A patriis quicumque procul discedere terris
Et varias mundi vis peragrare plagas,
Non nimium propera, cauto sed singula corde,
Et quid agas, sapiens ut facit, ante vide.
Inprimis varios casus, et mille pericla,
Et propone animo multa ferenda tuo.
Aestus saepe tibi, tibi frigora saepe nocebunt,
Iam nix dura tibi, iam gravis imber erit.
Non etiam lauta semper tractabere mensa,
Molliculus semper nec tibi lectus erit.
Stramine vel scamno, vel humi persaepe cubabis,
Saepe tibi sitis est, saepe ferenda fames.
Et licet his careas, animo tamen omnia volvens,
Non ita tranquillo pectore semper eris.
Nox metuet fures, saevos lux orta latrones,
Hoste tibi duro durior hospes erit.
Hos quicumque nequis, similes et ferre labores,
Aut tibi si risus deliciaeque placent:
Te iuvet in medias somno turgescere luces,
Semper et ad patrii tecta sedere foci.
Ingrediantur iter fortes, aptique labori,
Abstineant molles desideantque domi.
Hac si parte vales, tibi quae meditanda deinceps,
Ceteraque ut recte sint
peragenda [(printer); sic: propaganda]
rogas?
Si cum laude cupis coeptos finire labores,
Ante peregrinis disce notanda locis.
Ne similis dicare grui, trans aequora vectae,
Quae fugit insipiens insipiensque redit.
Neu tantum lapides videas, aedesque superbas,
Haec etiam stolidum cernere vulgus amat.
Sed mores animosque hominum, positusque locorum,
Priscaque factorum, signa notasque vide:
Egregiosque viros tibi conciliare labora,
Qui tibi quam lapides commoda plura ferent.
Hinc usus rerum, vera et prudentia crescit,
Hinc placidi mores ingeniumque venit.
Haec tibi cum cauto sunt praemeditata labore,
Ut tibi sit nummis plena crumena vide.
Deficit ignotis cui certa pecunia terris,
Non facile is coeptum continuabit iter.
Non tamen hanc semper te circumferre iubebo,
Hic tibi chirographi tutior usus erit.
Et mercatores illa te parte iuvabunt,
In variis quorum nomina nota locis.
Hac quoque prospectum fuerit cum parte, tabellam
Fac habeas, orbis quae loca picta notet.
Ista viatoris dux est oculusque sine illa
Caecus [Orig: Coecus] in ignota progredietur humo.
Hinc etiam comitemque viae sociumque laborum
Elige, saepe uni non bene cessit iter.
Sit tamen is talis certò cui fidere possis,
Cuius tu mores noveris; ille tuos.
Conditione pari tecum qui denique vivat,
Atque eadem, quae tu, qui studiosus amet.
Hunc ubi nactus eris, patriasque reliqueris urbes
Impiger, aeterno cetera crede Deo.
Inprimis lux orta nigras cum vicerit umbras,
Commenda domino teque viasque tuas.
Ut tibi sit custos cunctis sacer angelus horis,
Castraque te circum non violanda locet.
Utilis et quoniam cuique est aurora labori.
Cur nequeat longis utilis esse viis?
Ergo tuas cum sole vias, prima incipe luce,
Et cane siderco carmina grata Deo.
Ut prius ad summum quam sol pervenerit axem,
Maxima sit coeptae pars superata viae.
Nec tibi sit noctu proficisci insana cupido,
Lucis opus labor est, noctis amica quies.
Ante igitur quam Phoebus equis iuga fumida solvat,
Hospitii certas ingrediare domos.
Saepe aliquis noctis misere tractatus in umbris,
Non potuit nitidum mane videre diem.
Hospitium ingrediens calidus motu atque labore,
Ut libet haud subito pocula plena pete.
Ne fervente mero ferventi in corpore febres
Accendas, paulum est haec remoranda sitis.
Gallorum in primis Italas vel iturus ad urbes,
Sobrius et cauto noveris ire gradu.
Fortia vina nocent, Baccum tibi nympha calentem
Mitiget, et calidum diluat unda merum.
Cogeris Alpinas quod si transmittere
cautes [(printer); sic: cautos]
,
Proderit hibernas antevenire nives.
Nam cum saevit hiems, magnis nix lapsa ruinis
Perstrepit, et solitas obstruit alta vias.
Saepe etiam rigidas, ventis perflantibus Alpes,
Montibus e summis nix glomerata ruit,
Horrendo strepitu, et tam vastae turbine molis,
Ut procul e caelo fulmina missa putes.
Tunc veluti de monte alius se praecipitet mons
Nix ruit, et secum praevia cuncta rapit.
Hei mihi, quam multi vitam his linquere sub oris,
Hannibal haud solus, qui tulit ista, fuit.
Frigus ibi tantum, silicem quod findere possit,
Quo multi subito diriguere gelu,
Quorum vere novo, vel prima aestate, reperta
Corpora sunt, liquida semisepulta nive.
Non ignota cano, simili me pene ruina
Perdidit in solis nix violenta locis,
Quod nunc angelico liber tibi munere dico.
Exemplo ut possis cautior esse meo.
Rectius omnino non se obiectare periclo,
Rectius omnino est funera nolle sequi.
Si tamen officii aut sortis ratione necesse est
Carpere tam durae conditionis iter:
Non nisi clara dies niteat, ventique silescant,
Nec nisi cum fido per iuga scande duce.
Scande etiam tacitus, quando sonus impulit auras,
Hic tibi vox multum parua nocere potest.
Pendentes saepe illa procul de vertice rupis
Concitat, avulsas praecipitatque nives.
Quin volucris moto quandoque levissima ramo,
Exitio indigenis hospitibusque fuit:
Haec tibi ventosas si sit labor ire per Alpes
Diximus, ad reliquum iam redeamus iter.
Non cuivis homini qui sis, aperire necesse est,
Quoque abeas, coeptae quae tibi causa viae.
Crede parum: non sperne alios: non decipe quemquam [Orig: quenquam] ,
Ni sit opus verbis cautus ubique tace.
Plurima damna creat patulo sibi garrulus ore.
Quae poterat clausis praeteriisse labris.
Non etiam rixas aut saevas incipe pugnas.
Si cupis ex illis vivus abire locis.
Ut regio sic est animus feruentior illis.
Vindictam vitae praeferet illa suae.
Cede igitur potius, cedendo ut vincere laus est
Maxima, sic illis est quoque rara locis.
Quae poteris lauda, contraria carpere noli,
Sic placidus verbis, pectore cautus eris.
Cum doctis versare libens, et plurima disces
Olim etiam canis grata futura tuis.
Hi tibi iura loci, mores, ritusque sacrorum,
Hi poterunt patriae facta referre suae.
Illos dum reliqui strepitu et clamore lacessunt.
Inque scholae cathedris saepe silere iubent:
Tu velut ex animo caros venerare parentes,
Eloquio quorum cultior esse potes.
Cautus in hospitiis in primis esse memento,
Hic quoque sub blando melle venena latent.
Hic genus Autolyci regnat, bonus exulat omnis,
Tu serua loculos hic et ubique tuos.
Nec nummos numerato aliis spectantibus, unum hoc
Hei mihi quam multis exitiale fuit!
Plura his Fabricius docto te praemonet ore,
Inspector quorum sedulus ille fuit.
Me satis haec brevibus pingui monuisse Minerva
Fortunae et curae cetera linquo tuae.
SIcubi dulcisonum philomelae carmen acanthis
Audiit, ingenuo victa pudore silet,
Et cunctata diu tenuem vix edere vocem
Sustinet, et cantu displicet ipsa sibi:
Non aliter vir magne meas cum venit ad aures
Littera carminibus tum comitata tuis.
Obstupui fateor, puduitque quod anser olorem
Ausus eram nugis sollicitare meis.
Tam gravitas sapienter inest, tam splendida rerum
Copia, verborum lumina tanta micant.
Vix quoque respondere tibi mihi posse videbar,
Ingenii censor candidus ipse mei.
Ut tamen hoc faciam, tua me propensa voluntas
Et bonitas animi carmine nota iubent.
Omne quibus studium placido mihi pectore defers,
Et modo quid cupiam significare iubes.
Rectius ergo mihi visum est parere monenti,
Quam timidum rebus sponte nocere meis.
Quatuor autumnos iam Pleias orta reduxit
Sirius et patulos quartus adussit agros.
Quando ego Varniadum roseis digressus ab undis
Doctiloquae liqui pulpita sacra scholae,
Interea Belgas, Morinos, pictosque Britannos,
Et vidi populos Gallia culta tuos.
Interea niveas etiam superavimus Alpes,
Et Capitolini templa vetusta Iovis.
Quid iam Parthenopen, rigidi quid flumina Lambri.
Quid Rheni celebres Eridanique scholas,
Cetera quid repetam? solitae iam redditus urbi,
Sedvius officio fungor ut ante meo.
Sed quia facundum crudelia fata Bocerum
Intempestiva praeripuere manu;
Defunctique loco novus est successor habendus:
Consensu unanimi me schola tota vocat.
Non equidem renuo, nec plane assentior illi,
Non mea Castaliis labra rigantur aquis.
Sustinui tamen officium partesque Boceri,
Et quae Gymnasio legerat ille, lego.
Mercedes tamen annales, quas ille laboris
Percepit quondam praemia certa sui,
Nondum percipio, nec eas peto, doctior alter
Huic forte officio si magis aptus erit.
Illi ego cedo libens, illi submittere fasces
Cogito, et absentem iam reverenter amo.
Quod si non dabitur, partesque ego ferre Boceri
Debeo, mercedem quis mihi iure neget?
Iudicium tamen omne duci vobisque relinquo,
Ne mihi displiceant quae placuere scholae.
Si licet, et patitur moles operosa laborum,
Obrueris totos qua sine fine dies,
Mite patrocinium iustae, ut puto, suscipe causae,
Et placidum flectas in mea vota Ducem.
Iudicio limaeque tuae si nostra probantur,
Non ea principibus non placitura reor.
Ast ego qua potero rursum pietate fideque
Ex animo semper teque tuosque colam.
IMpiger Alcides aeterno foedere Musas
Dicitur hoc pacto conciliasse sibi:
Ut quoniam Musae imbelles, defendere sese
Viribus haud possent praesidiisque suis:
Ipse prior Musis sancto promitteret ore
Tutelam, et dextrae vindicis auxilium.
Pierides contra, Heroum quia facta laterent.
Si sileant Clariae plectra sonora lyrae;
Herculeos canerent aeterna voce labores,
Et facerent tanto nomen in orbe viro.
Clare Myli, decus Aonii tutelaque fontis,
Et simul Herulei maxima cura Ducis,
Cum velut Alcides alter tibi foedere Musas
Iunxeris, et doctos, tu quoque doctus, ames:
Te redamat Phoebea cohors, nomenque per orbem
Carminibus faciet clarius esse tuum.
Nunc quoque nostra brevi veniens comitata libello
Audet in aspectum Musa venire tuum.
Quippe reformidans sublimes principis arces.
Virgineo primum plena pudore fuit.
Nulliusque sibi cultus, non conscia formae,
Longe ego sum iussae, dixit, inepta viae.
I tamen huic dixi, non aulae sola subibis
Atria, te forsan qui comitetur, erit.
An Mylius tibi suaviloquo non cognitus ore est?
Porriget hic faciles in tua vota manus.
Non illo melior, non est facundior alter,
Illius in labris quin Venus ipsa sedet.
Sunt illi faciles, sed enim sine crimine, mores.
Est virtutis amor, iudiciumque grave.
Palladias idem placide complectitur artes,
Et vos iam veteri fidus amore fovet.
Vix ea: cum pulso iam laetior illa timore
Exsilit, et sedes gestit adire tuas.
Te sibi delegit patronum ex pluribus unum
Nostra patrocinio dedita Musa tuo.
Que patriae ducibus te commendante placebit,
Sicca licet rivo paupere vena fluat.
Fallor an illa placet? quod si vir summe clientes
Inter non dubites hanc numerare tuos:
Maxima continget mihi gloria: tunc ego voti
Victor et ardenti pectore laetus ero.
Tunc mihi quidquid erit linguae, sermonis et oris.
Promptum erit officiis expositumque tuis.
Interea laetae currant tibi stamina vitae,
Meque diu ut possis sospes amare, vale.
VItiferos inter colles siluasque virentes
Est locus ad ripas spumifer Albi tuas.
Non illi sua dona Ceres, non Flora negavit
Veris opes violas purpureasque rosas.
Hic fragrans odor est, hic germina mille colorum,
Hic quium voces auraque blanda sonat.
Hic philomela tuis, primi sub lumina phoebi,
Cantibus attendens dum novus hospes eo:
Uvidus et viridi redimitus tempora musco
Mox caput e placida sustulit Albis aqua,
Obstupui, retroque ferens vestigia cessi,
E tacito cupiens spectra videre loco.
Ille manu mulcens promissam in pectora barbam.
Agmina Nympharum laetus adesse iubet.
Gramineae mediusque sedens in margine ripae,
Edidit hos mira cum gravitate sonos.
Fabricii natalis adest, dare carmina vati
Annua Fabricio tempus et hora monent.
Haec est illa dies celebrandi conscia partus,
Cernis ut insolito Cynthius igne micet.
Salue sacra dies, laetoque relabere cursu,
Candidior vati saepius orta meo.
Non nebulas, pluviosque imbres, non murmura venti,
Fas est tam celebrem contemerare diem.
Illa etiam puro tum fulsit amabilis ortu,
Cum puer e matris prodiit ille sinu.
Tunc et Phoebe tuo felix Cyllenius astro
Affuit et Veneri stella benigna Iovis.
Melpomene puero blandis arrisit ocellis.
Laetitiae Charites signa dedere novae.
Inprimis pueri, puer ille salutifer orbi,
Aligerum curam iussit habere gregem.
Ipse etiam cunas non de dignatus adire,
Cresce puer dixit parvule, magnus eris.
Magnus eris, vatesque mei celebrator honoris
Saepe canes lyricis carmina sacra modis.
Sacra canes, quae sunt quanto meliora profanis;
Tanto tu reliquis carmine maior eris.
Talia servator mundi puer omine laeto
Dixit, et eventu quis caruisse neget?
Qui modo Fabricium norit [Reg: noverit] , florentibus annis
Ingenii ut dederit signa probanda sui.
Strenuus ut rigidas iuvenis superaverit Alpes.
Viderit et Latiae regna vetusta plagae:
Romuleas arces, et avernum, antrumque Sibyllae.
Sceptraque Parthenopes, Pausilypique iugum:
Ut studiis doctisque viris intentus ibidem,
Vicerit aequales laudis honore suos:
Redditus ut patriis vates doctissimus oris,
Eximiis fuerit carus [Orig: charus] ubique viris.
Tu verax mihi testis eris divine Melanchthon [Orig: Melanthon] ,
Tu quoque Pierii dux Ioachime chori.
Non etiam negat hoc nostri lux Sturmius aevi,
Non negat Augustus Mauritiusque [Orig: Mauriciusque] duces.
Doctiloquis placuisse viris non ultima laus est,
Est quo; principibus laus placuisse viris.
Sed summo placuisse Deo laus maior habenda est,
Qua sine nil verae cetera laudis habent.
Hac quoque Fabricium celebrem quis laude negabit?
Cui vena e caelo, non aliunde, fluit.
Quem tantus pietatis amor, tam candida virtus
Ornat, et in niveo pectore pura fides.
Bella canant alii, turpes canat alter amores,
Et sacros vates se tamen esse putent:
Laude suos tollant Athesisque Padusque poetas;
Hic meus est vates, hoc ego magnus ero.
Hoc ego magnus ero, spurci discedite vates,
Sanctior est vates nobiliorque meus.
Carus hic est Christo; mendax vos Phoebus amavit:
Vos Venerem; verum sed canit ille Deum.
Heroum est aliquid, fateor, bene dicere laudes,
Omnia sed Christum qui bene dixit habet.
Hic meus est vates, hic Christo digna locutus,
Quae canit, haec factis exprimit ipse piis.
Cedat Arar, Rhodanus, cedat Thybris [Orig: Tybris] , Ister et Arnus,
Sanctior est vates, nobiliorque meus.
At vos o iuvenes tali gaudete magistro,
Vester hic est, multis quem petiere sibi.
Aeternasque Deo tali pro munere grates
Dicite, non cunctis munera tanta dedit.
Non hunc desidia, vel turpi offendite vita,
Ut decet, hunc patris semper amate loco.
Degener es, saevisque puer cyclopibus ortus,
Tam temere huic iram qui scelerate moves.
Vir bonus est commune bonum. quid publica turbas
Commoda? non patriae te nocuisse pudet?
Illius hic laudes, et fortia facta priorum,
Historia celebrat carminibusque suis.
Parce igitur tali puer improbe parce magistro.
Ultricemque scias numinis esse manum.
Sed tu Pieridum decus immortale Georgi,
Natalem peragas hac quoque luce tuum.
Threicio non more, ista qui luce solebant
Attoniti querulis exululare sonis:
Non cadat in nostros talis vesania mores,
Quos Deus et vitae spes melioris amat.
Cum tuus inciderit celebris natalis in annum,
Quo tecum verbi lux simul orta Dei est:
Cinge triumphali vates tua tempora lauro,
Filioli vatis laurea serta gerant.
Tu consanguineos et caros [Orig: charos] inter amicos
Dic hilaris posito verba iocosa mero.
Curarum satis est altas: hoc tempore frontis
Esse procul rugas tristitiamque decet.
Salue sacra dies, laetoque relabere cursu,
Candidior vati saepius orta meo.
Finierat. Nymphisque choros ducentibus, ille
Protinus incoeptum continuavit iter.
Concentu volucres, florum variata colore
Gramina, laetitiae signa dedere suae.
Albi pater, abi quas par est hoc nomine grates,
Fabricium celebras hac quia luce, fero.
Nos quoque Fabricio multum debere fatemur.
Utilis est studiis saepius ille meis.
Hanc igitur donec lumen vitale videbo,
Perpetuo festos inter habebo dies.
Sis sacer et felix, Misnamque innoxius urbem
Albi pater pleno piscifer amne riga,
Sic diuturna tuis non desine gramina ripis,
Frigora sic puras nulla morentur aquas.
CUM nihil humanis insit durabile rebus,
Nec sinat in certo nos Deus esse loco.
Cur non exilium potius quam dicere vitam
Malumus hoc miserae conditionis onus!
Saepe quidem multos fratres multasque sorores
Excipit et teneros educat una domus.
Sed simul assumptis adolevit viribus aetas,
Non datur his uni semper inesse loco.
Tunc quivis alio patriam sub sole iacentem
Invenit officii pro ratione sui.
Hic petit Eoos, gelidas fugit alter ad Arctos,
Hic adit australes, occiduasue plagas.
Non hic certa domus, non gaudia vera parantur,
Durat ad extremum cura laborque diem.
Sic quoque Fabricios domus edidit unica fratres,
Hic ubi Chemnicii moenia clara iacent.
Nunc prior ex illis aetate Georgius Albim
Accolit Italicis notior ante plagis.
Trebocum Blasius procul hinc consedit in agris,
Islebiae Andream tecta benigna fovent:
Tu nunc Salanas Iacobe profectus ad unda;,
Fraternae linquis tecta scholamque domus.
Sic coniuncti animis disiungi corpore fratres,
Et terrae spatiis [Orig: spaciis] temporibusque solent.
Nos etiam totidem fratres domus unica fovit,
Non procul a patria magne Philippe tua.
Nunc disiuncti omnes peregrinis vivimus oris,
Alter ab alterius sede domoque procul.
Balthica maiorem natu iam litora seruam,
O Utinam patriis iunctior esset agris.
Me sacer Albis habet, Nicri docet alter ad undas,
In patria quartus tecta paterna colit.
Sic igitur miserae dispersi tempora vitae
Concludent uno patre locoque sati?
An nunquam, veluti puerili aetate, licebit
Dilectis una fratribus esse domo?
Patris an alloquio nunquam vultuque fruemur?
An dabitur nunquam matris amore frui?
Quin dabitur. pater est alius, domus altera nobis;
Est domus haec caelum, sed pater ille Deus.
Ut nos una domus magnum dispersit in orbem;
Sic iterum in caelo colliget una domus.
Illa domus communis erit sanctisque piisque,
Et Deus ipse parens omnibus unus erit,
Hic patres, fratresque pii, veteresque sodales,
Aetheria rursum conveniemus ope.
Hac ego spe recreor, dulcem dum tristis amicum
Propositas video continuare vias.
Vade bonis avibus Musarum cura Iacobe,
Chytraeique memor, sis ubicumque, vale.
IMpiger Alcides clava victrice leonem
Sustulit, Argolicos quod popularet agros.
Eius et exuviis munito pectore, dixit:
Haec ego virtutis martia signa gero.
Sic quoque Sundiniam stirps antiqua incolit urbem,
Nomina quae caesi nota leonis habet.
Illius in clipeo victor Tirynthius heros,
Et domitrix vasti clava leonis inest.
Scilicet haec Musit et Matti dedita, dudum
Inclita virtutis signa utriusque dedit.
Inprimis patriae qui frena Georgius urbis
Rexit, et hac ipsa qui tumulatur humo,
Hoc clipeo dignum se praestitit, ille rebelles
Affectus, rectae vi rationis agens,
Iam pridem iuvenis domuit, qui saepe leonis
Instar in effreni pectore regna tenent.
Huic vero, imperio mentis parere coacti,
Vix iterum vires exseruere [Orig: exeruere] suas.
His ille exuviis corpus munivit honestum,
Veste quid hac iuveni pulchrius esse potest
Quin eadem seros illi duravit in annos,
Sundinia quando consul in urbe fuit.
Nam patriae pestem rixas et crimina tollens,
Restituit pacem iustitiamque [Orig: iusticiamque] suis.
Plange igitur sciscis urbs Sundia plange capillis,
Consulis interitu Sundia plange tui.
Illius ornavit mentem sanctissima mater
Virtutum pietas, assiduaeque preces.
Quin sapiens, gnarusque boni servator et aequi,
Et verae custos integritatis erat.
Pectus avaritia vacuum, spe muneris expers,
Dextra fuit cunctis officiosa bonis.
Vox respondebat veraci consona menti,
Par studium fidi cordis et oris erat.
Non illo vicit sub iudice dives egenum,
Iudicii sed lex unica norma fuit.
Plange igitur sciscis urbs Sundia, plange capillis.
Consulis interitu Sundia plange tui.
Qui quanto patriam fuerit complexus amore,
Illius aerumnae fidaque cura docent.
Peruigiles quarum impulsu consumere noctes
Et potuit solido dicere iura dic,
Interea cives tutos ut carpere somnos,
Aut possent rebus invigilare suis.
Plange igitur scissis urbs Sundia plange capillis,
Consulis interitu Sundia plange tui.
Quem licet interdum furiarum turba Cleones
Sint ausi morsu dedecorare suo,
Invidiae stimulis acti et livore maligno,
Vir tuti assiduus qui comes esse solet:
Mox eius tamen integritas se lumine claro
Extulit, et patriae iam quoque nota patet.
Plange igitur scissis urbs Sundia plange capillis,
Consulis interitu Sundia plange tui.
Cui, quamuis vivo scelerata calumnia probris
Et voluit fictis saepe nocere dolis:
Nunc tamen ex oculis sublatum, ante omnia quaerit,
Hunc superesse sibi restituive cupit.
Sed frustra. Deus ampla orbi cum munera donat,
Quilibet haec grata norit [Reg: noverit] habere manu.
Nam quando ingratis ea sustulit ille; deinceps
Haud sera facile est haec revocare prece.
Plange igitur sciscis urbs Sundia plange capillis,
Consulis interitu Sundia plange tui.
Illius et tumulum violis insperge quotannis,
Istaque de tanto funere verba lege.
En qui bis senos quandoque Georgius annos
Civibus auxilio praesidioque fui,
Stirpe Smiterlovia genitus, consulque creatus,
Sustinui patriae qui pater urbis onus,
Urbis honor, scelerum vindex, virtutis amator,
Impuris terror, confugiumque bonis.
Hic functus vita, fluxique laboribus aevi
Sum situs, in caelis mens sociata Deo est.
Quis quis es, et nostro consul succedis honori,
Officium simili fac pietate tuum.
CAre mihi veteres inter Goniaee sodales,
Ecquid adhuc nostri vivis ut ante memor!
Impletur, bene si memini, iam tertius annus,
Quando tibi Varni iunctus in urbe fui.
Interea Belgas, Morinos, pictosque Britannos,
Et vidi populos Gallia culta tuos.
Interea niveas etiam superavimus Alpes,
Et mirum Venetae vidimus urbis opus.
Et quas Medoacus, quas Mincius alluit urbes,
Qua Padus et Lambrus Bacchylioque fluunt.
Hinc quoque nubiferum conscendimus Apenninum,
Aestibus in mediis qui nunc plenus crat.
Vidimus et Latiae iam diruta moenia Romae,
Et Capitolini templa vetusta Iovis.
Hinc per Tyrrhenum Caietam accessimus aequor,
Proxima Parthenopen visere cura fuit.
Quam circum toto si quid memorabile mundo
Cernitur, hic uno dixeris esse loco.
Mortifer hic fumo Plini tibi docte Vesevus,
Pausilypi contra peruia crypta Patet.
Quam supra titulos vatum spectare duorum
Bustaque Sinceri Virgiliique iuvat.
Quid tibi Baiano calidas in littore thermas,
Inque cavernosis balnea sicca iugis?
Quid tibi Cumanae repetam spelaea Sibyllae,
Et prope Cimmeriis antre habitata viris?
Quid montes tibi flammivomos, quid limen Averni,
Quid phlegethonteos [Orig: phlegetonteos] sulphureosque lacus?
Omnia quid referam? quis si coniungere Bacchum
Illiusque velim iugera culta loci:
Murenas Siculi citius numerabo profundi,
Nataque Campanis aurea mala iugis.
Haec pergrata quidem, sed nil mihi gratius usquam,
Cernere quam doctos hac regione viros.
Quos inter palmam senior Victorius, Arni
Accola, iam Sophiae primus in arce tenet.
Corpore non magnus, sed mente Manutius acri
Maximus, Ausonia visus in urbe mihi est.
Hic quoque Muretum facundo audivimus ore,
Summo dum coram praesule verba facit.
Angelium veteres Alpheae ab origine Pisae
Felsina Cardanum Sigoniumque fovet.
Tu quoque care mihi Patavina doctor in urbe
Robortelle illis annumerandus eris.
Iunius in Batavis, in Francis doctus uterque
Ramus, et Auratus nobile nomen habens,
Innumerique alii, studiis et voce diserta
Quos etiam priscis dixeris esse pares.
Hos audire viros non est postrema voluptas,
Te quoque quos cupidum velle videre puto.
Officii sed te ratio remanere coegit,
Et tibi commissae virgea sceptra scholae.
Nunc etiam teneram, si vera est fama, puellam
Legitimo iungis sponsus amore tibi.
Blandula quae niveis stringens tibi colla lacertis,
Postmodo longinquas non sinet ire vias.
Non etiam cupies, felix cui munere divum
Iungitur in casto virgo pudica toro.
Pulchrior [Orig: Pulcrior] haec gemmis, fuluo pretiosior [Orig: preciosior] auro est,
Vincit et instabiles totius orbis opes.
Hac tibi parta quies. toto nos orbe vagamur.
Et patimur durae mille pericla viae.
Dulce quidem bene finitos narrare labores,
Sed tamen hoc multis non licuisse patet.
Quos mare, vel morbus, dira vel fraude peremit
Hospes in Italicis durior hoste plagis.
Me quoque non raro mortis discrimine victum
Spes visa est subito linquere velle pede.
Pene semel perii, cum me sternente caballo,
In rapidas cecidi, vix rediturus, aquas.
Pene iterum perii nocturnus in Alpibus inter
Gutture congestas dum tenus erro nives.
Et prope Spoletum, Clitamni ad flumen amoeni,
Sum semel indomiti verbere laesus equi.
Sed quid ego Goniaee tibi tam tristia sponso,
Cum deceant thalamos non nisi laeta tuos.
Quin animo praesens, hilari tibi gratulor ore,
Opto etiam sponsae gaudia mille tuae.
Illa velut vitis tibi grata umbracula praestet,
Sitque refrigerium praesidiumque tibi.
Haec tibi laetitiae causam, frontisque serenae,
Dulce merum fundat, tristitiamque fuget.
Tu vestita velut generosis vitibus ulmus
Sustineas sponsae dulce virentis onus.
Sit felix hac vite domus, mitesque racemos
Proserat, et mensam Palladis arbor ames.
Cedite degeneres spinosi cedite rhamni,
Et procul ad Lapithas hinc paliurus eat.
Sed Goniaee rogas, quid ego? fugiamne puellas?
Non equidem fugio, sed nec amare queo.
Non fugiunt illae, nec amant. quem virgo requirit
Certus adhuc illi non amor esse potest.
Ergo quid inceptem? mihi, quam Deus eligit, illam
Eripiet nemo praeripietue scio.
Interea Musas mecum sine fine manentes,
Dum licet, a curis liber, amabo. Vale.
QUam Chentmanne tuae Chiron bene convenit arti;
Tam bene naturae convenit ille tuae.
Aspice Phillyriden [Orig: Phylliriden] , altum et diademate vinctum
Cui caput, ingenium iudiciumque notat.
Tu caput extollis per cunctas strenuus artes,
Et penetras animis abdita quaeque tuis.
Atque salutiferas aegris mortalibus herbas
Quaeris, et illarum pharmaca mira notas.
Ista cornatae pariunt tibi frontis honores,
Quos dudum titulis nobilitatus habes.
Quid tibi Chironis iam spicula, quidue sagittas,
Armatamque manum significare putem?
Percutit ille feras, saevos tu corpore morbos
Excutis, et febres te veniente tremunt.
Te pestis, laterumque dolor, te calculus horret,
Et tua mors etiam tela aliquando fugit.
Quid sonipes tibi, Chironis Pars altera, signet
Vis dicam? mores denotat ille tuos.
Nescit adulari sonipes: tu nescius idem
Candidius cygnis et nive pectus habes.
Vique adeo generosus equus dorso excutit omnem,
Qui moderari ipsum qua decet arte nequit:
Sic Chentmanne homines ventosi cordis et atros.
Barbariemque ipsam nequitemque fugas.
Sincerus sincera probans. obtrudere palpum
Qui velit, a domibus sit procul ille tuis.
Antrum etiam longo suspendens Pelion arcu
Ut dedit Aemonio regia tecta seni;
Incolis ingenio sic tu quoque viscera terrae,
Scrutarisque imis nata metalla locis,
Illorumque notas proprio cum nomine vires,
Quod de fossilibus publica scripta probant.
Quin etiam ut magnas Chiron indagine siluas
Cinxit, et aucupii strenuus arte fuit:
Retibus ingenii sic tu volucresque ferasque
Et capis, et vivo membra colore notans
Exprimis in tabulis propriis animalia formis,
Piscibus et per te viva figura redit.
Salue care meis Chentmanne o optime Musis,
Chironisque tui saecula vince senex.
Nec meritis minor eximiis, par laudibus illi,
Siderei penetres lucida regna poli.
Quo pateat toti posthac tua gloria mundo,
Ut Chiron radio non pereunte micat.
QUid caelo nova stella micat? quid denotat orbi?
Esse cometa quidem dicitur illa mihi.
Ast ego nec formam, nec flammam agnosco cometae,
Ni micet insolito conspicienda loco.
Quin similis fulgore aliis est undique stellis,
Certat enim radiis Iuppiter [Orig: Iupiter] alme tuis.
Credo equidem, nec vana fides, si Iulia stella
Oppresso per vim Caesare visa fuit:
Casparis haud aliter, meliori iure, videri
Sidera, qui magno Caesare maior erat.
Maior erat pietate, fide, Christique timore,
Christicoloque oculus praesidiumque gregi.
Vi nunc et fraudum et scelerum, non Martis aperti,
Canities [Orig: Canicies] illi tincta cruore fluit.
Membra iacent celsis misere exturbata fenestris.
Fractaque et innumeris ludificata modis.
Ast anima in caelo nulli occidenda triumphans,
En micat e medio luce corusca polo.
Ostenditque adeo stellarum vivere regem,
Cui curae exigui sit laniena gregis.
Et poenas scelerum auctori denuntiat [Orig: denunciat] atras,
Quas luet in stygiis sanguinolentus aquis.
Illa autem visu paulatim excelsior acri,
Angelici repetet regna beata chori.
Caelestesque [Orig: Coelestesque] animas inter non ultima, tantis
Gaudia pro plagis non peritura feret.
Salue anima illustris, salue o pulcherrima stella.
Castilionei nuntia stella tui.
TErtia iam Bernarde puer tibi carmina mitto,
A te sed nobis littera nulla venit.
Forsitan ignoras qua iam regione moremur,
Cum liceat certo vix mihi stare loco.
Nunc ego Fabricio convictor sedulus adsum,
Misena spumiferas qua videt Albis aquas.
Otia grata meis tribuunt hic numina Musis,
Et faciem tanti colloquiumque viri.
Mox tamen ad veteres cogor remeare penates,
Varniadum roseos qua rigat amnis agros.
Huc tua ceratis si litera peruolet alis,
Nil animo poterit gratius esse meo.
Interea matrisque tuae magnique parentis,
Et memor officii, ceu decet, esto tui.
Magna est nobilibus laus esse parentibus ortum,
Maior at e studiis ingenioque venit.
Haec duo si pietas exornet et inclita virtus,
Maxima laus dici nobilitasque potest.
De tribus ingeniose puer tibi contigit unum,
Dii, duo si iungas altera, quantus eris!
QUam tibi paeoniae Varnus cum fronde coronam
Imposuit, longo tempore sospes habe.
Hanc tua promeruit longo iam tempore virtus,
Et labor, et medica nobilis arte manus.
Hanc tua promeruit bonitas, doctrina, fidesque,
Iam procul arctois cognita saepe plagis.
Cognita quin nobis etiam. Stopi optime salue,
Et vive innumeros absque dolore dies.
Varniades Musae placide comitentur euntem,
Vistula te celebret, Bregela semper amet.
Duna etiam reducem pulchro pulcherrimus amne
Excipiat, tremulis et tibi ludat aquis.
Quin Rigae proceres, et summus in urbe senatus
Ex reditu capiam gaudia vera tuo.
Gaudia vera tuo reditu fidissima coniunx
Sentiat et soboles et tua tota domus.
Te redeunte suas etiam mors improba falces
Contrahat, et morbi te redeunte tremant.
Experti fidas operas, et pharmaca dudum,
Quae possunt rigidae flectere tela necis.
Nos maesti interea discessu dulcis amici
Fundemus querulas in tua vota preces.
Perpetuoque tui memores te voce sequemur,
Tu memor et nostri, sis ubicumque, vale.
TE saluum rediisse scholae carissime frater,
Et mihi multiplici nomine laetor ego.
Laetantur collegae omnes, schola tota triumphat,
Te vivo quae se vivere posse putat.
Tu modo vive diu, laetamque exporrige frontem
Interdum, et curas tristitiamque fuga.
Gaudia vivificant hominem, sanumque tuentur,
Quem gravis anxietas curaque longa necant.
At tu perpetuo aut libris affixus inhaeres,
Aut nova te reducem sollicitudo premit.
Quae te etenim vitae genio tribuisse putarim
Tempora? num paucos enumerabo dies?
Non equidem potero. nam te modo sacra docendi
Scribendique procul publica cura rapit.
Consilium nunc ille tuum, nunc postulat ille,
Hic labor incumbit, nunc labor ille tibi.
Quin etiam totis turba importuna diebus
Obsidet, et clausas non sinit esse fores.
Interea dictis alii scriptisque fruuntur,
Te labor et solum cura molesta premit.
Vix suspirandi tempus, non dico iocandi,
Ut superesse tibi frater amice queat.
An non hoc studium sibi prorsus inutile dicam,
Quod prodest aliis et sibi sponte nocet?
Cessa igitur paulum, cessa optatissime frater,
O mihi dilecti patris amande loco.
Et quintae cum signa dabit sol pronior horae
Non pigeat nostrae limen adire domus.
Sobria coena tibi paucisque paratur amicis,
Sobria sed multi forte futura ioci.
Si desint lepores, lepidos Brucaee lepores,
Seposita sceptri sed gravitate, feres.
Memmius ipse aderit, doctoque Caselius ore,
Et Paulus sacri buccina clara gregis.
Clingius hunc ipsum laeto sermone sequetur,
Nec deerit linguae gratia grata tuae.
HIc ego Schossero vati carissima coniunx
Margaris, extincto corpore, fessa cubo.
Mens sed in aetherias, ubi patria pristina, sedes
Iam rediit, vultu perfruiturque Dei.
Hora etiam veniet celeri laetissima cursu,
Huic animae iunget cum sua membra Deus.
Hoc scio, nil plane dubitans, hoc glorior uno,
Semper et est animo spes ea fixa meo:
Quod meus in supera darissimus arce redemptor
Vivat adhuc, vitae fons et origo meae.
Et licet in cineres corpus mors putre resoluat,
Verat et in nihilum quod nihil ante fuit:
Attamen huic suprema dies cum fulserit orbi,
Et levis hoc mundi flamma resoluet opus:
Christus id informi revocans e puluere terrae,
Haec iterum cinget carnibus ossa suis.
Hac et pelle meos rursum circumdabit artus,
Quin et in hac ipsa carne videbo Deum.
Hunc ego, non alii pro me, sine fine videbo,
Laetior allatis tot mihi morte bonis.
Ipsa quidem cum iuncta tibi tellure morarer,
Care, vir, et cordis portio fida mei,
Non obscura fui: sociam dedit inclita princeps
Me tibi, Guelphorum stirpis Elisa decus.
Illius orator sacram me duxit ad aram,
Donaque, non multis quae data credo, dedit.
Tu quoque praecipuos inter laus maxima vates,
Qui titulos verae nobilitatis habes,
Gloria summa mihi praeclaraque fama fuisti,
Et fuit huic tanto nubere dulce viro.
Viximus unanimes semper dum viximus, et mens
Vita, fides, pietas una duobus erat.
His quoque mortali nil dulcius orbe putatur,
Contingunt summo nec nisi dante Deo.
Fluxa sed humanae sunt vanaque gaudia vitae,
Unica sunt superae gaudia firma domus.
His meliora bonis, maioraque gaudia caelum
Exhibet, aetheria nunc quibus arce fruor.
Nunc procerum comitante choro, suprema tonantis
Atria, caelestes intueorque lares.
Carmina nunc, plaususque sacros, et cantica patrum
Sentio mirificis me recreare modis.
Ipsa etiam dum tu clarorum gesta virorum,
Et canis in terris maxima facta Dei;
Proximiore gradu caelestem carmine regem
Laudo, movens faciles ad pia verba modos.
Care marite vale, nimios et vince dolores,
Huc quoque post, nullo te prohibente, veni.
Wendeline mei pars pectoris altera, linquis
Dum modo Varniadum vix rediturus aquas,
Sentio non solitos turbato in corde dolores,
Excruciatque animum sollicitudo meum.
Nam natale solum tecum mihi contigit unum,
Et tua sunt patriae tecta propinqua meae.
Insuper et probitas tua te mihi iungit, et insons
Candor, et innocuae simplicitatis amor.
Te quoque commendat laudata scientia Iuris,
Et virtus fraudis nescia, pura fides.
Non ita Pirithoum Theseus lugebat ademptum,
Cum Phlegethonteas [Orig: Phlegetonteas] fortis adiret aquas:
Non ita magnanimum Pylades lugebat Orestem,
Quos inter miri foedus amoris erat.
Sicut ego nostras velle relinquere sedes,
Forsitan et nunquam velle redire, queror.
Sed quia, quo fortuna iubet, migrare necesse est:
Est desiderii vana querela mei.
Vana querela mei prorsus sunt carmina luctus,
Mutari, superi quod voluere, nequit.
Ergo bonis avibus, pede fausto, et sidere dextro
Incipe propositam continuare viam.
Det Deus, ut quondam sub limina nostra reversum
Te possim magnis annumerare viris.
Atque olim patrius venturis Neccarus annis,
Hic etiam, dicat, noster alumnus erat.
I nunc ad celebrem generosi Principis aulam,
Atque memor nostri tempus in omne vale.
HEi mihi daphneas cur tristis Apollo coronas
Proicit, et doctae plectra sonora lyrae?
Hei mihi funerea cur turba novena cupresso
Cingitur, et pressos fundit ab ore sonos?
Scilicet occubuit medica Bordingus in arte
Clarus, Apollinei famaque prima chori.
Qui propter varias divino in pectore dotes,
Vivere perpetuo tempore dignus erat.
Sanctus enim veraeque fuit pietatis amator,
Et coluit pura mente manuque Deum.
Ipsius ex gestu gravitas, ex ore reluxit
Candor, et ingenuae simplicitatis amor.
Fidus erat fidis, constans et amicus amicis,
Nullus in egregio pectore fucus erat.
Iuppiter [Orig: Iupiter] et reliquas ut vincit lumine stellas,
Fulgidus in medio cum micat ille polo:
Sic medicos nostro Bordingus tempore vicit
Ingenii multos dexteritate sui.
Noster Iohannes Albertus, amabilis heros,
Deplorat medici fata suprema sui.
Varnus et ipse pater vultus in flumine condit,
Et lacrimis tumidas tristior auget aquas.
Illius ad ripas virides nam quaerere plantas
Sueverat, et doctis verba referre modis.
Illius ipse necem deflet Mosa, Sequana, Rhenus,
Spumifer et Rhodanus, populiferque Padus.
Ipse ego ceu Patris Bordingi funera luxi,
Ille fuit studiis ancora fida meis.
Sed mea quid nimio consumam corda dolore,
Et fundam querula carmen inane lyras
Quin potius Bordinge poli tibi gratulor arces,
Tam bona mutata qui loca sorte colis.
Inter et angelicas repetens nova carmina turmas,
Coepisti vita properiore frui.
SUnt opera humanae varia et praestantia linguae,
Sed summum est laudes concelebrare Dei,
Et puras cantare preces, quae praestitit illud
Officium, implevit sedula lingua suum.
Non ergo immerito prudens laudanda vetustas,
Perstudiosa hominum, perstudiosa Dei,
Quae pia munifico struxit collegia sumptu,
Attribuitque piis praemia certa scholis.
In quibus et Christo recte seruire iuventus
Disceret, et vivo cantica grata Deo.
Biblia quapropter totum digesta per annum
Unanimi iuvenes concinuere sono.
Et praescripta sibi sollers [Orig: solers] ad munia, quisque
Praestitit officium lege iubente suum.
Sic pudor et probitas, sic disciplina per orbem
Floruit, et pietas magno in honore fuit.
Quae nunc in tenues pene evanesceret auras,
Ni pauci celebres relligione viri,
Non sine mente Dei priscae gravitatis amantes,
Consulerent sacris hac quoque parte scholis.
Laxatosque nimis scelerato hoc tempore mores
Comprimerent studiis officiisque piis.
Quos inter Praenestino sua praemia debet
Relligio in variis pene sepulta locis.
Vere igitur Christo multos ut seruiat annos,
Quisquis es ardenti corde precare Deum.
LUX Sophiae, vatumque decus, doctissime vates
Robortelle italis gloria magna tuis.
Cur adeo mea saepe iubes tibi carmina mittam?
Carmina nec tanto digna nec apta viro.
Tu iam summa tenens Heliconis culmina, ducis
Ad Phoebi lepidos plectra sonora choros.
Pieridesque inter sacras, sanctosque Poetas
Laurea te viridi fronde corona tegit.
Montis adhuc procul a vobis nos infima radix,
Sudantes dubia conditione tenet.
Unde nec excelsum fas est sperare cacumen,
Nec praerupta pedem saxa referre sinunt.
Spemque metumque inter dubiis sic haereo curis,
Nec miser, an redeam progrediarue, scio.
Ut redeam via longa iubet multique labores,
Et simul ingenii vena pusilla mei.
Ut pergam tua iussa movent mitisque voluntas,
Tu tendis faciles in mea coepta manus.
Utri igitur parere decet? tibi candide vates,
Namque procul dubio tu meliora mones.
Omnibus in studiis labor est, labor omnia vincit,
Dat nihil omnipotens absque labore Deus.
Praeterea in magnis satis et voluisse putatur,
Parua placet magno victima saepe Iovi.
Sed neque Pleiades merito quis spreverit, illis
Sit licet illustri Phosphorus igne prior.
Ut neque dulcisona nos voce offendit acanthis.
Hanc superet numeris si philomela suis.
Sine queam Philomela olim, laudabor acanthis,
Pleias ero, quamuis Phosphorus esse neger.
At tu quo maior divinus acanthide cygnus,
Quanto Pleiadibus Lucifer igne praeit:
Euganeis tanto maior doctoribus olim,
Et sis egregiis vatibus arte prior.
Patavii X. KL. Aug. Anno 1557.