Dic intonse mihi, qui conspicis omnia, Phoebe,
Maecenas quid agat Sturtius ille meus,
Qui valeat, toto quod non mihi mittitur anno,
Crebra solens istinc ante venire salus.
Num tuus ille tuo cultor sub numine languet?
Fac saluum doctis hunc tueare viris.
Utque sacro aeternum sanxisti carmine nomen,
Integra sic medica pyxide membra fove.
Cum legerem lacer is disiecta epigrammata chartis,
Inque librum vellem scribere quaeque suum.
Increpitante lyra, curuoque apparuit arcu,
Et vellens aurem sic mihi Phoebus ait:
Num tantum poteris committere perfide crimen,
Haec, tibi quod faciles, gratia, dicto modos?
Quod, cum non dignos toties celebraris amicos,
Nullus adhuc cepit, vel breve lemma, Ruus.
Qui mea prosequitur flagranti munera voto,
Atque patrocinio provehit usque suo.
Si nescis illo pius instigante Philippus
Hic profugum sistit meque chorumque meum.
Seruandisque suos doctis instaurat honores,
Hac magnis posita sumptibus urbe schola.
Pro tantis meritis, si quid sacra carmina possunt,
Mando Ruum celebri vivere laude meum.
Est hac te maior pie musicus urbe Georgi,
Id tamen ingenii dixero pace tui,
Humanas tantum tu mulces cantibus aures,
Quando canit brutos allicit ille sues.
Posse gravi te fama refert descendere voce,
Infra nescio quot, Marsya, Gamma tonis.
Te tamen hic noster cantat submissius Urus,
Ipso quam longe culus ab ore patet.
Plurima turba tuo dicentis pendet ab ore,
Qualis ab Alcida Galla corona suo.
Nimirum placido qui misces utile dulci,
Omnia plaudentis fers tibi puncta scholae,
Quae tanto laetata viro sua gaudia prodit,
Quod simul et linguas et pia corda colit.
Promisit locuples porcum mihi pisaque Taurus,
accepi, sanctam praestitit ille fidem.
Ambo dedit misso tantum sue munera, nanque
Concisae carnes indita pisa tenent.
Si tua quae nuper misisti munera nosti,
Tunc nondum notus Taure sodalis eras.
Integra corda volo, si non sint integra dona,
Haec animo veniunt aequiparanda tuo.
Si bona mens fuerit, referenda est gratia, si non,
Perditus est porcus, perditus est et amor.
Cum quaedam, cur sim barbatus, virgo rogaret,
Hoc dixi vultu territus hostis abit.
Tunc illa, id falsum tibi vel me teste probabo,
Quae glabra tuta fui, facta sed hirta petor.
Qui totos panes, et totas ingeris offas,
Quis tibi cultelli, quem petis, usus erit.
Sorpturo patulam Labeoni porrige vannum,
In tantis faciet nil cochleare labris.
Nuper in his medicas quaerenti montibus herbas,
Obtulit hanc cursu fessa Diana feram.
Ficinique tui sociae, da dixit, amicae,
Nanque mei fuit haec gloria prima chori.
Nuper Chalcographo Deci Triphono,
Commendans Canius suos libellos
Venales fore praedicavit, illud
Verum dixit, in omnibus tabernis
Prostant, nec tamen unus est viator,
Qui vel respiciat rogetue quanti.
Hoc si quid melius modo valebit,
Tunc illos reor optimos libellos.
Nulla succensum prorsus tentigine dicis,
Sed sancto domini te generare metu.
Quis modo virginei stupeat miracula partus,
En tua non aliud pignora semen habent.
Si collibet potesque dulcis Ibacche.
Theologicum gravi supercilium fronte
Remittere, et poeticas pati nugas.
Illo veni sub vespere ad meam cenam.
Pinguem tibi, ne rennuas [Reg: renuas] , leporem ponam,
Quem candidus lepore condiet Snepphus.
Advena quisque fere sibi commoda tecta professor
Elegit, propriam consequiturque domum,
Natus in hanc terram sine limine Cordus oberrat,
Nec quid habet, sobolem quo tegat ille suam.
Id tibi praecipuo felix Ficine patrono
Conqueror. optatam fer miseratus opem.
Sic tibi quas uni complures contulit aedes,
Impleat aspirans prole beetque deus.
Ingratum nisi sit, nisi sit tibi Snepphe molestum,
Hoc conviva tuus vespere quartus ero,
Nulla premat vacuae te sollicitudo culinae,
Imo consorti cura sit illa meae.
Cum sociis leporem mecum portabo columbis,
His comes agnini pectoris offa venit.
Innocuus, castus, simplex, metuensque dei hospes
Qua sedet, huic mensae convenit ille cibus.
Cetera doctorum quem concio temnit et odit,
Hunc mihi tu laudas semper Auerne virum.
A te non cupio bonus expertusque vocari,
Si sic iudicium fallitur usque tuum.
Perfecta hac tabula dubitans haerebat Apelles,
Pingendae menti quam daret effigiem.
Omnes in medium virtutes aliger Hermes
Duxit, et hic ait est illius archetypus.
Nuper ad eximium quae lusi carmina Snepphum,
In te quod sit in his Galla corona, rapis,
Alcidenque putas turpi te nomine dici,
Inde novus furor est terribilesque minae.
Esse tuus tandem stultissime desine lictor,
Nec tali frustra suspicione fure.
Haec quoniam nullus credet tibi congrua lector,
Cui vires saltem iam patuere tuae.
Nil siquidem minus es, quam Gallicus Ogmius ille,
Cuius tam vacuam cernimus esse scholam.
Ficinum faciles meum Camenae
Aeternis celebrate cantilenis,
Qui tanto studio, favore, voto,
Hic vestrum cupit eminere cultum,
Nascentemque scholam tuetur, ornat,
Et ne, quod malus impiusque quisque
Exoptat, subitam trahat ruinam,
Suppostis columen resistit armis.
His aequas meritis referte grates,
Nescit digna cani latere virtus.
Illo quo mittis capio tua munera corde,
Quae mihi quam bona sunt tam quoque grata placent.
Impetuosus eras ferme omnibus hactenus hostis,
Et poterat mores vincere nemo tuos.
Nunc patet illius fuerit quae causa furoris,
Rem tibi cum diris cerno fuisse feris.
Et quae multa tuam vexarunt phasmata mentem,
Haec rabidum facerent Penthea quemque sophum.
Excusata igitur tua sunt convicia, site
Quem titulo praefers gesseris inde virum.
Quod sacer afflato sibi Christi spiritus insit,
lactat qui tantum condidit auctor opus.
Et tu subsannans potes id contemnere lector,
Quod referat patris cor cerebrumque sui.
Impostor medicus, quales rudis Hessia tantum
Miratur, sacras constitit ante fores,
Et sua iactavit stupidae magnalia turbae,
Cuique malo certam pollicitatus opem.
Audiit haec adstans, et ei, heus tu, rusticus, inquit,
Magne tua Doctor me precor arte iuva.
Errantem infelix amisi nuper asellum,
Da quod ut inveniam, si medicamen habes.
Adnutans medicus decerpta lathyride grana
Mox dedit, haec patulis glutiit ille labris.
Inde domum repetens subito cita viscera motu
Sensit, et in medio est saepe solutus agro.
Hic ubi post quoddam desedit forte salictum,
Aspexit pascens cominus ire pecus.
Tum quanto potuit laetatus coepit hiatu,
O magnum, Deus huc quem tulit ipse, sophum.
Sic celebre indignis parit ignorantia nomen,
Doctus apud fatuos sordet Apollo viros.
Cum summo Hessiacus deberet iure Philippus,
Posset et invicta vos abolere manu.
Et tamen ob miseros, qui nil nocuere, colonos
Abstineat, qualem creditis esse virum?
Numquid quam patrias pietatem admisit in urbes,
Factis ostendens exhibet ille suis.
A qua mitrati vos tam procul estis Iudae,
Quam modo victores non faceretis idem.
Extremae fuit hoc malignitatis
Contra verbigenam ferire Christum
Ipsis Gentibus et feris Tyrannis
Exsecrabile foedus, impii hostes.
Et cunctos semel illius fideles
Clam iunctis abolere velle bellis,
Ast immanior impudentia illa est
Id notum modo ubique constitutum
Nulla fronteque conscientiaque
Tam constanter et improbe negare.
Haec vestra est pietas fidesque, qua vos
Pastores decet eminere nostros.
Iam vires videre tuas clarissime Princeps,
Iuratae contra fasque piumque mitrae.
Proque suo, quo te studuerunt perdere, bello
Exoptant pacem, sors ita versa, tuam.
Nec tu difficili, tua quae clementia, corde
Accipis obstrictam foedere dasque fidem.
Vis quae Pierius dico praesagia vates
Credere? mendaces experiere viros.
Quae mala te vexat demens insania Corde.
Quid iuvat huc doctas sollicitare deas?
His inferre viris aliquem te rere pudorem,
Qui pulsa frontem perfricuere fide?
Et qui non alio Christum venerantur honore,
Bubones auceps quam solet ipse suos.
Nulla quibus iusti vel honesti cura superstat,
Quique locant uno fasque nefasque gradu.
Nec vaga quae volitet per mundum fama morantur,
Ut saluas inter luxurientur opes.
Non causa Frideriche mea sic Beta superbi,
Nam gratum facies hoc mihi more nihil.
Tot mihi das multo tibi partos aere libellos,
Ut studiis adsis docte Poeta meis.
Fert tanen haec nullum tibi munificentia damnum,
Dives enim caput est bibliotheca tuum.
Perpetrata Venus torpente libidinis aestu,
Absque siti potus, et cibus absque fame.
Haec tria morbosum faciunt succumbere corpus,
Haec fuge si longos vis superesse dies.
Te meus ignotum vexit super aethera versus,
Et placido poteras id bene corde pati.
Nunc ubi perspectum proprio te pingo colore,
In me vesano turbidus ore fremis.
More tuo facis hoc, mera qui mendacia semper
Diligis, et verum taetrius angue fugis.
Indignante Lyci video te pectore ferre,
Quod sis non alio cultus honore mihi.
Cum claris auctum titulis te praepete cursu,
Elevet in summam iam dea caeca rotam.
Parce mihi precor, haec sapiens peccata cavebo,
Ex me non alios metiar inde viros.
Qui quocumque solet mecum sors ludere vultu,
Idem permaneo Cordus ut ante fui.
Nulla tibi proles domina est Leninge marita,
Non est quod fortem te probet esse virum.
Quod sua Franciscus tibi commentaria misit,
Debetur sancto gratia magna viro,
Si malus(ut quidam fertur dixisse) libellus
Saepe potest multis utilis esse modis.
Quanta putas illud tibi commoda ferre volumen,
Quo melius dicit, qui dedit, esse nihil?
Franciscana tuos in commentaria versus
Legi, venalis frondea serta meri.
Maximus es, certum est, quam fert Germania vates,
Quem colit Aonius concelebratque chorus.
Non tamen iste suo est laudatus carmine codex:
Nam cantari aliis debuit Ille modis.
Vis ut Apollineo vates praeconia cantu,
Pontificis celebrem dulcis amice tui.
Quae refer? an multo partum sudore galerum,
Quaeque gravat pressum gemmea mitra caput?
An nova quae instituit posito collegia templo,
Quosque tot Hallensi fecit in urbe deos?
At nosti praesens quod talia rideat aevum,
Et fatuam vocet, haec qui modo curat, anum.
Publica si scitor, quidnam mihi fabula narret,
Respondet dignum versibus illa nihil.
Et non Pierides debent possuntque sorores,
Nec genii est tandem dicere falsa mei.
Ergo age si quid tu nosti laudabile scribe,
Ut data pangendis ansa sit inde modis.
Quod iacet hic funus? dicta olim Ansercula virgo.
Quae properae mortis causa? nefanda Venus.
Quae, dic, illa? piis fari pudor auribus horret.
Num Florentinam dicis? ea ipsa fuit.
Quo tantum patrante scelus? regnante Tridenti
Praesule. phuh sanctas illene pascit oves?
Hac modo mitrati proceres virtute coruscant,
Qui contra Christum stantque fremuntque Deum.
Illa sacri iudex verbi num turba minatur
Infames, quibus est, dignior ipsa, rogos?
Qui multo loqueris Cape verbosissimus ore,
Qua cassum verbo te ratione ferunt.
Quis ille sit meo, rogas, Capus in versu,
Non alius id quam quem vocabulum signat.
Nunc literatum scire te virum credo,
Quod impotens intelligatur hoc Gallus.
Convivas medicos evangelicosque sodales,
Excepi tenui (mos meus ille) cibo.
Utraque magnificum quia temnit turba paratum,
Haec praesens animae, corporis illa malum.
Nasicana vides amice lector
Commentaria, maximum volumen,
Quae quam sint bona tute iudicabis,
Nam pervolvere non mihi vacavit,
Ast haec ipse, quod audio, met auctor
Paulinas supra Epistolas, et omnes
Antiquosque novosque ubique libros
Commendat, probat, evehit, locatque
Sacris proxima bibliis, quid haeres?
Corrugasque tuam subinde frontem?
Si sancto nequis huic Dei Prophetae,
Vano credere qui potes Poetae?
Sancta sacerdotum tandem connubia credo,
Et Christiana comprobo,
Nec puto mitratos hic inde resistere patres,
Tales ubi iam nuptias
Ipse(quod haud unquam vidit Germania) Papae
Sua colit praesentia.
Heu miserande pater, nudo nunc pasceris osse,
Et tibi sub mensa vix recubare datur.
I nunc et vetita manda ieiunia carne,
Et summo iacta te residere loco.
Si quo plus magnum quid praestet, plus quis amatur,
Cur nemo famulam te cupit esse suam?
Cum pauperrima sis et deformissima virgo,
Maxima res, quod adhuc esse superba potes.
Theologica vertiginosus a coena
Sermocinaturus Phaliscus ascendit,
Et cum diu clausis gravatam oculis frontem
Mulsisset, hoc exordiens modo fari
Sitii et nihil dedistis mihi bibere, inquit,
Simulque nauseante pronus e ventre
Sex pridianae crapulae vomuit libras,
Qualis Phaliscus ille contionator,
Suum ipse qui statim redarguit verbum?
Fere omnium, qui sunt ubique divorum
Relicta legit ossa praesul Albertus,
Multoque clausa monstrat auro et argento,
Quo pulchrius spectaculo nihil vidi.
Sed tres adhuc abesse virgines divas
Queror, Eidem, Spem, Caritatem, eas miror
Cur negligat, cum maxime tamen his cultis,
Fundata Christiana relligio sistat.
Quod potuit summa clarissimus arte magister,
Picta Maguntini praesulis ora dedit.
Intima quae mens est illius, qualeque pectus,
Egregie factis exhibet ille suis.
Non reor exosum linguas contemnere Gallum,
Quas idem plures ore habet ipse suo.
Pium cor offert et bonam voluntatem
Episcopus tuus in repullulans verbum,
Monitus, suos ut inter aureos divos
Fidei velit Speique Caritatisque
Meminisse, quo nam sint sitae loco quaerit,
Ut inde lata posset ossa inaurare.
Dic optimo patri nihil magis illarum
Superesse, praeter vana nomina, et tantum
Constare, primo eas salutis exortu
Vixisse, in impiaque mortuas Roma.
Non exis nisi te comitanti pone ministro,
Idque ideo, dicis, quod male Paete vides.
Si verum est, non ille sequi, praecedere debet,
Transmissum furor est si retro monstrat iter.
Paucos docte Sebastiane versus
In pictam faciem tuam, et deinde
Dum novus iaceres nuces maritus,
Festinis cecini tibi Camenis.
Horum terque quaterque iam petivi
Exemplum, ut, quota pagina, adderentur
Edendis Epigrammatum libellis.
Sed tu, ceu tibi sordeam, quod oro
Es surda nihil exsecutus aure.
Hoc quid suspicer esse? num pudet te
In nostris celebrarier libellis?
Quod multus cupiat decus mereri.
Ex his si cupis eximi, videtur
Exemptus quoque corde Cordus esse.
Ut mirus sit oportet ille pictor,
Qui doctissime te Sebastiane
Plus prima nive candidum sodalem
Sic carbone nigro potest referre.
Vis ophthalmicus ut tuas celebrem
Iucundissime nuptias sodalis,
Te famae video meae favere.
Ex vili quia Choerilo cupis me
Smyrnaeum fieri repente Vatem.
Esto, sobrius abstinensque vivam,
Et iuris mihi me mei relinquant,
Hic qui conveniunt pares amici,
Caecabit tua me tamen puella,
Nam quis Lynceus, armiger vel ales
Hunc impune queat videre solem.
Iussa tuam Venus in templum deducere sponsam
Abnuit, et nexa noluit ire mora.
Mox percontanti causam rerum patre, dixit,
Mortalis divam non volo vincat homo.
Pauperis exiguum Cordi non despice munus,
Imo vide mentem, non data dona, meam.
Nanque suum infestus mihi Plutus denegat aurum,
Sed sacra quid maius Calliopea dedit.
Quod sis illustrissimus et fortissimus heros,
Ex signis video magne Philippe tuis.
Hoc rutilae stellae monstrant, patulique leones,
Sera fac id dicat post tua fata dies.
Cum quidam hic celebres diverteret hospes in aedes,
Apponi iussit maxima vina sibi.
Quae dum gustasset summis libata labellis,
Decolor amisso vappa sapore fuit.
Ille tamen superae simulans mera nectara mensae,
Dandam, qua biberet fracta, poposcit aquam.
Audiit haec adstans puer, et, non est opus, inquit,
Octo cavens urnis miscuit ante pater.
En vespertinam flatu restinguere lunam,
Paruulus hic credit fuste petitque puer.
Magna, haec stultitia est, sed longe maior, idem quod
Tentat in exorto sole mitrata cohors.
Illa suapte olim cum tempore sponte facesset,
Haec nullo hellebori discutietur agro.
Hostibus esse meis putor insuperabile vallum,
Noluerit custos, sum levis umbra, Deus.
Sim quota spes igitur, solus fiducia Christus,
Haec tua qui princeps tecta manere velis.
Magna tibi est sacri Francisce scientia verbi,
Et facilis pleno pectore vena fluit.
Una cui in multum crevit Pandecta volumen,
(Hunc toties titulum per tua scripta citas)
Quantumvis doctum superare videris Othonem,
Paruo pandectas edidit ille libro.
Qui vix immenso pandectam codice finis,
Quantum pandectas accumularis opus?
Insano fuerit fidentior ille Darete,
Qui magnis speret te superare libris.
Aduectum a Rheno Marpurgi ad moenia vinum
Ferbuit, erupto prosiliitque cado.
Salua ipsum voluit magis integritate perire,
Quam quod corruptum perderet hic alios.
Quam non conveniens habere nomen
Videris mihi Christiane Fortis.
Qui primo taratantarae fragore
Ducem deseris abnegasque Christum,
Abiectisque tuae salutis armis
Pollutum colis impius Bahalem.
Aut mores igitur tuos reforma,
Aut sis perfidus Antichristianus.
Si poteris sophica contentus vincere coena,
Et Cordi nugas ferre salesque tui.
Extremo conviva meam pete vespere mensam,
Verbis, non epulis te saturabo meis.
Omnes adeste Musici cachinnones.
Omnesque vobiscum ciconias, sannas,
Ronchos, sales, iocos et auriculas ferte,
Et liberorum quinque plaustra syllorum.
Amabiles habeo mihi domi nugas,
Vobis meis quas exhibebo convivis,
Hac lege, ut unum quisque nummulum ponat.
Gratis eas proferre delicias nolo.
En vobis lepidum nimis libellum
Cuiusdam celeberrimi Poetae
Missum Lypsiaca mihi usque ab urbe
Quod primum volo ferculum vorari.
Si quem dentibus id facit stuporem,
Illius medicina portulaca
Infertur Quid ohe quid ille risus,
Quid vult Sardonicus sibi cachinnus?
Tam claram cohibete quaeso vocem,
Ne quis nos putet ebrios viator.
Forte ante sex trieteridas fuit quidam
Non incelebri laude Lypsiae Vates,
Perenne cui Myricio manet nomen.
Hunc maior auctiorque literis auctor,
Dictus Myricianus, iste praecellit,
Et vos eum tantum virum refutatis?
Egregios fama est istic emergere Vates,
Divite quos aluit Lypsia vestra sinu.
Hos mihi, si nosti, pie Camitiane saluta,
Si modo sinceros noveris atque pios.
Nullus ubi inflato tumeat sub pectore fastus,
Si vana faciles ambitione vacent.
Heus cave ne facias, missus venit ecce libellus,
Qui tales illos non ait esse viros.
Sed plane adversis infestos moribus hostes.
Spargentis verbi lumen ubique suum.
Hos ego non homines saluere, valere iubebo,
Dum resipiscentes indoluisse sciam.
Barbara dicta fuit cuidam olim Lypsia Vati,
Sed tunc non celebres protulit illa viros.
Nunc vero quantos eduxerit aspice Homeros,
Et lege praeclarum, quem cecinere, librum.
Quid rides, strepero numeras quid carmina roncho?
Quid miseros homines terque quaterque sonas?
Post adeo horrendos vultuque minisque Daretas,
Quos supera fudit mille Lutherus ope,
Ille triarius est, qui bellum finiet, ordo,
Et sua Belicolis otia reddet haris.
Quis non artifices tuos Poetas
Felix Lypsia civitas stupescat?
Qui quinta regione septimaque
Possunt hexametros parare versus.
Quod non ille prioribus sub annis
Divinus potuit Maro, nec ipse,
Quo non doctior alter est, Homerus,
Ergo terque beatior quaterque,
Hoc quam Mantua tunc, eoque Smyrna,
Tantis Lypsia Vatibus superbi.
Dic intonse deus, tua quid tibi Lypsia fecit,
Quo tantum potuit demeruisse malum?
Ut tam ridiculis iuvet hanc temerare Poetis,
Qui vetus obscurent diminuantque decus?
O caecos homines, omni qui prorsus honesto,
Omnique ingenio iudicioque carent.
Des sanum precor his aliquando pectus, ut olim
Stultitiam videant illacrimentque suam.
Tracta suaviter hunc tabellionem.
Iucundissima nanque dona, nempe
Cuiusdam tibi, quem vides, Poetae
Fert perridiculum, Micylle, librum,
Foetum Lypsiacae novum Minervae,
Quem, nullus insi sit tibi lienis,
Ter centum scio, conspues cachinnis,
Sat ride et lege, deinde literatas
Per coenas propere hinc et inde mitte
Pluresque exhilara tuos sodales.
Maesta tuum quid adhuc deploras Lypsia Caprum?
Talia qui melior damna rependet, habes.
Scilicet aequalem simili pietate Cochlaeum,
Magnum, qua stat adhuc Romula secta, virum.
Hic quoque Tartareas si cras descendat ad umbras,
Non poteris, quod sis orba relicta, queri.
Ecce duos alios tibi, maxima lumina, Vates,
E gremio qui nunc emicuere tuo.
Qui cum magnanimo sub prima aetate Luthero,
Audent pugnaces conseruisse manus.
Si veniunt tanti verno sub sidere fructus,
Qualia maturae tempora messis erunt?
Quot quot erant, quite cuperent defendere, patres,
Vindice Martini succubuere manu.
Ast nunc ecce duos iuvenes sanctissime praesul,
Queis ducibus decori restituere tuo.
Tantis haeretico telis et viribus hosti
Non citra superam congrediuntur opem.
Tam claris igitur se iactet Elister alumnis,
Quaeque dedit tantos patria terra viros.
Laeteturque tua celebris pietate Cochlaeus,
Hos bello socios implicuisse suo.
Hesterna tibi Lonicere luce
Dixi de celeberrimis duobus
Quos iam Lypsia praedicat, Poetis,
Post tot magnanimos duces subactos
Hosti congredientibus Luthero,
Ficulnis tamen admodum machaeris,
Horum nomina vis tibi referri,
At non, quae fuerint, satis recordor,
Et missus liber est meo Micyllo.
Hic illas Apinas levesque tricas
Si legit, vereor, ne utrasque ad aures
Crebris os laceraverit cachinnis.
Quis iam Lypsiaco persuasum vate Lutherum,
In cinere et sacco paenituisse neget?
Et raso veterem capiti imposuisse cucullum,
Quosque unquam scripsit mox revocare libros?
Tantus in his lepor, et tanta est facundia scriptis,
Flexanimis credas ipsius esse deae.
O utinam tales prodissent Rhetores olim,
Extulit ut nascens haeresis illa caput.
Non sacer indignis quereretur luctibus ordo,
Quod tantas frustra saepe dedisset opes.
Incusatus Apollo, quod duobus
Istis Lypsiacis favens Poetis
Contra Christicolam virum Lutherum
Hunc dictaverit impium libellum,
Irato gravis ore se negavit
Ullum noscere Lypsiae Poetam.
Insignes duo Lypsici Poetae
Et non nomine Rhetores minori
Hasenbergius et Myricianus,
Has tristes tibi mittimus querelas
Vindex Romulei Cochlaee patris,
Oramusque tuo iuves misellos
Nos patrocinio vocante causa,
Quem tot mensibus arduo labore
Scriptum misimus optimum libellum
Multo crimine pessimo Luthero,
Non dignatus (ut est superbus) ille
Audito titulo semel videre,
Nedum voluere, maximis cachinnis
Reiecit, temerariasque nugas
Dixit, tam procul est adhuc, ut idem
Persuasus doleat. Magis nefandum
Audi dedecus. Hunc procax iuventus
Accepit, miseris modisque lusit,
Illatum quia sordidam in latrinam
Invento hic minio notavit, et sic
Spurcis labibus illitum remisit.
Ex his, quod male nos habet, diebus
Merdosos rude nos vocat Poetas
Vulgus, pone sequens et ipsa pubes
Iacto contemerat luto, nec usquam
Praemagno licet egredi pudore,
Hanc ignominiam malamque famam,
Tu compescueris statim et levaris,
Si praesens semel hac in urbe nostros
Ad cives habeas severiorem,
Haec quae despuat ausa, concionem.
Est, audire, aliquid, gravem Cochlaeum.
Caesumne virgis Oecolampadium dicis?
Haec quae tua est procacitas levis scurra,
Adeo ne nullam, o impudens, habes frontem?
Ut nesciente conscientia et mundo,
Tantum audeas mendacium in virum tantum
Confingere, et tuis eum palam merdis
Spurcare? quem surgens ubique iam Christus
Splendere vult rutilum domus suae lumen.
Non tam sacrum Basilea saevit in verbum,
Ut innocentes illius professores
Tantis, ut hic tu fingis, afficiat probris,
Imo colit, veneratur atque sustentat.
Quod si senatores in urbe vestrate
Dignas tuis ausis dari velint poenas,
Ipsum statim te publico in foro caesum
Cognomini super alligans equo lictor
Circumfluum iam susque deque per vulgus
Produceret, sequente post iuventute,
Quae, non vacantibus interim manibus, clamet,
Lutulentus obruendus est luto Vates.
Ecquid tam nihili iuvat insanissime nugas
Usque adeo multis exagitare modis?
Quis furor est graciles, quos praestat temnere, vermes
Armata pilis velle Phalange sequi?
Non opus ut tantis feriantur Ephemera telis,
Quando suo tamen haec sint peritura die.
Ista legens, tanti fieri, laetabitur hostis,
Seque vel infami nomen habere libro.
Magnam vos mihi gratiam feretis
Iam versu celebres meo Poetae,
Nemo vos genitos prius sciebat,
At lectis Epigrammatis rogatur,
Quis sit, quem quoque scripserit libellum
Hasenbergius et Miricianus.
Grande in Franciscum te fers scripsisse volumen,
Hac et vana tibi gloria parte placet.
Quinque licet scribas magnorum plaustra librorum,
Nil agis, his armis praevalet ille tibi.
Quare consilium fuerit temerarie nostrum,
Vel bene, vel, si vis vincere, scribe nihil.
En hic quem petis alloqui Cratonem
Praefectum Hessiae Episcopum, Quid haeres?
Mitratum tibi forte et infulatum,
Auratoque pedo, et rigente palla
Insignem, et famula sequente turba
Stipatum dominum et ferum tyrannum
Esse ipsum Deciane credidisti.
Tales Pontificesque praesulesque
Romanus Bahal exhibet, sed ille est,
Quales Paulus Episcopos adornat,
Humanus, facilis, pius, benignus,
Castus sobrius, eruditus, insons,
Non turpis cupidus lucri, hospitalis,
Omnes denique quas habere dotes
Debet qui populum docet, minister,
Pleno praestat is absolutus orbe.
Quid tanto afficeris sapiens Ficine dolore,
Tristitiae frenum pone modumque tuae.
Nulla fata queunt unquam ratione moveri,
Ibimus hanc omnes, cum vocat hora, viam.
Quem luges supera regnans Iacobus in arce,
Cum divo fruitur perpete pace choro.
Felici potius congaude laetus amico,
Tantis, invidia est, indoluisse bonis.
Blanchenemius hoc migrans Iacobus ab orbe,
Quid mea vesani funera fletis? ait.
Haec mihi in aeternam mors est quasi ianua vitam.
Vivere qui sperat non timet ille mori.
Sordide munde vale, purae novus incola sedis
Rideo tam gratus quod mihi carcer eras.
Scilicet hanc quoties prius actae confero vitam.
Sunt mihi deliciae et umbra tuae.
Mitrati proceres magno coiere paratu,
Qua patet irriguo morbida Spira solo.
Forte rogas toto quidnam modo mense volutent,
Magnas res sacra relligionis agunt.
Nam de seruando certatum est hactenus esu,
Hoc quem Romuleus tempore Papa iubet.
Nulla sed in potu (iaceant modo pocula) lis est.
Nonne pium Christi spiritus agmen agit?
Reges, Pontifices, Duces, Barones,
Plena iam Nemetes fovetis urbe,
Quod magno scio commodo esse vobis,
Ex illa quoniam celebritate,
(Si nil est aliud quod hic sit actum)
Tantum spero decus lucrumque quondam
Auctorum fore mercimoniorum,
Ut vestros liceat videre cives
Paruo tempore post negotiari
Reges, Pontifices Duces, Barones.
Hac quicumque subis viator audi,
Notus toti Eobanus Hessus orbi
Venit forsit an et tuas ad aures.
Illius Catharina mater olim,
Hoc sub cespite condor, id volebam.
Hoc me fas mihi iactitare nato,
Quo tota Hessia vate gloriatur
Aeternum decus et perenne nomen
Extremos apud exteros habere.
A duce qui Christo nostrum cognomen habemus,
Cur nusquam sequimur quo praeit ille, rogas.
Pauper erat, sed nos locupletes esse studemus,
Pacificus, truce nos sumimus arma manu.
Adiutor miseri, nos conculcamus egenos,
Verax, in nostris frausque dolusque labris.
Subiectus, domini cupimus nos culmen honoris,
Castus, nos omnis spurcat agitque Venus.
Denique quaecumque est illius cetera virtus,
Aduersum in vitium transfuga turba sumus.
Nescio, sed toto fieri sic conspicor orbe,
Et simili tecum saepe dolore queror.
Forte quod exstantes, mitrata caterva, columnae,
Qui nostrum debent esse voluntque caput,
Haec pro salvifico dent exemplaria verbo,
Et vitam doceant subdita membra suam.
Integra sincerum qui plebs servemus odorem,
Corruptus tabo sal ubi noster olet?
Tot aereos argenteosque Caesares
Pleno tenes perite Roche scrinio,
Sed inter illos unus aureus Nero
Grato tibi plus ceteris vultu placet.
Quas longa non variat vices antiquitas?
Qui pessimus tyrannus ante saeviit,
Incredulisque pulsus est a gentibus,
A Christianis optimus colitur viris.
Non Constantinum, non Traianum, neque Nervam,
Nec quicumque insons est tibi Caesar, amo.
Hos bonus ipse bonos serva tibi, sed mihi detur
Ut simili vati pessimus ille Nero.
Rarus in hoc certe monstratur nobilis aevo,
Qui referat mores vir generose tuos.
Tam pius, humanus, cordatus et integer, insons,
Tam honus ex omni denique parte places.
Talia formarunt sanctae tua pectora Musae,
Quae comitem te sic excoluere suum.
Non vult inviso Niger assentire Luthero,
Hoc etiam verum si modo dogma foret,
Seque ob id aeternas trudendum sciret ad umbras,
Debere irato Tartara ferre deo.
Quam sit atrox odii mortales discite morbus,
Impia qui lento corda furore tenet.
Quid rasam miramur adhuc non credere turbam,
Haec si vulgaris dicere vappa potest?
Ingentes sacram tabulas appendit ad aedem,
Quidam se iactans omnia scire Titus.
Quid faciam? qua nunc alios ratione docebo,
Quando, quod ipse sciam, liquerit ille nihil?
Iam quater oratus proprio est pro limine Princeps,
Sed nondum mihi dat, nec tamen ille negat.
Quam mihi certa velim tandem responsa referri,
Post longas etiam qualiacumque preces.
Gratius officium est cito non tribuenda negare,
Quam vana dubium spe tenuisse virum.
Te precor ergo meum felix Heinriche patronum,
Hic agere, et pro me sollicitare velis.
Tu molles aditus, tu commoda tempora nosti,
Cum dedit optatas fausta Diana feras.
Omnes faventes iudices et aulicos
Habet impius Melanthius, coram quibus
Non tam mala est nec iniqua causa, quam statim
Non vincat, explosis foro adversariis.
Mirum nihil, maiore quando gratia,
Quam maximus vel Cicero vel Demosthenes,
Patrocinentur atque praesto sint ei
Tot splendidi Reges, Episcopi ac Duces,
Et advocati plurium urbium dei.
Adstent serenis et precentur vultibus.
Te Ficine meum rogo patronum,
Et fidum, simul obsecrans, amicum,
Ut quam munificus domum Philippus
Se digna mihi liberalitate
Addixit, dedit et parare iussit,
Hanc tu tradere non velis gravari.
Sat iam sat miser hinc et inde cinclus
Erravi propriam semel domunclam
Felix cochlea possidere vellem.
Non meritis in me veheris Germane querelis,
Non tua crudeli deseco fila manu.
Sed dum perpetuo nimis hument stamina potu,
Ipsa sua multo pondere sponte cadunt.
Insignes verbi proceres, argute Luthere,
Suavis Oecolampadi,
Magnanimis Zuingli, pie Snepphe, diserte Melanchthon,
Fortis Bucere, candide
Haedio, praecellens Osiander, strenue Brenti,
Amice Iona, acer Crato,
Ac reliqui, bona turba, viri, quos inclutus Heros
Princeps Philippus acciit,
Christicolaeque suos urbes misere ministros,
Et Praesules Episcopos,
Ut nova tollatis divisae schismata sectae,
Veramque monstretis viam,
En cupido supplex vobis Ecclesia voto
Vestros cadit flens ad pedes,
Atque per intima vos communis viscera Christi
Adiurat, obsecrat, monet,
Ut sanctis studiis superi pro laude tonantis,
Et omnium fidelium
Quaerenda (haec vobis incumbit cura) salute
Tractetis hoc negotium,
Unde ratum iudex decretum praedicet orbis
Sancto profectum spiritu.
FINIS.