September 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

HERMANNI CONRINGII CARMINA FUNEBRIA.


image: s058


page 41, image: s059

LESSUS IN PRAEMATURUM OBITUM DOROTHEAE NATAE PRINCIPIS ANHALTINAE UXORIS AUGUSTI DUCIS BRUNSVICENSIS AC LUNEBURGENSIS IN PARTU EXSTINCTAE.

ACcumulant se fata malis. opposta feruntur
Sidera IULIADUM domui: sed damna Cheruscum
Involuunt, moriturque suo cum principe Chaucus,
Vix fueras FRIDERICE pater, suspiria luctus
Impediebat adhuc, et lamentabile rursus
DOROTHEAE fatum, duplexque in funere funus
Simplice, funestis miseros perterritat umbris.
Ante oculos, ante ora volat tam tristis imago,
Nec mentem sinit esse suam. iactamur inanes
Speque metuque simul, dum formidabile signum
Ostentat timor, atque alio sors lumine ridet.
Qualis ubi eripiunt furuae tibi carbasa Vestae
Fraternas, Dictynna, faces, languescit eundo
Aera licet multum quatiat nocturna viator,


page 42, image: s060

Sidera et excelso voluantur fornice mundi.
Stant thalami casu attoniti, matresque gemiscunt
Proliferoque timent sinui. quae damna minores
Non metuant, miserum moritur si femina princeps
Lucinaeque furit tantum implacabilis ira?
Ipsa ducum magnumque pavent palatia regum,
Et circumducta sordescunt atria nube.
Cum virtute dolor crescit, cum sanguine luctus;
Nominibusque pares lacrimae; dispendia curas
Attollunt, feritasque obitus conturbat Amyclas,
Verbaque mox negitans constringit fascibus ora.
Atqui si virtus, pietasque et stemmata clara
Heroum, si vota tori, si vota tuorum,
Vel tenuem saltem remoram iniecisse Charonti,
Longius aut Parcae valuissent ducere telam;
Cerneret optata te matrem prole Caycus,
O mulier, canerentque suos cunabula puppos [Reg: pupos] .
Non uni dare cuncta solet, sua munera parce
Distribuit natura parens. sinceraque captat
Dona hominum nemo. distinguitur ordo bonorum,
Quemque polo exaequant dotes ad tartara mittunt
Crimina. forma Helenae longe pulcherrima; sed mens
Casta parum decoris florem quoque praeripit ipsum.
In te conveniunt dona omnia: sparsa beatos
Quae faciunt congesta tenes: non purpura formam
Commaculat: non est virtus indigna marito.
Astra velut splendet flammantia Cynthius inter


page 43, image: s061

Igne suo: cuncta unus habet, queis cetera fulgent,
Atque omni pariter largitur lumina caelo.
Quid genus et proavos, non uno Caesare gesta
Quid memorem? diversa canam quid murice sceptra,
Semideosque Duces? insunt utrique parenti
Pectora Divorum, Ascanios seu dicere reges,
Seu placet in numerum celsos adsciscere Guelphos.
Quin gemini lauros poterunt ostendere postes,
Nullus et heroum est numerus. non saecula norunt
Sanguinis exortum, tam limina clara dedisse
DOROTHEAM decuit. Guelphum ventura genetrix
Et Guelphi coniux Laribus non nascitur arctis.
Semine sic patulae generoso surgitis ulmi;
Sic catuli canibus similes, animosque parentum
Fertis equi, dignoque aquilae proditis ab ovo.
Magna haec, sed maior superat primordia virtus,
Et pietas titulis sublimior exstat avorum.
Hanc crudo quondam matris sub sanguine plena
Miscuerat natura manu, spumaeque parentum
Addiderat, quum femineum procudere vellet
Principis exemplum, et miracula conderet aevi.
Faverat incepto Pallas, mentemque serenam
Induerat nascenti animae. tum pectora casto,
Ast blando pariter Iuno construxerat igne.
Hinc patrias potuit virguncula spernere lauros,
Maiorum propriamque simul distinguere famam.
Quam prope sint nihili didicit peregrina. parentum
Nomina privato secrevit cauta decore.


page 44, image: s062

Nobilitatem ultra pectus fuit: hoc quoque vultus
Vicit, et in vultu nitidae frons aemula gemmae.
Non roseis tamen illa genis, non marmore colli,
Mollibus aut digitis teneroque superbiit ore:
Pulchra genis Aegle quamvis digitisque Neaera
Atque soror viridem Pollucis cederet herbam.
Sub Tyrio mens casta ostro, rutiloque sub auro
Simplicitas habitat, splendetque adamante modestus
Hinc illinc animus. mores non verbere cirri
Concutiunt, aut torta urunt calamistra pudicos.
Ipsa rudis quondam rerumque ignara domusque,
Iam callet placare Larem, fictumque maritum
Obsequio mulcet, puerisque cubilia sternit
Postgenitis, vacuisque canit sua carmina cunis.
Iam ludens agitat post exercenda severae
Aetati, et seris post cognoscenda sub annis
Experiens, infans praebet documenta futuri.
Nunc veterum tractare iuvat monumenta librorum,
Aut quicquid liquida calamus fuligine pingit.
Multa sed adspexisse pudet, Venerisque sagittas
Non patitur; furtumque Helenae condemnat et ignes
Sidonios, altae licet haec Carthaginis auctor
Audiat, et Graias superet licet altera formas.
Quae caeli docuere placent. quae iussa ligarunt
Isacidas, quae laeta Petrus, quae nuntia Paullus
Prodidit, et qualem docuit sperare quietem,
Haec voluit, memorique simul complectitur arte.
Illa docet resonare domos sacra vulnera Iesu


page 45, image: s063

Purpureoque omnes roratas sanguine terras.
Exulat ore Venus, nescitque Amaryllida lingua,
Et Pholoen, nitidoque procacem lumine Daphnin.
Non Phyllis capit ulla locum, Corydonque petulcus
Pellitur ad capras armentaque bubula pastor.
Talis Penelope prudentem flexit Ulyssem,
Fila iubens celeres longum producere fusos,
Palladaque intexens aurato cuspide peplo.
Talis et Andromache tardantes Hectoris ignes
Elicuit. talis casto Lucretia vultu
Tarquinium, natumque Dea Lavinia virgo,
Callidaque iratum Isaidem permovit Abigal.
Talis et AUGUSTO laudata es Principe coniux
DOROTHEE; talis placuisti virgo marito,
Et viduos ardere toros, tristesque cupressos
Culta Dionaeis fecisti surgere myrtis.
Viderat hoc quondam praesago IULIUS astu
HENRICUS, natumque dolens abrumpere Parcas
Stamina: tu vero seros da, filia, Guelphos,
Et patriam renovato domum, defunctaque IULI
Gloria perpetuos te per revirescat in annos:
Dixerat. at votis placido Deus annuit ore,
Et neptem Guelphis divisque replevit IULIS.
Ipsa etiam primum favit Lucina, torosque
Fructum agere, et quos blandidior [Reg: blanditior] perflaverat ignes
Longe illos rutilas mandavit didere flammas.
Paruit et thalamus, neque simplice munere gentis
Spem mactare studet. nunc commodat ille puellas,


page 46, image: s064

Nunc pueros, qui clara dabunt cognomina Guelphos,
Aut alii dominos poterunt progignere plebi.
Desine Cecropias mendax iactare maritas
Graecia. nec Latiis soluat post ora Camenis
Oenotria de gente uxor. tibi Livia nubat
Octavi, sterili taeda, furtivaque coniux,
Et vetitos ingressa toros. iniusta noverca
Illa eadem iustos multavit morte nepotes,
Ut dominum capreis coleres, Romane, Neronem.
AUGUSTO meliore Duci coniungitur uxor
DOROTHEA augurio: mater fecunda, nec ullis
Ignibus attacta, aut Laribus direpta mariti
Invitis, avibusque malis. Capaneia coniux,
Hermioneque una hac, et Laodamia refertur,
Penelopeque, ultrixque sui Lucretia lecti.
O rerumque hominumque vices! incerta feruntur
Omnia. foedantur gravibus bona maxima damnis.
Tempus erat, quum Saxo novi natalia regis
Exspectans peteret. turgescens creverat alvus,
Spondebatque Ducem. decies iam Cynthia matrem
Viserat et pleno lustrarat lumine fetum.
Iam dolor advenit. trepidae sua lintea matres
Expediunt, laetis ardentque cubilia flammis.
Observant uterum, et tardo fomenta ministrant
Spe plenae pavidaeque simul. nec Numina desunt
Sponte sua, quae femineis non arcuit ordo
Rebus, et arcanis prohibet reverentia sacris.
Ipsa etiam ad sellam virtus stetit: ipsa dolenti


page 47, image: s065

Adstitit et pietas, niveis circumdata pallis,
Qualis erat quum Saturno sub rege fluebant
Tempora, nec Phoebus stillantia ferra cruore,
Plumbea fulgenti nec pondera viderat axe.
Ambae aderant, innuptae ambae intactaeque puellae:
Virgineus cedit tenero dum candor amori,
Curaque sollicitis pudibunda obnubilat ora.
Una aberat Lucina. una non victima cordi,
Unica fastidit flaventia succina Balthis,
Et quae rite adolent perculsae tura maritae.
Illa sinum rigido ferro concluserat omnem:
Illa adamante alvum triplicique ligaverat aere.
Frustra est Divarum auxilium, matrumue querelae,
Votaque nequiquam conscendunt culmina caeli.
Bis medicas fert Phoebus opes, bis fortia Phoebe
Gramina propinat. Parcae inclementia vincit,
Amittitque suam medicatrix India laudem.
Heu quam saepe arctos conata est soluere fasces
Infelix, orbemque novo pia principe nostrum
Ditare! heu quantos lacrimarum protulit imbres
Lucta gravis, saevusque dolor! frustra omnia. frustra
Niteris, o mulier! quid contra fata laborans
Deficientem animam vanum conando fatigas?
Sic dixit; miserans donec Proserpina crinem
Abstulit, et furuis flavum caput abdidit umbris.
Illa obit et patrio mentem transcribit olympo.
Tunc virtus pietasque comis in colla solutis
Atratum sumpsere habitum. tunc numina luctu
Obstupuere gravi, saxosaque pondera duris
Corporibus non iam tremulae retulere maritae.


page 48, image: s066

Exoritur gemitusque virum, clamorque dolentum.
DOROTHEAM Guelphi pueri, Guelphaeque puellae
Ingeminant matrem. matrem sublimia tecta
DOROTHEAM, dominamque imae plangore cavernae
Raptam ululant. permista domus penetralia fletu
Respondent. feriunt rutilantia sidera questus.
Pallet ebur. damnat roseos iam purpura vultus
Umbrarumque nigra se mallet imagine condi.
Insequitur fremitu Chaucus, lacrimasque Cherusci
Nequiquam retinere student. illae impete multo
Prosiliunt, et clausa ruunt per lumina passim,
Oraque non solito confundunt flumine torua.
Haud aliter quam tu nivibus potate Sudetum
Albi furis: frustra noto te limine sollers
Includit Lycidas, congestoque aggere frenat:
Omnia franguntur, fluitantque repagula campis.
Et montes quoque maeror habet, silvaeque canoras
Triste iubent volucres carmen, Parcasque severas
Crudelesque Deos liquidis narrare fluentis.
Dicite Naiades, pleno quas Allaris ore,
Quas Oucer, quas Leina vagus, quas Fusa querelas
Fuderit, et siccas quo fonte rigaverit herbas.
Ipse caput, barbamque senem, tremebundaque quassans
Membra: dolor nempe hic mihi deerat; nec satis urbem est
Perdere, Pergameasque iterum spectasse ruinas


page 49, image: s067

Et cineres cineri impositos, nova iungere busta
Condecuit: fatus, gemitansque infrenduit Albis.
Flet Veseris, multaque dolens frontem occulit alga
Et littus nudum, nudosque in littore pisces
Destituit. validis Nereus sed fluctibus obstat
Damna querens eadem, Cimbrumque ferocior aedes
Sternit aquis, vastasque immiscet montibus undas.
Phocas quercus habet, contra nant aequore vaccae,
Et genitus modo pullus equa, non coniuge coniux,
Matribus haud infans defenditur; obruit omnes
Mors una, et caeco mergit crudelis averno.
Omnia sic lacrimant. sic fata atrocia quisque
Incusat; sed nemo magis te, maxime Princeps,
DIS gemite, o AUGUSTE pater, tibi flebilis urna
Prae cunctis haec visa fuit, duplicantque dolorem
Bis vidui thalami, geminataque busta Penatum.
DOROTHEAM nox sera vocat. lux aurea poscit
DOROTHEAM. quaerit solam hanc neque repperit illam
Tristitia, et studio sese delassat inani.
Musa, sile mala verba Ducis, funestaque peplo
Vota tege: haud memorent venturaque tempora questus
Tam duros, frustraque aliam per tartara rursus
Quaesitam Eurydicen, tentataque numina noctis.
Talis in Hercyniis, elata cacumina, pini
Ad vitreos Bodae latices quas funditis, umbris,
Coniugis ereptae queritur fata aspera turtur,
Quam nido durus venator et ova foventem
Grandine non una exanimem traiecit in ipso.


page 50, image: s068

Ille gemit, refugitque sui solamina luctus,
Et querulo fagos praeduraque robora cantu
In lacrimas tenebrosa etiam de nocte resoluit.
Crudelis Lucina, tenet quae regia Pellae
Aut Ephesus furibundam animam? quo crimine laesa
Quidue dolens tantum muliebri in corpore saevis;
Nec pietas virtusque tuum placare furorem,
Victima nec potuit frendentem tollere bilem?
Attamen haud myrrhae dubitasti soluere lignis
Induratum uterum, quamvis Cinyram illa parentem
Ussisset, diroque satu crevisset Adonis.
Tu vero miserande puer, seu maluit esse
Te sexu inferiore Deus, nascique puella
Debueris, cur sponte tua non aspera matris
Vincula rupisti? cur lucida tela diei
Contemnens tenebrosa petis? num vivere tantum
Coepisti, ut morerere iterum, sed vivere non est
Non nasci. moreris, quum nondum vivere vitam
Coeperis: anticipant tristes spiracula taxi.
Fallor, an ingentes sensisti mente labores
Queis non fata premunt; procul atque avertere vultus
Fas potius visum, quam lumina pascere tristi
Officio, atque hominum sceleratas visere dextras?
Heu patriam, priscamque fidem, viresque parentum
Romulei dominas populi! vesania quaenam
Civiles agitare acies nos barbara fecit,


page 51, image: s069

Fraternoque manus docuit temerare cruore?
Obtege Phoebe caput. furuis nox atra catenis
Crudeles constringe animas. neu crimina nostra
Cerne Phlegon. alio Pyrois post luceat orbe,
Post Aethon alibi flammantes explicet alas.
Quod nondum geniti horrescunt, nec viderit alto
Delius, aut aliis memorent mortalibus olim
Saecula, quae in seros devoluunt astra nepotes.
At tu si dias voluisses visere luces,
Nostraque non nimium tibi fastidita fuissent;
Arminium te libertas Germanica quondam
Fracta salutasset, puer optime: tuque tumultus
Et patriae rabiem, et civiles ensibus enses
Infestos, roseo potuisses ponere vultu.
DIs aliter placuit. nimium Germania felix
Visa polo, propria haec nobis si dona fuissent,
Et tranquillatis cessissent nubila ventis.
An satis est, fratres teneri teneraeque puellae
Quod superent, hisque auspiciis Saturnia quondam.
Regna revertentur, paxque exoptata virebit?
Crescite, io, pueri! per vos Germania felix
Surget, et antiquam longe trans culmina celsae
Pyrenes, transque aereas vim proferet Alpes.
Tum Phariae potator aquae, tum munera Baetis,
Cinnama tum ducibus Nisaeus mittet Hydaspes.
Ipse ferax armis victoque oriente superbus
Pronus adorabit vestigia Turcus equorum.
Crescite, io, pueri! sudabunt robora melle,
Et biferum pecudes uterum, triferumque bidentes
Gestabunt, et mille simul de simplice grano


page 52, image: s070

Prosilient, gravidaeque cadent sub pondere mali.
Vivite. solatur longi dispendia belli
Spes melior, tumulumque tuum, generosa propago
DOROTHEE, mollit. florent hoc germine busta
Suaviter in campos transpiratura beatos.

IN OBITUM IOANNIS LUDERI POLIT. IN ACADEMIA IULIA PROFESS.

INteritum, LUDERE, tuum flevere Camenae,
Et querulo gemuit pectore blanda Charis.
Stabat Atlantiades, nec se sibi fidere soli,
Tam facunda videns posse etiam ora mori.
Quid Themidos referam lacrimas, quid murmura Phoebi,
Et quos ediderint pulpita maesta sonos?
Hercyniae Dryades, vosque Elmi numina Fauni,
Cunctaque qui spectas tu Meliboce pater,
Dicite, quid Phoebo tristis responderit Elmus,
Quum raucum ingemeret pollice tacta chelys.
Dicite, quas voces profundat Iulias ore:
Dicite, quo madeat Palladis imbre gena?
Pallada LUDERUS, LUDERUM Pallas amavit,
Ereptumque sibi luget acerba virum.
Carmina sunt multis non ulla audita diebus,
Et dolor in duram pertigit acris humum.
Parcito Diva genis. superat tuus alter Apollo,
Et meliore sui sidera parte tenet.
Ille per Hesperias extendit nomina terras,
Et qua flammicomos, Cynthie, ducis equos.


page 53, image: s071

Ille vagas hominum mentes et lubrica terrae,
Omneque ab aethereo despicit axe solum.
Ille modis felix cunctis, nunc perpetuum ver,
Nec peritura olim gaudia laetus agit.
Purpureas Dea sparge rosas, date lilia Musae,
Frigida ut aeternum floreat urna viri.
Florentum tumulos fas est florere virorum:
Fas est post obitus ora diserta loqui.

EPITAPHIUM.

INuida LUDERUS quem Parca et candida virtus
Non homines inter degere passa fuit,
Exiguo omne suum tumulo hoc mortale locavit,
Ista recepturus quum nova saecla fluent.
Fama viget, mens docta suis coniungitur astris.
Sic moriens, moritur nemo, sed eripitur.

CENOTAPHIUM IOANNIS ANDREAE BOSII IN ACAD. SALAN. HISTOR. PROF.

BOSIUS haud pridem docto carissimus orbi,
Adflicti hic posuit corporis exuvias.
Perdidit hoc obitu praestantem Iena magistrum:
Nec reddent facile tempora multa parem.

EPITAPHIUM GEORGII KOENIG SS. THEOL. D. ET PROF. PUBL. IN ACAD. ALTDORFFINA.

THeiologus nulli quondam virtute secundus
Hoc posuit tumulo corporis exuvias.


page 54, image: s072

Insigni pietate Deo qui vixit amicus,
Mortuus ille Deo iam pietate pari.
Hactenus in terris audivit nomine vano
Rex. Ast nunc posthac caelica regna colit.
Rex verus, rex idem hominum, summique sacerdos
Numinis. Heu! quantum est vivere, obire Deo.

IN IOAN. HENRICI HOETTINGERI OBITUM.

QUi studio et meritis praeluxti milibus unus,
Molliter et sero denique digne mori,
HOETTINGERE, decus Tiguri sanctaeque tiarae,
Quove patent nobis dante Orientis opes:
Quam tu praepropere cunctis facto occidis, eheu!
Quam tristi nimium conditione peris!
Aeternis planget lacrimis te doctior orbis,
Nec facile referent saecla futura parem.

EPITAPHIUM IUSTI HESSEN AD S. CATHARINAM IN BRUNSVICO ARCHI-DIACONI.

SIncerus verae qui relligionis amator,
Exemplarque suis qui pietatis erat:
Qui Christi praecepta, viamque ad caelica regna
Facundo Christi tradidit ore gregi:
Moribus haud minus ille suo, quam nomine IUSTUS,
Hic cubat, exspectans praemia, Christe, tua;
Corporis exuvias animae quum iunxeris olim,
Gaudia largitus non moritura piis.
Felicem, qui iusta docens iusta et facit idem!
Non moritur: quamvis mortuus, ille viget.


page 55, image: s073

IN OBITUM ELISABETHAE RADEMANNIAE HENRICI SCHMERHEMII I. U. D. ET PROF. UXORIS.

SCHMERHEMII coniux, virtus quam prisca fidesque,
Formaque femineo praetulit alba gregi,
Exuvias praecelsae animae, tenebrosaque mentis
Claustra sub hoc tenui condere iussit humo.
Sideribus coniuncta suis mens libera caelo
Fulget, et humanum despicit omne genus.
Sparge tamen violae et candida lilia terris;
Spargito purpureis plena canistra rosis:
Vere novo turgebit humus, reddetque sepulchrum
Aemula de putrido puluere membra polo.
Parvula in umbriferas sic semina crescitis alnos,
Dives et e grano surgis arista levi.

EPITAPHIUM KUNEGUNDAE BUSSELBERGS UXORIS ANDREAE SINGERI MEDIC. DOCTORIS ET APUD BRUNSVICENSES PRACTICI.

SINGERI coniux, inter quam candida virtus
Humanas non est vivere passa sedes,
Exiguo omne suum tumulo hoc mortale locavit,
Non ante extremum reppetitura [Reg: repetitura] diem.


page 56, image: s074

Frustra illam Phoebus, frustra retinere maritus
Herbarum voluit robore, amore suo.
Fortior astorum vis est. Mens appetit astra,
Inque sibi similes evolat ipsa locos.

CENOTAPHIUM ANNAE SIBYLLAE FILIAE CASPARI HOFMANNI MEDICI ALTDORFINI NUPTAE CHRISTOPHORO KERNIO POLIATRO GOTHANO.

COnditur hoc tumulo, medico prognata parente,
Atque eadem medico nupta SIBYLLA viro.
Sed non sola tamen, simul una clauditur urna
Et forma, et pietas, femineumque decus.
Desine Apollineas Parcis opponere vires,
Tempora virtuti aut longa parare tibi!
Pestiferum Morta virus spargente Machaon
Nil valet, et vultus cum pietate perit.
Una salus superat: patriis mox iungimur astris,
Et caro de putrido puluere surget ovans.

IN OBITUM HERMANNI CONERDINGII MED. D. ET ARCHIATRI GUELPHICI.

CONERDINGE, tuos cineres praecelsa ducalis
Ipsa domus luxit, tacta dolore gravi.


page 57, image: s075

Hoc pietas, candor, felixque peritia sani,
Vivendi hoc ratio provida commeruit.
Lugeret mortem virtus arsque ipsa medendi;
Verum anima haud patitur flere recepta polo.

IN MORTE IOANNIS CONRADI SCHROEDERI PRAEFECTI SCHLIETZAE.

HEu, nimis ante diem moreris, gener optime, linquens
Usque adeo uxorem, meque meosque cito!
Longo aptum te aevo virtus faciebat, amorque
Multorum, nec non sedula cura boni,
Visum aliud superis: nobis parere necessum est:
Quin ergo in caelis vive videque Deum.

EPITAPHIUM ELISABETHAE SCHRADERIAE UXORIS CONRADI BARPKEN, ICti.

GEntis SCHRADERAE, Saxonum terrae decus,
Brunsvica multis saeculis quam nobiles
Inter suos amplectitur cives sinu,
Eademque sexus feminini corculum:
Cultrix mariti fida, et optimi viri,
Par moribus, virtute neutiquam minor:
Anima recepta caelitum consortio,
Hoc in sepulchro membra fecit condier.


page 58, image: s076

CENOTAPHIUM CHRISTIANI WILHELMI ENGELBRECHT ORD. DUCATUS CALENB. SYNDICI ET QUAESTORIS AERARII.

ENGELBRECHTIADES, digna Arnoldina propago,
Facundo haud impar lingua animoque patri:
Ordinibus patriae cum dexteritate fideque
Insigni, longo tempore profuerat:
Omnibus acceptus vera virtute redemptis,
Mente ipsi gratis ac pietate Deo:
Et morbo et multo confractus membra labore,
Hic tandem posuit corporis exuvias.
Non similem temere dabit haec tibi, Chaucia tellus:
Plange obitum tanti, Chaucia, plange viri.

IN TUMULUM FRIDERICI III. DANIAE AC NORVEGIAE MONARCHAE.

REgum propago; Frisius sanguis vetus:
Rex ipse magnus: regis exemplar boni:
Clemens, benignus, fortis inter aspera:
In patriam, patrem, Deumque nemini
Pietate cedens; sidus ordinis sacrum:
Prudens fidelis aestimator consilI,
Operisque largus munerator utilis:
Patronus eruditionis inclitus:
Adversa per felicitatis ad gradum
Summum labore plurimo evectus denique:


page 59, image: s077

FRIDERICUS, ille Cimbriae ac Codaniae
Voto expetitus, omnibus faventibus,
Primus Monarcha: mente caelis reddita,
Regum hoc sepulchro membra fecit condier.

EPITAPHIUM CONRADI HORNEII S. THEOL. D. AC PROF.

NUlli secundus gentis eruditorum,
Nulli secundus ille Christianorum,
Virtute serioque numinis cultu:
Sapientiae magister ille mundanae,
Sapientiae magister ille divinae,
Quo plurimum docente Iulias quondam
Inter sorores iure gloriabatur:
Meus ille magnus, heu! amicus HORNEIUS,
Solis molestus impiis vel indoctis;
Ereptus orbi, mente reddita caelo,
Languore multo fracta condidit membra
Tenui hoc sepulchro. Quicquid uspiam est docti
Lugeto. Fleto quicquid uspiam est recti,
Spreta improba calumniantium lingua.

EPITAPHIUM GEORGII CALIXTI.

CALIXTUS ille, cuius inclitum nomen
Miratur eruditus orbis, et donec
Erit eruditioni honos, adorabit:
Desiderator pacis atque curator


page 60, image: s078

Ecclesiasticae ille; sed parum gratus,
Invisus imo factionibus, felix
Christo favente et optimis peracceptus:
Hoc in sepulchro conquiescit, exspectans
Vocem inde rursus evocantis in caelos.

IN OBITUM CHRISTOPHORI SCHRADERI ELOQUENTIAE PROF. PUBL. ORDIN. CENOTAPHIUM.

SUadae magister cultioris et sacrae,
Ex penna et ore cuius eloquentiam
Multos per annos hausit alma Iulia;
Qualem Stagirae, Tullii atque QuintilI
De fonte puro comparant pauci sibi.
Fidelis ille promus ac condus rei
Librariae omnis, publico quam commodo
Armariis recondit Iulias suis.
Deo sacrati virginum praeses chori:
Scholasticaeque dux iuventae strenuus.
Ille, ille felix educator liberum,
Fecunda multos quos tulit coniux patri.
Pietatis ille pacis atque ecclesiae,
Ringente quamvis Furnii turba improba,
Tutela fortis, dexterae et scutum manus.
SCHRADERUS, ille nomine atque pectore
CHRISTUM FERENS, Christum exprimensque moribus
Vitam per omnem; fractus annis denique
Hoc in sepulchro membra fecit condier.


page 61, image: s079

IN FUNERE IOANNIS HEINRICI MEIBOMII MEDIC. DOCTOR. ET ARCHIAT. LUBECENS.

PHoebi sacerdos: Aesculapii lumen:
Pullus Minervae: Corculum Camenarum,
Cui pectus ipsae Gratiae poliverunt,
Lubeca vivos plurimos cui debet:
Ab eruditis ille sic celebratus,
Tot monumentis ingenI datis luci:
Ille et meorum ingens amicus, heu! quondam:
Docti parentis filius magis doctus,
MEIBOMIUS nostras IANUS HEINRICUS,
Animo reposto sedibus beatorum,
Isthoc sepulchro membra condier iussit.
HAVE VIATOR, exprimens vel exemplum,
Vitam perennem comprecansque defuncto.

EPITAPHIUM CHRISTIANI FRIDERICI AUGUSTI BRUNSV. ET LUNEBURG. DUCIS FILIOLI.

GUelphum propago, sanguis Imperatorum,
Spes magna Chaucum Venetumque solamen.
Acerque fortis aemulus ArminI quondam
Deperditae salus rei Theotiscum,
Quam plurimus nunc calcat hostis impune:


page 62, image: s080

Diem ante luci derepente subductus
Aedem beatae mentis, ac simul nostram
Spem collocavit marmore hoc sub infesto.
Heu spes inanes, heu futura tempestas!

IN OBITUM BALTHASARIS CELLARII S. THEOL. D. ET PROFES. EPITAPHIUM.

VIR arbitrandi vi profunda quantumvis
Et perspicacis ingenI valens dote,
Virtute doctrinaque plurimis praestans,
Bonorum amicus strenuusque defensor.
Ecclesiae atque Iuliae decus magnum,
Verbi ille praeco maxime salutaris
CELLARIUS: fidelis officii curae
Laude impetrata, ac reddita Deo mente,
Hoc in sepulchro membra claudier fecit,
Tubae excitantis proxime sonum exspectans.

IN OBITUM IUSTI GESENII S. THEOL. D. ET IN DUCAT. CALENB. SUPERINTEND. GENERAL.

SAnctae columna et fulgidum iubar domus,
Qui voce viva et aeviternis litteris
Arcem ad salutis duxit orbem sedulo:
Vir magnus idem et optimus GESENIUS;
Hic conquiescit nonnihil; sed corpore
Solo, beatis mente cessa sedibus,
Resuscitandus angeli quondam tuba.


page 63, image: s081

IN AGNETEN MARGARETHAM CONERDINGIAM CHRISTOPH. SCHRADERI CONSIL. AUL. ELECTOR. BRUNS. ET LUNEB. H. T. AD COMIT. RATISBON. LEGAT. UXOREM CENOTAPHIUM.

AGNES parente nata CONERDINGIO
Amata sancte coniugi SCHRADERIO:
Fecunda mater liberum iam quattuor:
Suae administratrix domus sollers, cata:
Perpulchra fronte, mente pulchrior tamen,
Ac feminini splendidum decus gregis:
Aetatis ipso in flore, felix undique
Animam evocanti in caelitum sedes Deo
Prompte obsecuta, terreum omne hic condidit;
Fulgentiore certa quondam redditum
Iri figura; quum placebit iudici,
Aeternitati consecrare mortuos.

MEMORIAE CHRISTIANI ARNOLDI CONERDINGII GEORGII WILHELMI DUCIS BRUNSV. ET LUNEBURG. ARCHIATRI CENOTAPHIUM.


page 64, image: s082

CHRISTIANUS ille ARNOLDUS, natus patre
THEODERICO, gente CONERDINGIO:
Ars quem medendi reddidit summatibus
Multis peracceptum et simul minoribus:
Iam tum ipse felix semita pressa patris,
Et gratus aulis, undiquaque idem brevi
Futurus absolutus, et medentium
Gregis iubar resplendens atque gloria:
Sed flore in ipso raptus aetatis suae,
Frustratur etsi spem suorum et saeculi:
Mentem receptus attamen sedem in sacram,
Augustiore iam beatus est loco,
Et carnis ipsa hic conquiescit sarcina.
Quam fluxa quamque incerta sunt mortalium
In hisce terris cuncta! nam medentium
In ordinem mors saevit aeque ac ceteros.

EPITAPHIUM ANNAE MARIAE TULSNERIAE UXORIS HULD. EYBENII.

TULSNERIO parente nata praeclaro
Coniuxque grata EYBENII, viri magni,
Complurium fecunda liberum mater,
Matrona lecta, et inclitum decus sexus,
Felix marito, re, parentibus, prole,
Virtute sed felicior, Deo cara,
Erepta terris, heu! cita nimis morte,
Hoc in sepulchro iam cubans tubae signum
Caelestium ad sedem evocantis exspectat.


page 65, image: s083

EPITAPHIUM MARGARETHAE HACKMANS UXORIS BRANDANI DAETRII S. THEOL. D. ET SUPERINTEND. BRUNSVIC.

FLos feminarum, pulchritudinis decus,
Virtutis icon, et mariti gloria,
Ipsa in iuventa heu! aspero fato occidens,
Mentem beatam reddidit quidem polo;
Ast corpus aegrum hoc in sepulchro condidit,
Flenda atque praedicanda semper posteris.

EPITAPHIUM ANNAE ELISABETHAE CLACIAE UXORIS IACOBI TAPPII MED. D. EIUSQUE IN ACAD. IULIA PROFESSORIS.

FLos feminini et unicum decus sexus,
Virtutis atque castitatis exemplar,
Vultu decora, moribus procul fastu,
Fulcrum mariti et liberum tenellorum,
ANNA, heu! ELISA CLACIAE domus sanguis,
Coniuxque TAPPI, Iuliae facis nostrae,
Ipsa in iuventa virulentia tabis
Confecta, mente reddita suis caelis,
Hoc in sepulchro adesa condidit membra.
Flete, ah! mariti, flete coniuges cunctae.


page 66, image: s084

IN OBITUM MARIAE HOSANGS ANDREAE KINDERLINGII PROF. PUBL. VIDUAE CENOTAPHIUM.

MAtrona patre nata consule Hosangio,
Coniuxque KINDERLINGII, clari viri.
Fecunda mater liberorum plurium.
Prudens magistra et educatrix omnium.
Columna fida totius suae domus.
Vivi mariti gaudium, laus mortui.
Pietatis atque castitatis lux micans.
Et ipsa tandem sevocata caelitus,
Corpus sepulchro hoc, mente reddita Deo,
Fecit recondi, donicum clangor tubae
Ad ultimum omnes excitabit iudicem.

IN NUPTIIS CHRISTIANI LUDOVICI DUCIS BRUNSV. ET LUNEB. ET DOROTHEAE NORVEGIAE HEREDUM SCHLESVICI ET HOLSATIAE DUCUM FAMILIA NATAE.


page 67, image: s085

CHaucia Mavortis pridem subiecta furori,
Cui nondum longi potuit dispendia belli
Solari pax ipsa satis, nunc fronte serena
Omnem tandem animo penitus depone dolorem,
Immemor ante mali; tandem praesaga futuri
Nil trepidans meliorem animo spem concipe laeto.
Ecce novus tibi semideum promittitur ordo,
Qui possintque velintque simul prudentibus ausis,
Et victrice manu patria procul omne malignum
Pellere, securam et fessis praestare quietem.
Cimbrica nam Guelphi pia scandit Nympha cubile
Herois, quo nemo prior probitate fideque,
Nemo prior fortis constanti robore mentis,
Ipsa parem saeclo sobolem missura nepotum.
Nympha veni. posuere minas Boreasque Notusque,
Ne metuas. Iam lene fluit crispantibus undis,
Indomitumque caput submittit spumifer Albis.
Aurea purpureas iam tum ratis explicat alas,
Formosam vectura sinu, sacra pondera, divam.
Ipsus in adverso, spe multa atque omine multo
Plenus iamdudum procul adstat littore Chaucus,
Excepturus heram. Fumant altaria passim
Caedunturque boves lecti, lectique bidentes;


page 68, image: s086

Circumstante choro Dryadum, plaudentibus et DIs.
Nympha venit. Nymphae multae comitantur euntem
Eximia cunctae forma. Sed Cynthia qualis
Inter Phoebeis facibus reliqua emicat astra,
Ipsa omnes inter propria sic sede refulget.
Os roseum roseasque genas frons candida multa
Laude vehit. vultum exornant bina aemula gemmis
Lumina. Queis parium verbis superantia marmor
Lactea colla feram, teneros et corporis artus,
Qualibus elicuit duri Mavortis amorem
Pulchra Venus, Paridisque tulit victricia mala.
Magna haec. maiorem probitas affulget honorem.
In roseo latet ore pudor. Prudentia frontem
Signat: luminibus sua sancta modestia splendet,
Ipsaque cordis habet sollers penetralia virtus.
Callida Iessaeum hoc habitu placavit Abigal,
Inque sacrum quondam thalamum devenit Ulyssis
Penelope. Quondam tardantes Hectoris ignes
Movit ita Andromache. quondam Lavinia virgo
Sic placuit tibi nate Dea. sic casta marito
Tarquinio quondam placuit Lucretia coniux.
Sponse veni! nova nupta venit. Hymen, hymenaee!


page 69, image: s087

Atria iam passim taedis lucentibus ardent,
Pandunturque fores. spectantur flammea iam tum
Eminus. at magis est multo spectabilis auro
Sponsa ipsa. properant currus. quatit ungula campum,
Hinnitusque suo complent iam cuncta caballi.
Compita iam resonantque tubis clangentibus. Auras
Iam vox una ferit: Hymen ades o Hymenaee.
Felices animae, saecli spes una futuri,
Aeternus vos iungat amor, vos copula iungat
Sanctior auspiciis nostri melioribus aevi!

AD FRIDERICUM ULRICUM TEDENERUM.

TEDENERE avorum haud degener nepos magnûm,
Fortuna cuius laetior statim et virtus
Nascentis astrum temperare coeperunt.
Prodi, o beate! scande Iuliae nostrae
Claras cathedras, et sodalibus gnavis,
Divae Themistos sacra qui colunt tecum,
Sicut magistris per periculum duplex
Te iam probasti, sic probare te perge.
Parata laus est, expedita stat laurus
Ac circuire iam tuum caput gestit.
In publico decus paratur et nomen.
Celata ferme nil inertiae virtus,
Ignobilisque sudor otio differt.


page 70, image: s088

ADLOQUIUM AD ARCAM QUA E CARCERE ELATUS EST HUGO GROTIUS.

DUlces latebrae, temporis domus parui
Angusta, laxo quae viam facis caelo,
Clausum parumper spiritum manumittens,
Onus quod aegre congregum manu multa
Interquiescens pertulit ferus miles,
Tandemque caecum tradidit rati pignus
Late vehendum Vahalis impetu prono;
Quas ARCA grates, quas tibi feram laudes?
Tibi fugata victa servitus cessit,
Tolerata septem post biennium menses.
Quod celsa tueor ostia libero vultu,
Quod durus aures non ferit serae stridor,
Obicesque multi barbarique custodes;
Sed laeta turba comiter salutantum,
Blandique amici, tincta litteris corda,
(Quales, Thuano quo probatior nemo
Puteanus, et mens erudita Tileni)
Fastidiosas ire non sinunt luces.
Tibi haec et aliud si quid est boni nobis,
Et si quid ultra restat, ARCA, debemus,
Quae merita verbis si liberet aequare,
Opus tot esset, ferre quot soles, libris.

FINIS.


page 71, image: s089

IN OBITUM HERMANNI CONRINGII.

Caeleste pectus, cuius ex inexhausto
Fonte, eruditionis omne manavit
Genus, propinquas dissitasque per gentes.
Cui tot per annos gloriam suam debet,
Superba quondam Iulia hac sua gemma,
Vel Sequanam ausa provocare, vel Tibrim.
Divine doctor, qui puertia a prima
Belgisque Saxonique, Iuliaeque almae
Miraculo fuisti, et inter insignes,
Quos Gallias per et Britanniam sparsos,
Germaniasque, et Arcticae plagas orae, et
Latina regna desuper videt Titan,
Viros locatus sede semper es prima.
Quem non iuventa sola, non viri docti,
Privique amarunt, sed suo loco reges
Magni, ducesque, maximi dii terrae-
Tibi supremum poscor, ut canam melos?
O! frustra, amice. Non venit prior flamma,
Non acer ignis, olim ut, in meos versus,
Et surda Phoebo canto carmina, et quicquid
In me genI fuit, tua iacet morte,
Iacet sepultum, et conditur tua tumba.


page 72, image: s090

CONRINGIO a solo cani potest magnus
CONRINGIUS, quo mortuo, valet nemo
Cantare tantum Teutonum decus terrae.

EPITAPHIUM

HOC TUMULO CLAUDITUR REGUM PRINCIPUMQUE CONSILIARIUS IURIS NATURALIS GENTIUM PUBLICI DOCTOR. PHILOSOPHIAE OMNIS PERITISSIMUS PRACTICAE ET THEORETICAE PHILOLOGUS INSIGNIS ORATOR. POETA HISTORICUS MEDICUS THEOLOGUS MULTOS PUTAS HIC CONDITOS? UNUS EST HERMANNUS CONRINGIUS SAECULI MIRACULUM.

posuit HENRICUS MEIBOMIUS.