Hic quoque tu prima mihi Sturci fronte legeris,
Quando tuam tuleris primus amicus opem.
Dii faciant alias possem tibi reddere grates,
Quam quod te vacuis ludo Poeta modis.
At rectum si iudicium tibi, sanaque mens est,
Hoc supra cunctas munus amabis opes.
Tam carum clarumque nihil tegit arduus aether,
Quin superet sacro carmine partus honor.
Romuleas ubi nos vidisset prendere technas
Tristis, et ad Christum vertere corda, Sathan,
Nil agis armipotens, inquit, Germania, fallam
Te tamen, ac alia fraude nocebo tibi.
Dixit, et ingenuas tacite mox abstulit artes,
Ac odia in doctos movit acerba viros.
His ut sublatis paulatim pristinus error
Surgeret, et peius quam fuit ante chaos.
Id videt illustris praesaga mente Philippus,
Et cavet erecta talia damna schola.
Hic ubi candenti Marpurgum prominet arce,
Raucaque saxosi murmurat unda Lani.
Hic simul Aonides iam consedere sorores,
Instauransque suas tendit Apollo fides.
Felicem patriam, sua si sapiens bona norit,
Atque hac grata velit commoditate frui.
Quod nequis astricolam pertingere Cochlea Christum,
Turpis lubricitas chara domusque facit.
Haec quia congenitam nescit dimittere carnem,
Pectus in hanc terram glutinat illae tuum.
Qui divina parens hic macro viscere langues,
Quae soleas aliis pinguior esse locis?
Ille mei populus quia maior sanguinis hostis,
Quem perdit miseris nocte dieque modis.
Ut modo sic priscis pietas evanuit annis,
Divinique diu delituere libri.
Quos templo inventos ubi rex Ammonia proles
Audiit, omne suo depulit orbe nefas.
Turicremos Camares, stantesque per alta Bahales,
Cunctaque non veri cetera sacra dei.
Et veteres domino pius instauravit honores,
Et populum iussit vivere lege suum.
Clarus idem nostra parat hac aetate Philippus,
Hessiaci late cognita fama soli.
Qui sapidi postquam cepit mysteria verbi,
Calva iubet terris cedere monstra suis.
Et sincera Dei facit ut doctrina coruscet,
Puraque cum vera relligione fides.
Grata id posteritas aeterno concinet aevo,
In supero divus cum sedet ille throno.
Miror quod vestros non funditus auferat hortos,
Cum tumido crescens effluit amne Lanus.
Qui sita sublimi subiens cellaria monte,
Perdit per summos optima vina cados.
Ridiculo Papam dominus me nomine clamat,
Nam quis, quod summus sim pater iste, putet?
Ille potens Latia dominatur ab urbe tyrannus,
Et trahit in fiscum, quicquid ubique, suum.
At nil ipse lucrans aliud nil verbera seruus,
Carnigerum voluo clausus in orbe veru.
Illi aurata nitent regali fercula luxu,
Et varium fundunt gemmea vasa merum.
Vix mihi nuda datur quod rodo famelicus ossa,
Quaeque olet a lotis lancibus unda, bibo.
Subiectis vehitur nitidus ceruicibus ille,
Et quasi divino cultus honore sedet.
Pone ego concomitans dominum sequor assecla Cordum,
Per medium, vector qua praeit ille, lutum.
Ante tamen quam sim qualis modo dicitur ille,
Sic miser aeternum vivere malo canis.
Fictas Harpyias falsos cecinisse Poetas,
Dicis, ut Arcadicum quae coluere lacum.
Sed manifesta fides patet omnibus undique terris,
Quae modo vos tales ferre queruntur aves.
In solo erratum numero, non una trias vos,
Imo quadringentae milleque myriades.
Vir solum Alcides ceruum confecit et aprum,
Maximaque ex illo fama labore manet.
Sed tu laevis adhuc vicisti nuper ephebus,
Non semel has plures clare Philippe feras.
Haec maioris erant tibi tunc praeludia laudis,
Saeva magis monachos quod modo monstra domas.
Heu nova quae rerum facies, quae fata vicesque,
Quae veterem mutat sors inimica statum?
Omnibus horrendus qui terris ante tyrannus,
Magnanimos potuit vincere Papa duces,
Lataque conducto sibi milite regna subegit,
Felices inter deliciatus opes.
Nescit ab infestis iam se defendere muscis,
Ac hostes pulices non superare potest.
Cum tumidam misero gravis impleat hernia bursam,
Nec secus ac trunco sit tibi grata Venus.
Formosam uxorem quae ducere causa coegit?
Quod nequis, hoc Christus non tibi mandat onus.
Agnoscis tibi propitii miracula Christi,
Quod coitu ramex non nocet ille tuo.
Mira magis res est, nullo quod concitus aestu,
Sed timida tantum relligione facis.
Sit tua quod digitus modo mentula, quale vel ictys
Inguen habet, semen quaerimus unde tuum?
Quod pauper male Phaedrus edit, pia munera poscit,
Non date si sapitis, nam bibit ille bene.
Garrula non magis Alciden modo fama loquatur.
Saecula plus fortem nostra tulere virum.
Qui millena domat simul uno monstra labore,
Singula quae multa sustulit ille vice.
Quae veterum mendax illi tunc fabula vatum
Finxit, in hoc laudat iam manifesta fides.
Mancus inutilibus manibus, pede scribit Alethes,
Chirophragum Clemens qui dabit ille suum?
Danda podographa vel tibi saltem autographa posce,
Si rata seclusa nomina fraude voles.
Quod nomen tibi? Iustitiae. quid vult sibi libra?
Unicuique suum sedula pendo viro.
Cur caeca es? nullam personam respicio Quid
Quod neutram mancae conspicor esse manum?
Oblatum nihil accipio. cur trita lacerna est?
Nulla rei est, alios dum beo, cura meae.
Unde tot in toto liventes corpore plagae?
Ex omni virgis cedor ubique loco.
Tres Atreu lepores mihi dedisti,
Et tot prandia, totque forte coenas,
Sperans me fore partium tuarum.
Sed tandem tibi libere fatebor,
Quae mens sit mea, quae sit et voluntas,
Ista hoc nomine dona perdidisti.
Des omnes ut opes tuas, et ores
Per quamcumque etiam sodalitatem,
Iniustae nequeo favere causae.
Nescit saxea veritas moveri.
Obiecto infesti certarunt osse catelli,
Orthe tuus Caesar nomine, Papa meus.
Sed meus occubuit, tuus osse potitus abivit,
Hoc ita non vanum tam levis omen habe.
Nam dominis victor Clementem Carolus armis
Supprimet, et Latias mox sibi subdet opes.
Factam ex mero nobis Colax aquam ponis.
Postquam gravem tot aureis habes pelvim,
Suumque nostri quisque contulit munus.
Non credimus, quod garrulus toties iactas,
Praesente nuptias tuas fieri Christo,
Factum nisi ex aqua statim merum reddas.
Hesternas nisi relliquias´suavissime Buschi,
Iamque bis appositum tempseris esse cibum,
Pransurus mecum propere conviva venito,
Cum toto Charitum Pieridumque choro.
Quandoquidem cari mihi tres venere sodales,
Qui vultus cupiunt posse videre tuos.
Oblectet tuus his doctas saltem lepor aures,
Cum varia nequeam lauta palata dape.
Tres vestrum dixi, negat hoc Glaber esse latinum,
Hic alios, quae non noverit ipse, docet.
Accipit octo tuus Constantia milia praesul,
Ex genitis sacra virginitate nothis.
Et mirare suos uxores ducere rasos
Quod vetet, haec leno perdere lucra cavet.
His ubi tot passim veteres cecidere diebus,
Magna novas res est instituisse scholas.
Id tamen Hessiacus divino numine Princeps
Iam parat, et doctos perpetuare viros.
Nam videt exiguo recidivum tempore verbum,
Hae nisi continuo sustineatur ope.
Tam bene de profugis meritum ergo heroa Camenis,
Musica certatim carmine turba vehe.
Hunc mirare frequens populum committere stuprum.
Auctores habet, id qui docuere, deos.
Hic quia cum iuncta permixtum Naiade Bacchum,
Nulla coniugii lege coire videt.
Tam bene Rhetoricam Phryx declamavit in artem,
Discipula ut fugeret tota repente cohors.
Nullaque persuasas possit palinodia mentes,
Ad praeceptorem post revocare suum.
Multas sed vacuas video tibi pyxidas esse,
Praeter, quae primo trita stat una loco.
Unde, velut tibi dives eam Pandora dedisset,
Expromis medicae quicquid ubique rei est.
Hac condi puto quod Smyrnaei Musa Poetae,
Omnigenis morbis utile moly canit.
Inter cetera quae Marpurgi commoda iactas,
Esse bonam vere Naevole dicis aquam.
Hoc ipso quoniam quo vinum venditur aere,
Et bibit hanc fuluis incola turba scyphis.
Si mera sunt usquam Marpurgi vina, bibuntur
In Buschianis aedibus.
Nam velut integer est incorruptusque vir ille
Sincera sic amat omnia.
Cetera cuncta fere fatuam cellaria vappam,
Quales habent dominos, tenent.
Quod rabidos crebro dentes in carmine figo,
Ut tibi sic ipsi non placet Orthe mihi.
Sed quid agam? rarum quod laude vehatur honestum est,
Carpendi passim maxima lerna vici [Reg: vitii] .
Iamque meos longo novisti a tempore mores,
Quod nec adulari, nec scio falsa loqui.
Ferales nescis Paetum posuisse cucullos,
Gestus et mores aspice Fusce, scies.
Compositis palmis, obstipoque omnia collo
Dicit, et, ut didicit funiger ante, facit.
Hoc reor uxori quod reddat debita gestu,
Tam plenus sancta relligione vir est.
Esse tibi nullum iam dudum dicis acetum,
Fecisses, ipsos dum coquis Anna cibos.
Sic ieiuna diu quando convivia differs,
Ne sale credo quidem tunc opus esse tibi.
Hic melior Papa est, Latiam quam qui tenet urbem,
Nam sequitur dominum, quem fugit ille, suum.
Consulto mea musa dic Levino
Millena vice plurimam salutem,
Et si te quid agam, rogabit, inque,
Me factum agricolam hic et hortulanum
Sumpto saepe ligone rusticari,
Ac inter Dryadasque Oreadasque
Et gratas pariter mihi Napaeas
Vitam ducere suaviter beatam,
Gaudebit scio gratulabiturque,
Nam me non secus ac suos ocellos
Post charam sobolemque coniugemque
Inter praecipuos amat sodales.
Da quod edam coniunx, hoc me sub vespere iussit,
Ad cenam propere Scala venire suam.
Suspicis hac subiens sublimia tecta viator,
Quae, ne forte roges, quis colat hospes habe.
Haec dedit Hessorum princeps habitanda Philippus,
Aonio sancta cum pietate choro.
Expulit hinc Latii spurcissima monstra Bahalis,
Ante profanus erat, nunc sacer ille locus.
Foedus Phineadum nidus fuit ante volucrum,
Sed fovet Aonias nunc domus illa deas.
Grata tuo meritas domino cane patria laudes,
Qui novus hac Calais te modo peste levat.
Magnifica aedificent alii miracula reges,
Quae stupeat vana postera laude dies.
Tu solitos hortor miseris dispendere sumptus,
Et populum clemens perge iuvare tuum.
Hoc dignum Christo, et vere laudabile factum,
Imo boni proprium principis officium.
Mortuus ut Stygias Glapion descendit ad undas,
Magnus vicino motus in orbe fuit.
Exsiliit tanto quia monstro libera tellus,
Sed pavidae Ditis contremuere domus.
Excedens Glapion bis centum milia liquit,
Quis sic mendicus non velit esse Midas?
Romani dominum toties qui vendidit orbis,
Innumeras Glapion accumulavit opes.
E quibus ad tristes non tantum detulit umbras,
Portitor ut caperet debita naula Charon.
Nunc Franciscani tandem praescripta cuculli,
Quod vivus potuit non prius, ille tenet.
Factus hic est quando Glapion moreretur hiatus,
Quo steterant olim sacra sepulchra loco.
Hac malus ille Satan patrias remeavit ad umbras,
Dum geniti nollet lumina ferre dei.
Quis nam sit nostro Glapion in carmine quaeris,
Ne dubites, Caesar Caesaris ille fuit.
Cum tali felix populus te principe degat,
Ut nullus simili nec meliore Lacon.
Quid poscat cupidis ultra haec sua commoda votis,
Quam longos ut te posset habere dies?
Utque quod ex alto tibi contulit aethere, donum
Et velit aeternus perpetuare deus.
Gallus es, et quavis leviter converteris aura,
Insuper in summo vis residere loco.
Et cupis ut magno te suspiciamus hiatu,
Ac verum vatem consulat omnis homo.
Quam dignam tibi dent templi pinnacula sedem,
Et voti fieres compos amice tui.
Quod vocitare meum possim, miraris, amicum,
Qui cupit infami me periisse nece.
Proditor a Christo sic appellatur Iudas,
Cur simili similem non ego voce vocem?
Te quoties quaero toties exisse foras te
Prospiciens dicit Gargiliane puer.
Qui tibi vult aliquid, foris ut te prendat oportet,
Nanque domum ingressus non eris inde domi.
Non nego, quod sacra populo tu dicis in aede,
Mille resurgentis corpus inesse locis.
Cum mortalis idem possis homo, terrea moles,
Nanque domi residens es simul ipse foris.
Indoctum medicum tentans ut rideat Hermes,
Exhibet in clauso condita vina vitro.
Et rogat iste, sibi dici, qui langueat aeger,
Ille refert, tentae sub cute plenus aquae.
Quid tua Sardinio sic distrahis ora cachinno?
Verius hoc nunquam iudicium ille tulit.
Rusticus ex figulo quondam genitus Maro patre,
Perpetuos vivit maxima fama dies.
Tale tulere decus, tantas pepulereque sordes
Muneribus Phoebus Pieridesque suis.
Amissos meruit non multis versibus agros,
Ac alias, aula deinde receptus, opes.
Proximus Augusto post consiliarius haesit,
Et plus quam summo carus amore fuit.
Tam non improba vota mihi, nec stulta cupido est,
Hac ut et evectum me fore sorte velim.
Imo bonis bonus ut tantum sis artibus oro,
Et doctos facilis contueare viros.
Ocima sevisti, veniunt zizania, quare?
Istius haec vis est, hic geniusque soli.
Non illo sinit is nasci bona semina tractu,
Sic satus hic Christus pullulat ipse Sathan.
Cum Latia ignotus latitarem nuper in urbe,
Uni me volui credere Ruffe tibi.
Quod cum Germano sis sanguine mata propago,
Speraram patriae te meminisse tuae.
Sed dubiae bene consuluit fortuna saluti,
quod tua non oculis obtulit ora meis.
Postquam Romano video te vivere more,
Christicolasque neci tradere velle viros.
Summa sit impietas ac ultima meta necesse est,
Nulla magis fertur Teutonis esse fides.
Non magis incestae mala scribas nomina Romae,
Divulgesque libros magne Luthere libris.
Tres tantum Pathicos uni dat Papa galero,
Nunc igitur castos non reverere patres?
Impia Romanos quid conciliabula dicis,
Quae nullum timeant esse putentque deum?
En modo cum sancto decrevit Papa senatu,
Non animas nostras post sua membra mori.
Me quoties visis dicta acceptaque salute,
Festinas alio, meque valere iubes.
Sic quoque gustatis Nili canis aufugit undis,
Numquid ut hinc abeas huc Eobane venis?
Inter praecipuos mihi sodales
Non extrema colende pars Vigande,
Quem fidum mea saepe res amicum
Sensit, quem Clariae colunt sorores.
Natorum ecce duos tibi meorum,
Hunc gaudentem equitare Lucianum,
Illum plus studio et libris Philippum,
Dignos nominibus suis ephebos
Si mutent ea mutuo, Rogabis
Quid portent, nihil, imo te petitum
Aduentant, neque credo te negare
Promissam toties mihi capellam,
Quae plenas referat domum papillas,
Enixam quia iam puto, et dedisse
Novae spem sobolis duos gemellos,
Quibus cum mea lusitet puella,
Cur illud mihi sit pecus pudori,
Quod summo ubera praebuit tonanti?
Morus, et is monachus, verbique acerrimus hostis,
Praeceptor fuerat clare Philippe tuus.
Tu tamen absimilis nihil hunc imitaris alumnus,
Qui sapis et pius es, rasaque monstra fugis.
Certum igitur facili genio fautoreque Christo.
Hoc tibi doctorem cor tribuisse deum.
Non satis Aonios quod dat tibi Musa lepores,
Dat lepores etiam virgo Diana suos.
Quis putet incestam Buschi te ducere vitam,
Casta cui facili numina dote favent?
Si potes arcta pati miseri gurgustia Cordi,
Mox ades et leporem sparge lepore tuum.
Offert egregiam facilis tibi Iuno puellam,
Tu tamen hanc dubia ducere mente times.
Iratam cave ne facias tibi, suadeo, divam,
Ne semel infelix ut scarabaeus agas.
Qui per odoriferum tot flores transuolat agrum,
In foedum sidens decidit inde fimum.
Ad me quae tibi literae feruntur
Tanquam ad te fuerint datae resignas,
Et paetum male te videre deinde
Causaris, veniamque deprecaris.
Verbis forte fidem tuis haberem,
Donaremque tibi, nisi queratur
Factum multus idem sibi sodalis.
Qui Lynceus alias vides acutum,
In cunctis tibi prospicisque rebus,
Hic te Phinea et Oedipum putemus?
Si posthac male sic videre pergis,
Ne iuxta male et audias caveto.
Num tua vina putem stupido vilescere vulgo?
Qui miror quod non plus ea cara licent.
Cum fuerim multis toties expertus in aegris,
Certa quod adclausas sint medicina febres.
Quidam morio, cum suum videret
Tristari dominum, rogare causam
Coepit, cui simulans iocansque Princeps
Sum, respondit, inops pecuniarum.
Tum sic morio: Magnus uspiam Abbas
Fias, aut tuus esto tute quaestor.
Scribens Ausonia Gunterus ab urbe salutat
Omnes affines congeneresque suos.
Praeter, qui rabidi sectatur dogma Lutheri,
Hunc iubet aeternos ille valere dies.
Scilicet hoc tam cordatum sine fraudeque pectus,
In mores potuit vertere Roma suos.
Sic lyricum constat recte cecinisse prophetam,
Cum pravis fies pravus et ipse viris.
Qui cupis ergo pius Christo te dedere cultor,
Quam potes hac properans e Babylone fuge.
Appositae quoties gustat Matho pocula lorae,
Se meliora unquam musta bibisse negat.
Corruptum credas, sed non est, Marce palatum,
Sic amat assuetas quilibet anser aquas.
Interrogatus hospes an senem Consum
Cognosceret, respondit, is mihi est socrus.
Non barbare, sed dixit ille Romane.
At quo modo, qua regula, roges, non est
Suae vir immo Consus uxor uxoris.
En mea nocturni rodunt epigrammata mures,
Non sapit, haec quisquis lector amara putat.
Hanc ubi mendicus venit Cupienus in urbem,
A patriae profugus sedibus erro suae,
Annua viginti fuerat stips pacta coronae,
Hac se tunc Phrygium credidit esse Midam.
Inde quadraginta, sexaginta inde poposcit,
Mox centum, nec adhuc est satiata sitis.
Non contentus erit, quamvis tria milia dentur,
Qualis erat, nondum desiit esse lupus.
Maxima suspicio est magicas quod noveris artes,
Tres coemens vini sex facis inde cados.
Mecum nobilis et diserte Buschi
Luge, fle, lacrimare, condoleque
Indignas miseri vices Cratonis,
Quem sanctissimus ille gloriator,
Crudeli nimium severitate
Execrabilem abominationem
Inferno modo destinavit Orco.
Quod tam grande, roges, scelus patrarit,
Cuius pura fides piumque pectus
Cunctis notuit Hessiae colonis,
In sanctum grave spiritum profecto,
Quod nec, mille licet sacris litetur,
Praesens nec veniens dies remittit,
Quod? nos ille colit suos amicos.
Orthe, vir hic, rabidum quem tu iam forsan Oresten,
Aeque sua captum Penthea mente putas,
Se sacri plenum fert numinis esse prophetam,
Qui negat hoc, Stygii est filius ille Iovis.
Forte rogatus heri vinum mihi Galbula misit,
Gustandam heminam de meliore cado.
Quam puer ut subito diffunderet impete Davus,
E pleno saliit gobius ecce scypho.
Quid me falsa putas lector mendacia faris?
Natali potuit vivere piscis aqua.
Praeteriens hospes vacuum mirere sepulchrum,
Et quae nam maneat funera forte roges.
Cunctorum genitrix et nutrix Missa malorum
Debuit hac condi, dum moreretur, homo.
E nostro tamen haec adeo disparuit orbe,
Ut reliquum videas illius esse nihil.
Hinc aegrum patulo Papatum exspectat hiatu,
Fallere quem simili nos ratione velim.
Hactenus hic omnes vos stannea fundere vasa,
Temperet ut plumbi septima libra, refers.
Sat bona materia est, credo, sed non bene mixta,
Externa tantum plumbea parte patent.
Languidus esse tibi zythus num creditur ille?
Ipsi qui cursu certet Achante Lano.
Hic est ille tuus bellatrix Hessia Princeps,
Apta cui ad pacem mens et ad arma manus.
Inclutus illustri maiorum gente Philippus,
Stemmatis aeternus splendor honosque sui.
Quanta vide ingenua maiestas fronte renidet,
Quam pius humano vultus in ore sedet.
Quodque supercilium terret, quae gratia ridet,
Ceu mixti Charites, Mars et Apollo forent.
Quis non intutus veneretur ametque colonus?
O felix, dominus cui suus ille, solum.
Falsa cave nobis per lusum nomina fingas,
Pro factis demus ne tibi vera tuis.
Sex foeni totidemque Druse fasces,
Et ter quinque datae cubos avenae
Pro meo mihi computas caballo,
Non tota est ratio, deest quod addas
Ipsum nempe fimum, quod aedit idem
Ieiunus biduo meus caballus.
Quatuor assiduis haeserunt litibus annos
Hinc dives Thamiras, indigus inde Lycon.
Queris uter vicit? quasi non, quod ius sit in armis,
Et spretus iaceat pauper ubique, scias.
Duae suum neptes avum salutatum
Venere, quas blanda senex facie accepit.
Illae, rogatus, quae puellulae? dixit,
Haec filiae est scio, illa filii credo.
Factum te dicunt praefectum sancte sacerdos,
Gratulor agricolis terque quaterque tuis.
Quod salua, sibi quam sperant post fata, salute,
Solas illorum depopularis opes.
Magnificos titulos tibi, conspicuamque salutem
Poscis, et in primo vis residere loco.
Illos non tibi, sed verbo cupere inquis honores,
Cuius praecipuam te profitere tubam.
Credo, sed impatiens, et avarus, et invidus idem es,
Haec age quid talis nomina laudis habent?
Feralem licet exueris de fronte cucullum,
Qui tamen ante fuit corde manet monachus.
Ambitus quod non damus, indignaris, honores,
Quis, sibi praereptum quod videt esse, dabit?
In libris quaecumque meis ego crimina taxo,
Non secus ac in te sint ea dicta rapis.
Isto te sontem facis incautissime pacto,
Indicioque reus proderis esse tuo.
In multos roto saxa canes, quicumque feritur,
Se querulo latrans indicat ille sono.
Expertissimus omnium magister
Vis dici simul et Capo videri.
Hoc vere facis optimoque iure,
Expertissimus omnium es magister.
Intrat languida sentio senectus,
Caligant oculi mei, quia inter
Extremos male iudico colores.
Omni qui pice sepiaeque succo est,
Et fuligine nigrior Camillus,
Erranti est mihi candidus putatus.
Falsum nomen habes, sed esse verum
Hac posset ratione, si supremas
Quae sunt ante duas gemella Lamda
Truncentur, coeantque parte summa,
Ut Ni fiat, et inde tu Caminus.
Quare sic potius voceris audi,
Apparente foris colore candes,
At fuligine plenus intus horres.
Quae bona sunt creta, contra carbone notanda,
Illaudata et quae sunt mala, vulgus ait.
Optima sint igitur tua Dardane vina necesse est.
Quae duplici creta bis soluenda notas.
Sanctarum Herdeni tua saepe peritia legum,
Obtinuit causam iure favente meam.
Nullaque patronae voluisti praemia linguae,
Imo maiorem pollicitaris opem.
Ut memor hoc sciat officium sine fine vetustas,
Iussit in Aonios Musa referre modos.
Elatum qui te dicit mentitur Hiarba,
Omnis, ut elatus sis, quia turba cupit.
Doctos fides decent viros,
Quas dum recusasset, statim
Putatus est indoctior
Doctissimus Themistocles.
Impius Ampullae fuit ante Melanthius, at dum
Iam data vacca, sacro est sanctior ille Petro.
Hac se casta domi solatur imagine coniunx,
Baltherum quando non habet illa suum.
Cui similes quoties videt esse per omnia vultus,
Exspectat vivi mutua verba viri.
Es florens aetate puer clarissime Princeps,
Sed vincis canos mente manuque viros.
Imo te servata pium vocat Hessia Patrem,
Et colit Augustum Musica turba suum.
Pulchrius hoc decus est, quam si porrecta tyrannis,
Omnes subiciat totius orbis opes.
Vos omnes rogo candidi sodales,
Et sacri quot in hac schola Poetae,
Collegaeque mei, et pares amici,
Cum summo profitemini favore.
Tu primum integer eloquensque Snepphe
Sacrae praecipuum decus cathedrae,
Post hunc inclute stirpe et arte Buschi,
Et tu Caesareo perite iure
Ferrari, atque diserte Lonicere,
Graiarum nova fama literarum,
Hebraeaeque Sebastiane linguae,
Et clarissime tu Deci, simulque
Omni felle carens Renarde, tuque
Asclepi, et Proce, ceterique cuncti
Ingens copia, principem Philippum
Dignum heroa perennibus Camenis,
Mecum Pierio levate cantu,
Exemplumque sequi meum studete,
Imo divite me praeite vena.
Tantum est grande nefas virum taceri,
Cuius praesidio pioque fotu
Doctae iam melius canunt Sorores.
Quod non hoc quoque te videas in carmine saevis,
Quo nostrae quaedam nomino membra scholae,
Cum tamen hic summus, quod ais, primusque professor,
Deberes illo maxime honore coli.
Parce precor, solos versu prosaque valentes
Huc cito, quos inter num cupis esse viros?
Illis qui studiis acerrimus hactenus hostis,
Entheus assurgas ad graviora sophus.
Si tamen hoc adeo cupis innotescere pacto,
In libris etiam deinde legere meis.
Doctis omnibus a viris probatus
Ut doctissimus ille Lonicerus,
Indocto tibi non placet tironi?
Hoc quis iudicium malignus hostis
Nostri Gymnasii invidente corde
Suggessit? neque enim tua Minerva
Id prodit, puto, qui quod inter alba
Sit discrimen et atra non prehendis.
Forsan subdolus ille Gallograecus
Ingratus sciolus suis magistris,
Largitisque stipem piis amicis?
Huic, quicumque sit ille, ut obsequaris,
Contemne, et satur invide, licebit,
Mendaci modo pone frena linguae.
Nullum, quod scabie scateas, causabere victum,
Est alia illius quae mihi causa patet.
Temnere te nostras audivit Apollo Camenas,
Et Marpurgiacae non bene velle scholae.
Id patiens aegre deus, haec qua crimina poena
Ulciscar, quis erit sat cruciatus ait?
Quas ego, quas socius chorus et Tritonia sedes
Incolit, et tanti candida turba viri,
Tu miser infami conspergis homuncio labe,
Et mea non alio pectore dona capis?
Dixit, et ex alta voluit te glubere pinu,
Stultitiae tulit haec Marsya fata suae,
Vidit id assistens pro teque Minerva rogavit,
Ac fatuo dixit parce precor Babyi.
Tum deus, haud impune tamen mihi prorsus abibit,
Servatam vexet pessima psora cutem.
Editus ex atavis Maecenas regibus olim,
Se dignas habuit principe dives opes.
Utque tui iam nunc te cernimus esse Philippi,
Caesaris ille sui gratus amicus erat.
Cum multis tamen hoc aliorum milibus aevo,
Lethaeis tacitus forte lateret aquis.
Ni sacri meritum celebrassent carmine vates,
Esset et Aoniis condita fama libris,
Perge igitur profugas Ficine iuvare camenas,
Quaeque novae datus es siste columna scholae.
Sic ultra supero quod divus in aethere vives,
Hic tuus aeterna laude vigebit honor.
Quis novus hic cultus, quae tanto gaudia plausu,
Aonides, quo nam tenditis ire, deae?
Debentem ceruis nomen properamus ad arcem
Insignem fabrica stemmatibusque domum.
Nobilis hic Dornbergiacis maioribus heros,
Convivas dudum nos cupit esse suas.
Post clarum multis ex milibus ille Philippum,
Unicus est nostri cultor honosque chori.
Cetera nos hominum faex aversatur et odit,
Proque sua rabie barbariaque fugat.
Aoniae montes, silvas et lustra sorores,
Sed magis efflati numina cordis amant.
Non igitur mirare quod hae tua tecta frequentant,
Pro votis quia habent, teque locumque suis.
Admirande Philippe mi Melanthon,
Praestans Albicolae decus palaestrae
Tantae laudibus eruditionis.
Quidam sanguine literisque clarus,
Sincerae pietatis atque recti
Adsertor, lepidissímus bonorum
Congerro, gravis hostis impiorum,
Felix coniuge, prole, rebus heros,
Dornbergis sata patribus propago,
Splendens fama suae nitorque gentis,
Hermannus Clariae cohortis hospes,
Cervinum colit hoc in orbe montem,
Insignem fabrica situque sedem.
Hic te Pierio calens amore
Minatur, stupet, uniceque quoddam
Ceu numen, veneratur, osculatur,
Virtutesque tuas, tuasque dotes,
Te magnus quibus obruit creator,
Pleno provehit inquietus ore.
Illud te volui Philippe scire,
Ut, si quando per otium vacarit,
Et fidos habeas tabelliones,
Huic scribas, et eum benignus inter
Vel primos numeres locesque amicos.
Fauces Taenariae mihi dehiscant
Si non dignus hic est tuo favore.
FINIS.