10 October 2003 Rüdiger Niehl
Markup added; typed text - structural tagging complete (but some speaker-tags lacking) - partial semantic tagging - partial manual and complete MORPHEUS spell check


page 3, image: s003

EURICII CORDI BUCOLICORUM ECLOga Prima.

Faustulus et Lycidas. Faus: Cana propinquat hiems, nocturnis tacta pruinis
Pascua languescunt, recidivas frigida perdit
Silva comas, niveum mox claudet ovilia tempus,
Lyci: Maxima sollicitum me Faustule cura fatigat,
Quo pecudes, quo dilectos cum coniuge natos
Sustineam, vacuis mea stant fenilia tignis.
Non minimum secui per sex ego prata maniplum,
Nec minus est pacti numeranda pecunia census.
Vix tres facta dedit paleae tritura quasillos,
Et paucos salicum congessit Sylvia fasces,
Quae (neque sufficiunt) solis dabo pabula capris.
Ni melior veniet, quam qui fuit hactenus, annus,
Vendam utrumque gregem, quod si quis iam foret emptor,
Venales, quo non habeo, dare cogerer agnas,
Tanta domi duris urget me rebus egestas,
Nulla recente magis candent mihi cymbia lacte,
Nil premo, nil superest, iugis tulit omnia victus.
Vendita lana, nihil dedit horni vinea musti,
Nuper ut ex acidis facerem mihi pocula sorbis.
Faus: Hoc commune malum totis iam regnat in agris,
Et plures eadem pastores damna queruntur.
Sperandum est melius, non semper turbidus aer,
Clarius haec olim lustrabit nubila sudum,
Forsan et aspicies orientis cornua Caprae.
Lyci: Quid sperem ? toties ego spe deceptus inani
Perpetuo queror aerumnas durare tenore,
Deque meo nequeo mustelam pellere tecto.
Quicquid ago, quocumque pedes me tramite ducunt,
Obvius est semper lepus, et mala concinit ales.
Faus: Sic tua fata trahunt, dea sic fortuna volutat.
Lyci: Esse deam credam ? quae daemone iniquior omni
Tam male dispensat non iusta munera lance ?
Fausta malis, inimica bonis, caeca, invida, surda,
Tot beat indignos, altoque evectat honore,
Totque premit meritos, et in imum deicit orbem.
Quoque magis nequam est, tanto magis illa secundat.
Utilius vixisse mihi, quam vivere duco,
Et satius foret aeternam dormire quietem,
Quam sic sollicitam misere traducere vitam.
Cur sum natus homo ? cur non cum nascerer olim,
Emundans necuit sacro me in fonte sacerdos ?
Cur genitrix aliud non me natura creavit ?
Vel quod tot patitur sine fine miserrima linum.
Faus: Audieram, et constans fuit omnem fama per agrum,
Grande quod Eurynomum tibi promisisse iuvamen,
Teque suam e silvis voluisse asciscere in aulam.
Faus: Promisit, verum est, et certa secuta fuisset
Verba fides, vulgoque aliquis iam forte putarer,


page 4, image: s004

Impia de vivis illum nisi fata tulissent.
Occidit heu nostrae pulcherrima gloria terrae,
Invictusque sui populi servator et auctor,
Quem gemit omnis homo, quem stent armenta gregesque,
Quem scopuli, rupes, iuga, valles, antra, paludes,
Lustra, lacus, silvae, fontes et flumina lugent.
Omne mei mallem pecus interiisset ovilis.
Bina tamen moriens nobis hic pignora liquit,
Audentem specie nymphis certare puellam,
Et iuvenem, patriae heredem virtutis, Adonin.
Quem, si firma virum tandem solidaverit aetas
(Id superos unum rogito) mihi spero futurum
Praesidio, et durae quondam miserescere sortis.
Faus: Hic iter hac hodie Marpurgum versus Adonis
Tendet, ubi hibernans natales incolet agros.
Lyci: Vana ne iam fictis succendis gaudia verbis ?
Faus: Hoc ex urbe die rediens mihi rettulit Idas,
Vidit hic armatos iuvenes, stratosque caballos.
Dum Loquor, ecce sonat vacuas hinnitus ad auras,
Quadrupedansque venit mediis equitatus ab arvis,
Iamne videns quod non tibi mentiar ? aspice quaeso,
Compare ut insidens manno se iactet Adonis,
Ante suosque dies in ahena [Reg: aena] luce coruscet.
Lyci: Non, etiam ex ipsis praesens Iuppiter astris
Afforet, acciperent similem praecordia motum.
Faus: Ergo leves properi confestim aptemus avenas.
Obviaque ex isto modulemur carmina clivo.
Lyci: O ego quam cupidus si possem id Faustule vellem,
Torpeo ut implumis frigenti pullus in imbre,
Lurida labra tremunt, stupidos rigor occupat artus,
Sunt lacerae, cernis, manicae, tritusque cucullus.
Si tamen algentes scapulis incussero palmas,
Attentabo, sacrae dictate canenda sorores.
Faus: Iam vicina magis subter vineta propinquat,
Tu prior incipias, praesens tibi spirat Apollo.
Lyci: Qui modo vos saltus alio sub sole Napaeae
Accipiunt, quod habent nullos haec pascua flores ?
Praecipites plenis simul huc properate canistris,
Spargite luteolas per compita, spargite calthas.
Faus: O formose puer formosa nate parenti
Clara ducum soboles, divo sata stemmate proles,
Huc attende parum, nec agrestes despice cantus,
Nulla tibi pariant nostrae fastidia cannae.
Lyci: Tityrus Andinis licet in magalibus ortus,
Caesarea coram sua maiestate canebat
Carmina, et obtinuit, quos olim perdidit agros.
Nos utinam gratis possemus Adoni placere.
Faus: Sic te virgo parens longum tueatur in aevum,
Et videas laetam post centum saecla senectam,
Quam similem ad generosa refers patris ora decore.
Martius admista resplendet Pallade vultus.
Lyci: Claude tuos oculos, radiosaque lumina conde.
Quis tantum poterit vel nivens ferre nitorem ?
Non etiam magni quae fert Iovis arma volucris,


page 5, image: s005

Phoebaeum licet inspiciat non degener orbem.
Faus: Imo aperi, et tristi profer nova gaudia mundo,
Sed cave ne placidate contuearis in unda.
Hoc, tibi nil simili Narcissus imagine, fecit,
Tabificoque sui factus flos haesit amore.
Lyci: Talis crediderim iuvenili Bacchus in aevo
Conspiciendus erat, comitantibus undique nymphis,
Cum Nysaea levi transmisit pascua curru,
Inque pigro altorem Silenum risit asello.
Faus: Imo qualis, ubi Deli iuga visit, Apollo.
Sed tu parvus adhuc puer es, tua pullulat aetas.
Non secus ac virides rumpentia lilia thyrsos,
Quaeque in odoriferis rosa coepit hiare rubetis.
Lyci: Felix haec nimium, nimiumque beata puella,
Te quondam in sociis thalamis fruitura marito.
Si modo mortalem non dedignabere sponsam,
Nec promissa sibi qua dearum vincula sperat.
Faus: Hi quoque felices, quibus hoc sua vivere tempus
Fata dabunt, quo tu patriis sublimis in armis,
Atque virile latus forti circumdatus ense
Commissa Hessiaci moderabere frena Leonis.
Lyci: Magna tuo populo certa spes indole surgit,
Macte vigore puer, bellacem imitare parentem,
Et secura vagae pascent per lustra capellae.
Desinet infestus pecudes abducere miles.
Faus: Aurea purgatos pax amplexabitur agros,
Et quibus adversos armis modo rusticus hostes
Arcet eis pinguem, facto tunc vomere, terram
Scindet, et excluso tutus colet arva timore.
Lyci: Omnia melle fluent, pia largiter omnia tellus
Proferet, immensa rumpantur ut horrea messe.
Magna nec accipiant infusum dolia mustum,
Plenaque stent saturi noctu ad praesepia tauri.
Faus: Ipsaque tunc repetent antiquos flumina cursus,
Nec magis excrescens tantam cataracta saburram
Eiciet, multae qua iam periere novales,
Esaque prata diu vulsum traxere salictum.
Hanc ego adesse diem tantis desidero votis,
Quantis alma novi cupimus fore tempora Maii,
Dum tenues longo balant sub frigore caprae,
Consumptaque vacans farragine pendet ahenus.
Faus: Tunc ego gauderem, tua si mandata venirent,
Sive putrem vernae sementi findere terram,
Sive tuae iubas ligna advectare culinae,
Nec gravius toto plaustrum hoc ex rure videres.
Lysi: O tua si mihi tunc vel servo armenta liceret
Ducere, quam pingues his vellem quaerere campos,
Nec me luce querens [Reg: quaerens] cantu superaret Aedon,
Quam minus aestivo fragiles sub sole cicadae.
Faus: Non ego plus possum, graciles stridere cicutae
Incipiunt, ductisque sonum disperdere rimis.
Lysi: Vidisti ? faciles arridens flexit ocellos,
Spero quod augustas pervenit carmen ad aures.
Faus: Ah gravis armorum crepitus, circumque strepentes


page 6, image: s006

Quadrupedes istum nequeunt admittere cantum,
Et tot eum stipant mimi, scurrae, parasiti,
Totque fori rabulae, tot inertes indique vappae [(reading uncertain: ?)] ,
Invisum quibus est nostrae modulamen avenae,
Qui, quoscumque vident canere, aversantur agrestes,
Ac malus essemus, quem dant funalia, nidor,
Nos abigunt, seseque adigunt, sua commoda quaerunt,
Invidiosus eis vates, odiosus Apollo.
Lysi: Utcumque est, ea nos illum audivisse putemus,
Et vana stolidi sic credulitate fruamur.

ECLOGA SECUNDA.

Mopsus et Aegon. Mops: Mirabar quid in his grunniret vallibus Aegon,
Et citus ardenti soluebam lora molosso,
Deprensum veritus, quem dudum quaerito, porcum,
Nam mihi visus heri lupus hoc intrare rubetum.
Aego: Si tu tam bonus es calamos inflare magister,
Cur tibi nulla tuo dependet fistula collo ?
Quin hanc accipias, quam nos male pegimus ipsi,
Nec tamen ex Italis, sed quas habet Aedera, cannis,
Et videam an referas morientis guttura cygni.
Non est qui docili quicquam mihi praecinat ictu,
Nil nisi quod resonans sub nocte repercutit Echo
Audio, cum iactat confinis carmina pastor.
Tunc ego, si placido sunt alta silentia caelo,
Nec movet antiquam ranarum turba querelam,
Subsequor, et memori dictatum pectore condo.
Mops: Nescio quos mores haec secum tempora portant,
Iungit inaequales iam quisque colonus avenas.
In quoscumque gregem campos ago, garrula stridet
Fistula, et incisis circum sonor undique culmis.
Aego: Gratulor ergo quod hoc nasci mihi contigit aevo,
Quod tot nostra tulit passim per rura poetas.
Mops: Perfide nonne pudet vos appellare poetas ?
Qui modo vix orsi fragili garrire cicuta,
Nescitis vacuum distendere flatibus utrem.
Certe e quidem satius vos conticuisse putarem,
Quam mala ridiculo disperdere sibila stloppo [(transcriber); sic: stlopo] .
Aego: Quid modo ? none boni Corydon, Meliboeus, Amyntas,
Et similes alii, possum bene dicere, centum.
Mops: Omnes non unum facitis quotcumque Poetam,
Qualem ego in Ausoniis audivi finibus olim.
Aego: Quo refer Ausonios vidisti tempore fines ?
Mops: Tunc ubi iam decimum Romana ad moenia lustrum,
Christicolas omni gentes contraxit ab ora
Ad ventam, et summus solvit peccata sacerdos,
Impressumque dei tenui in velamine vultum,
Et sanctam ostendit Petri clavenque mitramque.
Haec, utinam dignus, coram tunc omnia vidi.
O quam longa via est, positas hic esse columnas
Credo, quibus nixum dicunt decumbere caelum.
Hinc magis admiror, quod non propiora [(transcriber); sic: propriora] videntur
Sidera, quam soleant nostros attingere montes.


page 7, image: s007

Est breve transmissis post tres iter Alpibus ortus,
Quo vetus in tractu patet urbs, modo nescio nomen,
Non procul undosus lacus est, quo defluus annis
Contiguos bifida muros allabitur unda,
Uber ager, laeti colles, satis amplaque circum
Pascua, mox dicam tibi, iam scio, Mantua fertur.
Hic nivei dominus pecoris prope flumina pastor,
Ad viridem recubans in opaco frigore clivum,
Sustulit argutos altum super aethera cantus,
Quos non fagineae superent dulcedine glandes,
Non mixtus butyro favus, et non molle colostrum.
Aego: Iam scio qui fuerit, quo, dic, indutus amictu ?
Mops: Quo pecus hoc etiam fuit illi palla colore.
Aego: Candidus est, gelida qui Faustum lusit in umbra,
Ut retulit veteres Gallam quibus arserat ignes.
Mops: Nunc age dic isto tibi quid de vate videtur ?
Aego: Omnia consequitur magnas per ovilia laudes.
At fuerat felix in eisdem Tityrus arvis,
Non levibus tantum silvestria ludere cannis,
Sed fera magnorum doctus quoque proelia regum
Ingenti cantare tuba lituoque sonoro,
Debita cui cessit victoria iudice Pane,
Et penes hunc auctor propriam fore dixit Apollo,
Dixit, et ipsa fides sequitur, semperque sequetur,
Quod vero nostris male de pastoribus audes
Hoc dare iudicium, facit aut antiqua simultas,
Aut quod erit potius, tantarum inscitia rerum.
Adde quod ii noti coram obversantur, amici
Omnibus, hinc facili sic consuetudine sordent.
Ut docet indutus Christi nos voce sacerdos,
In patria non est acceptus gente Propheta,
Advena fama volat semper maioribus alis.
Mops: Non sum adeo ignarus, scio, qui bene, qui male cantat.
Aego: Dic mihi quid calles ravos nisi fundere bombos ?
Quando cies flato porcos in pascua cornu,
Mops: Quod mihi commodius, quam sunt mala carmina vobis,
Texere fiscellas, piscari, stringere scopas,
Inventaque tenax tilia deglubere suber,
Et quaecumque vacans solet exercere subulcus.
O mihi quam melior cunctis haec subula musis
Flexaque (luxati quamvis) est lamina cultri,
Quae vacuum rursus replent mihi saepe salinum,
Dantque fere tot quotquot terit usus in anno
Perones, manicas, ollas, obbasque, cadosque.
Quae refer utilitas vestris ex cantibus istis
Suppetit ? Invenio nullum, qui carmine parvam
Sustentare domum, tenuemque acquirere victum
Possit, inauditi laceris in vestibus itis,
Vix male defendit consutilis inguina cento,
Nuda rigent genua, attrita pes exit aluta,
Et madidi pluviis stillant per pilea crines.
Aego: Huius id est vitium saecli, morumque malorum,
Iugibus et certe res fleri digna querelis,
Tale dei stupidos homines contemnere donum.


page 8, image: s008

Si foret haec, qualis dum vixit Tityrus, aetas,
Si docti saperent reges, et cederet unquam
Horrida barbaries, et atrocis classica belli,
Candidior miseros vates fortuna bearet,
Et sua respiceret tristes tutela camenas,
Forsitan et nostrae tunc audirentur avenae.
Saxonicis tamen hac dux tempestate colonis
Imperat, aeternum mittens in saecula nomen,
Qui facili auscultat cantantes aure Poetas.
Quandoquidem Aonidum perculsus amore sororum
Disparibus quondam dedit erudienda cicutis
Ora, nec erubuit virides habitare miricas.
Quos videt hinc illis vates incumbere sacris,
Et per finitimas pastores ludere silvas,
Alter ut Augustus sublimem asciscit in aulam.
Praeterea patrium compascua saepsit ad Albim,
Undique perpetuum labentibus humida rivis,
In quibus hi cantent alterno carmina versu,
Seque agitent propter cincturam tempora laurum,
Quam quoque et ille sacra primus de Phocidis ore
Transtulit, et nostris coalescere iussit agris,
Ut minus Eurotae ripas modo tegmen inumbret.
Mops: Pollicitos plures vidi, qui multa dedissent
nullos, at dederit quisquam bis, terne, quaterne,
Non tamen hoc semper faciet, licet indigus ores.
Nil magis offendit, quam crebrum poscere munus.
Has igitur linquens alias amplectere curas,
Quae tibi tam parvum possint augere caprile,
Pallentemque famen de paupere cogere tecto.
Ut gravidam tecum portes in pascua vulgam [Reg: bulgam] ,
Utque sit (optatus si forsan venerit hospes)
Quod super instratam promas e caudice mensam,
Plenus lacte [(reading uncertain: ?)] calix, inscripti meta butyri,
Molles caseoli, bimae praesegmina pernae,
Et quae fictilibus servantur salgama vasis
Aego: Ut suspensa suas vitis complectitur ulmos
Lentis capreolis, serpentes saxa corymbi.
Sic ego dilectas mihi maxima numina musas,
Qualemcumque etiam faciant per ovilia famam,
Non ut vel minimum contendam vincere vatem,
Aut aliquam sperem, quamvis miser, inde salutem,
Sed quia dulce placet tantum mea gaudia carmen
Unica curarum requies, et sola voluptas.
Mops: Formidata famens tandem lupus oppida quaerit,
Ex alio quondam mutatus corde loqueris,
Cum tenuem ante focum plorans ieiunia proles
Concutit assiduis patrias vagitibus aures,
Ille buas frustra, pappam tibi clamitat alter.
Tunc, scio, tu raucos in grandia mulctra fluores,
Gratius audires pressantibus ubera palmis.
Et melius sub fuste melos percussa daret sus,
Quam quae vis referam morientes guttura cygni.
Dulcius est carnem quam carmen dicere verbum,
Non steriles prosunt ad inania viscera cantus,


page 9, image: s009

Quos faciunt tauri vestris ego praefero versus,
Aego: Fervidus urget amor mea (quo trahit ille sequuntur)
Vota, nec ulla umquam declinabuntur habena.
Tantus et in calamos affectus crevit et arsit,
Ut nihil utilius, nihil oblectantius illis
Praetulerim, Venetae advectent licet omnia naves
Quaecumque Indus,Arabs, et Seres munera mittunt.
Naiada non ardens ita Pan Syringa petivit,
Facta paludoso cum margini inhaesit arundo.
Non ita conspectas Satyrorum turba Napaeas
Gliscit, ubi primis redimitae tempora fertis
Enixae celebrant thalamos epulasque Cybelles [Reg: Cybebes] ,
Et iam laeta suo cuculus facit omnia cantu.
Nec volo, nec possum talem compescere mentem,
Non mea me proles, me non remorabitur uxor,
Nec quae mecum hiemat, me cumque aestivat egestas,
O si quis medias raptum me turbo per auras,
Sisteret umbrosum Parnassi in rupe sub antrum.
Ut prope congressus Phoebumque deasque viderem,
Imbiberetque meum praesentia numina pectus.
Contigit hoc patriae cuidam sub vallibus Ascrae,
Et sacer hinc subito cecinit nova carmina vates.
Mops: Quo iuvat usque tuo demens errore labora.
Postquam nulla potest illo te cura levare,
Rapa subintrantes abeo convertere scrofas.

ECLOGA TERTIA.

Thyrsis et Damon. Thyr: Quae mihi sola meae duxi solacia vitae,
Et cupidus toties superos optata rogavi,
Possideo tandem, laeto gratare sodali.
Damo: Quis novus hic plausus, quae te fortuna beavit ?
Thyr: Forte tibi visa est cantoris fistula Batti,
Quam modo discedens, Prussos ubi quaereret agros,
Venalem exposuit cum pastoralibus armis.
Hanc ego nunc emi, pretium tu conice Damon,
Thyr: Hoc ostende forum, talem centusse licebor.
Crede dedi septem candentis vellera lanae,
Insuper ex hornis quadrimestrem foetibus agnum,
Additus est etiam maioris caseus orbis.
Et vix obtinui, vendens iuravit Iollas
Tres dare verveces Moerim voluisse caprumque.
Damo: Stulte puer levium fervens dulcedine rerum
Parcius emisses quorum foret indigus usus.
Quid teretes reris calamos, quid rasile buxum,
Quid niveos eboris circlos, et quicquid ubique est.
Aspice quam doctus media internodia tornus
Sculpsit, et ut vivae circum ipsa foramina musae
Vera, suum quaevis, insignia et organa gestent.
In medio praeses citharam ferit agmine Phoebus,
Nec similem dices te lentis pellibus utrem


page 10, image: s010

Vidisse, Aepolides hunc concinnavit Amyntas.
Attamen hiscentem longo iam solis ab aestu
Diluto liquidi sublevimus unguine sevi.
Damo: Sat modo laudasti, quae sit sonus ipse docebit,
Quare si quod habes carmen, modulare parumper
Dum satur in gelidis grex pabula ruminat umbris.
Thyr: Nullus in hoc usus studio est, vere inscius artis
Non agile possum voces infringere tactu.
Damo: Omnis erat vitulus qui iam fert cornua taurus.
Non bene qui nunquam male, nulli innata magistro
Ars venit, assiduis opus insistere curis.
Ut bonus hoc sciret labrum contrivit Amyntas.
Thyr: Pareo, vicinum mecum succede sub antrum,
Qua cavus exesa resonat testudine tofus.
Damo: Aspicis ut summae motare cacumina silvae
Cessant, et tacitum patulas nemus arrigit aures
Incipe, sic tenores tibi Pan custodiat haedos.
Thyr: Diva Iovis proles demissae es aethere musae
Dicite quae maior Veneris ditione potestas,
Quid miserabilius quidque infelicius, et quid
Durius humanae poterit contingere vitae ?
Formosae cupido Crocales accensus amore
Daphnis ab aeriae sic coepit vertice rupis.
Totus amoena foret campus violaria vellem,
Omnigenosque daret flores colocasia, stacten,
Balsama, Narcissos, Hyacinthos, Lilia, calthas,
Smilacas [Reg: Milacas] , abrotonum [(transcriber); sic: abrotanum] ,samsucum, nardon, amomum
Et quodcumque bonos exhalat germen odores,
Ut mea quando aderit mihi quam promisit ad horam
Inveniat Crocale teneros quo pascat ocellos,
Effusasque comas tepidis sub solibus ungat,
Et mihi ne dicat, quid sordida rura pererras ?
Quae laceras intra saepes hic gaudia quaeris ?
In tali ne iuvat te rusticitate morari ?
Atque adeo misere fumosis degere tectis ?
Immundas ad haras olidaeque natabula cortis,
Multus ubi fimus est lutulentae suntque paludes,
Campestresque trahunt semesa cadavera corvi.
Bella veni Crocale, nec talem concipe mentem,
Non fuge quae superum spernentes aethera divi
Delicias petiere suas, factique coloni
Magno in honore pios habitarunt inter agrestes
Posthabito quod idem multi diademate reges
Fecerunt, veteres ut narravere parentes.
Nec meo ab officio videar tibi vilis amator,
Hoc quoque praecipuum fuit et laudabile munus,
Aurea quando novi fulserunt saecula mundi,
Et prima innocuis esset mortalibus aetas,
Plus quam sceptra pedum laudis decorisque ferebat.
Rege parente satus Phrygiae sub vallibus Idae
Paverat armentum Paris, altae moenia Romae
Accepere suum quondam a pastoribus ortum.
Quid loquor haec? sacri quibus enthea corda prophetae,
Per quos ipsa suas mulgarunt numina leges,


page 11, image: s011

Pastores fuerant, casta vix natus ab alvo
Ad pecudes voluit primum innotescere Christus.
Qui quoque se dixit Pastorem, cernis in aede
Ut vinctum es humeris succollans baiulet agnum.
Agnus et ipse dei dignatus ovisque vocari
Quos sibi plus aliis fidos habuisset amicos
Pascere iussit oves, hinc magnus in urbe sacerdos
Insignis baculo dominatur in omnia Pastor,
Et magis hoc gaudet quam summi nomine regis.
Nec tamen hanc laudem terrarum terminat orbis:
Indecor est visus quondam caelestibus aether,
Addita ni fuerint nostrae quoque munera caulae,
Quae modo clara micant nocturno sidera caelo
Pan, Aries, Taurus, Capra, Haedi, Suculae, Aselli,
Plenaque perpetuo iuxta Praesepia feno,
Ausus et adverso canis occursare Leoni.
Sic doctus caelum, et venturi praescius imbris
Rettulit Arnophylax [(reading uncertain: ?)] , docet experientia verum.
Vidimus aestivis ad crates noctibus ipsi
Saltare ignitas altum per inane capellas,
Saepeque succensis lucere Parilia culmis.
Quin, ipsi immortale Iovi qui fundere nectar
Dicitur, in patria pecudes servaverat Ida.
Sic etiam posita caelestis imagine lucis
Thessalicum iuxta fluvium versatus Apollo,
Quod maiora hominum genus his praeconia tollunt ?
Est nihil in nostra quod conditione recuses.
Quod iure obiciens coeptum asperneris amorem,
Attamen huic timeo madidus ne interpluat imber,
Ne me divitior se donis impicet alter.
Quanta puellarum nostra haec aetate cupido
Creverit, emuncti tot iam testantur amantes.
Sum puer, at memini, quo magnum tempore munus
Esse putabatur, si textam flore corollam
Quis daret, et paucas in parva sindone spintres.
Nunc poscunt Tyrio splendentem murice limbum,
Et grave bracteolis strophium, fuluumque monile.
Haec dare non possum, mea solae dona capellae,
Caseoli, pyra, poma, nuces, his dives abundo,
Quae selecta tibi dum veneris optima servo.
Et cicur in clauso malueta lepusculus horto
Pascitur, hic molli dudum tibi tergore crescit.
Praeterea scio qua gemibundus in arbore turtur
Educat exclusos, quondam tua gaudia, pullos,
Quos ego quaque diu solitus bis visere luce,
Praeveniens volucres ne amittam, denique tollam,
Contristabo pios, ut tu sis laeta, parentes,
Hei mihi plus misero quam se conspectus in unda
Narcissus Daphnesque petens frustra oscula Phoebus,
Haec tibi si Crocale pertaesae munera sordent,
Et nullum modo vis oblita agnoscere Daphnim.
Sed mihi non opus est quid tale timere futurum,
Supremi quoties reminiscor ab urbe recessus.
Si numquam fictae lacrimae, si vera fuerunt,


page 12, image: s012

Quae tunc roseis audivi verba labellis.
Sanctum conchifero patet extra valla sacellum,
Cuius summa frequens circumdat saxa corymbus,
Et prope sublimis pandit sua brachia quercus [(transcriber); sic: percus] .
Huc mea me Crocale clam dura matre secuta
Talibus alloquitur (iuvat has meminisse) querelis,
Unica Daphni salus, mea spes, mea Daphni voluptas,
Te precor occultum miserere fatentis amorem,
Quo penitus tactae dudum incalvere medullae.
Quemque verecundus pudor hanc celavit in horam,
Cogor in audaces iam nunc erumpere voces.
Inter tot iuvenes, quot festa luce sub ulmum
Conveniunt, ducuntque leves de more choreas,
Qui mea sperarunt socio connubia lecto,
Nullus erat, qui per sua blandimenta, vel ampla
Munera, virgineam potuisset flectere mentem,
Ante meas quamvis alta sub nocte fenestras
Assidui blanda iactarent carmina voce,
Et locuples agri fuit, et formosus Alexis.
At tu nescio qua mihi cor dulcedine vincis,
Ignotoque animos tabescere vulnere cogis.
Sed levis ante fuit qui nunc gravis aestuat ardor,
Tristia cum caro privantur lumina pastu.
Dimidiumque meae divelli sentio vitae.
O tua si numquam mihi visa fuisset imago,
Non his ingemerem curis, nec in ignibus essem,
Quid faciam deserta ? quid est cur vivere sperem ?
Non ego te fracti per parva foramina vitri
Amplius aspiciam, tenuem dum texo mitellam.
Nondum finis erat, cum me malus eminus Alcon
Ut sequerer magno exspectans clamore vocabat.
Pallidior buxo Crocale tunc ire volentem
Suspicit, et niveis me circumplectitur ulnis,
Cumque vale extrema cuperet proferre loquela,
Impediunt medium lacrimae et suspiria verbum,
Proque sono creber madido singultus ab ore
Excidit, et iunctae luctantur flebile palmae,
Hunc ego cum vivus potui tunc cernere planctum,
Non aliquem tristi credam periisse dolore.
Quis veterum quam nos umquam plus flevit amantum?
Dura nimis miserum tunc me fortuna trahebat,
Iamque tenet, non a pleno licet ire caprili,
Non alias esses mihi tot non visa diebus,
Tantus ab illa animos nobis furor abstulit hora.
Nulla magis requies, me mutuus ignis adurit,
Sicelis ut simili non ferveat Aetna camino.
Nescieram qualis res esset amare, sed eheu
Nunc miser experior, quam sit lacrimosa voluptas,
Quam plenusque aloes favus, oblectabile vulnus,
Alta querelarum piscina, doloris abyssus.
Quam male discrucier, quanto vagus impete ducar,
Vos patulae testes fagi, quas omnibus horis
Impatiens misere sublimi persono cantu,
Ut iam quaeque meos volucris moduletur amores.


page 13, image: s013

Vos quoque in his omnes scitis convallibus alni,
Inciso Crocales quae fertis nomina libro,
Quos gemitus, et quae semper lamenta profundam.
Dii faciant felix ut huic sit finis amori,
Inque meum veniat tandem nova nupta cubile,
Et matres claudat Crocale, et mihi mulgeat agnas,
Longius est carmen, sed non memor omnia servo,
Haec cantante semel nuper Corydone notavi.
Damo: Non ita post factos dulce et cessare labores,
Nec saliens adeo blando iuvat unda susurro,
Quam tuus hic cantus, tenerum cape praemia caprum.

ECLOGA QUARTA.

Meliboeus et Moeris. Meli: Moeri vides, flava procumbit messis arista,
Congestaeque procul surgunt per iugera metae,
Si placet hac tonsos una ducemus in agros,
Gratius in stipulis pecori modo gramen abundat.
Moer: Quo meliora putas ieiunis pascua bobus,
Ut saturos multo ventres cum lacte reportent.
Meli: Quod mihi consilium, vel quam dabis ipse medelam ?
Quam prope vinetum nigram sub saepe iuvencam
COnspicis, albenti vestigia tangere cauda,
Nuper (ut est segetum furax trans omnia fertur)
In sude comprensum saliens sibi diffidit uber.
Quas potui didici medicinas, terque quaterque
Flexa genu arcano lustravit murmure Lisis.
Sed nihil adiuvit, duplici nisi strinxero filo,
Assiduo stillat lacerata fluore papilla.
Moer: Nulla mihi in medicis est experientia rebus.
Cum venit aestivos ponens Autumnus honores,
Caede saginatam gelidae in convivia brumae.
Molle tibi cordum, sunt pleni caulibus horti,
Et cum triticeo contisum furfure stramen.
Meli: Hoc grave vixque mihi post hac reparabile damnum ,
Non melior nostris alia a praesentibus exit,
Quoque replet spumans et mane et vespere mulctrum,
Nec dum (bis connixa licet) quintum attigit annum.
Cernis adhuc paucis circumdata cornua nodis ?
Moer: Consule vicino pascentem in rure Philetam,
A vetulis doctum, multas hunc matribus herbas
Scire ferunt varios pecudum depellere morbos.
Forsan et hoc aliquo faciet coalescere vulnus,
Meli: Haec alias, iam, tuus est in vitibus hircus,
Curre celer, malus est teneris hic vinitor uvis.
Moer: Huc ades, huc audis, ades, ah nil verbera curas.
Non sapiens, nisi torua pedum tibi cornua frangat,
Discussaque trahas vinctum suffragine librum.
Interea tamen hanc ad costas accipe plagam.
Quam bene tu dudum sacras deductus ad aras
Debita placando cecidisses victima Baccho.
Versum coge pecus, laevi ad declivia dumi,
Sic sua sunt etiam simis virgulta capellis.
Cernis ut alterno tardus pede claudicet hircus.


page 14, image: s014

Peneque diffracto secum trahat ilia dorso ?
Meli: Hoc modo non pudeat me, discere Moeri magistro,
Si post hac aliquam pecudem percusseris umquam,
Non ita te saevum facili ferat impetus ira
In mediam, baculum qua gesseris, exspue palmam.
Innocuus nulli mortem sic inferet ictus.
Non anus hoc Phillis docuit, sed maximus Auson,
In grandique mihi legisse volumine dixit.
Meli: Ergo ne quae Phillis docet haec tu falsa putabis ?
A qua praedonum didici adiurare luporum
Incursus, ne quis cupiatue queatue nocere,
Quod mihi si nolis forsan tu credere verum
Ter super armentum tria dicam verba, videbis.
Tunc adiuratis caudam his permitte vel aurem
In bove, qui multis erret per lustra diebus,
Vel medio, quando est furor esuriesque decembri,
Non nisi vel cauda veniet, vel saucius aure,
Meli: Magna refers, acri sed plus ego fido Molosso,
Et quamvis fragili consaeptae vimine mandrae.
Quam tamen haec tentem potius mendacia credam.
Securum per aperta pecus iam rura vagatur,
Nullus ei caeco lupus insidiatur ab antro,
Et calidos Phoebus paulatim colligit ignes.
Quando vacat grata frigus capiamus in umbra,
Qua vicina patet diffuso tegmine fagus.
Aspice quam varii flores, quam pulchra virenti
Cespite ridet humus, molle est utrimque sedile,
Et per amoena sonat fugitivus gramina rivus.
Moer: Desidiosa sumus pastores turba, supini
In viridi tremula sub fronde quiescimus herba,
Nostraque compacti tantum est meditatio culmi,
Interea sudat fervente colonus in aestu.
Meli: Haec modo non semper, sunt nobis otia nosti.
Quid? cum tristis hiems Scythicis defertur ab oris,
Nudaque stat passim delapsis frondibus arbor,
Omnis canet ager, concretaque flumina torpent,
Numquid sollicitus per summa cacumina pastor
Esuriens cogit pecus ? altum carpere muscum
Vix datur, et secta ramos arrodere quercu.
Tunc miser upilio, cui non grave pabula plaustrum
Arctat, et absumpto pendent praesepia feno,
Excutit oppressas nive per montana miricas,
Accipit adversi Boreae penetrabile flamen,
Nequiquam tenerae munitus nebride caprae.
Interea laeti post condita farra coloni,
Cum modo signatos tritura coegit acervos,
Magnos ante focos antiquae sacra Vacunae
Concelebrant, gravis in corylo dum volvitur anser,
Et nova deferbent oppletis musta culullis.
Moer: Suspice, quid levi post ramum in cortice scriptum est ?
Plurima turgidulis concrescit littera rimis,
Magnaque compositos ostendit pagina versus.
Meli: Perlege quam primum, tu me procerior exstas.
Moer: Non queo porrecto discernere singula visu,


page 15, image: s015

Quod iacet ad vepres advolue et subice saxum.
Meli: Quis tamen illius, miror, sit carminis auctor,
Num puer Antigenes? sed erit scio Gosius Horlus,
Dicitur hic sacri vidisse cacumina montis,
Primus et Hessa novem duxisse per arva sorores,
Posseque digna deo cantare poemata Phoebo.
Est tamen illius docilis Mnasylus alumnus,
Qui superet tantum calamis et voce magistrum.
Moer: Ipsa quis hic fuerit (vis audi) exordia dicunt.
Caprigeni ductor pecoris Simithusius Aegon
Quicquid id est caro modulans inscripsit amico.
Meli: Numquid et is duces inter strepit anser olores ?
Stridula sic simulat vocalem vespa cicadam,
Et per odoratas prorumpit corchorus herbas,
Sed tu perge, meas tibi surrigo sedulus aures.
Moer: Totius effigies mundi venerabile numen,
Cui duo praefigunt rubicundam cornua frontem,
Et sonat imparibus septemplex fistula cannis:
Seu Tegeaeus ager, seu te tua Maenala servant,
Magna Pales, simul alma Ceres, intonseque Bacche,
E tuos cum Satyris Fauni, Nymphaeque sorores,
Naiades, Dryadesque, et Oreades, atque Napaeae,
Quae iuga, quae silvas, quae florida rura tenetis,
Denique vos omnes agrestum diique deaeque,
Oro meis faciles advertite cantibus aures,
Et propiore pios attendite mente precatus.
Si qua colonorum vobis substantia curae est,
Aut aliquam saturi tutelam ruris habetis,
Hanc precor hanc omnem praesenti impendite fundo,
Quem meus hic multo coluit sudore Menalcas [(reading uncertain: ?)]
Frigoribus toties contractus et humidus Austris,
Ne quis abarmentans subeat frumenta iuvencus,
Aut pedicam exutus dum stertit agaso caballus,
Nullum in eo lolium nullae innascantur avenae,
Non asper tribulus nec acuta cardus herba.
Cum veterem repetit iam visa ciconia nidum,
Et mediis pendens sublimis alauda sub auris,
Nuntiat aptato ver nactum scindere dente,
Mane senis thalamos linquens Aurora mariti
Exprimat humentes fecundo rore capillos,
Caelestisque pluat tacitum dulcedinis imbrem,
Quo tumidae accipiant genitalia semina glebae.
Tunc procul ex alta glomerantes urbe columbae:
Et malus absit aper, tranansque ad Strymona nubes.
Proveniant gravido praegnantes mergite culmi,
Et sectae non ampla satis sint horrea messi.
Usque precor prono mea vota capessite nutu,
Quando renascentes ostendit vinea gemmas,
Insolitum prohibete gelu, vermesque malignos.
Ipse fovens teneras defendat pampinus uvas,
Ut cum vimineas aperit vim demia sepes
Rauca fluant multis ad praelum labra diebus,
Quodque cados quondam, repleat tunc dolia mustum.


page 16, image: s016

Non rapidus clauso lupus insidietur ovili,
Non corti vulpes, nec adunco milvius ore.
Non apibus meropes, non melli taxo nec ursus.
Cumque expulsa novas quaerunt examina sedes,
Non longinqua petant fugitivo lustra volatu.
Demum quicquid habet reum meus ipse Menalcas [(reading uncertain: ?)]
In vestras commendo manus, facitote perenne,
Annua multiplici cum fenore dona redundent.
Hoc bene de nobis pastoribus ille meretur,
Quos inopes fovet ac nutrit, quibus omnia pandit
Dapsilis ignotis etiam advenientibus hospes.
Solus hac tristes in tempestate camenas
Respicit, investes miseransque e sorde poetas
Erigit et miti largitur plurima corde.
Quod mihi iam caeso pinguent carnaria porco,
Et premit infusus natantia tigna siligo,
Immo quod hos habitat vitalis spiritus artus,
Illius innumeras pietati debeo grates.
Ni foret hic non ipse forem, mea pendet ab illo
Vita, velut salvo crescens in palmite botrus.
Ergo prius verso retro fluet Aedera cursu,
Nutantique ruens desidet vertice Beurus
Quam tanti, et moriens, oblitus dicar amici.
In quaecumque olim pecudes ego pascua ducam,
Si quicquam fragili poterit mea fistula culmo.
Tam mihi munificum semper cantabo Menalcam,
Donec in hoc vegetus palpabit corpore sanguis.
Utque sciat seris ventura nepotibus aetas,
Omnibus incidam per silvas carmina fagis.
Meli: Quod iuvenis tantum posset, quis crederet, Aegon ?
Scilicet hoc fuerat, primis quod parvus in annis
Quando meis festa pueris in luce coiret,
Contemptis nucibus, baculoque, pilaque trochoque,
Poneret in solis ludens solacia cannis.
Moer: Crescite crescenti dulces in cortice versus,
Perpetuosque dies nostro supereste Menalcae [(reading uncertain: ?)] .

ECLOGA QUINTA.

Alphesiboeus, Tityrus. Alph: Quae meliora tuus furtim grex arva tenebat,
Hoc quod heri nusquam tu sis mihi visus in agro ?
Tity: Tamquam te lateat, quod rustica turba quotannis
Festum concelebrat, quo clausum pastor ovile
Deserit, et pingui convivia praeparat agno.
Alph: Hei mihi quid dicis ? video me Tityre ludis.
Ecce novae manicae, nova pera, novusque cucullus,
Et duo perones, testantes moenia merces,
Alph: Me pudet et doleo, quis me malus abstulit error ?
Immo sacerdotem, qui nostrae praesidet aedi ?
Hic per adhaerentes compressis naribus orbes
Inspecta tabula, postquam, quid nescio mussans,
Percurrit novies numeratam pollice dextram,
Illud ad hebdomadam nobis ait affore sacrum.
Saepe tamen reputans festorum lapsa dierum


page 17, image: s017

Tempora, qua viridis turgeret imagine tellus,
Et quod strymoniae dudum rediere volucres,
Non adigi potui quin hoc ego credere nollem.
Tity: Adfuit Antigenes, Chromis, Alcon, Mopsus, Amyntas
Et rubeam indutus tunicam Corydonis Alexis,
Astacidesque Micon, cui gallinacea cauda
Canduit in vario conum complexa galero.
Tu quoque nobiscum vellem Alphesiboee fuisses,
Magnaque vidisses ista certamina luce
Inter Bestavium Lycidam, quendamque Theonem,
Quae tibi quando vacat si vis ex ordine dicam
Alph: Hoc age fac quaeso, sed quem, die ante, Theonem,
Nam quis sit Lycidas multis iam novimus annis.
Tity: Ut ferum fatear, quo natus nescio patre
Matris enim, suus est ut caprae filius haedus.
Hoc scio, quod domino quondam servivit Iollae [(reading uncertain: ?)] ,
Cui noctu exuvias, pictum furatus et arcum
Vix triiugum potuit fugiendo evadere lignum.
Alph: Iam teneo fragili solitus garrire cicuta,
Ridiculus toto fuit hoc in rure poeta.
Tity: Recte ais, at Latiis hac messe reversus ab oris
Quantas, audires cuperem, proclamitet artes,
Quam facili dicat se ludere posse camena.
Hic ubi iam plenas consedissemus ad obbas,
Et lenita fames, et pressa libido bibendi,
Intrat, et elato resupinus taliter ore
Incipit (intenti nos omnes ora tenemus)
Salve laeta cohors et praedita robore pubes,
Si foret ex vobis cui musica sacra placerent,
Qui velit aeternis sese immiscere poetis,
Dignaque perpetua modulari carmina lauro,
Me petat hac longe celeberrimum in arte magistrum,
Clarum laude virum, redeuntem ex Phocide vatem.
Quo sit Cirrha loco, qua sit, scio, parte Cithaeron,
Quas Parnassus aquas habet, et quae numina Delphi.
Visus Pieridum chorus est mihi, visus Apollo,
Inter quos medius sacras spatiabar ad undas,
Et mea de vivis tingebam labra scatebris.
Hinc novus emineo tot notus finibus auctor,
Qualem non usquam longissima protulit aetas.
Ipse mihi Thamyras, mihi Methimneus Arion,
Et vetus Amphion, cedit mihi Thracius Orpheus,
Insignisque Linus, quamvis pater adsit Apollo.
Praeferor hac cunctis iam tempestate poetis,
Quos Germana fovet, quos educat Itala tellus,
Nec mihi se quisquam potis est componere pastor,
Seu Latium certet, seu graecum ludere carmen.
Iudice si mecum certarit Tityrus Ande,
Iudice se victum concedet Tityrus Ande,
Nec mea Sicelides aequabunt carmina musae,
Quicquid et Ascraeus modulatur arundine vates,
Mille istis calamis haedos, et mille capellas,
Et totidem merui melioris vellera lanae,
Quaeque alia insanus posuit mihi pignora cantor.


page 18, image: s018

Plura locuturo subitam collectus in iram,
Talibus insurgit Lycidas, et vocibus infit.
Quae mala te rabies, quae te dementia vexat?
Inter tot celebres ut faex et amurca Poetas,
Qualis coniferas inter saliunca cupressos,
Usque adeo falsis te tollas laudibus, ut te
Non pudeat tanto mendacia dicere fastu?
Nos nescire putas, qui sis, quae carmina possis?
Sic utinam, velut es nobis, tibi cognitus esses,
Et miser in caecis latitares bubo cavernis,
Nec tot habereris ludibrio oloribus, et non
Tam manifesta foret, quae nunc inscitia prodit.
Dic mihi pastorem vel tot de milibus unum,
Qui tibi victori pomum nucemve dedisset.
Tune malis aliquem potuisti vincere culmis?
Qui tot ubique moves quo cantas rure cachinnos.
Insani pro Castalio te pocula strychni
Credo bibisse, quibus tantum cepere furorem
Infatuatati animi, medicos non consulis aeger?
Tanta tibi fuerit saltem sapientia vellem,
Ut si quas aliquo squillas prodire sepulchro
Videris, has vellas, et ab hac te peste repurges.
Non tulit illa Theon transuersa tuentibus hirquis
Antigenis baculum furiosa mente prehendit.
Sed levior penna Lycidas mox prosilit, et se
Correptae citius propere tegit obice sellae;
Si vir es et forti qua tibi sub pectore virtus,
Aggredere, et minimum mihi curua in vertice crinem,
Aspice quam timeam, trepido quam corde pavescam,
Qualiter esuriens conspecto sorice felis.
Hac etiam oppressum pulsasset voce Theonem,
Nin senior subito se interiecisset Amyntas.
Quis novus hic, inquit, furor est? quae bella paratis?
Non volumus tantas inter vos surgere lites,
Pone Theon baculum, Lycida tu proice sellam.
Pascentes non ista decent convicia vates.
Si tamen insanire libet, contendite cantu,
Et iudicamus uter melior, promptum esse Theonem
Audisti, nec adhuc credo certare recusat.
Tu modo si quid habes, sed non temerarius, aude.
Non ita, tum Lycidas, fecundum rusticus imbrem
Orat, ubi emoriens fisso seges aret in agro,
Et quia non aliud possum hic deponere pignus,
Acratum hoc ferat ille pedum et mea pallia victor,
Tres nisi det victus ligulas, fac certet Amynta.
Ad quae verba Theon, huic quae fiducia vespae,
audeat ut contra vocalem stare cicadam?
Tres ego non ligulas, tibi tres promitto capellas,
Indic quem vis cumque diem, vel iudice Pane
Non timeo, veniam calamis et voce paratus,
Et faciam, ne plus hac me levitate lacessas.
Effugium quaeris, Lycidas ait, incipe si quid
Iam potes, et quem te iactas ostende poetam.
Vince, nec hanc (si quam ducis modo) neglige laudem.


page 19, image: s019

Quod si vis prior ipse canam, tu deinde sequare,
Quae simul ac dixit; sublatam flectere vocem
Incipit, et nostras mulcere his cantibus aures.
(Ut sim rite memor, divae concedite musae)

Epithalamium Ducis Ioannis et Elisabetae.

Mirabar, faciles quid aprica per arva Napaeas,
Atque alias quot habent iuga, silvae, et lustra sorores
Cum Satyris Faunisque leves agitare choreas
Aspicerem, et solito laetas plus more capellas,
Egressasque feras mediis colludere campis,
Quidque, quod exsultans resonis in vallibus Echo
Tanta super densos iactaret iubila montes,
Cuique tuas tu Phoebe fides, Tegeaee cicutas
Aptares, cui me cantare Hymenaee iuberes.
Scilicet illud erat, modo quod geniale cubile
Sponsus init, celebratque tori convivia Daphnis,
Daphnis, quem genitrix conceptum Marte Lycoris
In sacro, nemorum et ruris decus, aedidit antro,
Quem tot sperarunt socia in connubia nymphae,
Plus tamen ante alias Dryope, Scyroque, Lyoque,
Et succensa, licet mediis, Galatea, sub undis.
Sed frustra, quoniam maioribus ille deabus
Dignus ab aethereis aliam detraxerat astris.
A patre iam dudum demissa Astraea tonante,
Induit humanam, Veneris sub imagine, formam,
Et se dissimulata deam, dignataque virgo
Umbrosis Triviae silvis comes ire Dianae,
Innocuos caste transegit Hamadryas annos,
Dum iuveni matura suo modo ducitur uxor.
Pande marite fores, pictos insterne tapetes,
Fuluaque splendentes suspende aulaea per aedes,
En venit omnis agri chorus, et tot ab aethere divi,
Thessalus ut plures non vidit Pelion unquam.
Ipsa Venus pulchro radiantem lumine sponsam
Ducit, et oppresso, gestit minor ire, decore.
Ante retroque leves Charites fragrantia nectunt
Serta, suam volucres matrem comitantur amores.
Una domi frendet tristi discordia vultu,
Se quoque non ad eam pompam indignata vocari
Cogitat abiecto formae certamina malo.
Non opus in Phrygiis pastorem quaerere silvis,
Arbiter ipse statim quae sit pulcherrima dicam.
Iudicio ignoscet victam se fassa Dione.
Curre citate dies, festinum labere caelum,
Optatamque diu cupientibus aduehe noctem,
Nec tu tunc adeo promptis Aurora quadrigis
Surge, licet longum vetuli pertaesa soporem
Amplius invisis nolles amplexibus angi.
Finge quid optares talem sortita maritum,
Ebria deliciis, desertique immemor orbis
Perpetua obductam sineres caligine terram.
Herculeis si tu poteras conceptibus olim
(Illicitis furtis) iussas duplicare tenebras,
Iam triplica, rogat hoc Iuno iustusque Hymenaeus,
Concipietur enim generosior Hercule proles,


page 20, image: s020

Hic finem faciens iussit cantare Theonem.
Tunc miserum audisses illum disperdere carmen,
Ut melius duris scarabaeus strideat alis.
Cantus ei, ut quondam congressi ad flumina mures
Hostibus intulerint in margine proelia ranis,
Magna utrinque fuit, dictuque miserrima caedes,
Nos tamen interea compresso risimus ore
Tot vocum lapsus, incompositosque sonores.
Sed nihil iste minus tentis ad tempora palmis
(Sic quoniam tectas maior vox ingruit aures)
Garriit, et magnum se aequare putavit Homerum,
Gavisus veluti quassans crepitacula pupus.
Quid multa? unanimi lata est sententia voto
Victorem Lycidam, victumque tacere Theonem,
Hic meruisse negat, tres postulat ille capellas.
Alph: Gaudeo plus, quam si natum mihi Battulus agnum
Nuntiet, id veterem Lycidam potuisse sodalem.
Vivat et hac secum contentus laude fruatur.

ECLOGA SEXTA.

Sylvius et Polyphemus.

Syl. Huc polypheme veni, quid in isto sole vagaris
Et tua nequiquam solo tegis ora galero?
Mollior hic requies, et opaca sub ilice tellus,
Et tremulas inter gratissima murmura frondes,
Hic etiam, si vis (fuit haec tua saepe libido)
Iam potes alterno mecum contendere versu.
Non magis exsultans tolles mea pignora victor.
Est nova disparibus tandem mihi fistula cannis.
Quem tuleras nuper cogam te reddere caprum,
Hunc tu pone, duos haedos ego pono vicissim.
Poly. Nil modo de tali dicas certamine Sylvi,
Non idem est animus semper, non una voluntas,
Maxima succensam rapit indignatio mentem,
Nec memini quod eram qua nunc ego concitus ira.
Est propior cantu fletus, non unica gutta
Sanguinis, incisum si quis me pungeret, iret.
Syl. Mirabar quid oves tanta iam voce fugares,
Totque precareris multae contagia pestis.
Dii melius dixi, quae te vesania vexat?
Sed nec adhuc cur sic irasceris audio causam.
Poly. Si potes exspectare, vagas dum vertero foetas,
Accipies, habet iste gregi mala gramina campus.
Syl. Hoc meus ut faciat pro me consuevit Hylactor,
Qui simul ac monstrata pecus, velocior Euro
Advolat, et claro fugientem pone latratu
Insequitur, donec repetitum cogat in agmen.
Poly. Nunc audi, iustum scio te non dicere factum,
Multa licet festis opera exercere diebus,
Quae differre nocet, nec fas nec iura resistunt,
Ut madidum dubio foenum subspergere soli
Aegrotum curare pecus, siccare novales,
Claudere migrantis fugitivam examinis uvam,
Et veniente aestu rumpens arcere fluentum,


page 21, image: s021

Sicque vel ad sanctum crates transponere pascha,
Si modo sat pingues putrent uligine glebae.
Quod tamen hoc sacro Mariae sub vespere feci,
Exiguoque meos perones unguine levi,
Non aliter quam si divos Erebumque negassem,
Adfora resciscens nuper me Naso citavit,
Naso sacerdotum nequissimus, unus agrestum
Hoc in rure metus, nil curans numina iudex,
Et, nisi quinque darem gallos et quatuor agnos,
Me voluit vetiti prohibere a limine templi.
Nil me flere meum, mea nil querimonia iuvit,
Quin hodie hanc monitus cogebar solvere mulctam [Reg: multam]
Quod male dii vertant, ut primae morsus ofellae
Mors sit, et occlusas suffocet buccea fauces.
Syl. Quid iuvat iste furor, quid tanto accenderis aestu?
Talibus adde modum (pariunt incommoda) verbis,
Ne tacuisse velis, non est revocabile dictum.
Poly. Quae loquor hic, fido soli tibi credo sodali.
Syl. Esse scias magnum sacris maledicere crimen,
Quale sacerdotum genus est, electa deorum
Turba quidem, et tincti divino chrismate patres,
Quos omni obnixe debemus honore vereri,
Et quibus omnipotens iussit parere voluntas.
Poly. Quis tamen insipiens adeo deus eligat istos,
Sed taceo, volui peruersos dicere nequam.
Et quid si dicam? Stygias num trudar in undas?
Syl. Insanis Polypheme, tace, vel parcius illa
Fare, nec in iustos mala dic convicia divos,
Et quod paucorum scelus est, non obice cunctis.
Poly. Una omnes semper vexamur febre capellae.
Syl. Non minus a summo concessa tonante potestas
Ut libet aethereum reserare et claudere limen.
Poly. Non nisi furtivos habeant pro clavibus uncos.
Stertentemue queant postico fallere Petrum.
Syl. Sunt etenim nosti qui nostra piacula soluunt.
Et qui, quod magis est, invictum et cuncta potentem
Quinque deum verbis (o si quis talia norit)
In sacra ab excelsis delabi altaria cogunt.
Candidus angelicam panis mutatur in escam
Quod mistum fuit ante merum, dicentibus illis
Fit cruor e fixo qui Christi pectore fluxit.
Haec utique in nostram peraguntur sacra salutem,
Ut pia respiciant humanam numina sortem,
Ne tenera occidant gelidae vineta pruinae,
Ne pulsata gravi denutet grandine messis,
Ne lupus incurrat, mala ne pecus ulcera tentent.
Poly. Nostra sacerdotes curare negotia credis?
Annua ni caperent parientis fenora nummi,
Quasque gemens trabibus vix sustinet exedra fruges.
Nullus in aede foret cantus, nullusque precatus,
Et nudae starent sine luce et honoribus arae.
Nostra salus minime est illis, et commoda, curae.
Immo dolent gravidis si campus flavet aristis,
Vilia ne vendat dives frumenta colonus.


page 22, image: s022

Praeterea multo quicquid sudore paramus,
Esuriunt et hiant ieiuni more leonis,
Sive lupi, e saltu qui visis imminet agnis.
Qui pecudes unquam caprimulgi, quique redivi
Acrius esugunt? quod eis est splendida vita
Fuluaque congeries plena seruatur in arca.
Nos vacuos querimur loculos, tenuemque culinam.
Omne quod in rure est, ad eos sic confluit aurum,
Qualis in effossas ab agro pluvia unda lacunas.
Sive obeat, seu vitales homo detur in auras,
Quicquid agunt etiam sit quantumcumque pusillum.
Maxima semper habent sine duro praemia callo.
Quoque magis capiunt, minus exsatiantur avari.
Credo si qua pecus rasam inter cornua frontem
Ferret, ut ex densis faceret glabreta salictis.
Syl. Nulla suis voluit deus esse negotia seruis,
Quae sacra non mundo temerarent membra labore.
Sunt, quos casta decet puro mysteria cultu
Attrectare, nec in nostra se volvere sorde,
Pastores nostri, quibus omnes subdimur agni,
Aequo animo si nos tondent mulgentque feramus,
Turpe suo aduersum pecus insultare magistro.
Poly. Non adeo patiens ovis est, placidissima quamvis,
Cui sua tondenti non subdere crura ligentur,
Quae non, si pungas subtercus forcipe [(transcriber); sic: forpice] vivum,
Calcitret, et contra vi, nisu, voce laboret.
Omnia quae memoras melius te novimus ipsi.
Non ego sum solis versatus semper in agris,
Me quoque viderunt aliquando moenia civem,
Et mihi sunt visae plures quam quattuor urbes.
Hic didici, ut nequeas meus ista docere magister.
Magnos (ut fateamur) eis debemus honores,
Et merito nuda simul omnes fronte daremus,
Quando bona regerent et nos ratione praeirent.
Non sunt quae fuerant in priscis tempora saeclis,
Cum veteres vixere patres, sanctique Prophetae,
Totque pio Christi passi pro nomine divi,
Quorum multa vides depictam gesta per aedem,
Et quam duxerunt omni sine crimine vitam.
Hic sua pauperibus Martinus pallia scindit,
Hic largus dispendit opes Laurentius, illic
Aurifer obrepit nocturnis praesul in umbris,
Clamque maritales iacit in penetralia dotes.
Dic quotus haec sequitur iam nunc exempla sacerdos:
Quo, videas, fundant Christi patrimonia luxu,
Quantis deliciis, quibus illecebrisque fruantur.
Scorta tegunt, pascunt catulos, volucresque ferasque,
Securi quicquid miseri patiantur egeni,
Hi licet ante fores clament, lacrimentur, et orent
Per quaecumque deus tormenta subivit Iesus,
Antiquo potius Baccho seruire videntur.
Nam veluti sicca fuerint a dipsade morsi,
Omnia distentam dimittunt vina per aluum,
Continuaque madent noctu ebrietate diuque,


page 23, image: s023

Interea in pluvia pastor sitit, esurit aura,
It, redit, arcet, agit, vertit, fugit, illinit, ungit.
Quando petit prono serus magalia sole,
Illapso madidi perones imbre coaxant,
Pileus excutitur, suspensaque penula stillat,
Nil nisi liventi tunc mixtum lacte moretum,
Vel cum rancidulo, si festum, brassica lardo
Ponitur, aut fissis, si autumni tempora, rapis.
Ut sua tune habeant plorantes frustula nati,
Non saturi surgunt e mensa saepe parentes,
Nec manet esuriens quod posset lingere felis.
Et nisi cum sancti capimus libamina panis,
Non aliquod toto vinum gustamus in anno.
Ut taceam, mala quot nos infortunia sternunt.
Nunc aegrae moriuntur oves, nunc horrida grando
Sternit agrum, et scabri pereunt rubigine culmi.
Nulla sacerdotes talis fortuna molestat,
Qui sat habent ad quem stet cumque ciconia ventum.
Stulta ideo est pietas, quod festae imponimus arae,
Et tantas augemus opes, luxumque fovemus,
Quo male post egeat careatque domesticus usus.
Sed quod eis, dices, superis damus, hoc ego nunquam
Credo, quis excelsum tantus contingat Olympum?
Qui tot abest quot non ingens per milia saxum
Decideret septem, si quis demitteret, annis.
Hic saturi ambrosiis epulis, et nectare divi
Omnigenis semper pro voto rebus abundant,
Nec quod nostra volunt quicquam sibi donet egestas.
Syl. Non impune fuit cuiquam contemnere divos,
Quos certum est etiam tantillo munere flecti,
Multa vetustatis possunt exempla docere,
Quae quoties festum est nos plena audimus in aede.
Nec nostrum credas mendacia dicere Ianum,
Qui veneranda ferunt arcanis sacra locellis
Omnes huic testes plura et maiora loquuntur.
Nonne vides in quem demissa catenula fontem,
Et quos contigerit sacrorum cistula panes
Seruari et multos durare perenniter annos,
Et varios aegri pecoris sanare dolores?
Quae dum non voluit quidam olim credere pastor,
Nec dare prosaluo grege quem promiserat agnum,
Saxea diriguit mutato corpore moles.
Vera loquor, toti res est ea cognita ruri,
Nec procul hoc nostris spectata parentibus agro,
Exstat adhuc praesens, veniensque exstabit in aevum
Et grex et pastor primis ubi Bestava rivis
Exoritur, pavidi circum terremur agrestes.
Ipse ego praeteriens ibi vidi saepe viator.
Ignarusque diu verum pecus esse putavi.
Poly. Non ego tam simplex, nec ero tam credulus unquam,
Haec ut vera putem, vanae sunt omnia nugae.
Talia praetendunt capiendis retia nummis.
Syl. Esto, pios nunquam poteris reprendere fratres.
Qui sua pro vili bona deseruere cucullo,


page 24, image: s024

Et tenuem malunt mendici ducere vitam,
Horum me miseret, non sunt ut ceteri avari
Accipiunt quae quisque potest dare dona colonus,
Caseolos, linum, pullastros, ova, legumen.
Nec tamen haec gratis, bona nobis praemia reddunt
Sontibus inferias facientes manibus orant;
Pluraque dant veniae pro solis milia verbis,
Quam pro tot nummis Romana Palatia mittunt.
Poly. Isti plus aliis nequam, peruersior ordo,
Quem penes omne scelus, vicium, crimenque fovetur,
Se tamen hic solum caelestia regna mereri
Iactat, et in divos sua vult post fata referri.
Non ita suspensae monstrant ante ossa tabellae;
In quibus aeria iudex super iride Christus
In laevum gladio mala deicit agmina rictum.
Plena his calvastris trahitur carruca, nec usquam
Plus densis animas incursant daemones armis.
Syl. Non magis ausculto, nimis es Polypheme profanus.
Sat super his, Intrant sparsae coryleta capellae,
Ne quam praedo lupus prensam deducat, eundum est.

ECLOGA SEPTIMA.

FEsta dies aderat, quae septem a paschate finit
Hebdomadas, primo surgens illuxit Eoo
Lucifer, et pepulit dubias aurora tenebras,
Cum sic Singlesio Pius est auditus in agro.
Ite novis laetae sub solibus ite iuvencae,
Quando salutares humectant gramina rores.
Quaerite quod dudum vobis immune vacabat
Pampineo sub colle solum, qua plurima surgit
Alnus, et incuruo sinuat se Sualma fluore.
Plena viret tellus alta quam saepe tuebar
Ut meliora forent hac vobis pascua luce.
Nunc errate meae per amoena rubeta capellae,
Carpite frondentes salices, cytisumque, thymumque.
Io io quam rutilum puro iubar aethere surgit,
Nulla minatur aquas nubes, iacet humidus Auster,
Lenior Eois immurmurat Eurus ab oris.
Plumbea sunt, quae non istud praecordia caelum
Exhilaret, quae non haec rerum oblectet imago.
Tam vario apricatur ager ridetque colore,
Tot florum species tot commiscentur odores,
Omnia quae mater produxit germina tellus,
Candidiore hodie testantur gaudia vultu.
Quin etiam densa querulae sub fronde volucres.
Dulcius assueto tenues modulantur in auras,
Nos quoque qui colimus crucifixi nomen Iesu,
Dulcia iucundo resonantes iubila plausu,
Sacra celebramus festae solennia lucis,
Qua pater omnipotens summum patefecit olympum,
Intonuitque novo rutilantes fulmine linguas.
Fixa colonorum pendent in postibus arma,
Stiva, iugum, vomis, rastrum, ligo, runca, securis,
Versaque dormit humus, missum requiescit aratrum,


page 25, image: s025

Nulla racemiferas exercent pastina glebas.
Solennes induta togas plebs templa frequentas,
Et pia succensas rite offert munera ad aras,
Quas circum Tyrio fulgentes murice mystae
Vota precesque ferunt, sacrataque pocula libant:
Quae, quia non oculis possum, volo mente tueri,
Et praesens animo, licet absens corpore, plango
Pectus, et obstipos in caelum surrigo vultus.
Iam videor pictum super iride cernere Christum,
Qui e media nostrae testudine despicit aedis.
Hinc superas arces, hinc Infernale barathrum,
Efflet ut hoc patulis nigros e naribus ignes,
Illae transpicuam fundant per limina lucem.
Si non torta sacros globulos mihi licia seruent,
In digitis orabo meis: quid Iaspidas optem?
Quid quos Inda alios huc dactylotheca lapillos
Mittit, et insertum denos discriminat aurum?
Conveniant alii solitam post valla sub ulmum,
Conductoque vocent comptas Corydone puellas.
Seu posita faciant cursus certamina meta,
Vel quaecumque salax instaurat ludicra pubes.
Me iuvat hic solo modulari carmen in agro,
Et celebrem cantare diem, mihi Iuppiter adsit,
Non qui factus olor, qui fuluum versus in imbrem
Turpia commisit stupratis furta puellis.
Sed qui sidereo convexi e vertice mundi
Missus adest unus cum patre et prole creator,
Quo pia corda calent, atri perit umbra reatus,
Enthea bis seni quo quondam pectora fratres
Coeperunt, variasque hominum novere loquelas,
Et nova mulgarunt passi magnalia Christi.
Te precor alme deus, sacrum te numen adoro.
Quicquid es (haud equidem niveam te credo columbam,
Sed quod caeca nequit mentis comprendere nubes
Pneuma) tuos nobis praesens immitte calores.
Restitue algentis sopitum cordis amorem,
Conceptoque nigrae cedant fulgore tenebrae.
Sancte deus clemens et delectabilis ignis,
Grata laborantum requies, sincera voluptas,
Unica curarum maestique medela doloris,
Dulcia dans miseris in amaro gaudia fletu,
Hoc non cassa die, quaeso, sine vota reverti,
Si tota te mente colo, si credo fidelis,
Et facio mihi quae doctrix ecclesia mandat.
Te quoque virgo parens totius gloria caeli
Exaltata super divam regina coronam
Invoco, fida meis patrona precatibus adsis,
Fac precor, ut facili clamans exaudiar aure,
Difficile est aliquam sine te sperare salutem,
Quando quidem coniuncta pio tu mater Iesu
Sola potes nati iustum sedare furorem.
Virginea ostendis pressantibus ubera palmis,
Quae tenera infanti dederant alimenta puello,
Cum miser ad nudum gelido sub frigore foenum


page 26, image: s026

Vagiit, et saevi fugiens edicta Tyranni
Angelico Phariam iussu properavit in oram.
His potes angustas aerumnas addere, totque
Qui materna tibi laeserunt corda dolores.
Ipse cruenta suo demonstrans vulnera patri,
Enumerat quae nos propter tormenta subivit,
Insultus, alapas, velamina, verbera, spinas,
Sputa, crucem, clavos funes, commixtaque felle
Pocula, quaeque sacrum transfixit lancea pectus.
Praeterea totidem recutitae opprobria gentis.
Tunc adeo clemens pater et placabile numen
Dicitur, ut nequeat nostrae non parcere culpae.
Tu modo diva fave, querulo succurre clienti,
Qui tibi, declivi quoties ego sole revertor,
Praetereoque tua venerabilem imagine quercum,
Offero compositam transversa ad clatra corollam
Et quando gravidis flavescit culmus aristis,
Quem primum secui gratus suspendo maniplum.
Parce quod exiguum nuper funale ferebam,
Cum fuerant casti solennia februa partus,
Et tibi tot faculae plenam luxere per aedem.
Scis quod nostra vorax mellaria perdidit ursus,
Et surreptus apum labor hoc nil profuit anno.
Cum redit Augustus, cum summa levaris in astra,
Maiorem herbarum portabit Amantia fascem.
Optime consolator ades, tua flamina spirant,
Intima nescio quis praecordia suscitat ardor.
Et penitas imo lacrimas e pectore cogit.
O super Hyblaeum dulcis mihi cura liquorem,
Et quascumque fabas huc miserit Africa lotos.
Non ita pingue sapit mihi lac, non suave moretum,
Non molles ita castaneae, non mitia poma.
Iam nihil in toto mundi placet amplius orbe,
Quod correpta sua dulcedine corda morari
Possit, non tanta est hac in tellure voluptas,
Quin mallem aetherea sublatus in arce locari,
Non ut quae divi potant ego nectara vellem
Ambrosiasue dapes, sed ut ipsius ora tonantis
Aspiciam, et sanctum caput hoc quod turpibus olim
Perfossum spinis, fuscosque rubente capillos
Sanguine concretum celsa in trabe triste pependit.
Perfida quid Iudaea tibi mitissimus ille
Fecit? quo meruit talem, dic, crimine mortem?
Quas ego pro tantis tibi poenas imprecer ausis?
Non quae iam tua sunt infernae sulpura flammae,
Donec in his vivis patiare miserrima terris,
Nec gravium visura modum finemque malorum
Exul in aeternum certa sine sede vageris,
Quodque facit semper te spes deludat inanis.
Non minus optarem venerandam cernere barbam
Incani, ex nihilo qui fecerat omnia, patris,
Qui vetus ante chaos fuit, et sine fine manebit.
O quanta illius bonitas, o quanta potestas,
Quantaque conspectis lucet sapientia rebus,


page 27, image: s027

Quae faciunt alta toties ut mente stupescam,
Cum video certis vaga legibus astra rotari,
Tam variasque vices, quas fert natura refertque.
Nunc glacialis hiems, nunc feruida praeterit aestas
Fit nox, fitque dies, crescit, decrescit uterque.
Quae modo cornuta est, pleno mox orbe refulget
Luna, suasque regens iacit in terrestria vires.
Quis iubet eruptis segetes assurgere glebis?
Quis volucres tenui suspendit in aere nubes?
Quis pluviam decribrat aquam? quis fulmina mittit
Denique quis tantae sustentat pondera terrae
Ne cadat, et medias ne praecipitemur in undas?
Unus ab antiquo qui talia providet aevo.
Magne pater placido mortales respice vultu,
Proque tua, non pro meritis, bonitate tuere,
Quemque minaris eis miserans averte furorem.
Nam mala praesagi pastores omina dicunt,
Scilicet obscurum deperdere lumina solem,
Et fore perpetua nigram caligine noctem.
Haec eadem priscis es saepe minatus in annis,
Quodque secuta fides, pavidi videre parentes,
In media nox atra die stellaeque fuerunt,
Sed facili tunc te flecti pietate sinebas,
Ut sua mox timido lux esset reddita mundo.
Hac quoque iam nobis, rogo, mansuetudine parce.
Haec et plura Pius viridis de cespite clivi
Elata cecinit non ut silvestria voce,
Donec praecipitans extrema crepuscula vesper,
In nocturna pecus compellere saepta coegit.

ECLOGA OCTAVA.

Faunus et Daphnis.

Fau. DAphni meum forsan vidisti saepe Cilyndum?
Insignem bonitate canem, nullique secundum,
Quotquot vestra etiam tutantur ovilia Bessi,
Villosique Getae, latratoresque Molossi.
Daph. Albiolo clunes aspersum et crura colore?
Cui mutilae auriculae, nec levior histrice millus?
Fau. Hunc illum, placuitne tibi? robustior alter
Non fuit, et potuit volucrem praevertere ventum.
Mille mihi lepores, capreas, vulpesque prehendit,
Non ut in his parvis audax animalibus esset,
Non timuit viso concurrere cominus urso.
Hoc tutum custode pecus per quosque recessus
Pavit, et infracta est rapidarum turba ferarum:
Illius haec virtus certis mihi cognita signis
A caeco catulo fuit, ut quem Gallica mater,
Et similem fratrem primos e quinque cubili
Intulit, ille tamen post omnes lumina coepit.
Mortuus heu longam dormit sine fine quietem,
Qua Carthusiaci fruticosa cacumina montis,
Exiguumque patet praerupta in rupe sacellum,
Et vitreus flexo praelabitur Aedera cursu.
Quatuor ante dies laudata in pascua veni.


page 28, image: s028

Quo puer in tractu dum venaretur Adonis,
Excitus e silvis medium sus fertur in agrum,
Quem gemini armabant, quanta in bove cornua, dentes
Hunc meus ut vidit, subito feruore Cilyndus
Ardet, et arguta tacitum dat voce latratum,
Stricta manu teneo nequiquam vincula, currit,
Meque reluctantem quasi per duo iugera tractat.
Donec missa levem concedit spira volatum.
Irruit infelix, et summos mordicus armos
Arripit, insultansque tenet, pugnamque lacessit.
Non mora, collectam frendens fera concipit iram,
Dextraque lunato medii secat ilia dente.
Protinus accurro, sed quid temerarius ausim?
Nil fuit in manibus mihi tunc nisi flexile vimen.
Ascensa auxilium sublimis clamito quercu.
Haeret adhuc hirto mordens in tergore victor,
Dum prolapsa cadunt per apertam viscera rimam,
Oppetit indigno gemitu, multumque cruorem
Fundit, et hinc parvo tristem post tempore vitam
Exanime ad fagum facta scrobe condo cadaver,
Hos in rugoso super addens cortice versus.
Fidus amansque sui custos dominique gregisque,
Raptorum terror devastatorque luporum,
Hic iacet insigni sublatus morte Cilyndus,
Ite canes alio, non hunc permingite grumum.
Daph. Me sine Faune queri, nihil haec te damna molestent,
Huc ades, et nostri contagia conspice saepti,
Quam misere infectus grex, et mutatus ab illis
Est ovibus, vestro quas spectans nuper in agro
Sub nullo dixti meliores ire magistro.
Fau. Hei quae ignava pecus neglexit inertia Daphni?
Nonne gravescenti potuisti occurrere morbo?
Et medicas adhibere manus, surgensque tenellis
Tuberibus vitium summa resecare novacla?
Nec sinere in totum pestem proserpere vulgus?
Certa tibi infectae morborum signa dedissent,
Ni tibi socordi non sedula cura fuisset.
Quam tu pone pigris vidisses pascere labris,
Inventoque ardens frictare in stipite tergum,
Huic propere explicitis quaesita per ulcera lanis
Impositum digito levisses providus unguen.
Daph. Ut seres habet ignoras, succede sub ulmum,
Dum redeo, mihi quid post saepta parumper agendum est,
Accipies qua sim deceptus fraude doloque.
Fau. Interea sparsas vado compellere tonsas.
Daph. In me nulla mali causa est, ego donec adessem
Quam potui impendi, mea quae vigilantia, curam.
Tempus erat flavas quo campus habebat aristas,
Et curua armati sudabant falce coloni,
Me quoque posthabitis ovibus mea farra vocabant.
Helcia, temo, iugum, radii, axis, tympana, canthus,
Feruida sollicitae fecere negotia menti.
Interea, tanti quando incubuere labores,
Conducto mercede pecus concredo Petulco,


page 29, image: s029

Qui tacitum falsa condens sub imagine nequam.
(Hoc quod adepta mihi male rura faveret in agro)
Inque meae interitum caulae molitur, et omnes
Lanicio populatur oves, perque aspera ducit
Tesqua, per horrentes vepribus spinisque salebras,
Et quae plena malis prata et iuga noverat herbis,
Plus illi placuit cantans in messe Lycoris,
Et fucata genas Phyllis, quas saepe secutus,
Quando Cupidinei fructu potiretur amoris,
Deserta sine teste gregem sub valle reliquit,
Interea laesos sanies contracta per artus
Tuberat, et scabris surgit mentigo palatis,
Aspera sordentes obducunt tergora squamae.
Tempestiva linit nullus medicamina pastor.
Si qua dolens molli latus explicuisset in herba,
Viva statim veniens extraxit lumina coruus.
Cernis ut hic aries dubio vestigia gressu
Dirigat? ut geminae stent caeca in fronte cavernae?
Tunc et in affini qui pascit rure Philetas
Porrectis crustis, blandae et poppysmate vocis
In sua sex nostras pellexit ovilia foetas,
Octoque verveces, dextras quibus abscidit aures,
Ne binae possent crenae mea signa videri.
Tandem (ne longa teneam te ambage) peracta
Tonsura segetum, vectis et in horrea metis,
Inscius et nihil hoc ratus intermissa revertor
Ad studia, et lorum, vulgamque [Reg: bulgamque] , pedumque capesso,
Iamque exorta dies fuit, et sex altior ulnis
Sol tepidos nonam radios dispersit in horam,
Quas longinqua procul tondere per arua putavi
Nondum transpositis inclusas cratibus agnas
Repperi adhuc in quo cedens ego iugere liqui,
Cariceam ad casulam propero, iuvenemque requirens
Nil praeter lacerum in stratis offenso cucullum.
Fugit enim, et patrii repetivit ovilia pagi,
Hic modo subsiliens illata incommoda ridet,
Et sua, quae teneo, quondam fore pascua sperat,
Admiratus oves dimota crate recludo
Et voco, sed nulla recubantes voce moventur.
Sordida tum video fluere atro vellera tabo.
Et plenam illuvie pellem, scabisque rigentem.
Quos ego nunc divos, quae nunc ego numina poscam?
Quid miser aggrediar? de quo satis utile sumam
Consilium? vel quae poterit medicina parari?
Fau. Laeto sis animo, nec tantis sternere curis:
Quae pecudes sanent miscere unguenta docebo.
Daph. Sic tibi diva parens saluum tueatur ovile,
Dic mihi si quid habes, mea nil medicamina possunt.
Fau. Tondendi primum tibi sunt circum ulcera flocci,
Et vivo penitus purgandae flumine sordes,
Taetraque scabrities, tunc lotam cocta lupinis
Tingat amurca cutem, nigrumque bituminis unguen,
Et vagus argenti globus, et quae spissa ruborem
Pix habet, et vivum redolens terebinthina sulpur.


page 30, image: s030

Nec gravis helleborus, candens nec squilla nocebit.
Et quibus ima panax in humo radicibus haere,
His potes amentis sucum admiscere cicutae,
Triticeamque simul puro cum fonte farinam.
Tristes quas papulae, quas insanabilis urit
Pusula (nos sacrum pastores dicimus ignem)
Continuo vivas resupinis obrue tergis.
Quodsi forte velis dubiam tentare medelam.
Retrogrados potes in testa contundere grillos,
Et graciles terrae vermes, superadditus illis
Anseris adsit adeps, acrique aspersus aceto
Viperei capitis cinis, hoc medicamine facto
Qua livere vides imbutum perline corpus.
Daph. Quae nam digna satis tibi praemia Faune rependam?
Quas referam grates? non me penes illa facultas.
Fau. Si maiore tibi possem succurrere vellem.
Daph. Ergo bonis avibus longos feliciter annos
Exige, meque tibi persuade semper amicum.

ECLOGA NONA.

Aepolus et Lollus.

LOlle quis hic labor est, quos robora caedis in usus?
Aep. Iam defessa suae tempus dare membra quieti.
Et tepidum ante focum pigrae indulgere senectae.
Lol. Aepole quotquot in hoc terrarum vivimus orbe,
Extremum ante diem se dicere nemo beatum
Debet, et ex omni felicem credere parte,
Quantumcumque pecus propriis sibi pascat in agris.
Temporis illius memini, quo dives habebar
Et locuples pastor, mihi grex oviumque suumque,
Atque capellarum, pingues cum prole iuvencae.
Quid superest cernis, gravida his mihi forda sub alnis
Cum tenera pascit vitula, geminisque capellis.
Vix quibus obtentis dulci de limine pulsus
Hac nova constitui mapalia ponere valle.
Aep. Heu quis tanta tuis casus dispendia rebus
Intulit? unde tibi haec, refer, infortunia surgunt?
Lol. Quid referam? pauper facile in sua damna loquetur.
At dulce est fido curas aperire sodali,
Dant quoque nescio quae iusti solacia questus.
Aep. Aede, sed interea cessans depone bipennim.
Lol. Et tu faginei conside in caudice trunci.
Nemo est qui miseros plus contueatur agrestes.
Sera nimis tardo labuntur tempora sole,
Quae teneri portant maturos Daphnidis annos,
Vivus adhuc esset, vellem, pater, et mea certe
Candidior fortuna foret, nec talis egestas
Me premeret, mea me felicem rura viderent.
Omnia coeperunt mutata lege retrorsum
Ire, novisque modis veteres deponere mores.
Ne quicquam trepidus surdum reus ante tribunal
Lacrimat, et parvos numerat cum coniuge natos.
Dicere non ausim iam qualis aranea lex est,
In quam si incideret securum viribus oestrum


page 31, image: s031

Rumpit, at imbellis miserabile musca susurrat,
Et circumsperso manet illaqueata veneno.
Sex ego iuridicis nunc haesi in litibus annos
Divite cum Lycida, cuius magis ampla crumenae
Angustas mihi res fecit, contractaque saepta.
Ad mea communem lanii magalia callem
Triverunt, sed quodquod erat mihi, vile macrumque
Et vetulum dixere pecus, pretiumque dederunt,
Carius ut solum potuissent vendere tergus.
Aep. Non sic in media clamantes plebe loquuntur.
Cuique secant teneri pingui de carne iuvenci,
Et si effeta graves iam vidit vacca proneptes.
Lol. Hinc mihi corrasi quicquid fuit aeris, habebant
Verbosi rabulae, et poscentes munera scribae.
Aep. Qui fora, qui medicos sequitur, sit dives oportet.
Lol. Compositis tandem corrupto iudice causis,
Ut nec ei, nec lata mihi sententia cessit,
Cum modo sperassem vacuum instaurare bovile,
Vastataque nova replere propagine caulas,
Ecce potentatum sibi visus habere Philarchus
Ex alia pulsus nostra praefectus in urbe
Irruit, atque alias edicens quaerere sedes,
Me notis laribus, me dulcibus expulit aruis,
Horrida quae quondam densis spineta salebris,
Saepe mihi obtusum fesso fecere ligonem.
O quot ego his manibus truncos, sentesque vepresque
Euulsi, quantos a silva ad flumina campos
Aspicis, hirsuti viruerunt arbore saltus.
In quibus assiduo dum me sudare labore
Vidisset Corydon, vis te male perdere dixit.
Quid facerem? nihil investes liquere parentes.
Praeter cariceam casulam, lacerumque caprile.
Et fecunda super murem Foenilia coniux
(Haec quoque solius venit cum dote iuvencae)
Magnam pullitiem peperit, bis quinque puellas,
Et totidem pueros, quibus omnibus ipse superstes,
Dum mea fata sinunt, miseram traduco senectam,
Me tamen ante velim crudelis Parca tulisset,
Et modo cum superis caelestem civibus arcem
Incolerem, nec inops tanta infortunia flerem,
Nil parvi de me possunt sperare nepotes.
Perditus heu omnis labor est, ego linquere cogor,
Et tam culta mei tenet alter iugera fundi.
Dii faciant ut sit quam nunc secat ultima messis,
Et subeant post hac tribuli, zizania, lappae,
Effetisque leves glebis dominentur avenae.
Aep. Non aliter faciunt quos imperiosa potestas
Tollit, et a magno qui nati stemmate surgunt,
Et veteri nobis se nobilitate colonis
Praeponunt, altoque volunt in honore timeri.
Lol. Unde haec nobilitas nostri mortalibus aevi?
Primitus ex uno est hominum patre nata propago,
Sumpsimus e putri nos omnes corpora limo,
Nostraque post eadem consumet funera tabes.


page 32, image: s032

Una est quae reddit generosos mascula virtus,
Qua sine degeneres, etiam cum Caesare, reges.
Nunc ea quam rara est, immo quam nulla, videmus.
Haec nisi forte putes, altos equitare caballos,
Et segmentatas varie discindere vestes,
Omnia deliciis postponere, vivere porcum,
Praedari, spoliis inhiare, et temnere divos,
Per quae nobilior cunctis est gesta Philarchus.
Aep. Tutorem miseris illum venisse colonis
Audieram, periit paucis haec fama diebus.
Lol. Me mea, te tua spes, et opinio stulta fefellit.
Nullus ubique lupus, nullus sic noxius ursus,
Nec gravior nostras tentat contagio caulas,
Non adeo malus est aestivis floribus Auster,
Non immissus aper fonti, non grando racemis,
Non caper arboribus, non caulibus hispida campe.
Omnia devastat, vorat omnia, reddit egenos
Quot quot ubique sumus pastores agricolaeque.
Quae sibi cumque videt fore commoda, quicquid habemus.
Nulla iustitiae facta ratione piique,
Surripit, et vacuam, qualis leo, glutit in aluum.
Aep. Nil dubita, quondam sat habebit si quid Avernus,
Styx, Phlegethon, Cocytus, et ater possidet Orcus.
Lol. Nos illi serimus, metimus, diffindimus arua,
Glebosos occamus agros, et quicquid agendum est.
Cum redit hibernum, quo nix et frigora, tempus,
Iussa foco advehimus gemibundo robora curru,
Non tenuem dat aquam, veteris non crustula panis,
Plena licet putres onerent carnaria pernae.
Et volucris vivat collecti farris acervus.
Aep. Audio quod quidam Mantous Tityrus olim
Obtinuit blandis amissum cantibus agrum,
Si potes et quid habes, augustas carmen ad aures
Concine, compositas supplex meditare cicutas.
Forsitan hae poterint aliquam tibi ferre salutem.
Lol. Consulis in cassum, priscis id profuit annis.
Cum pius Augustus, cum clarus erat Maecenas
Carminum amatores nostrorum, ipsique Poetae.
Barbara iam currunt contemptis saecula Musis,
Est et iners vulgus, cantantes ridet agrestes,
Nec faciles tanto versus auscultat amore,
Quin et deficiens iam vox mihi defit anhelo,
Immissusque meas sapo suffocat avenas,
Porrectis nummis opus est, nil fistula prodest,
Dulcius infelix tinnire pecunia coepit,
Et plus quam calami rigidas inflectere mentes:
Aep. Nescio, te miseror, quod si mihi tanta facultas,
Quo possem tibi cumque libens succurrere vellem.
Et mihi praeteriens incommoda contulit annus.
Si tamen exiguum nolles contemnere munus.
Adiicerem foetam gemina cum prole capellam,
Quam procul in glauco cernis pendere salicto.
Et fecunda, duos quater est enixa gemellos.
Lol. Quas tibi pro tanta grates pietate rependam?


page 33, image: s033

Constat in aduersis qui sit sincerus amicus.
Hunc cape nervosis curvatum cornibus arcum,
Dulcia dilecti quondam solacia nati,
Dum frueretur adhuc iuvenilibus integer annis,
Atque meas ducens nemorosa in lustra capellas
Depulit ex alta silvestres fronde palumbes,
Aut in signatum direxit spicula clivum.
Aep. Cogor abire, vale: si vis hoc vespere mittam,
Et tua secretas duces ad mulctra capellas.

ECLOGA DECIMA.

Ornitus et Charidemus.

Or. SI te nulla domi Charideme negotia cogunt,
Huc ades, et dubiis, ut amicus, consule rebus.
Cha. Inclusas stabulo mulget Silvina iuvencas.
Tota mihi in tutam iam nunc vacat hora quietem,
Quam soleo mediis semper dormire diebus.
Sed melior lento praestat vigilantia somno.
Dic modo, dum pronus rapidum sol temperat aestum.
Or. Huic te da tripodi, plenumque prehende culullum,
Non tepet, e gelida mustum puer attulit orca.
Cho. Non sitio, pingui distentus lacte tumescit
Venter, ut inflatum similet tibicinis utrem.
Or. Te puto cantorem quondam novisse Philetam,
Nasuta iuvenem facie, rectoque capillo.
Cha. Dicere plus de illo, quam tu me quaerere, possum,
Nam mihi conductus tres mercenarius annos
Seruivit, nec erat quisquam praestantior alter,
Non tantum sibi commissum curare bovile,
Infectoque gregi praesentem adhibere medelam,
Verum et aratores regere et frenare caballos,
Et nihil obliquo campum proscindere sulco,
Paruus adhuc quamvis nondum tria lustra peregit.
Utile servitium fuit illius atque fidele,
Donec compositis modulari coepit avenis,
Et totos animos solis aduertere musis.
Tunc omnis retro stabuli custodia cessit,
Omnis in utriculo cura incisisque cicutis.
Saepe quibus civit lascivam ad compita pubem,
Et nentes inter medius sub nocte puellas
Nil aliud faciens et labra et tempora trivit.
Corripui humane, secura quid otia ducis?
Cum tibi tot semper curanda negotia restant.
Liberae et aversae stant ad praesepia vaccae.
Altera in alterius truso furit ilia cornu.
Deberes acies feruente retundere falce,
Tosta foco tenerae conflectere vimina quercus,
Ut teretes fierent collaria vincula boiae.
Nulla vides ovis est, quam, si per devia deerret,
Ad numerum ut redigas, sua tintinnabula prodant,
Haec quibus appendas curuanda e stipite ligna.
Et stipanda forent contorta cannabe lora,
Quod mea si nobis ut nequam commoda seruus,
Tu tibi prodesses saltem, discissa lacerna est,


page 34, image: s034

Quam duplici posses bene tute reducere filo.
Et laceri sunt perones, me si qua rogares
Frusta mei corii vellem dare, tu modo tantum
Quos soleae incutias inspica ad lumina clavos,
Nec sine inutiliter parsum evanescere sevum [Reg: sebum] .
Hos monitus surda nequiquam attentius aure
Audiit, et tacitum coepit demittere rostrum.
Quid tibi plus dicam? cum proxima reddita lux est;
Collectis sibi sarcinulis, mea saepta reliquit.
Nec possum quo scire loco quoque orbe moretur.
Audio ad Ausonios ipsum cessisse colonos,
Scilicet ut sciret compactis ludere cannis.
Credidit hac istic meliores arte magistros.
Or. Hinc modo collecti rediit ditissimus auri,
Non ut agreste decet genus, in similantibus undam
Vestibus, et viridi redimitus tempora lauro.
Audires quantis habitatos laudibus agros
Effert, quam laetas segetes, quam pinguia dicit
Pascua, nec nostris similem regionibus oram,
Nobilium foetam frugum pecudumque parentem
Luxuriare omni, ut felicia rura, nitore,
Tot quoque praeruptis ibi tolli moenibus urbes,
Quae miseros circum soleant ditare colonos,
Et quodcumque venit magno venale liceri.
Certe tam cupido mihi cor succendit amore,
Ut, mea si possem pecuaria ducere, vellem
Laudatas illo sub sole invisere sedes,
Et novus in tali terra considere pastor.
Cha. Sic tibi vesanam non possum credere mentem,
Dulcia ut exilio mutare novalia malles,
Atque peregrinos nostris praeponere fines,
Linquere certa, incerta sequi, sperareque velle,
Hoc cuius manifesta fides in rure salutis.
Si sapis hic maneas, mihi nota est Itala tellus.
Invida gens certe, quae quem Germania mittit
Pastorem insequitur, mistisque intoxicat herbis.
Id puer Antigenes probat, et quem Regius olim
Mons dedit, ut nostrae fieret nova gloria terrae,
Venturasque Iovis nobis praediceret iras.
Or. Quid si candidior me istic fortuna bearet?
Cha. Hac etiam, si vult, ea te regione videbit,
Si negat, Elysiis deges miserandus in hortis.
Non eadem omnibus est mortalibus illa. quod istic
Forte sit, ut dicis, nactus sibi multa Philetas,
Aurea non ideo credas ibi rura, nec Indum
Esse solum, vel quod fulua alluit Hermus arena.
Plures haec miseros quam reddit terra beatos.
Qui nihil asportat, nihil his deportat ab oris.
Sit nisi formosum qui vincat Alexin ephebus,
Ille novi poterit congesta referre peculi.
Qua scio, proh superi, vitiorum peste laboret.
Sunt etenim plures Sodomae pluresque Gomorrhae,
Miror eis alias ultores parcere divos.
Ipsemet Ausonios expertus abominor agros.


page 35, image: s035

Tot fures, tot raptores, tot ubique latrones.
Or. Amplius in vestro non possum hic rure morari.
Qualiacumque alibi profugo mihi pascua sperem.
Scis ego qua pauper iam sollicitudine verser,
Et quam curta tribus merces mihi redditur annis.
Ad vos e patriis huc veni montibus olim
Per longinqua procul ductis deserta capellis,
Speravique mihi melius succedere fatum,
Invenio peius, tandem bona sidera mutent.
Ut veni, petii, faciles estote coloni,
Nulla meus vestris grex fert incommoda fundis.
Extremos liceat fruticem tondere per antes.
Arrisere mihi simulanti gaudia vultu,
Dixeruntque tuas ubi vis hic pasce capellas,
Omnia nobiscum communia prata tenebis.
Hic ego tunc bifidi prope sordida flumina Gerae,
Quas habito cepi vicino a Thyrside, sedes:
Has modo, si memini bene, quattuor incolo messes,
Occupor assiduo studio, fidoque labore,
Nunc ago, nunc redigo, nullum sinit otia tempus.
Quae tamen hinc habeo non dicere commoda possum.
Nil premo, luxatum stat post praesepia mulctrum.
Caprigenum pecus est, quod frondea pabula quaerit,
Sed nihil hic praeter calui sunt gramina campi,
Omnibus una eadem gregibus fert pascua tellus.
Et nulla est ratio quam sint diversa palata.
O quoties patriae maesti reminiscimur orae.
Quas ibi delicias, et quae solacia liqui?
Mallem perpetua nigros fuligine postes,
Fumosasque habitare casas, audire perenni
Ligna crepare foco, raucum bullire lebetem,
Dum sitiens rapido tellus ardore dehiscit,
Diffusae gelida fagi recubare sub umbra,
Seu per opaca sequi pascentes lustra capellas,
Et dum stricta tegit nive frigidus arua december.
Et calidum nudas fornacem scalpere suras.
O ubi nunc onerant fissae lignilia quercus,
Et cadit incussis labefacta securibus ornus.
Horreo, venturum dum mecum cogito frigus,
Tot me tristis hiems aerumnas ferre coegit.
Nostrae solus opes grex est, non annua messis
Detonso stat gramen agro, mihi quaeritur aere
Quocumque indigeo, sed nunc rugosa crumena est.
Cha. Qua regione velis meliorem quaerere sedem.
Non alibi est, quod non habeat Thuringia munus,
Immo divitior cunctarum opulentia rerum,
Quas humana sibi natura requirit, abundat.
Praecipue in nostris fecunda superfluit agris
Fertilitas, plenumque profundit Copia cornu.
Alma inopum nutrix tutusque Erffordia portus,
Vicinasque super tantum capit erigit urbes,
Quantum luxurians inter pecuaria taurus,
Ad quam tanta cohors ex omnibus undique terris
Confluit, ut facto sublimes agmine sturni.


page 36, image: s036

Suppetit omne penus, lac, caseus, ova, butyrum,
Plenaque concisis stillant carnaria porcis.
Ut taceam, pyra, poma, nuces, aliasque feracis
Autumni dotes, raphanos, rapacia, napos,
Totque olerum capita in magnis coacentia vasis.
Et quamvis bona sit laudandi copia vini,
Cocta tamen sapidum dant nobis hordea potum.
Qui toties hilares facit insanire colonos.
Adde quod Aonides huc concessere sorores,
Et resonam praeses citharam asportavit Apollo.
Incipiunt multi iam nunc cantare Poetae.
Or. Quis tamen his sit honor, quae sit reverentia vidi.
Haec eadem nocuit mihi res, quod plurimus osor
Me petit, et limis caprilia devovet hirquis,
Seminat aegolethrum, roratas inficit herbas,
Longius hic tutum non est mihi ducere tempus,
Attamen ad patrios formido reducere pagos,
Non quod perdiderim sectas, velut Astachus, aures,
Sed quia me densis non audeo credere silvis.
Audio quod multi pecus amisere coloni.
Occidit Eurynomus miserorum tutor agrestum
Qui rapidos arcere lupos, saevosque latrones
Tollere consuevit, nostrumque caprile tueri.
Paruus adhuc nondum maturos filius annos
Induit, et magnis corpus non competit armis.
Hac tamen apparet pubescens indole virtus,
Nil ut eo sit opus quondam rectore timendum.
Non dubito clari fortissima robora patris
Concipiet, latosque potens tutabitur agros.
Interea quocumque loco nova pascua quaeram.
Haec bona confini quoque magnificantur in ora,
Ardua coctilibus qua moenia surgere muris
Dicunt, et riguus campum percurrit Elister.
Multae ibi sunt salices, multus cytisusque, thymusque.
Et sua pro quovis grege pabula, pulchraque tecta,
Nec velut hic fragili fultae tibicine villae.
Est et ibi Hessiaco Batti de monte profectus,
Qui plenum locuples custodit ovile Sibotus.
Et centum propriis includit cratibus haedos.
Hunc facilem fessas admittere spero capellas,
Et quas obiciam primum mihi credere frondes.
Cha. Quo male sane velis isto migrare sub aestu?
Longa via est, ductis rimis sitit arida tellus,
Confectumque pecus, mala quod contagia vexant.
Deficiet medio prima intra milia tractu.
Esto quod appuleris tandem, vitabitur aegrum.
Or. Seu valeat, seu deficiat, stata vota sequemur.
Gratus, iacta mihi quicquid dabit alea, tollam.
Putida si scabies, vitiosaque pustula surgit,
Id commune malum est, et plura caprilia tentat,
Ite meae peregre, tenues licet, ite capellae.