Prodiit in
Danaûm [Reg: Danaorum]
nuper stirps mascula regno,
Marte
sata, et casto plantata in
Palladis
arvo:
Stirps
Marti
dilecta patri, matrique
Minervae
:
Stirps
Danaum
spes et columen: quam fertilis aether
Imbribus et largis et vivi fonte caloris
Sic vegetam faciat, foliorumque ornet honore,
Ut patulis diffusa olim pulcherrima ramis,
Et caput auricomum extollens, et brachia pandens,
Optati foveat populos sub tegminis umbra,
Audiat et dulces philomelae in vertice cantus,
Confugiumque avibus cunctisque animalibus astet,
Sic impacta solo, sic omni uredine maior,
Sic tunica, durae sic corticis obsita crustis,
Sic celsis erecta comis, ut laedere nemo
Vel velit, aut possit tam pulchram [Orig: pulcram] evellere plantam.
Nomen avi patrii ductum de nomine
Christi
Primus habet, tanto dignus honore nepos.
Materni iam nomen avi datur
Udalrici
,
Inclite filiolo rex
Friderice
tuo.
Fallor an? ille prior mores quoque reddet avitos,
Ut cumulet meritis regna paterna suis.
Fallor an? et quondam iunget se tertius illis,
Qui referat genium rex
Friderice
tuum.
Felices
Danaos
, veterum quando ora parentum
In tribus his cernent esse renata sibi!
Tristis erat caeli facies ventique nivales
Omnia turbabant obvia, frigus erat.
Sub tamen adventum vestrum sine nube serenus
Sol micuit, gelidae nec
cecidere [Reg: ceciderunt]
nives.
O salvete duces, quorum sol gaudet honore,
En vestro insolitum lumine lumen habens.
O cari superis, quibus adventantibus, urbi
Lux redit, et
Boreae
murmura pulsa cadunt.
O faustum, nullumque diu felicius omen,
Ipse ratum e caelo quod Deus esse probat.
Pingitur egregia facie formosus
Apollo
;
Dux quoque
Christophorus
frontis honore micat.
Dulce canit, citharamque manu bene pulsat
Apollo
;
Et bene
Christophorus
voce lyraque canit.
Spicula saepe manu gladios, et vibrat
Apollo
;
Christophorus
telis, dux, gladiisque valet.
Aonidas
rector defendit
Apollo
sorores;
Haec quoque
Christophori
maxima cura ducis.
Neccarides
Musae
tali gaudete patrono,
Nonne praeest vestris alter
Apollo
iugis?
Quodcumque argutum doctis lepidumque putatur,
Id fatuum sciolus frigidulumque vocat.
Quod vero insulsum doctis fastidia movit,
Id sciolus laudat
mirificéque [Reg: mirificeque]
probat.
Quae sit causa rogas? non omnibus omnia rident.
Ulcus amant muscae, germina floris apes.
Nobile de violis te nomen habere putabam,
Cognita quando oculis es
Violetta
meis.
Sed postquam ingenium sensi fandique leporem,
Ardentesque oculos, cyprigenasque manus.
Cedite iam violae dixi, violentius uror,
Quam violae aut florum germina ferre queant.
Vis tibi maior inest, et nostris viribus impar,
Sic Violenta mihi, non
Violetta
, vale.
Segnis erat Gryllus, saxique immobilis instar,
Mandibula excepta denique totus iners.
Viderat hoc Scabies; Gryllumque ut redderet acrem,
Pruritu huic vexat membra manusque suo.
Mox ille evigilans ungues in vulnera stringit,
Et quod agat semper nunc scabiosus habet.
Conspexisse asinum Batrachus se pernegat ullum,
Non asinos patriae dicit inesse suae.
Vix equidem credo, quin cum se viderit ipsum
In speculo totiens [Orig: toties] , dicere vera nego.
Romani caput eloquii si Tullius olim
Miratus est, quod Roscio
Spectante auderet quisquam histrio membra movere,
Scenam impudens aut ingredi:
Quis non Scaligero miretur Caesare vivo
Quemquam edidisse quidpiam?
Cum nil prodierit, cuius non ilico mente
Naevos acuta viderit,
Hic genus humanum ingenio superaverat unus,
Ut sol minora sidera.
Scribite iam indocti doctique poemata; censor
Par Caesari non corriget.
Carmine quid possint Itali, et cum Teutone galli,
Scire cupis; ternos aspice quaeso Petros.
Italia Angelium, Ronsardum Gallia, suave
Lotichii ingenium Teutonis ora tulit.
TE mortalem equidem clari genuere parentes,
O decus et Scaldis Carole fama tui
Ast ego pro letho vitae immortalis honores
Promitti statuo culte poeta tibi.
Nam si vita tibi nihil est, quod nomine pandis,
Non video possis qua ratione mori.
CUR dederit Caesar tibi lilia cana Melisse,
Quae ferres clipeo conspicienda, rogas?
Pabula sunt flores apibus, sunt gloria florum
Lilia, sunt culti lilia sidus agri.
Florilegas ergo inter apes cum prima voceris,
Gutture de cuius mellea nata mele;
Quid mage conveniens isto tibi flore dedisset?
O magnum arguti Caesaris ingenium!
Spirantem Charites, fundentem mella Melissum,
Quid mirum viduo posse cubare toro?
Nam Veneres qui corde fovet, fontesque leporum,
Sophrosynenque sacra sobrietate colit;
Cur ille alterius Veneris succumbere flammis,
Cur vellet Cyprio subdere colla iugo?
Floribus e cunctis laudabas sola Melisse
Lilia, dum viduo vivere dulce fuit.
Lilia carpebas solummodò, dulcia fingens
Carmina, et ambrosio melle venusta mele:
Et tamen usque adeo lepidis schediasmata Musis,
Et Phoebo et doctis complacuere viris;
Nil ut amabilius, nil doctius esse putarent,
Mirantes gentum clare Melisse tuum.
Quid fiet, cum iam sponsus coniuxque Rosinae
Puniceîs carpes lilia mixta rosis?
Ut rosa sola rosam; similem sic candida florem
Lilia producunt, blanda Rosina, sibi.
Purpureo rosa flore placet, delectat odore;
Lilia candiduli floris odore placent.
Pulchrior [Orig: Pulcrior] ille hoc est, hic flos quoque pulchrior [Orig: pulcrior] illo.
Dicas floriferi sidus utrumque soli.
Si solis igitur vis haec, et tanta seorsim
Gratia; quae gemini gloria floris erit?
Quando maritabunt roseos sibi lilia flores,
Aut nubent nitidis lilia cana rosis?
Sola Rosina rosas, plantabat sola Melissus
Lilia, flore sui dives uterque soli.
Sed iam liligero coniuncta Rosina Melisso,
Mellifluis pariet lilia compta rosis.
Ioannes Alberte ducum dux optime, librum
Quem damus augusta suscipe quaeso manu.
Non infecta quidem canimus, nec dissona vero,
Sed tamen arbitrio subicienda [Orig: subiicienda] tuo.
Si tibi displiceant, nec nobis illa placebunt,
Sin placeant, aliis non placitura, placent.
Quaesitus totiens [Orig: toties] cum non videare, tibique
Iam sacra sit praesto Bartholomaee dies.
En haec vincla tibi communi nomine mitto,
Ut nobis hodie sis maneasque domi
Nam tecum coenare libet, missamque cathenam
Suaviter affuso dissoluisse mero.
Garrule quid blateras? Quid magni oracula Tulli
Conspuis, aut summum carpis Aristotelem?
Qui nec habes quae scripserunt duo lumina mundi,
Neutrius aut linguam barbarus ipse tenes.
Quin tua lingua levis non digna est lambere merdas,
Tantorum aut etiam lingere sputa virum.
Qui Lalagus male sane aliis paulo ante fuisti,
Tam subito es nobis quomodo Longolius?
Noctua tam subito facta est num forsan acanthis?
Auritusve asinus tam cito factus equus?
CUR truncum Friderice vocas te candidus ipsum?
Cum tibi det tales blanda Thalia modos.
Crede mihi fundunt si talia carmina trunci;
Vix nemora et volucres quo celebrentur habent.
Venerat Ausonias quondam Iudaeus ad arces,
Baptisini cupidus Christicolaeque gregis.
Hic mores Sodomae inveniens, vitamque Gomorrae,
Certum, ait, est, verum gens colit ista Deum:
Gens verum colit ista Deum; miseratio cuius
Et bonitas vatum tot celebrata libris.
Nullus enim posset reliquorum credo Deorum
Cernere tam placidis fanda nefanda oculis.
SI doctrina nocet, doctisque incommodat ipsis;
Praemia doctorum, quod fit, si intercipit amens
Fastus, et infami tincta ignorantia fuco;
Certe equidem Musis tantum tribuisse pudendum est,
Est pudor ingenium tanto excoluisse labore.
Cum caput usque adeo grave sit tibi rustice Lolli,
Ut laevae accersat fulcra pudenda manus;
Sunt tibi qui nimia doctrinae mole gravari
Affirment cerebrum, daedaleumque caput:
Sunt quoque stultitiae qui id credant pondere pressum,
Nutare et fulcri quaerere iugis opem.
Utri ego subscribam quaeris? Petit ardua virtus,
Ignea vis animo multa tenentis inest.
It pessum et prono cadit ignorantia vultu,
Hinc utrum sapiens sis fatuusve vides.
Quid sibi vult cornu? Quid eques? Properante veredo
Quid scriptum in clipei margine, tolle moras.
Fallor an ingenuum designant ista poetam,
Qui cupiat Musas labe carere suas.
Nescit adulari vates bonus; acer id ipsum,
Vel regem excutiens tergore, nescit equus.
Cornicen in latebris caelari nescit opacis;
Nescit idem vatis non tumulanda chelys.
Urget opus sonipes, coeptisque laboribus instat;
Pergit et ad metam sedula Musa suam.
Scilicet ista tuos Posthi clarissime mores,
Ingeniique notant vimque decusque tui.
Sis felix, nostrique novum cape pignus amoris,
Iure etiam patrium propter mande solum.
Nam me vitiferos spectans Mencingia colles,
Te Germershemium non procul inde tulit.
Sis felix, nec te quatiat, nec sternat euntem,
Sed tuus optato tramite currat equus.
Batrachus assidue faciles in carmine Musas
Iactat, ab his, quidquid iam meditetur habet.
Sed tu cum iactat Musas intellige muscas,
Carmen cum iactat; crimen id esse puta.
Eius enim in cerebro magno circum agmine musca
Nidificant, foedum pectora crimen olent.
Quid sibi vult quam cernis anus macilenta tremensque,
Caeca [Orig: Coeca] oculos, vultum pallida, cana comas,
Ferali ingluvie ptisanam quae sorbet, ut aegrum,
Quod Libitina vocat postuma, corpus alat.
Haec illa est veteri amisso Germania flore,
Elumbis macie, turpis, inermis, iners.
Nulla pericla videns, quamvis sint proxima, quamvis
Omnia perniciem mox ruitura trahant.
Luxuriae interea indulget Bacchoque gulaeque,
Fortiter ut reliquae dilapidentur opes.
O miseram patriae faciem! O miseranda, veternum
Auferet [Orig: Aufferet] ex oculis quae medicina tuis?
Aegroto quam sponte dares, da iure timenti
Aegrotare tuo veniam non durus amico,
Post tot continuas epulas qui horrore febrili
Cogitur admonitus dubiis absistere coenis,
Parvula ni magno comitata dolore voluptas
Sit potior, vitamque gulae postponere praestet.
Quod mihi Socraticas nosti [Reg: novisti] interdicere chartas.
DUM fasces curamque sui tibi patria mandat
Clare vir ingenio, clare vir eloquio;
Gratulor ex animo veteri haud ingratus amico
Istud honorificae conditionis onus.
Atque idem votis sinceri pectoris opto,
Ut tibi
qui [(printer); sic: quae]
confert munera tanta Deus:
Idem restituat firmi tibi corporis artus,
Par oneri imposito consul ut esse queas.
Efficiat rata vota Deus, sic morbus honori
Cedet, et in patriae commoda sospes eris.
Sospes eris, meritisque tuos cumulabis amicos,
Et fies populi fida columna tui.
Desine mirari quod rapta per aera quondam
Iuerit insolitis Iphigenia viis.
Me quoque sublimis raptavit in aera currus,
Ostia dum Varni nuper adire iuvat.
Tunc equidem vitrea sublatus in aethera lamna
Sustinui aereas ire redire vias.
Nam caelumque solumque inter rota tracta volabat,
Ungula ne terram tangere posset equi.
Ficta putas? Frontemque trahis? Nil verius istis,
Vana licet quivis dicta fuisse putet.
Tunc etenim Varnus ferratos vitreus orbes
Constrictus glacie grande ferebat onus.
Flaminio fuerat Iesu tabescere amore
Res omnium dulcissima:
Molliculis idem numeris cantabat Iesum
Suae salutis vindicem:
Est tibi Caspar idem studium, similisque facultas
Iesum sonantis barbiti,
Ergo quod ille Italis fuit, id dulcissime Caspar
Natali eris Germaniae.
Officium tibi mandatum Philopratte requirit
Ut doceas pueros prima elementa rudes.
Hoc tu neglecto tota discurris in urbe.
Et tibi vel summus res aliena labor.
Nunc hic nunc alibi mutatis sedibus haeres,
Sic fraudata suo flore iuventa perit.
Quaeso quid insanis? An ubi tibi plurima mandat
Et Deus et ratio muneris ampla tui,
Tu facies minimum? Sed nil ubi mandat, ibidem
Plurima tu facies proficiesque nihil?
Propria quin curans aliena negotia linquis,
Hic satis et nimium quod mediteris habes.
Scripserit ut patris breviter mea Musa labores,
Cernitis o patriae fulcra futura domus.
Dignior ille quidem maiori laude fuisset,
Virtutis propter nomina clara suae.
Sed me plura viae prohibent, et nausea ponti,
Aestas tota quibus paene peracta fuit.
Et patris immenso cum laus celebretur in orbe,
Carminis et nostrae nil quoque laudis eget.
Nunc quoque vestra brevi celebrabo nomina versu,
Congrua cum rebus sint ea saepe suis.
Vos ea quae scribam placido cognoscite vultu,
Et facite ut ratio nominis apta monet.
Sic eritis magno similes virtute parenti,
Sic abavis eritis sic atavisque pares.
Nomina non frustrà cunctis sunt indita rebus,
Nomine de proprio quilibet omen habet.
TU senior, tibi me est aequum parere Philippe,
Tu Mencingiacae prima columna domus.
Tu quae te deceant sine me monitore videbis,
De virtute tua nec dubitare queo.
Nec moneo, sed pauca tamen, quae nobile nomen
Admonet, esse tibi commemoranda puto.
Propter Ioannis nomen tibi gratia Christi
Cara sit, et Christi sit tibi grata domus.
Sic carus gratusque Deo, tua sceptra vicissim,
Et patrias laeta mente tenebis opes.
Sic animosus eques, magnus sic iure Philippus,
Sic eris et patriae gratia grata tuae.
Nobilis excellens, et eques laudabilis ille est,
Qui virtute Deo, carus et est populo.
Pacifico Salomona pium qui nomine regem,
Voce licet patria, mi Friderice, refers:
Fac illi studio pacis, fac mente sagaci,
Ut similis, domui sis nova fama tuae.
Pace nihil melius, nihil est optatius orbi,
Splendidus inferior pace triumphus erit.
Hanc venerare libens, hanc imo dilige corde,
Nullius illa tibi causa doloris erit.
Res etiam parvas augens concordia servat,
Dissidiis magnae dilapidantur opes.
TU Burcarde etiam, si vox tibi promptior esset,
Ingenio posses nobilis esse tuo.
Sed rerum summo placuit quodcumque parenti,
Fortiter et placidè nos tolerare decet.
Anna notat miseram, sed cum Benedicta voceris,
Anna quid hoc melius nomine, quidve prius?
Non est ille miser, mundo licet esse putetur,
Quem dolor et Christi crux benedicta beant.
Talis et in summis poterit gaudere periclis,
Fortior, impositum quo magis urget onus.
Cernis ut annosam florere cacumine quercum,
Stirps cava cui flammis semiperusta patet.
Magnanima adversis sic et patientia rebus
Floret, et e damnis nobile robur habet.
Quisquis es adversis noli succumbere rebus,
Cum mala pertuleris maxima, magnus eris.
Crux benedicta bona est: mala, quam malefacta merentur,
Praeparat ad caelum crux benedicta viam.
Ergo piè quicumque cupis traducere vitam,
Disce pati, et Christo fidere, disce mori.
Anna decens annis, forma, vultuque venusto,
Te gemini ratio nominis ista monet.
Tu similis matri vero pietatis amore,
Anna annos multos, sed benedicta, vale.
TE quoque care puer, duro qui forsan ab urso
Nomen habes, memorem nominis esse decet:
Viribus ille valens, animoso robore pollet,
Quaerit et in celsis aurea mella iugis.
Ille solet natam lambendo effingere prolem,
Ut rudis in formam massa decenter eat:
Sic Bernarde amplam cum sis dimissus in urbem,
Qua iungunt vitreas Rhenus et Ellus aquas,
Ingenium studiis, et honestis moribus orna,
Ut redeas patriae cultus in arva tuae.
Hoc tamen ut fiat, nullo frangare labore,
Ardua virtutis nec bene trita via est.
Quin etiam celsos Musas habitare recessus,
Carminibus vates edocuere suis:
Scilicet ignavi procul his arcentur ab oris,
Et tantum assiduis culmina summa patent.
Huc contende libens, hîc se tibi vera voluptas
Offeret, et studiis digna corona tuis.
Illa corona favos et mel dulcedine vincet,
Illa dabit canis gaudia vera tuis.
Et spem cum genitrix de te conceperit amplam,
Suggerat et studiis otia grata bonis:
Nos etiam multum de te speremus, et olim
Patria sit frenis subicienda [Orig: subiicienda] tuis:
Care puer vigila, nec votum falle parentis,
Perge sed inceptam continuare viam.
Ingenium tibi praeclarum natura Deusque
Contulit, hoc utens munere magnus eris.
Hoc votis ego sinceri tibi pectoris opto,
Optat id ex animo patria tota, vale.
Elisabetha tuum nomen quid pluribus ornem?
Parvula quae Christi morte recepta domo es.
Unde tuus patriae tumulus vicinior urnae
Cernitur, et formae dulcis imago tuae.
Ast animus superas alte delatus ad arces,
Cum patre caelicolis gaudet inesse choris.
Illius ante pedes iam parvula ludis, et illi
Ut prius in terris iam quoque grata places.
Felix qui tenero moriens exstinguitur [Orig: extinguitur] aevo
Ne cumulet poenas in sua damna graves.
Cultor honestatis constans, et amator equorum
Diceris, ingenuos nomen utrumque decet.
Sic tamen ut firma nectatur utrumque catena,
Nec primum alterius destituatur ope.
Ergo sacrae pietatis honos, constantia, virtus,
Inprimisque Dei sit tibi carus honos.
Et si forte salus patriae, officiumve requirat,
Vectus equo, forti pectore bella gere.
Victor et exuto redeas spectabilis hoste,
Cingat ut egregium pulchra corona caput.
Pro Christo et patria belli perferre labores,
Est decus, et priscae nobilitatis honos.
AGricolam iubet esse tuum te nomen, ut illi
Sis similis vitae conditione tuae.
Agricolas defende, tuis da iura colonis,
Ut decet in dura sudet arator humo.
Sic tibi munificae complebunt horrea messes,
Sic Cereris grato foenore laetus eris.
Agricola toto nihil est felicius orbe,
Haec olim regum cura ducumque fuit.
PArvule defunctum referas cum nomine patrem
Petre, tuo similem te decet esse patri.
Ut fuit ille gravis, petra et constantior alta;
Sic eris et constans, sic eris ipse gravis.
Nil levitate magis praeclaro dedecet ortos
Sanguine, magnanimis displicet illa viris.
HAnna tibi pulchrum [Orig: pulcrum] donavit gratia nomen,
Et Charites formae contribuere decus.
Det Deus ut multos vivas feliciter annos,
Sic Charis et patriae lux eris Hanna tuae.
Quin et grata Deo, miserae post tempora vitae,
Et vives superis grata puella choris.
COncavitas capitis tota est repleta cerebro,
Quod physici monstrant corpora secta manu.
Vix ceruo maius cerebrum natura, vel urso,
Vix vitulo tribuit cornigeroque bovi.
Si placet ipse vide: teque ipso iudice disces,
Quam magno in cerebro nil habeas cerebri.
NYmpha repercussa repetens data carmina voce,
Dic quid proficimus divitiis? vitiis.
Qui pascit gentes, urbes, et regna, laborum
Praemia numne refert certa colonus? onus.
Quid Bibulo fiet qui multos opprimit, et quem
Salsos iam pisces mandere taedet? edet.
Qui cumulabat opes misere violando misellos,
Quomodo privatus postmodo deget? eget.
NUsquam tuta fides, qui credit fallitur: ergo
Num mihi nympha voles dicere fide? vide.
Hactenus in viduo consumpsi tempora lecto,
An mihi nupta datur sat generosa? rosa.
Anne etiam ingratos alo nunc praeceptor alumnos,
Ut mihi sit pietas exitialis? alis.
Quis caput huic noxae, quis damni signifer? i fer.
Non erit hoc ipsis exanimale? male.
TAntum equitare queunt cur nati regibus? ecquis
Est regi et miseris omnibus aequus? equus.
Num nativa tui quaeso vox gutturis? uris.
Queisnam [Reg: Quisnam]
conveniet lingua Thrasonis?
o)/nois
.
Quis novus hic verborum opifex orator? arator.
Miles num felix est veteranus? anus.
Quae cito vita fugit numquid revocabitur? itur.
Sic volat a Borea concita navis; avis.
Ergo vale tandem resonans e vallibus Echo.
Nil tua sentiscant gaudia tabis. abis?
CImmeriis fuerat tenebris obscurior iste
Querculus, ad ripas Sequana flave tuas,
Hic ubi raucisono replebat pulpita fastu,
Barbariae e media faece [Orig: fece] petita sonans.
Clarior at fuerat Phoebeo lumine Cladus,
Dulcisono miros cum daret ore sonos.
Omnia culta loquens Musarum e fontibus hausta,
Et Ciceroneis aemula saepe libris.
Sed nunc quando iacet crudeli caede peremptus,
Insultat tanto Querculus iste viro.
Querculus obscuris obscurior omnibus unus,
Scilicet hoc optat clarior esse modo.
Nec male res cedit, siquidem te Quercule nosset
Nemo, nisi Cladi Cerberus ille fores.
QUis tibi dictavit tam crassos Quercule versus?
Et serrae et follis qui referunt strepitum:
Non equidem Musae, non Musis ductor Apollo,
Nam fonte a puro te procul ire iubent
Sed chorus Eumenidum, bubo, tristisque Megaera,
Scribenti insulsos accinuere sonos.
AUdet ut exanimi lepus insultare leoni;
Herculis extincti nanus ut ora petit:
Sic Cladi manes male nato Quercule versu
Conspuis, in vita qui tibi terror erat.
Cui non auderes rediuivo dicere salue,
Aut oculos saltem sustinuisse viri.
Quercule stulte tace: non sunt tua carmina tanti
Ut possint tantum dedecorare decus.
QUerculus Aonias sapientum octavus ad arces
Tendebat celeri, spe praeeunte, gradu.
Aspicit hunc miserans obliquo lumine Phoebus,
Infamique videns carmina facta modo,
Exspuit, illorumque timens contagia, furcam
Arripit, impurum praecipitatque senem.
Ille gemit, tantisque miser quia decidit ausis,
Cum nequeat superis carmina digna loqui;
Euomit in manes mendoso opprobria vorsu.
O vere stygiis digne poeta choris.
QUerculus in Ramum qui tot convicia dixit,
Hic querno in ramo turpe putrescit onus.
AUreolus fueras rebusque et nomine quondam,
Quando erat officio congrua Musa suo:
At nunc infami manes cum voce lacessas,
Perfidaque Antiochi carmine facta probes:
Nequaquam Aureolus posthac censeberis ulli,
Dignior auriti nomen habere Phrygis.
Garrulus est Crotalus, Lalage cui contigit uxor
Garrula, quo videas iungere fata pares.
Quid censes? an non tali de matre disertos
Producet natos ille loquax Crotalus?
Non nego. de Crotalo mera quin crepitacula nasci,
Ex tam multiloqua coniuge posse puto.
FOns salis in patria Lolli est quem praedicat ipse,
Quando salinarum de strue multa crepat.
Sed si hominis mores, si vultum, verbaque spectes,
Non est in toto corpore mica salis.
ARbor inest siluis duodenis ardua ramis:
Ramus habet nidos triginta quilibet: ova
Bis duodena cuique iacent nido indita: circum
Quinquaginta duaeque solent cantare volucres:
Has mures gemini, hic albus, niger ille, vicissim
Arrodunt, et dente fero consumere tentant.
Sed mures volucresque simul, cumque arbore nidos.
Accelerans feles, ultrici devorat ore.
O superi, quantis sunt omnia plena periclis!
Tutus ab insidiis huius quis felis abibit?
E siluis natique duo, totidemque parentes
Tres referunt ceruos: quivis sed ceperat unum.
ESt mihi laus superis, mens sano in corpore sana,
Membra lacertosis sunt bene firma toris.
Tu levior pluma, et digito vix ligneus uno
Altior, et costas cui numerare licet,
Me pinguem crassumque vocas, an Quantule nescis
Me crasso ingenium crassius esse tuum.
Cum tua sint Phoebo doctisque exculta camenis
Pectora, quae durae nil feritatis habent:
Quid mirum studiosa cohors si grata vicissim
Suspicit et passim te celebrare studet?
In quorum numero non est postremus habendus
Quem modo litterulas has tibi ferre vides.
Tu linguas artesque bonas et dilige Musas,
Quod facis, et doctos perge fovere viros.
Sic nomen laudesque tuas nulla obruet aetas,
Quae venit a Musis gloria certa venit.
VErsiculos cuidam paucos pro tempore feci,
Hoc mihi qui dignus visus honore fuit.
Nunc video vanum, tumidum, vacuumque pudore,
Et vestri osorem perniciemque chori.
Dedecus is iuveni credit componere versum,
Ignorans numeros, carmina, metra, pedes.
Dedecus ille seni Musis incumbere iactat,
Et tamen ornari versibus ipse cupit.
Peccavi fateor: faciles ignoscite Musae,
Ne dicar castas prostituisse Deas.
At tu, quisquis eras, a nobis poscere carmen
Desine, qui nunquam carmine digna facis.
Te canat Eumenidumque chorus, tristisque Megaera,
Pieridum nunquam postmodo carmen eris.
BAsia nasutae cupiens libare puellae
Porcius: ista vetat basia nasus ait.
Illa sub haec. ergo aduersae da basia parti,
Impediens a qua basia nasus abest.
PHillyrides Chiron magni praeceptor Achillis
Aesonidaeque olim Phoebigenaeque fuit.
Sed tibi Fabricius vir magnus et optimus idem
Contigit, is multo te meliora docet.
Te meliora docet pater inclitus arte medendi,
Sit parere tibi summus utrique labor,
Sic olim virtute patri, pietate magistro
Par eris, et caeli carus in arce Deo.
Iustitiaque nova caelo spectabilis alto,
Phillyriden vinces lucis honore tuum.
SI titulum, nomenque novi Landine magistri
Consensu unanimi dat schola nostra tibi:
Quod Sophiae et Musis sollerti [Orig: solerti] mente vacares,
Et studiis esset consona vita tuis.
Quae Deus in caelis olim tibi praemia reddet?
Qui populos etiam de pietate doces.
Crede mihi, quanto sacra sunt potiora profanis:
Tanto tunc etiam laus tua maior erit.
LIngua bonum quo non aliud praestantius ullum,
Lingua malum quo non aliud damnosius ullum.
TE defioculo minus videre
Dicis Caecule [Orig: Coecule] . quis enim negarit [Reg: negaverit] ?
Quin defioculum videre plura
Quam Lynceus geminis sagax ocellis
Ausim [Reg: Ausus sim] dicere. quis et hoc negabit?
Huic Lynceus oculis duobus unum,
Ille uno videt huic duos ocellos.
SITne rogas melius vetulam si ducat ephebus,
Aut nubat tremulo si nova nupta seni?
Quaestio digna quidem; cuius me soluere nodum
Si iubeas, a me talia dicta feres.
Hoc illo est melius. vetulae nam iunctus ephebus
Hei miser in sterili solus arabit agro.
At senior teneram ducens aetate puellam,
Multorum iuvenum sentiet auxilium.
PAsiphae potius formoso nubere tauro
Quam voluit licito regis amore frui;
Credis ab hac stolidas multum differre puellas.
Quae stolidos doctis praeposuere viris?
ORdine gestarum disponere tempora rerum,
Et mundi varias arte notare plagas,
Est geminos gestis affingere rebus ocellos,
Et nautis media pandere nocte polum.
Totius historiae liber hic tibi lumina praefert,
Si libet ambiguas hoc duce carpe vias.
SI quis in historiis ignarus temporis erret,
Nec loca peruideat res ubi gesta fiat,
Caecus [Orig: Coecus] in ignota misere is regione vagatur,
Ceu nauta in vasto nocte silente mari.
Historiae liber hic certum tibi pandit ocellum,
Qui velut ambiguae sit cynosura rati.
PUlsare innocuam matrem, maledicta parenti
Ingerere, et domino fraude nocere suo,
Saepe impune licet, punit quoque nemo, sed ultro
Mercedem fures, quam mereantur, habent.
Qua ratione etenim non illos dixero fures?
Qui praestant operas fraude doloque suas:
Immensus quorum numerus, quos nemo coercet,
Nemo pollicitum cogit ad officium.
Sed seruum si mendacem, turpemque malumque
Officii multes [Orig: mulctes] pro ratione tui;
Tunc tibi vel lites certae, vel poena parata est,
Quam subito nullo te redimente lues.
Egregias vero leges, legumque patronos!
Si malefacta iuvant, et benefacta nocent.
CErnitur Orion magni pars maxima caeli
Mane sub australi luce micante plaga.
Rex fuit is, summique avidus scrutator Olympi,
Illius hinc sidus nobile nomen habet.
Hic patre quo natus, cur sit sublatus in astra,
Dulcisono nobis carmine Naso refert.
Cui placet, id mecum placido cognoscere vultu.
Adveniat solitos cum dabit hora sonos.
TU solus iuvisti omnes, tibi debita soli
Gratia, quae meritis par nequit esse tuis.
Non equidem invideo, miror magis, omnia solum,
Velle hominem, et summo plus quoque posse Deo.
NUper ut haec pietas Melisei carmina vidit,
Haec ait est nutu vena probanda meo.
Scribite vos alii Veneres et furta poetae,
Haec mihi prae vestris carmina sacra placent:
Carmina quae recitant divini encomia verbi.
Laude nihil toto dignius orbe fiat.
SUspicis Asterie stellas mea: caelum utinam sim;
Pluribus ut videam te mea lux oculis.
ASterie vivens vivis fuit alter eous,
Mortua defunctis hesperus alter erit.
CUM curruca sedes alienae ad pabula cenae [Orig: coenae]
Ne sis postremus cautio summa tibi est.
Posthabitis igitur quibus hi debentur honores
Vel primis etiam proximus esse cupis.
Et voti compos, summo tibi iure videris
Maximus, et vano vanus honore tumes.
Tunc etiam cum quemque domum vocat hora, priores
Inter es, et domino porrigis ante manum
Quam reliqui possint. haec est tua gloria summa,
Hic tibi summus honos, hac tibi laude places.
Cum vero est tandem ventum extra limina portae.
Postremo in tenebris vis miser ire loco.
Tunc urges alios, alieno intentus honori:
Tum vis neglectis ante placere viris.
Sed quem sprevisti caelo lucente
sereno [(printer); sic: serene]
,
Egregios inter conspicuosque viros.
Is curruca tuos nil noctu curat honores,
Quin prior in tenebris sis tenebrose tuis.
TE caelum caelique vias et sidera nosse,
Te simulas acie mentis adire polum.
Sed tamen ingluvie semper distentus anhelas,
Rarius et nihil est sobrietate tibi.
Numne igitur coeno immersus profitebere caelum?
Cum sis gastronomus, numne eris astronomus?
SI faciem tibi nosse libet vultumque Melissi,
Mellifero cuius nectare vena fluit:
Hic ille est. frontemne vides sine nube serenam.
Quaeque supercilio lumina blanda carent?
Hoc caput, haec frons est, dudum cui laurea Caesar
Aonio imposuit serta iubente choro.
Hoc caput, hoc cerebrum, quo princeps illa sororum
Calliope sedem gaudet habere suam.
Hi vigiles placidique oculi, quibus ipsa venustas
Emicat, et blando lumine grata caris [Orig: charis] .
Haec labra hyblaeos late spirantia flores,
De quibus ipsa favos attica fingit apis.
Hoc pectus plenum fidei, pietatis, amoris,
Atque adeo castae sobrietatis amans.
Quisquis es, huic iuveni felicia cuncta precare,
Nec pigeat votis sollicitare Deum,
Seruet ut alueolos, et amantes mella melissas,
Aque suis fucos arceat ipse favis.
HAEc finxit novus ora mi Prometheus,
Alcides vocor, heus abite monstra.
NEc finxit faciem tibi hanc Prometheus
Monstrosam novus, illa cum deorum
Non sit effiges, vetus Prometheus
Cui vultus similes creasse fertur.
Alcides neque tu lapis vocaris
Immotus, rigidus, tacens, tricorpor.
Sed nec iure homines vocare monstra
Monstrosus potes ipse saxeusque
Vel monstri soboles, vel ipse monstrum.
DEdicat ipse sibi quare sua carmina Codrus?
Se magis in toto diligit orbe nihil.
FArcula dicebat, si quando fercula vellet
Dicere, et herculeum Coccius harculeum
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum quantum poterat dixerat harculeus.
Contra si barbam cupiebat dicere, berbam
Protulit, huic parcus denique percus erat.
Hoc tandem extincto requierant omnibus aures.
Audibant eadem haec suaviter et graviter.
Nec sibi pro verbis metuebant varba deinceps,
Nec sibi pro sertis serta ferenda putant.
Aeternos neque sermones hos esse futuros,
Cum subito affertur nuntius [Orig: nuncius] horribilis:
Cerbereos rictus, postquam illuc Coccius isset.
Iam non Cerbereos, sed fore Carbereos.
LIfia dicebat, cum dicere Livia vellet
Coccius, huic victus robore, fictus erat.
Idem mirifice credebat se esse locutum,
Pro vitulo quando protulerat fitulum.
Culpabant omnes, sibi sed soli iste placebat
Coccius, et solito flat loquiturque modo.
Infelix, nam collectis ex foenore nummis
Dum sibi se vicum velle par are putat;
In solidum expositis nummis, ex arbore ficum
Pro vico accepit stultus, et ingemuit.
Quidquid agit Sturnus, quidquid meditatur, id ipsum
Batrachus ut furax Simia rursus agit.
Nec tamen est, quamuis exoptet Sturnus haberi,
Ni forte in similes incidat ille sui.
Sed nec erit Sturnus, vel cum censebitur esse,
Aequabit vastum tum quoque rana bovem.
UT volucrum regina Iovi sacer ales habetur,
Utque rosam florum sceptra tenere putans:
Gens tua sic patriis dudum sese extulit oris,
Et primas inter nomina prima tulit.
Felices Albine rosas, aquilamque volantem,
Quas tegit aethereae clava suprema manus.
MUsarum eximios irati et Martis alumnos
Quis dubitet gentem saepe tulisse tuam?
Cum triplices Albine rosas, clavamque trinodem
Ostentet clipei picta tabella tui.
Scilicet herculeos designat clava labores,
Quos tulit armata gens tua clara manu.
At rosa Musarum sacris addicta corollis
Aonidas pariter vos coluisse notat.
Artibus his veros vobis Iovis ales honores
Contulit, hinc vobis Caesaris aura favet.
Tu felix Albine rosis, complectere Musas,
Quod facis, Herculeis arma relinque viris.
MOrbo animae curisque levat te quando sacerdos
Huic das vel minimo quod minus est obulo:
Si corpus curat medicus; paulo amplius addit.
Sic tamen ut sordes arguat ille tuas.
Sed nummi si causa agitur, si foenora poscunt,
Causidicis imples largus utramque manum.
Hos tibi patronos offendere cautio prima est.
Cernitur hinc animae quae tibi cura tuae.
ORdine fusarum titulos distinguere rerum,
Multaque pauciloquis significare notis,
Est clara obscuris adiungere lumina rebus,
Et nautis media pandere nocte polum.
Dignum opus egregiis iuvenum doctoribus, inde
Ad quo utilitas non operosa redit;
Inprimis tractent si sacri aenigmata iuris,
Quae tali nunquam luce carere queunt.
Hoc tibi dum studio, et gratis brevitate tabellis
Commodat ingenii Pancalus arte sui,
Pancalus haud segnis legum iurisque patronus,
Pancalus Astraeae cura decusque suae:
Utere dum fas est hac commoditate iuventus.
Nulla tibi hiberno frigore messis erit.
CUR totiens [Orig: toties] excandescit, clamatque salitque
Cum nulla aut saltem frivola causa subest?
Morse usque adeo cur seruis imperat Hillus?
Imperat, et semper flagra minasque crepat!
Vis dicam? a teneris nulli umquam [Orig: unquam] serviit annis.
Liber et arbitrio vixit ubique suo.
Hinc serui affectum ignorat, fidoque ministro
Quam grave sit rixas, iurgia, probra, pati.
Ergo mali ignarus, miseris ignoscere nescit,
Semper et ad domini munus ineptus erit.
Lusciniam Stephanus veris dum laudibus ornat
Vocis et argutae vimque modosque docet;
Attendunt philomelae omnes, laudantque vicissim
Nomina praeconis iudiciumque sui.
Illius hinc laudes memori nemo eximet aevo,
Donec lusciniae, carmina donec erunt.
At tu lusciniae qui ingratus honoribus obstas,
Bubonum in tenebris flebile carmen habe.
CUm tibi nemo pares referat, te iudice, grates,
Ingratos omnes et fore et esse refers.
Hoc ais, hoc repetis, pleno ipso ingratior ore.
Inculcans meriti pondera mira tui.
Odi equidem ingratos foedo cane peius et angue.
Nescio sed gratus quis queat esse tibi.
Cum sis ipse etenim meritorum praeco tuorum,
Quis facere assidue quod facis ipse velit?
HUnc quoque nervosa magnum brevitate libellum
Accipe care puer, quaeque huic adiuncta leguntur
Imbibe mortali praecepta salubria vitae,
Atque eadem semper generosis exprime factis,
Maiores imitando tuos, quos inclita virtus,
Virtus fortuna comitante, ad culmina rerum
Extulit, et vera fecit clarescere fama.
Sic catus, et carus superis, matrique tuisque
Omnibus, eximia multorum laude frueris,
Implebisque tuos placide et feliciter annos,
CLara est nobilibus laus esse parentibus ortum,
Clarior e studiis ingenioque venit.
Quae duo si pietas ornet, clarissima laudum
Censeri haec merito nobilitasque potest.
De tribus ingeniose puer tibi contigit unum,
Alteriusque tibi semina iacta virent.
Quod superest liber iste docet, tu sedulus illum
Imbibe, sic specimen nobilitatis eris.
IAnus amat victum tepidum, gratosque liquores,
Qui bene iam puro sanguine corpus alant.
Vena nocet tum secta tibi, sed balnea prosunt,
Et labor, et dulcis, si sit honesta, Venus.
FEbris nomen habens, et lenta febre timendus.
Scindendam venam pollicis esse monet.
Idem vitat olus rigidum, volucresque palustres,
Pharmacaque et calidi flumina fontis amat.
DUlcia Mars acrique tamen condita spore
Diligit, humores nam ciet ille graves.
Iam puris te pasce cibis, et pharmaca linque,
Quin etiam venae sectio saepe nocet.
UT terrae vires, aperit sic corpus Aprilis,
Nostraque sunt multis peruia membra poris.
Humores nimios, vinum, venterque solutus,
Et labor, et Cypris, venaque secta levat.
MAio flava tumet bilis, iam dulcibus uti
Convenit, et liquidis, sit moderata Venus,
Nec labor immodicus: multum iam balnea prosunt,
Pharmacaque et modico vena cruore fluens.
IUnius ex animo tristes expellere curas,
Laetitia et mentes exhilarare iubet.
Ergo fuge humori quae sunt contraria vivo.
Vescere lactucis, pharmaca nulla bibe.
OMnia nunc ardent, nunc est calidissimus annus,
Vita igitur Cypriae, feruida sacra deae,
Intactae maneant venae, fuge balnea et aestus,
Et tibi sit somni parca brevisque quies.
AUgustus Venerem, somnos, et reicit escas
Immodicas, atra corpora bile tument.
Tu liquidis gelidisque utens salsisque cavebis
Pharmaca, aquas gelidas, nec tibi vena fluet.
SEptember vinum redolens, et aromata curat,
Tum tibi de foeto palmite poma nitent.
Lacte caprae presso nunc vescere, pharmaca sume
Si sit opus, venas scinde cruore graves.
NObilis aucupio, vinis, plagisque ferarum
October, volucres, vina ferasque refert.
Haec cape, sed modice, membra exerceto labore,
Vescere acetosis, nec prohibenda venus.
BAlnea iam raro, Veneris sed gaudia nunquam
Expedient, subito ni cupis esse senex.
Iam stomacho mulsam, iam gingiber utile credunt.
Conditum aereo si tibi melle fluat.
CUm sudore lava ieiunus mense Decembri,
Ante focum calidis utere, membra move.
Defende et frigus cerebro, capitisque cruore
Vena fluat, spiret cinnama grata calix.
AManni e clipeo serpente cicionia vescens
Prospicit, huic stellae sub pede flamma micat.
Fulgida sed galeam gemmis auroque corona
Integit. haec quaeris quid sibi signa velint?
Ut pietatis amans regina ciconia fertur;
Ammannum decorat sic pietatis amor.
Haec facit ut dirum latitans sub melle venenum
Serpentisque dolos non tolerare queat.
Oderit et ranas turpi quae voce coaxant,
Fonticulis pestes optime Christe tuis.
Illius hinc veluti fulgebunt sidus honores,
Eximiumque teget viva corona caput.
DErident aliqui, cum candida pectora vates,
Se laude tollunt mutua.
Quos ego ridendos iterum vel iure putarim,
Et improbandos maxime.
Namque alias cum plena malis sint omnia rixis,
Certare cur non Gratiis,
Proque odiis augere fidem iam quisque laboret,
Et mitigare vulnera?
Certe quantum odio praestat concordia, tantum hic
Poeta praestat ceteris.
CUm norim [Reg: noverim] Ioachime bonas clarissime Musas
Quo studio, quantaque fide tuearis et ornes;
Quippe quibus sis ipse olim nutricibus usus:
Norim [Reg: Noverim] etiam quantum possis, et regia coniunx
Quanti te faciat merito: hos offerre libellos
Prae reliquis ubi iam volui, paucisque rogare
Ut dominae exhibeas, si quando videbitur illa
Et curis vacua, et placido non nubila vultu.
Tu dominae molles aditus, tu tempora fandi
Optima novisti: tu tenuia munera verbis
Exornare potes. quod si id re feceris ipsa;
Et memorem et gratum dices aliquando Chytraeum.
MUsica dulce Dei donum est, si consona Musis
Laetificis cantet verba pudica modis.
Inprimisque Dei laudes ad sidera tollens,
Harmonia penetret cor animumque gravi.
Hoc ipsum Harminius sacro dum carmine praestat,
Dumque sono, ingenio, iudicioque placet:
Melle magis mellita mele dum denique fundit,
E priscis artem restituitque libris:
An non dignus erit Musis patrona Lubeca,
Quem placida excipias munificaque manu?
LAbragoram pungis quod morem induxerit olim,
Utendi curtis primus in urbe togis.
Et quam grande nefas, quantum sit dedecus illud,
Censoris repetis cum gravitate Iovis.
Sed tibi dam celebrate Ceres holoserica primo
Cum fastu induerit quod tegumenta, taces:
Cum tamen hoc multo sit perniciosius urbi,
Serica iam quaevis esse puella cupit.
Hoc loculos magis extenuat, quam curta lacerna,
In vestem sumptus quae vetat esse graves.
Ergo alios si forte cupis reprendere Censor,
An tua sint primo crimine pura vide.
NAtum bonis quid filium parentibus
Commendet atque amabilem reddat bonis,
Te Diderice Pamphili mores monent
Faciles, modesti, continentes, commodi.
Perferre qui patique posset omnium
Mores: parentibus libens se dedere:
Maioribusque promptus obsequi suis:
Aequaliumque aduersus esse nemini:
Nec fastuose se infimis praeponere:
Corrigere culpam, non cam defendere.
Dum facis id ipsum iuvenis oratissime,
Erisque semper, et vocabere Pamphilus.
MOres Thrasonis et Gnathonis en tibi
Vivo colore pingit haec Comoedia:
Quamque ille sit inflatus, arrogans, iners;
Hic vanus, audax, perfidusque et impudens.
Verbis amicus subdolis vel macimus;
Factis sed ipsis hostis inimicissimus,
Docet venuste. quin ibidem Thaidis
Possint dolosae quid, videtur, lacrimae.
Bernarde iuvenis optime et clarissime,
Parentibusque nate nobilissimis,
Odisse pestes semper has cautus stude.
Pestes iuventae sunt Gnatho, Thais, Thraso.
NAtum inscius tractare recte et commode,
Vehemens in utramque partem Menedemus nimis,
Aut largitate nimia aut parsimonia est.
At scire se unum qui arbitratur omnia,
Oculatus est foris, domi caecus [Orig: coecus] Chremes.
Malam, procacem, sumptuosam Bacchidem
Amat proterue dissolutus Clitipho.
Bona, pudica, continente, sobria
Uxore gaudet et potitur Clinia.
Si non molestum est, Otho nobilissime,
Percurre mecum hanc vitae imaginem libens,
Antiphila sic tua tuque laeti vivite,
Recteque natos educate et commode.
NIL lenitate melius et clementia,
Conviciis, clamore, iurgio nihil
Nocentius, vivendo docet hic Mitio:
Usuque doctus probat id ipsum Demea.
Ex utriusque denique liberis patet,
Quod qui putantur optimi sint pessimi;
Qui pessimi, sint saepius vel optimi:
Diversa tantum pollet educatio,
Coacta tantum differunt spontaneis.
Nicolae patris optimi fili optime,
Quod facis, in ipso flore vitae haec imbibe.
Sequens sequenda, non sequenda respuens.
QUid in familiis paene fiat omnibus
Inter soceros, generos, nurus, socrus, senes,
Tum coniuges, et liberos, et servulos.
Depingit haec scitissime Comoedia.
Iners manu, lingua fortis garrula
Hic seruus est: sunt dissoluti liberi:
Sunt suspicaces et senes et coniuges:
Et matris hic et filii par est amor:
Relligio velum crimini praetenditur:
Suspicio amicos separat iunctissimos.
Conrade fili patris integerrimi,
Haec ipsa discens, nonne eris prudentior?
SI tempus umquam [Orig: unquam] fuit, eritve postmodum,
Quo pro sapientia melius audacia
Uti queas; id hercule hoc nostro queas.
Cum nil sit aliud sapere iam, quam noxiam
Velare falsae cautionis tegmine,
Fucumque factis improbis obducere.
In quo magister est, et artifex vafer,
Levis, dolosus, impudensque Phormio,
Qui fabulae huius principem tenet locum.
Bartolde, legum antistitis fili optime,
Hos Phormiones si modestus oderis,
Eris patronus iuris integerrimus.
QUando noces aliis verbis factisue malignis.
Immemorem subito quemlibet esse cupis.
Si memor est aliquis; niger est, ingratus et effrons.
Indignusque tua dirus amicitia [Orig: amicicia] .
At te vel verbo si quisquam offenderit uno,
Tum clamas miris conquererisque modis.
Singula tum repetis, scribisque in marmore cordis.
Nulla dies animis eximit illa tuis.
Inconcinne equidem nam cum cupiasque velisque
Ignosci ulceribus tuberibusque tuis;
Verrucas cur alterius tolerare recusas?
Fallor an, es nimio caecus amore tui?
ACcipe delicias [Orig: delitias] arcti, nisi despicis, horti,
Ad palum eductos lupulorum more phaselos,
Quos quia Virgilius viles quandoque vocavit,
Quale sit hoc munus non te quantumque latebit.
Si tamen hos, siliquae detractis undique fibris.
Cultellus transuersa secet, iurique recenti
Et pingui, pipere affuso, simul incoquat; illos
Delicium [(printer); sic: Delicias]
dices lauto non vile palato.
QUod teneros regum natos plerumque videmus
Degeneres, causa est, si tibi nosse libet.
Turpis adulator, puerum hunc, cum lacte, veneno
Imbuit, et caeco perdit amore sui.
Huic omnes se submittunt, et saepius ante
Quam sit homo, magnus creditur esse deus.
Qui deus est, iam nec melior nec maior haberi
Postulat, alterius nec sibi quaerit opem.
SUnt benefactores, veterem qui prorsus amicum
Cui bene quid faciunt, semper egere volunt.
A nutu ipsorum solo quo pendeat ille,
Quo sine nil tentet, quo sine nil faciat.
Ergo supercilium tollunt grave, quin nec amari
Sed metui cupiunt, et sua laude vehi.
Si non cuncta probes, si sputum lingere nolis;
Ingrati subito flebile nomen habes.
Hos tu ne bene quid faciant tibi forte caveto,
Hos Charitum tanquam probra pudenda fuge,
Ex aequo ingenuos cum libertate sodales,
Vera loqui natos, qui tolerare nequit,
Qui premit imperio, dominari assuetus, amicos,
Aut meritum inculcat, pestis amicitiae est.
HActenus aruorum cultus, ulmique labores
Vitiferae, curamque boum, celerisque caballi
Hausimus effigiem divini e fonte Maronis.
Ultimus est apibus labor impendendus: earum
Ut mores, regna, alueolos, examina, cellas,
Magnanimosque duces, populos, et praelia noris.
Suspicienda equidem levium miracula rerum;
Me duce carpe viam, postremamque aspice partem
Admirandi operis: nec quae traduntur in illo
Intellecta prius quam sint, neglecta relinque.
Crede mihi ambrosios spirant hic omnia flores,
Mellifluosque favos, et amantes mella melissas,
Quas imitare libens, ignavos despice fucos.
Quod populum unicas, quod cuncta pericula frangas.
Conveniens rebus nomen et omen habes.
Voce etenim populum verae pietatis amore
Imbuis et vincis melleus ore tuum.
Insidias Sathanae mundique pericula pridem
Fregisti, et franges corda movente Deo.
Sis felix victor populi, ruptorque pericli.
Perpetuoque tui nominis omen habe.
MEnsis hic est Iani, primi tibi nominis auctor
Qui fuit, insignis nobilitate Baro.
Cyriaco in fastis locus est, quando anteit Idus
Unica, quae tibi nunc est hodierna dies.
Sic igitur mensis simul et ratione diei
Haec generose Baro vincla iocosa subis:
Vincla iocosa equidem, sed non solvenda, priusquam
SInt semel affuso colliquefacta mero.
SI tua peccatum est substantia: nil nisi labes
Est si naturae fabrica tota tuae:
Usque adeo et sentis si tu haec tua damna, dolesque,
Atque alios eadem nosse venena doces;
Qui fit ut in patriis te nemo superbior oris
Vivat, et in vitii sic sibi labe placens?
Qui fit sat magnos nemo ut tibi praestet honores?
Cunctaque sint meritis inferiora tuis?
Credo equidem, nec vana fides re sponte loquente,
Quod non sis verbis credulus ipse tuis.
Nam vere ex animo mala si cordi insita nosses,
Non essent fastus tot documenta tui.
ESaias Hofmannus Halae florentis alumnus
Hac facie nobis conspiciendus erat,
Cum Ducis Herulei Iuris legumque peritus,
Annos vixisset senaque lustra duos.
Esaiae Hofmanni Catharina optabilis uxor,
Urbis Halae gentis Chrysolithaeque decus
Sic oculos pulchrasque [Orig: pulcrasque] genas sic ora ferebat,
Dinumerans annos quinaque lustra duos.
ACcipe delicias non magni suaviter horti,
Lecta tibi nostra paucula mala manus.
Mala boni memorisque animi vix sensile signum,
Qui tamen ingenus te pietate colit.
Quae si grata tuo fuerint quandoque palato,
Saepius ut magnis parua placere solent:
Non mihi dic ullas tibi quas ego debeo grates,
Sed saltem haud pigeat te meminisse mei.
Namque ego vel cineres inter tumulique favillas
Non umquam [Orig: unquam] potero non memor esse tui.
HAEc sunt o proceres Husani carmina vestri,
Inclita Sioniis Aoniisque modis.
Ecquis enim non Sionios hinc ducat odores?
Si sacra de sacris carmina rebus amet.
Quis non Aoniae latices hinc hauriat undae?
Si modo Castaliis labra rigarit aquis.
Accipite ergo bonis animis, vultuque sereno,
Quod Pietas vobis, Musaque mittit opus.
Sic prope qui vestrae mons calcifer imminet urbi
Sioniis certans surgat ad astra iugis.
Sic qui proventu patriam salis ubere ditat,
Aeternum Aonias fons quoque fundat aquas.
CArminis auctori totiens [Orig: toties] quid carmina mittis?
Pro numeris speras munera numne tuis?
Cum mihi sint numeri plures quam mittere possis;
Nulla ego pro numeris munera reddo tuis.
CUm paene instantem minitantur tecta ruinam,
Tum tacite emigrans musculus omnis abit.
Una etiam secum telam amolitur arachne,
Nulla ruinosa conspicienda domo.
Pelle igitur tantas hic texit aranea telas,
Hic minor et maior mus sua regna tenent.
Indicio illorum cautus quia praevidet hospes.
Instet quod domui nulla ruina suae.
En tibi Labragoram fraudis nummique ministrum.
Patronum furti, caedis, adulterii.
Quin scelus haud ullum est, quod non defendere iuris
Labragoras titulo iustitiaeque queat.
Sic torquere igitur norit [Reg: noverit] cum cerea iura,
Haud legum doctor, sed mihi tortor erit.
INuidia Polypheme premi te livide clamas
Doctrina a magnis eloquioque viris.
Cum tamen invidiam quod vel nani excitet, insit
Nil animo, linguae, vulticuloque tuo.
Nil etiam generi, nil vasto in corpore membris,
Nil opibus, domui, criminibusque tuis.
Per me quippe licet, perque omnes credo licebit,
Ut sine rivali te et tua
solus [(printer); sic: solos]
ames.
Desine quapropter, qui te scire omnia credis,
Posthac falsidico talibus ore queri.
Aut exclamabunt docti, o grave dedecus! omnes,
Ignotam tibi vim nominis invidiae.
EX bello incolumis rediens Ripsaspis, ad aram
Cur sua suspendat calceamenta, rogas?
Non clipeum [Orig: clypeum] aut galeam, partae monumenta [Orig: monimenta] salutis?
Qui mos servati militis ante fuit:
Defendere pedes illum, non arma vel ensis,
Nec clipeum aut galeam rettulit ille suam.
Ergo in defectu reliquorum, haec dona videnti
Virtutis voluit signa referre suae.
GAudete o Bavii, miseri gaudete Batylli,
Qui vestra obscuret nomina Birrus adest.
FAta redempturum caesi se mille coronis
Clamabat Fabii, turgidus ore Lycus,
Hoc impune videns fieri. nunc illius uxor
Cum pueris misere pauper inopsque sedet.
Nec micam salis a tanto sperare patrono
Aegra fame, et macie seminecata potest.
Tot nummis Lyce nil opus est iam morte peremptis,
Quin vivis potius sit tua larga manus.
REgibus antiquis tantos dum praestat honores
Reusnerus, Clarii gloria certa chori:
Dignus erat, cui certarent dare munera reges,
Praeconi tanquam signiferoque suo.
Sed licet hoc nunquam fiat, (nam tempore nostro
Rara venit Musis gratia, rarus honos)
Ille tamen sibi sic peperit memorabile nomen,
Claraque tot vetuit nomina nocte premi.
BLanditur vulpes, sed non ego credulus illi,
Pessimus est simulans se malus esse bonum.
NAturam expellas furca tamen usque recurret,
Exclamas, quoties non facienda facis.
Si tibi nativum est sceleratam vivere vitam,
Otia sectari, fanda nefanda loqui:
Et mihi nativum est reprendere talia, teque
Ni vitia emendes postmodo nolle pati.
QUod pecudum inducat pecuina pecunia mores.
Est brutum a bruto nomen adepta pecu.
AUlicus exosam totiens [Orig: toties] ne deserat aulam,
Aurea vincla quibus detineatur habet.
Auro etiam muto vis maxima persuadendi est,
Tum quoque quod loquitur plurima quando tacet.
LAurigerum se saepe vocat Messala poetam,
Mirificeque sibi dum crepat ista placet.
Ast ego, cum dicit lauros, intelligo laruas,
Audio Boeotum quando poeta canit.
Quin betam potius. tanti nam carmine vatis
Nil magis insulsum, nil magis insipidum.
VIta brevis, curae innumerae. quid gaudia differs
Dat tibi tam parca quae brevis hora manu?
LAudari nimium, nimis est grave. desine quaeso
Laudibus immodice nos onerare tuis.
Rana bovi certat, sed nondum rupta. quid obstat?
Disrumpenda brevi rupta putanda tibi est.
NON vivit, fido quisquis privatur amico,
Dimidium siquidem perdidit ille sui.
QUisquis es, exiguum quamuis ne sperne libellum,
Tu quoque quod fugias quodque sequaris habet.
QUid puerum bene moratum, sermone latinum,
Et vero faciat corde animoque pium:
Prudentem quid dedeceat deceatve magistrum
Melliflua liber hic cum gravitate monet.
Qui si acri studio saepe evoluetur utrisque,
Non labor hic expers utilitatis erit.
EN tibi tam carum princeps Bugslave libellum,
Excusum nitidis in tua vota typis.
Cum consorte pia quo felix utere, Christi
Et patriae flagrans totus amore tuae.
Sic vere Bugslavus eris, qui numinis instar
Sit robur populi confugiumque sui.
ACcipe Burenii et nostros quos mitto libellos,
Magne vir, et regis dextera fida tui.
Quos volo non alia nobis mercede rependi,
Quam iuvet ut fastos vox tua fida meos.
Sicubi se dederit felix occasio, ut illos
Commendare nota de meliore queas.
Non deerit studio huic Caasa optimus ille patronus
Varniadum, et studiis, anchora sacra meis.
Nec fastos regi indecores regnoque futuros,
Indicio poterit Iulius esse meus.
Quem si oculis unum videat rex inclitus equis,
Non operi poterit non bonus esse meo.
Quod si spes nulla est, vanumque insumo laborem;
Id quoque si scribes, muneris instar erit.
INfanti dare quod nequeat laeso ubere mammam,
Sollicita est miris torua Lycissa modis,
Nutricum incusans vitam, moresque pudendos.
Quos puerum non vult imbibere ante diem.
Esto animo bene composito mea quaeso Lycissa,
Nil causae est tantum cur doluisse velis.
Nam nulla est mulier, lupa nulla, nec ulla leaena,
Cuius lac possit plus nocuisse tuo.
CUr calvos per se Monachos quandoque futuros,
Rasura caluos reddere Papa sinit?
Calvitii causam novit pater ipse phalantus [Orig: phalanthus] ,
Eunuchum et caluum quid veter esse, videt.
Quocirca ut melius monachorum furta premantur,
Sponte quod hinc fieret, iam fieri arte iubet.
CArmina quid rodis non intellecta sabelli?
Optima tene unum scribere posse putas?
Quae tibi nulla placent aliis fortasse placebunt,
His praeiudicio ne gravis esto tuo.
IStam cum venit Samuel Caloander in urbem,
Haec rerum facies hic status urbis erat.
Pastores populo hi praeerant, ludoque magistri,
Hos urbs, hos habuit curia celsa patres.
Christe tua defende urbem bonitate, nec illam
Moribus a priscis egenerare sine.
UT canis in reliquo mordax grege verbere laesus
Latrando est index vulneris ipse sui:
Sic qui se excusat non accusatus, eundem
Quid dubitas dicti criminis esse reum?
HIc quoque si pungi nostro te carmine credis,
Conscia mens damnet quod tua facta, doces.
Hanc igitur non me accusa: si viceris ista
Iudice: nil hic quod laedere possit, erit.
Sed neque carminibus tibi tantam aspersero labem;
Quantam ipse propriis tu tibi criminibus.
FINIS.