DVm facit alternis iuvenes concurrere cannis
Cisnerus, dulces datque cicuta modos.
Et Corydon Maii celebrat nascentis honores,
Laudibus Autumni Bassarus ornat opes:
Fronde recincta nigris veniens de montibus, inquit
Docta vetustatem carmina ferte, Dryas:
Saeviat acris hiems Scythicis adoperta pruinis,
Ut volet, et celsis nix cadat alta iugis.
Praelia committant rapidi contraria venti,
Hinc Notus, hinc Boreas acribus instet equis.
Invidiosa tamen non hunc populabitur aetas,
Qui mihi partus ab hoc carmine surgit honos.
Frondibus orbarint cum dura virentibus ornos
Frigora, stabit atris ornus opaca comis.
Dixit: et aspersit violas cedroque notavit,
Ferret ut aetatis saecula multa liber.
ETSI multae in T. Cel: [Abbr.: Tua Celsitudine] summae virtutes elucent: Princeps, illustrissime: tamen haud scio an quicquam habeat amplitudo tua maius atque praeclarius, quam egregiam erga literas voluntatem. Nam hisce nostris optimarum artium et disciplinarum studiis magnopere T. C. [Abbr.: Tuam Celsitudinem] delectari: cum aliae multae res documento sunt:tum vel haec maxime declarat:quod a quibusdam nostrum T. C. [Abbr.: Tuae Celsitudinis] nomine petitum est:ut comparationem inter ver atque Autumnum institueremus. Ac tametsi ego nec ingenio, nec eruditione huic muneri satisfacere possum: tamen ne et benevolentiam T. C. [Abbr.: Tuae Celsitudinis] ignorare, et auctoritatem aspernari viderer:alteram mihi de vere Maioque commendando partem sumpsi. Sed quoniam duo sunt hominum [(transcriber); sic: hominem] genera: quae licet earundem sint in re aliqua partium: tamen diversis nituntur rationibus: unum quod ea potius, quae mente atque intelligentia comprehenduntur, quam quae sub sensus cadunt, proposita habet: alterum quod iis potissimum, quae in oculos incurrunt, movetur: non alienum a nostro proposito esse duximus: utriusque generis rationes pertractare. Quocirca certa, firma et necessaria [(transcriber); sic: necesseria] argumenta, sed a sensu maiori ex parte remota: quibus Maii et
veris tempus Autumno anteponendum esse probavimus: declamatione quasi quadam complexi sumus: Ea autem quae sensibus subiciuntur: et rudibus atque agrestibus hominibus obvia sunt: versibus comprehensa tradidimus. Itaque ut decori rationem haberemus, orationem ita conscripsimus, ac si in coetu doctorum virorum diceretur:in Carmine autem pastores quosdam induximus loquentes: qui de Maii et Autumni praestantia non exquisitis, sed vulgaribus et communibus argumentis decertarent. Reliquum est, ut a T. C. [Abbr.: Tua Celsitudine] petamus: ut quae a nobis rudia illa quidem et impolita, sed gratificandi voluntate sunt profecta: bonam in partem T. C. [Abbr.: Tua Celsitudo] interpretetur. Quod si a T. C. [Abbr.: Tua Celsitudine] impetraverimus: ad pristina T. C. [Abbr.: Tuae Celsitudinis] erga me studia maior cumulus accedet. Valeat T. C. [Abbr.: Tua Celsitudo] etiam atque etiam. Heydelbergae.
BAS: Quid facimus? cur non calamos inflare sonoros
Incipimus, pecorumque alternis versibus aures
Mulcere, et nostro depellere pectore curas
Hic ubi conspicuo vallis laetissima rivo
Cernitur, et viridi florescit gramine ripa,
Et nova diffundunt frondosae bracchia fagi.
COR: Si quid habes, referas, in me mora non erit ulla
Experiar, quid ego possim praestare vicissim
BAS: Vis igitur narrem dulces tibi Chloridos ignes
Inclita vel magni decantem Daphnidis acta.
Aut aliud tenui quiddam modulemur avena
COR: Hic neque formosam locus est extollere nympham,
Nec licet agresti depingere Daphnida musa
Daphnida, perpetuo laudari carmine dignum
Quin potius molli quoniam consedimus herba
Et nunc silva comis, nunc splendent floribus horti
Nostra canet Maii laudes fructusque Camena
Verque novum cunctis praeponet partibus anni.
Laudat et hoc Daphnis, clarus quoque laudat Iolas
Tu quoque quid tribuas illi, da Bassare nobis
BAS: Et me purpurei delectant commoda Veris:
Sed tamen ante decus blandi vindemia Maii
Nobilis, et maiora mihi dare dona videtur.
Si libet ergo tibi tempus componere utrumque
Tu referas nobis, quae profert, commoda Maius.
Autumni sed ego celebrabo carmine dotes,
Temporis, ut videas, cuius praestantia vincat.
Concedes certe, quae te concedere fas est.
COR: Non certe, non per Tegeaei numina Panos
Gratius est quicquam, quam sic contendere tecum
Autumnoque mei dotes proponere Maii.
BAS: Sed quis erit, sub quo victoria iudice constet
Quid si vicinae recubans sub tegmine quercus
Cuius dumosa pendent de rupe capellae
Damaetas huius certaminis arbiter esset?
COR: Ergo age, quando tuae sedet haec sententia menti
Quaeremus, velit an iudex certaminis esse.
BAS: Huc ades, et causas nostri certaminis audi.
Damaeta sit utrum Maio vindemia maior
Vincat an Autumnum [(transcriber); sic: Atuumnum] praestantis gloria veris
Tu quid quisque refert, fac ima mente reponas.
DAM: Hic ego cur charis non gratificarer amicis?
Incipias Coridon primum: post Bassare dicas.
COR: Aspice ut insignis teneat iam cuncta voluptas,
Sunt alacres silvae, campi, pecudesque, hominesque
Menalidae, Fauni, Satyri, Dryadesque puellae.
Nunc placidi Zephyri spirant, auraeque tepentes
Omnia vivificant, Boreae quae frigore saevi
Aeris et vitio duri confecta fuere.
Vere sinum molli turgentem germine pandit
Alma parens rerum concepto prodiga fetu
Grataque fert vario nobis munuscula cultu.
Omnibus effundunt nunc omnes omnia terrae.
Pascua iam pecori passim vernantia surgunt,
Prata virent herbis vario vestita colore,
Laetaque odoratis decorantur floribus arua
Atque novo splendent fragrantia lilia luxu
Et rosa purpurei capitis diducit honorem
Totaque fulgenti rutilat splendore comarum
Ac bene fragrantem late diffundit odorem.
Iam viridi in prato Galatea, et Chloris et Aegle
Ipsa inquam Galatea tuos quae conficit artus,
Et multum dilecta mihi pulcherrima Chloris
Aspectu recreant languentia pectora dulci:
Dum teneris prati digitis populantur honorem
Pallentes violas, foliisque haec lilia pulchris
Decerpit, nitido spoliatque rosaria amictu
Illa comas Narcisse tuas, mollesque Hyacinthos
Subsecat ungue, tuumque decus dulcissime Adonis
Adiungit reliquis, florem et bene olentis anethi.
Pars quoque iam mixtos plures redolentibus herbis
Imponunt calathis flores, et tempora circum
Gestant pars vario florentia serta decore,
Concentusque movent concinna voce sonoros.
Vere novo abiectos Autumni tempore crines
Iam renovant silvae, nunc omnis frondibus arbos
Luxuriat fecunda novis, ornata comisque
Inducit gelidis obscuram fontibus umbram.
Ipse vides tilias, fagos et robora quercus
Hos montes summo late quam vertice opacent.
Omnia nunc resonant avium virgulta susurro,
Nunc sibilans blandis attemperat organa cannis
Et solitas repetit cantu Philomela querelas.
Nunc maculosa sonat carmen turdela canorum
Iamque parat silvis graciles suspendere nidos.
Nunc etiam nitidi vicino in flumine pisces
Colludunt, et aquae suprema in parte morantur.
Nunc veneris flammas animantia cuncta sequuntur.
Aspice ut ex pastis rorantia gramina vaccis
Pars procumbat humo, dulces et ruminet herbas:
Pars nemoris densi iucundis erret in umbris
Mugitu complens lucos, silvasque sonantes:
Aspice ut adversis luctentur cornibus haedi.
Acriaque ut fortes accendant bella iuvenci.
Aspice oves plano salient ut tramite pingues
Et teneri exultent agni matresque sequantur.
Ipsi etiam laetas tollunt ad sidera voces
Excelsi montes, ipsae iam iubila valles
Emittunt, ipsique sonant iam carmina campi.
Nos quoque sentimus genialis commoda veris
Pastores ovium, reliqui pecorisque magistri,
Frigora quod placido mulcentur saeva calore
Tardius atque cadant altis de montibus umbrae.
Iam vero an poterit quicquam iucundius esse:
Quam gelidos inter rauco cum murmure fontes,
Atque inter vario labentia flumina flexu
Fronde sub umbrosa iucundum carpere frigus.
Mollis ubi silvae foliis trepidantibus [(transcriber); sic: trepitantibus] aura,
Atque ales lepido cantu, blandoque susurro
Taurigenae volucres suadent captare soporem,
Aut rude silvestri modulari carmen avena.
Omnia quid referam, non tot se milia condunt
In silvis avium, nec habet tot messis aristas:
Deliciis vitae nostrae quot Maius abundat.
Omnia nunc rident, nunc formosissimus annus,
Denique non alios nascentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumue habuisse tenorem
Crediderim, ver illud erat, ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri.
BAS: Plurima sed nobis Autumnus commoda praestat.
Utilior toto non est pars altera in anno.
Tum tibi summa pater Bacche est concessa potestas
Laetitiae dator, et dulcis largitor amoris.
Te sine friget amor, nec te sine Cypria laeta est.
Vinea tum turget tumidis onerata racemis
Et gravidae plenis pendent de vitibus uvae
Quae pascunt oculos, ventrique alimenta ministrant.
Harum aliae surgunt ad aprici lumina solis
Supremaque toros diffundunt fronde comantes:
Ast aliae nimio depressae pondere terras
Contingunt, ima fundentes stirpe racemos.
Tunc etiam dulces tenero de palmite fructus
Lascivae resecant curuata falce puellae,
Et liquidas vario cantu modulantur ad auras.
Turgentes alii magno sub pondere botros
Tundunt, atque novo condensant dolia succo,
Labraque tortivo feruent spumantia musto,
Suavia quod fessis praebet solacia membris,
Et gravibus soluit circumdata pectora curis.
Roscida tum vario turgent pomaria fructu.
Dulcia quid ramo pendentia poma feraci
Quidue nuces referam quid castaneas hirsutas,
Mespila quid, gravidas foetu ficusque pirosque,
Autumnus pleno cornu quae Pomifer edit?
Hoc sitis, atque fames fructu depellitur, hisque
Divitiis poteris tranquillam ducere vitam.
Ante colent ergo torrentia flumina turdi:
Et vitrei sicco pascentur in aere pisces:
Deliciis Maii tribuat quam laetus honorem
Autumnus variis penum qui fructibus implet.
COR: Ergone deliciis tantum est accommoda blandis
Temperies Maii, nullos et seruit ad usus?
Verum age, ne Maius merito spolietur honore
Illius ipse tibi referam bona Bassare paucis.
Ver tantum nemori est, et apricis utile pratis
Utile ver foeto pecori, pecorisque magistris:
Lenta salix ovibus quantum, caprisque cyperus
Atque satis humor, surgentia gramina vaccis:
Vere novus succus crescentibus inditur herbis:
Mollia nec canis concrescunt prata pruinis,
Sed pecori in tenera ros est gratissimus herba:
Hinc distenta domum sua gestant ubera vaccae,
Omnia candenti complent mulctralia lacte.
Plurimus est huius teneris infantibus usus,
Ac ope solius generosi lactis aluntur.
Hinc etiam mixtis pressos redolentibus herbis
Caseolos, digitis format Galatea tenellis
Qui salis, et florum referunt cum lacte saporem.
Hinc quoque butyrum decocta lactis ab igne
Massa conficiunt, tenui cedente liquore:
Aut sale contingunt, hiemi quod deinde reponunt
Nec tam prata iuvat riguus nec semina succus
Nec nemus umbrosum volucres, nec flumina pisces
Butyrum ut decorat mensas, nostrasque culinas.
Adde favos liquidi caelestia munera, mellis
Atque apium dulci distentas nectare cellas
Vere quod ex cityso sugunt et flore salicti
Frigore dum pulso saltus, silvasque peragrant
Purpureosque [(transcriber); sic: Pupureosque] petunt hortos, placidoque susurro
In densis nemorum resonant examina lucis.
Iam quando niveae praestantia vellera lanae
Ipse gregi primum soleas auferre bidentum,
Ut gravis aere manus tumeat, tu Bassare nosti
Utitur hac gestatque simul cum divite pauper.
Frigus enim pulsat, corpusque tuetur ab aestu.
Denique quis posset paruos sua pignora natos
Bassare sustentare cibis, et pellere frigus
Nostra quod in saeva constringit tempora bruma:
Si tibi non Maii tempus sua dona ministret?
Cetera ne referam, fundit quae commoda Phoebus
Cum medium Maio caeli procedit ad axem.
Non mihi butyro, lacti, lanaeve bidentum
Arborei foetus conferri posse videntur.
Quin etiam quoscumque parit Vindemia fructus
Proventuque onerat cellas quocumque bonorum.
Praesidii vernantis in his est indiga Maii.
Tum terrae in gremium fecundis imbribus aether
Descendit, profertque suo Sol cuncta calore,
Hinc tenero lacrimas fundit de palmite vitis
Et virides laeto turgent in palmite gemmae:
Pampinus et denso vites obvelat amictu:
Ne calor exiguas comburat feruidus uvas.
Aut saevi noceant magnis Aquilonibus imbres.
Tunc revirens teneris adolescit frondibus arbor
Vitalesque capit succos, et germina fundit.
Non minus ergo sibi tua Maius dona Lyaee [(transcriber); sic: Lyeae]
Poma nucesque, quibus felix exuberat annus
Vendicat, Autumnus quamvis haec iactitet usque.
Ut maiora vides, succis et pluribus aucta
Sponte sua foetu mittit quae divite tellus:
Cum sol crescentes decedens duplicat umbras
Quam cum prima novo collustrat lumine terras
Dispulsisque nitet surgens Aurora tenebris:
Quae tunc haud illo creverunt vespere solum
Sed praecedentis prius ipsis tempora lucis
Crescendi vires, atque incrementa dederunt.
Utque levi crates quas nunc de vimine texis
Non qua finieras, fecisti temporis hora.
Sed labor hic septem Soles pluresue requirit:
Sic neque prima tibi, quos profert, causa ciborum
Autumnus fuerit, sed summa potentia Maii.
Nam si non Maii exciperet clementia terras
Et dulcem succum teneris infunderet herbis
Cunctaque vivifico paritura calore foveret
Nulla tibi spectanda foret vindemia vini.
Usque adeo praestare nihil Maio sine posset.
Aere quin potius vario subitoque noceret.
Et magis illius nobis mutatio obesset,
Inconstans, varia vitiosi sideris aura.
Nam quaecumque prius crescentia laeta fuerunt
Viribus exhaustis graviter tunc omnia maerent
Arescunt vitio morientes aeris herbae,
Et sitiunt agri, frondes silvaeque comantes
Deponunt, tristis praebentes signa ruinae.
Quam varia ah premitur pastor tum mole laborum.
Quidquid agas, vis te violenti frigoris urit
Horrida et hirsutis dependet stiria barbis.
Tristius haud toto quidquam est pastoribus anno
Quam gravis Autumno varia inconstantia caeli
Nec pecudes viridi tum sustentantur in herba
Arida sed rigidi consumunt pabula foeni.
Sordibus haec maculata replent foenilia foedis.
Saepius hinc atro dilapsa cadavera tabo
In stabulis cernis, fluidi et contagia morbi,
Spemque gregemque simul noctem vitiare per unam.
Tum mordax Boreae frigus, ventique maligni
Heu pecus omne gravi quam tentant undique morte.
Foetida oves scabies vexat, turpisque podagra
Nec licet has fluvio tum submersare salubri
Immundus teneris sudor sed semper adhaeret
Faucibus, et porcos tussis quatit aspera obesos
Et vituli tristes sanie infuscantur acerba.
Et reddunt animas atro cum sanguine tauri.
Nostra etiam varii tum tentant corpora morbi,
Et mala corripiunt saevae contagia pestis,
Nonne meus pater ah, Autumni incanduit aestu.
Et dulces animas nuper cum matre reliquit?
Aere corrupto pestis cum lapsa trahebat
Ossa minutatim, fluido damnosa veneno.
Plura quid? Autumni quae sint incommoda foedi
Et pecudes, montesque feri, silvaeque loquuntur.
Non etenim recreat nostras tum lumine terras
Nec cum vectus equis Titan petit aethera, nectum
Praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum
At grata est zephyris spirantibus omnibus aura,
Et capiunt vitae vegetas animantia vires
Hinc tibi fronde nemus, variis hinc floribus horti,
Hinc plaudet palmes gemmis, hinc campus aristis.
Hinc magis in pratis pecudes saturantur opacis.
Pluribus hinc nostras ditescunt foetibus aedes.
Omnia et haec propria praestat virtute, nec ullum
Subsidium Autumni [(transcriber); sic: Antumni] , Maii vis magna requirit.
Aspera quantum igitur cedunt dumeta rosetis
Et violae spinis quantum Paliurus acutis:
Tantum care tuus largitur Bassare Maio
Viribus ab illo sumptis Autumnus amoeno.
BAS: Vere licet primo surgant in palmite gemmae
Et foliis arbor, pubescat vinea botris.
Attamen Autumno molescunt vitibus uvae
Et fructus arbor maturis fetibus edit.
Ergo vides etiam Autumno superesse vigorem
Omnia quo ad certam veniunt nascentia metam.
Iuppiter has leges, aeternaque foedera cunctis
Imposuit rebus cuique ut sua numina inessent.
COR: Non minus interea vires aliunde receptas
Maiores reputes, quam quas tibi tempora praestant
Autumni semper rapidis horrentia ventis.
Cuncta quod in Maio vitalem mense vigorem
Accipiant, sua tum veniant quoque semina rebus.
BAS: Nescio quid dicas, ac si non foedere certo
Omnia iunxisset moderator tempora mundi.
Haec ut ad exortum facerent, illa ultima ferrent
Effecta, ut totum victus superesset in annum [(transcriber); sic: anum] .
COR: Posteriora tamen primis sunt ultima factis.
DAM: Parcite pastores, non sunt pastoria, quae nunc
Profertis, tetricam sed verba decentia barbam.
Non potero pastor talem cognoscere litem
Quae magis arbitrio est gravium dirimenda sophorum
Sit satis en Corydon, mihi nam tua causa probatur,
Hanc habeas capitis redimentem tempora laurum.
Ut frons arboribus decori est, ut gramina campis,
Ut flores hortis, segetes ut pinguibus aruis,
Sic decus est reliquis placidum ver partibus anni.
CUM MULTIS EX REbus, quae in hac rerum natura continentur, ut ex caelestis machinae ornatu, motus aequabilitate, siderum omnium distinctione, summa et prudentia et benevolentia Dei Optimi Maximi, perspici potest: tum ex hac re vel maxime, quod ex solis, lunae ceterorumque astrorum cursu, conversione, accessu et recessu, ortu et obitu, admirabili ratione temporum vicissitudines et spatia distinxerit. Nam ex mutationibus
illis temporum, omnium quae terra marique gignuntur, tum initia causaeque ducuntur: tum incrementa et progressiones consequuntur. Neque hoc tantopere admirandum videretur, haec ita singulari arte, incredibili consilio, esse ordinata et perfecta: si non essent ad generis humani, reliquorumque animantium, et utilitatem et voluptatem omni ex parte accommodata. Verum ita ad omnia conservanda et tuenda consentiunt, ut summa sapientia summa cum benevolentia coniuncta esse videatur. Quod enim ex siderum motu et ratis immutabilibusque [(transcriber); sic: immutabilisque] cursibus varias temporum conversiones fecerit, infinitae sapientiae: quod vero easdem ad fructuum conservationem et salutem hominum contulerit: suae in nos perpetuae benevolentiae acceptum est referendum. Etenim nisi omnia cingens et coercens caeli complexus, circum terram voluendo, constantissime conficeret vicissitudines annuas: nisi stellae cursus ordinatos definiendo, varias frigorum et calorum facerent varietates: nisi sol cum delitescendo, tum rursus se aperiendo diem noctemque, tum accedendo tum recedendo binas in singulis annis reversiones ab extremo contrarias produceret: nec foveri plantae, nec bestiae sustentari: nec homines conservari possent. Nunc vero in tanta constantia motus caeli: in tanta convenientia et certitudine cursus stellarum tum inerrantium, tum vagarum: in tam temporum consentiente, et conspirata cognatione factum est: ut alio tempore floreat, alio horreat terra: ut in suo quodque tempore oriatur, augescat atque pubescat: ut bestiae in suo quaeque genere, ex largo et copioso pastu alantur atque sustinentur: ut homines in tanta fecunditate terrae summa cum voluptate vitam retinere atque propagare possint. Quamobrem quidem mihi gravissime vituperandi esse videntur, non ii modo qui Deum ab omni curatione et administratione
rerum vacare opinantur: sed et illi qui de Dei misericordia clementiaque desperant: cuius summa in genus humanum beneficia tota illa rerum universitas, nullo non loco, nullo non tempore, nobis ante oculos proponit.
Ac tametsi ex caeli motu in hac rerum conditione [(transcriber); sic: coditione] omnes vices temporum ordinatae et constitutae sunt ad incolumitatem mundi et commoditatem viventium: tamen aliis aliae effectorum varietate sunt praestantiores. Necesse enim fuit in hac vitae communione, non in iis modo rebus quae sub diversis generibus continentur: sed in his etiam, quae ad idem referuntur, gradus fieri, ex quo factum est ut si per se quamque rem consideremus, sua sit laude digna: sin vero cum altera conferamus, illius dignitatem nullo modo assequatur. Quam ergo inepti et iniqui Iudices hi sint, qui si quid alteri praetuleris, statim te, tum alterius naturam deformare, tum de Dei gloria et iudicio detrahere vociferantur: nemo est quin intelligat, si enim et metalla, et gemmas et plantas, bestias et homines plurimum inter se dignitate et excellentia differre videmus: nimirum inter temporum etiam momenta maxima in his ipsis rebus erit dissimilitudo. Nec si aurum argento, Smaragdum Aemethici [(perhaps: Amethysto)] , Amaracum urticae, Equum Asino, principem Agricolae, anteponere licebit: et in temporum varietate idem facere nefas erit. Cum enim in quadripartitis temporum commutationibus, quae ex solis circuitu progressu, et regressu efficiuntur: Ver et Autumnus plus utilitatis et voluptatis in se habeant: quam vel aestas, vel hiems, non absurdum fuerit opinor, si quis ceteris anni partibus anteferat: non quod aliae illae sint reiciendae: sed quod maiorem vim obtineant. In menstruis quoque spatiis, quibus luna annuos Solis cursus consequitur, cum sint, que ceteris omnibus non tam commoditate quam
suavitate excellant: quae res est, quae cuiusque animum dubium facere possit: quo minus quae ceteris sunt praestantiora, pluris esse facienda arbitretur. Ex his autem praecipuis anni partibus utram alii potiorem arbitrentur, ipsi viderint: ego mehercule quoquo versum me oculis animo et cogitatione converto: nec gratius, nec Iucundius temporis spatium vere, menseque Maio esse reperio. Ac quidem bona omnia quae nobis hoc tempus suppeditat, si commemorare velim, tempus hercle me citius, quam oratio deficeret. Quae certe nisi maiora esse fatear: quam ut ea oratione explicare possim: et plura quam scribendo complecti: amens sim oportet. Etenim si ut res ipsa declarat, nulla dicendi tanta vis, tantaque copia: nullum tam divinum atque incredibile genus orationis: quo quis horum commodorum magnitudinem, multitudinemque non dicam exornare, sed enumerare possit: quo tandem animo ego, qui nihil elaborare ingenio, perficere industria possum, tantum mihi sumerem: ut omnes Veris Maiique me laudes enarrare, aut consequi posse putarem. Itaque reliquis omnibus, quae infinita sunt praetermissis: ea solum, qua possum dicendi facultate recensebo: sine quibus homines bene et beate vitam traducere non possunt. Qua in re si aut vobis non satisfecero: aut causae meae aliqua in re defuero: vos quaeso obtestorque ut rei magnitudini potius, ac meae dicendi ieiunitati: quam ulli alii causae id tribuendum putetis. Nam illa ipsa etiam: quae plane ad sustentationem vitae necessaria sunt tot ac tanta illa temporis affectio, quae Hiemi senescenti adiuncta est, profert: ut unde potissimum exordiar, aut a quibus initium sumam, aut quod primum commendem: haud sciam. Quid enim per Deos immortales, quid in illo temporis spatio est quod non summa laude atque commendatione dignum esse videatur?
Verumtamen ut ordine progrediatur oratio: non ut quidque in hac summa bonorum abundantia maxime laudabile fuerit: sed ut primum sua natura est, ita etiam primo loco commemorabo [(transcriber); sic: comenmorabo] . Ac principio quidem inter omnes constat, ex solis conversione et circuitu, omnes temporum mutationes, omnes anni vicissitudines, omnes rerum maturitates fluere atque manare. Siquidem cum sol cursum suum a Capricorno ad nos reflectit, ver aestatemque gignit: cum a nobis digreditur, Autumnum et Hiemem procreat. Neque enim vere, omnia paene, quae superiorum temporum saevitia afflicta sunt, recrearentur: neque aestate immodico torperent aestu: neque Autumno, caloris decessione, ac frigoris accessione inconstanti deficerent, neque Hieme immoderato frigore atque gelu obrigescerent et de statu suo deiicerentur: nisi sol ultro citroque ambiendo terram, nunc hanc nunc illam partem sua luce collustraret, motu sustentaret, et calore confirmaret. Hinc suae quibusque temporibus affectiones innatae sunt: quae ut vitae hominum salutique animantium conveniunt: ita et salutares, et perniciosae sunt existimandae. Quod ut eo melius cognoscamus, operae pretium erit qualitatum illarum, vim naturamque paulo altius considerare. Omnia, quae aluntur et crescunt, in se aut calorem aut humorem, aut frigus, aut siccitatem inclusam habent. Ac inter has quidem affectiones, calor et humor ad animantia et procreanda et conservanda plurimum conducunt: reliquae autem duae, cum morbos, tum interitum eisdem inferunt. Quod tametsi tam perspicuum est, ut oratione non egeat:tamen paucis rationibus confirmabo. Potestne quicquam, quod alitur et crescit, diu consistere: nisi motu quodam certo, atque aequabili utatur? Quid alii de ea re sentiant nescio: ego mehercule sic statuo: quam diu motus ille constans in iis quae vim vegetandi
habent, remaneat: tam diu vitam in ipsis et remanere et conservari: ut primum autem debilitatus et oppressus fuerit, occidere ea, exstingui, atque deleri. Quae vero causa alia et origo inveniri et indagari potest, nisi ipse calor: qui in illis continetur? Cum omne quod calidum atque igneum sit, cieatur et motu agitetur suo: refrigerato autem et exstincto calore, torpeat, iaceat, et ad obitum inclinet. Age cuius praesidio plantae et nascuntur et aluntur et crescunt? Quod si nescias longa est oratio multaeque rationes, quibus doceri potes: omnia quae terra concipiat semina, quaeque ipsa ex se generata Stirpibus infixa contineat: ea temperatione caloris, et oriri et augescere. Iam vero omne, quod vivit animal, propter inclusum in eo calorem vigere, sentire, moveri: cum ex aliis multis perspici potest: tum ex eo, quod ipse venae arteriaeque, quasi quodam igneo motu agitatae, micare non desinant. Quid quod etiam evulsum animantis alicuius cor, unde principium vitae pendet, ut saepe [(transcriber); sic: sepae] est animadversum, tam mobiliter palpitet, ut ipsi perspicue ignea celeritas inesse videatur? Quin ipsos etiam pisces, qui natura sunt maxime frigidi, minime expertes esse caloris, tum spiritus qui in ipsis est, declarat: tum liquor ipsius aquae, quae neque conglaciaret frigoribus: neque nive pruinaque, concresceret: nisi eadem se admisto calore liquefacta et dilapsa diffunderet. Quare cum calidum illud atque igneum ita in omni fusum sit natura vivente: ut in eo insit procreandi vis, et causa gignendi: a quo et omnia animalia et ea, quorum stirpes terra continentur, nasci sit necesse, vigoremque suum accipere, dubitamus etiamnum? quin ea tempora, quae omnibus rebus salutarem et vitalem impertiunt calorem: iis, in quibus haec deficiunt et aquilonibus omnia durescunt, longe emineant: At vero si ullum tempus, Maius maxime mensis in se illum calorem temperatum habet: quo omnes homines, omnia
animantia, omnes plantae, omnes denique mundi partes fultae sustinentur: contraque vindemiae tempore evanescente iam calore, et frigore adveniente noxio, omnia flaccescunt, languescunt, ac tandem nimia debilitate eneruantur. Restat ergo, ut hoc dubitemus utrum sit tempus praestantius, id quo sol ad nos redit: an id, quo a nobis discedit: id, quod temperata vi humoris et caloris prestat: an quod frigoris siccitatisque inaequabilitate: id quod propter salutem suam omnia amant, complectuntur, consectantur: an quod propter exitii metum omnia declinant fugiunt: aversantur. Quod si Autumni nullum aliud esset incommodum: quam quod Sole a nobis discedente sublato illo calore, quo non secus ac sanguine spiritibusque cordis vitalibus in animalibus consumptis, omnia consenescunt: Maii nullum aliud commodum: quam quod Sol auctor et temporis et caloris, ad nos aquilonem versus, ab Austro iter convertit: vires animantibus addit et diei incrementum [(transcriber); sic: incrementem] adfert: tamen infinitis partibus, illum mensem hic dignitate anteiret: nunc cum ad ceteras summas difficultates hoc etiam malum adiungatur: quod Saturnus errantium siderum maleficentissimus in Libra extollatur:quid est, quod illam inter haec collationem faciendam esse putemus? Quemadmodum enim Sol omnia, quae ex terra proveniunt, animamque in se habent alendi atque augendi, suo lumine ac radiis excitat, fovet, animat, animata tuetur ac conservat: Sic Saturnus omnia florentia exhaurit, vigentia consumit, viventia in interitum trahit. Quo fit ut ea caeli pars, quae ab ariete in Libram porrigitur, omnium rerum procreationi, animantiumque vitae maxime sit accomodata: quae a Libra in Arietem, rerum omnium decremento, morti et perniciei subiciatur. Ac si quod cor est in homine: id Sol est in mundo, ut cor domicilium est sanguinis [(transcriber); sic: fanguinis] in corpore animalium, atque vitalium
spirituum fomes: sic Sol est quidam quasi fons et fomes caloris, a quo omnium animantium ortus atque vita constat. Itaque cum cor, quod praestantissimum est in homine, pro affectione quidem sua, in reliquas corporis partes insitae suae naturae vim transfundat: quid miramur Solem totius quasi mundi cor inferiora haec pro sua facultate, afficere atque sustentare? At quando Saturnus adverso altitudini Solis loco in Libra primo occidentis caeli plagae cardine laetetur, atque exsultet: Solem tum in declivia [(transcriber); sic: decliva] descendentem pessime affectum esse, ac quasi tristitia quadam totam contrahere terram necesse est. Quoniam igitur longe secus accidit, cum ad eas Zodiaci partes Sol pervenit: quae ver atque Maium Iucundissimum mensem efficiunt: ut quae convenientis sint cum Sole naturae eumque exhilarent: perspicuum est, longe Maium Autumno esse priorem. Neque enim si signa illa, quae Autumni tempore, in ortu caeli versantur moderatae essent aequabilitatis perniciosissimis quibusque sideribus essent attributa: sed quia intemperata est vis eorum, qua omnia decrescentibus diebus frigoreque augescente in interitum adducuntur: hinc similibus orbibus caelestibus sunt similia signa attributa. Nam ut miles contentionibus: grassator praeda, et Latrociniis delectatur: Sic iis Saturnus gaudet signis: quae tum intemperantiam eius augeant: tum in terris dissidium moveant: atque in omnibus litem concitent. Atque huius rei rationem Astrologos habuisse credo, qui ab Ariete, eius caeli tractus, quem Sol medium secat, Principium atque initium fecerunt. Qui cum eas partes orbis signiferi pro initio habere vellent: quae rebus procreandis quam maxime accomodatae essent: neque aestatem, quod in ea sol e sublimi atque propinquiori caeli parte ardentissimos aestus excitaret: neque hiemem, quod propter Solis ad longinquam a nobis atque obliquam caeli partem, recessum,
intolerabilia frigora subsequerentur; neque Autumnum, quo quamvis aequo a nobis spatio auctor et constitutor vitae Sol distaret: tamen a sicco in frigidum abiret, idoneum esse intelligebant. Quocirca eas obliqui orbis partes, quae ver constituunt, eligere maluerunt: quod eas sol cum pervagatur, humidum calido temperaret: ex qua temperatura agendi et procreandi facultas deflueret: omnium motuum atque spirituum origo exsisteret. Sunt haec utriusque temporis principia, primordia, et incrementa (quae quasi generis et educationis loco, sunt a me adducta) quae profecto quanto sit Autumnus vere, vindemiae tempus Maio inferius demonstrant. Quid enim horum est, ex quibus temperata illa anni pars derivatur, suasque vires assumit, quod non utilius et praeclarius sit iis, ex quibus Autumnus originem suam accessionemque deducit? Itaque hac de re satis superque: nunc ad utriusque naturam propriamque affectionem explicandam, et quae inde suppetant argumenta videamus. Sed quoniam ut ante dictum est, Sol in Ariete: Luna autem in Tauro evehuntur, auctoritatemque suam tamquam Regio in Solio prae se ferunt: quorum alter calorem, altera humorem suppeditat: efficitur ut veris et calida et humida sit constitutio: Sed in hac insigni temperatione caloris et humoris, haud scio an unquam melior sit et praestantior veris natura: quam in Maio mense: cum sol Geminorum signum pervagatur. Siquidem cum ver in initio plusculum humore abundet: Sole in altiorem caeli partem gradatim progrediente, eius calore humor ille redundans paulatim minuitur: quo fit ut exhausta magna ex parte humoris exsuperantia, calore succedente non illo quidem aestuoso et torrente: sed moderato, et humidum et calidum geminorum signum perhibeatur: et Maius ceteris sit anni partibus temperatior. Age vero illa qualitatum temperatio, quantam eiusdem mensis
excellentiam comprobat? plurimum pertinere ad vitam, humorum in corporibus animantium moderationem quis ignorat? cum sciamus ex humido et calido vitam: frigido autem et sicco mortem proficisci. Adolescentiam opinor, quae humore et calore est temperata: florem aetatis vocamus: propterea, quod eorum qui in ista aetate sunt, corpus sit optime affectum: si moderate temperanterque vivant. Quid ipsi illi spiritus vitales, quorum vi vita animantium tenetur, nonne ex humido et calido consistunt? eaque quae ex illis conficitur, materia consumpta, animantium iam certus est interitus? Quod si anima ab ipso spiritu calescit: Spiritus ex subtiliori sanguine deducitur: Sanguis autem nihil aliud est: quam humor calidus: profecto eiusdem naturae spiritus sit necesse est. Possumus igitur aestimare, quanto ver et praecipue Maius, quod eiusdem naturae sit cum optimo et praestantissimo humore, eiusdem cum spiritubus, eiusdem cum ipsa vita: ceteris mensibus nobilior sit habendus. Neque enim ut postea ostendemus copiosius: cum elementa a superis pendeant corporibus, nihil intererit, quas haec ab illis quoque tempore affectiones suscipiant. Ergo pro caelestium corporum motu et vicissitudine, aether, aer, aqua, terra mutantur: in animantibus vero, in Stirpibus, in reliquis, quae arte naturae vivunt et vigent, nulla erit ex horum conversione mutatio, nulla inclinatio? cum stirpes terrae inhaereant, aquaeque accessione alantur atque augeantur: animantes aeris spiratione et ignis vigore sustententur: denique cetera omnia ex horum quatuor coniunctione fiant atque oriantur.
Quoniam autem quam salutares quamque idoneas corporibus affectiones praebeat atque largiatur in Maio mense Sol, cum signum Geminorum ingreditur: ex aliorum magis contentione: quam per sese cognosci potest: Autumni quae natura sit, quod [(transcriber); sic: qoud] cum Maio
a quibusdam confertur, expendamus. Quod quaeso tempus minus animalibus convenit, magisque ab omnium eorum, quae vivunt salute est alienum: quam quod sua natura suaque potestate, eas in ipsis corporibus secernit ac dirimit partes: quae ante coniunctione aliqua copulatae tenebantur? Quae vis quando frigori et siccitati inest: qua de causa Autumni utilitas tantopere sit efferenda non video: cuius naturam frigidam et siccam esse est ante demonstratum. Neque vero alia est interitus ac mortis omnium animantium causa: atque frigoris et siccitatis vehementia. Qui igitur, quod cunctis vitam ducentibus, sibique ipsi nimium, adversum et infestum est: summopere commendandum [(transcriber); sic: sumopere comendandum] , esse ducit eum communem animantium sensum repudiasse existimo.
Sed haec sane sint paria omnia, si quis est, qui credat, sint eiusdem momenti causae: sint eiusdem dignitatis incrementa: sint eiusdem praestantiae utriusque proprietates: quid? nihilne inter effectus interesse putamus? Quorum dissimilitudo etsi ex superioribus deprehendi potest: tamen ut ea clarius perspiciamus: paulo fusius nunc de iis disseremus. Atque hoc quidem in loco, utrum alteri praeferendum sit: deliberatio admodum difficilis esset: si parem quolibet tempore suavium, iucundarumque rerum copiam haberemus: nunc vero cum sit unus Maius, qui et amoenitate sua ceterorumque omnium Mensium commoditatem iucunditatemque superet: nihil est, quod cuiusque iudicium remorari possit. Equidem haec est communis omnium sententia: a quo maior utilitas, maior voluptas atque delectatio ad nos accedat: ei esse palmam deferendam. Ut igitur de iis, quae praecipue nos movent atque delectant, agamus, nemo nostrum tam demens opinor erit, qui plus utilitatis nobis adferre eam partem temporis iudicet: in qua omnia quae vivunt in varia morborum genera incidunt: et gravius vehementiusque conflictantur:
quam in qua meliuscule valent: et firmiora atque valentiora esse solent. Atqui in Autumno homines facilius in adversam valetudinem delabuntur: gravius aegrotant, tristius curantur, quam ullo alio tempore: quod medius fidius ita apertum atque manifestum est, ut probatione opus non sit. Declarat hoc Epilepsia: qua tum potissimum animantium corpora iactantur: praesertim cum nihil adeo Comitiales morbos, atque illa varietas generat: quae ex repentina [(transcriber); sic: repetina] mutatione caloris atque frigoris in Autumno oritur. Declarant ta\ ma/nika kai\ ta\ melanxo/lika, id est morbi, qui cum furore et insania sunt coniuncti, quibus ob inaequalem bile redundantium humorum misturam, tum maxime homines tentantur. Declarant alia infinita periculosissimorum mortiferorumque genera morborum, quae tum potissimum, ut Hippocrates in Aphorismis scribit, saeviunt atque grassantur. Id eam ob causam accidit, quod tum ut antea demonstravimus, ex varietate multitudineque aspirationum atque ventorum, qui tum potissimum generantur: non solum aer misceatur: qui quocumque imus, quocumque movemur, nos ambitus: sed et terra, quam incolimus, turbetur: mariaque quae interfluunt, sede sua commoveantur. Quocirca cum in elementis, quae alimentum vitaeque sustentationem, animantibus subministrant: tantae exsistant conturbationes: necesse est eorum etiam, quae ab iis sustentantur, graviter naturam conflictari. Ex quo fit, ut optimo iure Autumnus a Medicis morborum et variarum affectionum auctor paterque nominetur. At vero veris quanta sit salubritas, quanta temperies, tum ipsius constitutio indicat: tum omnium animantium ex gravibus et periculosis morbis recreatio demonstrat. Nam quod nullo in tempore homines facilius convalescant: atque in Maio mense, hinc perspici potest quod iis morbis tum saepe utiliter medicina adhibetur: qui in Autumno nullo
modo curari potuerunt. Quoniam igitur homini nihil est gratius nihil optabilius, nihil iucundius bona valetudine: perspicuum est Maium esse omnium mensium iucundissimum atque dignissimum. Verum enimuero haec quis nimium nos nostris Verbis exaggerare dicat, et non recordari non minus vere, ac Autumno homines morbo teneri. Quid? quasi vero ea, quorum natura non omnino in illa quae apparet, causa continetur: non aliquando secus evenire possint. Quod si vis morbi tantum ab aere ambiente penderet: tum nos quolibet tempore iis morbis affligeremur: qui temporum essent naturae consentanei. Sed quia et victus ratio: et corporis constitutio plurimum etiam ad morbos faciunt: saepe fit, ut in vere homines morbis premantur: quorum primordia, tum in Autumno tum in hieme contraxerunt. Nam si eadem est ratio temporum, sique homines aeque adversa valetudine vere atque hieme urgentur: derideatur Hippocrates: contemnatur Galenus: explodantur omnes physici et medici. Sin horum semper gravissima est habita auctoritas, plurimumque eis attributum: quod in aliis rebus plurimum valet: illius hic nulla ratio habebitur? Nam et Hippocrates omni quidem tempore homines in morbo esse in Aphorismis scribit: sed tamen certis temporibus, aliquando pluribus aliquando gravioribus, aliquando diuturnioribus affligi. Nec Galenus in suis Commentariis, cum aliis temporibus alii humores in corporibus redundent: ex iis diversos morbos aegrotationesque nasci negat. Quin immo omnes, qui rerum naturas altius investigant: temporum varietates maximas in hominum corporibus dissimilitudines efficere asseverant. Sed quoniam haec generalia sunt de omnium temporum affectionibus: nunc iis omissis proprius ad rem propositam accedamus: et quid de his duabus anni partibus, hi duo praestantissimi viri scribant videamus. Quid igitur Hippocrates
quid? num vere Autumnum in bonae valetudinis ratione priorem esse ducit? Minime quidem. Nam in tertio libro Aphorismorum Autumnum gravissimis et periclosissimis [Reg: periculosissimis] morbis obiectum: ver autem saluberrimum esse, et minime exitiosum tradit. Galenus vero tantum abest: ut sententiae Hippocratis repugnet: ut eandem firma certaque ratione demonstret: ver enim propter temperationem caloris et humoris animantium corporibus aptissimum esse ait: Autumnum autem exitialem atque infestum: tum propter intemperiem caeli: quod eodem die iam frigus, iam calor excellat: tum propter humorum pestiferorum copiam: qui ut primum ad exteriora membra et cutem sunt delati: statim rursum: ab aeris circumstantis frigore ad interiora detrusi inficiuntur.
At enim si ver est roget quis, salubre: cur idem ille Hippocrates, multos etiam homines in illo morbis tentari tradit? Huic ni fallor pro me Galenus in suis commentariis [(transcriber); sic: comentariis] ita satisfaciet: ut posthac nihil sit desideraturus. Itaque quid ipse scriptum reliquerit: commemorare visum est. Duo in vere morborum genera exsistere affirmat: unum levium, alterum gravium et periculosorum: Ac graves quidem et difficiles ipsius sententia non ex veris commutatione, sed ex superiorum temporum affectionibus ortum suum habent: ut ex Autumno mani/a, melanxoli/a, morbi comitales: ex hieme, gravedo capitum, leprae, tussis: ex aestate diar)r)oiai, lichenes, impetigines, vitiligines. Leves autem illos quidem ver gignit: sed non ex sua natura: verum ex depravatis corporum humoribus: qui tamen morbi, non modo non mortem animalibus inferunt: sed purgant, atque ad vitam magis idonea reddunt. Nam quibus aut sanguis est corruptus: aut pituita vitiosa in corporibus redundat: aut bilis perniciosa exuberat: in iis vere superfluis illis humoribus ad exteriora deductis
scabies, impetigines, et pustulae ulceraque suboriuntur: quibus eiectis, homines convalescunt, et firmiores valentioresque fiunt. At qui integram valetudinem bonamque humorum contemperationem ad Maium producunt: in eodem incorruptam conservant. Longe autem secus, tum in aestate, tum in Autumno, tum in Hieme accidit. Etsi enim haec tempora sanum corpus ac plane omni vacans aegrotatione excipiunt: tamen vel flava bile labefactant: vel atra depravant: vel pituita corrumpunt: Ac ut plenius veris Maiique naturam intelligamus: quod exercitationes modicae: id etiam veris tempestas corpori confert. Exercitationes si fiant decocto iam cibo saluberrimae sunt, quippe quae purgationis vice sint: ac vitiosorum humorum redundantiam ad cutem evocent. Quod si is in quo exsuperat pituita, atra vel flava bilis, aut etiam sanguis, se exerceat: vel in ardentem febrim, vel in Epilepsiam, vel in Apoplexiam incidit. Simillima est veris ratio: in quo si quibus corpus fuerit bene constitutum, in eadem temperatione conservatur: sin vero pravis completum humoribus, cum Maii calore humores diffundantur, per scabiem similesque morbos paulatim educuntur. Atque haec sunt quae Galenus medicus exercitatissimus est in Hippocratem commentatus. Quid est quod planum clarorum virorum testimonio fieri possit: si hoc non sit? Quid igitur inscitius, quid ineptius est: quam veri praeferre Autumnum: cum in illo omnium morborum finis: in hoc autem fons exsistat. Ac si nos, ut aequum est vitae nostrae salus delectat: cuius rei tanta vis est: ut quicquid ignis fovet: quicquid aer alit: quicquid aqua sustentat: quicquid terra procreat: quicquid plantae complexu suo et fibris stirpium diffusae arripiunt: quicquid animantia vi atque agitatione sua comparant: quicquid nos ipsi opera nostra, industria, labore studio, et diligentia efficimus:
id omne ad vitam tuendam, propagandamque referatur: quam obsecro temporis partem, prae ceteris laudibus efferre debemus? Illamne quae omnibus vitam spiritum ac lucis huius usuram praebet: an quae eadem ab illis aufert. Quod si plantae suam naturam incorrupte atque integre iudicantem sequuntur: animantiaque sensus iudicio parent: homines insitis atque innatis cognitionibus assentiuntur: illud certe quod ad retinendam vitam producendamque confert, amare, appetere et consectari: hoc vero quod eandem debilitat, respuere, repudiari, et a se repellere nemini dubium fuerit. Qua ergo de causa autumnus non dico praeferendus est Maio: sed cum ipsius utilitatibus omnium viventium generi necessariis ulla ex parte comparandus: Incredibile est enim, ut antea dictum est, quam sit aliorum temporum, praesertim autem Autumni temperies, praeter Maii saluberrimam affectionem, et ad ortus et ad incrementa iners ac plane inutilis. Quod nos remota disputandi subtilitate causarumque indagatione omni, de quibus antea diximus, ipsa longa vita animadversioque et observatio docet diuturna. Age itaque ut ad ea quae quotidie omnium ante oculos versantur, veniamus quid est in his in quo non omnia laetiora et vegetiora sint in Maio, quam Autumno. Principio prata Maio mense vigorem suum, quem frigore hiemis intolerabili amiserant, recipiunt. Iam agri ex seminibus tepefactis eliciunt herbescentem viriditatem: quae et succo terrae, et calore Solis adolescit: et vaginis iam quasi pubescens includitur. Florum vero, tum in utrisque horum, tum in hortis, quanta est ex colore varietas, quanta ex odore suavitas, qui ante vi tempestatum vires omnes suas amiserant. Quid ego de vitibus loquar: quae tum primum collecto humore subsidia acquirunt: et ex articulis sarmentorum, gemmas protrudunt: ex quibus orientes se uvae ostendunt. Quid arbores,
quid frutices omnis generis proferam? quae usque eo vere gaudent: ut tum potissimum foliis, quasi coma usuaestiantur [(perhaps: sua vestiantur)] : quam ineunte Autumno demittunt, immitem aeris mutationem exhorrescentes [(transcriber); sic: exhorescentes] . Neque vero ea solum, quae e terra gignuntur: hoc tempore cum ortum, tum incrementa accipiunt: sed et animantia terrena tum potissimum partum educunt: et aves pullos excludunt: et pisces foetum fundunt. Possum persequi permulta alia, nisi ea ipsa, quae dixi, quod quidem ad utilitatem spectat, sentirem esse longiora. Atqui in Autumno cogitate quaeso: quod versa atque mutata in peiorem partem sint omnia. Prata viriditatem suam deponunt: flores et coloris et odoris amoenitatem amittunt: arbores comis suis tamquam immensa confectae tristitia se exuunt: ipsa denique animalia quasi ad perfugium doloris et maeroris latibula quaerunt: iisque se, contra iniurias tempestatum muniunt. Hic ego non mirer quemque esse posse, qui sibi persuadeat autumnum Maio esse praestantiorem? Nam quid ego de opportunitate huius temporis ad omnia fere magna et gravia et negotia et opera conficienda dicam? cum et firmiora et valentiora sint hominum corpora: et aeris, qualitatumque summa et praestantissima temperatio, Studiis, vero optimarum artium atque disciplinarum, quae pars anni magis idonea dici aut excogitari potest. Equidem si a medicis et physicis veri, tempus matutinum diei proportione comparatur: ut nullum est ad inquirendum, cogitandum, meditandum tempus diluculo aptius: sic nulla anni pars, in iis quae mente cogitationeque complectimur, expendendis, maiores vere habet opportunitates. Etenim si tum maxime valet memoria: viget mens: intelligentia floret, cum optima est corporis affectio: quando corpus vel nimio aestu torret: vel intolerabili [(transcriber); sic: intollerabili] frigore affligitur: vel subita mutatione varias in partes
iactatur et agitatur: iacere torpereque necesse est omnem vim mentis atque ingenii. Ex quo fit ut quoniam Maii summa est temperatio: quam aptissimum etiam studiis esse asseveremus. Illud enim ridiculum est, quod qui Autumnum Maio anteferunt: eius amoenitate homines a studiis et rebus gerendis abstrahi dicant. Qui si fallacibus conclusiunculis nobis imponere pergant: efficiemus profecto, ut id, quod eorum maxime partem commendat, sumopere [(transcriber); sic: summopere] vituperandum esse videatur. In quae enim dedecora, in quae pericula, in quos morbos, non homines vinolenti et ebriosi incurrunt: Quod si me captiosa falsaque ratione ea quae abusus sunt, rei ipsi bonae et laudandae attribuere dixerint: condemnabo eodem ego eos crimine. Neque enim ideo in Maii summa insultandum est commoda, quod quidam ignavi turpiter eius suavissima moderatione abutantur. Etsi vero etiam in Autumno caloris molestiae sedantur et frigoris non adeo saevit violentia: tamen quoniam et repentinae et crebrae illae aeris mutationes corpus variis morbis afficiunt: animi etiam ardor reprimitur: ingenii lumen restinguitur: mentisque acies hebescit. Quod cum ita sit: cedat opinor Autumnus veri non tam magnitudine commodorum, quae ex caeli temperatione, fecunditate terrae praecipiuntur: quam administrandorum negotiorum actionumque humanarum opportunitate: October, Maio: primaeque partes ei deferantur: quod omnium fere rerum ex terra provenientium est principium ac quasi seminarium [(transcriber); sic: seminarum] . Atque haec necessitatis et utilitatis: illa vero oblectationis, cuius est tanta vis ingenii, tantaque eloquentia, qui percensere numerando possit. Totam licet terram cernere vestitam floribus odoriferis: exsultantem pubescente segete: depictam herbis viridantibus: exornatam arboribus florescentibus. Quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur.
Etenim ut cetera praeteream: quot genera violarum: quot liliorum: quot rosarum eo tempore florent? quibus quid quaeso esse cum odoratu suavius, tum aspectu pulchrius potest. Mitto innumerabilia [(transcriber); sic: inumerabilia] herbarum genera: quae et ad voluptatem honestam commovendam: et ad bonam valetudinem tuendam vim maximam habent mitto infinitam arborum copiam: quae iam flore suo omnia loca summa suavitate complent. mitto segetem iam pubescentem: cuius aspectu oculi satiari non possunt. Quid vestitus Silvarum densissimos: quid immensa spatia viridissimorum camporum referant? quid fontium gelidas scaturigines: quid liquores perlucidos amnium, quid amoenitates viridium riparum. Iam qui volucrum lapsus atque cantus? quae laetitia exsultatioque piscium? qui pecudum pastus: ex quibus tanta percipitur voluptas, ut prae illa omnia quae ex terra marique proveniunt, sordescant. Quid multa? tanta est copia, tanta ubertas, tanta varietas in hoc mense earum rerum quae nobis summam delectationem adferunt: ut si omnia enumerare velim: tempus mehercle citius, quam oratio deficeret. Itaque qui vel magnitudine vel multitudine eiusmodi oblectamentorum, non Autumnum dico, sed ullam aliam anni partem cum Maio conferendam esse putat: eum omni carere iudicio existimo. Neque vero haec iucunditatem solam afferunt: sed etiam simul magnas utilitates coniunctas habent. Nam quid ego dicam aspectum varietate colorum recreari: auditum cantus dulcedine moveri: ceterosque sensus vo luptate quadam permulceri: animus ipse, ipsa mens hominum, magnas ex his rebus commoditates praecipit. Nam si sensus sunt integri: si corpus firmum: magis etiam animi vigent vires. Quomodo enim vel cogitare vel iudicare animus potest de iis: quae sibi proposita sunt, si sensus officio suo defuerint. Et quisquam
dubitabit? quin id omnium temporum sit summum: cuius omnes partes ita constitutae sunt: ut nullae neque ad usum meliores, neque ad speciem pulchriores esse possint. Quod [(transcriber); sic: Qnod] si tam stupidus forte quispiam fuerit: ut has rationes leviores esse, ducat: quam ut mihi assentiatur: quae sunt certe gravissimae: quid? tritum omnium sermone proverbium: praestantissimorum philosophorum iudicium: summorum [(transcriber); sic: sumorum] poetarum auctoritatem et testimonia contemnenda esse putabit? Quid enim tam vulgare, tam usitatum tam in ore omnium, quam eum ver est anno tollere: qui id, quod in re quapiam est praecipuum, sibi vendicat. Quod nisi pro praestantissimo haberetur tempore: numquam sane eam ad rem accommodatum fuisset. Neque id solum a vulgo, sed a philosophis excellentissimis est factitatum. Est nobis testis Herodotus qui eadem paroemia respondisse Gelonem Syracusanum Lacedaemoniis, et Atheniensibus petentibus ab eo, contra Xerxem regem Persarum et societatem et suppetias scribit: eis ver ex anno sublatum esse: cum legati Graeci eum, neque maritimarum rerum, neque terrestrium copiarum imperatorem constituere vellent. Est Aristoteles princeps Philosophorum suis monumentis maxime illustris: qui anni praecipuam partem ver esse affirmat. Est in Astrologia optimus et doctissimus quisque: qui veri praestantissimas partes ex aliorum comparatione asscribunt. Est in medicina Galenus et Hippocrates [(transcriber); sic: Hipocrates] : in quibus omnes pro acerrimo [(transcriber); sic: accerrimo] vestro iudicio summam eruditionem, summamque auctoritatem esse cognoscitis. Iam poetae quod quaeso anni tempus primum iudicant? Nolo hic omnem hac de re ab ultimo usque repetere sententiam: eorum solum qui omnium sunt spectatissimi, iudicia adducemus. Vergilius optimus auctor et Poeta gravissimus aureum illud et beatum saeculum
ver fuisse in Georgicis scribit: quo primi mortales sine labore, sine molestia, sine sollicitudine pacatam, tranquillam ac quietam vitam agebant. Quid autem Ouidius ingeniosus admodum et suavis Poeta, nonne idem in aetatum comparatione auream veri ex anni partibus confert? Nec vero ullam saeculum unquam fuit felicius aut dignius aut praestantius: in quo homines aeque omni genere bonorum abundarint, atque in illo ipso. Tum post hos Ausonium si quis legat, quid ver possit et quae in eo nobis obveniant commoda: omnibus nimirum hoc tempus anteponet. Iam et omni eorum verba commemorare, et aliorum etiam Poetarum persequi de veris excellentia laudes, longum esset, et non necessarium: illud solum significandum esse duco: qui in hoc genere praecipui et summi sunt: eorum alios Autumnum sordidum, alios exitialem, alios pestiferum, ver autem [(transcriber); sic: antem] nonnullos [(transcriber); sic: nonnullus] odoriferum, nonnullos purpureum: quosdam floriferum, quosdam geniale appellare. Quare cum et antea firmis argumentis a me sit comprobatum non tam iucunditate, quam utilitate Maium Autumno esse potiorem: et nunc ad rectissimas rationes clarissimorum virorum auctoritas accesserit: quid dubitamus, aut cur non eidem primas partes deferimus? cui illae a summis viris non sine causa sunt attributae? AT enim cum ad finem referenda sint omnia: ut ad id quod omnium est optimum: erunt forsitan, qui ab hac nostra ratione dissentiant: Autumnumque excellentiorem Maio esse ducant: in quo omnia maturitatem suam consequantur: et ad finem propositum perveniant. Horum ego rationibus quin diligentissime antea respondeam, quam perorem non recuso: non quo meae causae diffidam: sed ut argumentis refutatis clariora et illustriora omnia fiant. Et primum si
negarem non id esse summum, ultimum et extremum bonorum aliisque omnibus anteponendum: quod sub suo quasi ambitu cuncta continet atque complectitur: facerem improbe, amensque et omnis expers rationi essem existimandus. Quid enim optabilius, quid praestantius quid maiore laude dignius: quam cui omnia sunt subiecta, quodque omni ex parte in suo genere expletum atque cumulatum [(transcriber); sic: comulatum] est. Sed Autumnum eius esse naturae, ut quis probet, quibus tandem argumentis eum uti oportebit: nonne et ei nihil deesse: et ad eum omnia referri ostendere? quorum nihil ille tale in Autumno reperiet. Neque enim ea quidem, quae vel maxime in autumno maturescere dicuntur, ita sunt comparata ut iis tam commode uti possis: neque quicquam est: quod non ad aliud potius: quam ad ipsum Autumni tempus, ut postea ostendam copiosius, referatur. Nec si magna ex parte fructus maturi sunt in Autumno: id est Autumno asscribendum: sed superioribus temporibus: quorum et humore et calore factum est: ut illorum adiumento ea, quae in autumno proveniunt [(transcriber); sic: prueoniunt] , maturitatem suam habeant. Neque enim, si non gemmae uvarum, bacae arborum, herbarum et oletum flores, veris temperatione sustentarentur: Solisque calore coquerentur et augescerent: in Autumno fructus eos ut vinum, ut poma, ut olera decerpere, atque in cellam vinariam, oleariam, et paenariam [(perhaps: penariam)] , ad victum nostrum condere atque reponere possemus. Neque quicquam in Autumno maturescit: quod non in vere ortum suum: in aestate incrementa habeat: ita ut semper horum duorum opera egeat: contra autem multa in vere: plura in aestate omnino fructum edunt, et ad sui perfectionem [(transcriber); sic: prefectionem] perducuntur: quae ne minimam quidem vim ab Autumno acceperunt. Ergo cum nemo non intelligat: ea quae efferant aliquid ex sese: perfectiores habere naturas: quam ea quae ex iis efferantur: omniumque
frugum, quas terra maxima largitate fundit, Maium originem ac quasi primordia continere: qui convenit, quod in aliis perpetuum est, id nos hac in re non observare? atque praestantiorem naturam eam, quae cum effectu quasi coniuncta est: quam quae efficit, iudicare: nisi forte pro extremo et ultimo fine sit habendum: quod suam solum vim ad effectum perficiendum confert. Siquidem adiuvans est causa fructuum Autumnus eorum: qui in suam regionem maturi fiunt, non absoluta: nec Autumni causa fructus vitium, et arborum: sed ad hominum vitam et conservandam et propagandam sunt procreati. Equidem quibuscumque terra feta est: quae vel ad vescendum apta sunt: vel quorum remedia morbis atque vulneribus eliguntur: ad firmam corporis constitutionem et tuendam et producendam sunt comparata. verum nullo unquam tempore firmiores atque valentiores sumus: ac in Maio mense: quippe in quo salubris aer corpora sana: temperatus calor moderatas animantium affectiones efficit atque gignit. Quid quod et tum temporis, alimenta etiam ea, quae Autumnus suppeditat, quibus confecta nostra corpora recreantur, atque vires reficiuntur, commodissima capessamus. Numquam [(transcriber); sic: Vunquam] enim vel suaviores sunt cibi potusque: vel ad concoquendum faciliores. An vero vinum quo praecipue Autumnus gloriatur, et tamquam filium exosculatur suum ullo tempore est bibendum aptius: quam cum non asperum, neque austerum, sed molle et defaecatum est: id quod Maio mense fieri Virgilius in Georgicis testatur. Quoniam igitur ultimus finis omnium est praestantissimus: qui idcirco Autumnum veri anteferunt: quam id recte faciant: viderint sapientes. Illud enim perspicuum est: et ulterius nos progredi: et maiori laude esse dignos: si commode fruamur: quam si multum diuque [(transcriber); sic: duique] possideamus: et victum ad valetudinem curandam non sanitatem
ad victum referri. Qua in re illud etiam Maii est, quod Maius non minus quam autumnus eas res, quae ad victum pertinent, procreat. Autumnus vero non modo non valetudini utilis, sed valde est perniciosus. Sed quoniam iam emersisse e vadis atque scopulis videtur oratio: perfacilis mihi ad reliqua cursus ostenditur. Nam quod utilitatem voluptati praestabiliorem ducunt: eaque in re excellere dignitate Octobrem Maio putant: video quid agant, quaque re nitantur. Primum enim gradus in bonis quosdam servandos: alia aliisque optabiliora esse dicunt: ex quibus, quoniam maxime e re sua esse videtur: utile iucundo nobilius esse arbitrantur. Deinde quod ea commoda maxime subiecta sint sensibus, quae Autumno proferuntur: vulgi atque imperitissimi cuiusque rustici opinionem sequi nos iubent potius: qui saepissime granum hordei, non secus ac Gallus ille Gallinaceus gemmae praestantissimae anteponunt: quam ipsa re et ratione exquirere veritatem. Quamquam in hac re Aristotelis auctoritate non abutemur: qui in secundo de moribus libro latius voluptatis, latius diffusam esse vim confirmat: quam vel utilitatis vel etiam ipsius honestatis: propterea quod et communis sit omnium animantium et ea omnia consequatur, quae sub appetitionem cadunt: ita ut quicquid honestum, quicquid utile sit: id omne iucundum esse videatur. Attamen ego quod ad hanc partem attinet cum nemine pugnabo: sit sane utilitatis efficacitas multo maxima: superet atque vincat voluptatem: videant nedum inde florentiorem et potiorem Autumnum Maio se probare posse putent: sua etiam eum laude spolient atque denudent. Neque enim ita relictum est ver: ut ne commodis quidem cum Autumno conferri possit: modo in iudicando ipsam rationem consequamur. Vereor enim ut commoditates Maii omnes non perinde percipi sensibus possint: atque nos ipsa intelligentia rationeque
metientes intelligimus. non quo non etiam Maius iis abundet: quae sub sensum cadunt: sed quod praestantiora et uberiora illa sint: quae mentis luce aestimantur. Quae sit ut animo, ita oculis videre possemus: nemo cunctam intuens rerum naturam, de hac nostra causa posset dubitare. Quid enim dulcius toti animantium generi a natura datum, quam sua cuique vita, vigorque ad eam necessarius: quae si aliqua ex parte pendet a temperatione caeli: eius in Maio vim summam [(transcriber); sic: summem] esse, ex eo perspici potest: quod omnium fere stirpium tum potissimum sit et origo et progressio. Quid cuique gratius, quid optatius esse potest: quam bona valetudo: cui quidem quantum in Maio mense adicitur: tantum in [(transcriber); sic: iu] Autumno detrahitur: quippe cum in Maio recreetur et confirmetur, in Autumno autem vehementer affligatur. Ipsa autem rerum agendarum opportunitas, quid utilitatis habeat, dici vix potest: quae si ullo unquam tempore, certe in Maio summa est. Quod si igitur nullum quod in Autumno nascitur commodum, vitam atque originem animantium exaequare potest: si bonae valetudinis conservatio pluris facienda est, quam earum rerum, quae ad victum pertinent, summa copia et abundantia: si plurimum est positum in temporis commoditate [(transcriber); sic: comoditate] , ad omnes actiones hominum obeundas: si denique non parua in iis, quae cum suavitate quadam in sensus atque animum illabuntur recondita est utilitas: non est quod plura maioraque emolumenta Autumnum, quam Maium animantibus afferre censeamus. Siquidem ut ubertate et varietate frugum Autumnus commendatur: ita quoque maius propter aeris temperationem: quae vitae et saluti nostrae maximo est adiumento, iure celebratur. Quod vero a quibusdam adfertur interitum causam [(transcriber); sic: cuasam] esse ortus rerum: et ex eo Autumnum et hiemem in quibus omnia fere, quae terra fundit, deficiunt, in causa
esse: quod illa rursum vigorem accipiant: parum vere huc regulam illam communem accommodant. Non enim per se vim aliquam confert h( ? [(reading uncertain: illegible)] pro\s th\n ge/nesin: sed quia perpetua in hac rerum est vicissitudo et formarum inter se commutatio: idcirco fit: ut quae interierint: ea postea rursum accedente Solis calore proferantur. Quod ut planius fiat: exempla declarare visum est. Qui laborant febri: ut ne gravius malum sibi accersant: saepe fieri solet: ut minus postea indulgeant gulae: quam ante ab iis est factum. Neque vero idcirco doctus et sapiens quis dixerit: febrim causam esse temperantiae: sed voluntatem, quae frenat appetitionem cibi et potus. Sic nec quia frigore hiemis omnia exhauriuntur: idcirco in vere recreantur: sed quia calore et temperatione solis reliquorumque siderum foventur: quo superioribus temporibus erant destituta. Ut aut in quo coepit, in eodem terminetur oratio: sive rem cum re causas cum causis, effecta cum effectis, auctoritatem cum auctoritate componamus: nemo est quin primas Maio deferendas esse partes intelligat. In quo enim solis omnium rerum, quae natura administrantur quasi educatoris et altoris ad nos est accessus: in quo lumen eius splendissimum [(transcriber); sic: splendislimum] tenebras noctis dispellit et terras omnes collustrat: in quo calor eiusdem saluberrimam aeris efficit affectionem: quomodo vel voluptatum, vel utilitatum [(transcriber); sic: utilitatem] ubertate potest cum eo conferri: in quo solis est a nobis regressus: caloris salutaris imminutio: frigoris accessio: initia et inclinationes in stirpibus ad interitum vergentes: morbi in animalibus varii, virium defectiones: aliaque incommoda innumerabilia: quae ex vitiosa aeris commutatione oriuntur. Etsi enim magna est in vino et frugibus, quae Autumno profunduntur, utilitas posita: tamen tanta non est: ut mala sua quae enumeravi, compensare
nedum Maii commoda exsuperare possit. Quamobrem si solis ortum quam occasum malumus: si lucem quam tenebras magis amplectimur: si calorem moderatum potius quam frigus inaequale consectamur: si bonam valetudinem affecta atque afflicta praestabiliorem ducimus: si fidem clarissimorum virorum monumentis adhibemus: et rationibus adductus et testimonio doctissimorum: et eruditissimorum virorum persuasus: ipsa denique veritate commotus omnino statuo Maium Autumno esse praeferendum.
DIXI.