Sunt tria, rex
Friderice
, tuum quae nobile nomen
Imperio spondet temporibusque tuis.
Pax, honor, et pleno locuples opulentia cornu,
Est quibus in toto carius orbe nihil.
Macte animo rex arctoi clarissime mundi,
Haec tria fac populis sint diuturna tuis.
Aurea perpetuam praestet concordia pacem
Regno, animo, genti consiliisque tuis.
Hinc virtutis honos, et honestas publica regnet,
Sit pudor, et probitas, sit pietatis amor.
Quin tua cunctarum proventu divite rerum
Fiat et aeternis gens opulenta bonis.
Sic vere optati de nominis omine, dives
Pacis, honoris, opum, rex
Fridericus
eris.
Dum
Varni
Roseas cum coniuge navigat undas
Magnanimis maior Rex
Fridericus
avis;
Varnus
ovans, tanti dudum praesagus honoris,
Corniger e fluvio conspiciendus, ait:
Quis novus atque adeo excellens me illuminat hospes?
Quaenam nympha meas aurea sulcat aquas?
Fallor an arctoi rex florentissimus orbis
Compare cum
Sophia
rex
Fridericus
adest!
Rex
Fridericus
adest,
Sophia
comitante, nec
umquam [Orig: unquam]
Intravit nostras clarior hospes aquas.
Non mihi iam
Rhenus
, plures licet alluat urbes,
Non mihi se turgens conferat
Eridanus
.
Sed neque dum pompa tali mea flumina fulgent,
Mi iactes reges
Tibri
vel
Arne
tuos.
Hic meus, est nostro regum rex optimus aevo,
Et vehitur nostris altera
Pallas
aquis.
Vis ipsum spectare
Iovem
? vis
nosse [Reg: novisse]
Minervam
?
En tibi cum
Sophia
rex
Fridericus
adest.
Rex aequans bonitate
Iovem
; Regina
Minervam
Fecundae exsuperans laude pudicitiae.
Felices oculos! felix
Megalepolis
! una
Cui lux dat geminos posse videre Deos.
Euganeo
nuper cum Dux
Ulricus
in horto
Plantarum inspiceret germina
Phoebus
ait:
Cur tu quaeso sacris Princeps carissime
Musis
Hac regione mihi conspiciendus ades?
Tune ille
Ulricus
, proavis qui regibus ortus,
Maenalia
procul hinc me regione colis?
Dignaque doctiloquis largiris praemia
Musis
,
Et claris
Musas
qui
coluere [Reg: coluerunt]
viris?
Salve genis honos patriae, Dux inclite salve,
Tu quoque tu nostro munere clarus eris.
Cumque adeo celebri plantas scruteris in horto,
Et placeant oculis munera nostra tuis:
Fallor an heroes heros imitatus avitos,
Hac quoque laude illis te cupis esse parem!
Huic olim praestans animi invigilabat
Achilles
,
Deditus huic
Hieron
Lysimachusque
fuit.
Posteritas hinc grata illos post funera laudat,
Nomen et illorum germina certa ferunt.
Fortunate heros, tu nunc eris alter ab illis,
Quos genere aequiparas, exsuperasque fide.
Perge modo, doctasque libens defende sorores,
Varnus
ubi roseas en tibi fundit aquas.
Nomine sic meritoque tuo sine fine manente,
Floridius quovis germine germen eris.
Bucephali caput in
clypeo [Orig: clipeo]
cur inclite monstras?
Cum bove praestanti quid bonitate duci?
Scilicet haec eadem
Cimbrorum
gloria
Brennus
Regna per
Italiae
prospera signa tulit.
Quin eadem
Nestor
periturae ad pergama
Troiae
Signa habuit praestans mente manuque senex.
Horum utrique animis, et dulcis flumine linguae
Cum par sis,
Herulis
gloria prima tuis:
Cur eadem non signa tibi Dux optime dentur?
Quae patriae indicium nobilitatis habes.
Macte animo princeps, fortem tua dextera
Brennum
,
Nestoreos
superet vivida vita dies.
QUAE decerpta tibi
Patavino
mittimus horto
Germina, dux facili fronte manuque cape.
Plantarum hic poteris vivas cognoscere formas,
Hic poteris oculos pascere ut ante tuos.
Illa quidem
viguere [Reg: viguerunt]
prius, quando ipse videres
Omnia, nunc arent, tam vigor ille brevis.
At tu si studia haec
Musarum
dona fovebis,
Ut facis, et
nosti [Reg: novisti]
munus id esse tuum;
Ambrosiae
in morem felix sine fine vigebis,
Nec poterunt laudes tollere fata tuas.
Lusciniam cepisse
Lacon
captamque
necasse [Reg: necavisse]
Fertur, ut hac avidam pelleret ore famem,
At postquam plumis exutam denuo vidit,
Vox tantum es, dixit, praetereaque nihil.
Spartanos
haec facta decent, at tu optime
Petre
Ductor
Athenaei
Pieriique
chori,
Cum Philomela tuam nuper
penetrasset [Reg: penetravisset]
arachnen,
Qua tua
Romanae
proxima villa viae est:
Tu caput innocuae demulcens, libera dixti [Reg: dixisti]
Rursum esto, ob dulces quos canis una modos.
Nec mora diductis manibus laeta evolat illa,
Patronique sui facta fidemque canit.
Attendunt philomelae omnes, totumque per orbem
Dispersae laudes
Petre
beate tuas
Divulgant, quas nec memori quisquam eximet aevo,
Donec lusciniae, carmina donec erunt.
At tu quisquis avem tam blandam laedere
tentas [Orig: temptas]
,
Bubonum in tenebris flebile carmen habe.
Dicebam tibi
Galle
, senescimus, effugit aetas,
Utere flore tui, si sapis, ingenii.
Sprevisti: obrepsit non intellecta senectus,
Nec revocare potes qui
periere [Reg: perierunt]
dies.
Nunc piget, et quereris, quod non aut ista voluntas
Tunc fuit; aut non est nunc vigor ille tibi.
Quintilium
nostin [Reg: novistine]
Varum
? quem maximus ille
Arminius
patriae vindex oppressit, an illum
Nosti [Reg: Novisti]
, inquam, qualis fuerit?
Germania
novit
Illa vetus, quae regnantem et nova iussa ferentem,
Et deglubentem indomito quaeque obvia fastu,
Spernentemque hostis tacitas sint pectore viros,
Non tulit, ut mollesque
Syri
, et
Phoenicia
pubes,
Imperiis assueti homines, ad iussa parati,
Imbellesque illum tulerant, ibi regna tenentem.
Nam
Syriam
pauper locupletem ingressus, eandem
Expilando inopem, dives, nudamque reliquit.
Non tulit hoc inquam
Germani
martius ardor,
Contemni impatiens, et vinci nescius olim.
At dux si tanti fecisset providus hostem;
In
Syria
quanti congestum fecerat aurum:
Non isti stragem tumuli loquerentur avitam:
Luppia
non clades veteres
Amasisque
referrent.
Pauper
Aristides
ad censum egressus agendum
Quam fuit egressus pauperior rediit.
Cur igitur subito en factus de paupere dives
Est
Varus
Syrii
praeses avarus agri?
Pauper
Aristides
patriae fuit utilis uni,
At sibi, non aliis, utilis iste fuit.
Qui deglubebat miseros, violabat inermes,
Quaestor erat miseris
Harpalus
agricolis,
Invisus pueris, senibus, simul atque puellis,
Namque operum exactor vix tolerandus erat.
Subditus huic
Damon
, vicino saepe Menalcae,
Dicebat querulis talia verba modis,
Finiat o utinam nostros mors certa labores,
Unica nam nobis illa parata quies.
Quin neque post mortis, respondit, fata, Menalcas,
Aeterni requies certa laboris erit:
Nam gravius stygio crucietur ut Harpalus igni,
Ligna ferenda mihi, ligna ferenda tibi.
UT lapidem iactore canis sectatur omisso,
Ignibus ut ferulam dat puer innocuam:
Bassarus immodico sic cum se proluit haustu,
Quae
placuere [Reg: placuerunt]
prius frangere vitra solet.
Vitra nihil
meruere [Reg: meruerunt]
: tibi tu rectius ipsi
Frange manus, bibulam vel tibi frange gulam.
Magna domus, magnos sumptus, magnosque labores
Aedificanda simul, simul et reparanda requirit.
Si pereat; damnum est maius: si splendida duret,
Excitat invidiam stimulis, oculosque malignos
Urit, et exitium domino fert saepe potenti.
Prae reliquis locuples mihi villa Aurelia testis,
Qui sapis ergo tibi, laudatio ingentia tecta,
Exigua incolito: poteris sub limine parvo,
Et gaudens parvisque sodalibus, et lare certo,
Libertate frui, et regum praecurrere reges.
HIC iaceo somni cupidus, pernicibus alis
Ast oculos refugit perfidus ille meos.
Pulvinos mihi quaeso tuos, mihi stragula mitte,
In medios stertis sub quibus ipse dies.
Namque ubi tu tanti dormis bene debitor aeris,
Me dormire etiam non male posse puto.
Villius it totiens [Orig: toties] curto quadrante lavatum,
Et iactat generis nobile stemma sui.
Iactat et acceptam generoso a Caesare laurum,
Mirificque [Reg: Mirificeque]
sibi se celebrando placet.
Interea famulusque cibis, eget aere crumena,
Non etiam murem quo bene pascat habet.
Quid tibi nobilitas prodest iam stirpis avitae?
Hic honor est, aurum si tibi desit, onus.
Nil mihi cum lauro fulvum si deficit aurum,
Nil mihi cum fama, si toleranda fames.
TE sapere, et cunctis morbis cum laude mederi
Posse putas, quin et Pseudole dicis idem.
Credo equidem, resque ipsa docet, te pellere vitam,
Sic simul et morbus vitaque pulsa fugit.
Egregium vero medicum! tua pharmaca praestant
Mortuus ut nullis post egeat medicis.
Nutricem sese iactat templi atque Lycaei,
Se celebrando sibi garrula Marga placet.
Non equidem nego, nutricis nec nomina Margae
Detraho, sub certa conditione tamen.
Namque etiam est nutrix quae mansum devorat ipsa,
Et pueri sputo labra tenella linit.
Vita tibi mater, pater est tibi Vitus, id ipsum
Perpetuo iactas, perpetuo repetis.
Vitalemque isto solum te nomine clamas,
Omina nominibus nam quis inesse neget?
Non nego. sed vitulam potuit quoque Vita creare,
Et patre de Vito nasci etiam vitulus.
Sinceri candoris amans, et candidus ipse,
Ut bonus est, alios sic putat esse bonos.
At niger, et tenebris plenus, fraudisque dolosae,
Ut malus est, omnes sic putata esse malos.
Non tibi, non aliis igitur cum Pseudole credas,
Esse bonus quaeso qua ratione potes?
Transibat vicum vendentem tus [Orig: thus] et odores
Rusticus, hic subito concidit exanimis.
Mirantur iuvenes quibus urbis aromata curae,
Unguentisque viri pallida labra linunt.
Nequidquam. riget ille tamen: quem rusticus alter
Aspiciens, morbi gnarus et ingenii,
Sucerdam [Orig: Succerdam]
arripuit vico quae forte iacebat,
Arreptamque eius naribus applicuit.
Hinc subito vires animi vitamque recepit,
Tantum apud impuros stercora foeda valent.
Credis ab hoc iuvenes multum differre virosque
Prae libris veterum
quis [Reg: quibus]
nova quaeque placent?
Qui quaecumque petens laqueata palatia scandit,
Cogitur ille bonis blandus et esse malis.
His equidem, ne quid noceant, quia noxia turba est:
Illis ut solita pro bonitate iuvent.
Romula
sic olim non tantum turba Salutem
Cum Scabie saevam sed
coluere [Reg: coluerunt]
Febrim.
Cum te vel minimum nequeas audire monentem,
Proque aris ineas
praelia [Orig: proelia]
proque focis,
In dubium si forte aliquis non fictus amicus,
A te facta, tuo motus honore, vocet:
Cum non esse velis sed tantum sanctus haberi:
Et satis esse loqui de pietate putes:
Cum tantum tua cuncta probes, tuaque omnia laudes:
Contemnasque alios,
caecus [Orig: coecus]
amore tui:
Propria cum plenis recites encomia buccis:
Paedoremque [Orig: Pedoremque] tuum punica mala putes:
Cum faciles pandas assentatoribus aures:
Et mala virtutum nomine facta tegas:
Qua quaeso ratione aliquis tua facta probarit?
Quomodo non mendax laudibus illa vehet?
Si
Christo
placet ille, sibi qui displicet ipsi,
Sique odit mitis corda superba Deus:
Qua ratione etiam
Christo
ventose placebis,
Usque adeo placeas cum Polypratte tibi?
NIL nisi virtutem patulo crepat
Ennius
ore,
Nil nisi virtutem simius iste crepat.
Quin culices audit tussire, et crescere gramen,
Usque sagax adeo sensus inest animo.
Interea invigilare mero, contemnere sacra,
Cumque Deo leges esse putare nihil,
Scortari, nugari, alios suspendere naso,
Et crepitus proprios esse putare rosas,
Haec sequitur virtus praecepta, haec gloria certa est,
Hinc adeo dociles aspice discipulos.
Cum fatuo grege nil toto te vanius orbe est,
Dum facienda mones, et fugienda facis.
Movisti quoties turbas, hoc ebrius egi
Dicis, et ut veniam dem tibi
Galba
rogas.
Nocte suburanas adiisti, hoc ebrius egi
Dicis, et ut veniam dem tibi
Galba
rogas.
Officium est quoties neglectum, hoc ebrius egi
Dicis, et excusas crimina criminibus.
Quin pudeat dignum baculo caput, improbe
Galba
,
Criminibusne tegi crimina posse putas?
Ebrius es gemina dignus me iudice poena,
Sobrius hanc nullo te redimente lues.
IN templo, mensa, et ludo, vis primo haberi,
Deque loco rixas saepe priore moves.
Fallor an in caelo, quo vix perveneris
umquam [Orig: unquam]
,
Barre voles ipso celsior esse
Iove
.
Cur bovis a cubitis iuvenum palearia pendent?
Cur referunt manicae guttur Onocrotali?
Quisque sinu fatuum circumfert: optimus ille est
Qui ne promineat dissimulare potest.
Hinc videas stolidam manicas extendere turbam,
Commodior fatuis ut locus esse queat.
Illud
mhde\n a)/gan
, si quem bene
nosse [Reg: novisse]
fatemur,
Hunc ego Gastricium protinus esse puto.
Nam curtum curtis obolis mutare trientem,
Aedituo in templis circumeunte solet:
Ne nimio fortasse stipem gravet aere rogantes,
En urbs munificum Gastriciana tuum.
Trapula qui totiens [Orig: toties] mendacia dixit, et ausus
Est totiens [Orig: toties] furtis contemerare manum,
Quid faciat quaeris? lavat illum
Iuppiter [Orig: Iupiter]
imbre,
Expositum radiis ungit
Apollo
suis.
Stultorum dicis regem,
Fabiane
, ministrum
Esse tuum, quod sit tardior ingenio:
O te infelicem, siquidem modo vera profaris!
O iterum servi maxima regna tui!
Stultorem rex, immenso dominatur in orbe,
Et metues famuli tu quoque sceptra tui.
Paetus
adulterii uxorem convincere certus,
Signa viri cultro sustulit ipse sibi,
Ut si iterum pareret,
cert [Reg: certo]
, sine iudice, scire
Posset, eam certi criminis esse ream.
Aegroti capitis iuveni clystera [Orig: clistera] ferebat
Callidus herbarum cognitione senex.
Aeger ad hunc, num stulte tuum delirat acumen,
Qui medicum minime convenienter agis?
Quando caput cerebrumque mihi curare volebas,
Cur parti adversae pharmaca quaeso paras?
Nec mora praeripiens medico clystera [Orig: clistera] trementi,
Illinit hunc capiti temporibusque suis.
Hic dolet, huic inquit parti medicina paranda est,
Quid mihi cum nugis o medicelle tuis.
Assidue cur bella gerat, cur fulminet armis
Moscus, et ulterius castra pedemque locet
Miramur causas? haec est. non incitat ullus
Relligionis eum, sed regionis amor.
Nomine Christophori gaudes,
Christumque
subinde
Ingeminas rebus spemque ducemque tuis.
Sed tamen in loculis animus cistaque moratur,
Assidue hanc tecum sis ubicumque trahis.
Sic ego cum
Christum
iactas, intelligo cistam,
Et modo Christophorus fit mihi Cistophorus.
CUR totiens [Orig: toties] tumido tibi pustula putris in ore
Nascantur, mirans, scire subinde cupis.
Vis dicam? ore voras nimium, nimiumque bibendo,
Exitium cerebro ventriculoque paras.
Ergo nec immerito scabioso plecteris ore,
Membraque supplicium, quae
meruere [Reg: meruerunt]
, ferunt.
CUR adeo tua displiceat mihi Lesbia quaeris?
Plus placet illa sibi, non placet ergo mihi.
Idem cur adeo placeat mihi Cordia quaeris?
Non placet illa sibi, plus placet ergo mihi.
Lucifer egregie si se putat omnia scire,
Cur nescit fatuum se miser esse rudem?
Hoc unum ignorans, non se scire omnia dicat,
Ille sapit qui se scit bene scire nihil.
AD
cenam [Orig: coenam]
me saepe vocas, ad prandia saepe,
Et me saepe tuum limen adire iubes:
Non venio. quae causa rogas? Non prandia vito,
Non aedes, animae stercora vito tuae.
Doxosophus nuper quidam me forte rogavit,
Barba priorne viro posteriorve foret?
Huic ego: barba viro prior
exstitit [Orig: extitit]
horrida dixi,
Nam post barbigeras conditus ille capras.
Quid mihi vim vini quid
Bacchi
robora laudas,
Roboris et lymphas dicis habere nihil?
Circumagens celeresque rotas, lapidemque molarem,
Est equidem forti fortior unda mero.
Lentule
te mecum iactas vixisse tot annos,
Intentum studiis, sed didicisse nihil.
An fueris studiis intentus nescio: dicent
Hoc aliis mores ingeniumque tuum.
Me vero immeritum posthac ut laedere cesses,
Hoc simile a nobis convenienter habe.
Ut non omnis ager profert cum
foenore [Orig: fenore]
fructum,
Hunc licet agricolae sedula dextra colat:
Haud secus ingenium fidi non omne magistri
Reddere frugiferum cura laborque potest.
UT tibi sunt putridi scabra rubigine dentes,
Sic video dentes carminis esse tui.
Ipse quidem mordere cupis, sed robora desunt,
En faciunt dentes vulnera nulla tui.
Ergo quid allatras alios? te mente caninae
Et rabie ostendas ut tamen esse canem.
Turturis induerat plumas passerculus, hic se
Compare privatum turturibus queritur.
Lugubresque sonos sterili decantat in ulmo,
Ut fore se viduum tempus in omne probet.
Vix
abiere [Reg: abierunt]
dies aliquot, natura recurrit,
Lascivoque salax turtur amore calet.
Mentitus turtur, plumis non corde pudicus,
Fabula turturibus passeribusque fuit.
Silvestres asinos caelo ridente sereno
Tristari et questus edere rumor ait.
Lascivire autem saltu, et gaudere vicissim,
Per nebulas pluviis si cadat imber aquis.
Tu quoque laetitiam cum publica gaudia poscunt,
Tristis et in tetrica veste severus ades.
Laetior es contra nitidaque in veste superbus,
Flebile cum cunctis tempus adesse vides.
Si tibi cum stolido mens est communis onagro,
Quis nam silvestrem te neget esse asinum?
TU fidum esse negas Rubrium; fidissimus ille
Sed tamen arbitrio creditur esse meo:
Nam barba rutilisque comis cavet ipse videnti,
Et sibi, ne pereas, derogat ipse fidem.
RUGOsam fastidit anum rugosior ipse
Chremylus, et queritur fata sinistra tori.
Virgineasque comas laudat, ridetque puellis,
Nescius opprobrio talibus esse senem.
Chremyle, si sapis, o vetulam non sperne vietam,
Faex [Orig: Fex] illi placeat, qui bona vina bibit.
HEI quanto infelix
Phaethon [Orig: Phaeton]
felicior essem,
Si non tacta mihi lora paterna forent.
Qui petit alta cadit, propria tu in pelle quiesce,
Contentus modico qui tenet ima manet.
Cottidie [Orig: Quotidie] cur
Turca
Istri
vicinior oris
Advolat? et nemo qui remoretur adest?
Pro patria patinas curat, pro limite limen,
Pro re communi quisque studet propriae.
Sic sensim patriae et patinae, et cum limite limen,
Et cum privatis publica cuncta ruent.
Probra Tiraquello ingeminant, doctoque bonoque,
Nam quod omnigena cognitione fuit,
Spiritibus tribuunt divisque penatibus illud,
Quorum opera hunc usum subsidioque volunt.
Ast aures praebere mihi si vera loquenti
Non grave sit, qui sint hi tibi dico lares.
Sobrietas, labor assiduus, parcissima cura
Temporis, haec doctum numina trina creant.
UT brevis est melior sublimi gemma colosso,
Non gravitate quidem sed bonitate placens:
Egregios sic arte libros non mole probamus,
Et superat grandem saepe epigramma librum.
Quis gentem
Fabiam
,
Quintus
quam Maximus ille
Cunctando fecit maximam:
Quis gentem
Aemiliam [Orig: Aemyliam]
,
Aemilii [Orig: Aemylii]
quis nomina
Pauli
Nescit, viri integerrimi?
Scilicet
Ausonias
inter, dum
Roma
vigeret,
Locum hae
tenuere [Reg: tenuerunt]
principem.
Quid divine tuo dicam de nomine Caesar?
Quod gentem utramque denotat:
Maximus
Aemilius [Orig: Aemylius]
Maxaemiliane [Orig: Maxaemyliane]
vocaris,
Fabium
quod illum Maximum,
Et simul
Aemylium [Orig: Aemilium]
virtute animoque fideque
Verisque vincas laudibus.
Sis felix divine heros, regesque nepotes
Diu superstes aspice.
Quodque facis, cumula meritis ingentibus orbem,
Ter optimus, ter maximus.
Hippias
illa, suo,
Graecorum
principis, aevo
Archedice his tegitur, filia, pulveribus.
Quae soror, et mater, coniunx et filia regum,
Non tamen elata mente proterva fuit.
CUR sacra defunctis foedos haec area porcos
Pascit, et hoc animo cur patiente ferum?
Credo equidem sine fine avidas gens rustica porcas
Cum voret, illarum porcus hic ultor adest.
Porcus edax, qui tot botulos, farcimina, pernas
Vindicat, ut poenam mortua membra luant.
Si sapis abstineas petasone et carne suilla,
Ne rostro hic moriens effodiare suis.
Viccius
Aonidum
cultor,
Phoebique
satelles,
Et
Musis
fuerat
Phoebo
et carissimus ipsi.
Invidet hunc illi
Venus
, et compellat amorem:
I puer, hunc iuvenem tacitis mihi fige sagittis,
Ut
Phoebi
oblitus posthac mea iussa sequatur.
It, redit, et fixum narrat.
Venus
aurea ridet,
Defecisse putans iuvenem: sed tu acriter insta,
Et
Musas
coniunge novo studiosus amori,
Victricem ut vincas
Venerem
, ulciscaris
Amores
,
Et tua vel sero
numquam [Orig: nunquam]
laus concidat aevo.
Gaudete o
Veneres
, nudi gaudete Lepores,
Gaudete o Roseae pulpita docta scholae.
En iterum
Brucaeus
adest, quem
Belgia tellus
Hactenus et longae
detinuere [Reg: detinuerunt]
morae.
Hei nimium longae. interea
Musaeque
canorae,
Et ludi, et suaves
conticuere [Reg: conticuerunt]
ioci.
Interea
Herodotus
,
Xenophon
apis attica, cessat,
Flaccus
,
Thucydides
,
Hippocratesque
silent.
Nunc illis sua vita redit, pulsisque tenebris
Splendidius soles te redeunte nitent.
Salve care meis imo carissime
Musis
,
Brucaee
Aonii
gloria magna chori.
Te salvo mihi cara salus: longo ergo superstes
Tempore,
Chironis
saecula vince senis.
Neve iterum
Flandros
olim
Batavosque
revisas,
Nectat amor collo vincula grata tuo.
Impleram [Reg: Impleveram] decimum quater
Engelstedius
annum,
Corpore cum tali conspiciendus eram.
Patria quando meae secreta negotia curae
Crederet, arctoae prima corona plagae.
Christe
meos quidquid posthac accedet ad annos,
Fac patriae et laudi serviat omne tuae.
Non paucis
Sleidane
libris dum
praelia [Orig: proelia]
regum
Gestaque pro vera relligione doces:
Nobile nomen habet virtus pietatis alumna,
Atque hanc ex animo qui
coluere [Reg: coluerunt]
duces.
Uritur impietas, vultum suffusa rubore,
Tot cupiens fraudes tot latuisse dolos.
Nequidquam. neque enim rerum pulcherrima virtus,
Nec scelera aeternum tecta latere queunt:
Fama volat, totumque implet clamoribus orbem,
Durat et in seros viva recensque dies.
Cui vitam ut tribuis; vitam sic nactus ab illa,
Hoc opere aeternum tu quoque nomen habes.
Unica mens aliis et vates contigit unus,
Vix potuit vates unus habere duos.
At tibi diversae cum dia
Columnia
mentes,
Contigeritque ori vox variata tuo:
Quid mirum est uni totidem contingere vates?
Ipsa etiam celebres quos celebrata facis?
Oris honore
Venus
, thalamis et stemmate
Iuno
,
Arte praeit reliquas casta
Minerva
Deas.
Sed tu fatidicis sacrata
Columnia
Musis
,
Singula sint illis cum data, cuncta tibi:
Cur non una trium titulo sis clara Dearum?
Stirpe, animo, facie:
Iuno
,
Minerva
Venus
.
Magna petis, caeloque tuus se spiritus aequat,
Ut capiat fastus vix schola tota tuos.
Magna etiam loqueris, magnos tibi sumis honores,
Quos tibi non homines nec Deus ipse dedit:
Quem Deus extollit, bene tollitur: at simul ipsum
Te tolles, manibus stulte premere Die.
Viderat
Husani
nuper cum carmina
Clio
,
Aemula carminibus Vida diserte tuis:
Mirata ingenium, fecundae et flumina venae
Conticuit primum, mox stupefacta refert.
Usque adeo hic callens
Romani
aenigmata Iuris,
Qui potuit sacris invigilare libris?
Aut cui
Teutonicae
tanta est facundia linguae,
Excoluit
Latias
quomodo quaeso Deas?
Huic
Phoebus
: mirari equidem iam desine
Clio
,
Vix alia fieri quod ratione potest.
Nam cuius voluit fidei committere princeps
Heruleus
sceptri iura decusque sui:
Non modo consilio, verum et pietate decebat
Ingeniique alios vincere flore sui.
Magnus Alexander
parvum si credidit orbem,
Quem sibi pugnacis subdidit ense manus:
An non pro magno minimum se iure
vocasset [Reg: vocavisset]
?
Orbe etenim parvo quomodo magnus erat?
Ne minus aut nimium te laudem
Labro
rogasti [Reg: rogavisti]
,
Laudari nimium quod grave, turpe minus.
Hoc ego sed medium cum me vix posse putarem
Tangere, nec laudo te, neque culpo. Vale.
Quamprimum emicuit roseo stella aurea
Varno
Orta procul
Gothicis
aurea stella iugis:
Ex templo insolita micuit
Venus
aurea luce,
Ceteraque insolitum signa
dedere [Reg: dederunt]
iubar.
Scilicet hac stella caeli quoque sidera gaudent,
Ridet ab aetherio
Iuppiter [Orig: Iupiter]
ipse polo.
Aera nam veluti rutilante hic lumine complet;
Sic eadem meritis regna propinqua suis.
CUM sacer
Augustus
Romani
sceptra teneret
Imperii, medica maximus arte fuit
Illustris
Craterus
: nunc maximus
Aemilianus [Orig: Aemylianus]
Sceptra eadem simili dum bonitate gerit,
Est
Crato
, consiliis magnam qui Caesaris aulam
Adiuvat, et morbos eminus esse iubet.
Sis felix
Crato
, quin
Cratero
felicior ipso,
Et multum
Augusto
temporis adde tuo.
Vivat ut incolumis, serosque in regna nepotes
Collocet, et
Turcae
sceptra subacta premat.
Si pulchrum est, tot regna uni se credere regi,
Cui regis vita est credita, quantus erit?
Omnia dum tenebras dum noctem cuncta minantur,
Barbariesque novis viribus aucta redit:
Tu mihi praecipuos inter memorande
Monavi
,
Sedulus hanc contra fortia bella moves.
Et
Sophiam
sanctamque
Themin
defendis et ornas,
Depromens doctos qui
latuere [Reg: latuerunt]
libros.
Ergo e nocturnis argentea
Luna
tenebris
Ut paene obscurans astra minora nitet:
Sic virtus nomenque tuum quandoque nitebunt,
Denotat id
clypei [Orig: clipei]
candida luna tui.
CUR totiens [Orig: toties] iam scripta iterat, chartamque nitentem
Inquinat, usque adeo cur sibi Naca placet?
Scribendi cacoethes habet, quare undique plures
Stultitiae testes expetit esse suae.
Sordet
Aristoteles
, sordet tibi magnus
Homerus
,
Sordet item magno cum
Cicerone
Maro
.
At sapiunt
mirque [Reg: mireque]
probas quos tempore nostro
Evomit insulsos gens asinina libros.
Non mirum est: homini rosa quod pulcherrima praestat,
Praestat idem
cenum [Orig: coenum]
spurcitiesque [Reg: spurciciesque]
sui.
Acciperet quando sceptrum regale
Darius
,
Indicio ante alios mane frementis equi:
Mox fragor et tonitru caelo sine nube sereno
Inclita laetitiae signa
dedere [Reg: dederunt]
suae.
Nunc quoque sceptra Scholae tibi laudatissime
Clingi
Cum daret unita Musicus ordo manu:
Infremuit sudum tonitruque et fulgure caelum,
Unde tibi recte tradita sceptra patet.
O dilecte Deo, cuius favet aether honori!
O mihi sinceri fratris amande loco.
Sis felix, et vive diu , rectoris olympi
Munere, clementi qui tua sceptra manu
Dirigat, ut
Varni
Schola te rectore iuventae
Floreat, et faustos sentiat ire dies.
Te rectore malos ut debita poena sequatur,
Te rectore boni praemia certa ferant.
Fabricio
lauri meritissima germina
Caesar
Cum generis dederat nobilitate sui:
Hoc Deus ut vidit, maiori hic dignus honore est,
Quam quibus in mundo condecorantur, ait.
Nec mora: caelestes illum conscendere sedes
Iussit, et angelicis plectra ciere modis.
Conspicuamque inter vates gestare coronam,
Et vera aeternum nobilitate frui.
DIC mihi cur plenis totiens [Orig: toties] convicia buccis
Evomit, et totis cur maledicta libris
Ingeminat Furius? cur multi imitantur eundem,
Quis [Reg: Quibus]
nisi rixosum nil placuisse potest?
Nil Furio est, male ni scribat, quod scribere possit,
Nec tibi quod dicat, ni maledicat, habet.
DUM vitam incolumem potando precatur amicis,
Dum patris et sponsae nomina saepe bibit;
Fannius
insano similis, pallensque tremensque
Concidit, ut vitae spes quoque nulla foret.
Ridiculus! qui multa bibens nec profuit illis,
Et sibi paene fuit causa pudenda necis.
Parvulus hic liber est chartae si pondera spectes.
Si res; immenso maius in orbe nihil.
Vix etenim quidquam formosi machina mundi
Continet amplexu vasta patensque suo.
Quod non legitime quaerentibus indicet ille,
Hunc tibi do studii motus amore tui.
Quid mihi reddendum quaeris? disce ista libenter,
Hoc ego vel summi muneris instar amo.
Semper eget locuples congesto pauper in auro,
Utilis et nulli ni moriatur erit.
Hinc tenuis tenuem pascit: qui dives egenum
Sublevet, hoc duro tempore nemo fere est.
Recte igitur dictum: quando mendicus egeno
Munera dat, caeli ridet in arce Deus.
Hanna
sapis nimium, nimium sapis
Hanna
, mariti
Est sapere, huic mulier discat habere fidem.
Tityrus exhaustum tum demum claudit ovile,
Cum lupus amissas dilaniavit oves.
Infelix ovium custos! meliusne fuisset
Principio incolumi claudere septa grege?
Grammaticus vis esse bonus, vis esse disertus,
Dictaque mordaci dente soloeca notas.
Dente notas alios, ipsum te negligis, urbem
Pro muris cinctam muribus esse canens.
Infortunatam quam tu muniveris urbem!
Mures si muris aequiparare voles.
Saepe mero turgens, spumanti et plena falerno
Hic in Cocretico fonte lagena cubo,
Quaeque ministra prius
Cereris
Bacchique
vocabar,
Nympharum madida nunc gemo tunsa manu:
Scilicet ut quo me totiens [Orig: toties] sum passa repleri
Sobria nunc demum temperet unda merum.
At tibi si quae cura mei, miserere iacentis,
Quae tibi plena mero non odiosa fui.
Sed nil praeteritos curas ingrate labores,
Deserta in gelidis ergo necabor aquis.
Hic tibi pro cavea tumulus mea surgit acanthis,
Parva, sed argutos fingere docta sonos.
Tu mihi cara quidem volucris, tu blanda fuisti,
Gutture processit nil nisi dulce tuo.
Sed tamen asperius si te quis forte teneret,
Hunc iterum rostro pungere cura fuit.
Sic minimo sua bilis inest: sic spicula melli,
Floribus et morsum sedula miscet apis.
Parva quiesce tamen, mea parva quiesce volucris,
Certatim volucres ad tua busta volent.
Exsequiasque canant: violae nascantur ibidem:
Et rosa te foliis contegat orta suis.
Est eadem natura rosae, blandissima visu
Floret, et ambrosio replet odore locum.
Sed tamen et spinis carpentem pungit acutis,
Ut subito laesas retrahat ille manus.
Sic mala iuncta bonis. blandae tibi gratia vocis,
Spicula sed rostri dura
fuere [Reg: fuerunt]
tui.
Non ita dura tamen, quin vox tua dulcior esset.
Ergo mihi multum saepe gemenda, vale.
Complures oculos
Xenophon
apis attica
Cyro
Dixit, et innumeras regibus esse manus.
Sic procul
Arctoum
dum
Zote
moraris ad axem,
Caesaris
et curas regia iussa tui:
Cur oculum dextramque negem te
Caesaris
esse?
Cur non perpetua te pietate colam?
Quod facio, faciamque adeo dum vita manebit,
Testis erit studii missa pagella mei.
Haec tibi serpentes vero pro numine cultos,
Et referet caeso sacra peracta capro.
Quae quia credibile est multis ignota tuorum,
En tibi sunt lectis hic renovata typis.
Parva equidem fateor: sed tanti haec parva patroni
Nomine non dubitem magna futura, vale.
Illa ego noctis avis credentes docta volucres
Fallere, sub viridi caespite tecta cubo:
Aspectu monstrosa quidem, sed callida fraude,
Et domino variis utilis esse dolis.
Scilicet agrestes animos, educta benigne,
Exueram, illius pasta subinde manu.
Ergo amitis nunc summa peto, nunc mobilis inde
Desilio, variis insidiorque modis.
Dum magnum nunc tollo caput, nunc corpore toto
Contrahor, atque oculos torqueo terribiles.
Interea volucres omni me ex parte salutant,
Miratae tenebras linquere noctis avem.
Quas simul occulto paulatim haerescere visco
Aspiceres, captas et sua fata queri.
Nunc eadem me fata premunt: quid profuit olim
Alitibus variis damna
creasse [Reg: creavisse]
dolis?
Cui sacra sum
Pallas
miserae quid profuit? ipsa
Cum nequeat saevas
Parcae
inhibere manus.
Quid tenebris et nocte tegi mihi profuit atra?
Quando vel in tenebris mors obeunda fuit.
Disce meo exemplo, dominos vitare dolosos,
Et
numquam [Orig: nunquam]
innocuis fraude nocere. Vale.
Belgarum
in
coenis [Orig: cenis]
admirabatur
Iberus [Orig: Hiberus]
Delicias, artem, pocula, vitra, merum.
Ergo unde ingenia atque artes regionibus istis
Sint, ubi mos vinis invigilare, rogat.
Huic
Belga
: ingenium exacuens et nobile vinum
Nos bibimus: fatuae potor
Iberus [Orig: Hiberus]
aquae est.
Non artes mirare igitur, non mentis acumen,
Sunt ubi caelifluo pocula plena mero.
Non mirare tuam stupido cum pectore mentem,
Quod bibis, id tecum bos asinusque bibunt.
Potor aquae es, panemque domi parcissimus atrum,
Ex iure hesterno trux
Polypheme
voras.
At si quando sedes aliena ad prandia fucus,
Largus es, et lauto praebibis ore merum.
Importune alios etiam clamoribus urges,
Utque bibant fastu, voce, minisque iubes.
De proprio largire mero
Polypheme
, domique
Prandens vel ventrem rumpe bibendo tuum.
Nemo docere potest, nisi sit qui praebeat aurem:
Et nisi quis doceat; discere nemo potest.
Excitat auditor studium, doctorque fidelis,
Frigente alterius friget uterque fide.
SI quis forte putet nostro se carmine pungi,
Agnoscens maculas conscius ipse suas:
Det veniam melior: licuit semperque licebit
Parcere personis dicere de vitiis.