HERMANNI CONRINGII carmina partim inedita hactenus, partim sparsim edita, uno hoc volumine comprehensa typis exscribi curavi, facturus satis, quantum in me est, eurum voluntati, qui hoc dudum a me flagitaverunt. Tam praeclare meritus est de re litteraria omni vir beatus, ut copiose amplissimeque nunc quidem a me collaudari haud debeat. Non ignorabitur ille a posteritate, et florentissima Iulia inter sua lumina, quibus se suo merito efferre potest, illum praecipuo semper loco collocabit. Quamlibet autem politicis publicique iuris studiis ornandis provehendisque potissimum fuerit intentus; non tamen fastidivit reliqua, quae variae elegantiorisque eruditionis nomine comprehendi solent: interque alia poeticen coluit, saltem ut ne expers esset tantae suavitatis. Integrum ipsi haud erat, variis gravioribusque negotiis districto, unis his, amoenissimis cetera, studiis vacare: quem tamen iuvenis erga ea fovit amorem, ne provecta quidem aetate deposuit; sed tam culta saepe et arguta composuit carmina, ut vel praestantissimis adnumerari mereantur. Credo neminem fore, si paullo sit humanior, qui infitiari velit, poesin sobrie et cum iudicio excultam prodesse valde et delectare:
nec arbitrari quis debet, veteres melioris aevi poetas latinos, homines umbraticos aut de schola fuisse: erant illi in splendida vitae civilis aularumque luce politi, amici principum et familiares, omnibus urbani venustique ingenii dotibus perornati, non suo hodie pretio a multis habiti, eo quod in puerorum sunt manibus, qui cum taedio saepe illis immorantur. fit inde, ut nonnulli omnem poeseos latinae cultum dissuadeant prorsus ingeniis exercitae et negotiali vitae destinatis: aut loco eius poeseos vernaculae studium, cum fastidio et vituperio alterius, unice commendent. Est, fateor, laus haud postrema, si quis vernacula lingua suave et venustum carmen sciat pangere: habemusque poetas Teutonicos ingeniosos valde, sive versuum concinnitatem, sive sententiarum argutias, sive elegane et politum dicendi genus spectes:qua parte in primis excellunt magni nominis viri et amplissimis muneribus conspicui, HOFMANNUS, Silesiae quondam sidus, CANIZIUS, aulae regiae Berolinensis nuper gloria, IOANNES de BESSER, supremus in eadem aula caerimoniarum magister, eruditae Germaniae ornamentum: non minor tamen laus erit, latinum carmen condere eleganter, romanaeque veneres linguae ac gratias tenere. Qui putant, obscuros et umbratiles homines solum. poesin latinam consectari debere, quasi scholam redoleat, quicquid latine sonat, illi, ut mitissime dicam, errant magnopere, et quam parum sint intelligentes istarum elegantiarum, haud obscure
produnt. In ipsis regum principumque aulis non defuere patrum memoria, nec desunt hodie quoque, eximiae dignitatis viri, quos ab eruditorum non tam numero, quam appellatione segregat vel actuosae vitae occupatio, vel sua ipsorum modestia, qui latini carminis venustates intelligunt probe amantque, et vel ipsi, occasione data, cultissimo versu exprimere didicerunt. Et quis ignorat CAROLUM SANCTAMAUREUM DUCEM MONTAUSERIUM, Galliarum Delphini institutioni olim praefectum, natalium splendore munerumque amplitudine eminentem, cuius vel unicum [Note: (a) Quod legitur apud Conringium in novo epistolarum syntagm. pag. 58.] carmen carmen latinum satis testatur, quantus in his vir fuerit. Quis ignorat, illud musarum quondam delicium ac praesidium, FERDINANDUM FURSTENBERGIUM, imperii Principem, eundemque Episcopum Paderbornensem et Monasteriensem, qui ad id fastigii evectus, non infra suam dignitatem esse credidit, quam soluta, tam adstricta numeris oratione latina scribere. Quis RUDGERUM TORCKIUM nescit, illustrissimum virum, suavissimisque odis aliisque poematibus inclitum, quorum carmina inter septem. virorum illustrium, quae publicata sunt Amstelodami, poemata, non postremum locum tenent. Possideo ipse, is id hoc loco commemorari fas est, diversorum, in Principum aulis, magnorumque virorum, qui supersunt hodie, carmina latina bene multa prorsus elegantia, et digna, ut publici iuris fiant, siquidem id bona auctorum.
pace fieri posset. Quos inter, absque adulatione omni, cuius causas procul habeo, iure meritoque refero GODOFREDUM GUILLIELMUM LEIBNITIUM, ingeniorum principem et latissime patentis virum doctrinae, qui latini quoque carminis scribendi gloria excellit, et ne quid ignoret elegantiorum litterarum, in cetera eruditionis magnitudine, huc quoque vastum ingenium contulit: OLAUM HERMELINUM, invicti Suecorum regis CAROLI XII consiliarium intimum, cuius diserto ore et calamo Princeps magnanimus se explicare solet. Quam venustos ille et ad veterum morem compolitos versus latinos pangere sciat, vel sola testatur cultissima elegia de incommodis vitae castrensis ad Hortensium Maurum, Italorum decus, ante quinquennium perscripta, Quem modo nominavi, HORTESIUS MAURUS, cultissimae vir doctrinae, inque aula Electorali Hannoverana, politissimarum mentium sede, ob ingenii urbanitatem, carminis pangendi praestantiam, conversationis iucunditatem, carus omnibus acceptusque, antiquis par poetis, si non maior, tot et tam varia, quae habeo, scripsit carmina italica, gallica, latina, tersa omnia, ut integrum inde volumen nullo negotio possem. conficere, editurus illa, siquidem expugnari modestia viri, de se poematibusque suis tenuius sentientis, queat, ut hanc mihi veniam dare velit. Verum ut istuc, unde abii, redeam, Hermannus Conringius, varie doctus vir, politiora poetices studia in deliciis semper habuit, hisque et similibus
amoenitatibus gravissima sua negotia distinxit interdum et interpolavit. Quae scripsit carmina, numero pauca sunt: ex iis tamen periti harum. rerum arbitri facile iudicabunt, quid in hac etiam eruditionis parte praestare potuisset, si se totum illi voluisset dare. Collegi ista ante plures annos, nunc publici iuris facio: quum ex parte easdem cum beatissimo viro disciplinas profitear, tametsi ut annis, ita ingenio, doctrina, claritudine nominis minor, officii mei esse duxi, nec a persona, quam sustineo, alienum, id operam dare, ut Conringiana monumenta, quae nondum prodierunt, cum eruditis communicentur. Optandum foret publico bono, scripta eius omnia et singula iunctim edi. Si apud litteratos vixisset Batavos aut Anglos vir iste doctissimus, iamdudum illud fuisset factum: in Germania, quod dolendum, haec fere lentius procedunt: aut edi interea atque ab oblivione vindicari scripta eius reliqua, quae lucem nondum viderunt. Possidebat collega meus, dum viveret, coniunctissimus, CASPAR COERBERUS eloquentiae professor optime meritus, epistolas Conringii manuscriptas, quae adhuc hodie apud viduam adservantur, sive numerum illarum et copiam, sive rerum argumentorumque varietatem ac dignitatem consideres, cum praestantissimis comparandas. Quae ad Ferdinandum Furstenbergium et Stephanum Baluzium exaratae sunt, illas modo laudatus Coerberus edidit: ni praematuro fato fuisset exstinctus, edidisset etiam ceteras una cum responsoriis, aut saltem excerpta inde
potiora exhibuisset, sive Conringii de viris doctis eorumque scriptis iudicia, sententias argutas, facete et urbane dicta: quod consilium, ut scio, ipsi suppeditaverat FRIDERICUS BENED. CARPZOVIUS, notum erudito orbi nomen, et vir demerendis litteratis litterisque promovendis totus natus. Quae iam publicantur Conringii carmina, duorum sunt generum, alia funebria et gratulatoria, sparsim olim ab eo scripta, nunc iunctim. a me edita: quae primo loco comparent epigrammata, hactenus inedita fuerunt. Collegerat sibi Conringius adhuc puer, futurae proludens magnitudini, clarorum virorum imagines, quas pigmentis deformatas postea abiecit: Lugduni Batavorum novam earum instituit collectionem, quae et ipsa periit ex parte post annos aliquot, aucta deinceps ab eo atque continuata. Quibusdam harum imaginum subscripserat epigrammata, quae collegi studiosissime, quaeque primum iam prodeunt: reliquis imaginibus epigrammata non erant addita, sed alia quaedam soluta oratione, quae huc non pertinere existimavi. Hunc imaginum fasciculum possidet iam vir illustris et elegantissime doctus CHRISTIANUS WILHELMUS AB EYBEN, Holsatiae Ducis consiliarius intimus, qui et ipse aliquot mecum poemata, pro veteri sua in me benevolentia, humaniter communicavit, gratulatoriis funebribusque suo loco inserta. Celeberrimo Conringio nullius non melioris doctrinae studioso haud satis erat, scripta doctorum
hominum, hoc est, mentis et ingenii simulacra sollicite conquirere: sed faciei quoque lineamenta sive imagines cognoscere, studio curaeque habuit. Quae ut hodie multorum commentationibus praefiguntur, ita dolendum valde est, non paucas nihil minus referre, quam eorum, quorum traduntur esse imagines: si idem aliis quoque prisco aevo contigisse dixerim, forte non aberravero. Sed quum imago nulla, affabre licet et cum cura efficta, veritatis decus adsequi queat, contenti esse debemus, si aliqua saltem intercedat similitudo: nec laude sua destituuntur, qui illustrium virorum imagines colligunt, ut incendantur ita ipsi iuxta cum aliis ad praeclara. Si non semper ex vero sunt redditae ab artificibus, ne sic quidem spernendum morem tam laudabilem existimat Plinius: Etiam mentiri, inquit, clarorum imagines, erat aliquis virtutis amor: multoque honestius, quam mereri, ne quis suas expeteret. Epictetus, Stoicorum princeps, nullam sui corporis imaginem extare voluit, quod indignum esse duceret, corporis formae, quum animi sepulchrum esset, posteros inhaerere, quin potius ad immortalis animae excellentiam recolendam homines traducendos putavit. Fuerit tamen illi, vel ad inanis gloriolae opinionem. eluendam, suus hac in re sensus: aliis e contrario maximopere probatum semper fuit, ut, quorum monumentis publica res cum nominis aeternitate grato fruitur animo, eorundem quoque imaginibus oculi ipsi delectentur: praesertim quum non verba modo et voces, sed etiam vel adspectus magnorum virorum ad gloriam stimuli sint et
incitamenta virtutum. Romani, gens cordatissima et acerrima litterarum artiumque amatrix, signa, statuas, imagines, sapientiae antistitum, non in. bibliothecis tantum, sedibus eruditionis et domiciliis propriis, ipsisque adeo Minervae delubris; sed et in gymnasiis, in atrio, in sacrariis, quas dixi, effigies, habebant, easque vel pictas, vel sculptas, vel fictas, vel fusas, vel quovis denique modo expressas. Profecto tam ad nostra haec mansuetiora artium studia, quam ad res bellicas pertinet, quod de ardore virtutum vel ex imaginibus ingentium virorum in generoso pectore excitando scribit auctor prudentissimus Sallustius: Saepe audivi, Q. Maximum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros, solitos ita dicere, quum maiorum imagines intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam, neque figuram, tantam vim in se habere; sed memoria verum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere: neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit. Et Cicero oratione pro Archia sapienter inquit: Quam multas nobis imagines non solum ad intuendum, cerum etiam ad imitandum fortissimorum virorum expressas scriptores graeci et latini reliquerunt? quas ego mihi semper in administranda republica proponens, animum et mentem meam ipsa cogitatione excellentium hominum confirmabam. Veterum igitur laudatissima vestigia alii nostra patrumque memoria secuti, icones excellentium ingeniorum diligenter adservarunt, non ut animum tantum adspectu summorum hominum. pascerent, sed ut merita eorum, suo quisque loco,
pro virbius aemularentur; collectasque in volumina publici fecerunt iuris. Huc referuntur iure merito Icones Graecorum sapientum [Note: (a) Patav. apud Matth. Bolzettam de Cadorinis, in fol.] nescio a quonam aere expressae et Ioanni Cottunio equiti dicatas: DIOGENES LAERTIUS de vitis, dogmatibus, et apophthegmatibus clarorum philosophorum ex splendida Amstelodamensi editione, [Note: (b) apud Wetstenium 1698.] cui imagines istorum virorum nitidissime effictae adduntur: Gemmae et sulpturae depictae ab LEONARDO AUGUSTINO Senensi, [Note: (c) Amstelod. 1685.] addita earum enarratione in latinum versa a Iacobo Gronovio, in qua commentatione multas illustrium imagines cernimus: Musaeum historicum et Physicum IOANNIS IMPERIALIS, [Note: (d) Venetiis 1640.] e cuius parte prima clarorum litteris virorum imagines ad vivum expressae continentur, additis quoque elogiis, vitas eorum et mores notantibus: PAULI IOVII elogia virorum litteris illustrium [Note: (e) Basil. 1577.] et, qui multa ex Iovio habet, NICOLAI REUSNERI icones virorum illustrium [Note: (f) Argent. 1590.] quorum fide et doctrina litterarum studia, in Germania praesertim, in integrum sunt restituta, additis eorundem elogiis diversorum auctorum: IANI IACOBI BOISSARDI icones virorum illustrium in quibus doctrina et virtute clarorum hominum vultus, cum luculenta descriptione natalium, subiectis insuper distichis, conspiciuntur: FULVII URSINI illustrium imagines [Note: (g) Antwerp. 1606.] ex antiquis marmoribus, numismatibus et gemmis expressae, et a Ioanne Fabro Bambergense, medico Romano luculento commentario illustratae: IACOBI PHILIP.
TOMASINI, vel qui verus horum scriptorum auctor esse creditur, ut ex epistolis Reinesianis [Note: (a) Epist. XX. Ioannes Rhodius, genere Danus vixit Patavii, variis deditus studiis, et auctor scriptorum illorum, quae hactenus sub Phil. Iac. Tomasini nomine prodiere. Inter haec habeo elogia clarorum virorum, de donariis, vitam Livii et Petrarchae. Tomasinus ipse Patavinus est, Canonicus Regularis [(transcriber); sic: Regulatis] in alga et Coenobiarcha D. Mariae in Vantio, hodie Episcopus Aemonae, qui istis scriptis Cardinalatum dicitur ambire, promisisse etiam Rhodio Canonicatum in summo templo Patavii, al Domo. Et epist. XLIV. Ioh. Phil. Tomasini scripta vidistine? Sunt Ioan. Rhodii: hinc adeo pueri bibliopolarum Venetorum digito illum monstrantes: hic est ille. dicunt, qui libros edidit sub nomine Tomasini.] discimus, Ioannis Rhodii elogia vir0rum litteris et sapientia illustrium, ad vivum expressis imaginibus exornata. [Note: (b) Patav. 1630. et 47.] Neque reticeri hic debent Elogii d' huomini letterati scritti da LORENZO CRASSO, [Note: (c) In Venet. 1666. Tom. 2.] quibus imagines doctissimorum virorum ubique additae: Academie des sciences et des arts contenant les vies et les eloges historiques des hommes illustres avec leurs portraits tirez sur des originaux au naturel par Isaac Bullart: [Note: (d) a Amsterd. 1682. Tom. 2. in fol.] in hac scientiarum academia illustrium politicorum, historicorum, iurisperitorum, rhetorum, theologorum, philosophorum, medicorum, poetarum, aliorumque effigies Bullartus exhibet: Les hommes illustres qui ont paru en France pendant ce siecle par Mr. Perraut: [Note: (e) a Paris 1698. et 1700. Tom. 2. in fol.] elogiis his virorum, qui hoc saeculo in Gallia floruerunt, effigies singulorum illustrium aeri nitidissime incisae in Parisiensi splendida editione sunt additae, quae in Amstelodamensi desunt. In THEOPHILI SPIZELII vetere
academia I. C. icones priscorum doctorum, et Templo honoris reserato, quinquaginta pie defunctorum theologorum, philologorumque imagines reperiuntur: IOANNES MEURSIUS in Athenis Batavis [Note: (a) Lugdun. Batav. 1625.] clarorum in academia Leidensi virorum effigies exprimi curavit: qui liber sub alio quoque titulo, sed nonnihil interpolatus, prostat, inscribiturque Alma acad. Leidensis. In CAROLI PATINI lyceo Patavino [Note: (b) Patav. 1682.] icones professorum., qui tunc temporis Patavii publice docebant, conspiciuntur: et in Notitia universitatis Francofurtanae icones virorum aliquot egregiorum, qui praesentia sua ac meritis eam illustrarunt, et professorum. qui anno saeculari academiae secundo vixerunt, exhibentur. Denique PAULUS FREHERUS in theatro virorum eruditione clarorum, iuxta elogia et vitas, illorum quoque imagines exhibet, sed maximam partem plane dissimiles. Ad horum. exemplum, licet in privatos tantum usus, celebrium virorum effigies cum cura collegit Conringius, ut hoc innocentissimae voluptatis genere animum oculosque pasceret, earumque plurimis, ut ante dixi, epigrammata subscripsit. Quod reliquum est, dum carmina haec Conringiana in lucem edo, non possum non litterarum bono optare, ut HENRICI MEIBOMII, collegae post fata quoque observanter a me colendi, poemata omnia, quae vir summus et non minus in pangendo carmine, quam facienda medicina felix, magno numero, et insigni, qua pollebat, poetica facundia
olim conscripsit, a nobilissimis filiis, paternae gloriae et virtutis aemulis, iunctim edantur. Rem facient academia Iulia, cuius ingens decus pater fuit, dignam, omnibusque iis, qui humanitatis studia diligunt, longe gratissimam. Si quae forte alia Conringius carmina composuit, a me nondum visa, illa ceteris adiungam, si copiam eorum nactus fuero. Addidi in fine carmen unum. ad arcam, qua Hugo Grotius e carcere elatus fuit, sub persona Grotii factum. Adscripsit illud Conringius propria manu editioni, qua usus est, carminum Grotianorum, nullo addito auctore: quumque in diversis, quas equidem vidi, poematum Grotii editionibus, hic scazon non reperiatur, sicque a Grotio illum esse scriptum credere nequeam, a Conringio ipso eum esse compositum conicio. Dignus certe mihi visus fuit publica luce: et quum Conringius tot aliorum. imagines versu ornaverit, non omittenda esse iudicavi arguta illa epigrammata latina, quae in. effigiem viri huius, ut corpore et statura parui, sic ingenio et doctrina maximi, scripta sunt, una cum elegantissimo scazonte atque epitaphio, supremo eius honori et memoriae consecrato. Oro Deum immortalem, ut sempiterna apud nos esse iubeat, iuxta ceteras meliores doctrinas, elegantiorum litterarum studia, quorum cultu haec bonae mentis officina nomen sibi conciliavit ad posteritatis memoriam permansurum.
In acad. Iulia d. I. Aug. MDCCVIII.
PIctor ait: vultum CONRINGI pingere, mentem
Non possum; ipsa sua pingitur arte sibi.
Errat: qui totus mens est, quod pingitur eius
Aut mens, aut mentis fiet imago suae.
IOAN. STRAUCHIUS.
HIc tuus est, tuus est, ingens Germania, Phoenix,
Consiliis gratus regibus et ducibus.
Masculus assertor veri, seu sacra novaret,
Seu pacem nollet lubrica Roma datam.
Sive nova Harveius post glandes fruge bearet,
Vastaret medicos seu Paracelsus agros.
Teutoniae decus et priscos defendit honores,
Et fines sacro reddidit imperio.
Frisia ei vitam, dein munia Guelphica tellus,
Famam orbis doctus, qua patet ille, dedit.
HENR. MEIBOMIUS.
NOsce virum, notam qui te tibi reddit, et orbi
Asseruit fines, Teutona terra, tuo.
Suspice, quem lauto dignata est Gallia cultu,
Quem Sueo, quem Danus fecit honore suum.
Guelphica quo domus est fido gavisa ministro,
Quem decus aeternum Iulia grata vocat.
Adice Paeonias artes, divinaque verbi
Bella sacri, et reliquas mentis et artis opes.
Ipsa sibi hunc, dices, finxit sapientia vultum,
Quo sub CONRINGI nomine nota foret.
CASPAR. COERBERUS.