades.
Quattuor infernum subeuntes daemones antrum,
Hoc hominis formam deposuere loco.
Foedaque liquerunt post se vestigia, quae non
Pertulit obscoenas Phineus inter aves.

Aliud.

Quam Styga, quam Lethen, quem vobis imprecer Orcum,
Quaenam pro tanto crimine poena satis?
Non quod Aloidas tenet et Titanas opacum,


page 115, image: s115

Non Salmonaeum quae piat umbra nefas.
Non rota, non vultur, non insuperabile saxum,
Non sine fine fames, non sine fine sitis.
Denique si coeant, quae totum cuncta barathrum
Claudit, ad hoc vestrum nil scelus illa forent.

Aliud.

Desine flere tuos Christi pia turba parentes,
Nec male detentis manibus esse time.
Quattuor hi postquam subierunt tartara fratres,
Omnibus est aliis facta repente quies.
Scilicet huc cunctas vertit sententia poenas,
Nec tamen has Iudex sat Rhadamantus ait.

Aliud.

Quis tamen hic error, quae caecae insania mentis,
Destituit tantos a ratione viros?
Unius ob maculas hominis detergere Thomae,
Tentarunt omnes contemerare deos.
Quod, quia difficile, inceptum ut deducere possent,
Nullum sacrilegi praeteriere nefas.

Aliud.

Impia resciscens Arar huius crimina sectae,
Oceano refugit nuntia ferre mari.
It comes huic Rhenus, qui festinantibus undis,
Per quod in hoc posset currere monstrat iter.
Omne intromissus longo scelus ordine narrat,
Inque ratam iurans indicat ossa fidem.
Non mora concreti glaciali cortice fluctus,
In multos solidi diriguere dies.

Aliud.

Quis tam grande nefas unquam vel Turca patravit,
Quam qui se divos esse volunt monachi?
Istane contutum te sol spectacula terrent?
Spargis adhuc ortum quo prius ore iubar.
Atreae credam quod ad impia fercula mensae,
Diceris absconsis ater iisse comis?
Quod nisi tam clemens moderetur sidera numen,
Iam foret antiquum rursus in orbe chaos.

Ad Caunum.

Dum tu forte canis scandentem sidera Christum.
Mantoaeque studes aemulus esse tubae.
Ipse meae infelix quaerens lenimina curae,
Nescio quae fragili carmina ludo pede.
Et levibus nugis mundam deperdo papyrum,
Ut tunicas habeant tura crocique suas.
Atque utinam hoc ea quis non dedignetur honore,
Nec ferat in loculos foeda cloaca tuos.
Si videas dices, quis in haec te ludicra vertit?
Nec genii credes ista profana mei.
Crede, suae multi scribunt non consona vitae,
Quis tua quae pangis relligiosa putet?

Ad Librum.

Non praeceps adeo ruas libelle,
Quin tuum prius audias parentem.
Quae mandata tibi det exeunti,


page 116, image: s116

Omnes quot quot ubique litteratos,
Cultoresque novem vides sororum,
Meo nomine plurimum saluta.
Et si dignus eis videbor, ut me,
Antiquae numero sodalitatis,
Extremum licet, adnotent, precare,
Dehinc ut Rhinocerotas atque Barros,
Ronchos, auriculas, ciconiasque
Unius facias pili memento.
Demum quam potes eminus proculque,
Declines, fugias, abomineris,
Tectos tetrico hypocritas cucullo,
Rugosamque senum severitatem,
Et tantum placitos sibi sophastros,
Invisum Latiis genus camenis.
Hoc est quod volui, osculare patrem,
Aeternumque vale miselle fili.

FINIS Primi Libri.