chytr1 chytraeuspoemata 24 October 2003 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - incomplete semantic tagging - no spell check. could not identify reference of errata-list item: "p. 114 sine". The "Varia itinera" have been double-keyed and manually checked - should be rather neat.
09 April 2004 Kim Barkowski
Morpheus spell check performed


image: s547

Lectori.

Desine mirari laetis quod tristia iungam,
Hoc tua perpetuo vita tenore fluit.

NATHANIS CHYTRAEI TRISTIUM LIBER PRIMUS.

AD DN. VDALRICUM ET DE. ELISABETHAM PRINcip. Megap. etc. Coniuges illustrissimos. [Gap: Greek text]

PEctora quid gemitu excrucias clarissime princeps?
Quod tibi fraterna semper amata fide
Doreothea iacet? quid fletu rumpis ocellos
Germanae ad tumulos Elisabetha tuae?
Occidit illa quidem frigus letale [Orig: lethale] videnti
Corporis, et gelidae pallida labra genae:
Verum animus superum felici sede receptus,
Aerumnis, lacrimis, funere liber agit.
Cum Christoque suo (quem viva ardenter amavit,
Intrepida tenuit quem moritura fide,
Per quem nec rabiem mortis nec tartara sensit)
Suaviter aeternae dona quietis habet.
Quisnam igitur lacrimis locus est? quae causa dolorum?
Omnia laetitiae sunt ubi plena novae.


page 274, image: s548

ILLUSTRISS. DOROTHEAE Danorum regis FRIDERICI I Filiae, Christiphori Ducis Megap. coniugis.

CHristophori coniunx, Friderici filia primi,
Holsatiaeque ducum laude vehenda soror,
Quin soror Elisabethae etiam, qua Cimbrias orae
Et vix maius habent Balthica regna decus,
Doreothea cavi iacet hic sub marmore saxi,
Dulce Dei munus quae modo viva fuit.
Ingenio et verae excellens pietatis amore,
Sancta oculis, lingua, pectore, corde, manu.
Ore decens, sermone gravis, non dura clienti,
Vestitu et victu sobria, blanda viro.
Dulce sed hoc munus, qui contulit, abstulit idem,
Cuius in aeterna sunt sita cuncta manu.
Pareat huic coniunx, fratres, soror aurea: quando
Non periisse illam sed praeiisse liquet.
Non moritur, bene transactae post tempora vitae
Qui moritur, nescit vita beata mori.

Aliud eiusdem.

CImbrorum regis Friderici filia primi
Doreothea isto fornice tecta cubat.
Quae soror, et neptis, glos, uxor, fratria regum,
Non tamen inflato turgida corde fuit.


image: s549

Fatalis eidem dies.

CAllioream arcem quando nova nupta subivit.
Doreothea suo consociata Duci,
Martino sacrata dies illuxerat orbi,
Plenaque erant risus omnia, plena ioci:
En vix Phillyridae bis spicula Phoebus adussit,
Fecit et autumnos Pleias orta duos,
Lux eadem cum vix nuptae funesta, replevit
Omnia lamentis, omnia lacrimulis.
Terrenisque illam sublatam ex arcibus, astris
Intulit, et caeli regna tenere dedit.
Disce hinc mundanis quae sit constantia rebus,
Si sapis, et superae gaudia quaere domus.

D. ALBERTO DUCI MEGAPOLITANO. Illustriss.

HEnrico generatus avo Magnoque parente
Hoc dux Albertus conditur in tumulo.
Magnificus, magnique animi, patriamque iuvando,
Ornandoque simul iustitiaque potens.
Quin etiam multa natorum prole beatus,
Quos colit eximios Herula terra Duces.
Fortunate senex, tua molliter ossa quiescant,
Vita etiam natis sit diuturna tuis.

Georgio Duci Megap. fortiss.

HIc Magno prognatus avo, Albertoque patente
Dux iacet, Herculeo robore, corde, manu.


page 275, image: s550

Pro patria primo pugnare Georgius aevo
Suetus, et hostiles vi superare minas.
Mars dolet, effundit lacrimarum flumina Moenus,
Optantes tantum non cecidisse Ducem.

Henrico Pacifico Duci Megapolitano.

HEnrico prognatus avo Magnoque parente,
Hic situs Henricus condita membra tegit.
Qui bonitate sua et meritis, linguaque senili
Nestor erat, patriae duxque paterque suae:
Nestore quin melior pietate et pacis amore,
Nunc ergo aeterne gundia pacis habet.

Magno henrici filio Duci Megapolitano eruditiss.

FIlius Henrici princeps re et nomine Magnus,
Flos patriae ante patris funera maesta cadit,
Par fatum Antilocho nactus, sed clarior illo,
Et melior studii nobilitate sui.
Scilicet ingenio cunctos superavit et arte
Quos habet eximios Teutonis ora Duces.
Illius ad tumulum Pitho, Aonidesque Themisque,
Tam celebrem lugent non superesse Ducem.

Alberto, Iohannis Alberti filio Duci Megapolitano, puero generosiss.

HIc situs Albertus, quo se iactabat alumno
Herula gens, hic ille patri matrique voluptas,


image: s551

Spes patriae, magni proles generosa parentis.
Felicis nimium, propria haec si dona fuissent,
Quae tantum Deus ostendit, mox abstulit orbi.
Heu miserande puer, tu nunc eris alter ab illo,
Tu Marcellus eris, tumulo date lilia plenis
Picrides calathis, vestri monumenta [Orig: monimenta] doloris.

Alberto Marchioni Brandeburgensi, Duci Borussiae primo.

HEroum decus, et specimen virtutis avitae,
Dux iacet hic belli gloria, pacis honos.
Marchiaca quem stirpe satum coluere Borussi,
Primus in hac princeps nam regione fuit.
Cui quinquaginta placide et praefuit annos,
Dux pius, et legum iustitiaeque parens.
Hic Academiam primo his fundavit in oris,
Qui non maius habet terra Borussa decus.
Hoc duce Castalios spirat mons Regis odores,
Spirat et Aonias Bregela cultus aquas.
Nunc dolet exanimem Pietas, Respublica plangit,
Amissumque dolent templa scholaeque patrem.
Una patrem patriae lux ut dedit, abstulit una:
Vix illi similem saecula longa dabunt.

Ioanni Alberto Duci Megap. celeberrimo.

NUlli animis, nulli ingenio, nulli arte secundus,
Iustitia multis et pietate prior,


page 276, image: s552

Mente gravis, vultu facilis, dextraque benignus
Munifica, veri plenus amore Dei,
Musarum columen, legum defensor et aequi,
Et commune sua pro bonitate bonum,
Hic situs est dux Ioannes Albertus, amavit
Quem veluti carum Vandala terra patrem.
Qui ludis templisque fuit profugisque patronus,
Vivere qui longo tempore dignus erat;
Multo aliis citius tumulis infertur avitis,
Nec potuit decimam claudere Olympiadem.
Disce hinc quam rapido regum quoque gloria cursu
Effluat, et vitae spem melioris habe.

D. Emerano Ciringio.

INclita Parthenope Megalepolis inclita plange,
Occubuit vestros summum decus inter alumnos.
Occubuit patris eximii clarissima proles,
Ciringa gente satus, flos aureus illi,
Flos nimium brevis et fluxus. quandoque tenellum
Parthenope genuit: genitumque aluere salubri
Ambrosiae succo dulces ante omnia Musae.
Mox, quae fida Iovae summo comes assidet, illum
Iura Themis docuit, iustumque ostendit et aequum:
Innumeris quibus ille aliis, dum vita maneret,
Profuit: inprimis quas Balthica littora tundunt
Totas implevit meritis ingentibus urbes:
Eximiis carus ducibus, populoque suisque.


image: s553

Sincerusque iterum, caris et amicus amicis.
Huic tali licet et tanto, fera parcere Parca
Noluit in primo vernantis flore iuventae.
Pierides tamen aeternum meminere iacentis:
Cumque illis Themis alma gemit: gemit optimus ipse
Dux, patriae columen: populus lacrimantia tergit
Lumina: patronique memor Chytraeus amici,
Hoc quoque lacrimis summi dat pignus amoris.

Eidem Ciringio.

IGnis ut accensus flammis qui illustribus ardet
Est brevior, citiusque iacet: si fumus eundem
Materia sudante premat: vivacior ille
Ingratum micat e tenebris, alimenta perosus
Parca nimis. sic Ciringi clarissima virtus,
Illustre ingenium, et gnarae sapientia mentis,
Iudiciumque senis iuvenili in pectore saluum
Non potuit superesse diu: locus incremento
Nullus erat, virtutum apices et summa tenenti.
Non mirare igitur iuvenem periisse, per omnia
Eximium. quin praeclaris virtutibus eius,
Non annis senium numera, canumque videbis
Nestora, quem Antilochum conspecta fronte putaras.

Georgio Dabricio.

FAbricium quando magni domus ardua caeli
Abstulit, et sanctos inter divosque locavit,
Terra decus periisse suum, laudemque perennem


page 277, image: s554

Ingemuit, secitque adeo convicia caelo,
Obiciens illi invidiam iniustasque rapinas.
Cui contra Caelum: et recte tibi perfida tantum
Eripui virtute virum, quo indigna fuisti.
Nec tuus ille fuit misero dum vixit in orbe,
Sed meus. hinc illi aeternam post fata coronam
Imposui merito, quam spes illius et ardens
Cum pietate fides dudum expectare solebat.
Cur retinere velis, qui terrae filius esse
Non voluit, sed caelesti flagravit amore?
Audiit haec probra et rixas magni arbiter orbis,
Et medius placide tantas componere lites
Talibus aggreditur. probris desistite tandem,
Et cohibete animos. neuter privabitur illo
Quem petitis. nam Fabricio tam nobile nomen,
Quod nec fata queunt, nec mors abolere, nec urnae
Concessi: librosque eius nulla eximet aevo
Annorum series, non invidiosa vetustas.
Praeterea mens caelestes in pace triumphos
Exiget, et mundi curas contemnet inanes.
Assensere Deo caelum et laetissima tellus.
Sic igitur laus fabricii, sic gloria vivet
Perpetuo in terris: in caeli spiritus arce
Exiget aeternos vitae immortalis honores.


image: s555

D. Otthoni Comiti Schoumburgio. Bellatori heroico.

HIc utrinque suae consortis imagine cinctus
Stat Comes illustris Iodoci filius Ottho,
Ottho Comes, Schoumburgiacae primaria gentis
Gloria, consilio praestans dextraque fidelis
Ensifera, Turcisque olim Gallisque tremenda,
Caesaribus dum pro patriis et rege Philippo
Bella gerit victor. sed quem nec tela, nec hostes
Devicere, ardens mox pustula vicit, amanti
Et patriae eripuit. flet Mars, flevere Camenae,
Ipse agit aeternos caelesti in pace triumphos.

Dn. Mariae Pomeranae, D. Otthonis Comitis Schoumburgii uxori primae.

HAEc Maria est Pomeranorum sata principe forti
Barnimo, quam conspicuus florentibus annis
Ottho comes sibi consortem delegit, amore
Casto ardens, cui fuluo auro magis aurea virtus
Corpore in eximio regnans, animusque pudicus,
Admorant faculas. quater illam masculus haeres
Effecit matrem, quorum Ottho hac conditur urna,
Tres etiam nunc consilio et virtute supersunt
In patria et foris illustres, et honoribus aucti,
E caelo genitrix quibus omnia fausta precatur.


page 278, image: s556

In statuam Elisabetae Ursulae Lunaeburgiacae D. Otthonis Comitis Schoumburgii relictae viduae.

PUlchra quidem haec statua, et matronae illustris imago est,
Pulchra oculos, formosa genas, digitosque tenellos.
Sed quae viva memor mortis sibi talia condi
Ursula mandavit, longe est formosior illis.
Omnia sunt muta hic, motuque et sensibus orba;
Illi autem pulchro [Orig: pulcro] mens est in corpore longe
Pulchrior [Orig: Pulcrior] , est sermo mentis pulcherrimus index,
Est pietas grege castarum comitata sororum.
Ergo illam vivam potius quam flebile marmor
Ut liceat spectare, omnes uno ore precemur.

Hermanno Vechtoldo consuli Lubecensi.

VEchtoldus qui corde Themin Charin ore ferebat,
Caesarei quondam pars celebrata fori.
Maximus ingenio, dicendi maximus arte,
Vir tutela urbis confugiumque suae,
Hic iacet ante diem lugubri morte peremptus,
Consulibus totiens [Orig: toties] orba Lubeca dole.
Non illo melior, non excellentior alter,
Non bonitate prior non pietate fuit.
Tempore nam pacis, Suetici nam tempore belli,
Sustinuit fidi grande laboris onus,


image: s557

Ut sibi commissam regeret feliciter urbem,
Esset et optato clara Lubeca loco.
Quae nunc, et merito, exanimem tristissima plangit,
In patriam lacrimis officiosa suam,
Nam si quando Deus poenas meditatur acerbas
Urbibus, egregios eximit inde viros:
Imprimisque senes, mente, usu, aetate peritos,
Consilio placidos, iudicioque graves,
Illis si iuvenum succedat feruida proles,
Spe, livore, odiis, ambitione tumens:
In peius tum cuncta ruunt, retroque feruntur,
Quisquis es hinc pestem disce cavere tuam.

Iacobo Potcamero.

GRyphiaci praeses montis, pia regula morum,
Et Pomeranorum dextra oculusque ducum,
Iacobus iacet hic priscae virtutis amator,
Potcamerae summus nobilitatis honos.
Ad tumulum luget pietas, prudentia, candor,
Relligio, bonitas, patria, cana fides.
Effundunt Musae lacrimas, tantumque patronum,
Cultoremque sibi non superesse gemunt.

Davidi Fredero.

VIta quid? exilium, citius vel tardius omnes
In quo iactati tecta paterna petunt.
O infelices! qui multum ambagibus usi,
Per brevia et syrtes hanc iniere viam.


page 279, image: s558

Felices autem compendia nota secutos,
Quos vitae in primo limine meta manet.
Hic tuus est etiam superis hoc nomine David
Carior, absentis nomen adeptus avi.
Qui vix hoc iter ingressus, ima vela reduxit,
Et portum lacrimis liber ovansque tenet.
Gaude igitur, curisque modum cum coniuge pone,
Nil melius natum quam bene posse mori.

Ad Io. Fichardum IC. CL. de morte filii.

SUmme vir, et legum antistes, carissime Musis,
O decus et Moeni fama Ficharde tui.
Forsitan, unde tuas veniant, miraris, ad aedes
Ignota penitus carmina scripta manu:
Mirari tamen incipies desistere, quando
Officii fuerit cognita causa mei.
Scilicet arrepta cithara lugubribus odis
Cum canerem affinis lubrica fata mei:
Cui iuveni Themidis felicia castra sequenti,
Pro lauro dederat busta suprema Padus:
Traditur Albini quoque littera conscia luctus
Orti ex Christophori morte, Ficharde, tui.
Quid facerem? unius qui iam modo morte dolebam,
Mox sensi gemino corda dolore premi.
Quem simul et gemino testari carmine visum est,
Hoc foret ut nati notior urna tui.


image: s559

Sic tua me virtus, sic scriptis nobile nomen
Impulit, et generis splendor honosque tui.
Ignosces igitur temeraria forte camena
Si mea conspecto carmine, visa fuit.
Si pecco; peccavit amor, reverentia, candor,
Et te quae numquam [Orig: nunquam] fama latere sinit.
Sed spondet meliora mihi tua prona voluntas
In studia et Musas, magne Ficharde, meas:
Quas placuisse tibi cur non mihi gratuler? unus
Instar cunctorum nam potes esse. Vale.

Christophoro Fichardo. I. F.

CLaro patre satus, clarissimus indole clara,
Et clarum a Christi nomine nomen habens
Exstinctus viridi iacet hic aetate Fichardus,
Medoacus Clarias ubi spirat aquas.
Ille equidem patris vestigia nota secutus,
Ad iuga virtutis nobile cepit iter.
Iamque Astraea illi sacri de vertice Pindi
Monstrabat nitidis serta ferenda comis.
Non tulit hoc Lachesis praestantibus invida coeptis,
Qua duce Christophori stamina rupta cadunt.
Sic flos ille iacet crudeli falce recisus,
Obrutus et glaebis Itala terra tuis.
Parce hostes tam fecundas effringere glebas,
Scilicet hae vitae nobile semen habent.


page 280, image: s560

Quod quondam aeterno revirescens flore nitebit,
Non metuens falces mors violenta tuas.
Spiritus interea, tumulari nescius urna,
Incolit aetherei laeta theatra chori.
Exspectatque sibi iungendi corporis artus,
Cum tuba vivificos edet acuta sonos.
Pone modum lacrimis pater optime, ponite fratres,
Christophorus caelum funere nactus habet,
Quin meliora tenens et nobiliora relictis,
Aeternis fruitur mens opulenta bonis.

Philippo a Gemmingen.

COrporis excellens et mentis dotibus heros,
Et Gemmingiacae gloria prima domus,
Magnanimus, sapiens, facundo commodus ore,
Aonidum excellens munere, dives opum,
Hic iacet ad Nicrum celeberrimus ille Philippus,
Nobilibus carus principibusque viris.
Quippe Bipontinae praefectus strenuus arcis,
Wolfgangoque fuit proximus ille Duci.
Qui moriens curam natorum credidit isti
Ceu noto ante alios integritate viro.
Fecit idem princeps Charitini heroicus agri,
Cum peteret superas spe praeeunte domos.
Sed nec amicitiae [Orig: amiciciae] , nec opes, nec nomen avorum
Mortiferas possunt hic inhibere manus.


image: s561

Felix qui vera dives pietate fideque
Heredi [Orig: Haeredi] aeternas morte relinquit opes.

Eras. Steinvico architecto et statuario peritiss.

SObrius, assiduus, verax, industrius, aequus,
Cultor honestatis, relligionis amans,
Editus ad Rheni ripam officiosus Erasmus
Hic procul a patria gente domoque cubo.
Ingenium puero felix mihi contigit; artem
Discere Vitruvii cui labor omnis erat.
Hinc usum perpendiculi normae atque dioptrae
Vix quisquam, melius qui modo nosset, erat.
His ars Lysippi accessit clarique Myronis;
Marmora nam varie fingere doctus eram.
Quorum utrumque docent et signa et splendida tecta
Artifici a nobis saepe polita manu.
Sed Deus extremi non temporis inscius aevi,
Me forsan plures aedificare domos
Non voluit. subitaeque ideo me mole ruinae
Sustulit in caeli laeta theatra sui.
Quisquis es, ingentes qui tollis in aera moles,
Quid sit homo interitu credere disce meo.

Francisco Witzendorfio.

EGregius Lunae consul, patre consule natus,
Hic sua Franciscus condita membra tegit.


page 281, image: s562

Cui puero placidis arrisit Pallas ocellis,
Quem Musae aetheriis excoluere bonis,
Qui iuvenis Gallos adiit, linguaeque magistram
Uberis, atque animi divitis Italiam.
Hinc rediens, fido rexit moderamine cives,
Praeses et in magna maximus urbe fuit.
Illius ora fides, placidam facundia linguam,
Incoluit pietas pectora, corda Themis.
Sic patrias cumulans meritis ingentibus oras,
Creditus est urbis prima columna suae.
Nunc eius concussa gemit Respublica lapsu,
Irrigat et madidas quilibet ordo genas.
Ipsa gemit virtus Musis comitata, sibique
Patronum talem non superesse dolet.
Fida tamen tumuli custos est gloria, caelum
Incolit aeterno mens fruitura bono.

Conrado Albino.

PLangite laurigeri vocales plangite cycni,
Excidit e vestro candidus ille choro.
Candidus Albinus, niveo cui pectus olore
Candidius, cordi consona lingua fuit.
Cui cunctis Prodesse bonis, nullique nocere
Cura erat, egregiis et placuisse viris.
Carminis auctores qui carminis auctor amabat,
Et sibi qua poterat conciliabat ope,


image: s563

Qui hospitio vates placido acceptare solebat,
Ad Moeni aurifluas lucra vehentis aquas.
Cum consorte iacet nunc optimus ille, peremptus
Pestifera multos interimente lue.
Querite nunc vobis alibi hospita tecta poetae,
Albinus superis iam novus hospes adest.

Ioanni Borkio.

IN patrias revocaretur cum Borkius arces:
Et iam praesto illi missa quadriga foret:
Tum Deus ingeniumque bonum miseratus, et aevi
Tot freta tot syrtes, tot vada tot scopulos:
In veram hunc patriam iuvenilibus intulit annis,
Iura ubi siderei mystica civis habet.
Hic illum non insani contagia mundi,
Non laedet genii liberioris iter.
Non iterum mors affliget. vere ille beatus
Contigit in vitae cui bene flore mori.

Laurentius Kirchovius Maritus uxori.

TE viva, tecum atque in te carissima vixi,
O etiam possem, te moriente mori.
Sed Deus hoc, fatumque tenax quia denegat aegre,
Qua licet et possum commoditate fruar.
Invita tu morte meo sub pectore vives,
Meque animo eripient funera nulla tuo.


page 282, image: s564

Iustina Rudelia Uxor marito.

POne modum lacrimis coniunx carissime, mecum
Si cupis usque adeo vivere, parua mora est,
Parua mora est, vitaque simul meliore fruemur.
Nam mihi viventi, mortua vita fuit.
Interea tamen ipsa tuo sub pectore vivam,
Teque animo eripient funera nulla meo.

Annae Kirchoviae.

COnsule nata patre, et coniunx quoque consulis Anna,
Kirchoviae cubat hic lausque decusque domus.
Vix quaequam ingenio, vel casti laude pudoris,
Par erat huic, morum vel gravitate prior.
Quid formam memorem? quid opes? quid stirpis avitae,
Matris adhuc vivae quid memorabo decus?
Quid recitem fratres? quorum Laurentius, alter
Scaevola iuridici gloria prima fori est.
Sed nihil arcendae prosunt haec omnia morti,
Illa pari cunctos conditione rapit.
Quisquis es humanis neglectis omnibus, uni
Et soli, et summo fidere disce bono
Quod placide moriens, vere cum fecerit Anna;
Quis neget hanc vita iam meliore frui?


image: s565

Thomae Mavero.

ELmena cur solitum praeter tuus aestuat amnis?
Dic mihi lucidulas quid tibi turbat aquas!
Quid lepidos tibi Luna sales, ipsasque salinas
Inquinat, ut sapidas iam minus esse putes!
Fallor an in causa est Maveri funus adempti,
Cuius in ore Charis salque leporque fuit.
Qui persaepe pio mulcebat carmine ripas
Elmena sive tuas, seu celer Albi tuas.
Credibile est. sed vos nimio desistite luctu,
Cui nulla aut saltem causa onerosa subet.
Ille etenim in supera vates non ultimus arce
Nobiliora loco nobiliore canit.

Davides Chytraei pueri vita defuncti.

UNa Chytraeorum multos gens Parua Davidas
Scitos ingeniis, indole, flore, dedit.
Sed teneras ceu turbo rosas, sic rursus eosdem
Sustulit immiti mors properata manu.
Sustulit, et miserae positis in limine vitae,
Reclusit patriae nobilioris opes.
Dilecti siquidem Domino, quod amabile nomen
Indicat, hic longas non habuere moras.
Felix quem vacuum sceleris, vitaeque laborum,
Infers angelicis optime Christe choris,


page 283, image: s566

Davidi Chytraeo F. Pater loquitur.

EN iacet exanimis pallente Davidulus ore,
Corporis atque animi dulcis imago mei.
Quo veluti grano aut vitali semine glebas
Consero Christe tui semisepultus agri.
Semisepultus enim cur deneger? infero terrae
Qui partes animae tot totiensque [Orig: totiesque] meae?
Sed tamen est animus, certa est fiducia maesto,
Quae bene se vitae spe melioris alit.
Post siquidem miserae mortalia tempora brumae
Vivida perpetui gaudia veris erunt.
Tum granum hoc fundet rediuivum ad sidera florem,
Quem neque vis venti nec fera laedet hiems:
Fragrantemque Deo semper qui sparget odorem,
Iam paradisiaci flos pretiosus [Orig: preciosus] agri.

D. Wernero Stainchio, I. C.

INgenio placidus, verbis vultuque modestus.
Vir bonus, et iuris iustitiaeque decus,
Wernerus iacet hic, paredrus bis quatuor annos
Caesarei fuerat qui sine labe fori;
Cum quartana tribus furiis soror addita febris,
Morti illum, in tabem postmodo versa, dedit.
Quam patiente animo tres totos fortiter annos
Sustinuit, vitae spem melioris alens.
Quam nunc in supera Paredrus fulgentior arce
Obtinet angelici lux speciosa fori.


image: s567

Wirichio a Gemmingen Philippi filio.

QUid tibi flave Nicer lutulentas inquinat undas!
Dic mihi, dic vitreas quid tibi turbet aquas?
Dic mihi nympha tuae cur maesta in margine ripae
Implet flebilibus prata nemusque sonis!
An causam ignoras? pridem meus ille Philippus
Tum Gemmingiacae fida columna domus
Occubuit, tutorque mihi fidusque patronus,
Nunc etiam natus patris inivit iter:
Wirichius cecidit, qui dum isti praefuit arci,
Imposuit ripis quam domus illa meis;
Nil metuere meo celeres in gurgite pisces,
Nil mihi lucidulas impediebat aquas.
Nunc lutulentus eo, et turbatis tristior undis,
Haec natum, ista patrem quando sepulcra tegunt,
Heu natum unigenam, qui spes erat unica gentis,
Stirpis honor, patris gloria, matris amor.
Quae nunc sidereos fletu corrumpit ocellos,
A nato in vidua sola relicta domo.
Causa quidem sat iusta subest, sed comprime luctus
Flave Nicer; lacrimas mater amica tene.
Non nimium sunt deflendi, quos fletibus expers
Nunc habet aeternis vita opulenta bonis.

Margaritae Luscoviae.

GEmma domus Croniae castissima Margarita,
Luscoviaeque simul fulgida gemma domus,


page 284, image: s568

Hic iacet, exanimi spectes si corporis artus;
Si mentem; angelici pars ea certa chori est.
Huic genitor consul, vir praestans laude senator,
Cui dedit e thalamo pignora trina, fuit.
Virtutes patrias nati sine labe sequuntur,
Filia sed matris dulcis imago suae est.
Sed nihil arcendae prosunt haec omnia morti,
Felix qui ad superos hic sibi munit iter.

Othoni von der Luhe, equiti Megapolitano.

Hic situs est pietate senex meritisque verendus,
Vandalicaeque decus nobilitatis Otho.
Iustitiae [Orig: Iusticiae] et virtutis amans, studiosus honesti,
Et patriae carus principibusque viris.
Quinque mares, totidem natas in flore iuventae.
Ceu thalami genuit pignora certa parens.
Coniuge sublata bis denos insuper annos
Incubuit viduo, sed sine labe, toro.
Sedecimique licet premerent confinia lustri,
Mente tamen semper constitit ille sibi.
Et Christo precibusque vacans animaeque saluti,
Emeritus summum clausit in orbe diem.
Huius si fueris constans imitator Othonis,
Et patriae poteris carus et esse Deo.


image: s569

D. Laurentio Kirchovio IC. CL. obitum filiae lugenti.

SI totiens [Orig: toties] morimur quoties privamur amicis.
Ut gravis arguto Publius ore canit:
Heu quoties vir clare mori te denique dicam?
Qui totiens [Orig: toties] video te sepelire tuos.
Nunc etenim fratrum, nunc luges fata sororis,
Nunc tumulas casti pignora cara tori.
Hae sunt deliciae [Orig: delitiae] , terrenae haec gaudia vitae,
Haec varia alternis sunt mala mixta bonis.
Sed tamen haec mistura piis sua commoda praestat,
Ipsaque mors summi proxima causa boni est.
Nam quoties nostros saevae inclementia mortis
Abripit; et nobis vivere paene grave est.
Atque ita mens pertaesa domus patriaeque caducae,
Paulatim summi flagrat amore Dei,
Aeternaeque adeo patriae, quam morte recludi
Virtutum statuit dux animosa fides.
Praeterea quia mors verae reparatio vitae est;
Nec bene qui moritur iam miser esse potest:
Sed vere potius felix, vereque beatus,
Possideat votis cum potiora suis.
Haec repetens animo legum clarissime vindex,
Filiolae ut fatum lenius oro feras.
At tu quisquis ades, mortem non sperne, sepulchro
Assistens hodie, cras potes ipse tegi.


page 285, image: s570

Ioanni Prengerio.

BAlthica Maenalio celebris Rhodus adiacet axi,
Varnus cycniferas [Orig: cygniferas] hic ubi voluit aquas.
Hac urbe et patria florentibus integer annis
Est satus, Aonii spes celebranda chori
Prengerius, patre Henrico prudente bonoque
Editus, et patriae cara columna domus.
Illius ingenium Rhodiae excoluere camenae,
Lanus et Aoniis clarus Elister aquis.
Ingenium facile, et variis versatile donis
Argutum, lepidum, nobile, come, fuit.
Ingenui mores, cordatum pectus, et alte
Conspicuum heroo robore corpus erat.
Quin iuveni albebant laudati in vertice cani,
Olim quo notus nomine Cycnus erat,
Strenuus et Tarchon, agilisque Erginus, uterque
Canitie celebris redditus ante diem.
Pindaricas hic ad citharas laudatus; at ille
Virgilii a Musa nobile nomen habens.
Talis vita fuit, placide perferre patique
Officiisque pares conciliare sibi:
Non temere aduersari aliis, contemnere nullum,
Atque adeo quovis Pamphilus esse loco.
Testis erit Rhenus, Lycus, Isara, Moenus et Oenus,
Quin etiam Venetum regia testis erit.


image: s571

Testis erit mundi domiti caput inclita Roma,
Et Thybris [Orig: Tybris] , et rapidis Arnus amoenus aquis,
Nec celer Eridanus fluviorum rector id ipsum,
Ruperit huic quamuis vivida fila, negat.
Scilicet Ausoniis rediens huc fessus ab oris,
Urbs ubi de ferro nobile nomen habet:
Iam patriae cupidus, patriae caelestis adivit
Gaudia, quae longi meta laboris erunt.
Hinc ille excelsa veluti speculatur ab arce
Omnia, quae vivo visere dulce fuit.
Hic doctrinarum discit de fonte perenni
Omnia, quae vivo discere dulce fuit.
Hic ille, haud Themidis studiorum praemia laurum.
Aut sponsus Cypriae myrtea serta capit:
Verum amaranteo vitalem e flore coronam
Accipit e manibus Christe benigne tuis.

Henrico Prengerio seni optimo, et Gertrudi Levardiae matronae prudentiss. socero et socrui S. cariss.

ET vobis dilectae animae quod debeo carmen
Accipe cum cara compare, care socer.
Tu civis bonus, et patriae primarius urbis,
Cultor honestatis, lux pietatis eras.
Illa decus matronarum, lepida ore, pudica
Corde erat, ingenio, corpore, mente valens.


page 286, image: s572

Pro turba rixisque fori pia templa placebant
Utrique, et simplex relligionis amor.
In rebus factisque fides, in pectore, nostro
Hei nimium rarus tempore! candor erat,
Larga manus fidei sociis, templique ministris,
Verus et in quosuis non simulatus amor,
Vetitus moresque graves, et sobria victu
Mundities [Orig: Mundicies] , domui non onerosa suae.
Inprimis graviter numerosam educere prolem
Curae erat, exemplis huicque praeire bonis,
Nomine quo grates vobis debere fatentur
Cum generis castae sollicitaeque nurus.
Inprimis vero generi, quibus optima socrus
Virtutis liquit ceu simulacra suae
Quatuor egregias natas, domuique regendae
Assuetas teneris prorsus ab unguiculis,
Hoc cum Pauliade grato fert Stuvius ore,
Hoc ego Gertrudis laetus amore meae.
Quarta etenim matri in caelum tumulata praeivit:
Tres superant domibus fulcra decora suis.
Quas ut cumque viris tenerisque nepotibus omnes
Seruet, qui voti est conscius, oro Deum.
Interea dilecte socer, socrusque verenda,
Vestra hic iuncta urnis molliter ossa cubent.
Dum tuba vos in sublimem subita evocet aethram,
Donet et angelici gaudia vera chori.


image: s573

Christophoro Hortensio.

OCcubuit Rosei cultor fidissimus horti,
Hortensius suavissimus.
Lugete o herbae, plantae lugete tenellae,
Lugete dulces flosculi.
Vix hoc candidior, vix accuratior ullus
umquam [Orig: unquam] hortulanus contigit.
Qui melius nosset firmo circumdare saepto
Sophiae sacratos hortulos.
Qui melius posset purgare, rigare, fovere
Brevi feraces surculos.
Qui magis optaret nimio turgentia luxu
Falce amputare germina.
Qui magis odisset ranas, lappasque sequaces,
Talpas, rubetas, viperas.
Verum ita dum plantas et flores tractat amoenos,
Caelestis ecce flosculus
Est factus, subito superos translatus in hortos,
Ubi perenni vividus,
Imbribus et ventis illaeso flore micabit
Illustris instar sideris.

Ioanni Placotomo.

IOannes iacet hic clarissimus arte medendi,
Cui placos illa tome nomina nota dedit,
Pregela flave tui Rectoris funera plange,
Cumque hoc unanimi Vistula plange sono.


page 287, image: s574

Ripam etenim vestram medicis ornare solebat
Floribus, et morbos arte fugare graves.
Barbariae simul impatiens, cui fortibus armis
Restitis, Aonii cultor honosque chori.
Hic amor, hoc studium, seros sic attigit annos,
Felix hac ipsa conditione senex:
Ni prius armorum fremitus, funestaque belli
Principia in patriis ingemuisset agris.
Tunc igitur, ne morte ipsa graviora videret,
Intulit huic cupidas mors satis aequa manus,
Namque alii impliciti curis dum anguntur, et haerent.
Quae sit tam variis meta futura malis:
Illius tumulum florens Hygiea [Reg: Hygia] corollis
Et decorat querulis Calliopea modis.

Christophoro Schellenbergo.

COnditur hoc vates sub cespite Schellenbergus,
Cui nomen mons et tinnula nola dedit,
Scilicet Aonii contendit in ardua montis,
Et sonuit castis carmina grata choris.
Nomine quo Musis carissimus ille Siberus,
Uranie cuius vim gravitatis habet,
Collegam et generum hunc legit, nunc unde nepotes
Hei nimium subito patre iacente videt.
Hei videt, et gemitus imo de pectore fundit,
Dum curam et munus patris avique gerit.


image: s575

Hoc Domino, sibi fidentem qui fallere nescit,
Sic placuit, curas pone Sibere tuas.
Qui vitam dedit, is vitae quod postulat usus.
Ut dedit ante tibi, sic dabit inde tuis.
Mons generi interea caput inter nubila condat,
Aeternumque sonet nola canora melos.
E tumulis donec rediuivi buccina Christi
Euocet ad vitae nos melioris opes.

Dorotheae Melchioris Dancquardi Filiolae.

COndidit hic humili Dancquardus Melchior urna,
Dorotheam thalami pignora cara sui.
Supra annos hilarem, blandam, lepidamque puellam,
Matris delicias, effigiemque patris.
Sed prope sexennem, fuerat qui muneris auctor,
Hanc Deus in gremium sustulit ipse suum.

Annae Battae.

DUM malus accenso minitatur ab aethere vales,
Ignivomam ducens stella comata facem:
Battiadae cara de coniuge nascitur infans,
Vagitu aerumnae tum quoque praeco suae.
Mox etenim instantes mater gemebunda labores
Finit in aeternas morte recepta domos.
Heu quanto infante est genitrix felicior! ipsa
Nam quis perfuncta est, hunc sua fata manent.


page 288, image: s576

Benedicto Teuberio.

LEucoridum decus, et Themidis castaeque Minervae
Teuberius senior, meritis ingentibus urbem
Dum cumulat Varni, Rhodiasque hoc nomine Musas
Exhilarat, litique vetat connectere lites:
Indigne tulit hoc Eris invida, cumque parentes
Laedere non posset, fato prohibente Deoque;
Atropon induxit, quae illius stamina nato
Rumperet, et patri presso anxietate, dolorem
Longe etiam propria graviorem morte crearet.
Sic Benedicte iaces clari patris optima proles.
Nec te vel probitas, Latiive scientis iuris,
Non matris lacrimae, gemitus non patris amati,
Non Astraea potens morti subduxit avarae.
Sed Christo tamen innitens, Christique cruentis
Vulneribus, vitae cum cursum absolueris aegrae;
Quis te non vero Benedictum dixerit ore?
Felicemque adeo et carum caelestibus ipsis,
Praereptum tot iam aerumnis, tot gaudia nactum.

Iohanni ab Herverden consuli Rostochiensi.

COnsul honor patriae, canis venerandus et annis,
Ambitionis et invidiae, livoris et irae
Expers iniustae, iuris defensor et aequi
Sollicitus, facilisque bonis, pravisque severus,


image: s577

Percupidus prodesse aliis, nullique nocere,
Omnigenae virtutis amans, et amabilis ipse
Simplicitate sua, et nivei candoris amore,
Hic pater Hervordae gentis iacet, optimus ille
Emeritusque senex, qui pridem consulis amplo
Deposito officio, privatam degere vitam
In viduo instituit thalamo, precibusque vacare
Divinisque adeo libris, animaeque saluti.
Quam dubio procul in caelo iam nactus, et olim
Defunctae uxori et natis iam redditus, inter
Caelicolas non postremus, videt astra serena
Sub pedibus, natisque piis post fata relictis
Cum generis, nuribus, tenerisque nepotibus optat
Omnia praesenti venturaeque optima vitae.

HENRICO CHYTRAEO filiolo suaviss. pater.

EX animo te dilexi carissime fili,
Fecit idem flagrans mater amore tui.
Fecere id fratres. patrium sed vicit amorem
In te siderei cura benigna patris.
Fraternum frater superavit Christus amorem.
Pro terra in caeli dans tibi sede locum.
O factum pulchre [Orig: pulcre] ! Dominus dedit, abstulit idem,
Illius aeternum sit benedicta fides.


page 289, image: s578

Wilhelmo Pancalo Laurentii F.

A multis galeis veteres dixere Vilelmum,
Nomen id est nato Pancale care tuo.
A Duce sic dicto, quem Luna veretur et Ocra.
Qui gestans Roseae fulgida sceptra scholae,
Compater est etiam factus tibi, quando tenellum
Pancalon e sacrae fonte leuavit aquae.
Sed nihil hic galeae, nil regum sceptra Ducumque,
Vulnificae contra spicula mortis agunt.
Illa rapit pueros, pariter iuvenesque senesque,
Optima si nondum sollicitata venit.
Hoc cum clare tuo contingat Pancale nato,
Desiste a querulis cum genitrice sonis.
Namque ibi nunc ille est, ubi nullus cassidis usus,
Dux ubi cum populo conditione pari est.
Nullae ubi sunt lacrimae, nullus dolor, omnia laeta,
Omnia de summi fonte beata boni.
Hic nunc ille suo cum nomine congruus, omni
Ex parte, et vere [Gap: Greek text] esse potest.

Iulio Cummerstadio.

QUondam sollicita fuerat cui nomen ab urbe,
Conditur hic patria clarus Iulus humo.
Patria Misna fuit, iuvenem informavit Elister,
Et Padus, et Clariis turgidus Arnus aquis.


image: s579

Fidus ubi cultor Themidis castaeque Minervae
Creditus est gentis fama futura suae.
Et fuit. ast illi numquam [Orig: nunquam] rarove valenti
Iniecit lentas invida Parca manus,
Se iuveni nocuisse putans. veruntamen ille
Qui modo sollicita civis in urbe fuit,
Indigena aeternae patriae est, urbisque beatae,
A qua iam melius nomen et omen habet.

Arnoldo Burenio. V. CL.

PHillyrides iacet hic, non Thessalus ille, sed idem
Genti huic, qui Graiis Thessalus ille fuit.
Formator iuvenum linguae, morumque magister,
Socraticique caput, norma, decusque chori:
Burenium dico, cuius doctrina fidesque
Huius erat columen, vita, vigorque scholae.
Dulcis erat Ciceroneae vox aemula linguae,
Et summus Christo dicere grata labor.
Quod si signiferum Chironis sidera pingunt;
Quanta erit in caelis gloria Burenii?

Valentino Haslochio consuli Wormatiensi, et Elisabethae Schonbergerinae. ad M. Fridericum Zornium V. doctiss.

HIC ubi Vangionum tempe secat aurea Rhenus,
Haslochius fida cum coniuge Calliorea


page 290, image: s580

Illatus tumulo est, praestans pietate fideque,
Tresque decemque inter proceres illustris honore,
Bis Berbetomagi consul primarius urbis.
Digna viri virtute fuit laudabilis uxor
Elisabetha, domus columen, prolisque venustae
Et castae genitrix, carique corona mariti,
Matronaeque adeo specimen gravis atque pudicae.
Quos veluti thalamo vivos coniunxerat uno
Mens van; exsangues sic mors quoque funere tristi
Vicinis iterum tumulis coniungit et urnis,
Donec perpetuae evigilent ad gaudia vitae.
Id quod eis Friderice gener cum coniuge, fido
Exoptas animo, soceri qui carmine manes
Nos ornare iubes, tibi cum meliora camenae
Suppeditent, qui iampridem ductore Micyllo
Lotichioque usus fontis penetraveris undas
Castalii, et Musas tibi sis expertus amicas.
Gratificor tanto tamen haud invitus amico.


image: s581