Audio te fratrem lugere o clare Georgi,
Saevus quem Mavors sustulit inde tibi.
Quam velles meritas iam poenas ferre retinctos,
Quos tecum meritis devoveo ipse modis.
Pone modum lacrimis, et tristes excute curas,
Nulli restabunt, qui nocuere tibi.
Per detur, turba haec cui se commisit asylum,
Totamque absorbet panda vorago luem.
Quidnam suspiras? quid adhuc tua pectora tundis?
Num vultus fortem te decet iste virum?
Collige vir tutes animi rogo, te quia in ultum
Noluit omnipotens, qui, pater astra regit.
Hoc si praestiteris, dignos te denique mores
Indueris, magnum sollicitabo Iovem,
Ut tibi diva fecundo viscere mater,
Augeat optatas tam cumulanter opes,
Quam tuus in doctos favor et pia vota merentur,
Imo dispendens libera dona manus.
Nam mihi quae dederit tua munificentia, novit
Iam dudum Phoebus, Pieridumque chorus.
O utinam plures felix daret Hessia nates,
Quos simili dignos prosequereris ope.
Ut mecum socio meritum te carmine laudent,
Virtutesque vehant alta per astra tuas.
Audio te magnae scrutari viscera matris,
Et gravido quicquid continet illa sinu.
Utile matura tandem precor edere munus,
Fervida nec longis protrahe vota moris.
Atque simul medicis hac in caligine rebus
Consulere, et famam spargere perge tuam.
Nam triviale nihil, tua nil mediocre Minerva,
Sed quod amet, stupeat lector Apollo, dabit.
Sic tua Bermannus praeludia monstrat, et illa
Quae de mensuris ponderibusque mones.
Hic quae sit tuae vis et quanta scientia vidi,
O dignum lauri perpete fronde caput.
Macte vir hac bona quam praestant tibi numina dote,
Quinque nec effosso conde talenta solo.
Et dubiis nobis adapertam lampada profer,
Ut veram liceat cernere et ire viam.
Laetus ut hunc fusum spectaret Iuppiter ursum,
Alterius voluit mox decus esse poli.
Sed nulli fuerant vasta inter sidera tractus,
Qui tantae caperent horrida membra ferae.
Arcadicum quid aprum, flantesque incendia tauros,
Crudelis diros quid Diomedis equos,
Aeripedemque feram, stymphalicolasque volucres,
Herculeae mirer vi cecidisse manus?
En magis horridus hic, et cunctis vastior ursus
Occubuit dextra clare Philippe tua.
Mortua spectantem si te sic terret imago.
Qualem, quo victa est haec fera, rere virum!
Hic est magnanimo praepollens corde Philippus.
Quis neget huic triviae numen inesse deae?
Clara Lycaonio tegor hic ex sanguine proles,
Hessiaci metus et maxima fama soli.
Magnanimi fortis me fudit dextra Philippi,
Non potui fato nobiliore mori.
Flandum ais esse mihi, tamen et simul ore tenendum
Pollinem, et urbanum, qui sciat illa, putas.
Tam gravis indocilis plane sum rusticus artis,
Qui queat hanc, alium, discere, quaere virum.
Me cari fore sincerum docuere parentes,
Quem genius quoque nunc admonet esse meus.
Nescire urbanos me nolleque discere mores,
Ast alias celebrem rere bonumque virum.
Si qui adulatur, blanditur et assentatur,
Dicitur urbanus, non queo nec cupio.
Vestro, aiunt, tingi Palinurum velle lavacro,
Non admittendum tam cito duco virum.
Nulla illum pietas, sed inops huc cogit egestas,
Qua bona pars vulgi vos quoque mente petit.
Nam quotus inter vos aliquando emergere mystes,
Hacque via plures quaerere sperat opes.
Forsan et occisis moderandas regibus urbes,
Nam qui sit vester constat ubique furor.
Sed quia consiliis aptissima pectora vestris,
Afferet, insanos augeat ille greges.
Quando invitarem, non te potare ferebas
Posse, nec officium Pine decere tuum.
Nunc, quod sis decima dimissus sobrius hora,
Obloqueris, parcum meque ais esse virum.
Parce, tuus latuit me mos, sincera putavi
Verba, grave hoc prudens inde cavebo scelus.
Vis invitari, verum invitatus ais te
Ante invitatum, velle venire tamen.
Ut potior, quod non renuas, tibi gratia cedat,
Perdat et officium qui vocat ipse suum.
Bis tua te coniunx, tu ter fecisse fateris,
Immemorem nolim sic Chromis esse meam.
Ante quadraginta mihi saepe quid egerit annos,
Dixit adhuc vivi Thestylis uxor Apri.
Tam gravis heu viduam sed nunc oblivio vexat,
Iuret ut aetatem sex nisi lustra suam.
Hunc facili morbum possem curare medela,
Dans alium medicus, quem cupit illa, virum.
Omnes sacram cives in aedem vis, iubes,
Cogisque vi venire, et inde neminem
Exire, dum finita sint hic omnia,
Modo se tuae membrum manere ecclesiae,
Neca suis fugarier bonis, velit.
Ultronea haec est, quam deus vult, servitus?
Quid interim si quis cacaturiens homo
Facto profanarit sacra ista stercore?
Eandem et ille non nocens poenam luet?
Frangit potens vel dura saxa necessitas.
Magna novos fuerat spes nos iutare prophetas,
Sed magis infestus non prius hostis erat.
Illa iubetne fides natam Iove temnere prolem?
Esset id antiquum mox fore velle chaos.
Tollere nam nostras, est solem tollere, dotes,
Omne quibus sine fas, iusque piumque ruit.
Imo nec ipsi ut ament tandem clarere prophetae,
Haec ubi sic pergent spernere sacra, queunt.
Non evangelicos, quod ais, contemno magistros,
Imo ventricolas nescio ferre sues.
Qui tunc egregios se credunt esse prophetas,
Ex alto iaciunt dum male dicta loco.
Et certa ex certis recitant praescripta libellis,
Indeque se doctos omnia scire putant.
Inque bonas diris declamant vocibus artes,
Clarior ut pulso Cynthia sole micet.
Qui tamen hunc tribuit quemcumque habet illa nitorem,
Et nisi sit, nigrans esset ubique chaos.
Cordatum dederis, qui quod docet exprimat, unum,
Voluar adoratos illius ante pedes.
Theologicas olim fuisse virtutes
Tres, nempe spem, fidemque, caritatemque
Vel unius probant epistolae Pauli.
Sed in sua quae mortuae iuventute
Multis inane saeculis diu nomen
Non gentium usquam apparuere, sed ipsarum
Loco interim novae vigere coeperunt,
Invidia, Auaritia et superbia, quas nostri
Iam theologi primas suas colunt divas,
Solamque qua vocantur, exprimunt vocem.
Quanto evangelici distent discrimine dicam,
Papisticis ab Episcopis?
Non fas est, nisi quod rerum potientibus illis,
Bonae cadant iam literae.
Quarum magna sub his tamen emolumenta fuerunt,
Dignumque iuxta praemium.
Non est elatus, quod dicis Amoene, Philander,
Imo quod efferri non queat, ipse doles.
Infestare tuas dicis cacodaemonas aedes,
Et sanctos quibus hoc accidat esse viros.
Hinc tibi per multos iam sermo nascitur annos,
Nec pius, haec qui non credit, habetur homo.
Desine iam vanas tandem rogo desine nugas,
Nam, quae sint larvae, scitur ubique, tuae.
Audiit argutum famulae stridere grabatum,
Atque dolens timido pectore Rynchus ait.
O expergiscens ora mea sedulo coniunx,
Rursus adest quatiens limina nostra sathan.
Si tetam metuit, quod ais, tua larua, fugitque,
Cur alias potius non petit illa domos?
Omnes foedat aquas, nullum tua larva Lyaeum,
Et nisi lauta rapit clam sibi fercla, sapit.
Qualis hic est Sathanas, dic o sanctissime Rynche,
Qui non, ni praesens sit tua larua, strepit.
Eiulat, et lucens poscit tua larua feretrum,
Mentitur, iuvenem vult sibi, crede, virum.
Hinc abiens patrium subiit tua larva lupanar,
Mollis ubi patitur succuba mille procos.
Quam bonus adiutator erat, quicumque sit, ille,
Qui non hanc stygium iussit adire chaos?
Si niger haud alios claudit cacodaemonas Orcus,
Quis sua non supero linqueret astra Iovi?
Me tota vulgo misere traducis in urbe,
Quod laruas nequeo credere, Rynche, tuas.
Hac, quasi te bene sit ultus, ratione superbis,
Meque putas turpi contemerasse nota.
Sed tua mox tenues abeunt maledicta per auras,
Et brevis haec, sed non credula turba capit.
Ast ego Pierio sime defendero versu,
Omnes te populi, longaque templa scient.
Sanctis moribus, integraque vita,
Et multa simul eruditione
Insignis Gobelerus ille noster
Iam conviva domi meae vocatus
Cenabit, similes ei bibones
Qui certent lepida dicacitate,
Dum quosdam cupio, statim subitis
Candens mi Niger omnium, quot usquam,
Ingens Alpha sodalium meorum,
Hinc dulcis Plateane docte Rhetor,
Et cultor Nigidi sacrae Thaliae,
Sincerissima et absque felle corda
Prae cunctis, quot in hoc Lyceo, amicis.
Quare mox ubi pronus occidit sol,
Et quintae resonabit ictus horae,
Adsitis, gravibus sed absque curis,
Cum laetis salibus, facetiisque,
Ut quod lautitiis meis abesse
Propter iam vacuum queror macellum,
Id vester lepor et iocus rependat.
Si nisi defunctos laudas Philomuse poetas,
Me tibi perpetuo displicuisse velim.
Christicola quod ais pellendos urbe poetas,
Scimus hypocriticam te posuisse togam.
Sed quod et ingenuas simul omnes reicis artes,
Ex tot iam sectis cui magis Alme faves?
Forte sacrum cogit pietas iterare lavacrum,
Contemptus talem te probat ille virum.
Quin etiam ista queunt magis argumenta docere,
Communes ditum vis tibi pauper opes.
Et dominas tolli cupis et perstringis habenas,
Visque novus toto surgat in orbe furor.
Spero quod horrendis deus his conatibus obstet,
Ni velit humanum mox abolere genus.
Oceano cunctos mergi vos aequore praestet,
Quam tantam mundo conciliare luem.
Iam tribus exspecto numerandum mensibus aurum,
Saepe licet mandes id iubeasque dari.
Non tamen hinc nequam Quaestorem dixero seruum,
Nanque voluntatem scitque facitque tuam.
Semper in Aonios mordax es, atroxque poetas,
Hacque pium credi te ratione putas.
Qui te feralem nescit posuisse cucullum,
Ex isto liquide discere more potest.
In tantis animi, quos iam fero, motibus oro,
Ut coenes mecum candide Petre veni.
Non ego te madidus poclis urgebo Lyaei,
Scis quantus mihi sit sobrietatis amor.
Primam gaudentes tantum gustabimus uvam,
Ut docuit Scythici vox memoranda sophi.
Cum celebre infamis per templum Vacca boaret,
Et sua non credi verba videret, ait:
Si non haereticus Christo veniente Lutherus
Perditur, hanc tunicam victor habeto meam.
Prudens Vacca sapit, sua vivus tegmina servat,
Nullis Tartareus vestibus hospes eget.
Si quoties positum perdis tu victus amictum,
Servata quoque des impie Vacca fide,
Tunc Epicureae sequeris qui dogmata sectae,
Uno ter fieres Gymnasiarcha die.
Quid fugis hinc, diram cupiens evadere pestem,
Siste, domi poteris tutior esse tuae.
Nam quas hospitibus teque inquirentibus aedes
Claudis, huic puto te non aperire lui.
Omni ex parte meis aptum te moribus effert,
Nempe bonum, doctum candida fama virum.
Tales ut cupio, sic si queo, venor amicos,
Et velut ingentes aestimo semper opes.
Si potes ergo leves frugi non spernere lances,
Vulgaresque boni consuluisse cibos.
Crastinus in cena mihi commessator adesse,
Ut tua, ceu nomen, constet imago, velis.
Blanda sed heus tecum doctarum plectra sororum
Adfer, ut exhilares cor, recreesque meum.
Qui longo dudum confectus langueo morbo,
Hac quoque ceu medica restituendus ope.
Nam mea divinae sunt Musae summa voluptas,
Quas qui amat, venerans hunc quoque cultor amo.
Noluit a quovis Magnus pictore, sed illo
Pingi, qui tali primus in arte fuit.
Sic summum summus vatem Durere magister
Exprimis, at brevis hoc horula perdet opus.
Interea nullum, cui cedunt omnia, tempus
Eximet, ingenio quod facit ille suo.
Vidit ut horrentem barba sacra Pieris Hessum,
Plus ait hoc Getici cultor es ore dei.
Me tamen hirta nihil vultus truculentia terret,
Quae sequor ingenium respicioque tuum.
Si non Vindelica tibi partus in urbe triumphus
Cristatum fecit candide Snepphe caput,
Nec pudet indocti dici congerro poetae,
Vulgares facilis si potes esse cibos.
Apparente meam, quaeso, pete vespere cenam,
Multa super latis fabula rebus erit.
Seria sacra, inquis, mea sunt, tua Corde profana
Ludicra, quo possunt illa coire modo?
Non iucunda decent tetrici convivia mores,
Saepe leves poscit resque, locusque iocos.
Omnibus aptari poterit qui commodus horis,
Hunc ego prudentem iudico Snepphe virum.
Stulte quid assiduo iuvenis trahis otia potu,
Pulverulenta quid est Bibliotheca tibi?
Ingens dedecus est pretiosum perdere tempus.
Omnis enim studiis quae vacat hora perit.
Tanto parturiens strepitu iam pluribus annis,
Ingentem dudum spem Chiliane facis.
Festinans multam fertur canis aedere prolem,
Tu quid adhuc vacuis visceribus paries?
Sincerum poteris si Cordum ferre sodalem,
Si grati possunt illius esse ioci,
Hanc insperatus quintam conviva sub horam
Advenio, vacuum quid querulare focum?
Ipse meam mecum cenam et mea pocula porto,
Ad mensam tantum da residere tuam.
Luridus ut tamen id Suffenus nesciat, oro,
Nam cupio tecum vivere, non vomere.
Hae, sunt hospitium scribarum principis, aedes,
Quando Lycaonias excitat ille feras.
Scilicet ut bonus ipse bonis est artibus hospes,
Sic amat et socii candida membra chori.
Non miror salsum te progenuisse poetam,
Altendorfinum Casselomanne solum.
Multus ubi est Helicon, ubi multus ubique Citheron,
Atque suum praebens omnibus unda salem.
Non ut castigem, sed ut admirerque, probemque,
Versiculos mittis Pompiliane tuos.
Vis tamen in vacua, si qua erres, margine signem,
Quam capiat crebras est minor illa, notas.
Consilium ergo meum, vis omnia menda prehendi,
Deleat ut totas una litura schedas.
Quando novum faceret furnum mihi Lappa, rogavit,
Quam durare potest integer ille diu?
Dum triginta annos dicenti credere nollem,
Feci qui quater id stat modo tempus, ait.
Ipse quod aegrotem medicus me Sixte reprendis,
Sic ego te, pecces quod sacer ipse sophus.
Vidit ut insanos artes iugulare retinctos,
Et patriam pessum Buschius ire suam.
O ait ex istis me Iuppiter erue turbis,
Ne tantum videam dedecus atque scelus.
Tum facilis prono rerum pater annuit ore,
Dignaque promeritum sumpsit in astra senem.
Hic modo divinam doctis sermonibus aulam
Mulcet, et ambrosia vescitur ille dape.
Clauditis oppositis sacra dormitoria clatris,
Et cupitis brutos hinc prohibere sues.
Quin intrent, olidas ut possint tollere sordes,
Sanctior est hara, quam tanta latrina, locus.
Sic aegro febrem promisit pellere Lynci
Grandiloquus, ne post illa rediret, Hylas.
Post mera iam semel est verus mendacia vates,
Sic quia Lynx, ut non febriat inde, valet.
Te quinque iam Theologo fers Argyrophilo
Donasse Christi plumbeas imagines,
Et illi gratum quid dedisse existimas.
Sed care falleris Proci, quare, rogas?
Dicam tibi, si vis placens, bonum, pium
Offerre munus, et faventi pectore
Ab illo comprobarier, tunc unicum
Dones Maronem illi, et placebit, aureum,
Qui parvus, magna plumbi vincet pondera,
Nubis adhuc adeo demens et inepta puella,
Quod patrem patruum rere vocasque tuum?
Sed sapis, hoc notha legitimam te nomine reddis,
Quam bene, si et castam saepe fututa queas.
Cur non cristatas velut ante in corte volucres,
Quaeris, alam? vulpem tu quia Nestor alis.
Turpia confessam Veneris patrata puellam
Audiit in sacra funiger aede pater.
Noluit imposita tamen illa remittere dextra,
Ni quoque concubitu posset et ipse frui.
Atque subobscurum prensam raptavit in antrum,
Dulceque spectanti plebe peregit opus.
Non maledic, imo miserere urentis egeni,
Nemo cacaturiens se cohibere potest.
Non ad vestra magis vos hinc me prandia velle
Invitare, loquax clam mihi fama refert.
Vos quod hypocriticos nuper posuisse cucullos
Protulerim, grave quod ducitis esse scelus?
Id si est, exuvias vos ite resumite vestras,
Ut foris internos monstret imago lupos.
Vestra quod excluso colitis convivia Cordo,
Forte, quod indigner iam, doleamque putor?
Nil minus, a tali fugiens mesubtraho mensa,
Qua tus, Turanus, fert adoletque suum.
Wirtembergiacos qui vis peragrare Suevos,
Consilium memori percipe mente meum.
Non exorta proba divini dogmata verbi,
Nec merita profugum provehe laude ducem.
Haec ut summa gravi plectuntur crimina poena,
Omnia sunt alias tuta nefanda tibi.
Sic tua quod poscit contingat amice voluntas,
Ut data languentem me bene pruna iuvant.
Quae gratus mihi sola cibus, qui debile corpus
Sublevat, et leni viscera mollit ope.
Omnes vult primos conviva accumbere Paetus,
Et positum plena sumere lance cibum.
Sed nolite, novum nisi for te velitis Orestem,
Pessima vesano verba furore loqui,
Et dici genitam vos e cacodaemone prolem,
Quae nequeat sanctos noscere caeca viros.
Exhibet hunc vobis, uni sibi poscit honorem,
Pro Christi vice, quam iactitat ille, sui.
Splendida magnatum Fucus convivia vitat,
Et nisi plebeias intrat amatque domos.
Sanctus ob id non est, ut reris, apostata, verum,
Non nisi supremo vult residere loco.
Hic si, quem Christi poscit sibi praeco, daretur,
Sardanapaliacas mallet adire dapes,
Angustas quereris tumere fauces,
Et multa simul incalere flamma.
Non hic consilium meum negabo,
Nudis vescitor ossibus, deinde
Quae cras sicca cacaveris, vorato,
Aversaris, et exsecraris? imo
Praesens auxilium libens capesse.
Nam, doctus velut approbat Galenus,
Inter praecipuas solet medelas
Hunc sanare canina merda morbum.
Te mea nunc Melem, nunc Melum carmina dicunt,
Servanda certi pro ratione pedis.
Imo etiam multo vocitaris Melius ore,
Quam vellem melior Mele aliquando fores.
Numquid et Arctoo faciles sub vertice Musas
Invenio, rigidas hic habitare plagas.
Et potiore sacros fontes mutasse Visurgo,
Pro patriis Delphis incluta Braema placet.
Doctus enim est una cum civibus ipse Senatus,
Lucida quos inter tu quasi stella micas.
Sim Riphaea silex, aut edita tigride proles,
Si tam sincerum non ego pectus amem.
Tam doctumque caput merito non digner honore,
Ipse quod aeterna cinxit Apollo coma.
Et favet amplexis propius dare basia Musis
Ante suos, dum vix coepta iuventa, dies.
Hinc mea me, quod aves, dudum natura coegit,
Nanque bonos nequeo non adamare viros.
Praecipuum nostros tu nomen es inter amicos,
Qualis in aurato gemma suprema scypho.
Ergo boni compos voti puer, oro vicissim
Scribe quotum quavis me quoque parte tuum.
Dilectus Musis puer almae maxima Braemae
Spes, hanc Chenchelius funere sacrat humum.
Quam rude ne vulgus promiscua turba profanes,
Imo novis spargens devenerere rosis.
Dum lego Christiparae flagrantem virginis aedem,
Carminibus celebrem magne poeta tuis.
Tunc mihi ceu praesens videor spectator adesse,
Et trepido coram cernere cuncta metit.
An fleat hoc tantum dives Antverpia damnum.
Unde venit maius, quam fuit ante, decus?
In tenues abeat vel tota haec fabrica fumos,
Surgit Apollineis aedificata modis.
Ut mullo melius seu marmore sive metallo,
Docta licet totas huic manus addat opes,
Quas rubrum pelagus, dives quas India mittit.
Scit sacer haec vatum vincere cuncta labor.
Pessima fama volat, tibi quod feruentibus undis,
Hauserit ingentes Ennosigaeus opes.
Quid fa cis? an maesto fles infortunia luctu?
Prudentem facies non decet illa virum,
Omnia fortunae qui idem ludibria ridet.
Instabilis nullam scis maris esse fidem,
Quod sibi commissas anceps velut alea merces,
Nunquam non, dubia datque ferreque casus.
Qui nequit hoc fortis sperareque ferreque casus,
Desinat infidum sollicitare fretum.
Debilis ingestas venter male concoquit escas,
Creber et insipido ructus ab ore venit.
Nec mihi tota potest gratum dare Braema liquorem,
Qui linguae sapiat complaceatque meae.
Tanta reluctantes obsedit nausea fauces,
Nec sinit exhaustum perfida corpus ali.
Ergo boni, dives quod misit Ulisbona, vini
Exiguum Cordo da quid amice tuo.
An velit amissas illud mihi reddere vires,
Optatae desint cum mihi pocla Gosae.
Sic placido fausti Neptunus et Aeolus ore,
Usque tibi saluas contueantur opes.
Gaudeo longinquis quod saluus ab urbibus adsis,
Atque domum visas exhilaresque tuam.
Ipseque quam magna iam sollicitudine liber,
Non metuam longae mille pericla morae.
Nescio qui vacua videar mihi solus in urbe,
Te sine, nec laetes degere, ut ante, dies.
Oui iucunda mihi praesens solacia praestas,
Atque graves curas maestaque corda levas.
Scilicet hoc candor tuus, hoc facit aurea virtus,
Hoc dos ingenii, dexteritasque tui.
Atque adeo sanctae, dulcissima numina, Musae,
Quas placido fervens pectore cultor amas.
O nimium felix patriae respublica Braemae,
Si plures tales foverit illa viros.
Vis varias aliter, quam doctus es hactenus, herbas
Scire, novus multas iste libellus habet.
Ut retinax primum sibi testa reseruet odorem,
Sex nisi quadrantes et brevis hora perit.
Quae si, quam nostris, lusorum perdere chartis,
Malis, tunc aliquid doctius aede tuum.
Si tam carus Asellii Sabini
Scriptus de ganea et gula libellus
Romano potuit deo placere,
Ut sestertia reddere ducenta,
Hanc, sanctissime non reor senatus
Ingratam fore lucubrationem,
Cuius materia illa constat, in qua
Humana est sita sanitas salusque.
Id si percipiam, satis putabo
Condignum mihi praemium rependi.
Hoc nam tempore barbaroque saeclo
Gratis posse placere magna res est.
FINIS.