10 October 2003 Rüdiger Niehl
Markup added; typed text - structural tagging complete (but some speaker-tags lacking) - partial semantic tagging - partial manual and complete MORPHEUS spell check

EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIber Undecimus.

Ad Georgium Sturtium.

Rara licet veniat tibi litera candide Sturti,
Usque tamen Cordus sum velut ante tuus.


page 250, image: s250

Integer, humanus, facilis, sincerus amicus,
Qui tibi pro lata plurima debet ope.
Et nisi Pieridum reputes quid dona sororum,
Se queritur nullas reddere posse vices.
Grata, precor, donec res suppetat, esto voluntas,
Saepius haec omnes exsuperavit opes.

Ad Valerium Cordum filium.

Apta Mathematicas ubi mens aspirat ad artes,
Laxa tibi studiis frena remitto tuis.
Hoc tamen admonitu, praescriptis finibus ut te
Contineas, certum constituasque modum.
Scire licet vaga quo se voluant sidera motu,
Quem teneat terrae quaelibet ora situm.
Quae numeri virtus, quae vocum arcana potestas,
Et quodcumque fluens linea ducit opus.
Sed fuge dementum mendax genus astrologorum,
Quaeque docent vanis frivola scripta libris.
Haec medicis adeo nihil ars habet utile rebus,
Ut constet multis saepe nocere modis.
Illice delectat, fateor, dulcedine, verum
Efficit expertes relligione viros.
Hinc, quod ei sancta divina oracula lege
Praecipiant nullam nos adhibere fidem.
Malo quod indoctus, quam quod sis impius, ergo
Disce, ut doctorem confiteare deum.

Euricius Cordus ad studiosam Iuventutem.

Quando venenatis metuendus Apollo sagittis
Saevit ad undosum, qua schola nostra, Lanum.
Sic rude commeruit, sacra temnens munera, vulgus,
Dum spurco sanctum polluit ore chorum.
Francobergiaca sedem mutavimus urbe,
Tutus ubi tali restat ab hoste locus,
Qui gelidum celsa boream prospectat ab arce,
Et recipit rutilae vivida flabra deae.
Hic tortis vitreus maeandris Aedera ludit,
Nobilis hic Gosi surgit apricus apex.
Quem profugae, ut vidit primum illas Hessia, Musae,
Tot prius assuetis ante tulere iugis.
Doctus eas casto sic Horlus amore coegit,
Et magis arridens, et magis apta domus.
Hic meus, ac Hessi teneris praeceptor in annis,
Ante pias, pascens, it Ludovicus oves.
Expressi merito dictus cognomine Christi,
Nam bonus insigni vir pietate nitet.
Hic simplex, fateor, sed mire candida plebes
Nos fovet expanso mitis alumna sinu.
Non gravis hic livor, non vana superbia, verum
Integra conspirat vita, piensque favor.
His lectis, quid adhuc cessantes statis Ephebi,
Quos decuit celeri iam properare pede.

Ad Pompilianum.

Factus es in nostra iam frumentarius urbe,
Et plenae dominus Pompiliane domus.


page 251, image: s251

Cur non ergo tui tibi congratentur amici,
Laetius hinc quando sit pecus omne tuum.

Ad Eobanum Hessum.

Exiguam tibi scribo schedam, tu grande volumen,
Officiumque facis summe Poeta tuum.
Non minus antiquum me crede manere sodalem,
Idem, quae cumque est sors mea, Cordus ero.
Lassa manus torpet, viget immutabile pectus,
Et, brevis ut fuerit litera, longus amor.

De Achatio.

Saeviit extracto furiosus Achatius ense,
Et multas diras intulit atque minas.
Cum nihil adversum terreri cerneret hostem,
Imo rebellantes tollere velle manus.
O, ait, astantes quin me retinetis amici,
Ne miseram patrem mox homicida necem.

Ad Christianum Egenolphum.

Pluribus hic annis ago doctos inter amicos,
Convivamque petens saepe celebro chorum.
Sed non grata magis facilem mihi gaudia frontem,
Quam cenae mihi tunc explicuere tuae.
Cum veterem licuit Dammum spectare sodalem,
Nobile Brunsvici Pieridumque decus.
Atque mihi optatum iam per duo lustra Micyllum,
Insignem, triplici qui sonat ore, virum.
Ut mores Egenolphe tuos, et candida corda,
Et iunctam taceam cum pietate fidem.
O dulcis lepor, o dignissimae Apolline nugae,
O sine dente sales, o sine felle ioci.
Illo praetulerim semper convivere pacto,
Iugiter appositos quam vacuare scyphos.

Ad Lonicerum.

Iam spoliasse decem devictam moenia Romam,
Non mirere, decem vix habet illa viros.

Ad Hermannum Buschium.

Cur mea prata locem venturum, quaeris, in annum,
Uda fore astrologus tempora Blandus ait.

In Blandum.

Iam semel una dies, post tot mendacia venit,
Hanc ut ephemerides praestituere tuae.
Hinc adeo vana quid demens laude superbis,
Factus fortuita, Blande, propheta fide?
Post multos tandem Coos, Chiosque canesque,
Quadruplici dispar emicat ore Venus.

Ad Eundem.

Perdita consulto quaerentibus omnia caelo
Prodis, et hac celebrem te facis arte virum.
Quaesi non vana est, dic quis suspectus adulter
Uxorem teneat, reddat ut ille, tuam.

Ad Hermannum Buschium.

Das totam mihi Nurnbergam suavissime Buschi,
Nunc propriam tandem dicar habere domum.

Ad Curculianum.

Tantus es hac civis, nemo ut tibi pistor in urbe


page 252, image: s252

Diminuat panes Curculiane tuos.

Ad Ioannem Rhodurgum.

Forte quod ante merum fuit, est nunc debile crama,
Non maledic, omni res caret illa dolo.
Audiit id tacitas ignitum reddere flammas
Sedulus, et plenum sulpuris esse, puer.
Ergo flagraturi metuens incendia vasis,
Infusa propere miscuit illud aqua.

In Caseariam Lancem.

Non Heraclitus, non Argus sit, neque Nestor,
Sic bonus et gratus caseus esse potest.

Ad Erhardum Snepphum.

Quaque die potus, repetis cum limina Naso,
Incidit in foedum terque quaterque lutum.
Hunc sancto quid Snepphe iubes discedere coetu,
Iustus, vel Christo iudice, Naso vir est.

Ad Principem Philippum.

Silvarum custos cupit Euclius esse tuarum,
Non sine, ni numeres singula ligna, prius.
Id te posse negas, si custodiverit ille,
Non ita post multos posse querere dies.

Hessia ad principem suum Philippum de novo nato Principe.

Assiduis tandem non invida numina votis,
Audivere tuas magne Philippe preces.
Aeditus est simili referens te filius ore,
Et decus et numen quem fore spero meum.
Hanc tamen aeterno differri tempore laudem,
Tanta tibi fuerit si data vita, velim.

Ad Principem Philippum.

Abstulit indomito pontem gravis unda tumultu,
Quando tuus medium transgrederetur equus.
Nec resoluta prius fluitantis machina, quam te
Securae saluam restituisset humo.
Quantae sis superis, pie princeps aspice, curae,
Et servatorem perge timere deum.

Ad Eundem.

Diruit en liquidus tria propugnacula fluctus,
Quae duros ratus es temnere posse globos.
Disce quod humanis non tutum est fidere rebus,
Ni ferat auxilium, qui facit illa, suum.
Illius assistens si quemquam dextra tuetur,
Omnes fortunae rideat ille minas.

De Diluvio Cassiliensi.

Multa repentino dum fluctu sternitur arbor,
Et prope non laeso brassica caule manet.
Quis putet, hoc aliud, vates, portendere, quam quod
Respiciens humiles, non amet alta deus.

Ad Lonicerum.

Octo diu elatis ludi siluere magistris,
Et vacuas ambit nemo subire vices.
En novus in paucis dum lictor quaeritur horis,
Hoc unum munus sex petiere viri.
Heu quam nulla sacris magis est reverentia Musis,


page 253, image: s253

Quam studiis nostris nullus habetur honor.
Si talis multos pergit contemptus in annos,
Quae miserae facies posteritatis erit?
Omnis enim pietas simul et respublica cessat,
Qua docti sordent deficiuntque viri.

Ad Saulum.

Omnes si, quod ais, calles discernere morbos,
Quo genitor periit dic mihi Saule tuus?

De quodam Franciscano.

Captator moechus morientem quaesiit Aulum,
Legatas patribus num dare vellet opes.
Supposuitque simul ceruici fraude sinistram,
Movit, ut adiutans tolleret ille caput.
Id cernens simili sic filius arte rogavit,
Vis ut det poenas furcifer ille suas?
Correptaque statim, quo cinxit is ilia, fune,
Suspendit sanctum pro laqueare virum.

Ad Largum.

Plurima Lascivis dispendis dona puellis,
Quae famam temerant dedecorantque tuam.
En castae veniunt et poscunt vilia Musae,
Inclutus ex quarum carmine surgit honor.
Ad genialia iam culto mihi gaudia, defit
Quae similes ornet serica pera togas.
Si placidae possunt hanc impetrare sorores,
Tunc dicam Clario te bene velle choro.

De Bibulo.

Languidus occumbit Bibulus, qua peste? rogatis,
Ebrius hesterno non fuit ille die.

In Arrogantem quendam.

Nemo ubi te dominum doctorem dicere curet,
Mandas filiolis sic vocitare tuis.

In Eundem.

Abiectis truncata notis, tua nomina praefers
Ante tuum primum quod tamen edis, opus.
Omnibus ac notus fueris lectoribus auctor,
Tullius ut Cicero, Virgiliusve Maro.
Integra pone suis vel adhuc tria nomina signis,
Tota tamen qui sis, Musica turba rogat.

Ad Bertoldum medicum.

Pessima cessanti tandem symptomata febri
Succedunt, miseris te cruciantque modis.
Vis verum dicam Bertolde, tibi nihil aeque,
Obfuit, ac, quod non, et quod eras medicus.

Novus natus princeps ad Genethliaci sui auctorem.

Quale genethliacon dic care poeta capessam?
Quod mihi vel nomen vel decus illud erit?
Quando meum celebrat ducens ex manibus ortum,
Et brutam carnem, met tua musa vocat.

Ad principem puerum.

Illustris puer haec cape sano carmina sensu,
Maiores, manes nominat ille tuos.
Et brutam carnem, rude adhuc, sub viscere corpus,
Sit bonus interpres, non mala verba nocent.


page 254, image: s254

Ad Graeculum.

Quod non sit Graecus, malus est medicus tibi Cordus,
Ergo tu Graecans, optimus es medicus.

De ansere Vitellino.

Novem diebus Anser hic Vitellinus
Theologicae sophiae fuit quotus auditor,
Graecos et Hebraicos dehinc professores
Non longiore singulum spatio elegit.
Ab his statim defecit ad me dicas herbas,
Quas tertia dum bibulus hebdomada exhausit.
Ad sancta iurium volumina se vertit,
Sed quam diu daturus his operam, ignoro,
Quia circulum mathematum et radium fecit.
Si prosequetur hoc, suum studium, pacto,
Totam unico anno absolvet encyclopaediam.

In Pindarum.

Martia sectetur discissus tympana miles,
Et streperos lituos, terribilesque tubas.
Te Phoebaea [Reg: Phoebea] decent imberbis carmina pubes,
Convenit hic studiis cultus amorque tuis.
Pindaricos igitur facili cape pectore cantus,
Et sua belligero classica linque deo.

Iniquitas ait.

Aspiciens nostram lector mirabere libram,
Hinc quam sit leve ius, quam gravis inde favor,
Cuius drachma licet, totum tamen illius assem
Elevat, hoc pro testante nihil metue.

In formicarum Semitam.

Aspicis attritum formicarum grege saxum,
Dum per idem gressus ille frequentat iter.
Cur igitur deses torpescis ephebe, vide quid
Sedulitas, etiam quantulacumque, iuvet.

In quendam malum Gymnasiarcham Erfordiensem.

Alma vale sacris modo dic Erfordia musis,
Et nova migrantes quaerere tecta iube.
Nulla magis spes est rediturae deinde salutis,
Imminet heu studiis certa ruina tuis.
Impius, indoctus, lusor, scortator, asotus,
Quam regit, exspectes posse manere, scholam?

De Scarabaeo.

En ut acerbisonis Scarabaeus strideat alis,
Et petat in foedo sordida tecta fimo.
Non, licet exiguam prudens contemne volucrem,
Reginam potuit vincere nuper avem.
Imo lacessito tentavit bella Tonanti,
Non est e facie res reputanda sua.

Ad Germaniam.

Quid nova bella paras sanctae Germania Romae?
Desine, te facili vicerit illa manu.
Omnes Papa suos barbam submittere Christos
Iussit, erunt rigidi mascula scorta viri.

Ad Ioannem Rallam.


page 255, image: s255

Quos mihi donasti, cepi gratissimus orbes,
Non leve constantis pignus amicitiae.
Hos ut conspicuo dignarer honore, vocavi
Convivam Charitum Pieridumque chorum.
Par musis numerus fuit, hoc quae munere tantum
Usae porrectos apposuere cibos.
At nudae, candens ut non mensale, puellae
Inficerent, vacuas abstinuere manus.
Vis igitur socia cunctas convivere mensa,
Turba fac haec orbes sumat, ut illa, suos.

Ad Hermannum Buschium.

Quid rauca semper inter aluearia,
Et exeuntes et revertentes apes
Tam sedulus verser rogas, dicam tibi.
Iuvat semel videre quod non antea
In omnibus Germaniae licuit locis,
Nisi forte Noricae pios urbis viros,
Argentoratensesque cives dempseris,
Quid hoc? bonos mores, bonam rempublicam.

Ad Mausolium.

Sunt tibi sacra merae Mausoli carmina nugae,
Ast ego divitias osculor illa meas.
Cur? quia tu stupido cupis illucescere vulgo,
Mens mea praeclaris posse placere viris.

Ad Hermannum Buschium.

Hoc tibi consulto medicamen Apolline scripsit
Ut valeas, Cordus, clare poeta, tuus.
Nobilis est in eo quae det nova robora virtus,
Munus ut expediant omnia membra suum.
Nempe triplex iecoris, cordis, cerebrique facultas
Certam fortior hinc experietur opem.

Ad civem quendam.

Morbida vicini culpas habitacula claustri,
Filiolamque paras hinc revocare tuam.
Tam sanus locus est, ut multis nulla sit annis,
Praeside Taurino, mortua virgo, patre.

Ad Auarum quendam.

Sex agis hic annos, nec nota tibi est via, qua, ne
Obuius aspectum creditor angat, eas.

Ad Areolanum.

Instrue me dominae qui fiam commodus aulae,
Et placeant mores Areolane mei.
Illam quandoquidem callere catissimus artem
Diceris, infanti doctus ab ungue puer.
Excute sinceram recto cum pectore mentem,
Ingenuumque tuo prodeat ore nihil.
Indue serviles animos, fictoque favore
Vel minimis famulis, qua potes arte, place.
Blandus adulator, levis assentator haberi
Ne pudeat, nullus sit pietatis amor.
Nullis flagitiis, nulloque offendere fastu,
Indignissima fer quaeque, ne fanda proba.
dissimula simula, serui bene, sed male fide,
Denique nulla bonus vir tibi dona pete.


page 256, image: s256

Hei quid ais? cupit hoc sapiens homo vivere pacto,
Cui vel nuda domi rodere crusta licet?

Ad Erasmum.

Quam bonus et levis est renum lapis ille tuorum,
Qui non affligit te, nisi quando voles.

De Planco.

Nuper ut horribilem vidit lucere cometam,
Territus attonito pectore Plancus ait:
Magnis illa viris fax tristia fata minatur,
Summe caput quaeso Christe tuere meum.

Ad Ducem Erichum.

Visum est Neustadium pie Dux mihi, visa Calinga,
Atque brevi distans, hinc Caliberga via,
Et quae dicta tuo iam surgit nomine sedes,
Ac aliae tota sub ditione domus
Hei mihi quae moles, quae propugnacula surgunt,
Quam praeceps altis imminet agger aquis.
Si nova Titanes instaurent proelia, credam,
Demigraturos haec in asyla deos.
Tales nemo locat nisi qui quoque diruit arces,
Vult similes animos utraque res, et opes.

In Arcem Neustadii.

Quam sint firma vides mihi propugnacula, verum
Si velit, iratus conteret illa deus.

In Calingam.

Hos bene munitos domini confidite muros,
Intra quos aequum, iusque, piumque manet.

In Calibergam.

Si modo protectrix domini me dextera servet,
Non metuo vires dira Boarda tuas.

In Erichiburgum.

Quid tantam stupidus miraris surgere molem,
Extulit ex ima fortis Erichus humo,
Ex hoc perpetuos clarum gero nomen in annos,
Nec minus auctori sum decus ipsa meo.

Ad Iacobum Reinhardum Cancellarium.

Quod video monstrum? bonus et pius, atque disertus,
Et simul aulicus es, sic ut ameris, homo.
Scilicet illius est genii pulcherrima virtus,
Hostes ut soleat conciliare suos.

Ad Eundem.

Miraris facili quod te complectar amore,
Et mea non dubitem credere corda tibi.
Dum nec sumpta salis mihi tecum mica, nec ante
Hesternum visus sis Iacobe diem.
Non tua me facies, non suaves fallere mores,
Tanta nec integritas, simplicitasque potest.
Ipsa sua lucens se prodit imagine virtus,
Atque bonos semper cogit amare viros.

In Ruffum.

Tuae priorem uxoris aegrum qui virum
Suae favente sanitati Apolline
Restituerim, meruisse me dicis nihil.
Sed optimum deinde multa Zigarum,


page 257, image: s257

Cur ante quo sublatus is cessit tibi.
Illud libens patiensque scomma perfero,
Malusque semper esse sic medicus volo,
Sed interim hic quem te virum facias vide.

Ad Lucilium.

Hac nocte somnium fuit,
Ut Somnio non crederem.
Dic nunc amice Lucili,
An somnio credam meo?

Ad Bartholomeum Latomum et Ioannem Sturmium.

Iucundissime Latome mi, et mi candide Sturmi
Multa excellentes integritate viri.
Queis doctae doctis Musae et citharoedus Apollo,
Ut sua quos cernunt tangere sacra, favent.
Quosque stupente suum iam nunc decus agmine cingunt,
Tot celebres Sequanae suspiciuntque scholae.
Usque redux summo vos natus laudibus effert,
Quod sit vestra istic iutus et auctus ope.
Perfidus hinc ut eum Petrus Lemmaius ad vos
Abductum medio liquit in exilio.
Emunxitque suis promittens grandia numis,
Et nullam falso praestitit ore fidem.
Imo iam patriam postquam est deductus urbem,
Sustinuit comitem flere, querique suum.
Vos miserati, inopem iuvenem excepistis amici,
Fovistisque datis aedibus atque cibis.
Tam grata haec mihi res, ut si concessa facultas,
Reddam promeritas hinc aliquando vices.
Interea, quod nullo potest fortuna vetare,
Sincera gratus vos ego mente colam.
Atque illum diro proscindam carmine Gallum,
Sed rabido mallem dente trucique manu.

Ad Philippum Melanthonem pro Iustino suo.

Quem commendavi tibi, tu mihi rursus amicum
Commendas, vestrae fama Philippe scholae.
Utque novis coeptum, petis, auctibus usque favorem
Vel causa pergam dehinc cumulare tua.
Hoc insignem hominem miro candore mereri,
Inque sacri prona numina mente chori.
Multa licet ne queam, tamen est praestare voluntas,
Nam mihi Iustinus carior esse nequit.

In sciolum discipulum

Vix unum medicis navasti rebus ad annum,
Etiam discipulum te pudet esse meum.
Hac quoque praestantem te iactas arte magistrum,
Quin etiam Meles praedicat esse tuus,
Mutua sic ambo, taceo qui, lucra paratis,
Interea nihili Cordus habetur homo.
Vis: volo, sed mordax verus tibi dicere verum,
Bardus habet medicum Pharmacopola suum.

In Aesculum astrologum.

Conspicis in supero quid agat Venus Aescule caelo,


page 258, image: s258

Atque domi nescis quid paret illa tuae.

In Eundem.

Per, quaecumque petis, semper convivia iactas,
Non bonus est medicus quin sit et astrologus.
Hac malus Hippocrates, malus est ratione Galenus,
Et veteres quotquot qui sapuere viri.
Id qui dicit inops sensus homo creditur, imo
Est mendace fere vanior astrologo.

In Astrologum quendam.

Innumera exiguo prognostica tempore vendis,
Quando mei prostant integra lustra libri.
Isto stulte mihi te frustra nomine praefers,
Docti nostra viri, blax tua vulgus emit.

Ad Sabinum.

Quosque mathematicos tibi te lucentibus astris,
Quaeque ferant, et quo fata tenore, rogas.
Ipse tuus nullo consulto sidere vates,
Si dicam vero crede Sabine mihi.
Hanc donec vanam sapiens non tempseris artem,
Tranquillo nullum pectore tempus ages.

In Quendam mathematicum.

Quatuor enixam proles te ducere matrem
In fatis fuerat, te tibi Blande tuis.
Haec sapiens ut vir superares, ducta iuvenca est,
Cuius adhuc nudum fert sua serta caput
Sed cum quinque parens puerorum virgo sit illa,
Quam verus vincas fata propheta vide.

Ad Amicum.

Quod diuturna citi iam cessent tormina ventris,
Mutatum credis non nocuisse locum
Falleris, hanc potius quod vivis dixero causam,
Quod procul a medico vivis amice tuo.

Ad Longinum.

Quidam ut mox ducas uxorem suadet amicus,
Consulis hic Cordum suavis amice tuum.
Sed nova ne veteri crudescat in hoste simultas,
Consilium prorsus dicere nolo meum.
Prima tibi Aldini, quod poscis, pagina libri
Dicet, pictura, quam bene cerne sua.

Ad Eberhardum a Thannis.

En sanum, quem languentem pleuritide seruum
Misisti, noster mittit Apollo tibi.
Cum socioque choro multam ex se ferre salutem
Me iubet, ut comiti delicioque suo.
Utque sui coepto flagres constanter amore,
Et doctis pergas usque favere, petit.
Sic tua, quae magna est, maior perpesque nitebit
Nobilitas, et erit clarius inde decus.
Interea brutos infestosque artibus hostes,
Sub tacitum lethes obruit unda chaos.
Quae mea sit merces quaeris, tibi dicere nondum
Possum, cum fuerit iam data, dicam aliis.

Ad Eundem.

Perpetuo viridans abies ceu surgit honore,


page 259, image: s259

Sic etiam nomen, quod dedit illa, tuum.
Sic iubet Aonidum cultus studiumque fororum,
Quae solae tribuunt morte carere deae.

In Socrus.

Optima, quae nam esset socrus quaesitus Iollas,
Quam super ingrediens pascitur anser, ait.

Ad Lucullam.

Es formosa procul, prope turpis, ut ergo marito
Grata tuo placeas, non manet ille domi.

Ad Eandem.

Fuluus, et ex gemmis, et serum vellere mundus
Te tegit, et picto fucus in ore nitet.
Una pudicitia hunc poterit super are decorem,
Qua sine formosa est femina nulla mihi.

Ad Lucullum.

Usque meam mihi pauperiem rabido obicis ore,
Atque tuas iactas ambitiosus opes.
Redde malo partum titulo, famosaque furta,
Et tibi collatus mox ego Croesus ero.

Ad Lollum.

Si mea, Calliope non esset filia, dicis,
Qui mihi tam multo posset amore coli?
Nil amor ille probat, verum magis arguit, ut nos
Credamus, tua quod non ea filia sit.

Ad Lucullam.

Natae credo tuae facilem bene velle Menoetam,
Non est privignae vitricus ille suae.

Ad Eandem.

Miror qui tanto tibi nata colatur amore,
Pellicibus quae tam dira precare tuis.

Ad Naeviam.

Nemo potest, inquis, me scortum dicere, verum est,
Omnes quod dicunt, dicere nemo solet.

Nemo ad Serenum.

Tota tuam vocat urbs consortem nobile scortum,
Ast ego matronam dico Serene bonam.

In Megaeram.

Quod furit et falso convicia seminat ore,
Officium per agit saeva Megaera suum.
Ergo malae patiens perfer mendacia linguae,
Sunt testes qui sis, quaesit et illa, boni.
Qui tua cum nivea cohonestent nomina fama,
Quis furor haec turpi velle lavare luto.

De schola Marpurgensi.

Hei iterum laeta fatuos oblectat in urbe
Lapsuram minitans hanc modo fama scholam.
Barbarus haec spero mendacia dissipat hostis,
Qui bruta studiis non bene mente favet.
Nam generosior est princeps meliorque Philippus,
Quam sua quod tali nomina labe notet.
Magna quidem laus est profugis daret tecta camenis,
Dulceque munifica ferre iuvamen ope.
Sed gravius scelus est sacris seruire rapinis
Cogere, et hinc miseras temnere velle deas.


page 260, image: s260

Quodque putata diu pietas sit avara cupido,
O faciles tantum dii prohibete nefas.

Ad Amicos.

Quid doctum docti Cordum vocitatis amici?
Indoctus non vult credere Blandicius.
Barbara sic veteres tenet ignorantia mores,
Evehit indignos saepius illa viros.

In Blandum.

Non sum fatidicus, quod te fers esse, prophetes,
Nec magica celebror nobilis arte sophus.
Certa tamen multis verus praesagia dixi,
Cum toties vanus tu fueris nebulo.

Ad amicum.

Humani quotnam sint corporis ossa requiris,
Nudum perspicias Eutaliona, scies.

In Tantalum.

Pauper eras paucis contentus, nunc ubi dives
Factus es, infelix Tantale semper eges.
Tamque nihil data tot nuper tibi milia ducis,
Ut iam dimidio non saturere cibo.
Non equidem invideo, verum precor hanc tibi sortem,
Ut duplices fiant, quas modo condis, opes.

Ad fortunam pro Tantalo.

Aequa malis fortuna viris, iam desine tandem
Tuum beare Tantalum,
Ter miserum facies, si sic perrexeris, Irum,
Imo fame coges mori.

In Labellam.

Quando tot osten dant bibi te iuvenesque senesque,
Ipsum te quid adhuc nosse Labella nequis?

In Lucullum.

Non te despondens animum suspende Luculle,
Plurima quod laete surgit ubique seges.
Verus tam charas vates praesagio fruges.
Panibus ut metuas te saturare tuis.

De Solone.

Nae liberalis est Solon, libentius
Decem cacantes, quam unum edentem qui videt.

In Eundem.

Tu licet ipse Midas, ego contra nominer Irus,
Nolo tuas, eadem si quoque mens sit, opes.

In Eundem.

Quidnam sit versura rogas, sic quid sit arare
Rusticus, et quid sit fallere leno rogat.

De convivis Phaselli.

Convivatoris convivas laudo Phaseli,
Quos sic aspectu temperat ille suo.
Ut nullas rixas, nulla unquam iubila prodant,
Sed lateant, ut eos vivere nemo sciat.

Ad Pinarum.

Integra, ceu nova sint, tua semper vasa renident,
Crederis hoc multis splendidus esse modo.
At probat ille nitor mihi, quam sis sordidus hospes.
Nullus enim saluas conterit usus opes.


page 261, image: s261

Ad Paridem.

Infestos habui Monachos, scis hactenus hostes,
Quoque mihi poterant hi nocuere modo.
Sed magis exutis eadem iam turba cucullis
Hoc facit, o miserum, nos Paris, usque genus.
Haec ubi colluvies primas tenet urbis habenas,
Quam satius seruem hos, sua septa, greges.
Non his ingenuae caderent auctoribus artes,
Quando sacras vocitant turpia lustra scholas.

In Blandium.

Quos ego reicio, curandos accipis aegros,
Et certam querulis pollicitaris opem.
Sed mea quos omnes iuxta praesagia tollit
Mors nihil arte morans imo citata tua.
Non facilem promittere, sed praestare salutem,
Esse boni medici subdole Blande solet.

FINIS.