QUis nocturna repens astra fugat nitor?
Unde illud mediis in tenebris iubar?
Summo qualis ab axe,
Claros sol radios iacit?
Quo nam praeveniens ordine Lucifer
Tanto praeproperum lumine fert diem?
Ortus numquid Eous?
Num Titonius hic rubor?
Quae symphonia, quae musica, quod melos,
Quis concentus hic, et qui numeri sonant,
Quae vox, quae citharaeque,
Tam dulces recinunt modos?
En sunt angelici, sunt video, chori,
Demissi supero vertice nuntii.
Quae nam iubila fundunt,
Quae mandataque perferunt?
Quid pastoriciis approperant casis,
Et circumuolitant lanigeros greges?
Arrecta aure stupescunt,
Miratique timent viri.
Io Io quam bona, quam laetaque nuntia,
Quam iucundaque, quam magnaque gaudia,
Tristi desuper orbi
Hic fert caelituum globus,
Assertorum hominum, seruaque perditi
Rupturum populi vincula vindicem,
Summi viscera patris,
Natum virgine iam deum.
Quem repleta sacro pneumate concio
A tot pollicita est affore saeculis,
Quem captiva vetustas
Clausis poscit ab inferis,
Hoc signum, lacera non procul in domo
Foetam cum tenera prole puerperam
Istac inveniemus,
Una cum socio viro,
Qua Iudaea tribus, parvaque civitas,
Assurgens humili culmine Bethleem
Per declive cacumen,
Vicinis patet accolis.
O multis celebrem nominibus locum.
Hic felix Iacob pavit oves suas,
Hic coniux sua Rachel,
Iessaeusque cubat cinis.
Hic clarus lyrica rex fide nascitur,
Qui fuluas domuit pastor adhuc iubas,
Immanemque gigantem
Forti fudit humi manu.
At natale solum nunc geniti dei
Cunctis perpetuo tempore finibus,
Excelsam super aethram
Notescit nova gloria.
Heus nos o properi nos comites viri
Ad tanti patriam ducite filii,
Haec et nostra libido
Ipsam visere Bethleem.
En ut certa fides, veraque ut omnia
Haec est ipsa, papae, mater, et hic puer,
Tectos condite vultus,
Quis tantos radios ferat?
Sic immixta rosis lilia candicant,
Sic gemmans facies Persidos arboris,
Primo vere renidet,
Sic floret redolens citrus.
Haec tu femina, quam vaticinans deus,
Post iam facta statim sidera, prodidit
Calcati caput anguis
Trituram domino pede?
Haec tu, quam tot ab hinc enthea saeculis
Praesensere sacro pectora numine,
Praesagaeque Sibyllae,
Nec phoebi tacuit tripos?
Haec tu virgo, novos quae reparas dies.
Tu Iessaea ferens virgula flosculum,
Tu magni Solomonis
Caro dente nitens thronus.
Tu falsis rutilans ignibus es rubus,
Tu sicco madidum vellus es in solo,
Tu monstrosus Aaron
Natis stipes amygdalis?
Haec tu porta manens clausa perenniter,
Tu signatus es is fons vitreis aquis,
Tu non peruius hortus,
Et qui sunt reliqui typis
Salve, salve iterum sancta dei parens.
Salve iam posita candidior nive,
Formosissima virgo,
Et pulcherrime tu puer.
O immensa nimis, miraque caritas,
Quae felice tui te patris e sinu,
Summa traxit ab arce
In tristis lacrimas soli,
Et rerum dominum compulit omnium,
Propter foeda levis crimina servuli,
Hunc assumere limum,
Et taetrum chaos ingredi.
Tantae molis erat, tantus erat labor
Amissae miseros reddere gratiae?
An tanti fuit unquam
Humanum superis genus?
En quem siderei non capiunt poli,
Qui quassum tonitru concutit aethera,
In praesepe locatus,
Infans vagit homuncio.
Qui se cuncta replens condita sustinet,
Per quem ne gracilis musca quidem famet.
Paruo lacte fovetur,
Materni indigus uberis.
Nunc o sancte puer, maxime parvule,
Omnes unanimi te prece poscimus,
Placato bonus ore
Arride famulis tuis.
REptilium, quae dente nocent, ictuque, ferarum
Tum varias formas, tum noxia vulnera, quis hae
Incautos perimant homines, illisque rebelles
Pestibus antidotos, mihi multos inter amicos,
Quos consanguineae iungit vicinia stirpis,
Care Hermesianax, facili veraceque Musa
Et candente libens ac promptus pectore dicam.
Ergo laborantes in silva et rure coloni
Te medicum obseruent, ut si qua ibi agentibus illis
Mortiferos rabido dentes inflixerit ore,
Abs te morborum medicamina certa suorum,
Quae prius ipse meo didicisti carmine, sumant.
Fama est multiplici variata phalangia forma,
Omneque serpentum genus, et quae cetera turba est,
Quae letale fovent, fundunt, spirantque venenum,
Anguipedum fuso prodisse cruore Gigantum,
Dum contra superum tollentes arma Tonantem
Illius trifido tererentur fulmine, si iam
Phocaici quondam prope sacra fluenta recessus
Non ficta Ascraeus cecinit mendacia vates.
At largos puncti facientem corporis imbres,
Atque unca invisum post tergum cuspide vermem,
Filia Titanis Coei Latonia diva
Produxit, celeri quando festina volatu
Boeotam impeteret quo perderet Orionem,
Quod puram ille deae vestem sordente sit ausus
Attrectare manu, Latitans hinc scorpius ille
Occultas tacite insidias mortemque paravit,
Et solidam fixo percussit acumine plantam.
Cuius lucida nunc, ceu venatoris, imago
Ardua praecincto micat inter sidera telo.
Quodque venenatum non magno reptile nisu
Omnibus ex stabulis, ex quolibet imo cubili,
Seu stratum sit humi, seu sit sublime, fugaris.
Tunc ubi torrentes, Phoebi vitaveris ignes,
Et scissos fugiens per agros tua membra locaris
Congestis facto stipulis sub nocte grabato.
Aut densos quando colles extremave vallis
Iugera, qua talis reperitur plurima pestis.
Nempe per umbrosas silvas per opacaque lustra,
Aut aequas ubi planities et densa vepreta,
Quae primum surgens herbarum foetus inumbrat,
Transieris, siccam tunc dorsi exuta senectam
Bestia segne trahit molli ceruice volumen.
Cum tepido sub vere suum modo liquerit antrum,
Et caliganti male cernit lumine, sed cui
Arrosus mox feniculi sua robora caulis,
Atque novum reddit, qualis fuit ante, vigorem.
Noxia serpentum redolenti spicula thymbra,
Ceruinique gravi cornu nidore fugabis.
Et siccum accendens gagatae quandoque lapillum,
Quem consumentis non exedit impetus ignis.
Multifidam filicem crepitantibus inice flammis,
Aut imas viridis libanotidos accipe fibras,
Tantundemque acris nasturci, his iunge duobus
Aequali capreae iam iactum pondere cornu.
Aut exsiccantem nares cerebrumque nigellam,
Interdum sulpur, foedum quandoque bitumen,
Ut sumpta aequali pendantur singula parte.
Vel tu threicium flamma succende lapillum,
Qui licet irriguis mersus tamen ardet in undis,
Expressaque statim restinguitur unctus oliva,
Huc quem fluctisoni mittunt a littore Ponti,
Qui, rude vulgus, ibi vescentes carne magistri
Pascendi pecoris sua post armenta sequuntur.
Praeterea graveolens candentibus in dita prunis
Galbana, et ignitum faciens urtica dolorem,
Dentatisque cedrum [(transcriber); sic: cedrm] maxillis sectile lignum,
Omnibus invisum serpentibus efflat odorem.
Istis auxiliis cava lustra nigrosque recessus,
Ac omnes tali purgabis peste latebras,
Et placido prostratus humi satiabere somno.
Sin haec difficili constent non prompta labore,
Atraque nox subitis tellurem contegat alis,
Finitisque operis dulcem tibi forte quietem,
Ut sua defessis redeat vis artubus, optes.
Tunc iuxta virides sinuosi vorticis alueos,
Amnicolam nepetam per obesas collige ripas,
His ea quando locis nascatur plurima, nanque
Udis laeta labris, et amoeno flumine gaudet.
Aut tibi casta salix, pulchro quae flore renidet,
Praebeat instrata securum fronde grabatum.
Sic quoque montanum polium, cuius grave spirans
Horret odor, nomenque suum quae debet echidnae
Herba, et ab Euxina quae fertur origanus urbe,
Quaecumque illarum decerpitur obuia, prodest.
Quin etiam multo per aprica cacumina flore
Ridens abrotonus, pecorique grata petitum
Pabula serpillum, molli quod pascitur horto,
Atque suas circum radices figit, et hirtis
Expassum foliis pendentia brachia fulcit.
Praestat item exiguam circumlustrare conyzam
Viticeasque comas, et spinosas anagyros,
Sic et punicea sectis ex arbore ramis,
Regalisque amplis licet hastae frondibus uti.
Accipe item innocuo medicantem frigore strumum,
Atque invisa pigris Scyra prima aestate bubulcis,
Quod tum, si pascens armentum has ederit herbas,
Praecipiti fuerat per inhospita devia cursu.
Hac ratione etiam densi coma pinastelli,
Cuius amarus odor longas effertur in auras,
Quaeque venenato fugat occurrentia morus.
Atque haec sola tibi substernenda decenti,
Quod struis in vacuo pernoctans rure, cubili.
Porro suspectas potes obturare cavernas,
Ut prodire foras timeant, nec sibila tollant
Colla tibi, si cedrinas in fictile baccas
Triveris, huicque tuos tibi cautus inunxeris artus.
Vel grave spirantis si germina pinastelli,
Siccaque quae incultis campestribus intiba surgunt
Palladio intuderis, facturus ut ante, liquore.
Hoc quoque cana modo tibi saluia proderit, et quae
Multa fere solas radix pretiosa Cyrenas
Incolit, et grato medicinam exornat honore.
Cunctarum doctrix etiam experientia rerum
Prodidit, et testans non vanum comprobat usus,
Vulnificus procul infesto quod porcus odore
Effuget horrendos cogatque facessere dentes.
Quod si rodentes olus et frondentia vermes,
Tetra quibus virides depingunt terga colores,
Vel tenerum florem per agros venientis hibisci
In medico sacra de Palladis arbore succo
Triveris, hincque tuum colleveris undique corpus,
Tuta dabis dulci securus membra quieti,
Nulliusque ferae metues lacrimabile vulnus.
Iniectosque in parva duos mortaria ramos
Nobilis abrotoni non fessa contere dextra,
Aequalique oboli nasturcia pondere misce.
Sic quoque ducentis lapidem nova semina dauci,
Hincque breves faciens rotulas pallente sub umbra,
Quae tamen admisso sit libera flamine, sicca.
Quas, postquam aruerint, rursum tere, deinde perunge;
Quandoque in triviis generandae dedita proli
Reptilia aspicere est, secum coeuntia, quae si
Figlinae caute tollens immiseris ollae,
Egregium antidotum contra illa venena repones.
Sed superadde bonae cervino ex osse medullae,
Vel pinguis, caleat quod adhuc a caede, cerebri.
Triginta quantum possum sustollere drachmae,
Quattuor heminas praestantis odore rosacei,
Cuius facta semel, bis, terue expressio praestat,
Splendentisque olei, crudis quod fluxit olivis,
Tantundem, et purae dodrantem his adiice cerae.
Haec bene Feruenti celer omnia concoque vase,
Squamea dum liquidi mollescant membra draconis.
Dehinc fabrefacta tibi mola sit, qua cuncta terantur,
Turbenturque simul. sed acutas exime spinas,
Quandoquidem his atrum soleat pendere venenum:
Hoc ex ungento tua colline membra, deinde
In quodcumque voles iter, et quodcumque grabatum
Te poteris tuta semper conferre salute,
Vel cum succisae torrenti messis in aestu
Dives ad areae opus scrutante profunda tridente
Stramina congestum cillens instraris aceruum.
Sin his non uncto fortassis corpore succis
Acribus aspidibus ieiuno occurreris ore,
Illud quando malum mortales turbat et angit,
Ad nostra antidota et mandata, ut triste venenum
Et letum effugias, cauta cito mente recurre.
Qua subfossa tenet tecta atque cubilia, terrae.
Ex illis quota pars saxosi concava clivi,
Paciferoque deo congestos servat aceruos,
Atque gravem infligit morsis mortalibus ictum.
Nec faciles cuiquam sine noxa adiguntur aculei,
Imo malum diri fundunt in membra venenum.
Terrestres alii cochleas similare videntur,
Sunt alii viridi quos pingit squama colore,
Oblongumque fabre vario facit ordine circlum.
Plerique, in bibulis quod delicientur arenis,
Quodam ceu leprae spiras albore scabrescunt.
Dum rapido villum desiccet Sirius aestu,
Atque paret rigidos facienda ad vulnera dentes.
Tunc praetendentis linguam, horribilisque colubri
Impetit aduersum caput acri mordicus ore,
Aut algosa [(reading uncertain: print faded)] trahit deprensa in flumina cauda.
Plumbeus est aliquando color, quandoque nigrescit,
Fusilis interdum similatur floribus aeris.
Venit, et aduersi declinans flamina venti
Fluctivagam statuit iuxta Nili ostia classem.
Nanque ubi nauclerus se fessum forte Canobus
Sterneret et bibulis fusus dormiret arenis,
Laesa venenosos haemorrhois impulit ictus,
Illaetamque tulit letali dente quietem.
Protinus oviparae cernens id filia Ledae
Oppressae medium serpenti feruida dorsum
Infregit, tritaeque excussit vincula spinae.
Quae fragili illius sic dempta e corpore fugit,
Et graciles haemorrhoi obliquique cerastae
Ex hoc clauda trahunt iam soli tempore membra.
Perpetuo senio, certoque sub infera fato,
Ipseque sic serpens, velut ante accensus asellus,
Ferueat, et peiore hominem clam vulnere laedat.
Quantumvis magnas sinuent animalia spiras,
Quando vel in pastum, vel opacae devia silvae,
Irriguos ve locos mediae sub luce diei
Excandescenti succensa furore feruntur,
Sed turpi conversa fugae dant terga retrorsum.
Quod ferit hic multo corpus succenditur igne,
A membris resoluta suis caro defluit, et fit
Lurida, et obscuro nigrescit opaca colore.
Nullae etiam volucres, quae foeda cadavera pascunt,
Sic occisum hominem tangunt, ut vultur, et omnes
Huic similes aliae, pluviae quoque nuntius aurae
Coruus, nec quaecumque ferae per devia lustra
Degunt, e tali capiunt sibi pabula carne.
Tam teter vacuas odor hinc exhalat in auras,
Atque propinquantes penetrat non segniter artus,
Sin cogente fame veniens approximet ales,
Tristia fata refert, certamque ex aere mortem.
Nec tamen ille graves, ut cetera turba, dolores,
Si velit, infixo cum forte momorderit ore,
Suscitat, exiguus non noxia vulnera punctus
(Qui ceu rodentis noctu quaeque obuia muris)
Infligit, modicum tenuis dat plaga cruorem.
Hunc petit invisum magni Iovis armiger hostem,
Cumque genis parat acre suis ex aethere bellum
Pascentem in silvis quam primum viderit illum,
Quod totos ferus is nidos cum mitibus ovis,
Et simul ipsa terens et vastans pignora perdat.
Non timet hoc serpens, imo quodam impete dumis
Prosiliens, ipsamque aquilam, leporemque tenellum
Extrahit ex rapidis vi fraudeque fortior uncis.
Cauta malum declinat avis, fit ibi aspera pugna
Ut queat extortam victor sibi tollere praedam.
Sed frustra elapsam et volitantem hinc inde volucri
Insequitur, longos sinuum contractus in orbes,
Obliquoque levans sursum sua lumina visu.
Sin nimbosa Samus petitur vel Lemnia tellus,
(Utraque Threicios prope conspicit insula fines)
Qua procul alta patet divae Rescynthidos aedes,
Clarus ubi est Hebrus, notaeque nivalia Zonae
Culmina, et Oeagridae quercus Zerinthiaque antra,
Dicunt, sunt iaculis insignes, suntque moluri,
Sunt caecique alii, sed nescia laedere turba.
Ad quorum inflictas propulsatoria plagas
Radices, herbas, folia, et quo tempore velli
Atque legi praestet, referam, quibus ipse medelis
Usus praecipiti possis succurrere morbo.
Ut virides carpas, opus est tibi, sedulus herbas,
Dum nova stillat adhuc quasi primo plaga cruore,
Praestantissimum id est fieri quo pabula tractu
Per frondosa vagi quaerunt umbracula henopes.
Ebibe, commixto tamen his vino vel aceto,
Si neutrum adfuerit, puram cape fluminis undam.
Inde bonam obserua radicem nobilis herbae,
Cui dedit aeternum Alcibiusque et vipera nomen,
Spinosis semper foliis, similanteque flore
Purpureas violas, facilis fibrosaque radix
Altius omniparae scrutatur viscera matris.
Extremum Alcibii mordens percusserat inguen
Vipera, quando cavo dormiret forte sub antro
Egestae areae, ab hac medica vi peste revixit.
Atque hoc contigit id pacto, pungente dolore
Iam vigil ille statim visam prope proruit herbam.
Mandit et exsuxit radicem, semina vero,
Et siliquas, caulemque dolens oblevit in ulcus.
Praeterea caesa potes uti fronde virentis
Marrubi hoc contra vino splendente venenum.
Quae solet enixae lac herba augere iuvencae,
Et facere ut, pulsae prius, offerat ubera, proli.
Quamque melictaenam pastores, et meliphyllon
Appellant, dulci quod apes delectet odore,
Quae magno densae circum hanc stridore susurrant.
Quin etiam hanc ad opem tenuis membranula prodest,
Quam cerebro gallina suo gerit, inter dumque
Psegma, polycnemonque et origanon accipe, sive
Aprinum derade iecur, qua concava mensa,
Acreque fel, et porta cibi est, hanc contere pellem.
Tusaque commixto simul haec cuncta offer aceto,
At melius foret Haec facienda ad pocula vinum.
Accipe item aeterna viridantem fronde cupressum,
Vel panaces, vel fibrino sectum inguine testem
Seu fluvialis equi, super atram quem Sain edit,
Atque malum plenos messorem immittit in agros
Niliacus vortex, fluctu siquidem ille relicto,
Cum iam nata seges, surgentem demetit herbam,
Et tantum illius spatium praescribit et ambit,
Retrogrado quantum potis est depascere tractu.
Illa cavo tere vase simul pare pondere drachmae,
Et superinfusae quod sat sit conice lymphae.
Nec pulchri abrotoni, aut sacrae obliviscere lauri
Quas gerit haec baccas, his mollis amaracus addi
Debet, in irriguo quae gaudet amoenior horto,
Et teneri leporis, similisue coagula fetus,
Qualis capreolus pressansque grave hinnulus uber.
Pingueve ceruinum, quo cingit viscera, rete.
Ex his accipiens bis drachmae pondera rebus
Quatuor in cyathos antiqui deice vini.
Nec veteris medicina cedri te iuniperique
Clam sit, quasque gerit pilulas umbratilis arbor,
Aptaque ad attegias platanus, quibus addita dicti
Semina bupleuri, iuxta ideaeque cupressi.
Omnia quandoquidem certae sunt illa medelae.
Inflictosque abigunt serpentum dente dolores.
Nunc aliud leti effugium, contraque malignos
Antidotum morsus facili cape serius aure.
Inquisitam igitur tere pulybataean, et inde
Heminam ptisanae super adde, duosque vetuste
Mox cyathos vini, pressique liquoris oliva
Aequalem partem, quae sic commixta medela
Tale tibi evellet securo e pectore virus.
Bis cape quinque picis drachmas medianque medullam
Iunge huic frondentis ferulae, vel equestris opimam
Feniculi radicem et semina, cumque cedrinis
Baccis algosas apii nascentis ad undas,
Et quod corni pedum nomen sibi cepit equorum
Praegnantem umbellam, et drachmarum pondo duorum,
Acribus e Myrrhae lacrimis summique cymini
Decerptum certo dispendens pondere fructum.
Cuius tres cyathos vino medicaminis hauri,
Vipereumque caput, quaeque hinc sunt damna repelles.
Unius egregiam drachmae accipe pondere nardum,
Et misce octipedem fluvii sine tergore cancrum,
Lacte recens mulso, redolentemque irida tunde,
Quam Naron, vel amoena fugacis ripa Drilonis
Nutrivit, qua Sidonius cum coniuge Cadmus
Harmonia egressus sua tecta novam advena sedem
Quaesiit, inque duos versi sunt ambo dracones.
Quin et florentem et diffusae frondis ericen
Accipe, pascentis gratas examinis escas,
Ac sterilem aeternae fruticem tamaricis, honorum
Viventum vatem, per quem Coripaeus Apollo
Conscia venturi fieri praesagia iussit,
Atque gubernandi populi pia iura sacravit,
His etiam viridis plantam coniunge conyzae,
Et virgas sambuce tuas, et florida grati
Bracchia samsuchi, cytisum et vegetas thymalides.
Omnia sumpta suo, quod sat sit, pondere tunde,
Atque boni heminam, vel plus, infunde lyaei.
Prende coaxantes etiam prope flumina ranas,
Nempe minutarum patres, quorum optima turba est,
Sive ipsos coctos, seu pinguia iuscula sumas.
Vipereum simili iocinus ratione iuvabit,
Si schedio mixtum vino potaveris, imo
Utile et eiusdem caput est serpentis, ubi sic
Sumitur a laesis viroso dente puellis.
Nec nitidos heliochrysi tu desere flores,
Et clausis foliis noscendam corcoron herbam,
Omnigenisque malis dictam prodesse conilam,
Quam vocat herculeam quoque vulgus origanon, adde.
Et quaedam est, asini folium quae dicitur, herba,
Hanc ipsumque simul tere origanon, atque rotundum,
Ex thymbra fructum (florentem intellige spicam)
Certa mali haec etenim sunt propugnacula morbi.
Praeterea simili quam parva papavera vultu
Assimilare vides rhamnum caper ore madentem,
Circa quam niveos est semper cernere flores,
Quamque alio quidam philetaerim nomine dicunt,
Qui Gygaea colunt monimenta altumque Tymolum.
Densaque Parthenii iuga, celsi ubi pascua Clesi
Errantes carpunt per amoena vireta caballi,
Ipseque collecto caput effert amne Caister.
Nunc medicas age radices, quae triste venenum
Expellunt, mordens quod fudit bestia, dicam.
Atque duo hic echiaea [(reading uncertain: print faded)] vide, quorum alterum inhorret
Spinoso anchusae folio, parvaque prehendit
Nutricem radice suam, sublimior exit
Alterius caulis, quem circa est purpureus flos,
Viperea germen specie, durumque cacumen
Monstrat, ab hoc utroque resectam contere partem
In facto ex ligno vel saxo vase, iuvabit.
Horridi item eryngi simul et medicantis acanthi,
Ipsiusque, imis quae montibus haeret, erini
(Aemula riparum quam Romulus ocima dicit)
Tritas aequali radices pondere sume.
Sic grave montanae eucnemi nemus, et nemeaei
Semen api, aeternum foliis quod seruat honorem,
Et grati anesi duplex his adice pondus,
Atque haec mixta suo rite et bene confice vase,
Ut vel viperei contra mala vulnera dentis,
Aut uncam caudam, vel dira phalangia certum
Condas antidotum, cuius, si forte ministres,
Tres obolos suavi commiscens porrige vino.
Perpendenda etiam est varii medicina leonis,
Montanae, et radios imitantis floribus, herbae.
Illius esse duas species cognosce, prioris
Assimilis scolymo quadam caligine forma
Atque rotunda effusa iuba est, densa aurea radix,
Aprica effugiens loca opacis nascitur umbris.
Asperius folium, sed nullum habet altera caulem,
Imo humili medium floris caput horret echino,
Alba intus radix referenti mella sapore.
Vitandus niger est, tacitum fovet ille venenum,
Mixti autem lympha drachmam potaveris albi.
Alteram ab Alcibio dictam cape providus herbam,
Prendenti quantum poteris constringere dextra,
Commixtoque mero factum celer ebibe potum.
Repperit hanc olim quidam venator, ut aiunt,
Quando Phalacraeis scopulis Crymnaea per arva
Et per amoena Grasi clamosus Equique vireta.
Exhortante canum latratus voce cieret.
Hic viridi in silva celeris vestigia caprae
Sectans in madidum prope lumina vertagus hirquum
Vipereis tristem suscepit dentibus ictum.
Ergo procul querulo et morsum testante latratu
Haerentem a sese serpentem excussit, et inde
Huius morsa statim folia herbae glutiit, et sic,
Horribilem interitum tali medicamine fugit.
Et viridem librum pinguis deglube ricini,
Quem simul asperuli misce foliis apiastri.
Vel sua debentem soli cognomina ramum,
Haec ad eum quoniam semper convertitur herba
Assimilanti oleam folii aspicienda figura.
Sicque cavi radix cotyledonis utilis atris
Ulceribus, si cui fidit imam pernio calcem,
Atque virens pyrethrum, messa et scolopendria prodest.
Quin Phlegyaeum etiam Panaces cape, clara quod olim
Phoebi progenies ad caerula flumina carpsit,
Praelustri ex Iphicle satum curans Iolaum,
Herculei quando comes adiutorque laboris
Lernaeam domuit victoribus ignibus hydram.
Et teneram felem, venatricemue parentem
Illius accipiens ambustos extere crines,
Et quae foeda latent dissecto viscera ventre
Exime, et aspersam sale dehinc et sulpure carnem
Exsicca in patula seclusis solibus umbra.
Atque ubi te tristis fortuna coegerit, inde
Sume quotam et reseca minima in corpuscula partem,
Quale solet silphi frustum vel lacteus orbis
Incidi, haec praesens, si qua est, praestansque medela
Cuncta simul vincet mala tali inflicta veneno.
Nunc Neptunia quo valeat testudo vigore
Accipe, certa quidem haec semper tutela probatur
Contra se longis voluentes tractibus angues,
Quantocumque etiam, et quam multo vulnere laedant.
Hanc ubi versati piscator in arida Ponti
Traxerit, infixo resupinam interfice cultro,
Atque novo figuli fusum excipe vase cruorem.
Tum quae subsidunt imo liventia fundo
Humida defaeca, siccati deinde capesse
Sanguinis aequata quantum secta uncia lance
Elevat, agrestis cui dimidium adde cymini,
Cuius quartam aequent leporina coagula partem.
Ex toto hoc unam pastillo demito drachmam,
Inque bono dato, si quem laesit bestia, vino.
Atque haec aduersus serpentes esto medela.
Difficilem hoc infert labefactis artubus ictum,
Debile cor multo tremit et languore gravatur,
Et circumfusa caligant tempora nocte.
Lubricus et tenui, quam texit aranea, telae
Assimilis vomitus subit, hinc lacrimabile fatum,
Somniferum, ex omni quod inhorret parte, papaver
Tam quod maiorem quam parvum sustinet orbem.
Agrestis tenerum ficus etiam accipe ramum,
Aut ex hac ipsa collectos arbore grossos,
Qui prius ac alii iam maturescere fructus
Incipiant, curuo apparent florere tumore,
Sic asper strobilus, sic collecti e mare flores
Verbasco, sic aegylopisque, chelidoniaeque
Trita iuvant folia, aequali si parte bibuntur,
Mixta quoque ex alba cum dauco tubera vite,
Turpes quae maculas muliebri e corpore tollunt.
Talem sumpta etiam fert verbenaca salutem,
Quae resupinatis expandit brachia ramis.
Aut virides frondes abigentis noxia rhamni
Accipe, sola quidem haec ieiuno mansa palato
Talia defenso propellit toxica corde.
Scabrae etiam helxines decerptos collige ramos,
Corcorum item, aut Latio cervinam nomine linguam,
Et cum Lemnigena multum et bene contere milto,
Quae certa est contra quoduis medicina venenum.
Hoc dat agrestis ittem cucumis radice iuvamen,
Quin etiam surgens foliis paliurus acutis
Fructu saepe suo trist pestem expulit alvo,
Sicque ferens spinas coma, cirratique orobauchi.
Punici item sumas hyacinthina germina mali
Conniventia adhuc, clausasque foventia gemmas,
Donec quondam albo nunc undique flore rubescunt.
Et iuvat hyssopus, quaeque est multo angulo onosis,
Telephiique comae, et crescens in palmite botrus,
Allii item nucleus cum montani coriandri
Infuso fructu, aut tenerae folia ipsa conyzae.
Saepe recens etiam piper, et nasturcia tunde
Persica, et aequali permixta haec porrige parte.
Florigerum quoque pulegium, et strumum, atque sinapi
Hac victum exanimemque queunt te peste levare.
Notum et militibus porrum cape, et acre nocensque
Interdum urticae semen, (qua laeta iuventus
Assolet affixo vesti colludere ramo)
Ac album scyllae caput, atque arentia bulbi
Semina, et alterutrum, cui dat draco nomina, caulem.
Vulsosque asparagos simul ex Thamnitide rhamno,
Quaeque virens silvis producit germina pinus,
Accipe fortis item, quam scorpio nominat, herbae
Radicem, eiusdem similantem spicula vermis.
Amnicolasque sidas quas fert Psamathaeia tellus,
Copaeumque solum viridantibus educat undis,
Qua cita Schoenaei Cnopique fluenta feruntur.
Adiice amygdaleos facie referentia fructus
Pistacia, horrisoni quae mittit terra Choaspi.
Caucalidesque una cum stringenti atque calente
Myrtiadum succo baccarum. Iunge salubris
Ormini stipulas, umbelligerumque marathrum,
Et silvestre cicer, viridemque simul baryodmen.
Talis item morbi sisymbria dulce levamen
Praestiterint, et regia quae Campanaque serta
Dicitur, et suavem circum iaculatur odorem,
Et patulae flores labruscae, rustica turba
Quos legit, atque suum solita intra augescere fructum
Utraque ceu lychnis rubicansque flore thryallis,
Et gratae teneris violaeque rosaeque puellis.
Quin etiam multi vocitatam seminis herbam
Demete, psillotrumque et purpureum hyacinthum,
Quem tristi gemitu deplorans luxit Apollo,
Formosum puerum viridis dum flore iuventae
Propter Amyclaeas imprudens perdidit undas,
Actus ubi iuvenis recidens in tempora discus
Frangeret extrema collisum parte cerebrum.
Et tribus insignem foliis non setius herbam
Atque Cyrenaicum commiscens accipe sucum,
Tresque utriusque obolos aeque pendente bilance.
Vel referens cornu serpillum, saepeque crethmum,
Et cyparissum herbam, simul annesum [Reg: anisum] , lybicasque
Radices tundens medicum fac et ebibe potum.
Cuncta ea commiscens alias, quandoque seorsim
Singula cum vino, vel aceto, aut simplice lympha,
Imo recente iuvant etiam si lacte bibantur.
Sin proficiscentem peregre per devia lustra
Te gravis illorum cuiusdam prenderit ictus,
Mox quascumque vides herbas, quodcumqueve semen
Mande, et in acceptam, si expresseris, exspue plagam,
Ut miseram fugias ex illo vulnere mortem.
Aerea tum laesae suffixa cucurbita parti
Extrahat imbibitum saniosa ex carne venenum,
Atque cruentato simul exterat ulcera tabo.
Vel tu manantes e ficu insperge liquores.
Aut candens ferrum media intra vulnera conde.
Imo tumens vino caprae tibi proderit utris,
Si qua malum impressit feriens tibi bestia dentem.
Fortiter autem ictas intra utris concava partes
Contine, et apprendens circumluat undique vinum,
Donec ab his omnem constet traxisse dolorem.
Et sitibunda iuvat si comprendatur hirudo,
Quae multum tandem saturo trahat ore cruorem.
Vel potes expressum caepae instillare liquorem.
Interdum veteris faecem vini vel aceti,
Caprinumque fimum tumidae trita illine plagae.
Omnia nunc vero tibi contra vulnera ponam
Insigne antidotum, tutam cui crede salutem,
Has omnes si quando simul contriveris herbas.
Ergo potens praesto sit aristolochia, et odorae
Iridis et nardi fibrae, fervensque pyrethrum,
Quaeque alias prodest vel solo galbana tactu,
Et similans nidum daucus, iuxta albaque vitis
Qua parte haeret humo, sic dicta a Paeone radix.
His nigrum elleborum, cum nitri coniuge spuma
Stante aeque librae trutina, pallensque cyminum
Adiciens humilis frondentia sume conyzae
Germina, et agrestis commixto aequaliter uvae
Cortice collectas laurina ex arbore baccas,
Atque petitum apibus cytisum, tritamque chamelen.
Eque caballino lichenem crure recisum,
Et gratum suibus sed virus piscibus orbem,
Quemque recentia iam fudere papavera sucum.
Et castum semen, cinamumque [Reg: cinnamumque] et balsamon una,
Spondylion item, plenum quibus adde marini
Cymbiolum laticis, mixto aequa parte coaglo
Auriti leporis, tractoque e flumine cancro.
Illa cavo mortario agas, tu cuncta terasque
Factis ex saxo pistillis, tusae aparinae
Expresso hinc siccata iterum quate turbida succo,
Uniusque dehinc pastillos pondere drachmae
Finge, trahens medio iustas examine lances,
Quos demum arentes heminis inde duabus,
Infusoque mero rursum tere, et utere, quando
Sors tulerit, memor interea, qui talia scripsit
Nicandri, frigente Clarus quem nutriit urbe.
FINIS.
QUamquam maiores sua quondam moenia nostri,
Quorum et nos de stirpe sumus, non urbibus istis
Vestrae Asiae iunxere, meanque tuamque sit inter
Immensus patriam, qui nos disiungat, hiatus
Optime Protagora, salsis quia proximus undis
Tu mediam ursam habitas, sacri qua parte Lobrines
Sunt thalami, atque Attes celebratur, at ipse feracem
Incolo tellurem, quam magnae clara Creusae
Stirps tenuit, Clarius qua oracula reddit Apollo,
Non tamen ulla meum prohibent obstacula votum,
Quo minus aduersus letale paranda venenum
Antidota, et diros dem propugnacula potus.
Maerentemque hominem [(transcriber); sic: honinem] cruciante dolore fatigat.
Summum ventriculi siquidem os divellitur, id quod
Cor quoque dixerunt aliqui, et quadam quasi porta
Clausa coarctantur luctanti viscera motu,
Plurimi item crepitus infraque supraque feruntur,
Et madidus toto promanat corpore sudor.
Invisum caput urget onus, tumidaeque resultant
Temporibus venae, duplex capit omnia visus.
Non secus ac alta temulentus nocte, velutue
Cornigeri altores Bacchi, ebria turba, Sileni
Expressae mentem suffusi potibus uvae
Turbida diverso detorquent lumina ductu,
Atque labante genu, nutanteque corpore toto
Per Nisaea inopes animi declivia currunt.
Sic hebetes oculos habet hac qui peste gravatur.
Illud idem quidam dixere myoctonon, ut quod
Gustantes soleat prope fontes perdere mures.
Quidam alio appellant id nomine pardalianches,
Monstroso quod huic animanti rustica turba
Interitum struat, hanc si quando obiecerit herbam,
Per iuga frondosae Phalacraeis vallibus Idae.
Saepeque thelyphonon, nec non et cammoron [Reg: cammaron] , illud
Femineum dicunt Aconaeis crescere saxis.
Hoc tibi ne noceat malum, inexstinctae accipe calcis
Quantum plena tenet manus, atque rubente lyaeo
Commisce, unde replens cotulam mensura bibatur.
Aut pulchrum abrotani caulem et decerpta virentis,
Germina marrubi, quod iam dicunt meliphyllon,
Atque in frondifera natos oleagine flores,
Et gracilem reseca rutam, et mixto ebibe melle.
Vitigena candens quoque ferrum exstingue liquore [(transcriber); sic: linquore] ,
Vel quae stillat idem calido excrementa camino,
Sicque novam argenti sive auri denique massam.
Dimidiatum humilis piceae quoque sume maniplum.
Montanae socius cui sucus onitidos adsit,
Sive polycnemi modo natam contere virgam,
Quattuor et cyathis melliti porrige vini.
Imo medullarem contrito passere potum
Accipe, ubi densa volucrem concoxeris olla.
Et iuvenis vituli pingui iam mollia callo
Cornua rescindens sumpto bene concoque vase,
Atque illa vescens offa tua viscera pasce.
Quin etiam humano vel equino balsama lacti
Misce aliquot guttis, et eundem porrige potum.
Proderit is tum si crudorum onus ante ciborum
Sumpturus vomitu per collum effuderit aeger.
Saepe etiam patulis oculis dormire solentis
Pensicula catuli tenerique coagula cerui,
Lenaeoque terens potanda liquore propina,
Sic Aegyptiacae radices contere fici,
Et mixto coctas da vino apiumque labore.
Quae si sollicita modo feceris omnia mente.
Invisum poteris, dominumque avertere morbum.
Redditus ut rursum sibi vitam proroget aeger,
Et valido quocumque libet se corpore sistat.
Cantharidem pota, quia talem imitata resinam
Plenas illa trahit nares, et dentibus ipsis
Infecto cedriae sapor obuersatur in ore,
Morsaque labra dolent, alias extrema superni
Ianua ventriculi, contortaque vellitur aluus,
Atque cruentam acer vesicam supprimit angor,
Multa coarctatum stringitque angustia pectus,
Subsidensque cibi coquus ima ad viscera tendit.
Redditur impatiens mutatis moribus aeger,
Ut pulsa ob tantum mente et ratione dolorem
Lamentabilibus cadat intereatque querelis,
Qualis in horrenti spinarum pappus echino,
Quem violenta rapit per inaneque dissipat aura.
Huic propere ut medeare malo, frugale subinde
Pulegium dulci nympharum munere funde,
Ieiunae et Cereris facto aegris porrige potu,
Haec quo diva suas apud Hippothoonta rigavit
Fauces, Threiciae numerosum ad carmen Iambes.
Praeterea iuvenis capraeve, suisue, vel agni
Decocto capite, aut etiam ansere pinguia iura,
Quae tamen adiecto lini sint lubrica fructu,
Offer, ab oppleto dum surgat nausea ventre,
Mox ubi tunc imo sederunt omnia fundo,
Infimam adusque gulam, crudas dum senseris escas,
Inserto vomitum proritans indice produc.
Saepe etiam infernis ovium lac partibus inde,
Et sic multa trahes mollem excrementa per aluum.
Non minus id praestat sumptum per labra iuvamen.
Pampineas etiam viridi de palmite frondes
Accipe, et infuso potandas melle propina.
Quin et acuta inter petras radicula prodest.
Cuius perpetui fronde apricantur aculei,
Sed dulces apium tusae superadde labores.
Illius herba velut molothurus floret, et altis
Conspicitur ramis, gracilique assurgere caule.
Quattuor et Samiam drachmarum pondere terram
Intere quam fruticans intra sua viscera Phyllis
Imbrasidem iuxta fovet educitque fodinam,
Et quam Chesiadas aries docuisse puellas
Fertur, ubi gelidus iuncosis Carcetus undis.
Postquam etiam passis vinum confeceris uvis,
Da duplicem potum, et castam simul inice rutam.
Pinguis eis pariter partem miscendo rosacei,
Aut etiam Illyricam redolentes irida sucos.
Hoc valde antidotum valet, et mala pocula vincit.
Qua vescens cepphus se servat et interit esca.
Piscantes pueri strictis ubi fraudibus illi
Insidiantur avi, sic ut capiatur ab his, dum
Albentem sequitur non provida in aequore spumam
Quin etiam tumidis aegrum submerge procellis,
Quas una cum flammivomo Saturnius igne
Aeoliae iussit parere tridentifer aulae.
Immissis siquidem devictus flatibus ignis
Cedit, et ambo timent dominos obnoxia ventos.
Ipsum autem rapidis metuendum fluctibus aequor
Subiectis nautis, et navibus imperat, et vim
Infert, infesto sed silva obtemperat igni
Iuxta quem genitrix statuit natura tenorem.
Hunc etiam poterit penitus sedare laborem
Mixtum vino oleum, vel dilutum nive mustum,
Quando legit cantans maturos vinitor uvas,
Et spumosa sonat plenis vindemia labris,
Tunc ubi mellilegae circa humida praela volucres,
Vespaque, pemphredonque, et monticolae bembyces
Delicias tortiva suas acinosque sequuntur.
Callida quando secat nitidos vulpecula botros.
Nec secus ac magnae matris furiosa sacerdos
Nona sacrificans mensis per compita luce
Longum terribili circumsonat ore boatum,
Quem prope percipiens per montes turba tremiscit
Non aliter rabido miser eiulat ille furore,
Et trucium fugiens ululat de more luporum
Obliquisque, ferus ceu taurus, atrociter hirquis
Prospicit, ac nudo fremibundus dente renidet.
Hunc bene complicitis devinctum nexibus ambi.
Infusoque statim thoracem prolue vino,
Atque vel invitum satia, mansuetaque verba
Da furienti homini, ac inserto stipite frendens
Fortiter os aperi, ut dirum mox evomat haustum,
Vel tu pascentis tenerum anseris accipe pullum,
Et coque, et austerae cui montes patria, pomi
Silvestrem (fuerit mundus tamen a cute) librum,
Vel cape plantatos nascentia mala per hortos,
Ludicra quae pulchris fert aestas dona puellis.
Aut etiam gravida struthia ex arbore carpe,
Atque adstringenti laudata cydonia succo,
Quae riguo dives produxit Creta recessu,
Atque haec tusa probe fluviali perlue lympha,
Mixtaque pulegii ramis simul omnia tunde.
Praeterea sumpta redolentis parte rosacei
In bibula, instillans os, ut bibat illine lana.
Hunc etiam praestans valet iridis unguen ad usum.
Sic aegre et multo tandem post longa labore
Tempora, vix tremulis languens incessibus ibit,
Attonitumque geret non certo lumine visum.
Illo Gerrhaeos Euphratis ad arua colonos
Humanam in caedem sua tingere spicula dicunt.
Sic quia tincta ferunt haec immedicabile vulnus,
Quod nigram fovet hinc carnem, sub ea acre venenum
Putrescit, foedoque cutis sudore fatiscit.
Aequalique rubi commixtus pondere ramus.
Insuper hirsutis horrentes exue tectis
Castaneas, plena quas Castanis arbore profert
Terra nuces, una cum cortice deinde sequenti
Da mediam huic tunicam clausae quae proxima carni est.
Imae etiam ferulae prodest exempta medulla,
Quae tenet astripetae vulcania furta Promethei.
Adstringentis item baccas tibi collige myrti
Hisque e Puniceis extrema putamina malis
Adiice, et infuso potum ex his confice vino,
Quo procul infestum possis dispergere morbum.
Dandaque vel capreae tenerive coagula cerui
Aut celeris leporis, raro quae stamine rite
Colaris, certam poterunt haec ferre salutem.
Vel bene contritum da drachmae pondere nitrum,
Idque suo suavis dono contemperet Euan.
Ipsius et laserpici, et lecti inde liquoris
Aequalem partem, quod et edit brassica semen
Accipe, et admixto fiat tibi potus aceto.
Aut humilis satura languentem caule conizae.
Quin etiam tritum piper et collecta ruborum
Semina contundas, isto certissima pacto
Antidota aduersus talem te crede cruorem
Composuisse, omnes quibus intra viscera grumos
Solueris, ut vegetae pateant spiracula vitae.
Interdumque illos sparsere coagula grumos.
Rugosaeque comae quas fert Plutonia pellex,
Mellilegisve adeo dilecta volucribus herba,
Si superinfuso riguae potentur aceto.
Nunc age potati mala contemplare dorycni
Cui plane similis lacti faciesque saporque.
Qui bibit insuetis quatitur singultibus aeger,
Sanguineumque cibum vomit, et muccosa per aluum
Defertur pituita, velut si tormina vexent,
Aut excernendi frustra irritata cupido.
Iam tunc arenti profligitur ille dolore,
Et labefactato strepit et se corpore volvit.
Arida nec multum desiderat ora rigari.
Contra tale malum data lactis copia prodest,
Salsius aut miscens in potu porrige passum.
Praeterea pinguis carnes e pectore capi
Commodus illarum est sucus quoque, quotquot et alti
Beluae aquas habitant maris, et muscosa pererrant
Littora, quarum aliis crudis, coctisque quibusdam
Vescatur, rapido possunt quaedam igne foveri.
Sed multo tamen ipsa magis conchylia prosunt,
Suavis item calches, pinnae atque rubentis echini
Sana caro est, patulique ctenes, non ipseque ceryx
Desit, et arrosis solita algis crescere tethe.
Hoc aduersus erit bona lac medicina venenum,
Interdum Graecum quod dicunt nomine faenum
Accipe, curuatis insignem cornibus herbam.
Quae tum maiorem narratur habere vigorem,
Si bene Palladio perfusa liquore natarit.
Vel calidae fervens urticae contere semen,
Vel cruda eiusdem folia herbae mande, vel ipsum
Ex his contusis expressum collige sucum.
Denique cichorium, et nasturcia, persaeumque
Accipe, et omnibus his aequali pondere misce
Eliciens lacrimas semen, similique vigore
Praedita caeparum praesegmina, ructificique
Taleolas raphani, Latiae haec radicula genti est.
Hoc etiam adversus vidi prodesse venenum
Multifidi caput, in vino si sumitur, alli.
Ceu genita ex illa proles vel sepia is esset,
Quae vitream, si quando peti se senserit, undam
Felle suo atque adeo quadam nigredine turbat.
Post bibitum hoc virus viridis stagnantia fellis
Excrementa manent, tenebroso lumina visu
Caligant, liquidaeque abeunt in corpore carnes.
Nausea adest, tumet alta cutis, talique calescunt.
Subque cavis oculis roseo fucata rubore
Apparet facies, sistensque urina moratur,
Quae nunc purpureo, nunc sanguineo esse colore
Cernitur, et quemcumque videt contemnere piscem
Assolet aversans, ut quaelibet aequoris, aeger.
Contra hunc Phocaicum veratri porrige potum
Elicitasque recens carpti lacrimas colophoni.
Perniciosa mali et compescas pharmaca piscis.
Interdum enixae mulsum lac potet asellae.
Insuper elixae da lubrica muscula maluae.
Tum quoque cedrinae viginti grana resinae.
Punicei interdum, cui Creta est patria, mali
Formosum poterit potu aeger sumere fructum.
Oenopesque, et quod Promenium nomine dicunt
Aeginetin item, et tenui quaecumque rubentes
Et duras cute habent mollique putamine crustas
Quandoque exemptas gravidis e vitibus uvas
Exprime fiscella, novae ut excolantur olivae.
Sic et in aeriferis glacies concreta metallis
Qua tingens corium cogit nigrescere sutor.
Mixto et clematidis cineres mox offer aceto.
Aut tritam ardentis radicem immerge pyrethri,
Vel nitrum, et crescens scisso nasturcium in agro.
Medicum item malum, et faciens lacrimare sinapi.
Insuper ex acido potandam trade liquore
Tostam, quam fundunt vini tibi dolia, faecem.
Sive domesticae avis lecta excrementa propina.
Insertaque manu postremi faucibus oris
Abs te irritato tristem vomitu eice mortem,
Atque duos summis cubitos adnexuit armis.
Imo coaxantes deprendens confice ranas,
Et vulsam eryngi radicem iunge, deinde
Sufficiente coquens scammoni parte remolli,
Hocque cibo vel iam dispersam collige vitam.
Discuties, florentis ad haec muscosa ligustri
Germina, quosque novos fert punica contere fructus.
FINIS.
PLangite funestis pleni singultibus Hessi,
Et madido tristes ore movete sonos.
Ex hilari laetas secludite pectore mentes.
Nullaque ridendo ducite verba ioco.
Horreat immundo situs squalore situque,
Nec faciat glabras docta novacla genas.
Obtectae lateant frontes, niger adsit amictus,
Et quicquid tristis signa doloris habet.
Scilicet immiti correptus funere princeps
Occidit et fulgens traxit ab orbe iubar.
Non secus ac torvi subvectus ab ore draconis
Sol perit, et medium surripit umbra diem.
Non nova componit dubius mendacia rumor,
Qui tulit exanguem saepius ante metum.
Vera nimis fama est, verae iam credite famae,
Hei mihi, quod seram non habet illa fidem.
Cominus atratam video procedere pompam,
Qua mixtus dominum defleo et ipse meum.
Longa sacerdotum series, candensque iuventus
Tristia funebri carmina voce sonat.
Per medias onerosa gemit libitina plateas,
Plumbea conditum lamina claudit onus.
Non cana terribiles diffundunt tympana bombos,
Nec gravis inflexo perstrepit aere fragor.
Est procul assueti petulans symphonia cantus,
Nec resonas pulsant garrula plectra fides.
Flebilis auditur crebro querimonia luctu,
Alta, repercussis planctibus, aura gemit.
Amissum patriae patrem respublica plorat,
Patronum queritur pauper inopsque suum.
Troia sic lacerum defleverat Hectora pubes,
Taliter Aeacidem Graecia maesta ducem.
Tantus erat Thebae luctus, moriente Polimi
Germine, quo cecidit parta stetitque salus.
Ominis infelix, o lamentabilis, o tu,
Fellis, et absinthi plena aloesque dies,
Talia quae pavido profers spectacula vulgo,
Et desolatos tot facis esse viros.
Quis modo nos saevo defendet ab hoste relictos,
Si nova quis nostris bella parabit agris?
Tuta huc usque dabant tranquillam tempora pacem.
Et viguit patrii candida fama soli.
Sit licet umbrosis densissima montibus ora,
Qua multas Cacus posset habere domos.
Non tamen ulla malos clausit spelunca latrones,
Securum carpsit quisque viator iter.
Dicite, qui vestras peregrina per oppida merces
Venditis, et fuluas concumulatis opes.
Quando quis Hessiacis vos depopularit in agris?
Tutior in toto non erat orbe locus.
Nempe potens rapidos princeps sedare tumultus,
Inque citam potuit praecipitare fugam,
In patrios nullum est passus saevire penates,
Pro populoque stetit fortis Athleta suo.
Hoc duce aperta nihil bifrontis limina Iani
Duximus, et raucas bellica signa tubas.
Non fera nos acies, non strictus terruit ensis,
Nostra Medusaeum signa fuere caput.
Scilicet audaces mage sunt in proelia cervi,
Quos petit horrendo percitus ore leo.
Illius hic animum gessit fortissimus heros,
Et verae quicquid nobilitatis erat.
Non nisi quem simili suffultum robore vidit,
Aggressus, iusta strinxerat [(transcriber); sic: strixerat] arma manu.
Magna (lacessito sed pectore) bella gerebat,
Quae nova confecta foedera strage dabant.
Quid levis in tantum linter delabitur aequor,
Quo bene rostratis classibus esset opus?
Non meus alta potest fastigia tangere contus,
Haec satius luctans flumina remus aget.
Det deus ut docti, quos iam tulit Hessia, vates
Maeonio celebrent fortia bella pede.
Quam valido rapidum traiecit milite Rhenum,
Totque Palatinis castra locavit agris.
Proh nihil haec potuit dominata iuvare potestas,
Quin modo crudelem corruit ante necem.
Nullum dedecus est isto cecidisse sub hoste,
Omnia qui stabili lege animata rapit.
Quem neque torquentes liventia pondera fundae.
Pulsa nec accenso puluere saxa domant.
Cui nihil indutae possunt obstare trilices,
Quique alias tutum protegit umbo caput.
Nec si Palladia circumdatus aegide pugnes,
Et fidam Persei falx tibi ferret opem.
Nil iuvat immanem quae stravit clava leonem,
Nec qui Stymphalidas contudit arcus aves.
Bellica si possent certantes arma tueri,
Saevaque robustae vincere fata manus.
Cum tot ubique viris, quorum memoranda canuntur
Gesta, per aeternos viveret ille dies.
Sed quoniam certis succumbunt omnia fatis,
Non isti potuit non dare colla iugo.
Et dedit, et tanto suspiria nulla labore
Traxit, ut invictum magnanimumque decet.
Qui fuit ante animus, summam duravit in horam,
Namque pudet fortem degenerare virum.
Tartareo solita virtute resistitit hosti,
Infecit nullum livida plaga locum.
Nil dubito aetherea quin vivat spiritus arce,
Alta quidem virtus sed super astra levat.
Incluta maiestas celsum conscendit olympum,
Mansit in hac nobis flebile funus humo.
Cui circumfusi meritum impartimur honorem,
Et damus in celebri digna sepulchra loco.
Hic ubi praelabens sacram Lanus alluit aedem,
Et duo marmorea culmina mole patent.
Structaque Phidiaco qua Mausolaea labore
Condita divigeni stemmatis ossa tegunt.
Hocque superpositum signamus carmine marmor,
Quod leget inscripto posterus orbe nepos.
Omnibus insignis virtutibus, optimus heros
Contegitur princeps hac Guilielmus humo.
Quo duce iusta Iovis caelestes filia sedes,
Liquit et humano rursus in orbe fuit.
Quae nunc musa dabit tanti mihi carminis orsum,
Ut valeam questus commemorare graves,
Quos crebro effundis gemitu maestissima consors,
Pallida dum cernis coniugis ora tui?
Arguta esset opus cithara, qua Thracius Orpheus
Eurydicen flevit sola per arva suam.
Quis Cato, quis Marius, tua si lamenta videret
A madidis lacrimas temperet ire genis?
Tam gravis anxietas, tantus te pungit amaror,
Tanta doloroso pectore cura sedet.
Ah tristes video vultus, exhaustaque fletu
Lumina, non solitus purpurat ora decor.
Nulla caput redimit pretiosis mitra lapillis,
Nec lucent teretes Mentoris arte manus.
Tecta latet cervix, quae fulvas ante catenas,
Et varias Indi culta gerebat opes.
Non Tyriam assistens chlamydem cosmeta ministrat.
Quae viduam deceat, vadis amicta toga.
Rorantes admota genas sudaria tergunt,
Mille plicis lacrimas illa bibere suis.
Non adeo ingenti Carum regina dolore
Ad nigra dilectum est busta secuta virum.
Si veteres praesens mores admitteret aevum,
Tabidaque accensus perderet ossa rogus.
Apposita malles cineres absumere calua,
Et fore paulatim coniugis urna tui.
Has tua delicias aetas, haec gaudia carpit.
Ah nimis ante suam est ista querela diem.
Est et eo maior, quod te feruentior aestus
In socium primo iunxit amore thorum.
Vix modo coepisti divam producere prolem,
Iniecit diras invida Parca manus.
Sub verno qualis Pestavum sidere florem
Falx secat, et viridi lilia sternit humo.
Parua voluptatis vidisti tempora, longum
Quod miseram spatium te cruciavit, erat.
Quae tres affecit te sollicitudo per annos,
Arcanum thalami scit penetrale tui.
Nulla quies, nullus tua mulsit pectora ludus,
Aegrotum donec morbus haberet herum.
Quae tulit ille suis confectus stigmata membris,
Haec etiam cordi fixa fuere tuo.
Officiosa gravi comes in languedine semper,
Ad carum haesisti nocte dieque latus.
Incolumem poscens et pristina robora divos.
Usque dabas amplam mitis alumna stipem.
Te miserae laceros sumentem civis amictus
Vidimus exuto quaerere templa pede.
Relligiosa nihil loca, nil pia dona iuvabant,
Et quas fudisti supplice corde preces.
Non minus atra suas iam mors exercuit iras,
Parcentes nulli sic voluere Deae.
Certa quod astra trahunt, quod vult divina potestas,
Tranquillo patiens pectore ferre stude.
Simus in adversa nonnumquam sorte necesse est,
Melle madent nostrae felleque pensa colus.
Cuique suam instabilis miscet fortuna sinapi,
Et verso tristes adicit orbe vices.
Adde quod ex omni te non haec parte reliquit,
Quo maestum capiat gaudia pectus, habes.
Sunt duo namque tibi patrios imitantia vultus
Pignora de diva nobile stirpe genus.
Paruus in augusta tibi ludit filius aula
Et summi thalamo digna puella Iovis.
Qui velut in primo vernantes flore amaranthi,
Prae se mira ingens indole stemma ferunt.
Qui solo tristes aspectu pellere curas,
Et possent animo gaudia ferre tuo.
Tanta decentia inest illis, tam viva venustas,
In viridi ridet sic Hyacinthus agro.
Hi modo buglossi maestae lenimina mentis
Dent tibi, et afflictus emoderare tuos.
Quid tibi mordacem cupio sedare dolorem,
Cum nequeam lacrimas ipse tenere meas?
Non possum simili tecum non flere querela,
Prosilit invitis feruida gutta genis.
Ultra hoc, imbibitoque illum amplectebar amore,
Et mihi dilecti quod vice patris erat.
Promissam queror hanc cecidisse in morte salutem,
Omne meae columen succubuisse spei.
Vix modo praesidium de se sperare iubebat,
Atque suam nobis affore dixit opem,
Invida ubi irruerent inopino fata furore,
Moxque ratam in ventos dissoluere fidem.
Ergo benigna tui princeps miserere clientis,
Qui tibi mandanti quodque subibit onus.
Proque tuo, ut fas est, nato stabitque cadetque,
Et fessas unquam non sinet esse fides.
Utque mihi sitis faciles mitesque patroni,
Vos precor insignes nobilitate viri.
Quos penes Hessiaci sunt tradita frena leonis,
Quis moderatrices sors dat habere manus.
Iam viduae lapsis patriae succurrite rebus.
Ferteque quam supplex turba precatur opem.
Nescio quos timeo praesago corde tumultus,
Fracta procelloso gurgite cymba natat.
Ex supero mittat placidam Deus aethere pacem,
Tuteturque suum Diva patrona genus.
FINIS.
Vale.
Consona doctrinae vita sit ipsa, moror,
Quae vel hypocrito sine, Christo digna, cucullo,
Teste, quibus niteat moribus, orbe patet.
Sed quid in hanc fragili, stultus, rate labor abyssum?
Nil brevis in tanto gurgite contus agit.
Rostratis opus est id eunti, classibus aequor.
Quae mare non didicit litora cymba legit.
Ista levem longe superant praeconia cannam,
Vocalesque tubas, magnaque sistra volunt.
Hoc est, quendam alium, qui tantum possit, Erasmum
Quem timeo nunquam postera saecla dabunt.
Unicus hic certos dum phoenix clauserit annos
Nulla potest similem post reparare cinis.
Cur magis admiror quod tam non gnava sit aetas,
Ut velit hoc rarum non modo nosse bonum.
Ista nec e longis volet ad spectacula terris.
Quam cupiet veniens id potuisse dies.
O mihi si liceat tantum olim visere lumen,
Et carum hoc etiam cernere posse caput,
Anteque tam praesens vel humi procumbere numen,
Pronaque in amplexos figere labra pedes.
Cetera frustrentur sterilis quae cumque cupido
Concipit, haec aliquis det rata vota deus.
Contigit id forsan tibi iam doctissime Iona,
Hunc modo qui visum diceris isse virum,
Et si, nescio quas, praetexis, ut audio, thermas,
Illius haec tanquam sit tibi causa viae.
Haec eadem quam me scabies prurigoque vexat,
Nulla quies donec sic quoque et ipse lavem.
Quamque libens comes his etiam sub solibus, issem,
Vel mediis Iani, si licuisset, aquis.
At solitas inter, dicas, exercite sordes,
Cum te non dignis quid tibi munditiis?
Quid commune cani cum balneo? Age, usque adeone
Abiectus vobis litterulator ero?
Quae tamen adversa est laevi inclementia fati,
Quod misero crimen, quae mihi culpa nocet?
Quod tam dilectis adeo contemnor amicis,
Vilior ut summo non natet alga mari,
Quod, cum tot celebret tam multa tabella sodales,
Nomen ibi video semper abesse meum,
Nullaque solius ratio, neque mentio Cordi,
Nullus item numerus, nullus et ordo fuit?
Sed mea me ruditas, et iners inscitia prodit.
Haec est, cur doctis sordeo, causa viris.
Quid tibi cum niveis blaterator oloribus anser?
Nil tuus est istas sibilus inter aves.
Si nihil est aliud, facilem meruisse favorem
Fervidus, in musas quem gero, posset amor,
Tantus hic ut carus, sit et ipse Vatinius, hostis.
Aoniae feriat dummodo plectra lyrae.
Dum queror, ecce repens fert exsultatio mentem,
Et nova perculsum gaudia pectus agunt.
Quem tantis dudum desidero cernere votis,
Et mea quo potuit carmine musa vehit.
Ipse Brabantino mihi scribit Erasmus ab orbe,
Illius en dulcem tracto legoque manum.
Ille suos inter Cordum dignatur amicos,
Seque ait ex animo, nec pudet, esse meum.
Quot modo dem toties perlectae basia chartae,
Quasque putem, censes, hoc mihi pignus opes?
Tam rutilum nonest, adeo quod rideat, aurum,
Tam custoditum continet arca nihil,
Hunc ego thesaurum cunctis seruabo diebus,
Has ego delicias semper habebo meas.
En, ut ego, accipiens veluti crepitacula pupus,
Non bene constanti gestio more vides.
Da veniam, nimio mihi mens lymphatur amore,
Ebria me subito corda furore ferunt.
Quis velit ad talem non exsultare libellum,
Tantaque quis tristi gaudia fronte premat?
Iam tibi tam fido carissime gratia Iona
Quo venit haec nobis missa ferente salus.
Scilicet ex illis (vis has nos credere) thermis,
Quae scatebris mundant omnia foeda suis,
Peneque iam totum, diffuso flumine, mundum,
Qui longa sitiit ariditate, rigant.
Unanimi, superest, pulsemus numina voto,
Illud ut obscuro lumen in orbe sinant.
Incolumemque diu nobis tueantur Erasmum,
Ut sit qui veram monstret ad astra viam.
HUmida declinans pluvii sol cornua capri
Sub Ganymedeas adproperabat aquas.
Iamque novum Ianus pridie introduxerat annum
Et sua magnates dona dedere mansu.
Ardua festino cum me pede causa coegit
Patria per gelidas quaerere tecta nives.
Liquimus inviti dulces cum coniuge natos,
Parsque prior vitae mansit in urbe meae,
Primus apud Rufum prono me vesper olympo
Prendit, ad instructas cum sedet ille dapes.
Mox omnes patuere fores, iussique ministri
Optima de plenis vina tulere cadis.
Et quamvis vario splendebat mensa paratu
Et Libycis fuerant aemula fercla fabis,
Plus tamen auditu est quam gustu accepta voluptas.
Threiciae rebar plectra sonare lyrae,
Tam facundas erat vates, qui longa suavi
Tempora in exiguas abscidit ore moras.
Sic, ubi in Hyblaeis redolet vindemia campis,
E liquido manant aurea mella favo.
Qui doctum, integrum, facilem, humanumque videre
Expetis, et celebrem relligione virum,
Quem non vana trahit mirantis opinio vulgi,
Qui cupiat tacitos claudere posse dies,
Hoc intra hospitium, quod Delphica ut antra frequentat,
Cum canit ex adytis alter Apollo suis.
Et tua ne dubius [(transcriber); sic: dubitus] vestigia sevocet error
(Non est vulgari semita trita pede)
Secreta in tacito est sedes post templa recessu,
Nobile Daedalii paene laboris opus.
Prima docet facies tranquillam exquirere vitam,
Idque tribus verbis parvulus asser habet.
Hic trahe pendentem declivi ex culmine funem,
Et dabit inter nos tinnula nola sonos.
Non fucata genas reserabit limina Thais,
Horret enim sanctus talia monstra locus.
Non vetus usque adeo sincerum Vesta pudorem
Continuo fovit, quam domus illa, foco.
Sedulus occurret puer, exsertusque fenestra
Te, quare venias, et quis, et unde, rogat.
Tunc tua prospiciens sustollas lumina, cernes
Monstrantem dignis cuncta patere trabem.
Ingressus caveas ne musica sacra profanes,
Ansis quem posset Phoebus amare vide.
Non optata magis dabis illi nuntia, quam quae
Impia Capnionem monstra domasse ferunt.
Hunc magnum laudato virum, primumque Poetam
Plurima victorem saecla valere iube.
Sic tibi se facilem Rufus praebebit amicum,
Inque sodalicium te leget inde suum.
Pictus habet paries multorum insignia vatum
Quos tali iunctos semper amore colit.
Hic pia serpentem crepitante ciconia rostro
Enecat, haec volucris te Spalatine refert.
Illic complicitis Rubiani cornua loris,
Et quae sunt alia singula parte patent.
Praecipue condens caput inter nubila cygnus
Hesseni merito tradita signa viro.
Quae propter, quota pars, horrens subrepit et hystrix,
Et lenta triplex laurea fronde viret.
Quid cum ridiculo portento Ruffe? quid inter
Ledaeas turpis noctua quaerit aves?
Sic ne tua in nostras errat sententia nugas,
Ut tantum iuvenem nomen habere putes?
Non facis ut mereor, sed ut urget amica voluntas,
Iudicio longe sum minor ipse tuo.
Quo feror, et quid in haec ambagum syrmata labor?
Praestat ad inceptos vertere plectra modos.
Postera lux oritur, canis succinctus in aruis,
Iam iacta dubias sub nive quaero vias.
Qualiter implicitus praedura fronte iuvencus,
Aspera fagineum per iuga tractat onus.
Ut levis adversas diffindit cymba procellas,
Vixque citae contis acta resistit aquae.
Horridus incubuit Caurus, turbataque caecis
Surripuit medium nubibus aura diem.
Undique tristis hiems furit, et penetrabile frigus,
Saevaque terribili turbine flabra sonant.
Nulla mihi apparet quae notos semita calles
Monstret, inaccessis flebilis erro locis.
Per colles vage Nesse tuos, quosque invius alto
Vertice subiectos Horsulus urget agros.
Interea occiduum sol praecipitatur in aequor,
Nocturna errorem duplicat umbra meum.
Et quamvis plenae coierunt cornua phoebes,
Visa tamen nulla lux mihi parte fuit.
Tecta latet Pleias, tardus sua plaustra Bootes,
Abdit, et fixum neutra stat ursa polum.
Quod sequar ignoro mundi latus, unus ubique,
Vultus, idem toto nigret in orbe chaos.
Saepe retroflexis eadem in vestigia gyris,
Mille per anfractus, duraque tesqua feror.
Tristia non solitos ceperunt lumina somnos.
Nulla potest fessis artubus esse quies.
Invento querulus trunco quandoque resedi,
Quis velit in niveum sternere membra gelu?
Quam male tunc timui, ne denso ex monte venirent,
Hoc fera sectantes proelia mense lupi.
Cum vel dira fames crepitantia viscera torquet,
Vel lasciva ferox inguina vexat amor.
Parcite mansueti, silvestrem quaerite praedam,
Non homo, sed prensus vestra sit esca lepus.
Lactea si quondam geminis alimenta dedistis
Fratribus, immitem non mihi ferte necem.
Hospes ego advenio vester, non exterus hostis,
Quae colitis colui parvulus arua puer.
Implevi eneris vestras vagitibus aures,
Quam quoque fudistis vox mihi nota fuit
Et mea vos soliti circum cunabula pasci
Saepe fero placidam dente tulistis ovem.
Non ego tunc sumpto furibundus fuste sequebar,
Sed qui sunt vobis invida turba canes.
Vos mihi surrepto saepe ansere, scitis, alebam,
Cum rudis has agerem vimine pastor oves.
Tandem optata fugat longas matuta tenebras,
Et rediens tardis mane rubebat equis,
Cum refluum vidi sinuosa in valle Visurgum,
Quodque, vetus, castrum de cruce, nomen habet.
Hic tua me fovit pietas humane Libori,
Pierio vates adnumerande choro,
Omne, quod est veri. exhibuisti munus amici,
Hei mihi quod similes non queo ferre vices.
Donec in hoc vegetans mihi corpore vita manebit
Officii nolo non me mor esse tui.
Quo mihi te longo vinctum connectis amore,
Teque meo semper vivere corde facis.
Scilicet unanimes studio oblectamur eodem,
Nemo potest nostram dissoluisse fidem.
Hinc montosa procul longinquis Hessia silvis
Luminibus coepit sese aperire meis.
Heu quantis illic nivibus iacet obruta tellus,
Quam multus caecum contegit agger iter.
Non Riphaea putem tanto iuga tegmine condi,
Quasque alias frigens despicit ursa plagas.
Vix aliquis portans in opertam pabula caulam
Antesuas potuit rusticus ire casas.
Omne gemit gravido nemus, et sub pondere nutat,
Horrisonus reboat per cava lustra fragor.
Vix sua torpentes monstrabant cornua cerui,
Cetera contecta turba latebat humo.
Quot tunc, quaeque miser mala, quanta pericla ferebam,
Testis erit vati diva Thalia suo.
Quae mea difficili legit vestigia passu,
Succincto puduit turpiter ire sinu.
Fit via vi, donec notas contingimus aedes
Pauper ubi est nobis sed sine labe pater,
Pauper ubi est nobis, inquam, pater, utpote nuper
Frigida persoluit debita fata parens.
Quae veteres omni vixit sine crimine mores,
Inque pia duros simplicitate dies.
Non formosa quidem, non molli dedita vitae,
Sed frugi, et multi plena laboris anus.
Non tinctis consueta togis, vili obstita lino.
Constrinxit tremulum lanea zona caput.
Quae modo post longae per plurima taedia vitae
Aetherea felix pascitur umbra dape.
Quaeque videt nostros devexo e vertice casus,
Et nullis stabilem rebus inesse fidem.
O ter amata magis quam sunt mihi limina, si iam
Ad solitos pensum carperet illa focos.
Et iam nata novo mihi frangeret ova butyro,
Me quoque dilectum diceret esse suum.
Non ego quos nollem fratres lallare viderem,
Nec foret in dulci caeca noverca domo.
O invisa mihi post has, fugiendaque sedes,
Haec postquam nostras bestia perdit opes.
Sedula quas multo mater sudore paravit,
Et natis voluit quas superesse suis.
Care vale genitor, Thuringam rursus ad oram
Avocor, invitas hic ego duco moras.
Candidiora trahunt nostrum solacia pectus,
Delicias video deperiisse meas.
Vix iter ingredior, pluviam cum Iuppiter auram,
Colligit, et largo desuper imbre ruit.
Alta liquescit hiems, gelidus de montibus humor,
In cava praecipites devia voluit aquas.
Fluctisoni rapidis crescunt torrentibus amnes,
Magnaque sunt parva flumina facta mora.
Quantus erat nunquam insolito fremit Edera fluctu,
Et superat pontes Fulda Lanusque suos.
Omne natat pratum, natat omnis gurgite vallis,
Ignotas praebent piscibus arva domos.
Quid faciam, mediis clausus circumfluor agris,
Quamque nives nuper, iam tegit unda viam,
Turbida pube tenus dubio seco flumina gressu,
Ignaros nequiens retro referre pedes.
Tanta repentinos fudit cataracta tumultus,
Quale solet fracta surgere nube fretum.
Horreo et ima repens penitus tremor ossa pererrat.
Et timida arrectae stant mihi fronte comae,
Cum subit illius crudelis imago pericli,
Quod me sub Stygias paene dedisset aquas.
Sed quod triste pati fuerat, meminisse iuvabit,
Felix qui casus praedicat ipse suos.
Sol fugit, et praeceps atris nox irruit alis,
Humida sideream contegit aura plagam.
Post bis quinque dies totas subitura tenebras,
Falcatum ostendit vix mihi luna globum.
Cum nimis ardebam vicinum attingere pagum.
Duxit in illaetum me malus error iter.
Auctus ubi eiecit diffusum Sualma fluorem,
Et patulo vetitos amne rigavit agros.
Altus ibi vortex sinuoso circuit arcu,
Perdiderat multos ista vorago viros.
Huc feror, et tumidas proclivis labor in undas,
Obruit absorptum saeva procella caput.
Nequiquam feriunt fortes luctantia fluctus
Brachia, non dulcem planta ministrat opem.
Scilicet haerebat suppresso sarcina tergo,
Et laxi impediunt obsita membra sinus.
Quo magis obnitor, tanto est contrarius aestus,
Meque sub insanas altius urget aquas.
Iam poto oppletus fluvio, et non utile pondus,
Defluo, nil superest quam mihi triste mori.
Quam tunc non merui veniam pia numina posco,
Tunc grave, sed sero, tartara nomen erant.
Sera mihi subiit quaerendae cura salutis,
Vae sua qui moriens crimina flere putat.
Sic ubi semanimis resupino voluerer ore
Esset et in primis languida vita labris.
Forte dabat quendam fundi mihi glarea palum
Nexit ad hunc lintrem rusticus ante suam.
Ferrea non adeo fabrilis robora forceps
Mordet, ut iniecta prenditur ille manu,
Sic vacuus stringit compertam polypus escam,
Sic volucrem clauso milvius ungue tenet.
E summo madidum tandem caput amne ferebam,
Vix modicum turgens aera pulmo trahit.
O deserta domus, quae me discedere flebas.
Et reditum exspectas exul inopsque meum.
Ut geminos taceam, carissima pignora, natos,
Et quod adhuc clausum viscera pondus habet,
Tu mea praecipue coniunx praecordia tangis,
Heu nulla posthac conspicienda die,
Nanque tuae fidei, fidique recordor amoris,
Et quanto ante alias casta pudore nites.
Qua quoque continue me sedulitate colebas,
Quam fueras iussis officiosa meis.
Et quod Pierias inter versata sorores
Miscueris faciles, me recinente, modos.
Haec mea si scires, certe infortunia fleres,
Proque tuo malles fata subire viro.
Sic mihi non semel est multis perspecta voluntas,
Quam ficto solita es non simulare dolo.
Saepe mihi dixti, non hanc sinat Atropos horam
Qua videam funus care marite tuum.
Quid modo si cupias illud te posse videre?
Cum putrens avidis piscibus esca fluet?
Tunc tepido moribunda toro mihi lumina velles
Clausisse, et tristem supposuisse manum,
Tunc tibi lugubris faceret solamina pompa,
Quae mea ad effossam corpora ferret humum,
Ut noto positum posses lustrare sepulchro,
Nudaque post aliquot colligere ossa dies.
Aspiceres primo signatam in limine caluam,
Hoc fuerat dicens coniugis ante caput.
Quis tibi tunc animus, quibus affectabere curis,
Cum veniet mortis nuncia fama meae?
Certe equidem nimio sides stupefacta dolore,
Frigidius gelida tum nive pectus erit.
Mille dabis planctus, totidem et suspiria duces,
Dulce nihil dices, quam tibi posse mori.
Haec quicumque feres primus mala nuncia, differ
Dum gravis excudat quod gerit aluus onus,
Ne male maturum subito enitatur abortum,
Et pereat crudus cum genitrice puer.
Tu quoque difficiles quae iam retrograda partus
Influis, infesto sidere, parce Venus.
Quae tenues sustentet opes, quaeratque supersit,
Orba suum satis est pignora flere patrem.
Nulla quidem vitae mihi spes restare videtur,
Undique propensam conspicor esse necem.
Vel mea turbatis ostris sic fata trahuntur,
Vel vindex iusti sic iubet ira dei,
Crediderim infaustam (quae iam nunc quarta minatur)
Hebdomadem casus sic mihi ferre meos.
Certae etenim superis virtutes orbibus insunt,
Quae varias nobis dant adimuntque vices.
Sed tamen omnipotens residet super omnia rector,
Cunctaque divina temperat astra manu.
Si volet hic, potis est praesens auferre periclum,
Meque sub optatae sistere tecta domus,
Quod deus ut facias, te per tua quinque precamur
Vulnera, per sanctam, fortia signa, crucem,
Per te, qui mundi salvator ubique vocaris
Iam, rogo, te verum nomen habere doce.
Tu modo virgo parens querulo succurre clienti,
Quaque soles omnes me pietate iuva.
Quae tenerum lactas enixa puerpera Christum,
Angelico circum dulce canente choro.
Te quanto videas deus exaltavit honore,
Ut miseris quondam prompta patrona fores.
Tu quoque spiculifer properum fer athleta levamen,
Cuius agunt festum crastina sacra diem.
Si quod habes felix inter diva agmina numen,
Me modo me precibus contueare tuis,
Quod mihi si dirae est mortis gustandus amaror,
Non ruat in Stygium flebilis umbra chaos.
Multa quidem demens quorum me paenitet egi,
Summa velit bonitas omne piare scelus.
Plura locuturo, et mortem differre volenti
Lassa mihi crescens obruit ora latex.
Qua prius infelix iterum anxietate fatigor,
Tactaque fatali pollice fila tremunt,
Et levis abscisso cecidisset stamine fusus,
Ni melior subitam diva tulisset opem.
Demolitus enim rapidae eruit impetus undae,
Quod medio amplexus flumine robur eram.
Meque secunda suo contraxit lympha natatu,
Quam potuit palus praebuit ipse ratem.
Editior donec mihi se forte obtulit obex,
Raucus ubi infracta decidit amnis aqua.
Mox in areno sum conieci brachia clivum,
Imaque vix tacta planta potitur humo.
Iamque omne evasi (tanta est fortuna) periclum,
Quis me tunc toto laetior orbe fuit?
O Epicuraeae demens sapientia sectae,
Quae vacuos garris alta tenere deos.
Et nihil abstrusae curare negotia terrae,
Nec quae de tristi corde querela cadit.
Nullus protagoras aliter me credere coget,
Quam mihi quod praesens iam deus ipse fuit.
Qui triduo mersum seruavit in aequore Ionam,
Perque rubras fugiens transtulit agmen aquas.
Non tamen ut faciles adeo mihi praebeat aures,
Aut rear haec meritis me potuisse meis,
Sed quae maesta domi sibi fingit talia coniunx.
Nec veluti quondam falsa pericla timet.
Hanc scio pro saluo iam nunc dare vota marito,
Et flexo superos sollicitare genu,
Nil dilecta time reducem me laeta videbis,
Incolumi tangam limina nota pede.
Inveniam teneros circum te ludere natos,
Et visum blanda voce tatare patrem.
FINIS.
Vale.
CUm tibi sublimi est cantata Tragoedia versu,
Et multae Satyrae grande volumen habes,
Cum tot in innumeras crevere epigrammata chartas,
Estque tibi simulans bella Maronis opus.
Praeterea in magnos nova commentaria vates,
Quosque alios iactas te penes esse libros.
Quis malus insipidas furor impulit edere nugas,
Quas, nisi qui laudat frivola, nemo probat:
Non ego, si possem Smyrnaeum reddere vatem,
Pessimus in populo Choerilus esse velim.
Quid malesane iuvat multis prius usibus aptas,
Spurcitie chartas contemerare tua?
Quas sibi iam nullus cupiet mercator habere,
Ne bonus his tunicis inficiatur odor.
Dignum certe opus est quod sordida blatta lacessat,
Quodque vetus Phaeton Deucalionque legat.
His nisi non debent emendatoribus edi,
Quae sunt ingenio carmina ficta tuo.
Non longinqua tuae peragrabunt oppida musae,
Nam claudos nequeunt rite movere pedes.
Una, supervacuo quae incedere crure videtur,
Forte potest socias fortificare suas.
Sed non posse graves, vereor, tolerare calores,
Nam miro sitiunt esuriuntque modo.
Accepisse putem diros a dipsade morsus,
Et sacrum Cerei subsecuisse nemus.
Quae mala sunt dicis, puer haec ego carmina feci,
Qua modo defendes te ratione virum?
Qui meliora nihil primis facis, ergo manebis
Idem qui fueras per tria lustra puer.
Si quod abortaris iactas gravipensile carmen,
Quemlibet et centum pondo valere pedem.
Mox applaudit iners et non exercita pubes,
Suspectique stupens pendet ab ore viri.
Cum velut immisso collutum eclegmate guttur,
Supplantat liquido grandia verba sono.
Hoc vafer ignarum studio deludis ephebum,
Hac sola in triviis arte placere potes.
Cetera sunt nebulae tenuique simillima fumo,
Et leve cum tipulae [Reg: tippulae] corpore pondus habent.
Si quis Alexander quoties mala carmina fingis,
In tua contractam fligeret ora manum.
Exarmata tibi dudum gingiva iaceret,
Et rabido posses dente nocere nihil.
At modo quos acuis livoris cote molares,
Ne solido morsus frangat in osse cave.
Post tot promittis praeludia maxime vates,
Quod, tibi quae manet vena, loquatur opus.
Suspensi exspectant aegre et mirantur alumni,
Quid trahis in longos feruida vota dies,
Num semper sterilis naturam imitabere mulae?
Esse pater, veluti mater asella, potes,
Quae postquam totum male turgida ruderat annum,
Et multum excrevit parturiendo fimum,
Turpe laboranti, simile et sibi, viscere monstrum
Enixa, aurita fit nova prole parens.
Dum tener est foetus mammosa lalisio sugit
Femina, mox onager cum nemus intrat erit.
Maxime quod dixi vates ridere videris,
Et verum studiis nomen habere putas.
Longa tuis, vidi, sunt internodia membris,
Hoc forsan poteris maximus esse modo.
Ducta quod est sursum procero littera tractu,
Dignius est aliis ergone lambda notis:
Inter odoriferas servatur amaracus herbas,
Proveniens iuxta flumina lappa cadit.
Tune tuo naso nihil esse sagacius inquis,
Qui propria olfacias prorsus oleta nihil?
Eructata quibus concedunt allia, quique
Putribus ex ovis pessimus exit odor.
Quam satius fuerit cautum te fingere felem,
Qui sua sub caecum stercora verrit acus.
Tanta catarrhosis tibi stiria naribus haeret,
Ut male cogaris pessima verba loqui.
Immo tumens effert carnosum polypus ulcus,
Hac ego nasutum te ratione putem.
Ut dormire canem sinam cubantem,
Praestantissime commones Poeta.
Te dignum tibi nomen indidisti,
Qui saevo referas canem latratu,
Acer vertagus et molossus insta,
Immo triplice Cerberus figura,
Virosam exspue protinus salivam.
Nil horrens patulos timebit hystrix
Rictus, nanque tuum prius cruorem,
Quam vulnus facias ei videbis.
Vis dici celeberrimus Poeta,
Immo maximus optimusque, et idem
Praestantissimus integerrimusque,
Sed te scire velim Philymne quam sis
Abiectissimus omnium Poeta,
Immo pessimus infimusque, et idem
Indoctissimus infaberrimusque.
Qui te dixerit infimum Poetam,
Et qui te putat optimum Poetam,
Errat, nullus es omnium Poeta,
Tu primus tamen esse vis Poeta,
Tu primus Thilonine sis Poeta,
Me non esse velim tibi secundum.
Si tibi tanta foret laudandae copia venae,
Quantus in elato pectore fastus inest.
Crediderim posses celeberrimus esse Poeta,
Qui modo vix minimus versificator eris.
Dum sacra durabunt doctorum carmina vatum,
Aeternam famam vis et habere potes.
Qua Bavius vivit longos et Maevius annos,
Haec fore perpetuum te ratione putem.
Hac ratione manet divini carptor Homeri
Zoilus, hac semper vivere quisque potest.
Nil tua te siquidem servabunt scripta, sed horum
Quos mala tu rabido bestia dente petis.
Quid tibi vector erat daemon cum sex totidemque
Vix horis totam videris Italiam.
Totque in ea audieris dictantes grandia vates,
Et qui Cecropias te docuere notas.
Mirum quod potuit te doctior esse Poeta,
Cuius discipulum te fore non puduit.
Forte ubi depictum charis inspexeris orbem,
Obiecta est oculis Italis ora tuis.
Sic quoque nos omnes terrarum vidimus urbes,
Altaque plus Ithaco per freta scimus iter.
Si tibi praeceptor Rufus Thilonine fuisset,
Non mala sed scires optima verba loqui,
Haec ut plura levi iactas mendacia fastu,
Qui tanti numquam videris ora viri.
Ut mihi sunt noti, quos nostros fingis alumnos,
Sic tibi, quos falso te docuisse refers.
Esto quod audieris quot praestant undique vates,
Degener es tenui carmine discipulus.
Maturos caprificus ante fructus,
Et mittent gravidos vepres racemos.
Quam, quos docta probet Minerva, versus
Expers Castalii dabis Philymne.
Invito Aonidum choro laboras.
Miror qua ratione vis videri
Et dici celeberrimus Poeta,
Cum nondum minimus, vel inter ipsos
Nanos, versificator esse possis.
Non fel iudicat, ipsa res docebit
Si quondam veniens leget vetustas.
Verbis ingenue tuis fateri
Hoc cogeris idem, tuam parumper
Si mentem superi tibi favebunt,
Insanamque philautiam, et superbum
(Quod tandem faciant) prement furorem.
Si vis maximus emori Poeta,
Titono et Pylio superstes omni.
Et vivacior omnibus Sibyllis,
Cornicem superabis, Indicamque
Phoenicem, et Dryadas Philymne nymphas,
Immo perpetuum Platonis annum.
Cum tu maxime Clamitur Poeta,
Et non plura mihi est Papyrus inquis.
Quis sit maxime dic Poeta sermo,
Concessus tibi forte barbarismus.
Quod si sic bene dicis, et latine
Cur nemo hanc sequitur latinitatem?
Si Graecum Latio coire posset,
Vilymnus mihi, non Philymnus esses,
Et dignum tibi congruensque nomen,
Post tot milia multa possideres.
Non est conveniens minus Philautus,
Et sic integra Graeca vox manebit.
Es gravis, hoc unum tibi credo Philymne, Poeta
Qui nunquam superum te super aethra levas.
Sed colis immundas tristis velut hydra paludes,
Vel qualis medio dipsas in amne sitit.
Quod si difficilem tentes aliquando volatum,
Pondere mox recidens tendis ad ima tuo.
Sic volucrem simulas iaculum, qui desuper alto
Ex ramo subitae vulnera mortis agit.
Sed tua in horrenti tandem cadet histrice vita,
Hoc tibi nil unquam verius esse potest.
Sum fateor pauper, non hoc Thilonine negabo,
Hoc mihi quod vitium, quod quoque crimen erit?
Non meus, ut tuus est, didicit pater esse sacerdos,
Cui sua continuas ara redundet opes.
In tua conveniunt multi suffragia cives,
Unius ex callo vix ego vivo manus.
Dat tenuem nobis victum iustissima tellus,
Veh tibi qui sacra luxuriaris ope.
Scis quod alenda novo est nobis Philoglicia sumptu,
Et pater auxilio plus opus esse tuo.
Nulla licet rigidum mihi ius alimenta favebit,
Tutamen ut semper mitis adesse velis.
Dic plorare gravi redimendos carcere manes,
Pendeat ad sacras multa tabella fores.
Et centum veniae plena da milia corbe,
Mox mihi quas mittas dives habebis opes.
Rustica quod mihi sit rides Thilonine propago,
Hoc nullum cuiquam dedecus esse potest.
Hoc ne mihi in vitium quod sit mea gloria vertis,
Ruricolas patriam gaudeo habere casas.
Quas iusta utilitas habitat, robustaque virtus
Omnis et integritas simplicitasque colit.
Ipsa quibus viguit quondam Germana potestas,
Quae modo si superest non nisi rura tenet.
Gratior Aoniis ager est et silva Poetis,
Pieridesque colunt frondea lustra deae.
Natus in Andinis primum Maro vagiit aruis,
Proximus Augusto post comes ipse fuit.
Agrestes sed legitimos numerabo parentes,
Tu mihi dic quales te genuere tui?
Quod tibi sit meretrix mater, genitorque sacerdos,
Urbanae est nullus nobilitatis honor.
Obscuro qui te natum putat esse parente,
Errat, habes generis nobile stemma tui.
Praelustris pater est, cui supplice surgit honore,
Et nudum inclinat virque puerque caput,
Quique Indas indutus opes Tyriumque colorem,
Apponit labris aurea vasa suis,
Regia stipanti qui dans edicta coronae,
In media primius plebe magister ovat.
Quem penes a sum mo concessa Tonante potestas
Claudere caelestes et reserare fores.
Immo ipsum, quoties volet, alto ex aethere Christum,
Cogere, et in manibus posse tenere suis.
Tam celebres numerans maiores iure superbis
Inferiusque tibi, quicquid ubique, putas.
Tres ais et plures te posse orare per horas,
Credimus, ingenii est vis memoranda tui.
Quae queat illius reminisci aetatis et anni,
Quo tua adhuc mater nullius uxor erat.
Haec ubi Germanis est edita fabula scenis,
Mirum, qui vellet plaudere nemo fuit.
Sed media exorsi strepuerunt plebe cachinni,
Est quoque displosus voce manuque liber.
Quem si perspicias, dices, haec unde loquendi
Sartago? num sic lingua Latina sonat?
Sordida verborum est novitas, et scabra vetustas
Tu lepido discas cum Cicerone loqui.
Plus formicarum nemo unquam viderat agmen,
Quam quo permolitur sordidus iste liber.
Plures illarum catuli tamen esse videntur,
Parvula quos etiam vincere mica queat.
Ranarum et murum rides miserabile bellum,
Nescis Maeonii est nobile vatis opus?
Sed male turpavit nativum interpres honorem,
Pulcher equus quondam nunc rudis est asinus,
Cui neque sunt aures, neque pendula cauda decori est,
Multa sed in putrido tergore musca sedet.
Ne foret ignotus quondam Thiloninus adulter,
Quamque potens Paphium tiro peregit opus,
Edidit hunc populo testantem crimina librum,
Quem tibi ne redimas casta iuventa cave,
Ne puros macules stimulante libidine mores,
Citra quam positus non ibi versus erit.
Quae non turpe velit videre scortum
Messalina, nec impudica Lais
Nec quodcumque patet procis lupanar
Haec vis ut teneri legant ephebi,
Immo sordidulo doces labello,
Hoc te posse modo putas placere,
Peruersae siquidem places iuventae
Quam tecum similis trahit libido
Ut frugi placeas viris labora,
Nec certe mihi displicebis unquam.
Si factum hunc nescis Thilonino auctore libellum,
Errores videas, illius esse scies.
Ridiculi cupiens vitiosa poemata vatis,
Perlege, quae praesens continet iste liber.
Credimus ut dicis factos ex tempore versus,
Testatur longam pagina nulla diem.
Quae cito proveniunt pereunt cito carmina, laus est,
Ut maneant, salsos scribere posse modos.
Patri scribe tuo tibi vitrea lumina mittat,
Et melius versus deprope cerne meos.
Invenies toto nullas in carmine mendas,
Effecit claudum syllaba nulla pedem.
Non quo rere modo sed quinto (perpere) casu
Diximus, hoc vecors non Thilonine vides.
Nec, si protulerim (confecte famelice) pecco,
Adiectum et substans scit rudis esse puer.
Nomen ei Cordus Cordo Cordique licebit
Dicere, et hac nullus voce soloecus erit.
Hos mihi dum puris atomos ex versibus effers,
Grandia de tetris erue saxa tuis.
Cetera quae nostrae tribuis peccata camenae,
Non, etiam serpens lynxve, videre potes.
Legerat ut Rici versus, Euricius esto
Rufus ait, studii est syllaba prima tui.
Hunc mea (tam vafer es) culpasse Poemata garris,
Non mea, sed culpat quae Thilonine facis.
Hic tibi, nescio quid, scripsit, si non pudet ede,
Ut monstres quo te Rufus amore colat.
Qui docuisse nihil sed semper discere dicit,
Huic tu discipulus quo potes esse modo?
Rufe meum laudas nomen, Thilonine reprendis,
Utrius est verum, dicite, iudicium?
Si bona vox multis Cordus scriptoribus olim,
Num mihi quod nomen fecerit, ergo mala est?
Cordus ero donec vescar vitalibus auris,
Dii faciant Cordus post mea fata vocer.
Si tibi quae quondam finxisti nomina vellem
Promere, non posset tota sat esse dies.
Mille licet fuerint, plures tamen illa cachinni
In multo doctis orbe fuere viris,
Frivola qui dudum deliramenta, meramque
Stultitiam nequeunt non reprobare tuam.
Post longum tandem vates resipisce furorem,
Et vix versificem te Thilonine scies.
Perspectum esse velim quo te colat Hessus amore,
Quique sibi missum laude celebret opus.
Non ita devotum naso dilexerat ibin,
Vergilio Bavius non ita carus erat.
Si meus es, tuus est Hessus Thilonine sodalis,
Unus in ambobus spiritus est et amor.
Sed quia non meus es, non est tuus Hessus amicus.
Quod mihi si nolis credere, forte scies.
Tu ne bonos nostra corrodis in urbe Poetas,
O quanta est capiti plaga futura tuo.
Non ideo, quod ferre tuos Erffordia fastus
Noluit, Aoniis est inimica sacris.
A doctis potuit furias discernere Musis,
Non tu Pieridas sed colis Eumenidas.
Immo malam feruens scoriam non sustinet aurum,
Inde simultatis venit origo tuae.
hoc est quo tacitum tabescit vulnere pectus,
Quod te Gericolam Pallada amare vetat.
Lectus Aristoteles graece est tibi, lectus Homerus,
Quid quae non sapias stulte Philymne legis?
Quamuis id solito mentitus more loquaris,
Cum nec Aristoteles nec tibi Homerus erat.
Quod quota mendices Graecorum verbula, non est,
Ut Graecus doctis ergo Poeta sies.
Lectus Alexander potius tibi debuit esse,
Ut quae quantaque sit syllaba scire queas.
Turpiter hoc semper vitio peccare videris,
Ergo prius Latio disce tenore loqui.
Quicquid Cecropii, quicquid peperere Latini,
Hoc tua conclusum scrinia dicis habent.
Contra, Bergomidae nisi pauca vocabula fratris,
Insimulas aliud me penes esse nihil.
Malo mihi semper vacuam fore bibliothecam,
Quam quod furtivos dicar habere libros.
Quod mihi sis decies dictus totiesque Poeta,
Ex libris didici docte Philymne tuis.
Hoc nisi te scriptum nusquam cognomine vidi,
Hoc tanquam grave sit non posuisse nefas.
Vera et honesta potest nostra appellatio dici,
Non, quae de proprio laus venti ore, placet.
Falsa quod inicias integrae crimina vitae,
Officium peragis pessime scurra tuum.
Qui natus, qui nutritus per crimina, quique,
Iam mala confessae crimina plebis edis.
Disce prius nostros quam carpas invide mores,
Non quo consuesti vivere, vivo modo.
Qui te sectantur, de me non vera fatentur,
Nanque maligna potest non bene lingua loqui.
Est mihi casta domus, quam simplex ornat honestas,
Canaque sincera cum probitate fides.
Cuius erit verus, qui noverit omnia, testis,
Quos mihi si nolis credere, quaere bonos.
O vestras armate manus quicumque Poetae,
Huncque gravi rabidum fuste necate canem.
Plura venenosi ne infligant vulnera morsus,
Publica commune est perdere damna bonum.
Nescio quas divi claves mercamur Huperti,
Quae praesens rabidis esse medela solent.
Quam curto, pluris non singula venditur, asse,
Hoc morbi antidotum quaere Philymne tui.
Quando vagi druides sua tintinnabula pulsant,
Arcanisque ferunt annua festa sacris.
Ast alia ratione sciunt succurrere, si te,
Talia qui vexit sacra, videbit equus.
Dummodo purgatae modius portetur avenae,
Hoc breve pro magna est commoditate malum.
Si nescis fatuus iacet hac Thiloninus in urna,
Quo fuit in tota notius urbe nihil.
Qui centum quatiens circum sua tempora nolas,
Ludicra ridentis gaudia plebis erat.
Tantis deliciis ne sit privata iuventus,
Illius assimilem iam Thiloninon habet.
Quam malus est qui pessimus est Thilonine Poeta,
Illius, in quo vis optimus esse, chori.
Displicet hic aliis sibi qui placet, inde Philymne est,
Quod nequeas doctis ipse placere viris.
Omnibus invideas doctis Thilonine necesse est,
Si, tua qui reprobant scripta; favere nequis.
Cui tua barbaries, vana et iactantia cordi est,
Hunc ego cordatum non reor esse virum.
Esse tuos dicunt nanos Thilonine libello,
Grande caput monstrant, cetera pars nihil est.
Cum quod nemo sciat noris, cur quod sciat omnis,
Ignoras? puto quod nil Thilonine, scias.
Semivirum vocitas et me nil posse pusillum,
Hinc natum Cordi nomen et esse mihi,
Semivir ingentem te non trepidabo gigantem,
Quid nostrae possum, experiere, manus.
Quilis Onocrotalus cantantes inter olores,
Talis in Aonio tu Thilonine choro.
Forma fere cygni est, Ravum vox rudit asellum,
Non es quod fatuis crederis esse viris.
Si nescis aeger qua peste Philymne labores,
Cur male sit sanum desipiatque caput.
Ausculta, referam, popularibus ebrius auris,
Et nimia turgens ambitione furis.
Hoc mihi non credis, medicum tu consule vitrum,
Curabit multum qui dabit elleborum.
Consulite in medium, dubio succurrite vati,
Magna sub ancipiti pectore causa sedet.
Nescit adhuc quis vult a posteritate vocari,
Nanque satis dignum non sibi nomen habet.
Tilo fuit primum, post Tylus, deinde Thiellus,
Deinde Thielmannus, mox Tilimannus erat.
Prodiit hinc Telamon, Telamonius inde vocatur,
Castalias siccat iam Thiloninus aquas.
Auguror et vera praesagia nuntio voce,
Venturis nomen Nullus habebit avis.
Sed spero nostro Thiloninus carmine vivet,
Id quamvis nomen per dere forte velit.
Thilonine mi Philymne si vis credere,
Te rideo, tuasque nil facio minas.
Effunde quantascumque habes iam copias,
Extraque castra bellicosam educ manum,
Et ut libet parata sit ferro phalanx,
Tibi obuiam pusillus atque semivir,
Maiorem et expeditiorem exercitum
Ciebo, qui, velut vagum vespae bovem,
Te per fragosa tesqua, per duras vepres,
Cavasque valles, alta per cacumina,
Per opaca stagna, per paludosos lacus,
Ad infimum usque persequetur Tartarum,
Tecum bona quiesce pace si potes.
Et his ut ipse me valere vis vale.
Haec quicumque vides, si sunt convicia, lector,
Parce, movet iustus concita corda furor.
Praecipitemque trahit, quo non solet ire camenam,
Quae tranquillae alias foedera pacis amat.
Comis et humanus facilique affabilis ore,
Mitia secluso pectora felle gero.
Nullus inest nobis fastus, qui talia trudat
Iurgia, simplicitas integritasque placet.
Dignum laude virum non nostra Thalia lacessit,
Sed quo prava bonis lingua nocere parat.
Quis ferat indocti temeraria facta Poetae?
Quis sinat in viva tela sedere cute?
Socraticum dices num sic meditaris asellum?
Hoc iuvat iligno fuste dolare pecus.
Et solidae affixum calci divellere ferrum,
Ne feriat duros in mea crura pedes.
Dii faciant nudis rapiantur tergora costis,
Et lacerent avidae putre cadaver aves.
Tunc si praeteriens conspexerit ossa viator,
Diceret o ingens iste caballus erat.
Non tanti Phrygiis onagri pascuntur in aruis,
Esse ne quit tantus bubalus atque bison.
Sit satis haec subito musae effudisse furore,
Dum mea per praeceps ira cucurrit iter.
Sub calido fortes exstinguite pectore motus,
A domibusque citae protinus ite meis.
Ite procul notos in Phocide quaerite montes,
Quosque alios dicunt vos habitare locos.
Tristius incumbit studium, numerosa sophorum
Littera, marmoreas figitur antefores.
Me iuvat ignotas rerum iam discere causas,
Et certa verum cum ratione loqui.
Hac novus incipiam miles sudare palaestra,
Haec erit ad reliquos sollicitudo dies.
Interea mea ne turbetis coepta cavete,
Non ego vos solito captus amore colam.
Liberiora vacans donec dabit otia tempus,
Et teget excultum digna tiara caput.
Tunc pleno approperate choro cum praeside Phoebo,
Concita veloci carmina ferte pede.
Tunc date spica mihi vehementibus acta lacertis,
Tuncque meus vestram sentiat hostis opem.
Annuitis video, rata sunt mea vota, valete.
Fervidus offensi nominis ultor ero.
Quod tua non uno contenta est musa libello,
Inque tuo varium carmine surgit opus.
Diceris Eurici patriae spes altera famae,
Quem stupeat posita noster Apollo chely.
Seu canis agresti modulatum carmen avena,
Te tuus inculto pastor in ore decet.
Seu patriae dulcem defles cecidisse Tyrannum,
Luget, et in fletus apta camena tua est.
Denique seu nostrae celebras Hymenaea puellae,
Ipsa tuo praesens spirat ab ore Venus.
Omnia conveniunt numeris, et imagine rerum,
Omnia sunt tereti carmina facta pede.
Talia si forsan pestis livoris iniqui,
Invidet, accedit gloria vera tibi.
Infelix quem nemo odit, pulcherrima virtus
Invidiae stimulis vulnera semper habet.
Nulla igitur coeptum remoretur inertia cursum,
Neu cataphractato terreat hostis equo.
At tu pone animos, inimicum pone furorem,
Longe eris inferior Zoile, quisquis eris.
Habes Carmen Eurici Corde meae erga te observantiae testimonium ut existimo non vulgare, non leve, non mediocre, sed mea sententia magnum. Nec moveat te hoc, quod secundam patriae spem te appello, primam enim mihi testimonio maximorum virorum desumo in hac parte, neque tu ibis inficias idem te saepe quoque contestatum. Apud te siquidem non possum celare meam gloriam. Ita tamen id quicquid est nobis erit commune, ut sentiant omnes quam grave sit Hessos vincere.
Vale ad vigiliam magni Spiritus M. D. XV.
Salue Corde mei Salue pars altera Cordis,
O mecum patriae fama futura meae.
O non vise mihi longis Eobane diebus,
Te columi tandem laetor adesse pede.
Hessorum duo sunt praelustri nomine vates,
Tertius ad numerum Schalbe vocandus eris.