chytr1 chytraeuspoemata 24 October 2003 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - incomplete semantic tagging - no spell check. could not identify reference of errata-list item: "p. 114 sine". The "Varia itinera" have been double-keyed and manually checked - should be rather neat.
09 April 2004 Kim Barkowski
Morpheus spell check performed

ANQOLOGIA SELECTORUM EX VARIIS POETIS EPIGRAMMATUM.

In Idoli cultorem G. Bucanani.

MAne, pater noster, cum surda idola salutans,
Ingeminas, sana mente videre loqui;
Saxeus illo ipso magis es, me iudice, saxo:
Quippe patrem saxum qui fateare tuum.

In quendam Antistitem.

ESse Lutheranum rumor te Posthume clamat:
Sed tuus antistes te tamen esse negat.


image: s691

Tam scortaris, ait, quam si vel episcopus esses,
Et potas dubiam pervigil usque diem:
Nec memor es Christi, nisi quum iurare libebit,
Nec scis scripturae vel bene Iota sacrae.
Nempe per haec suevit numquam [Orig: nunquam] fallentia signa
Ille vigil sanas noscere pastor oves.
Quisquam igitur dubitat, rumorne an episcopus erret,
Tam bene commissam qui sibi novit ovem?

Epit. Silvii [Orig: Sylvii] .

Silvius [Orig: SYluius] hic situs est, gratis qui nil dedit umquam [Orig: unquam] ,
Mortuus, et gratis quod legis ista, dolet.

Ad amicos.

NEmo meos cineres violis fragrantibus ornet,
Nudave purpureas spargat in ossa rosas.
Si quis amat, vivo largum se praestet amico,
Officiis poterit dum locus esse piis.
Ast ubi fatales Lachesis mihi neverit annos,
Nostra vel incultis horreat urna rubis.

Angeli Politiani, In Pamphilum.

MIttis vina mihi, mihi Pamphile vina supersunt:
Vis mage quod placeat mittere? mitte sitim.

In Nioben e Graeco.

HOc est sepulchrum intus cadaver non habens,
Hoc est cadaver et sepulchrum non habens.
Sed est idem cadaver et sepulchrum ibi.


page 346, image: s692

I. Ioviani Pontani de Galla sterili.

GAlla fui, Gallo coniunx bene iuncta marito:
Verum nec pullos, ova nec ulla dedi.

Actii Sinceri [Orig: Synceri] de Aufidio.

DUm caput Aufidio tractat chirurgus, et ipsum
Altius exquirit, quo videat cerebrum:
Ingemit aufidius, Quid me chirurge fatigas?
Quum subii rixam, non habui cerebrum.

Ioannis Secundi, in Charinum deformis uxoris maritum.

NUper Charine coniugem
Vidi tuam, tam candidam,
Tam lacteam, tam floridam,
Cultam, modestam, blandulam;
Ut si mihi tales bonus
Concesserit tres Iuppiter [Orig: Iupiter] ,
Diti daturus sim duas,
Auferret ut superstitem.

De sententia pronuntiata a quodam Rustico. Henr. Steph.

NIdorem ad carnis, quae torrebatur, edebat
Quidam (opsonandi copia nulla fuit)
Cuius erant carnes, hunc flagitat improbus aera:
Hic autem multo denegat improbius.
Ad pugnos res ducta foret: sed transiit illac
Rusticus: in media est arbiter is platea.


image: s693

Respondet; si nil nidorem acceperit ultra,
Praeter nummorum det nihil ille sonum.

De duobus Fratribus decoctoribus.

POstquam sunt Aulo, sunt omnia perdita Paulo,
Quae fuerant longo parta labore patri,
Vitae subsidium ne desit forte futurae,
Ille artem legum discit, at hic medicam.
Mox ad perdendi sed uterque revertitur artem:
Ille etenim causas perdit, at hic animas.

De Morione quodam Episcopum risui exponente.

MOrio quum domini petiisset mane cubile,
(Morio qui domino praesule dignus erat)
Quattuor esse pedes, contrectans, sentit: (habebat
Cum domini pedibus chara puella suos)
Clamat et attonitus, vicinia tota caveto:
Monstrum ingens nox haec non bene fausta dedit.
Factus herus quadrupes. si non mihi creditis, oro
Ut faciat verbis ipsa lucerna fidem.
Qui de aliis domino risum praebere solebat,
Nunc domini non est morio, sed populi.

De quodam, qui ad patibulum ducebatur.

AD mortem trahitur dum quidam, dum superestque
Par spatium vitae, par spatiumque viae;


page 347, image: s694

Peste infestatur platea haec, quantum audio, dixit.
Pertransire illam non ego sustineam.
Alea de dulci subeatur cur mihi vita?
Cur adeam tetrae certa pericla luis?
In cruce post unam moriendum cui fuit horam,
Post paucos metuit peste perire dies.

De Franciscanis.

QUI Franciscanos resti se cingere iussit,
Illorum pravum noverat ingenium.
Ante oculos restim voluit versari [Reg: versarier] illis,
Subque metu semper vivere carnificis.

De Phyllide, quae quinto post nuptias mense pepererat.

ANte legitimum statumque tempus
Quum puerpera facta Phyllis esset,
Infamavit eam per ora vulgi
Rumor continuo vagatus iste:
Nuptias fuit ante nupta Phyllis.
Sed ridens mulier, caputque motans,
Pauca haec rettulit illa nuntianti:
Computat male vulgus imperitum,
Nuptiarum etenim mei mariti
Quinque praeteritos amice menses
Quinque mensibus addito mearum:
Non partus decimi sit iste mensis?


image: s695

In Paulum sermone affectato utentem.

HEsterna quum nos ad cenam luce vocasti,
Dicebas umbris pluribus esse locum.
Sed nobis et eis pariter quas duximus umbris.
Pro caena cenae vix levis umbra fuit.

Dictum Mulieris immorigerae.

DUm quaedam cerebrosa diu reprehenditur uxor,
Nec satis officii dicitur esse memor
Quid de me queritur coniux quod vult, volo, dixit:
Imperium is sibi vult, id volo et ipsa mihi.

Ad quandam.

QUum nondum scirem quid amoris tela valerent,
Quum me, ceu torrens, abripiebat amor,
Dicebare mihi mea lux, mea vita, meum cor:
Auribus atque dabam talia multa tuis.
Nunc scio quid sit amor: nunc crux mea diceris, et mors
Nam per quam morior, qui [Orig: quî] mihi vita foret.

De quodam qui clysterem ebibit.

CLysterem ad quendam, cui nec de nomine clyster
Notus adhuc fuerat, pharmacopola tulit.
Atque parum prudens, clysterem hunc sumito, dixit.
Verum hac anne illac sumeret, id tacuit.
Quumque pedem vix dum movisset limine, prompte
Aeger clysterem corripit, atque bibit.
Nunc, Hippocraticis quos impallescere chartis
Iuvit, quos chartis docte Galene tuis,


page 348, image: s696

Solvant nodum istum: num qui sic sumptus ab illo
Clyster, clysteris nomine dignus erit.

In quendam.

EX animo semper loqueris quodcumque loquaris,
Ulla tuis verbis si tribuenda fides.
O quo nil nostro magis est mirabile seclo [Reg: saeculo] !
Ex animo loquitur, cui nil est animi.

Iani Duzae in Sabellum potorem.

UNde suum quaeris ducat cerevisia nomen:
Quod visat cerebrum crebra Sabelle tuum.

Mureti de Pompilii Naso.

POmpilio est nasus cubitos tres longus, et unum
Latus, et hunc murus cingit utrinque triplex.
Adsunt et turres Bacchus quas condidit ipse,
Et minio tinctis usque rubere dedit.
Huic etiam naso vis admiranda tributa est,
Nam calices siccos illius umbra facit.
Imo etiam longe distans si senserit usquam,
Ut magnes ferrum sic trahit iste merum.
Nuper eram in mensa sitiens potare pratus,
Pompilius clausas astitit ante fores:
Mira canam, sed vera: merum mihi forte paratum
Attraxit naso protinus ille suo.

In nasum Pauli.

EXiguum si quis nasum vidisse laborat,
Paulum adeat, Paulo si modo nasus inest.


image: s697

Non etenim est nasus, sed pars centesima nasi:
Et quo quis viso dicere possit, ubi est?
Talis inest nasus muscis, sed et his quoque maior,
Et melius nasi nomine dignus inest.
Quam quae per radios volitant corpuscula solis,
Maiorem nasum vix, puto, Paulus habet.

Iohannis Secundi in Nanum.

AUsus formicae Nanus conscendere tergum,
Credebat domito sese Elephante vehi.
At vero, ut cursu fertur nimis illa superbo,
Infelix media praecipitatur humo:
Calcatusque miser, quid rides, invide, casum,
Dixit, communem cum Phaethonte [Orig: Phaetonte] mihi?

In Gelliam.

MOechos dicere quos solemus, illos
Mavult Gellia filios vocare:
Nec id iudicio meo imperite:
Nam si dicere filios suerunt
Matres, quos aliquot tulere menses;
Quos decem minimum tulit per annos,
Quidni Gellia, filios vocabit?

Thomae Mori, in Astrologum currucam.

AStra tibi aethereo pandunt sese omnia vati:
Omnibus et quae sint fata futura, monent.
Omnibus ast uxor quod se tua publicat, id te
Astra, licet videant omnia, nulla monent.


page 349, image: s698

In Parcum morientem.

CHrysalus heu moritur dives, dolet, ingemit, umquam [Orig: unquam]
Nemo magis tristi pectore fata tulit.
Non quoniam ipse perit, cui nil se vilius ipso est;
Sed nummi pereunt quattuor in tumulum.

Ad malae uxoris maritum.

UXor, amice, tibi est semper mala: quum male tractas,
Fit peior: sed fit pessima, quando bene.
Sed bona, si moriatur, erit: melior tamen, id si
Te faciat vivo: ast optima si propere.

In Pictorem.

CUm cane sic pictus lepus est, ut dicere nemo
Esset uterve canis, posset, uterve lepus.
Pictor ubi hoc didicit, quod inerti defuit arti,
Supplevit miro callidus ingenio.
Res ut aperta foret, longeque facesseret error,
Subscripsit tantum est hic canis, iste lepus.

Ad Quendam.

QUam tibi mens levis est, tibi si pes tam levis esset;
Pes neque molliculum saltando rumperet ovum,
In medio et leporem posses praevertere campo.

Baptistae Amalthei in Prillam.

O ego, dum nitidos errat mea Prilla per hortos,
Quam vellem rutilae flos novus esse rosae!
Qui seu virgineo decerptus molliter ungue,
Ornarem ambrosiae florida serta comae;


image: s699

Sive sinum, et roseas perfunderem odore papillas:
Afferrem tacitas undique blanditias.
Gnosiaque ut quondam stellis illata corona est,
Et Berenicaei verticis exuviae;
Sic iam aliquis forsan, felici lumine cum me
Linqueret aridulis forma cadens foliis,
Obseruans caelo fulgentem, astrisque micantem,
Diceret ipsa suam sidera habere rosam.

Antonii Goveani de casta Puella.

OScula cum vellet Furius libare puellae,
Aduersam Furii percutit illa genam.
Dixit et, i manui crepitantia basia fige:
Namque eadem penitus sunt manus, osque caro.

Ad Zebedaeum.

NEC voces hominum, nec te decreta senatus
Ut barbam ponas, ulla movere queunt.
Nolo virum, barba quaerit qui nobilis esse,
Hunc volo, qui barbam nobilitare potest.

Claudii Roseletti de quodam avarissimo.

SUB terra nuper qui fuluum condidit aurum
Quantum vix cepit divitis arca Midae:
Is semel, ah demens, voluit, suspensus ab altae
Fronde oleae, propriae conscius esse necis,
Sed timet ut laqueum tenui mercarier [Reg: mercari] aere,
Stramineo fecit fune sibi laqueum.


page 350, image: s700

Eminus hunc mussor prospectans, ante cucurrit,
Mox miserum infausto liberat a laqueo.
Nescius ulli homini benefactum reddere, nedum huic
Qui dulcis vitae libera causa fuit:
Maeste, aegreque ferens, ad praesidis ora timenda
Missorem ingratus mane venire iubet:
Cogat ut effractum funem persoluere, numquam [Orig: nunquam]
Verterit ingenium gratia lata malum.

Iacobi Rogerii de Medico et aegro.

VEnerat ad medicum mulier tristissima, cuius
Torquebat miserum febris acerba virum.
Ille per urinam morbi causamque modumque
Edoctus, scriptum tradidit antidotum.
Fac tuus hoc potet coniux primo, inquit Eoo,
Sentiet optatam, crede, salutis opem.
Laeta domum properat, nec pharmaca sumit, at aegro
Ex vino oblata est charta voranda viro.
Iussa facit fidente animo, nunc febre fugata,
Vivit, et est medico gloria rara suo.

De vini potore egregio.

CUr tibi, Bacche pater, non fertur Gallus ad aras;
Si caper est sacris victima grata tuis?
Par utriusque nefas, nec par iniuria: namque
Hic est pernicies vitis, et ille meri.


image: s701

Flaminii ad puellam, de nive.

ME nive candenti petiit modo Iulia, rebar
Igne carere nivem, nix tamen ignis erat.
Quid nive frigidius? nostrum tamen urere pectus
Nix potuit, manibus Iulia missa tuis,
Quis locus insidiis dabitur mihi tutus amoris,
Frigore concreta si latet ignis aqua?
Iulia sola potes nostras exstinguere [Orig: extinguere] flammas,
Non nive, non glacie: sed potes igne pari.

De Medicis Eur. Cordus.

Tres medicus facies habet: unam, quando rogatur,
Angelicam: mox est, cum iuvat, ipse Deus.
Post, ubi curato poscit sua praemia morbo,
Horridus apparet terribulisque Sathan.

Antonii Minarii ad malum poetam.

QUod fronte obducta, pulloque incedat amictu
Maevius, et crebros excutiat gemitus,
Mon charam uxorem, fratres, aut dulcia natos
Pignora, nec matrem, nec gemit ille patrem
Librorum exsequiis interfuit ipse suorum;
Hinc illae lacrimae Maevio, et hinc gemitus.

Io. Aurati ad Sideridem.

O Lentum mihi tormentum ferrata Sideri,
O animae tristis carnificina meae?
Te quidem amo, sed sic ut amat bos lassus aratrum,
Excutere e collo quod nequit ille suo.


page 351, image: s702

Quod si vis in amore meo est, si cogor amare:
Non odi, quod amo; sed nec amo, quod amo.

Incerti.

DUM cadit e medio nix albentissima caelo,
Ante aedes dominae peruagor ipse meae.
Ecce manu nivea niveos in me iacit orbes:
Forsan ut ardorem pelleret illa meum.
Tunc ego; non satis est nostras exstinguere [Orig: extinguere] flammas
Quidquid ab arctoo decidit axe nivis.

Ioannis Taygeti in malum Medicum.

QUod gemit atque tuus crebro conclamat asellus;
Huic medice insanis ictibus ora notas.
Desine nil meritum diro punire flagello,
Ille etenim causas unde queratur habet.
Indignatur herum vilem portare misellus,
Hinc gemit, hoc uno calcitrat impatiens.
Scilicet aestivo nuper sub sole pedester
Findebas tardo rura aliena bove.
Nunc incedis eques, civili veste superbus,
Ornat et articulos lucida gemma tuos.
Quis te artes docuit medicas, caelique meatus,
Sideraque et rerum noscere principia?
Ergo seu rudat, feriat seu calcibus auras,
Ipsum crede asinum dicere, porto asinum.


image: s703

In Scurram pauperem.

SCurra ubi iam fures tota sibi nocte videret,
Scrutantes magna sedulitate domum.
Risit, et o media quod vos hic nocte videtis,
Miror, ait: media hic nil ego cerno die.

Antonii Goveani de Monacho.

DEprensum nemore in medio iussere latrones.
De Christi Monachum relligione loqui.
Qui dicto citius (neque enim fas dicere contra)
Paret, et hoc fatus dicitur esse modo:
Acta manus iuvenum terrae pelagique periclis
Haec haec, quam sequeris, ducit ad astra via.
Namque vagabatur terraque marique, nec uno
Narratur Christus consenuisse loco.
Tu quoque nunc illuc, nunc huc absque ordine curris
Horaque non uno te videt una loco.
Non putrem curuo terram vertebat aratro,
Nec solitus terrae credere semen erat:
Vivebat tamen, et vitae nil defuit umquam [Orig: unquam] :
Hac quoque vos estis commoditate pares.
Quid plura? alta fuit tandem ad subsellia tractus,
Damnatusque eaedem vos quoque fata manent.
Ille cruci affixus vitam cum sanguine fudit,
Non eritis, credo, vos meliore loco.
Umbrarum ille domos, caecaeque cubilia noctis
Visit, et est vobis ista terenda via.


page 352, image: s704

Ille tamen subito caelestia regna revist:
Non dabitur vobis inde referre gradum.

Euricii Cordi, ad Lucium.

AUdio te, Luci, pulchram duxisse puellam.
Quae sit quo coniunx vespere facta parens.
O super Idalias fecunde marite columbas,
Quam tibi fausta Venus, quam bona Iuno favet!
Si quo coepta modo sunt haec connubia, pergent.
Natorum posces cras tibi iura trium.
Ante duos vinces Aegypti pignora menses,
Quique nurus gignant deficient Danai.

In professorem artis memorandi.

QUam bene promissam memorandi noveris artem,
Egregium specimen constat ubique tuum:
Quod potes illius reminisci aetatis et anni,
Quo tua adhuc mater nullius uxor erat.

In titulum cuiusdam libri.

PAule tuum inscribis nugarum nomine librum:
In toto libro est nil melius titulo.

Petri Angelii Bargei, in Lauram Puellam.

QUalia ab arboribus pendent sua mala novellis,
Non matura quidem, sed nec acerba tamen.
Qualia vernanti fundunt se margine ab omni
Fraga, et purpureo grata colore rubent.


image: s705

Pectore se tales fundunt tibi Laura papillae.
Tales et malae, talia labra rubent.
O, felicem igitur, vernanti ex arbore quisquis
Talia mala manu, talia fraga leget!

Sabini de Astrologo et aratore.

DIxerat astrologus caelum sine nube futurum
Principe siluarum lustra petente suo:
Dixerat e contra ruiturum nubibus imbrem
Vertere consuetus bobus arator humum.
Vix ingressus erat princeps nemus ilice densum,
Cum subito pluviae praecipitantur aquae.
Laudat aratorem princeps, ipsumque doceri
Astra, sed astrologum sumere rastra, iubet.

De Tollione furante horologium.

QUod movet aequales spatiis [Orig: spaciis] distantibus horas
Liliger auratum Gallus habebat opus:
Hoc ubi, militiam funestaque bella secutus
Tollio, Normannus surripuisset eques,
Inque sinu furtim per regia limina ferret,
Edidit horarum machina mota sonum.
Indicio tali fur proditur: omnia fiunt
Crimina iudicio sic manifesta Dei.

Pictoris Iocus.

PIgnora coniugii deformia pictor habebat:
Uxor in hunc talem protulit ipsa iocum.


page 353, image: s706

Cum tua praestantes manus exprimat aemula formas,
Cur secus ac pingis, corpora fingis? ait.
Nocte refert, soleo tenebrosa fingere; pingo
Clara nitet Phoebo cum radiante dies.

De Sacerdote furem consolante.

QUidam sacrificus furem comitatus euntem
Huc, ubi dat sontes carnificina neci,
Ne sis maestus, ait: summi conviva tonantis
Iam cum caelitibus (si modo credis) eris.
Ille gemens, si vera mihi solacia praebes,
Hospes apud superos sis meus oro, refert.
Sacrificus contra: mihi non convivia fas est
Ducere: ieiunans hac edo luce nihil.

Dictum [Gap: Greek text]

EBrius occlusas pulsabat Vandalus aedes,
In quibus Illyrici sanguinis hospes erat:
Impatiensque morae cum nigra bile tumeret
Hospite confestim non reserante domum:
Ecce quid Illyricum, clamabat, et inter asellum,
Quo pecus est nullum turpius, esse rear?
Ille refert contra: dubius quid talia quaeris?
Anne vides, quod sint inter utrumque fores?

De Bibliotheca Monachorum.

HAud secus ac duro fugitivos carcere seruat
Vestra catenatos [Orig: cathenatos] bibliotheca libros.


image: s707

Quid mirum? si nulla viget doctrina, colendi
Doctrinae auctores [Orig: autores] hic ubi vincla gerunt.

Ad Elisam.

QUid trahis et laceras convulsos ungue capillose
Dum gemis interitum matris Elisa tuae,
Parce comis o parce tuis: quid desipis? ante
Calvitio luctum posse levare putas?

P. Lotichii ad Ioannem Altum.

SAEpe meae nomen simul inter vina puellae
More iubes prisci temporis, Alte, bibam.
Tu Violant illam potas, mihi Claudia septem
Dat cyathos, et iam frigida fugit hiems [Orig: hyems] .
Quid faciam sicci cum terga Leonis adibit
Phoebus, et ingratus faucibus aestus erit?
Ergo meae propter nomen breve cogar amicae
Ferre sitim? tanti nulla puella mihi est.
Non tamen hanc dominam mutabo, sitimque levabo,
Quid facies igitur, quaeris? amabo duas,

In Carpaurium.

Quod macer, exsucus [Orig: exsuccus] , siccus Carpaurius, et quod
Pallidus, hoc faciunt uxor, et invidia.
Exsugunt quicquid macilento in corpore succi est,
Haec corpus terit, ast corpus, et illa animum.
Una parte premit coniux, premit altera eundem
Livor edax, iam non quaerite cur macer est.


page 354, image: s708

Hylax.

ANtiquis tantum rasos incumbere fratres
Patribus exclamans ingeminabat Hylax:
Laudabat patres, patres, pater ipse, vocabat
Dulce decus mystis confugiumque suis.
Pauci abiere dies, et Hylax sua furta secutus
Deprensus moechae moechus in aede fuit.
Coniugis alterius gremio dum infusus anhelat,
Et procul absentem credit abesse virum.
Qui subito irrumpens thalamos, et daemona, cancros
Gangraenasque sonans perbreve turbat opus.
I nunc et patribus vos tantum incumbere iacta,
I nunc et solos evehe laude patres.
Matribus et nuptis cum vos incumbere multo
Saepius exemplo testificere tuo.

Io. Antonii Vulpii Novocomensis. Ad Hieronymum Dandinum Episcopum Forocorneliensem. SATYRA PRIMA.

QUod te interpellem nugis, dum publica tractas
Munera, et ingenti rerum molimine anhelas:
Des veniam, vel te culpes Dandine necesse est;


image: s709

Qui mihi dum comis nimium, nimiumque benignus
Das faciles aditus; epulisque et divite mensa
Excipis, hos a me male sanos elicis ausus.
Contra alii quidam, bifida qui tempora mitra
Cingunt, congressus fugiunt, turbamque precantem
Colloquiis arcent, centeno poste, ministris
Et totidem oppositis; quod si (cum maxima rerum
Postulat hoc moles) precibus vel munere nonam
Irrumpas; decimae truderis limine portae.
Tu facile ingenium natura, mitius arte
Efficis, hinc casu aduerso tristaris amici,
Non secus atque tuo, curis et frangeris iisdem.
Hoc tibi me cogit causas exponere, quare
Sortiti dominum clarum natalibus, annis,
Fortunis, animo illustrem, virtutis amicum,
Post sextum mensem Roma discedimus, hoc tu
Forte malum ducis; nos contra; si vacat, audi.
Me pater haud vilis susceptum coniuge honestae
Primum natorum sex, vix fantem, ac pede firmo
Tentantem gressus, semotam ablegat in oram,
Scilicet ut possem post prima elementa, latinum
Et Graium pelagus, tuta sulcare carina.
Euentus poterat voto arridere, quod essem
Ingenio haud stupido prorsus; cum quattuor annos
Atque decem nato, rapuit Libitina parentem.
Inde domum rediens cesso, lustrumque supine


page 355, image: s710

Traduco; post me patruus patria expulit, atque
Cicinum misit, tabulisque incumbere bis sex
Iussit, scita decem queis [Reg: quibus] sunt inscripta virorum
Hic ego sub claris hausi documenta magistris
Militiae, implevique novem stipendia, post quae
Emeritus mittor donatus cum rude lauro.
Post haec in patria turba comitante clientum
Dum causas agito, et defendo; iura popello
Tetrica responso; non parua pecunia, verum
(Quod maius duco) mihi gratia quaeritur ingens,
Hinc legor et populi, sanctique ex mente senatus
Qui lustrum condam, qui scribam civica iura,
Iudicio et praesim; post nostra missus ab urbe
Legatus, faciles lassavi Caesaris aures.
Quid quaeris, proprias tumido dum proicis ore
Laudes? hac poteram fortuna vivere laetus:
Ni mihi, ceu stipulis ignes, iniecta fuisset
Ambitio, nobis dum proponuntur honores,
Atque aurum: dum tu occurris, pariterque Maphaeus,
Atque alii proceres, qui orbis tractatis habenas
Ob merita. expendo curas, tantosque labores,
Insomnes quae vos cogunt traducere noctes;
Captus opum tanto splendore, et lumine, claras
Ceu Satyrus quondam flammas exurere sensi.
Si mihi non stabat Pariis suffulta columnis
Regia; nec sensus fallentia marmora: saltem


image: s711

Culta domus fuerat: tenuis, sed munda supellex:
Qua exciperem insignes homines, ex classe secunda,
Communis queis [Reg: quibus] nostra fuit semper domus, et res:
Et census paruus certe, at sine crimine partus.
Ire salutatum nos atria nulla potentum
Cogebant; multa cum limina nostra salute
Ferverent. fuit et comitum laetissima turba,
Quos nobis mores, studium, et par iunxerat aetas.
His ego gaudebam. Domini cum nomine Romam
Aduocor; haud credo; sed te vult: me vocat ille?
Sic est; at ludis, quid enim stupidi atque pusilli
Me ingenii cupiat tantus Rex? Est ita. me inquam?
Tertia deinde venit, nuto: sed epistola quarta
Expugnat, (quis enim multis magnisque repugnet
Promissis?) mitto quae fors sperare iuberet.
Ex illo, et patria et comites sordescere nobis
Coepere, et fastu sensim turgescere pulmo.
Hinc tumidis ducens ingentes follibus auras,
Omnia magna sono, Reges, Diademata, Mitras:
Ante oculos stat Roma mihi, noctesque diesque,
Haeret Roma oculis, in somnis cernimus arcem,
Rostra, theatra, forum, Saturni templa, suburram.
Flentibus hinc sociis tandem discedimus, armos
Argento gravida nobis lassante crumena:
Omnia, dum propero, retinent me: in limine primum
Offendo, valuis laceranda, et vestis adhaeret:


page 356, image: s712

Claudicat acer equus soleis offensus: ab alta
Ilice parra canit: laeva occurrit lupus: anguis
Rumpit iter: pluviae, altisque erumpentia ripis
Flumina nos tardant: properavimus attamen, et diis
Iratis, magnae perveni ad moenia Romae.
Hic dominus, quod erat curarum pondere magno
Oppressus, sero me admittit ad oscula dextrae:
Excipit et blandis verbis, et fronte serena.
Quae nutantem animum firmarent: inde suorum
Scribimur in numero. sed bina cubicula primum
Conducenda mihi; stabulum post; deinde culina:
Quae quater undenas cogunt nos pendere drachmas
In mense. At dominus promisit, ferre necesse est
Condus ait, multo quod regia plena cliente est:
Si dispensator iubet, hospitiive magister,
Chironomo, scurrae, productori, aut citharoedo
Assurgam. quid enim? pereat ne sportula, quippe
Tres nobis numerant nummos mercede diurna,
Cum pueris et equo: hinc quaerenda caro, hinc olus,
Hinc oleum, scombri, pernae, vilesque phaseli. (hinc sal,
Odit enim lepores, turdos, conchilia, mullos,
Mensa mihi et pueris communis. sportula quamuis
Sit tenuis, quae vix oleum praebere lucernae
Sufficiat; nobis numquam [Orig: nunquam] datur integra, avaro
A quaestore aliquid semper deraditur, ultra
In primo quod nulla mihi sit reddita mense.


image: s713

Praepositus stabulo domini, negat ordea, foenum,
Et stramen. negat ille mihi? negat improbus: ardet
Intus bile iecur: descendo ad iurgia: tandem
Post quartum mensem vilem metitur avenam,
Et putrem culmum, pudeat quem sternere, et illam
Quae in vacuas paleas et purgamenta recedat
Si cribro excutias. non assignatur equilis
Aut locus, aut statio. post tres cellarius horas
Dimittit puerum tandem, redit ille lagena
Dimidia, verum sic diluta, ut mihi Thybris [Orig: Tibris]
Fluctuet in stomacho, dum credo hausisse Falernum.
Hic ego tot peream dominis? tot pessima liber
Facta seram? semper me impune a poste repellet
Ianitor implumis, rosea facie, cute levi,
Cirrataque coma? si non distringimus enses
Fulmineos, liceat genuinum frangere, more
Lucili, generet abies ne pressa venenum.
Mitto quanta tuli, patiarque incommoda; mane
Summo, prosilio stratis, et currimus usque
In Vaticanum, pluviis seu solibus aether
Saeviat: hic stantes aliquot consumimus horas,
Ut dominum videam, quem claudunt ostia centum,
Atque aditus centum. populis ut praebeat aures
Egreditur tandem, quem nos veneramur, aperto
Et capite, et genibus flexis. dum quisque videndum
Proponit sese, impellor, turbaeque procella


page 357, image: s714

Iactor: postremus tum ne sim, viribus, ausu,
Et cubito rumpenda via est. si forte vehatur
Aut mulo, aut raeda [Orig: rheda] , raptim sequor, ilia equorum
Tundens, post redeo perfusus pallia coeno.
Postea, cum dominus discumbit, stans ego contra
Illi me oppono, ut si tollat lumina mensa,
Me videat. lustroque oculis si forte beatum
Me obtutu faciat: si me seruire parato
Utatur: si sponte aliquid mandet, iubeatue.
Sed frustra ante oculos versamur, namque secundus
Tertius, et quartus mensis mihi labitur, atque
Post quintum, sextus, cum nec mandata, nec ullum
Accipio a domino verbum; comis tamen ille,
Omnibus arridere, ioco perstringere, et ultro
Compellare: tamen solus dimittor, ut ille
Quem vel relligio, aut pestis congressibus arcet.
Hinc nos sollicitant curae, indignatio flammas
Excitat, et rabies nigrum vomit ore venenum.
Ergo ego qui ut scribam, aut responsem civica iura
Euocor, hic tantum spectator Laocoonti
Seruio marmareo? praeceptis Pythagoreis [Orig: Pithagoraeis]
Vincior? Harpocratis factus sum ad templa sacerdos?
Debebas illum tu compellare; ego ne illi
Quem tantae exagitant curae, quem tanta fatigat
Congeries rerum, me ausim [Reg: ausus sim] praebere molestum?
Excivit; veni. sto coram. me videt ille


image: s715

Luce vel invitus; tu Sauli, tuque Maphaee
Tuque Iovi, profertis me: respondet at ille
Comiter, est cordi, memini, cum tempus erit, tune
Accersam; at cesso: tentem Dandine quid ultra?
Quid faciam? patere; hic nobis plus deperit uno
Mense animi cultus, quam quod profecimus anno:
Euolat e loculis aes: curis urimur: ultra
Quod mihi relligio est, domini consumere fruges
Segniter, et lecto, atque epulis traducere luces.
Rusticus Aufidius, conducti cultor agelli,
Assuetos curuo glebas versare tridente,
Et segetes sarrire, boves et iungere; multo
Cum frangi interdum sentiret membra labore;
O fortunatum (dicebat) cui datur urbem
Incolere, et duri vitare incommoda ruris.
Sors favit, vocat hunc quidam heros magnus in urbem,
Accurrit turgens, spe atque ambitione laborans.
Deliciis capitur: thermas, et compita lustrat,
Atque forum; sed dum dominus nihil imperat illi;
Oscitat, et vacuus cessat, luditque cantique,
Multa dies tamen et superest, nunc otia damnans
Urbis conqueritur tardos procedere soles:
Hinc sese incusans quod vitam ferre priorem
Nescisset: dominum convenit, me mihi dicens
Me mihi redde precor, vita ne fungar inerti:
Et menti et neruis obducunt otia callum.


page 358, image: s716

Ne si forte tibi me invisum fecerit aetas,
Atque tuis domibus migrandum sit mihi; sero
Praeteriisse dies doleam, quod rustica nebis
Ars pereat, nequamque assuescere membra labori.
Sic mihi, ne ingenium, assiduo quod vomere fossum
Vix ferat ingenuas fruges: si cesset opella;
Ad tristes redeat stipulas; secedere praestat.
Num dominum culpas? me accuso, quod nimis audax
Huic tanto seruire viro me posse putavi.
Fortunamque meam damno, quae nesciat uti
Re oblata. Dominum culpem? quis mitior illo?
Munificusue magis? cum fulgeat omnibus aeque
Sol, si durescit coenum, si cera liquescit,
Haec potius solis radios accuset; an ipsam
Naturam, quae non valeat durescere? comis
Omnibus est dominus, negat hoc quis? sed mihi (nostrum
Peccatum fateor) nimis est durus, gravis, asper.
Has Dandine putas causas, quod linquimus urbis
Moenia, et armato stimulamus calce caballum?
Falleris (ut mittam quod cura domestica dudum
Me vocat, ut nisi crescat, saltem ne pereat res)
Urget me maior ratio, nam cura salutis
Et vitae, nobis praeponitur ambitioni,
Atque opibus: licet illa aliis sit vilior alga;
Est mihi cara, ideo lethi eripienda periclis,
Sive cibi vitio, seu caeli, sive Falerni


image: s717

Eveniat; seu forte animis illustribus aer
Hic solitus; nutrire negat viles, et uti nos
Degeneres: ego semper torqueor, atque laboro
Et stomacho et capite, hoc semper vertigine circum
Voluitur. ast illud hesternae pondere cenae [Orig: coenae]
Assiduo turget; iam septima praeterit hora
Cum marcessit adhuc. saltamus, currimus, at nil
Proficimus. si sit coenandum; fercula sordent
Languenti stomacho: haud obsonia lauta palato
Respondent: digito in guttur, ceu pharmaca, cenam [Orig: coenam]
Farcio, vivendum quoniam est, et pondere pondus
Trudimus; hinc macies artus, hinc occupat ora
Pallor: tabescunt sensus, croceaeque pupillae
Caligant, crudosque cibos tussi excreo anhela.
Sic ego qui vaccas avias, proavos elephantes
Possem concoquere: offa nunc, medio et gravor ovo.
Contempti augentur morbi, praesensque minantur
Exitium; si nos paulum praecidere causas
Differimus lenti, quas non lenire valerent
Pharmaca, vel succi, medicinaeve auctor [Orig: author] Apollo:
Vivere commoditas magna est, summumque bonum; ergo
Sedandae ingentes curae, quibus, enecor, ipsi
Quod sim despectus domino, fugienda Quirini
Infamis regio, et caelum grave: nostra petenda
Est patria: haec quod nos dederit vitalibus auris,
Aut alet, aut saltem producet funera; Roma


page 359, image: s718

Discedo, quod vita mihi, quod cura salutis
Haud spernenda fuit; causam hanc adducimus unam:
Quam si forte probas tu Saulius, atque Maphaeus,
Quos veneror nostri tanquam tria lumina saecli,
Curarim numquam [Orig: nunquam] quid latret cetera turba.

Ad Alexandrum Farnesium. SATYRA SECUNDA.

ALTer Farnesi nobis iam labitur annus,
Ex quo causatus capitis stomachique laborem
Discessi Roma, te permittente benigne.
Et quamuis valeam bene nunc, (diis gratia habenda est)
Ut proficiscenti iussisti, et pollicitus sum,
Ad te non redeo tamen. at male iussa, fidemque,
Fallens? constituo, et prope certum est nolle reverti.
Ne tibi me purgem, fateor peccare, queas ut
Me iure erronem desertoremque vocare:
Sumere si cupias poenas, dicique severus.
Ut libet, haud iniusta feram. quod si esse benignus
Comis, et humanus mavis, (ceu te Itala tellus
Iampridem iactat) parces, errata remittens.
Praetereaque mihi debere fateberis. hoc cur?
Parcere nam magna est virtus: hanc assequitur quis
Virtutem, si non sit qui peccaverit? ergo
Officium cogit tibi me debere; sed unde
Digressus fueram, illuc nunc redeo; redeam cur


image: s719

Romam? percunctor te hoc ipse, tui ne, mei ne
Causa, me esse velis Romae, et ratione probes qua
Scire velim. at si vis, quia sic libet; ulterius nil
Perquiram, sed mox properans per tela, per ignes,
Mutatos flagro stimulabo, et calce caballos.
Quod si desit equus, possum pedes ire, Padumque
Iratum, et cani superare iuga Apennini.
Possum ego vitales (tibi dum tamen obsequar) auras
Fundere, et exiguae usuram contemnere lucis.
Servitio at credis si me haud fortassis ineptum
Esse tuo; doleo quod decipiare: tamen ne
Imprudens fallare, tibi exponam omnia, sic ut
Institor, emptorem qui non postponit amicum
Lucro, venalis narrat vitia omnia mercis.
Primum, proveniat quod nostro a corpore, nullum
Servitium expectare potes: quoniam male Regi
Assuescit seruire rudis morum, artubus aegris,
Atque incompositis: nisi me obiectare periclis
Expediat, serues ut te, et monstro obicere [Orig: obiicere] offam.
Nec fidibus, nec voce scio: nulla ars mihi mensae
Vel thalami, vel qua valeam extorquere cachinnos.
Regia si nostra posset splendescere forma,
Alliciens oculos hominum, velut aenea signa,
Aut pictae tabulae, aut vecti ex oriente tapetes,
Gauderem; at neque sum (quod nosti [Reg: novisti] ) hunc aptus ad usum;
Corpore sum longo, exilique inclinat in armum


page 360, image: s720

Ceruix, quae capitis succumbit pondere: pallet
Os: macies rictum producit: caerula nictant
Lumina: nec barba decorantur tempora: tantum
Prominet a mento spirillum, hirtumque, piloque
Subrufo [Orig: Subruffo] , cui (si vulgo assentis) male credas.
Defluit ex humeris semper toga: calceus autem
Sordidus. At commissa teges secreta, fidemque
Seruabis: verum hoc etiam ut sit: quae tamen ista
Est virtus? melius praestant hoc marmora, mutae
Et statuae; hoc solo laudabor? si valeo quid,
Ingenio id valeo, quod nec frangat labor, ut si
Me dictare velis, vel scribere civica iura,
Vel respondere, et (sua sit cum insania cuique)
Nos etiam interdum insanimus carmine: sed quod
Non valet et non vult parere precantis amici
Verbis: non iussis Regum, pretiove potentum.
Sed tibi quid notum nitor me ostendere? nosti [Reg: novisti] ,
Vidisti. sed me quoniam haud audire loquentem
Contigit, hoc fateor, me nec mediocriter aptum
Servitio esse tuo; ergo hoc vile et inutile mitte
Mancipium; nisi te delectent Cercopitheci,
Aut nani informes, monstrorumque id genus omne
Postquam servitium aversare; acquirere liber
Famam et divitias poteras; ego quaerere famam?
Quo medio, ingenio ne? an sic me lumine captum
Ducis, ut ingeniis quibus omnis Roma referta est


image: s721

Ne conferre velim? plaudebam olim mihi, Roma
Nondum perspecta: nec mox concurrere doctis
Romae ausus, sensi tum primum quam nihil essem.
Viderat e celsa mus quondam rupe iuvencos
Certare inter se, longe in convalle reducta;
Quare avidus pugnae se aequalem dum putat illis
Deceptus visu, decurrens credere campo
Audet se: propius sed maxima corpora cernens.
Et molem ingentem; nil si se conserat illis
Esse ratus, referens se retro, aut hi tumuere,
Ni visu fallor; vel nos decrevimus inquit.
Nunc ad divitas redeo, licet exiguae sint
Nobis fortunae; urit opum me nulla cupido.
Vel desiderium; rides; et imagine vulpis
Quae iurat gallo non vesci elusae rubenti,
Me ludis; fateor, si me faceres locupletem,
(Quod potes, et velles, hoc si tamen exigere a te
Ausim [Reg: Ausus sim] , non quod sim meritus, sed quod tua gaudet
Munificam cum se natura ostendere possit)
Si non laetarer, non ferrem forte gravate:
Sed quae ad divitias ducit via? dispeream si
Hoc novi. studium et labor. ut sim utrique paratus
Venalisque simul; quis nos conducet, in urbe
Ignotus cum sim? Romae sine tempore notum
Esse putas? quid ais, sed quanto tempore? mense?
Aut anno? properas, addatur et unus, et alter.


page 361, image: s722

Hoc nihil est; nihil hoc? totam ergo perdere oportet
Aetatem, et curis angi noctesque diesque
Ut ditere senex? ut multo splendeat auro
Funus? sarcophago et felix tumuleris eburno?
Nil moror haec: quoniam interea mihi res perit omnis,
Annus abit: foenus soluendum est: urget agellus,
Ac domus: a nobis prece compilatus amicus
Instat: versuram facio: tandem aere alieno
Pressus, deficio. Romae hoc cognovimus ipsi
Experti. quid opes iactas; summum esse bonum quid
Censes? virtutem. quid deinde malum? vitium; ergo
Nec mala paupertas, nec opum bona copia; cum non
Hanc vitium aut illas virtutem dicere possis;
Efficient omni quin vivas tempore felix.
Est aliquid coccum induere, et laquearibus aureis
Uti, quis negat hoc? magno procedere coetu
Stipatum: sit apud regem cui gratia prima:
Quaenam? cum libitum sit semper in aure susurret:
Sit conviva frequens: et quodlibet impetret: est haec
Maxima res, si non lateat sub melle venenum.
Sed mihi dic, nostine [Orig: novistine] ut Gratia pingitur? Ingens
Est rota, cardinibus volucri axe innixa, rotatu
Quam rapido semper versant hinc casus, et hinc sors:
Stat super hanc uno tantum pede Gratia, librans
Nutantem gressum, et iam prensat nubila, caelumque
Attingit digito: huic ante Assentatio pronae


image: s723

Arridet, stupet, et solum praesentia laudat.
Pone statim subeunt Odium, Indignatio, et ardens
Invidia, et quam mille doli fraudesque sequuntur.
Omnes hae laqueis, tormentis, ignibus, uncis
Incautam obseruant, tergum testudine pulsant,
Perfodiuntque latus longe fallente sagitta:
Quae titubans uno vix stat pede, ferre tot ictus
Insidiasque nequit; quin det prostrata ruinam.
Commoda si pendas, et cuncta incommoda, quae fert
Gratia, (dum trutinae sunt aequo pondere lances)
Ad terram hanc videas, ast illam ad sidera ferri.
Haec mala qui videat, cupiatque hac peste beatus
Esse, refer medico quod demens mente laboret
Ut verum fatear, tecum dum contigit esse
Romae per multos menses, cum gratia apud te
Nulla foret nobis, cum nec sermone beares;
Me quidam ridere videns, et ludere, curis,
Quod sis despectus Domino, non ureris? inquis,
Quid narras? immo illi plus debere fatemur,
Quod sinit hac peste et curis nos esse solutos.
Accipe divitiae, et quanti sit gratia apud me.
Quid? quod nil distant fortuna ductus ab ima,
Et rex: ipse tibi possum concurrere, claro
Et Ghysio, etsi vos vocet omnis Roma beatos
Fortunis, animis, et forma corporis. hoc cur?
Mille licet capiant vix vestras horrea messes,


page 362, image: s724

Quas nos seruamus cumeris: num propterea plus
Quam nos cenatis? num vinum dulcius auro
Aut gemma bibitur, quam vitro? num altius ac nos
Stertitis, Attalica in thalamis quod stragula fulgent?
An latus clavus distinctus murice et auro,
Quam toga, scit melius frigus propellere, et imbres?
Tercentum vobis serui famulantur; at unus
Nostra puer iussa obseruat, solusque ministrat
Pro multis, sternit lectos, mensamque propinat,
Est mediastinus, structorque et denique cunctis
Officiis valet. ingens vos comitatur euntes
Coetus: me tres, aut ad summum quinque clientes,
Nostra quibus pretio vox est conducta, sequuntur.
Denique ut absoluam uno verbo, aequalia cuncta
Sunt, nec Rex distat censo capite. est tibi tantum
Quantum opus est, et quod naturae alimenta ministret,
Id cape, ab exiguo aut magno, nil distat, aceruo.
Quid? quod fortunae sua sunt incommoda cuique,
Maioresque agitant maiora pericula: sicut
Non urget lepores, sed apros, ursosque molossus.
Uruntur reges curis maioribus: alte
Insidet ambitio: cupiunt saevire, quibus cum
Sunt inimicitiae: horrent, si forte insonuit quid,
Ne cadat a saeta gladius qui pendet equina.
Quid memorem caedes? aconita? et cetera, toto
Quae quamuis numerem assidue, haud tamen assequar anno.


image: s725

Horret nostra etiam fortuna pericula, sed quae
Sunt citra vitae discrimen; denique certum,
Quod laudes et quod damnes fortuna habet omnis.
Sum pauper, me multa premunt incommoda, tu ista
Cernis; ego video tibi quae urat mantica tergum.
Instratus sonipes auro, cui terga premebat
Aere micans eques, ut fama est, ridebat asellum
Quem pastu exiguo macrum, nimioque gementem
Pondere, verberibus, stimulisque urgebat agaso.
Tu potes alebat, tot verbera, onusque, famemque
Ferre? tibi lippus, qui aliena incommoda cernis
Tam bene? nil prorsus urgent respondit asellus,
Ilia perfodiunt stimuli: urunt ora lupati:
Truderis in contos, ensesque: eques ulcerat armos.
Hoc nihil est? aere an distat lignisue graveris?
Tu mala nostra arridens tantum cernis; ego sic
Et tua: fortunae quoniam est sua sarcina cuique.
Haec ratione tibi aequales nos dicimus esse
Farnesi, quod opes, quod gratia multa venena
Celant, non secus ac hamum tegit esca dolosum.
Haec est nostrarum nugarum clausula, Romam
Me non venturum, quoniam tibi inutilis essem,
Et mihi damnosus. quod si iubeas, quia sic vis,
Tunc praeceps veniam; non sponte quidem, at quia honestum est
Nostra tuo obsequio postponere commoda semper.

FINIS.


image: s737

FINIS. NON PUGNA CORONAT.