10 October 2003 Rüdiger Niehl
Markup added; typed text - structural tagging complete (but some speaker-tags lacking) - partial semantic tagging - partial manual and complete MORPHEUS spell check

EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIBER Duodecimus.

Ad Georgium Sturtium.

Totus hic adversos exercitus exit in hostes,
Pro domini pugnans nomine turba sui.
Cui non, qui iustam soleas defendere causam,
Praefectum pigeat te, precor, esse ducem.
Ut mihi Geriflua Maecenas nuper in urbe,
Sic modo fer gratam tutor et ultor opem.

Ad Principem Philippum.

Quae nam me cogat te causa relinquere quaeris,
Quod tibi dem culpae quodque scholae nihil est.
Infestum fugio cum complice faece Solonem,
Vae misero, cui non faverit ille viro.

Ad Collegas.

Non irascere, nec totam te crede notari
Si quosdam carpam, docta corona, viros.
Quantus enim semper fuerim, novistis, amicus,
Omnibus intentus posse iuvare modis.
Ut mea facta satis, satis ut mea scripta docebunt,
Quae vel in hunc cunctis sunt manifesta diem.
Annua me facilis monitore stipendia princeps,
Discipulos etiam iussit habere greges.
Structa magistratu nostro subsellia, quaeque
A pedibus famuli fulgida sceptra gerunt,
Qui quoque vos consultantes locus excipit, et quae
Ferrea seruandas clatra tuentur opes.
Cetera ne dicam, quae possem plura referre,
Quae studio quoque sunt non male iuta meo.
Et nostros si volueritis quandoque libellos.
Quos certe lectrix extera terra probat.
Non una est vestras quae cantat pagina laudes,
Quoque potest sacram tollit adusque scholam.


page 262, image: s262

Cui nulli veluti damno, nullique pudori
Vester erat, sic et postmodo Cordus erit.
Interea vestra mihi vim vi pellere pace,
Inque hostes liceat stringere tela meos.

In Daedalum.

Clancularia et undecumque clausa
Vestrarum licet officina fraudum
Surda incude focoque nil sonante
Nullos prodiderit fabros, tamen iam
Casu grande foramen indicante,
Omnem harum seriem gravemque massam,
Quae nondum faciem suam recepit,
Perspexi, papae ut affabri labores
Apparent, et ut artifex imago.
Dii vestram superi fidem, quid insons,
Quid simplex meruit miserque Cordus?
Qui sincerus et integer sodalis
Vos ut praecipuos suos amicos
Nativo genii colens amore
Casuram prius aetheris ruinam,
Has quam reddere vos vices, putassem.
O verissime mi propheta Buschi
Quam vellem tua verba subnotassem.
Non caesus modo Phryx monente plaga
Cum magno saperem meo periclo.

In Manium.

Dum ruis in nostras furiosus et ebrius aedes,
Ac incompositis vociferare sonis.
Meque levem scurram, nebulonem, versificemque
Audes, et nihili deblaterare virum.
Te vero magnis insignem laudibus effers,
Quem vires nequeunt aequiparare meae.
Non sacer es Christi, quem te fers esse, minister,
Cornigerum colis hac sed ratione deum.
Conveniensque magis scurrae tibi nomen habebis,
Hoc dabit in libris Musa perenne meis.

In Philomomum.

Caesareo factum te iactas ore Poetam,
Et notum toto nomen in orbe tuum.
Versificatorem contra me dicere scurram
Non pudet, et nihili sum velut umbra tibi.
Haec ego dum patri quererer convicia Phoebo,
Ille quis, ignoro, sit Philomomus ait.
Quandoquidem sacros facere et formare Poetas,
Nullius est munus Caesaris, imo meum.

In Eundem.

Quod falsis condita iocis Epigrammata ludo,
Clare levem scurram me Philomome vocas.
Non pudet hoc cum divino commune Platone,
Cumque aliis magnis nomen habere viris.
Et percam facilis sidet sua munera Phoebus,
Hoc fore ni cupias tu quoque scurra modo.

In Leucum.

Dum furis insana iaciens convicia voce,


page 263, image: s263

Et fremis in faciem deblaterasque meam.
Longe alius sum vir, quam tu me rere, frequentas,
Sic est, te magnum sum ratus esse sophum.
Qui nunc insignis nebulo et mihi scurra patescis,
Sic frontem prodit pessima lingua tuam.

Ad Candidum.

Videris hirsutam Serrani Candide barbam,
Vincentem Curios dixeris esse sophum.
Si, quam dira furens in me convicia iecit,
audieris, levis est hic homo scurra feres.

In Aemulum.

Multa tua et decies excusa poemata iactas,
Quae Clarii volitent docta per ora chori.
Si verum id, tunc nullus in hoc est ordine Cordus,
Qui nequiit tantas cernere solus opes.
Quod tamen ad sacram fixti tetrastichon aedem,
Hoc desiderium sustulit omne meum.

In Eundem.

Te scripsisse refers satyras, et scribere posse,
Sic vanis cupiens me cohibere minis.
Scilicet ostenso stylus ut meus ense quiescat,
Incutis hac nullum sed ratione metum.
Quantascumque potes totis iace viribus hastas,
Quas rides spathulas experiere meas.
Saepe sarissatus muscarum spicula miles
Devovet, et grandem vespa fatigat equum.
Quemque olido cernis scarabaeum stercore condi,
Non metuit summo bella parare Iovi.

Ad Candidum.

Quod patria fugiam Braemam cessurus ab urbe,
Quae nam me cogat Candide causa rogas.
Amplius albatos foris hic spectare caminos,
Et stomachum vexet nolo marisca meum.

In Philomomum.

Indignare meo te scurram carmine dici,
Qua tume, cur te non ego voce vocem?
Ast uter hoc nostrum sit nomine dignior, olim
Aequae iudicium posteritatis erit.
Cui mea versificis plus ludicra, spero, placebunt,
Quam quod tu tantus grande Poeta sonas.
Quod nisi cum toto, quem iactas, legero mundo,
Vanus eris Bavius Calliphanesque mihi,
Imo quem miser hac superet cito Choerilus arte,
Vel dignos alapis cum facit ille modos.
Quantumvis pleno commendet et efferat ore,
Suffenus turbae te tuus ille suae.

In Suffenum.

Esse malum dicis Cordum Suffene Poetam,
Sed tibi quod bonus est ille Poeta dolet.

In Eundem.

Quod esse me malam Poetam dixeris,
Nullo tui similis furore ferueo.
Quod contra apertam veritatem nil queam,
Quia tam diu malus fui, quam tu bonus.


page 264, image: s264

In Sabellianum.

Quicumque quondam accimini professores,
Illud futurum si modo est, et haec contra
Malam schola hostium manet voluntatem,
Cavete subdolum Sabellianum hortor,
Licet boni, docti atque candidi, si non
Et illius deum timere patronum,
Servoque supplices honore adorare
Videamini, id si feceritis insignes
Mirabilesque colemini viri, quamvis
Fueritis improbi malique Lurcones.

In Neopompum.

Quae sexaginta, si vendas, veneat aureis,
Te propriam iactans dicis habere domum.
Et miseras Cordo sordes rabido obicis ore,
Qui tamen has novies terque rependat opes.
Hac si non fatuus debes ratione vocari,
Cuiatem praestes die Neopompe sophum.

Ad Catellum Sileni.

Frustra famens herum catelle Silenum,
Aliena ubi mensa repletur, obseruas,
Singultiat licet, et sonorus eructet.
Te prandio tuo nova arte defraudat,
Nam turgidis buccis, labrisque compressis,
Tentaque ad os vomitum suum cohibet dextra,
Quasque egerit statim reglutit offellas.
Domum reversus optimam dabit cenam.

In Maevium.

In me quingentos minitaris scribere versus,
Si pergam famae noxius esse tuae.
Cur tua, non rabies prius et mala lingua quievit,
Meque domi pacem sivit habere meae?
Cur saevo tibi nil nocuum me dente petisti,
Imo tum de te non male promeritum.
In quosdam verbis, fateor, sed percitus, hostes
Ferbueram, factis qui nocuere suis.
Sed quota pars eius fueras quod et ipse farinae,
Nescieram, fronti credideramque tuae.
Cuius nulla fides, ut et hirtae, sentio, barbae,
Sic plures tandem noscere disco viros.
Et quandam potius, quam coetum Palladis, aulam
Experior, tanto pectora felle scatent.
Non ego Caesarea sum factus voce Poeta,
Docta nec in toto me manus orbe terit,
Ille tamen, quem me vocitas, tibi versificator
Congrediar, tua nil me movet ista phalanx,
Seu brevibus gladiis, seu longis obuiet hastis,
Aduersas veniens experiere manus.

Ad Solonem.

Ebrius assiduo foetet Lenaeus Iaccho,
Tu tamen hunc vestri fers decus esse gregis.
Erras, sed solam, quae prima est litera, cam si
Invertas, verum bestia nomen habet.

In Simulatorem.


page 265, image: s265

Dudum tua male suspicatus de fide
Animum tibi metui meum concredere,
Quod affabras latere sycophantias
In te notarem, et clancularios dolos,
Licet tuae de more patriae mihi
Blanda obuius salute, amica imagine
Favere te monstraveris, sed nunc ubi
Pars factus es nostri sodalicii quota,
Tuus quis erga me favor sit emicat.
Nam commodum te tempus et locum modo
Nactum ratus, tui venenum pectoris
Effundis, et quocumque scis pacto noces,
Contemnis, irrides, lacessis eicis.
Hoc optimis meis querar sodalibus,
Quos tot bonos et candidos habeo viros,
Ut te suis mecum imprecationibus
Archilochicisque saevientes versibus
Dignissimam cogant Lycambis ad necem,
Et exeuntem non per os hinc spiritum
Ad infimum usque persequantur Tartarum.

Ad Ioannem Draconem.

Audio in Hessiacum te suspirare Lyceum,
Ac Hessum simul huc posse venire meum.
Haec rata vota velim, veteresque iuvaret amicos
Cernere, et antiquos ferre referre iocos.
Et non exiguo nobis essetis honori,
Nempe ruinosae ceu duo fulcra scholae.
Sed nihil invisus poterit promittere Cordus,
Imo magis studio forte nocere suo.
Usque adeo infensus me nescit ferre Philoenus,
Ille suos nostrum seligit alpha viros.

In Zoilum.

Caesare te factum iactas auctore poetam,
Sunt qui, quod fuerit cognitus ille, negent,
Falsi, si verum est, quod consiliarius olim
Illius fueris, num quoque fingis et hoc?
Omnia si fingas, tamen hoc fatearis oportet,
Sub diris monachum te latuisse togis.
Qui si deposito cessasses esse cucullo,
Haec fera non inter nos modo bella forent.
Candida sed gereres cum simplice pectora mente,
Et similes coleres pace fideque viros.
In me qui rabido bacchans nunc irruis ore,
et vomis e tremulis fellea sputa labris.

Ad Scaevolam.

Si non, quantumvis madidus Philomusus adesset,
Cetera nil vestrum turba valeret, ais.
Tale tuum quis iudicium non rideat, et te
Plus Phrygio stupidum dixerit esse Mida?
Sordida Phoebaeos sic upupa vincit olores,
Supplica, ut auriculas seruet Apollo tuas.
Qui volet hunc alius contemptum sufferat, ipse
Conferri foedo Scaevola nolo sui.

Ad sodales veteres.


page 266, image: s266

Non in vestra magis Cordum consortia vultis
Admitti, tantum quod patrat ille scelus?
Nulla meae labes vitae est, nitet aurea fama,
Atque bonum, siquis vestrum, ego praesto virum.
Vera secus nescit de me, scio, dicere lingua,
Propterea in tacito gaudeo saepe sinu.
Nec mea Tisiphone colubrinis corda flagellis
Verberat, hac altrix est mihi parte quies.
Sed desertores quosdam iusta ira notavit,
Atque hostes, mihi clam qui nocuere, meos.
Hoc ingens, atrox, infandum, immaneque crimen,
Ob quod me sanctus circulus ille fugit.
Si tam famosum reputatur apostata nomen,
In vestro cur tot sunt, mihi ferte, choro?

In malum Poetam.

Te iactas celeberrimum Poetam,
Cuius plurima scripta ter quaterque
Rursum excusa legant, probent, stupescant
Toto quotquot in orbe literati.
Vis et me simili tui furore
Insanire parumque gloriari?
Plus illius inest et haeret artis
Sectis sordibus unguium meorum,
Quam tanta cerebri tui palude.
Invitis quia nil potes Camenis.

In Eundem.

Tam fuit insano Germanus pectore Caesar,
Ut daret indigno Laurea serta tibi?
Quem Cyrnaea magis taxus, magis [(transcriber); sic: nagis] aspera lappa,
Atque gravi quid quid foetet odore, decet.
Sic furiosa tuae meruit vesania frontis,
Deberet rabidum perdere clava canem.

Ad Convivas in prandio Philosophico.

Aspicitis pravis temulentum moribus illum,
Et non esse hominem dicitis, imo suem.
Si facilem vultis vobis bene velle Lyaeum,
Talia de tanto verba tacete viro.
Quin excellentem cunctos laudate magistrum.
Nostrae iam beta est, mox erit alpha Scholae.

In Muraenam.

Totis vel potas, vel stertis inepte diebus,
Vilis habet nullos bibliotheca libros.
Quod faciles possent ita doctum reddere Musae,
Tam felix unquam non reor esse caput.
Assiduis opus est studiis incumbere, si quis
Monstrandum digitis se volet esse virum.
Te tamen admirans cunctis praeferre Lycisca
Audet, et hinc cristam tollis ad astra tuam.
Isto non vesane place tibi nomine, nescis,
Quod probet indignos saepius ille viros.

In Aemulum.

In quendam supra positum est epigramma Camillum,
Qui non sincerus noster amicus erat.
Hinc appellandum correximus esse Caminum,


page 267, image: s267

O quam conveniens hoc tibi nomen habes.

In Bertoldum medicum.

Inter potores iactas Bertolde sodales,
Cum Cordo Nigrum te superare suo.
Hunc animum tribuunt istae tibi forte receptae,
Quas enchiridio colligis usque tuo.
Caecus adhuc sciolus, quantum medicina sit aequor,
Non cernis, sapies post tria lustra minus.
Non tribus haec annis, vix toto Nestoris aevo
Discitur, imo nec id sat tibi tempus erit.
Scilicet immensum chaos, ac immane Barathrum
Prendere tantillum non cochleare potest.

Ad Philipp. Melanthonem.

Vir doctissimus optimusque Cordus
A te magne Philippe nominatur
In missis ad amiculos libellis.
Sed quidam solitus vocare scurram,
Indoctumque malumque sycophantam
Me traducit, utri fides habenda?
Neutri, nam tua te velut voluntas,
Sic illum sua fallit ira, quare
Vestrum iudicium nihil morabor,
Ut qui, qualis uterque, me vocetis.

In Simulatorem.

Praebibis et placida propensum fronte favorem
Fingis, at occulto cor tibi felle scatet.
Et clandestinis [(transcriber); sic: cladenstinis] mihi noxia fraudibus infers,
Ac famae mendax insidiare meae,
Cum tua turba coit, congerronesque sodales,
Ante cucullatas qui posuere togas.
Aut istis similes affectibus indue vultus,
aut lateris pateat facta fenestra tui.
Peior enim non est hostis, quam fictus amicus,
Non bonus amplexu laedere miles amat.

In Philopompum.

Arcanus fueris quod consiliarius, inquis,
Caesaris, hoc verum non Philopompe nego.
Ut quem non norit Caesar, nec viderit unquam,
Nec sis, quod fueris, conscius ipse tibi.

In Arrogantem.

Quod medicam melius Nigro et me noveris artem,
Ni praestes aliam, non tibi credo, fidem.
Posses, cum multo modo si biberetur Iaccho,
Tunc ipsum, fateor, viceris Hippocratem.
Non plenos calices, nocturnas illa lucernas
Postulat, et tritos sedulitate libros.
Sed non qui magicas doceant, tua gaudia, nugas,
Nec vanos, adeo quos colis, astrologos.

Ad Gelasinum.

Quidnam Corde novi, quid est, quid aiunt?
Occurris quoties mihi requiris.
Hoc ex ardelione quopiam, vel
Aduentante roga tabellione,
Ad me dum venit est vetusta fama.


page 268, image: s268

Ast unum scio, quod nequis putare,
Quod miraberis ut nigros olores,
Iam non ebrius in tribus diebus
Lenaeus tuus est, id unde quaeris?
Non numos habet, exigensque frustra
Caupo, quod bibit in duobus annis,
Plenis credere tesseris recusat.

Ad Eundem.

Iacturum nova Lenaeum convicia dicis,
Quando meos olim legerit ille sales.
Nil metuo tanto non pocula tempore ponet,
Huius ut inspiciat vel breve lemma libri.

Ad Iustinum Goblerum.

Dum multa differs huc conditione venire,
Et longas nectit plurima causa moras.
Praeveniens alius, sic procurante Solone,
Munus obit (quod te nolo latere) tuum.
Sic timui, mea sic me non praesagia fallunt,
I nunc et vatem me Gobelere nega.

In Simulatorem.

Irato occurrens avertis lumina vultu,
Et tacitis mussas, quando saluto, sonis.
Carior hostis ob id, fueras quam fictus amicus,
Nunc es, aperta mihi qui modo bella paras.

Ad Scaevolam.

Quod Cordus contra Philomomum scribere tentem,
Stultitiae dandum Scaevola rere meae.
Utque soles, tibi qui palpant, miraris et illum,
Et pleno doctum provehis ore virum.
Hunc ne putem doctum, qui doctos unice amantem
Incessit furiis me laceratque suis.
Quantuscumque tibi fuerit Cicerove Marove,
Bliteus experto scurra erit ille mihi.
Quem velut apprendens aestivum vespa iuvencum,
Usque sub infernos exagitabo lacus.

In Niciam.

Tu rigidum ne forum mihi, et aspera iura minaris,
Sistendus fueris qui magis ipse reus?
Qui tanto contra ius, fasque, piumque, furore
Irruis in tutae saevus asyla domus.
Et rabidis furiis, atroceque dente lacessis
De te promeritum nil sibi tale viram?
Cur tu dicta aliis adeo convicias purgas?
Indicio notum te facis ipse tuo.
Sic solet incensum capri deprendere cornu
Herculeum, latuit quod tamen ante, malum.
Dum proba contendit meretrix matrona videri,
Proditur, abstersum plus quoque stercus olet.

Ad Fabianum.

Ebria Thuranus quando convivia vellet
Nuper ridiculis exhilarare iocis.
Inventam grave ventris onus relevavit in ollam,
Exhibuitque litas omnibus inde nates.
Iste quotam, quaerens, nam circulus indicat horam?


page 269, image: s269

Et quot in hac luna condita puncta latent?
Mox fumante suos adolevit odore sodales.
Tale decet tales tus Fabiane deos.

In Choerilum.

Nil moror, ipse mihi quod propria vexeris auctor,
Lectori populo est maior habenda fides.
Qui doctum huc nihil usque tuum vidisse fatetur,
Undeque te noster tam colat ordo, rogat.
Sic mirata putat formosum simia foetum,
Nempe solet pulchrum cuique placere suum.

In Niciam.

Cum tanto irrueres in me philomome tumultu,
Et furiis streperes acer atroxque tuis:
Spes fuit hac trepido ratione silentia Cordo
Ponere, sed mores te latuere mei.
Qui bonus, humanus, facilis, sincerus amicus,
Nescio quo nullam vim queo ferre modo.
Indignans oneri sic sursum palma resistit,
Plusque gravi stridet pressa cicada sono.

Ad Scaevolam.

Ni tuus illustret celebri Philomusus honore,
Hanc nullum dicis nomen habere scholam.
Lucida sic horrens illuminat astra cometes,
Tale sedet pulchro naevus in ore decus,
Non alia est foedus vitrei sus gloria fontis,
Florigeram decorat sic gravis auster humum.
Sicut haben darum flagrante cupidine rerum,
Alter es hic prava Scaevola mente Midas.

In Obtrectatorem.

Docta pulchrius eruditione,
Quam dira maledictione tecum
Certarem, mihi et id magis placeret,
Hanc ni materiam prius dedisses.
Extra ipsum thema disputare, non est,
Ut nosti Dialecticus, decorum.
Qui vult dicere quod libet, necesse est,
Ut, quod non libet, audiat vicissim.

Ad Candidum.

Horribilem tibi Menduci vis Candide Larvam,
Quam pueris, dum flent, comminitere tuis.
Irati faciem Menedemi pinge, videbis,
Hos ad falciferi confugere ora senis.
Tam truculenta, ferox, tam saevaque terret imago,
Hispidus occiderit, posset hic esse Charon.

Ad Heinrichum Orthum.

Dum ferus in nostras rueret modo Maevius aedes,
Non apud infernos Eumenis ulla fuit.
Tota sed impetiit vesanum turba Poetam,
Absumptis in cum, quas habuere, comis.
Te vidisse truces vultus audisseque vellem,
Quam rabidos effrons fuderit ille sonos.
Quo rationis inops convicia iecerit ore,
Se quibus extulerit, me scideritque modis.
Mirarere suos hominem seruasse capillos,


page 270, image: s270

Imo contusum non retulisse caput.
Undeque tanta novi fuerit patientia Cordi,
Quiverit ultrices ut tenuisse manus.
Sed tenui, lacrimans mea sic me compulit uxor,
Ut mentem seruem, saepe precata, meam.
At modo quae tanti fuerit nam causa furoris,
Quod talem scurram praestitit ille, rogas?
Forte Poetastros quosdam dum voce notavi,
Hac quoque se strictum duxerat esse nota.
Quae mea tunc neque suspicio neque mens fuit, imo
Rebar eum, quem se iactitat, esse virum.
Donec iam suus ipsius se prodidit index,
Sic veniens aperit sub nive tecta calor.
Quid prodest magnum falso sibi fingere nomen?
Garrula, qui quisque est, fama tacere nequit.

Ad Amicum.

Quem mea perstringant Lenaeum carmina quaeris,
Moribus, ut taceam, proditur ille suis.
Scilicet assiduo qui semper plenus Iaccho,
Exhilarat bipedes, quos trahit Aegla, Capros.
Aegle, non ea Naiadum pulcherrima, verum
Femina non ullis exsatianda scyphis.

In Mercurianum.

Quod miseri hac quando pelluntur ab urbere tincti,
Tu quoque discedens Mercuriane migras,
Huic te, suspicio est, etiam colludere sectae,
Ac alibi fratres quaerere velle tuos.
Imo quotum illorum te narrat fama prophetam,
Taleque collectum dogma docere chorum.
Ex illo, quod tot convicia fuderis, ore,
Quae bona nam, miror, promere verba queas.

Ad Nigidium.

Se magnum iactat Nigidi Caper esse Poetam,
Et cunctis celebrem gentibus esse virum.
Si quot ab hirsuto paedes depectere mento,
Tot posset versus condere, forte foret.

In quosdam Apostatas.

Quod calido exutos Monachos vos corde vocarim,
Quod grave commisi, dicite quaeso, scelus?
Si sancta est pietas tristem posuisse cucullum,
Est nitidum potius, quam mala fama, decus.
Non vestro hinc odio sed magno dignus honore,
Hoc mihi quod dicti nomine sitis, ero.

De Thurano.

Quod pedat, eructet, vomat, ferociat,
Diris inhorreat imprecationibus,
Adeoque toto agitetur Eumenidum choro,
Diu ebrius Thuranus audiit male.
Sed hanc nova obscuravit arte fabulam,
Quando frequens cacavit in convivium,
Et oblitas ostendit omnibus nates,
Ac singulos adolevit hinc lepidus viros.
Qui solus in vulgi ore sermo nunc volat,
Oblitteratque ceteras famae notas.


page 271, image: s271

Sic foedus halitus comestae cepulae
Deinde sumptis exolescit alliis.

Ad Almum.

Quod optimum utilissimumque fecisset
Miraculum nobiscum adhuc agens Christus,
Interrogatus inquit Alme Lenaeus,
Fatuas quod undas in suave merum vertit.

In Siculum.

Hae magnos doctosque viros quod in urbe relinquis,
Atque nova pueros sede docere cupis.
Sunt qui vesano te dicant esse cerebro,
Consilium sed eos credo latere tuum.
Cuique homini est sua, quam sectatur amatque voluptas,
Silva iuvat capras, unda lutumque sues.
Posthabito quod equo turpem conscendis asellum,
Sunt aliquae, tua quas vota sequantur, opes.
Quod posito fieret truculentus numine taurus,
Certa patrem valuit cogere causa Iovem.

De Lenaeo ad Candidum.

Omnia Lenaeus se per convivia prodit
Spurcitie, quasi sit susque canisque sua.
Unius e mensa sed sobrius ecce Catonis
Iam redit, et media Candide luce sapit.
Mutatos homini gratari desine mores,
Compos enim voti non bibit ille sui.

Ad Lycurgum.

Ex divo cacodaemona, et ex cadaemone divum,
Ut malus aut bonus es cuique, Lycurge, facis.
Sic gravis ante meo qui tollerer auctor amico,
Iam levis infenso sordeo scurra tibi.
Interea eiusdem persistit gloria Cordi,
Semper apud doctos salua bonosque viros.
Hoc utroque pater tribuit mihi munere Phoebus,
Seu malus invideas, sive bonus faveas.

Ad Chromim.

Non sua opus nostro est Sileno membra ligare
Ut canat, iniciens vincula solue Chromis.
Assiduo cura calices repleantur Iaccho,
Et medios etiam concinet ante cibos.
Non quae capripedes tantum modulamina Faunos,
Sed brutos possent exhilarare sues.

Ad Plateanum.

Carmine tu nostro pudefactum rere Philoenum,
Semper mansuram forte timere notam.
Nil minus, hac vacuum fert sollicitudine pectus,
Tam foedum nihil est cuius eum pudeat.
Nec, quae posthuma sit defuncti fama, moratur,
Dum vivens habeat quod bibat atque voret.

Ad Domum suam.

Chara domus, dilecta domus, gratissima sedes,
Deliciae pariter, deliciaeque meae.
Accipe (nam cupidam mei ego hinc iam demigro Braemam)
Triste tui domini perpetuumque Vale.


page 272, image: s272

Dumque sacris (mihi quo surrepta es nomine) Musis
Seruis, aeternos integra vive dies.
Sin alicui ex nostris donaberis hostibus, opto
Ut trifido crepitans te terat igne deus.

Ad Filios Pueros

Cernitis has sparsas, dulcissima pignora, villas?
Labentes hic est Bestava propter aquas
Hae, mea, dictae illae Simesusae, patria, quam vos
Multos optastis posse videre dies.
Aspicite, et totas circumlustrate novales,
Quaeque novo segetum germine rura virent.
Plura prehendentem quam centum iugera fundum,
Quos omnes genitor solus habebat agros.
Sed modo succedens divisos possidet haeres
Multus, et ex illo longa propago, nepos.
Quandoquidem propior me solum linea seruat,
Concessit saevae cetera turba deae.
Nimirum septem fratres et quinque sorores,
Quos ego, cum veniens iusserit hora, sequar.
Forsan ubi, quae, quantaque sit pars nostra rogatis,
Nusquam, nulla, nec has alea lusit opes.
Nec pleni calices, nec turpia lustra tulerunt,
Sed doctae studium deliciumque scholae.
Scilicet ingenuas ideo didici indigus artes,
Ut mihi sit patrio nullus in orbe locus.

Ad Antonium Nigrum.

E patria, nosti, discessi languidus urbe,
Me vestro tristem concomitante choro.
Si morior, dixi, cari me flete sodales,
Extremum a vobis hoc mihi munus erit.
Sed dexter, licet aegrotum, perduxit Apollo,
Et placido cepit me pia Braema sinu.
Quae non vile supra mihi pacta salaria donum,
Gratuitaeque dedit commoda tecta domus.
Et quo non ego me dignor veneratur honore,
Inter primates dans residere suos.
Quae praeter solitos ideo tibi iactito mores,
Hostis ut hac doleat sorte, crepetque meus.
Magnas invidiae grates ego debeo, quae me
Usque sua cupiens perdere iuvit ope.

Ad Petrum Nigidium.

Dum subit illa mei discessus tristis imago,
Dum lacrimas recolo candide Petre tuas,
A te nulla mihi quod venit epistola miror.
Ne noceant hostes, forte verere, mei?
Ignosco, nam quo scateant, scio, corda veneno,
Inviso possent quamque nocere tibi.
Hunc ego non cupio, qui amicis obsit, amorem.
Plus nocet hoc odium, quam favor ille iuvat.
Integra dum maneant in fidum pectora Cordum,
Quo poteris simula dissimulaque modo.

Ad Erhardum Snepphum.

Tu quoque (sic veniens istinc mihi litera narrat)
Hessiacum linques candide Snepphe solum?


page 273, image: s273

Te ne petens, ut summa solet, contingere livor,
Qui sua dudum in me contudit ora, potest?
Quae te cumque trahat, vel trudat causa, dolendum est,
Orbam te tanto sole carere scholam.
Cuius praecipuum nomen, columenque vocaris,
Atque Gigas, in quem tota reclinat, Atlas.
Utpote quem triplicis decorat facundia linguae,
Atque piae verus relligionis amor.
Quis novus, exspecto, tibi nam successerit alter,
Ex Hesso, certum est, nemo petetur agro.
Forte quis insanus Gallo Franciscus ab orbe,
Vel male grammatica fultus amandus ope.
Imo retinctum aliquem inferior Germania fratrem,
Si bona vulturni flaverit aura, dabit.
Tam male non vestro faveo, mihi crede, Lyceo,
Quin multa felix crescere laude velim,
Et precer auctori deus haec det corda Philippo,
Ut velit aeternos id stabilire dies.
Illud ut illustri foret incluta gloria stirpi,
Sic patrio iuxta certa salus populo.

In Apostatam.

Degunt hic aliquot, qui cognovere sodales,
Exutumque quidem te monachum esse negant.
Attamen, occultus quod sis sectarius, aiunt,
Qui purum Christi non ita dogma colat.
Foedius hoc, quam quod vociteris Apostata, nomen,
Imo loquax quam quo te male fama notat.
Hoc quod sit nescis? me non ut proloquar urge,
Nec, quod tu melius noveris ipse, roga.
Sin instas, Aeneide tunc te nube reconde,
Inque apricanti plebe latesce, scies.

Ad Ioan. Lonicerum.

In tanta quid barbaria frigente sub axe,
Amusos inter Corde, rogas, quid agis?
Si nihil est aliud, saltem liventia corda,
Et nimis infidum complicium fugio.
Quamquam non adeo mihi barbara Braema videtur,
Imo non uno nomine grata placet.
Dives enim est populus, pia plebs, prudensque senatus,
Qui bona tranquillae foedera pacis amat.
Et sincera tenens divini dogmata verbi
Subiectos frenat iure et amore suos.
Nec sacra Phocaici desune hic numina montis,
Mixtus it Aoniis ipse Visurgus aquis.
Incipiuntque novo mentes splendescere cultu,
Totque facit celebres dexter Apollo viros.
Inter quos doctus leges Hoierus, et omni
Arte potens Vasmar, suavis et Esichius,
Et nitido praestans, ut vultu, ita pectore Trupus,
(Invida Chenchelium fata tulere) micant.
Insignes animae, praeclaraque nomina, qui me,
Ceu rapidam flammam Parthica naphtha, trahunt.
His me consolans, ego delectabor, amicis,
Hos nunc praesidium laetus habebo meum.


page 274, image: s274

Interea dominum vos observate Myronem,
Et ferus imponat, cui valet ille iugum.

In Silenum.

Non tibi non faveo, si, quod mihi fabula narrat,
Sobrius exosus me, temulentus amas.
Tunc quia perpetuum scio te mihi semper amicum,
Tantillamque moror nil inimicitiam.

In Pompilianum.

Si praeter nostros aliud nil rodere versus
In tanta poteris Pompiliane fame.
Mox exarmato moriere edentulus ore,
Morsa trucem nescit cos saturare canem.

In Caprum.

Sint vinctae post terga manus, sint nudaque membra,
Mox eris effossus sub cruce mandragoras.
Impostor qualem populo divendit Agyrtes,
Ut cumulet multas illius emptor opes.

In Eundem.

Si quo mandragoras, sub eodem sors quoque tecto est,
Aerumnas narrant cur caper, ede tuas.

Ad Pierium.

Vindice me passim defendere diceris ore,
Discessumque aegro pectore ferre meum.
Non satis est genitrix quod te dedit Hessia, quin te
Hac etiam invidia dulcis amice graves?
Mox aliam quaeras alibi tibi, consulo, sedem,
Non potes hoc gratus more manere diu.

In Obtrectatorem.

Saepe meum tentans volui cohibere furorem,
Nec me tam foedo contemerare luto.
Sed tua dum rabies, incredibilisque proteruae
Improbitas linguae, saevaque imago subit,
Me novus incessit, mihi telaque suggerit ardor,
Nomen ut ulciscar contuearque meum.
Quod maiore licet mihi te restinguere fama,
Ac alium, quam me dixeris, esse virum.
Nolo tamen turpi iuxta quoque labe notari,
Vel minimus, dici non bonus, horret homo.

In Philopompum.

Qui velit, Hessiaci te praedicet alpha Lycei,
Nil moror, alpha nequis, sed fore beta potes.

Ad Candidum.

Quod nimium vehemens Suffenum persequar hostis,
Huncque diu poenas, rere, luisse suas.
Et petis ut placido iam tandem pectore cessem
Sic invectivis usque calere meis.
Si, quibus in me sit furiis bacchatus, haberes
Compertum, nihili dixeris esse iocos.
Atque magis sancto patientem Socrate Cordum,
Insano nondum par retulisse viro.
Ergo meam frustra restinguere coeperis iram,
Bellua dum rabiem non sinet ista suam.
Vis sua ne iaculans magis hystrix spicula mittat,
Sectantes prohibe pone latrare canes.


page 275, image: s275

Ad Caluum.

Excusas Maevi rabiosum Calue furorem,
Quod multo fuerit percitus ille mero.
Tunc ais hunc tantis furiis persaepe moveri,
Iniectis ut ei compedibus sit opus.
Egregia illius numquid laus ista magistri,
Exemplis alios, qui cupit ire, suis.

Ad Professores Marp.

Divite magnanimum censu fundasse Philippum.
Fert tandem vestram nuntia fama scholam.
Nunc obstructa malis sunt illius hostibus ora,
Nunc bona spes Clarii sacra manere chori.
Prudentes modo vos studiosa mente videte,
Quales conveniat deinde vocare viros.
Non unius enim Thurani sive Sabelli,
Totius officium sed gregis illud erit.

In Aduersarios suos.

Isto, si sinitis, contenta est ira libello,
Et mea pacifica spicula pono manu.
Pergitis, est aliis mihi plena pharetra sagittis,
Ferreus adversus quas nihil umbo valet.

Ad Principem Philippum.

Aemula forte potens defert tibi fama Philippe,
Carmine perstringi teque scholamque meo.
Sed tu victa cave falsae mendacia linguae,
Nec facili quoduis credulus aure cape.
Ante exploratam nihili est sententia causam,
Et cadit indigne, qui sine teste cadit.
Nam quanta in miserum sit ficta calumnia Cordum,
Et quam multiplici condita techna dolo.
Si placidas dederis verum dicentibus aures,
Scibis, et a culpa me vacuum invenies.
Nam cur tanta meos agitet vesania sensus,
Laudes ut tenuent carmina nostra tuas?
An generose queam te non extollere sanguis,
O mihi dulce decus praesidiumque mei?
Propria quem veluti mea lumina semper amavi,
Quem quasi praesentem nosco, coloque deum.
Ut mea per multos testatur Musa libellos,
Atque aliis saeclis, postera turba leget.
Te tenerum quondam lusi puer ipse puellum,
Quando patris flerem nigra feretra tui.
Mox pastoralis celebrat te fistula, qua se
Gaudens Augustus sustulit ipse cani.
Et doctum potuit gratus ditare Maronem,
Ac lateris comitem semper habere sui.
Hinc tu Caesareae quae concino Maiestati,
Ad purum hanc Christi dum voco dogma, lege.
Et magnam cernes in cote carmine partem.
Ludicra praeteriens imputo scripta nihil.
Quae tibi non vilem parient per saecula famam,
Quantumvis osor rideat illa meus.
Sic instauratum nuper tua in urbe Lyceum,
Qua potui vexi, qua queo laude veho.


page 276, image: s276

Ad Librum.

Care, nec invideo patrium liber ibis in orbem,
Hei domino, serus quod fugit inde, tuo.
Vade, sed obiectam te tutans Aegida profer,
Ne noceant hostes, invida turba, mei.
Quos nihil, atroci spectent licet horrida vultu,
Iratique vo mant pessima verba, time.
Te misero possunt tractare et figere pacto,
Sed vitam nequeunt perdere, crede, tuam.
Hanc tibi perpetuos saluus seruabis in annos,
Atque meae quota laus posteritatis eris.
Hi sibi dum mullum, nisi per te, nomen habebunt,
Cetera Lethaeis fama peribit aquis.

FINIS.