chytr1 chytraeuspoemata 24 October 2003 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - incomplete semantic tagging - no spell check. could not identify reference of errata-list item: "p. 114 sine". The "Varia itinera" have been double-keyed and manually checked - should be rather neat.
09 April 2004 Kim Barkowski
Morpheus spell check performed


image: s413

NATHANIS CHYTRAEI ELEGIARUM LIBER SECUNDUS.

Illustriss. Christophoro, Duci Megapol. Elegia I.

REX lacrimas aegro fundens si corde pheraeus
Cuncta domi queritur tristia, cuncta foris:
Alcesten quando uxorem tumularet, amatam
Ex animo, et thalami spemque decusque sui:
Quid tibi mentis erit princeps carissime Musis,
Christophore Heruleae viva columna domus?
Doreothea placens uxor cui nuper adempta
Pro thalamo tumuli concava saxa subit?
Nonne etiam similis cruciat tibi pectora luctus?
Maesta domi ut credas omnia, maesta foris?
Credo equidem: quin crebra illud suspiria, crebri
Singultus, gemitus, lacrimulaeque probant.
Siste tamen lacrimas, finemque impone querelis,
Quandoquidem lacrimis non eget illa tuis,
Cui lacrimas iam dudum omnes abstersit Iesus,
Cara incredibili cui pietate fuit.


page 208, image: s414

Is quandoque tui reprimet quoque verbera luctus,
Qui modo te siccis non sinit ire genis.
Interea gemitus diva pro coniuge fusos,
Et lege mandato carmina coepta tuo.
Defunctaeque tuae veras non neglige laudes,
Quae tibi, dum vixit, complacuere. Vale.

Ioanni Gudstavo a Rosa, Comiti, Academiae Rostochiensis Rectori. S.

Cum tibi Varniades sua tradant sceptra camenae,
Sertaque de Rhodiis, fronte gerenda, rosis:
Detque tibi gentilitium Rosa florida nomen,
O veteri praestans nobilitate Comes:
Quis neget ista tibi de pulchro [Orig: pulcro] carmina Varno
Deberis auricomas cum riget amne rosas.
Sint igitur tua. tu placido data suscipe vultu,
Musarumque sacras protege Rector opes.
Dens illae ut seros laetis in floribus annos
Laetus agas laetae flosque decusque rosae.

VARNUS. Elegia II.

QUa caput extollit, qua mergitur aequore Varnus,
Totus [(printer); sic: Tots] Udalrici sub ditione fluit,


image: s415

Cui Megalepolis extincti post funera fratris
Paret, et ut sospes sit maneatque rogat.
Parchima namque illis non est incognita terris,
Parua sed urbs agri fertilis uber habens.
Cardiorea prope est, teneris ubi sontibus ortus
Bernini Varnus stagna propinqua subit,
Stagna ubi tot sapidos educunt retia pisces,
Qui sua finitimis dant alimenta locis.
Cribitii arguto mox dividit arua susurro,
Roboris et tantum limpidus amnis habet,
Ducat ut in gyrum minuentem farra catillum.
Quem rota deciduis icta fatigat aquis.
Advena mox Myliae visit viridaria siluae,
Quaque potest riguos voce salutat agros,
In quibus a curis variis Musisque sibique
Reddere se Mylius, cum sinit aula, solet:
Tale quid ad Varnum meditans, ad murmura quale
Fibreni Arpinas inclitus ore senex.
Nec Pluti tumulum aut Dryadum quam praeterit aulam,
Nec memoro saltus Bucephalea tuos.
Quos idem Varnus pacatis dividit undis,
Cygneae donec transeat arcis agros.
Pontis et impatiens properet per florida prata,
Imbuat et blandae flumen odore rosae.
Quippe Rhodos nitidae qua saxea subiacet Arcto,
In geminas fisso ducitur amne plagas.


page 209, image: s416

Pars laeva a veteri maiorem separat urbem.
Dextera pisciferis moenia lustrat aquis.
Atque ubi sic primam complexibus alluit urbem,
Mox coit, et statio navibus apta patet.
Illius ad ripam latus unum extenditur urbis,
Fertur quae a Rhodiis nomen adepta rosis.
Cuius nidificant tot tuti in flumine cycni,
Vix alat ut plures ipse Cayster aves.
Hinc opulentus aquis, laxo et spatiosior [Orig: spaciosior] alueo.
Aequora cum fremitu Balthica Varnus init.
Navigiisque vius aperit, quis cuspide magnes
Ad Boreae et Zephyri littora monstrat iter.
Salue Varne tuo multum celebrate Roseto,
Sique sapis, Cycnos dilige, parce Rosis.

D. Ioanni Cyriaco, L. Baroni Polhaemio et Wartemburgio, Academiae Rostochiensis Rectori. Elegia III.

LAudato placuisse viro si maxima laus est;
Quanta erit Aonio laus placuisse choros
Totque adeo placuisse locis, ubi clara Lycaea
Pieridum passim splendida dona ferunt.
Vix te etenim generose Baro vitalibus auris
Intulit illa tui tam studiosa parens,


image: s417

Cum castae Aonides puero arrisere tenello,
Et sese cunctis exacuere modis,
Ut nati ingenium excolerent moresque venustos,
Quo patria dignus nobilitate fores.
Non negat hoc ipsum sat testis idoneus Ister,
Non hoc egregii Caesaris aula negat,
Qui videre tibi castas praesto esse puellas,
Certatim et donis te decorare suis.
Hinc pietas innata tibi est, hinc aurea mentem
Sophrosyne exornat, virgineusque pudor.
Hinc nymphas constanter amas, et vana Lyaei
Numina contemnens, nunc quoque potor aquae es.
Scilicet ingenii atque animae sunt pabula lymphae,
Quis furor exitio Bacchicus esse solet.
A quo, Polhemiae gentis flos inclite, tutus,
Perpetua Musas sobrietate colis.
Quae comites etiam tibi clari ad pulpita Nicri,
Tectaque Sturmiacae clara fuere scholae.
Atque ibi te, mentemque tuam, linguamque disertam
Usque adeo studiis expoliere suis:
Ut primo visum te miraretur Elister
Lipsicus, aduentus, laetus honore tui:
Atque ut Leucoreus dignum te crederet Albis
Cui daret Aonii sceptra ferenda gregis:
Nunc quoque ceu tanto dignum te censet honore
Varnus Maenaliae vita salusque Rhodi.


page 210, image: s418

Sis saluus generose Baro: laetare beatis
Ominibus, totiens [Orig: toties] quae duplicata placent.
Det Deus, ut quondam maiori illustris honore
Danubii ad patrias ingrediaris aquas:
Musarum tamen et Roseae non immemor illic
Palladis, ex animo quae studiosa tui est.
Interea hic sceptris felicibus utere felix,
Iuraque tam lacerae salua tuere scholae.
Innocuos defende libens, compesce nocentes,
Sit memor officii te duce quisque sui.
Doctores doceam, illos audire minorum
Sit cura, et studiis invigilare labor.
Sit pestis procul atque fames te sceptra tenente,
Aut si quid studiis plus nocuisse queat.
Diffugiant hinc ignavi sine pectore ventres,
Innumeris fucis unica praestat apis.
Denique quid melius cunctis optavero, quam grex
Ut regi similis sit bonitate suo?

Nobiliss. D. Nicolao Caasae incliti regni Danici cancellario magnifico, domino suo colendo. Elegidion IV.

CUm Galateum auro cumulaveris inclite Caasa,
Quod tamen expresse ne faceres petii:


image: s419

Nunc quoque quod petii, magnisque quod expeto votis;
Ut facias, cupide perficiasque rogo.
Nimirum ut regi sacros mea munera fastos
Commendate nota de meliore velis:
Quis ego scribendis iuveniles impiger annos
Hactenus impendi, meta laboris ubi est?
Non regi indecores illos regnoque futuros,
Testatur claro Iulius ecce sono.
Quem bene si norit [Reg: noverit] nostri rex optimus aevi,
Non poterit fastis non bonus esse meis.
Quin nomen quandoque tuum ut celebretur in illis,
Prae reliquis cura est una futura mihi.
Si vero spes nulla subest, frustraque laboro,
Id quoque si sciero muneris instar erit.
At tibi pro missisque Rosis scriptisque benignis
Gratia quae meritis par queat esse tuis
Non video. tu sincerae pro pignore mentis
Iam strenam hanc, donec plura sequantur, habe.

Memoriae D. Alberti Cnopperi Ad D. Casparum Paselicum. V. CL. Elegia V.

ERgo fama volans tanti praenuntia [Orig: praenuncia] luctus
Spem praeter, quae nunc irrita, vera fuit?
Ergo iterum cari Caspar deflebis amici
Funera, amicorum Caspar amice decus?


page 211, image: s420

Cnopperusque tuus Themidis legumque patronus,
Sic fuso externam sanguine tinxit humum!
Nec propria integritas, nec regis amabile nomen,
Nec potuit virtus hunc retulisse suis.
Dilia flava dole, quae moenia clara LovanI
Dividis, ille tibi fidus alumnus erat.
Cum Rheno patrio Suollensique urbe relicta
Palladii invisit culta Lycaea tui.
Astraeaeque sacer studiis castaeque Minervae
Ingenium excoluit, laudis amore, suum.
Discipulisque simul carus, carusque magistris,
Caesarei evasit gloria rara fori.
Hinc genitor Friderice tuus, rex illius aevi
Optimus et Christi nominis omen habens,
Euocat hunc, populisque suis mysteria legum
Pandere, qua posset sedulitate, iubet
Eius et in dubiis valuit sententia causis,
Quae fuit egregiis saepe probata viris.
Missus et illustres non raro orator in aulas
Legati eximio clarus honore fuit.
Innocuus, placidus, praestanti corpore celsus,
Fidus amicitiae [Orig: amiciciae] cultor, amatus hero.
Mente sibi constans, veraci candidus ore,
Magnifica retinens in gravitate decus.
His ille atque aliis praestans virtutibus, aulae
Gratus erat regni rex Friderice tui.


image: s421

Tu post fata patris Cnopperum semper amasti,
Expertus totiens [Orig: toties] illius ipse fidem.
Nunc quoque legatum, non parua negotia credens,
Misisti ad Scaldis, Belga per arua, sinus.
Arua illi laetis quondam genialia Musis;
Sed nunc fatali facta inimica colo.
Scilicet hic veteris repetentem tecta LovanI
Sauciat a furiis exagitata manus,
Sex equitum scelerata manus, qui fulminis ictu
Nitrigeni innocuum bis tetigere senem.
Concidit ille quidem; sed plagis fortior istis,
Vivus adhuc urbis tecta propinqua subit.
Septem ubi mox luces bene sana mente superstes,
De rebus statuit, quae placuere, suis.
Saluaque praesenti diplomata regia nato
Committit domino restituenda suo.
Hinc iter ad caelum ingrediens, mortale relinquit,
Cum gemitu exspirans totius urbis, onus.
Sicne igitur Cnoppere tuis rediturus abisti [Reg: abiisti] ?
Sicne iaces viduae cura dolorque domus?
Sicne iaces, regi gemitus, carisque propinquis.
Spes quibus est reditus irrita facta tui?
Sicne iaces proprio perfusus membra cruore?
Traiectus gemino vulnere sicne iaces?
Nec tibi legati pridem inviolabile nomen
Profuit, aut regis dextera longa tui!


page 212, image: s422

Nil castae preces et vota piorum,
In reditum totiens [Orig: toties] vota iterata tuum?
An cui vis Boreae totiens [Orig: toties] maris ira pepercit,
Parcere barbaricae non potuere manus?
O immane nefas! o nulla morte piandum
Dedecus! o aevi noxa pudorque tui!
Sic talem tantumque virum cecidisse! priorem
Eximiis etiam mente fideque viris.
Certe tempus erit, quod nec procul esse putandum est,
Sit nisi iustitiae nomen inane Dei:
Cum sero scelerata cohors optabile ducet
Hac caede indignas abstinuisse manus.
Quin iam perpetuo furiae comitantur euntes,
Et terrent dira corda animosque face.
At tu magne heros, tam tristi clade peremptus
Sis licet; aeternum nobile nomen habes.
Non etenim caesus dici Cnoppere pudendis
Vulneribus, moriens in statione, potes.
Dum regi obsequeris, caelas commisse, nec ictu
Oppressus duplici concidis exanimis.
Sed vivus tua disponis, supremaque nato
Das iussa in viduam mox referenda domum:
Dumque illas animam ad cathedras effundis, ubi olim
Proficere et leges discere dulce fuit.
Crede mihi verum dicenti, haud clarius olim
Vivere, nec poteras clarius inde mori.


image: s423

Nunc quoque cum Christo aetheria dum degis in aula,
Concedat votis quis potiora tuis?
Quando alias nos ad lacrimas, ad bella necesque
Fata, piis votis vix remoranda, vocant.
Salue ergo decus aeternum Cnoppere tuorum,
Aeternumque, brevi sed rediuive, vale.
At tu, qui fidis totiens [Orig: toties] orbaris amicis,
Pone modum querulis, si potes, oro, sonis.
Cnopperoque cave tam faustae gaudia vitae
Invideas, mundi non redimenda bonis.
Iam vere in patria est, iam veros inter amicos,
Nos quoque quos inter, praevius, esse cupit.
Voti igitur tantus compos quo fiat amicus,
Siderei faxit cura benigna patris.
Nos memores lethi simus. quis dicere novit,
Hora futura suae quae sit et unde necis?

[Gap: Greek text] Nicolao Ranzovio. Elegia VI.

DUm repetis patrios, sic matre volente, penates,
O Nicolae tuis spes bona, care mihi;
Cur te non voto fida de mente profecto
Prosequar, atque optem prospera cuncta tibi?


page 213, image: s424

Tu nostrae quandoque domus pars magna fuisti,
Nota mihi est probitas ingeniumque tuum.
Notum etiam primae quam sit via lubrica vitae,
Quam facile in vitium nos malus error agat:
Quam facile exemplo noceant dictisque pudendis,
Hi quibus est unus degenerare labor:
Ergo velut portu qui iam consedit amato
Navita, soluentes inde monere solet,
Quid facto sit opus: quae et quanta pericula navi
Immineant; quae sint quoque cavenda loco:
Sic tibi ego, mihi tam caro, dum dulce Rosetum
Deseris, officii suggero iura tui.
Natura probus es, bonus indole, corde modesto
Integer, et verae relligionis amans.
Ut maneas talis, labor est. quae causa laboris
Illius haud nescis: res manifesta docet.
Ergo tibi pietas, velut est, sit tum quoque cordi,
Sit virtutis honos, sit probitatis amor.
Respue ventosum vesano in pectore fastum,
Delicias Veneris, sit nisi casta, fuge.
Bacchi etiam, Circes non raro imbuta veneno,
Pocula ne gustes cautio summa tibi est.
Huc qui sollicitant pravos contemne sodales,
Hi sunt pernicies exitiumque bonis.
Quin potius te iunge viris quibus aurea curae est
Sophrosyne, et virtus, Aonidumque decus.


image: s425

Hi maiora tibi, quam Bacchus et improba Cypris,
Commoda iam tulerunt, commoda plura ferent.
Aspice ut affinis iam te praecedat eodem
In stadio, Floris nobile nomen habens:
Qui tecum multos ut felix floreat annos,
Votis sinceri pectoris opto tibi.
Dorothea quin matre tua nil castius usquam est,
Nil magis officii nil pietatis amans.
Hos imitare libens potius, quam facta cyclopum.
Quis venter Deus est, nomen inane pudor.
Si facies, non terrenus modo nobilis olim;
Sed decus aeternae nobilitatis eris.

Memoriae Thomae Rhedigeri. Elegidion VII.

NON equidem mihi visus eras clarissime Thoma,
Nota sed est animi mens generosa tui:
Quae tot nota viris, et magnum sparsa per orbem
Cum fuerit, solum me latuisse nequit.
Tu rediuivus eras Maecenas ille beatus,
Dulce decus Musis qui columenque fuit.
Quo duce Maeoniden Mantus aequavit alumnus,
Flaccus et Aeoliae plectra sonora lyrae.
Scilicet ingenuas honor inclitus excitat artes,
Proposita et studiis praemia certa sacris.


page 214, image: s426

Quae si sint nulla; anseribus vel dentur; olorum
Posthabito, quod fit, nobiliore choro:
In peius tum cuncta retro sublapsa referri,
Quid mirum est? virtus laudibus orba iacet.
Ergo nec immerito sublimi est laude vehendus
Rhediger, Aonidum lux, patriaeque decus:
Qui possessor opum magnarum, artisque fruendi,
Qua pauci hoc celebres tempore, gnarus erat.
Namque animi sibi divitias his auxerat ipse,
In variis cupidus discere multa locis,
Et doctos audire viros, qui tempore nostro
In celsa culmen Palladis arce tenent.
Hos meritis sibi devinxit, celebratus et illis,
Nunc quoque post obitum est clarus, ut ante fuit:
Maiori cum laude equidem, quam si incubus auri,
Magnarum cumulos occuluisset opum:
Invisusque bonis, animam exhalasset avaram,
Infamem in latebris styx tenebrosa tuis.

Conrado Albino. Elegia VII.

INsolitos spargi nuper mea naris odores,
Cycniferas Varni senserat inter aquas.
Hinc Ciceroneae spirabant scilicet aurae,
Illinc de melicis dulcia liba favis.


image: s427

Instar odorisequi patula quos nare catelli
Captabam, voti nescius ipse mei.
Sollicitus tamen optabam sentiscere gustu
Quid ferret cerebro gaudia tanta meo.
Haec versanti animo, tua dulcis epistola venit,
Conrade Aonii candida fama chori,
Venit, et hinc illinc geminis comitata libellis,
Accepta est manibus saepe petita meis.
Sensi equidem subito solitas tum plenius auras,
Ast ubi constrictis vincula demo libris,
Omnia mirifico circum replentur odore,
Ceu legerem mixtis lilia cana rosis.
Scilicet hic veteres imitandi Sturmius artem
Pandebat rari grande laboris opus:
Illic mellifluus fundebat mella Melissus,
Qualia in alueolis Attica fingit apis.
Desisto mirari igitur, dulcesque libellos
Iampridem cupida mente animoque lego.
Nec mora, nec satias illo desistere coepto
Me facit, usque adeo pabula grata placent:
Pabula grata animo: quae qui non expetit, illum
Turpe rudes inter nomen habere reor.
Ergo quod ambrosios totus iam spiro liquores,
Nectare quod linguam labraque melle rigo;
Hoc Albine tibi acceptum referoque feramque
Tu mihi tu tanti primula causa boni.


page 215, image: s428

Ruina turris Sanpetrinae Rostochii. Elegia IX.

ILla ego sacra domus, lacero quam fornice cernis
Ad Varni bifidas, moenia propter, aquas,
Prima fui reliquas inter; mihi nomina Petrus
Prima dedit, primas hic quoque pastor oves
Claviger erudiit monitis, caelumque reclusit,
Illius hic etiam nunc monumenta [Orig: monimenta] vides.
Tum mea condebat caput inter nubila turris,
E medio alliciens vela ratesque mari,
Decaelo quae tacta tamen, lacrimabilis urbi
Concidit, infausta non reparanda manu.
Ter siquidem denos et plures hactenus annos,
Non tamen impatiens, semicremata fui.
Imbribus et nivibus circumflua, peruia ventis,
Exustisque comis flebile trunca caput.
Iam tandem exactis, seclo [Reg: saeculo] labente, tot annis,
Inciderat populo seria cura mei.
Iamque iterum sublimis apex meus astra petebat,
E mediis Balthes conspiciendus aquis.
Iamque resistebat ventis et nubibus ipsis,
Spes nova iam nautis, et decus urbis erat.
Ergo parabatur solito illi more corona,
Aureolo fulgens concavus aere globus.


image: s429

Doctrinae huic monumenta [Orig: monimenta] sacrae, tabulasque placebat
Inferre, et patria pro regione preces.
Praesto etiam fuerat dubii index bractea venti,
Pactaque iam lateri cypria vestis erat.
Cum subiti in tenebris miscentes Praelia, saevus
Hinc Boreas, illinc Africus, inde Notus,
Deiecere iterum coeptae fundamina molis,
Ante ortum cecidit turris et ipsa suum.
Scilicet has clades caelum paulo ante coruscum
Portendit flammae mobilitate levis.
Sic iterum iaceo, quin sum deformior, olim
Quam fueram, integri fornice compta tholi.
Quid faciam? quo me rupto bis vertice vertam?
Subveniet cladi quae medicina meae?
Fallor an una mihi superest patientia, princeps
Virtutum, atque homini commoda, cara Deo.
Hac una me consolor, gratesque parenti
Sidereo votis officiosa cano,
Angelico quod praesidio ductuque ruinam
Sustinuit patria deposuitque manu,
Vitae hominis quo nullius, domibusque noceret
Paucorum, exiguus quas reparare labor.
Qui tamen interea fracti fastigia coni
Aspicis, exemplo cautior esto meo.
Cede Deo, submitte animos, non sperne bidental,
Contrahe tranquillo pendula vela mari,


page 216, image: s430

Funde preces, ne sint puri mysteria verbi
Hic coepta ingrato non diuturna gregi.
Neu fera barbaries properantibus ingruat alis,
Quod facit, et tenebris eruta templa premat.
Neu lapsu graviore ruant sublimia, secumque,
Haud raro ut fieri cernimus, ima trahant.
Imminet exitium cunctis, iam machina mundi
Nutat, et extremos indicat ire dies.
Si sapis amotis terrenis omnibus, unum
Quaere Deum, superas et meditare domos.

Corruit prid. Kal. Octob. media nocte. An. 1575.

Christiano Smiterlovio, Patricio Sundensi. Elegia X.

QUae petis, ecce novae donantur carmina nuptae,
Clare vir, et patriae gloria certa tuae.
Tu quae mitto boni pacato consule vultu,
Atque ea convivis hospitibusque lege.
Quin sponso sponsaeque mea dic voce salutem,
Et verbis orna munera nostra tuis.
Aurea dent alii cum fuluis pocula gemmis,
Carmina nos pura mente fideque damus.
Quaeris utri sponsum maiori munere donent?
Aurea sunt equidem saecula nostra scio:


image: s431

Sed tamen aetatis ratio si maior habenda est.
Nominis et fluxas gloria vincit opes:
Nos ferimus palmam. franguntur pocula casu:
Cum domino gemmae divitiaeque iacent.
Carmina morte carent, variisque leguntur in oris.
Ergo nihil nostro munere maius erit.
Commendare igitur nos atque haec nostra novellis
Coniugibus certa cum ratione potes.
Et facies scimus Longo sic patria felix
Tempore, tranquillos sentiat ire dies.
Conscriptique patres, et totus in urbe senatus
Sundinia, sponso praeside, laetus agat.
Sic tua tota domus, soboles, castissima coniunx,
Floreat aeterno laeta vigore. Vale.

In N. Chytraei Pratum Pudicitiae.

DUlce pudicitiae dum pratum pingis et ornas,
Quam cuperem pratum longius esse tuum!
Totus ut ambrosiis satiarer odoribus, ortis
Ex amaranteo germine, flore rosae.

Aliud.

Cedite iam manibus culti mortalibus horti,
Pulchrior ingenio consitus hortus adest.
Gratia [(printer); sic: Grata] Chytraeo, vivos qui spirat odores,
Quos probat Hesperidum Pieridumque chorus.

M. HASLOBIUS