Cepit amore sui me doctae frontis imago
Iam puerum, et studio est undique lecta meo.
Culta mihi a teneris sapientia, munus inane,
Hoc etiam imposuit relligione pia.
Frisica prima rudi collectio foeda colore
Abiectaest: Batavus mox meliora dedit.
Divitias Batavi corrupit flamma laboris,
Addita multa iterum: pars sed adusta manet.
Inde senex tandem confeci hoc grande volumen,
Ipseque iam magnis addor imaginibus.
Accedent alii, donec mihi vita superstes,
Non nisi morte perit sic puerilis amor.
Non, fateor, nostro memorantur scripta labore,
Ut quondam, hic fratris me sibi iungit amor.
Copula forte etiam officii, quo functus uterque,
Amborum effigies exigit esse simul.
Quantum celsa inter praestat virgulta cupressus,
Aethereasque inter lucet Apollo faces:
Omnibus hic tantum doctis praeeminet unus,
Omnigenae pariter duxque paterque scholae.
Qualem mi vultum, pictor vanissime, fingis?
Frons caperata adeo conveniatne sopho?
Falleris et fallis: felix ego lumine mentis
Doctrinaeque, ingens gloria parta mihi est.
Nulla tamen morum asperitas, non foeda lacerna,
Non caput intonsum aut barba caprina fuit.
Annulus ornavit sapientem et splendida vestis,
Congressusque frequens horriditate procul,
Cecropis arx talem est venerata atque aula Philippi,
Palla decens Phoebo et pulchra Minerva nitet.
Te sequor Emathiis [(transcriber); sic: Amathiis] doctor producte Stagiris,
Si qua mea est, merito gloria parta tuo est.
Pontificalis apex summos concessit honores,
Doctores inter Theiologus sedeo hic.
Quam fero libertas reddebat sola celebrem,
Primus ego Frisiae nomen ab arte dedi.
Primus ego Ausoniae pariter Graiaeque Minervae
Lampada praeluxi, gens Theotisca, tibi.
Primus ego ratione nova Dialectica prompsi,
Et iam non simplex palma parata fuit.
Invida sed medio in cursu me fata tulerunt,
Quo maneat priscis gloria maior avis.
Quem Marcum et qualem, Rembranti, fingis Agrippam?
Non Marcus quisquam aut talis Agrippa fuit.
Te Corneli unum Germania novit Agrippam:
Philosophum dicam? non queo: dico tamen.
Quidquid Graiugenum, quidquid Romana vetustas
Metallicae noscit rei;
Pondera, mensuras, secretaque quaeque medendi,
Ac Misnidum vices soli,
Cuncta haec et multo plura scis, magne Georgi,
Hoc unus omne tu doces:
Lingua par Columellae ipsi: facundior ipso:
O grande saeculi decus!
Pontificalis apex alia me sede locavit,
Vati huic concessit Musa benigna locum.
Illa tuae multum est impar, Urbane, camenae:
Ast Papas reliquos carmine vinco tamen.
Bibliotheca ingens et multa volumina scripta
Te quoque Guelphiadem huic inseruere gregi.
Magnus honore tuis, sed maior Baco fuisti
Ingenio atque ausis: ars tibi sola deest.
Ipsam Pontifici sacram seruire coegi
Historiam, vero multa querente licet.
Purpurea merito victor hinc veste triumpho,
Ipsa etiam triplex prompta corona fuit.
Vana haec: certa tamen mihi gloria parta labore,
Annalesque nisi sole cadente cadent.
Westphala me genuit tellus et Rauraca fovit
Orbe omni celebrem sed sacra lingua facit.
Humanae fabricae quo cuncta recondita noscas
Industria admirabili.
Non homines solum, sexcenta animalia, Iuli,
Docta secas novacula.
Praetervisa [(perhaps: Praeter visa)] tamen tibi multa, hem quanta supersunt
Noscenda ne sero quidem!
Ingenio, eloquio, doctrina, magnus honore,
Exitio perii, libera Roma, tuo.
Sculptorem, nullos alios agnosco magistros,
Non Latii didici verba sonare puer.
Non ullis opibus, sed mentis acumine praestans
Ingenio peperi laudem odiumque mihi.
Primus ego institui patriam exornare loquelam,
Et docui mores, ore, Batave, tuo.
Audenti calamis et voce lacessere doctos
Turba mihi plaudit, sed sacer ordo fremit.
Hinc patrum iussu in claram protractus arenam,
Palmam etiam dubiam faeci, Hadriane, Tibi.
Ipsum Lipsiadem tandem convellere coepi,
Non sculpta aera mihi, penna liberque placent.
Me talem ac tantum pictor facit atque poeta,
Artificum quid non sumit uterque sibi.
Praefero dum patriae verum sacraeque tiarae,
Et regnum oppugno, Pseudomonarcha, tuum.
Vix alius promens quae tela vibravit in hostem,
Sunt mea grata piis omnia, grata Deo.
Ostentata tamen rursus dona aurea Romae
Purpureae vestes dapsiliorque cibus.
Subdere fecerunt victo mea colla tyranno
Mentique adversum lingua coacta loqui.
Grande nefas! ausus licitum tamen esse putare,
Invitia ut vitium deteriora ruit.
Ast male ficta brevi me iusta in vincula raptant,
Exstinctumque sacer diruit igne rogus.
Disce meo exemplo, qui stas, persistere firme:
Ne possint Papae plaudere, scripta cavent.
Contemptus divum laudataque blanda voluptas
Me carum fecit, ventris alumne, tibi.
Quin sapiens credor multis prae milibus unus:
Horrida sed virtus est inimica mihi.
Ingenio et calamo sternis feliciter hostes
Dortiadum iugulans horrida scita patrum.
Arma placent, verbum ratioque: hinc saecula quamvis
Prima per exiguo sunt in honore tibi.
Plurima libertas menti: fortassis at (eheu)
Sarmatica interdum blanda venena nocent.
Impavido atque indefesso doctrina Lutheri
Exitium in Papae, te duce, firma stetit.
Infinita tuo hinc sunt perlustrata labore,
Quicquid et arcani Bibliotheca tenet.
Turbavit tua multa ipsam centuria Romam,
Atque improviso tradita teste fides.
Docta aperit, claudunt quae sacra volumina, clavis,
Par meritis dabitur gratia nulla tuis.
Verum, heu! quos passa est ecclesia nostra tumultus,
Dum zelo indulges vincula laxa nimis!
Non tamen hisce etiam superantur commoda damnis,
Mutavere diu haec, altera at ista manent.
Ingenio, studio, meritis, pietate secundus
Nulli; fortunae sed pila lusa tamen.
Ancipitique diu censorum laude notatus,
Omnibus hoc blando Grotius ore fuit.
Binas en fatuum personas dispare vultu,
Impense gestit prima, secunda dolet.
Laetitiae quaenam causa est? cur altera maeret?
.... nunc quod splendeat hocce loco?
Nempe quasi socio sibi plaudit prima recepto:
Altera praelatum sed sibi frendet eum.
Forte tamen medius sapit inter utrumque locatus,
Ceu vitiis virtus septa duobus agit.
O utinam simul haud prodat comitatus euntem!
Suspectum saltim hoc redditur ingenium.
Talem Durerus finxit Stridonis alumnum:
Artificis tanti est igne sed usta manus.
Femina sum, doctrinae expers, deformis, inopsque
Unica sed laus est, abstinuisse cibis.
Sex lustra, atque ultra caelesti rore foveri
Credita, vesci (eheu) denique visa fui.
Scinditur incertum nunc hinc sententia vulgi,
Pars simulati aliquid, pleraque vera putant.
Ficta sient: orbi potui si imponere, nomen
Perpetuum mereor calliditate tamen.
Discite mortales famae diffidere cauti,
Fallere vos mulier longa diesque potest.
Rex quamvis, calamo tibi gloria parta perennis,
Sis igitur docti dux, Iacobe, chori.
Nulla Iungiades doctrina inclaruit orbi,
Spectatur tamen hic: nam Philomusus erat.
PRostrasti Papam frustra remorante cucullo;
Libera quid faciat, die Luthere, manus?
Dum veri, ast sacrae pariter sum pacis amator,
Duritiem et nostri mollio saepe Ducis:
Quamvis structa meo Sophiae sint templa labore,
Inque Dei excubiis pervigil usque steti:
Papae hostis, contemptor opum, contemptor honorum,
Et coram infesto Caesare scriba sacer:
Ipsorum mihi rara tamen data gratia fratrum,
Mortuus et vivus plurima iniqua fero.
Quam grave, vah! belli moderari pace rigorem,
Quam grave, zelotis posse placere probum!
Inter Theiologos heic te Molinaee locavi,
Olim alii inseruit inclita Leida gregi.
Quid calamo valeas sacro, monumenta loquuntur,
PAPATUS NOVITAS una docere potest.
Arminii sed dum dementia scita refellis,
Caluini plenum fata perire sinunt.
Insigni iam tum placuisti pusio forma,
Et patri et matri non fuit iste color.
Candidus ipse tuus populus fuit Israel omnis;
Coniugis ast facies fusca notata probe est.
Fusco igitur quam nunc vultu spectaris inique!
An talem finxit mente manuque niger?
Scriptores inter te dia volumina primum,
Quo corpus fuerit cumque colore, locant.
Picus gente: ast doctrina pietateque Phoenix,
Nulla tulere parem, saecula nulla ferent.
Turbator pacis sacrae simul atque profanae,
Effreni calamo pectore et ore furens,
Visus ...iades fuit isthac fronte feroci,
Quum traheret vulgus, magna ..., tuum.
Me vivum usserunt quondam Papae atque tyranni:
Quid faeci? igne perit nunc et imago mea.
Ingenio praecox, pars magnis rebus agendis,
Utrimque aeterna est gloria parta tibi.
Ante omnes iuvenis genitos mirande Vesali,
Exsuperas cultri dexteritate tui.
Quin aeterna tibi iam tum monumenta labore
Parta, scholae atque aulae conciliatus amor,
Invidiae felix potuisti spernere voces:
Saeviit, ast, in te quam Libitina nimis!
Grammaticum, qualem non tempora prisca dederunt
Te Vossi Latium et terra Pelasga colit.
Historicus Criticusque bonus tum technicus auctor,
Cuncta haec et calamo tradis et ore simul.
Ipsas historiae vatumque et rhetoris artes,
Quicquid et ingenuum discere quemque decet,
Aut texit chartis Ecclesia sancta vetustis:
Mundum omnem aeterna haec per monumenta doces.
Multa adeo quis vel temere tentaverit unus?
Tu vero his longe plura, Gerarde, notas.
Quanta Palatinae sunt haec miracula terrae!
Fallor, an ipsa negat se peperisse virum?
Sede sacros inter prima me Roma beavit,
Et blanda Urbani nomina ferre dedit.
Specter ut hic doctus, non sancta peritia fecit,
Sum rudis: ore meo stet licet ipsa fides.
Non Themis aut Sophie favit, non arte Machaon,
Dircaea ast vatem me tamen aura levat.