10 October 2003 Rüdiger Niehl
Markup added; typed text - structural tagging complete (but some speaker-tags lacking) - partial semantic tagging - partial manual and complete MORPHEUS spell check

EURICII CORDI EPIGRAMMATUM LIber Decimus.

Ad Georgium Sturtium.

Forte tuo decimum volui sine nomine librum
Ordiri, ac alii ponere lemna [(transcriber); sic: lemma] Viro.


page 238, image: s238

Astitit in dignans auremque prehendit Apollo,
Et Sturci sedes est, ait, ista tui.
Ille velut meritos supereminet inter amicos,
Sic primum debet semper habere locum.

Ad Hainrichum Hessum.

Nugarum decimus prodit liber iste mearum,
Nec legis hic nomen nobilis Hesse tuum.
Quod mullo fieri contemptu crede tui, cum
Prima sodalicii pars habeare mei.
Sed quia tute tuo melior splendore poeta,
Ut mea nil queat hic addere mica, nites.
Ergo perinde leves fuerit tibi pangere versus,
Ac Lycium Cilici mittere velle crocum.

Ad Lectorem.

Occurrente tibi monacho tua pectora signa,
Nam stygium certum est semper adesse ferum.
Si niger est, Sathanam, sin albus, credito matrem
Illius, at mixtum fuscus utrumque refert.

De quodam Rustico.

Dum charam sibi maxime puellam
Quidam rusticus indicare vellet,
Tam te dixit amo meum colustrum,
Et multo superuncta puls butyro,
Quam quando madida reversus urbe
Rus contingo, bonam cacationem.

De Ruffo.

Incipit intonsam Ruffus submittere barbam,
Sincerum vendet nunc reor ille crocum.

In poculorum suorum capsam.

Aurea sunt longo quae stant hic ordine vasa,
Testans, si videas, Eurytiona labor.
Ne tamen infidos illectent splendida fures,
Vile foris sordent Alcimedontis opus.

De Phryge.

Obstruite nares hospites vestras viri,
Bene Phryx quidem pepedit, at foetet male.
Quid turpe et incivile factum creditis?
Medicina sic et Claudiana lex iubet.

De Rustico.

Ingressus rabulae quaesitas rusticus aedes,
Vidit ab uncata pendula dona trabe.
Auritos lepores, et pingues dorcadis armos,
Atque recens capti nobile sumen apri.
Tum sua mox tristi vertens vestigia vultu,
Heu ait hic pauper vincere nemo Potest.

Ad Ioannem Ficinum.

En tibi torpenti mediae sub frigore brumae,
Augusti virides accipe mensis opes.
Intiba, buglosson, raphanos, nasturtia, sonchos,
Et placidum noctis quae vocat herba deum.
Pro te sollicitus dedit haec tibi munera Phoebus,
Quando suo videat te bene velle choro.

De Demosthene.


page 239, image: s239

Infremuit viso torvus Demosthene Taurus,
Rivalem placido quis ferat ore suum?

De Eodem.

Ne commune habeas cave cum Demosthene scortum,
Rivales quoniam devorat ille suos.

De Crumena sua.

Ex dira Sathanae mea facta est pelle crumena,
Quando quidem nullam continet illa crucem.

Ad quendam Theologum.

Una sacri est, in qua dissentio, syllaba verbi,
Et procul aspectum me fugis haereticum.
Interea totum qui temnit Marsya Christum,
Convivae colitur, suspiciturque tibi.
Sim tuus ergo tibi velut olim filius oro,
Ne meus ipse mihi non habeare pater.

De quodam Episcopo.

Ipse sedens asino conspexit Episcopus Hermes,
Pastorem saxo forte sedere Chromin.
Et quidnam video, lapidi lapis insidet, inquit,
Respondens simili cui sale pastor ait:
Hoc ego tam magnum non monstrum duxero, quam quod
Insessorem asinum te quoque fert asinus.

Ad Carolum Caesarem.

Te defensurum Divi patrimonia Petri,
Iurasti Latio Carole Pontifici.
Non gravis hic labor est, quis propter inutile rete,
Atque fatiscentem sumpserit arma scapham?

De Momo Causidico.

Quem prius accepto miseris divendidit auro,
Iam male suspirans aera Momus emit.

De eodem ad Xantulum.

Gratis asthmaticum curavi Xantule Momum,
Mercedem lites nolo referre meam.

Ad quendam Lenonem.

Cur te sacra suum non vult Ecclesia membrum,
Qui simili Christum credis amasque fide.
Plus tibi carus enim quam tute sit ille, necesse est,
Quem toties sociam poscis habere tuam.

Ad Catullum.

Quod lautas ita mattyas [Reg: matteas] subinde
Se curans edit oenopola Glaucus,
Non est ex alio Catulle censu,
Quam quod nos liquidam bibamus undam.

De Agasone.

Cum medicam nuper subiisset forte tabernam,
Mentis deliquium est passus agaso suae.
Nec redolente sibi potuit diu aromate reddi,
Olfacto demum stercore convaluit.

Ad Charonta.

Iam meliore tuam firma tibi robore cimbam,
Imo nova muta cane trireme Charon.
Indocto ex monacho medicus quia factus Elenchus,
Nulla curandos accipit arte viros.

De Hircio.


page 240, image: s240

Nullos esse deos, nullum putat Hircius Orcum
Et reliquum fore post ultima fata nihil.
Omneque flagitium tutus patrat, omneque crimen,
Omneque, nec prohibet spesue metusue, scelus.
Denique tam malus est ac impius, ut fore possit
Qui Latia summus regnet in urbe pater.

De Anolbo et Molorcho.

Quam sit magna deae Fortunae disce potestas,
Et nullis meritis res regat illa tuas.
Impostor dum vendit aquas ditescit Anolbus,
Iustus qui vendit vina Molorichus eget.

In Epigrammatum suorum praelectionem.

Iam multis habui tacens diebus,
Quod ad Palladium chorum Lycei
Deferri cupio, sed inveniri
In nulla potuit schola, nec aede.
Horrent virgineae subire Musae.
Quare si vacuus quis ambulator,
Potorumue quis, aut quis aleator,
Hoc ex ordine quempiam sodalem
Forte offenderis, hunc moneto quaeso,
Quod vates medicusque Cordus ipse
Interpres suus hoc paret subanno
Emissos Epigrammatum libellos
Non torpente docere lectione.
Pro qua retribuenda nulla merces,
Quam quod sedulus ac frequens alumnus,
Sincero velit advenire corde,
Et scabram simul expolire linguam.

De poculis suis.

Lignea sunt, sed habent istas mea pocula vires,
Ut mixta ex illis nemo venena bibat.

De Famulo suo.

Tam docta, famulus mea pocula colluit arte,
Ut minima puluis non madefiat aqua.

Ad Hospitem quendam.

Aurea convivis apponis pocula, sed quae
Turbida diluti cramatis unda replet,
Hunc ego non magni facio, nec curo paratum,
In vitreis malo des mera vina scyphis.

De Scortatore sacerdote.

Rustica clam petiit scortator tecta sacerdos,
Vicinoque suum poste ligavit equum.
Illum, facta rei confestim conscia pubes,
Abstulit, eductum substituitque bovem.
Hinc ingente fores aggressa fragore minatur,
Se moechi testes velle secare viri.
Ille patente statim prolapsus forte fenestra,
Insilit in stratum pungit agitque bovem.
Pone sequens multo clamore, lutoque iuventus
Sic cives equitem cogit adire suos.
Talia non adeo petulans spectacula ride,
Foedius hoc Papam fertque, refertque pecus.


page 241, image: s241

Ad Galbulam.

Ipsam per terram, perque omne quod illa prehendit,
Iurare nos Christus vetat.
Huic adeo parens mandato Galbula, iuras
Per veritatem, et per fidem.

Ad Aeliam.

Quid quod miles abit frater, soror Aelia ploras,
Incolumis morbo ni cadat ille redit.
Talia securus gerit amuleta penes se,
Concidat in nullis ut Thraso principiis.

In nova Prognostica Astrologorum.

En nova venturi Prognostica vendimur anni,
Pro tribus an nummis merx tibi cara sumus?
Nosque meras nugas, vana et mendacia dicis,
I, sapiens nusquam nos tamen emit homo.

Ad Democritum.

Exactis monachis plenae prope muribus aedes,
Plenae mandrae et harae, plenaque templa scatent.
Haec ais, irato quod sit Democrite Christo
Prosancto nobis reddita plaga choro.
At nescis eadem quod questi incommoda fratres,
Frumentis vestris hunc aluere gregem.
Quae cum nulla magis solitis cumulentur aceruis,
Vicinas saevit dira fames in opes.
Alleviata haec est potius contractaque pestis,
Alti ter decies plus nocuere viri.

In Iconas Scientiae et Ventris.

Cum spurcum videas prope me deformeque monstrum,
Atque mea forma pulchrius esse nihil.
Quae vesana, malum, stupidi dementia vulgi,
Quod me tam refugit, tam colit hoc et amat?

Ad Lurconem.

Te condiscipulum mihi collusisse sodalem,
In teneris olim Lurco diebus ais,
Parce quod hoc potui te non cognoscere cultu,
Ipsemet oblitus cum videare tui.

De Trulla.

Obuius adverso veniat tibi Trulla caveto,
Te quoniam naso proteret ille suo.

De Eodem.

Ut quondam caecus Thebanis Oedipus agris,
Sic solet incertos ponere Trulla pedes.
Sed bona sunt, et quae serpentes lumina vincant,
Nullam prae naso conspicit ille viam.

De Eodem.

Venturum video parvo post tempore trullam,
Praevius illius iam quia nasus adest.

De Eodem.

Tam nasi se Trulla tui levat ardua moles,
Ut superimpositus, sit quasi naevus, Athos.

Ad Hacum.

Dum certamus uter maior em fingere nasum
Possit, nasuti plus satis ambo sumus.
Quare dimisso tractemus seria ludo,


page 242, image: s242

Quid facis in lautis sordide trulla cibis?

Ad Amaracum.

Udis ingratus maledicis Amarace lignis,
Venales fumi cui bona lucra ferunt.

Ad Attalum.

Foeda quod urinae sibi vectigalia fecit,
Ipse tibi sordet despuiturque Titus.
Ast tu plus nihili cum vendas Attale fumos,
Turpius his sordens accipis ipse lucrum.

De Columella.

Non ita cuiusque est cupidus mihi credite lucri,
Nec male verbicolae vult Columella gregi.
Non multa acciperet fuluorum milia numum,
Ut sanctissimus hic cras moreretur homo.

Ad Carolum Caesarem.

Hei quam non aequa tricoronis parte Tyrannus,
Romanum tecum dividit imperium.
Nam vacuos titulos, vacua et tibi nomina linquit,
Sed vectigales ipse reservat opes.
Hinc rogat unanimi tua te Garmannia [Reg: Germania] voto,
Ut tandem qui nunc diceris, esse velis.

Ad Ioannem Carbonium.

Audi, quaque vales interpres mente voluta,
Qualia praeteritae somnia noctis erant.
Vindelicaeque piis Synodi propone magistris,
Forte sciunt sibi quid talia monstra velint.
Stabant Sus, Asinus, Taurus, Lupus, Ursus et Hircus
Qua Latii fulgent veste, mitraque patres.
Hic crotalo, ille tuba, calamis stridentibus iste,
Ac aliis alii concinuere sonis.
Aureus inter eos aries sua cornua vibrat,
Et salit auditi qui crepuere modi.
Astat huic triplicem gestans leo fronte coronam,
Atque patenti aquilam mordicus ore tenet.
Ducit is adstrictam traiecta nare bidentem,
Et docta ad votum dirigit arte suum.
Ex alia vulpes monachi sub imagine parte,
Ignivomo pigrum callida folle ciet.
Pone cucullatus crocodilus stuppea pensa
Mandit, et effato, cum stetit igne ciet.
Grata quidem visu fuerant spectacula, donec
Auscultans numeros se bene gessit ovis.
Auos ubi respecto grege et upilione reliquit,
A cunctis simul est praeda petita feris.
Et ter mille statim laceratam frusta fuisset,
Ni subitam torquens astra tulisset opem.
Nam saevi ut patulis sequerentur hiatibus hostes,
Ad stygias cunctos fulmen adegit aquas.
Iamque remissus abit magni Iovis armiger ales,
Et se praepetibus tollit in astra volis.
Hic excussa quies, nec adhuc pigra lumina solui,
Cum prope consistens sic mihi Phoebus ait.
Haec ex dimidia sunt praestita somnia parte,
Postera, quod superest, proferet inde dies.


page 243, image: s243

De Auicula muscas Venante.

Complexae coitu cecidere per aera muscae.
Vidit, et advolitans has cito prendit avis.
Discite dum laeto sectamur gaudia corde,
Flebilis a tergo mors sua tela iacit.

In Aleandrum.

An sit praecisus, non novi, Aleander apella,
Non est Iudaeus, nec, scio, Christicola.
Sed neuter, superum contemptor et impius hostis,
Imo colit nullum perfidus ille Deum.
Attamen insigni est praefectus Episcopus urbi,
Quo merito? nullo, quam quia talis erat.

Ad Se ipsum.

Quanta sit Eurici fortunae disce facultas,
Et rebus melius mox fore fide tuis.
Non uno poterit semper consistere vultu,
Sed varias mutans fertque refertque vices.
Si volet haec nudo poteris ditescere saxo,
Sin vetet in medio destituere Tago.
Paucos ante dies abiectior Attalus Iro
Degit, et in vacuo solus obivit agro.
Nunc celebri multis famulis stipatus in aula
Inter honoratos ambulat Alpha viros.
Venalique quod est magis admirabile, fumo,
Tantas tam subito legit et auxit opes.

Ad Lonicerum.

Iam te terque quaterque, Lonicere
Dilectissime compater per omne
Siquid dulce tibi meum rogavi,
Et quanta potui virilitate,
Iniecta tenui manu ut maneres
Cenatum velut ante saepe mecum.
Sed vires nihil hic meae, precesque
Nil nostrae valuit sodalitatis
Insolubile vinculum, negasti
Maiori improbitate quam rogavi.
Quid carissime suspicer sodalis,
Quo te crimine dic amabo laesi?
An mores nequeunt mei placere,
Quod non sum tetrica severitate,
Nec tristi gravitate subticesco,
Et presso palear remitto mento:
Sed laetis salibus, iocis, cachinnis,
Castis nequitiis, facetiisque,
Nuda simplicitate, candidaque
Libertate, docente sic Minerva
Ludo, rideo, nugor et cavillor.
His cum moribus optimos amicos
Multas conciliaverim per urbes,
Te nunc perdere Lonicere credam?
Quod si forte aliud quid est ineptum
Peccatum, rogo ut indices, tuaque
Fida corripiar monitione.
Posticasque domi relinque sannas,


page 244, image: s244

Qui conviva meus cupis vocari.

Ad Pharmacopolam.

Omnia tentavi quae ventrem pharmaca solvunt,
Nec minimus, nedum stercora, flatus iit.
Imo dura magis solito tam substitit aluus,
Ut similem nequeant mespila ferre moram.
Ut pigras igitur possim subducere faeces,
Ex adstrictivis danda medela tuis.

Ad Marcum.

Ima Pannonios cupis a radice revelli,
Atque bonos nasci denuo Marce viros.
Esto ferax horum, quod non est, terra sit usquam,
Ex quanam debent semina gente capi?

Ad Avitum de Lempo.

Post tria cum fractam renovasset saecla fenestram,
Et foribus postem Lempus Avite suis.
Heu quanti constat quam magna molestia, quam non
Cuiusuis, ait, est aedificare viri.

Ad Arvilium.

Qualia sint pepones Arvili mala rogasti,
Ablato, pingam quae sit imago, cibo.
Non habet armipotens illos Garmannia [Reg: Germania] fructus.
Sed multos pepones Romulus orbis habet.

De Gellia.

Exigit a quovis mucronem Gellia moecho,
Milleque iamdudum talia dona tulit.
Ad quos, forte rogas, ex quo non utitur, usus?
Turpis habet, pueris quod dare possit, anus.

De quodam atheo Theologo ad collegas.

Iam mortuo grassante peste Francisco
Novum celebri Theologum cupitis fama.
Scio triplici clarum eloquentia quendam
Sacraque promptum exercitumque scriptura,
Cuius fere omnes sic memor locos callet,
Ut non suas melius glabri preces fratres.
Sed inter has tot, hoc habet vitium, dotes,
Nullum infidelis et impius deum credit.

Ad Festivum amicum.

Propter teque tuamque coniugem iam
Non magno fateor quidem paratu,
Sed quae candidulos decet sodales,
Frugi digna sophis parata coena est.
Quam si concelebrare denegaris
Sic deserta videbitur, velut si
Nulla virgine nuptiale festum,
Ac ipso peragatur absque sponso.
Si laetos igitur voles amicos,
Festino precor aduola volatu.

De Marso.

Audi quid hesterna mihi accidit luce,
Iussus venire Marsus ad meam cenam,
Cum pessimo hoste et optimo simul amico,
Comites adduxit et Catellum et uxorem.

Ad Divum Petrum.


page 245, image: s245

Si tua Ianitor haec fuerant patrimonia Petre,
Quae Latio parent tot modo regna patri,
Qui mendicanti potuisti dicere claudo,
Quod nullas posses huic dare pauper opes?

In Consilia Montagnanae.

Hoc quicumque meus videbis haeres
Sanis consiliis scatens volumen,
Atque ex hoc querulis mederis aegris,
Cuidam, qui dedit hoc, agas amico
Et dicas meritas, ferasque grates
Pro tanta rogo liberalitate.
Quis nam forsitan hic sit is requiris,
Est Herdenius utriusque iuris
Consultissimus aduocatus ille.
Princeps gloria pauperum reorum,
Qui me perpete prosequens favore,
Cirrhaeaeque calens amicus undae,
Nugarum quota portio mearum,
Aeternis meruit vehi camenis.

Ad Mathiam Herdenium.

En tandem tibi care mi sodalis
Consultissime pauperum patrone,
Promissos epigrammatum libellos.
Misissem tibi nuper hoc eodem
Quo sum pollicitus die, sed illos
Compactos volui et prius politos
Picta pelleque, sericisque ligis,
Saltem conspicuum foris decorem
Prae se ferre, quotum ut locum mereri
Inter mille volumina illa possent,
Quae pulcherrima mundiore cultu,
Domi tam variae tuae renident,
Nam novi ingenium tuum, nihil quod
Non pulchrum sit et elegans moraris.

Ad Ioannem Thennerum.

Tandem dulce suorum onus locorum
Decem taedia mensium reponens
Enixa est similem mihi puellum
Amantissima, docta, casta coniunx,
Qui lustralibus abluendus undis
Sacrae crastinus inferetur aedi,
Hic dum sedulo scrutor et requiro
Quisnam (qui vetus hic adusque mos est)
Illum suscipiat pius, fidelis,
Et sit, quem modo compatrem vocamus,
Tu occurris mihi candidus sodalis,
Iucundissimus omnium sodalis,
Huic ut maxime idoneus labori.
Quare te rogo per novem sorores
Et iunctas Charitas, patremque Phoebum,
Per carum caput et per omne dulce,
Oro, deprecor, obsecro velis iam
Hoc non officium mihi negare,
Sic digna, mea te Thalia laude


page 246, image: s246

Aeternum memor evehet per aevum.

Epitaphium Siluni Eucharii.

Cum merita Eucharius conscenderet astra Silunus,
Hic sua cunctiparae reddidit ossa deae.
Hunc quarto cupiit Pluto pro iudice, verum
Mercurios voluit Iuppiter esse duos.

Ad Principem Philippum.

Quid deserta lupos venando lustra pererras.
Vis capere, in domibus retia tende tuis.

Ad Hermannum Buschium.

Quem doctissime nobilisque Buschi
Silvestrem leporem mihi dedisti,
Blax ut beta meo sapit palato,
Urbano nisi condias lepore.
Quare mox ubi quinta tinnit hora,
Ad cenam propere meam venito.
Nosti quae mihi bilis incalescat,
Dum cogor posita famere lance.

In Fores Ioannis Rui ad Heredem.

Quas frugi coluit cave linquas prodigus aedes,
Est mea, dic potius, quam fuit illa domus.

In Imaginem Sacrae scripturae.

Quae diva es? sacra sum Scriptura. quis ille proteruus
Vim Parat et torto te male crine trahit?
Impius hic papa est quae tanti causa furoris?
Votis morigeram me cupit esse suis.

Ad Lurconem quendam.

Quattuor hebdomadas pluviis Lanus albicat undis,
Et quare maneant turbida musta, rogas?

In Aedes suas.

Extera quem tellus celebrat, latet aedibus istis,
Ignotus patriae, Cordus in urbe, suae.
Has quicumque subis prius admoneare viator,
Candidus est hospes, candidus hospes ades.

De Lautitiis Urbini.

Dum pridianam iam recalfacere cramben
Parco pararet igne sedula Priscilla,
Subincrepans maritus inquit Urbinus,
Carissimi quid ista perditio ligni?
Quin frigidam, ut seruemus illud, apponis?
Lautus ne, dic, Urbinus est liguritor.

De Eodem.

Nullas emit carnes avarus Urbinus
Nisi sola vervecum et caprorum capita, et non
Semper quidem, et non omnia, imo tunc postquam
Multis diu instabilis diebus autumni,
Computruere et sordido fluunt tabo,
Et unico prostant decem pro quadrante,
Tum se Tarentinum et Sybaritanum civem
Splendente crapularier putat luxu.

Epitaphium Elizabetae Laedae.


page 247, image: s247

Sanctissimae rarum pudicitiae exemplum
Et totius specimen decusque honestatis
Qua vix magis frugi piamque Matronam
Habuit vetus, nec habebit inde Marpurgum
Isto cubans Elizabeta sub saxo
Manet supremum iudicis diem Christi.

De Beta.

Tanta Beta fide est, ut mille quod ante decembres
Promisit, nullo praestet agente foro.

Ad Erhardum Snepfum. De Thrasillo.

Exorsus graviter nuper laudare Thrasillus
Quendam qui doceat mystica scripta virum.
Optimus est, inquit, Graecus, summusque Latinus,
Et pius, et mire relligiosus homo.
Sed parvum vitium est, tacito livore laborat,
Nec scit maiorem, nec bene ferre parem.
Tam bonus est Rhetor noster pie Snepphe Thrasillus,
Quam bonus in sacris ille professor erit.

Ad Luscum.

Nescio quo scripto timuisti Lusce libello,
Inferret miseram ne tibi Papa necem.
Ante quinque ille est vel sex nunc editus annos,
Et summa tutus Lusce quiete sedes.

In Cauponam.

Hic potans, caveas, calices mihi fregeris hospes,
Tertia nec saevas provocet uva manus.

In Musaeum suum.

Hinc omnis strepitus, procul omnis cura facessat,
Et subeat tacito paxque quiesque pede.
Nam sacra tranquillae tractant hic otia Musae,
Auscultansque suas tendit Apollo fides.

Ad Hylam.

Maximus Hippocrates nostra novus hospes in urbe,
A stupida credi et vis Hyla plebe coli.
Et potes esse statim, ut iam magnus hypocrita, quando
Addideris quasdam, sustulerisque notas.

Ad Rusticum.

Vendere sicca mihi iuras te rustice ligna,
Quae tamen adnatis cerno virere comis.
Non magis hinc veteris virgam mirabor Aaron,
Nam certam faciunt omnibus illa fidem.

De Lucia.

E viridi textam fert Lucia fronde coronam,
Sed velut admissum passa iuvenca marem.

De Philarcho.

Cur nequit indoctus, doctos hic ferre, Philarchus,
Non, sua vult sanos facta videre viros.

Ad Lucidium.

Nec doctum Numa se, nec eloquentem
Iucundissime Lucidi fatetur,
Verum tam bene se docere iactat,
Quam quicumque alius magister, imo
Hanc laudem sibi vult peculiarem


page 248, image: s248

Deberi, quid ad hoc amice dicam?
Multo haec digna stupore res, quis unquam
Mutam vidit imaginem docere.

Ad quendam Amicum.

Actor Palladius reum Silenum
Quod se sacrilegum vocasset, in ius
Traxit, tunc trepidus Silenus inquit
Id sum stultus et ebrius locutus,
Cui sic Palladius, quid illud ad rem?
In vino sita veritas. Quid ergo,
Prave, Praeses ait, bono Sileno,
Praestas vera negotium dicenti?
Qui causae fuit exitus requiris?
Ut advenit uterque sic abivit.

Ad Phryga.

Te miro iactas mihi Phryx candore favere,
Mirus is est certe, qui simul et niger est.

Ad Adamum Cratonem.

Optimus est aries ovium Mammurra suarum,
Ergo novum quid eis quaeris Adame ducem?
Fac maneat, nunquam, quicumque sit alter, amabit,
Augebitque datum sic, velut ille gregem.

Ad Phaedrum.

Tam bonus iste tuus canis est ut donec alebas,
Nullus adhuc emptus sit tibi Phaedre lepus.

Ad Snepphum.

Iam longam fore Snepphe contionem
Frigescens metuit tuam popellus.
Quare, te scio iam rogare, dicam
Hanc exorsus ais brevem futuram.

In Theriaca et Alexipharmaca Nicandri.

Contra quosque suas, morsus ictusque medelas,
Nicandrina sacro carmine Musa docet.
Praeterquam dirae liventia vulnera linguae,
Illud nulla potest vincere cura malum.
Ergo quis hanc dubitet peiorem dicere pestem,
Quam, quae totus habet, cuncta venena liber.

Ad Hospitem quendam.

Quos scis infestos tecum mihi colligis hostes,
Et me convivam poscis adesse tuum.
Excusatum habeas rogo me, mea coniuge non vult
Uxor, nec proles patre carere suo.

Ad Euerbinum.

Ut pyra non noceant, extra mundentur, et intra,
Mox immerge sali, proice deinde foras.

Ad Psylloxenum.

Magnifici tibi sunt hospes Psylloxene lecti,
Ut qui ter centum myriades capiant.

Ad Blandium.

Tuum in prognosticon Blandi meum quoddam
Ad candidum cupis Epigramma lectorem,
Equidem paratus et libens tibi parerem,
Nisi abnuens votis Apollo recusaret.


page 249, image: s249

Tamen indicat quoddam Leonidae carmen
Quo digna vestrae encomia artis hic effert,
Quod sume si tibi placebit, et illud
Si non iisdem versibus, tamen verbis.

In Prognostica Astrologorum.

Caelestium quicumque semitam astrorum
Inquiritis vates valete mendaces,
Vanissimae sapientiae professores,
Vestra obstetrix Amentia est, parit vero
Vos Temeritas, miserabiles nequeuntesque
Vestri malam videre nominis labem.

De Zigaro et Aurifabro.

Optimum Aventinus tulit Aphro Zigarus aurum,
Et sibi formandum postulat inde scyphum.
Qua fecit, iam forte rogas, hunc arte fideve,
Zigaro Aventino Zigarus Apher erat.

Ad Eccum.

Hunc dat care tibi Cordus tuus Ecce libellum,
Tu memor haec veteris dona sodalis habe.
Aonias sacra cum relligione sorores
Percolis, haec studiis sint alimenta tuis.

De quibusdam Apostatis.

Perfuga ni monachus fuerit, bonus esse professor
Hic nequit, et nullo cultus honore placet.
Haec sibi colludit, reliquosque farina reprendit,
Insigni celebres corde fideque viros.
Dii faciant ista semel urbs haec peste levetur,
Ut decoret nostram candida turba scholam.

In Blandium.

Quidam te nostri summum decus esse Lycei,
Sed summum eiusdem dedecus ille, refert.
A quo laudari, turpi ceu labe notari est,
Nanque sui similes praedicat ille viros.
Frustra igitur tantis adeo te fastibus effers,
Et tibi supremum poscis habere locum.
Quare Phocaici titulo te corrige templi,
Ome/ga cum fueris, quid cupis a)/lpha coli?

In Malum Pictorem.

Omnia quae pingis, quae sint animalia dicam,
Sed addito illis nomine,
Quo sine, sus vulpes, asinus mihi vacca videtur,
Olor otis, et Syren draco.

In Aphrum.

Scripto Apher notus cupit omnibus esse libello,
Dispeream male, si, quod cupit esse, velit.

FINIS.