QUI laederent conviciis
Olim puellas nubiles,
Et feminas contemnerent,
Priscis fuere saeculis
Multi: toros sed coniugum
Sprevere plures: plurimi
Sponsae secundas nuptias.
At tu, vel inter optimos
Vir optime et clarissime,
O Duditi, lux Pannonum,
Calumnias has negligens,
Deique parens legibus,
Uxore gaudes altera.
Non inscius connubium;
Secum boni quid adferat,
Non inscius quae caelibem
Circumfluant molestiae.
Vitam quidem ille liberam
Mnesarchides alte evehens
Iactat, suaeque originis
Ceu nescius, parentibus
Convicium facit suis.
Quasque ipse amaret in toro,
Parum pudicis moribus:
Has impudenti carmine
Vituperavit in choro.
Sed pluris ille maximus
Fidusque doctor gentium
Faciendus est mortalibus.
Faciendus est et plurimi
Patris supremi filius.
Hi laudibus perennibus
Vitae iugalis vincula
Et comprobant et praedicant.
Gaudet parentis nomine
Caelestis ille conditor.
Sponsi vocatur nomine,
Natus parentis unicus.
Cur ergo sacras nuptiis
Contemnere audes feminas?
Num plus sapis, quam siderum et
Caelestis arbiter chori.
Quod ille dixerat bonum;
Hoc pessimum tu dixeris?
Encomiis quod sustulit;
Tu deprimes opprobriis?
Non tantus es, compescito
Linguae dicacis spicula,
Iramque numinis time
Mendaciorum vindicem.
Tu sponse nobilissime,
Post fata primae coniugis,
Deserta pridem, iam novi
Conscende fulcra lectuli,
Sponsaeque inhaerens brachiis,
Dei favore nitere.
Hic auctor huius foederis,
Pios tuetur coniuges:
Hic leniens molestias,
Amara reddit dulcia.
Dravi decus tu patrii,
Tu fontis Aonii iubar,
Suadae et medulla, maximo
Es os oculusque Caesari.
Tibiscus id novit tuus,
Novit Thybris [Orig: Tibris] , novit Padus,
Seit Vistula, Albis, Odera:
Quis flumen eloquentiae,
Mentisque sollertis [Orig: solertis] vigor,
Bonitasque fidi pectoris
Innotuere iam tui.
Sis sponse felix optime,
Felixque semper permane.
Domi interim coniux tua
Decens, Pudica, nobilis,
Prudentiumque coniugum
Ornata blandis moribus,
Fessum labore recreet,
Sermonibus dulcissimis,
Suavissimoque basio,
Arctissimisque amplexibus.
Nihilque turbet tam sacra
Tori pudici gaudia.
Quin veri amoris pignora
Vobis Deus det liberos,
Pios, modestos, sobrios,
Qui pro parente publicis
Cum laude praesint commodis?
Qui pro parentibus Deum
Colant, adorent, praedicent.
Haec pauca Chytraei tui,
Sint qualiacumque carmina,
Vix digna tantis nuptiis,
Aequi bonique consule,
Vir oro praestantissime.
Sic vota cordis intimi
Laeto probentur exitu.
TUUM rigorem flectere
Nec Belgicae nec Gallicae
Potuere formae, et quas habent
Urbs Hadriae atque Thybridis [Orig: Tibridis] :
Vicit Nathan te Saxonis
Puella, moribus, fide,
Pudore, temperantia,
Nitore, tota amabilis.
Haec digna scilicet tuis
Fastis politis et sacris.
Tinxere quis Horae manus,
Manus decentes Gratiae.
Non his pares Massurius,
Non Cingius et Fuluius
Scripsere, quondam Romuli
In urbe magna nobiles.
Sis sponse felix, cum novis
Qui prisca confers tempora,
Qui bella, paces et viros,
Inventa et artes praedicas.
Sis sponsa felix quae bono
Viro, poetae nobili,
Una domo, uno pectore,
Unoque latere iungeris,
Quite, et sororis coniugem,
Clarum, pium, doctum virum,
Gentemque totam dulcibus
Potens sonare cantibus.
Qui nunc ocellus Balthici
Freti, velut solem Hesperus
Fratrem secutus, nominis
Famam decusque duplicat.
O splendidum connubium,
In quo marita sedula
Prudensque sedulo viro
Et erudito traditur!
Huic culta mens ad publica
Curanda, et huic vis ingenI
Domum gubernandi: o bonae,
O auspicatae nuptiae!
AMicus absens grex tibi
Nathan precatur et tuae,
Quaecumque possunt a bonis
Optata dici mentibus.
Eberhardus haec, templi tuba,
Urbisque custos: nec minus
Lechnerus haec verbis suis
Optat, sacri lux ordinis.
Tuae Chytraee sint domo
Virtus, honestas, copia,
Tuoque Gertrudi toro [Orig: thoro]
Pax, gaudium, fecunditas.
Innutriendis liberis
Sit mater uxor optima,
In educandis liberis
Sis ipse praeclarus parens.
Quot liberi tot angeli
Versantur in piorum aedibus.
O ter beatum, talia
Fert a Deo qui munera.
Leuschnerus his vota insuper
Addit sua, artis Cynthiae
Sciens, et Eileburgius
Morum magister diligens.
Non obstat absenti piis
Praesentem adesse gaudiis,
Preces ab ortu cardinem
Ad usque mundi permeant.
Adsit Deus vocantibus,
Vestros labores dirigat,
Et in suo ambos munere,
Cum gratia felicitet.
Rebus beatis et bonis
Uxor viro solamen est.
Rebus vir uxori quoque
Ruentibus, sufflamen est.
Nil solida frangat gaudia
Aegrum, inquietum, turbidum:
At si quid est, id mitiget
Dei potentis dextera.
CUM sociata fuit lectissima nympha Chytraeo,
Nomen honoratum quae Geredrudis habet.
Amplexusque dedit, quales deducere possent
Aetherea summum de regione Iovem.
Risit amor, colloque geras adamantina dixit
Vincula, ne rursus Gallica rura petas.
Aut superes cursu celsum caput Apennini,
Ista sed assiduo blanda roseta colas.
Nam postquam celebris sublata est cura Boceri,
Est opus ingenio culte poeta tuo.
Dixerat. applausit formosis Varnus ab undis,
Et multum populi murmur in ore fuit.
Laurea sed sponso donarunt serta Camenae,
Et Phoebus docta perculit arte lyram.
ECquis Dei non sentiat
Curam iuvantis providam,
Seu quis profundo naviget,
Seu carpat in terris viam?
Dum tu Chytraee industrius
Orae Italae, orae Gallicae,
Opulenta lautaque oppida
Virtutis ergo obambulas:
Dum digna cognitu notas,
Legique digna colligis,
Ac nomini decus tuo
Famae paras pulcherrimum,
Dumque anteponis omnibus
Rebus timorem numinis:
Christique eredis gratiam
Portum salutis unicum:
Ad littus interea tibi
Nutritur ecce Balthicum,
Quam tu reversus expetas,
Quae te reverso gaudeat.
Et tu puella nobilis
Gertrudis, assidens domi
Iusso labori dum vacas,
Morata, casta, sedula:
Dum dedita es pie Deo,
Et obsequens parentibus
Virtute claris, et bene
De publico merentibus,
Tam dignus ecce adducitur
Sponsus remotis e locis,
Ex omnibus te diligat
Sociam sui qui lectuli.
Qui cum iuventutis tuae
Annos pudice transigas,
Quem diligas, cui pignora
Fructum feras connubii.
Qui cum senescas et Dei
In liberis, nepotibus,
Rebusque cunctis perpetim
Benignitatem praedices.
Ecquis Dei non sentiat
Iuvantis admirabilem
Curam, feratque gratias
E corde gratus intimo?
Es digne tali virgine
Qualem Nathan complecteris,
Talique Gertrudis viro
Es digna, qualem diligis.
Sic sic beati vivite
Cari [Orig: Chari] invicem, cari [Orig: chari] et Deo
Semper, torum qui sospitet
Et hunc, piorumque omnium.
[Gap: Greek text]
[Gap: Greek text]
[Gap: Greek text]
[Gap: Greek text]
[Gap: Greek text]
[Gap: Greek text]
EXspectata diu tandem tibi sponse, tuaeque
Lux oritur, quae vos aeterno foedere iunctos
Ducat in optati genialia foedera lecti.
Sit felix et fausta tibi Chytraee, tuaeque,
Andreae sacrata dies, signanda lapillo
Candidulo, vestros quia primo coepit amores.
At vos o Charites vosque optima numina Musae,
Laurea serta comis imponite, iungite dextras,
Et Phoebo praeeunte sacras iter ate choreas,
Et pariter laetis nova carmina dicite linguis.
Hic ille est iuvenis, non vestro indignus amore.
Hic ille a tener is vobis bene cognitus annis,
Nec vestris indigna choris quandoque locutus.
Haec ego: mox illae. nobis an cognitus ille
Non foret, illiusque domus? quin novimus ipsum
Et patriam, fratresque duos, earumque parentem,
Hisque fuit longo nobis nil carius aevo.
Est regio non ampla quidem, contermina Rheno
Et Nicro, veteri Graiorum nomine gaudens,
Vitreus exiguo Graecus quam dividit amne.
Illa Chytraeorum patria est, Mencingia colles
Hic ubi vitiferos, et pingues aspicit agros,
Non procul a patria divique Melanchthonis [Orig: Melanthonis] urbe.
Illorum pater hic sacro Matthaeus ovili
Praefuit, instillans populo pietatis amorem,
Augusta gravitate senex, annisque verendus.
Fortunate parens, tu tres post funera natos
Liquisti, nobis, caros, nostraeque cohorti,
Quod raro aut numquam [Orig: nunquam] nostro cui contigit aevo.
Nam tuus hic David gelidam semotus ad Arcton.
Quicquid Socraticis latuit quandoque libellis,
Quidquid in historiis sacris pariterque profanis
Insigne est, didicit, persectum et callet ad unguem
Quin aliis has pandit opes. nunc maximus illum
Caesar, et Austriaci proceres ad nobile verae
Relligionis opus, formandaque sacra vocarunt:
Dux illi, fidusque comes Deus optimus adsit,
Ex animi ut votis commissa negotia tractet,
Saluus et ad solitas redeat feliciter oras.
Filius hic primus. minimum cui iungere natu
Iam libet, is patrio Matthaei nomine notus,
In patria manet, et docilem cum laude iuventam,
Hic ubi sunt clarae Charitini principis arces
Erudit, ingenio praestans, fandique lepore.
Sed redeo ad sponsum, patri qui filius alter
Inter utrumque fuit medius, cui nomina Nathan
Psalmographi vates regis, dedit optimus idem
Praeceptor, custosque olim Salomonis amicus.
Sponse decus Phoebi, blando te lumine natum
Melpomene vidit, placidus tibi risit Apollo,
Duximus ad cunas Charites, Musaeque choreas.
Hinc sine labe puer florentes parvulus annos
Duxisti in patria: celebrem mox missus ad urbem
Sturmius eloquii celebrem quam reddidit arte,
Coepisti Latiae, Graecaeque exordia linguae
Discere, tam magni non pars postrema Lycei.
Illinc Varniadum claram traductus ad urbem,
Castalios propius coepisti accedere fontes,
Et puer ingenuas didicisti sedulus artes.
Quam saepe, ad virides cum carmen amabile ripas
Cantares, hac Varnus ovans te voce secutus!
Cresce puer dixit, per te mea gloria quondam
Crescet, et Aonios flumen spirabit odores.
Quin idem tibi litoreo [Orig: littoreo] de germine myrti
Imposuit sertum, primi gestamen honoris.
Inde sacros Sophiae titulos, et iura docendi
Attribuit, cathedrasque scholae te scandere iussit!
Illic tu veterum praeclara poemata vatum
Enarrare aliis magna cum laude solebas.
Nec contentus eo, peregrinas visere gentes
Cura tibi generosa fuit. te Dania, culti
Te Batavi, Belgaeque simul, fortesque Britanni,
Te Soma, te Scaldis, te sacra Lutetia Musis,
Et pater Oceanus vidit, te Sequana quando,
Ad Tamesin, vectum spumosa per aequora, misit.
Insuper aereis minitantes nubibus Alpes,
Concretasque nives superasti in montibus illis,
Italiae, et veteris cupiens vestigia Romae
Visere, Parthenopenque sacri monumenta Maronis.
Ergo tibi regina maris, pulcherrima rerum
Urbs venetum visa est, sunt visae Antenoris arces,
Pausilypique iugum, Sarnusque et celsa Vesevi
Culmina, Baianusque sinus coniunctus Auerno,
Multaque Campanis circum miracula terris,
Commemorata tuo quae sunt quandoque libello.
Quin etiam varios populorum discere mores
Et linguas tibi cura fuit. quare omine dextro
Nunc reducem Rosei te pulpita culta Lycaei
Obseruant, ubi tot nostros studiosus alumnos
Informas, monstrasque viam, dux praevius ipse,
Quae bene Castalias illos perducat ad undas.
Sit certare mero, sit pocula vertere, versus
Eructare rudes, aliis suprema voluptas:
Dum tibi sobrietas placeat, quae maxima laus est.
Qua sine Pegaseas nemo sibi somniet undas.
Deformare bonos aliis, et laedere versu
Sit labor: ingenui dum tu cum laude pudoris
Grata Deo sanctisque canas encomia rebus.
Perpetuo foedos alii sectentur amores:
Tu tibi legitimi sociatam foedere lecti
Dilige Gertrudin: nostri contentus amore
Hactenus, et castis in Musas ignibus ardens.
Quos tibi non undae, non ulla extinxerit aetas.
Nec quod Gertrudin posthac constanter amabis,
Propterea nos desertas spretasque relinques,
Ex te quin plures nobis speramus alumnos,
Qui vivant, nostrumque ferant super aethera nomen.
At tu sponsa decens, tali iungenda marito,
Optima Gertrudis, laeto tua gaudia vultu
Aspice, dilectumque tibi venerare Chytraeum.
Ille quidem nos ardenti complexus amore
Iam dudum reverenter amat, quin semper amabit
Postmodo, sed vestros non hoc turbabit amores.
Quin tuus et noster simul est. quid lumina torques,
Insidiasque strui tacito tibi pectore credis?
Non struimus: sed sollicitos partimur amores.
Non amor est similis nostro tuus: illius ergo
Mens, animus, corpus tua sint: solummodo mentis
Concedas aciem nobis, acrisque vigorem
Ingenii, multos studiis quo seruiat annos.
Fallor an hoc Musis concedes laeta, tuoque
Chytraeo, qui te solam suspirat et ardet.
Sic tamen ut nostri non exstinguantur [Orig: extinguantur] amores.
Quin concessisti dudum, Salue optima, salue
Gertrudis, patre praestanti prognata, pioque
Prengerio, cui tranquillam sub mole quietem
Optamus, quia nos olim dilexit, et inter
Te reliquas etiam genuit quandoque puellas,
Quae nostri fieres carissima sponsa Chytraei.
Qui velut Aonii lux est et gloria fontis:
Sic tu prae reliquis luces formosa puellis,
Ingenio Phoebe, Venus ore, manuque Minerva,
Intuituque Charis, sincero Vesta pudore.
Te circum placido generosa modestia vultu,
Et morum probitas incedit et aurea virtus:
Et quae virtutes in se complectitur omnes
Vera animi pietas. Gertrudis eburnea salus,
Clara bonis animi, et forma, vultuque venusto.
Tu longe ante alias felicior una puellas,
Usque adeo veteres laudant quas carmine vates.
Cynthia blanda tace, vultumque absconde Neaera,
Non ita perpetuus vestris vos vatibus ardor
Iunxerat, in tenues qui saepe evanuit auras,
Suspicione aliqua vel semine litis oborto.
En alio tibi iungetur Chytraeus amore,
Sincero magis, et seros qui duret in annos.
Scilicet ipse faces et vestros ventilat ignes
Spiritus, aetherei procedens corde parentis.
Ecquod amabilius vinclum est aut firmius illo?
Hoc vos unanimes, et dulci foedere iuncti,
Serpite in amplexus: certantia figite labris
Basia: sit vobis eadem mens, una voluntas:
Sit sine lite torus. vultus tibi coniugis instar
Sit speculi: si laetus eris, laetetur et ipsa:
Si maestus; sit maesta simul Chytraee, tibique
Consors in multos vivat feliciter annos,
Saepe futura parens generosae sedula prolis.
Haec Charites Musaeque simul tibi sponse tuaeque
Unanimi cecinere sono: tibi mittimus illa,
Tu cape pacato quae mittimus omnia vultu.
[Gap: Greek text]
[Gap: Greek text]
SUnt iucunda mihi tua carmina, clare Caseli,
Carmina de thalami foedere scripta mei.
Quae dum forte lego tacitus, mirabile quiddam
Accidit, id mecum si tibi scire libet.
Scilicet ante meos Erato pulcherrima vultus
Astitit, a dextra conspicienda manu.
Astitit et placido Gertrudis amabilis ore,
Illa decus thalami sponsa futura mei.
Ut vidi obstupui, vix et discernere formas
Tunc potui: facies par in utraque fuit.
Viraque formosa est, et amabilis utraque vultu.
Utraque in amplexus ivit amata meos.
Utraque dulce canit, micat utraque fronte serena.
Purpureusque genas vestit utrique pudor.
Altera blanditur, blanditur et altera nobis,
Haec mihi tu meus es, tu meus illa refert.
Haec tua sum dicit, tua sum mox subicit illa,
Haec sit an illa prior non ego scire queo.
Quid facerem? neutram fas est contemnere, dixi,
Utraque iudicio digna favore meo est.
Blandior hac illa est, haec est quoque blandior illa,
Quin satis haec nobis et satis illa placet.
Quod si igitur possem tantas componere lites,
Exemploque novo solus amare duas.
Quid facto melius? tentabimus ergo puellas.
Inter se placide conciliare duas.
Nec mora blandiloquo sic illas alloquor ore,
Auribus hae faciles omnia verba notans.
O mihi dilectae, semper mea cura, puellae,
Cordaque plus oculis semper amata meis.
Blanda Erato, nostrique decus Gertrudis amoris,
An ego vos umquam [Orig: unquam] deseruisse queam?
Non queo, sint procul a nobis tam ferrea corda,
Ingenuas colimus qui sine fraude deas.
Quae prior es, teneris Erato me semper ab annis
Fovisti, in curas officiosa meas.
Tu mihi Pierii monstrasti [Reg: monstravisti] culmina montis,
Culmina difficili vix adeunda pede.
Totiusque meae, si sint modo, commoda vitae,
Accepta officiis sunt referenda tuis.
Ergo tibi grates studioso pectore dico,
Meque tuis totum dono dicoque sacris.
Nec tamen idcirco Gertrudin desero sponsam.
Quae pars est thalami grata futura mei.
Hanc ego prae cunctis unam solamque puellis
Plus etiam credi quam mihi possit, amo.
Non tamen inde tuo quidquam decedet amori.
Tu sponsa ingenio grata futura meo es.
Gertrudi quoque grata meae: non invidet illa
Hoc tibi, quin etiam te reverenter amet.
Hanc tu si redames, nihil est quod postmodo rixas.
Aut inetuam [(perhaps: ?)] domui iurgia crebra meae.
Sunt vobis similes formoso in corpore mores,
Est eadem facies, est quoque nomen idem,
Cur quoque non eadem sit mens, eademque voluntas?
Quas faciunt mores, nomen et ora pares.
Nondum finieram, laeto blandissima vultu
Altera in alterius brachia quando ruit.
Et cito coniunctis, leni cum murmure, dextris,
Perpetuae spondent foedus amicitiae [Orig: amiciciae] .
Has ego, speratis utriusque amplexibus haerens.
Laudo, meam rursus polliceorque fidem.
Pacta mihi, geminisque placent utrinque puellis,
Sic ego consortes semper habebo duas.
Dic mihi, praecipuos inter memorande Caseli,
Ut mea facta probes, iudiciumque vale.
[Gap: Greek text]
[Gap: Greek text]
INter volucres lucidum
Pennis secantes aerem,
Ob castitatem ceteris
Turtur celebris maxime.
Non mas maritam deserit,
Marita nec marem suum,
Uno perempto, respuit,
Mirum, secundas nuptias.
Volantium qui mentibus
Motus pudicos indidit,
Vult castitatem pectore
Lucere sic mortalium.
Nempe ut maritus coniugem
Coniunx maritum diligat,
Et ducat unus unicam,
Et una nubat unico.
Ut salua sit fides viri,
Fidesque salua coniugis,
Nec soluat hanc ullum malum,
Mortis nec ipsa diritas.
Haec clare vir, perfectior
In te pudico est turture.
Haec e politis moribus
Nunc sole splendet clarior.
Gertrudis hac domus tuae
Stabilis columna nititur,
Quae fulgidis praestantior
Orientis unionibus.
Rerum supremus conditor
Mens casta castam diligit
Mentem mariti et coniugis,
Sanctisque honorat praemiis.
Taedae pudicae qui sacra
Volunt inire foedera,
Illis columbae simplices,
Exempla dant concordiae.
His una mens, et nidulus
Est unus, ex quo saepius
Fecundae, in anni tempore
Concepta reddunt pignora.
Auctor Deus concordiae
Tantae volucrum, sic quoque
Consentientes praecipit
Taedas iugales vivere.
Ut scilicet si congruant
Mentes sacratae coniugum.
Et caritas [Orig: charitas] sit mutua,
Quae nexa munit vincula.
Vestris ut haec in aedibus,
Cunctis et actionibus,
Per vestra vitae tempora
Florendo crescat in dies,
Tibi tuaeque compari
Vetusta ab urbe Misnica
Haec sacra vota mittimus,
Ad Chersonesum Cimbricam
Fructus sequetur denique,
Cum paruus ante filius
Vultus parentum luserit,
Et oscula illis iunxerit.
Connubium quae muniunt
Sunt, castitas, concordia,
His absque non felix torus,
Torique verum gaudium.
CUius Hyperboreis iam fama attollitur oris,
Fama per emensas nuper oborta plagas.
Cuius et eximium fecerunt carmina nomen,
Carmina per varias ducta reducta vias.
Eius ut ad nostros pervenit epistola vultus,
Lectaque vix oculo transiliente fuit:
Mox sensi elicitum casti Nathanis amorem,
Pectore Gertrudis Prengeriana tuo.
Protinus ut sensi, cordis mea vota professus.
Trinus in hoc dixi regnet amore Deus.
Regnet et auspiciis thalami primordia laetis
Inchoet, et faustum terminet auctor opus.
Vinciat unanimi concordes foedere mentes,
Mutuus ut numquam [Orig: nunquam] diminuatur amor.
Addat coniugii numerosam praemia prolem,
Quae vocet hinc matrem, quae vocet inde patrem.
Cetera subiciat caelestis munera vitae
Quae vitam vera cum pietate beant.
Restat ut hoc votum quo non mihi sanctius ullum
Excidit, in seros experiare dies.
Nam quod honoratos quoque me cupis inter amicos
Coniugii sacris participare tui.
Plena quidem veteris video argumenta favoris,
Vir mihi Thesea semper amate fide.
Sed tamen optati precibus parere sodalis
Aegra puerperii coniugis hora vetat.
A qua quod deceat iam non procul ire maritum,
Conditio satis hoc propria sponse docet.
Ergo quod in proprio non fert affectus amore,
Id minus hic fieri lenius oro feras.
TE laetum faciat coniunx Chytraee maritum,
Et multos habeant gaudia vestra dies.
Legibus uxorem naturae ducis honestam,
Et tibi quod Veneris sit medicamen habes.
Est formosa tibi coniunx, haud parua voluptas,
Et multas coniunx optima vincit opes.
Sed tamen haud carnis rapiant vos gaudia solum,
Plura etenim coniunx quae meditetur habet.
Coniugii celebres mi Nathan aspice fructus,
Hoc decet officium sponse novelle tuum.
Nam sine coniugio qui se bene noverit ipsum,
Naturamque suam, nullus in orbe fuit.
Hic tibi principiumque tui, tibi panditur ortus,
Stemmata sint generis qualiacumque tui.
Cernitur hic tenui quam simus origine creti,
Massaque quam tenui fonte superba fluat.
Insuper exacuunt puerilis tempora vitae
Notitiam patribus principiumque sui
Nam bene si videas puerum puerilibus annis,
Imbellesque manus, indocilesque pedes,
Ingenium rude, vagitus, lacrimasque perennes,
Labraque clausa diu, molliculumque caput.
Tunc animus gradibus magnus mox decidit altis,
Ac sublata nimis turgida crista cadit.
Praescribunt teneri nobis exempla puelli,
Quam fuerit variis vita repleta malis.
Quorum nos memores animum mutamus inertem,
Et colimus verum cum pietate Deum.
Hoc ipsum quamuis alio quoque patre creati
Nos doceant ortu principiisque suis:
Plus tamen hic nos nostra movent et sanguine nostro
Edita plus proprio pignora cara patri.
Adde quod hinc etiam certos Respublica fructus
Percipit, et multum commoditatis habet.
Coniuge nam quo quis fruitur tranquillius apta,
Hoc magis hic aliis praeficiendus erit.
Obtinet imperium certe regnumque maritus,
Id regat ut felix, hoc erit artis opus.
Si coniunx nostris contingat moribus aequa.
Ut maneat talis hoc opus hic labor est.
Imperii multos vexat regnique libido,
Et prior in regno quilibet esse cupit.
Hic sibi ne noceat regnumque invertere tentet
Imprudens, paruo tempore regna cadunt.
Ut teneat regni tranquillus sceptra maritus,
Est opus ingenio indicioque gravi.
Tantae molis erit gratum seruare decorem
Coniugis, ut maneat quae fuit illa prius.
Horrida tempestas sequitur, si sit mala coniunx,
Et cedit raro moribus ipsa suis.
Est ideo incultae lex praescribenda puellae:
Sum retinenda diu candida iura viri.
Hinc pueris aequam debemus condere legem,
Perpetuo vitae quae sit imago piae.
Hos seruare decet, quicquid monuere parentes,
Legibus ut maneat consona vita piis.
Egregiosque habeat quondam Respublica cives,
Et proceres habeant templa, scholaeque suos.
Coniugii hos obiter placuit describere fructus,
Ne lateant tanti commoda tanta boni.
Quos faciunt regni privata exempla peritos,
Ex his dependet publica saepe salus.
Collocet hos igitur numero Respublica primo,
Praeque aliis gravibus rebus adesse sinat.
Qui sua non curat, qui regna domestica nescit,
A patriae sceptris abstrahat ille manus.
His tua te coniunx reddit Chytraee beatum,
Cui nihil his opus est, nec monitoris eget.
Ipsa tibi multas poterit praescindere curas,
Quas vitae leges ipsa sequatur habet.
Utere nec muta, dos est pulcherrima virtus.
Sit tibi Gertrudis vita decusque tuum.
Tempore vos longo Christi clementia seruet.
Concordes una mente, animaque duos.
HActenus es vigili libros complexus amore,
Sed fuit in libris nulla puella tuis.
Et dum perpetuo tibi quae sit commoda quaeris.
Mens tua solliciti plena timoris erat.
Cernere vix sociam poteras e milibus unam,
Magno in virgineo, femineoque choro.
Nunc tibi purpureo lux aurea splendet Eoo,
Qua venit ante oculos casta puella tuos.
Protinus hac visa, reliquae secedite dixit,
Nil mihi vobiscum est, ista puella placet.
Cedite iam mites Gallae, tumidaeque Britannae,
Gertrudem vobis omnibus antefero.
Cedite Senenses pulchrae, Venetaeque superbae,
Unica Gertrudis basia pura dabit,
Caelitus illa placet, caelo mihi iungitur illa,
Et fore se dixit tempus in omne meam.
Et soror et fratres mihi consensere, nec usquam
A votis abiit cetera turba meis.
Gratulor ergo tibi fortunam sponse benignam,
Quae tribuit votis vela secunda tuis.
Vive diu nostrae Nathan honor urbis, et huius
Gymnasii celebris gloria, fama, decus.
Dii tibi dent placidos annos, laetamque senectam,
Filiolosque pios, et sine lite torum.
NOuum sonabo carmen,
Torique iura dicam
Novo, Thalia, sponso,
Venustulaeque nymphae.
Fave benigna coepto
Laboribusque castis.
Tepente vere nato
Feram rosas capillis.
Beate sponse vates
Chytraee, cui dicavit
Potens Dei voluntas
Amabilem puellam.
Charis triplex Amorum
Lepore singulari
Colorat et venustat
Tuae genas puellae.
Et auget elegantis
Amor bonis iuventae
Nitens honore corpus.
Pudore frons relucet,
Fideque mens nitescit.
Latus decens honestas
Gravisque cura cingit.
Quater beata rursus
Quaterque sponsa felix
Puella danda vati
Apollinis, merenti
Tegi virente lauro:
Quod in suis libellis
Apollinis nitorem
Et omne reddit aptum,
In exteris Lycaeis
Secutus expeditos
Modos, et expolitos.
Venusta scripta testes
Quibus viae labores
Canit, vel optimates.
Utrinque vos beati
Amore coniugali
Deo favente iuncti.
In urbe vos rosarum
Rosas legatis oro.
Rosae sub ore vernent.
Rosaeque corde surgant.
Rosisque vita spiret.
Nihil piis molestum
Sit hinc et inde votis.
Quod in virentis horti
Agellullis amoenis
Amaracos odoras
Videmus esse, verno
Die fovente terras:
Id est honesta virgo,
Tuis cupita votis,
Tuoque iuncta lecto,
Magis tuis ocellis
Amata, plusque cunctis
Sub urbe quas rosarum
Severa cura nutrit.
Chytraee docte vates,
Quod in solo feraci
Rosas marisue rorem
Videmus inter herbas
Odoribus refertas,
Aquae liquore tinctas,
Et adstrepentis aurae
Sono levi refotas:
Id ore mente praestas
Lyrae sonantis autor,
Thalia cui ministrat
Modos amore plenos:
Adhaeret his honestas,
Refertque vita Musam,
Refertque Musa vitam.
Beate sponse multum,
Beata sponsa multum,
Honesta nupta votis
Amaracos ut aequas
Odoribus, vel illas
Honore vincis ore:
Marisque sponse rorem
Ut exhibes in omni
Tuae fluore vitae,
Per omne tempus illi
Fluant utrinque succi.
Viden' sub irrigatis
Aqua recente campis
Virere delicatas
Soli nitentis herbas,
Tenellulosque flores?
Viden' quod
una [(printer); sic: unae]
felix
Feraci vite surgit,
Decusque soluit agro,
Ocellulosque pascit
Colore, fronde, fructu?
Viden' Chytraee mensas
Oliva si recingat
Decus venire mensis:
Opemque pectus haurit,
Et alta mens, et ipsis
Levamen est ocellis:
Imago sponse talis
Tori, Dei timentis
Amore colligati
Pari, parique voto.
Uterque vos beati
Dei favore sitis,
Et affluat per annos
Quies salusque vobis.
Pius Dei iuvamen
Per omne sentit aevum.
Sat est Thalia dictum,
Nimisque, sed placebit
Fide bona profectum.
Abire nunc licebit.
Gelu cadente terris
Rosas geres capillis,
Amaracumque mollem
Marisque saepe rorem.
Caret Poeta nummis.
Habet Poeta vinum,
Habet Poeta versus,
Habet Poeta flores
Et myrteas corollas,
Et otium, sed astat
Gravis dolor canenti.
Lyra sonante fractus.
DUxit ut Hippodamen audaci Ixione natus,
Aemoniique toris discubuere viri:
Gaudia Pirithoi Theseus communia duxit,
Et laetus miris gestiit ipse modis.
Concipiensque suo plenissima pectore vota,
Laetitiae sociis praevia signa dedit.
Haud aliter vatum praestans decus, optime Nathan
Nomine tum fratris, tum quoque clare tuo:
Exsultans [Orig: Exultans] haesi, nostras ubi venit ad aures
Sedula coniugii nuncia fama tui.
Laetitiae fuit at causa ista potissima nostrae,
Gaudiaque iccirco conduplicata tuli:
Illa puellarum quod nunc tibi iungitur uxor,
Quae visa est oculis esse venusta meis.
Quando sacros Sophiae titulos ad flumina Varni
Accipiens, duxi te praeeunte choros.
Et cur non esset pulcherrima dicta? meoque
Iudicio pomum tollere digna foret?
Stellarum decus est ut Lucifer aureus: illa
Sic est virginei fulgida gemma chori.
Non hanc Andromede superat, non candida Thisbe.
Huic habuit formam non Atalanta parem.
Quid, quod habet forme non dispar nobile nomen,
Cetera qui obseruas hoc quoque sponse vide.
Terrent nominibus multae, velut Ursula, Berthae,
Brigida, Reginae, Barbara, Murgarides.
At tua quod forma quod fronte quod in dole nomen
Exprimit, id fati prosperitate gerit.
Gratia Gardrudi blandum dat Romula nomen,
Nomen idem fecit nympha pelasga Charis.
Et dubitas vultus nitor unde sit ille decentis,
Et blandus nescis unde sit ille lepor?
Cum Charitum fuerit vivis nutrita sub antris.
Ingenium forme iungere iussa suae.
Imbibit hic tenerum solidae virtutis amorem,
Hic mores hausit sedula virgo bonos.
Arte domus qua sit dulci cum prole regenda.
Sint ibi ut obsequiis dedita quaeque suis,
Et sit tractandus quanam ratione maritus,
Rideat iratus, gaudeat utque dolens.
Hoc Charitum ludo didicit, nutricibus illis,
Blanditiae callet quodlibet illa genus.
Non crispantis ab hac metues fastidia nasi,
Non responsa procax sponse proterva dabit.
Frigida feruebunt citius, dulcescet amarum,
Ante canes leporis praeda timentis erunt:
Iurgia quam nectat, quam rixis gaudia turbet,
Murmure quam verbis obstrepat ausa viri.
In quae discipulae finxerunt pectora divae
Non natura sui degener ista feret:
Aemula ridentes referet sed alumna magistras.
Et documenta satae quae sit origo dabit.
Vix [(reading uncertain: print illegible)]
progressus eram vix cura nominis, ecce
Alma Fides oculos astitit ante meos.
Atque ait: o vati iuvenis gratissime sponso,
Quod das augurium nominis ipsa probo.
Invida [(reading uncertain: print illegible)]
nec divis, possem licet, eius honori
Detraho, sit Charitum nomine dicta, sino.
Sed quia Romanis Graecisque hanc dissita terris
Teutonici genuit Balthica ripa soli:
Hic aliquid merito iuris mihi vendico, partem
Iure hic caelipotens assero diva meam.
Hic ubi Gardrudam penitus si dixero fidam,
Ingratus sponso hoc nomine credis ero?
Magna fuit vatum Druidarum gloria quondam,
Quos legum Gallis vincla dedisse ferunt.
Horum te nolim de posteritate negare
Gardrudam clari stemmatis esse satam.
Stirpis at illius paucissima nomina restant,
Ut sum multorum crimine rara fides.
Est, mihi crede, parum praeclarae gratia formae,
Ni laus accedat fida pudicitiae,
Seduxit multas nivei decor aureus oris,
Formaque peccandi maxima causa fuit.
Sancta fides thalami quae cingit fulcra iugalis,
Forma est coniugii praecipuumque decus.
Ergo suae formae qui sponsae gaudet honesta,
Gaudeat eiusdem non minus ille fide.
Nulla suo alterius metuet vestigia lecto,
Qui cum Gartrudis fida sodalis erit.
Non si callidius, Cephalus quam Procrida, tentet
Expugnata suam deseret aere fidem.
Fidet ei dempta cor sollicitudine sponsi,
Sive domi maneat, seu foris hospes agat.
Dixerat ista fides: respeximus; aurea risit
Dixit et Assyrio diva Milytta sono.
Edita si Charitum de nomine sponsa negatur,
Non dictam fidei cur ego voce negem.
Pygmalion quondam quod virginis instar amaret
Sculpsit ebur, vitam cui miserata dedi.
Et lingua nomen phoenicum nexile feci
Gardrudis, quod nunc haec quoque sponsa gerit.
Cuius significat vox altera sculpere, gemmam
Altera: sculptura ut gemmea iuncta sonet.
Sic Venus: At Charitum Fidei seu nomine sponsae
Dicta sit, aut Veneris, sponse beatus age.
Cumque tua multos traduc feliciter annos,
Perpetuo et nostri vive valeque memor.
ET labor et virtus, et cultae gloria linguae.
Et vigor ingenii dant tibi sponse decus.
Fronte tibi decor, ore fides, in pectore candor,
In vita morum gratia suavis inest.
Ergo mei, placet illa Deo constantia, cordis
Altera pars, donec vita manebit, eris.
Quod dotata venit tibi pulchris moribus uxor,
Gaudeo, cuncta tuis fausta precorque toris.
Nomen et omen habes faustum, tua sponsa vicissim,
Gertrudis faustum nomen et omen habet.
Te dat ei Deus, illa tibi dante fit uxor,
Uxor fida tibi, grata futura tibi.
Sicut amat ficus rutam, ceu vitis adhaeret
Ulmo, ceu muris bacchica gaudet helix:
Sic tibi iuncta, tui flagret Gertrudis amore,
Sit mens una, fides una, sit unus amor.
Fautrix [(reading uncertain: print illegible)]
paruarum stabilis concordia rerum
Ambiat, et vestram ditet amica domum.
Phoenicum [(reading uncertain: print illegible)]
superate dies, annosque Sibyllae,
Sit sine clade domus, non sine prole torus.
Vivite sic terris, ut post vivatis olympo,
Nullo ubi laetitiae tempore finis erit.
COmis, blanda, decens, et moribus apta mariti
Femina cordato est vita vigorque viro.
Argento praestans, fuluo pretiosior [Orig: preciosior] auro,
Quod vehit aut Ganges, aut celer amne Tagus,
Nil fortuna iuvat, Venus hinc procul improba cedat,
Munere caelesti si venit illa venit.
Talem sponse tibi sincero gratulor ore,
Et tibi cum sponsa fata benigna precor.
Omnibus est idem votum, gratantur et omnes,
Quotquot amant castas, hoc Helicone Deas.
Frater in his primus, nostri lux summa Lycaei,
Exoptat taedis omnia fausta tuis.
Quem pia causa movet procul his discedere terris,
Nunc ubi brumali frigore cuncta rigent.
Prosper eat, vitae discrimine tutus ab omni,
Auxilio fultus praesidioque Dei.
Cuius agit causam, Deus huic penetralia cordis,
Atque dicata sibi plectra diserta regat.
Vive vale felix, decus inviolabile nostrae,
Vive vale felix, gentis et urbis honor.
Hoc frater Matthaeus idem tibi sponse precatur,
Absens in patria sic licet ille tua.
Hic seu nunc licito Veneris succumbit amori,
Ut reor, aut tutum vulnere pectus habet:
Vivat in aeternos, nostri non immemor annos,
Christophorique sui sit sine fine memor.
Quem Tubingiaca quondam dilexit in urbe,
Neccarus Aonias hic ubi spirat aquas.
Suaviter interea Gerdrudis amore quiesce,
Inque tuo rursus molliter illa sinu.
Vos liget unanimis sincero gratia cesto,
Ut sine labe domus sit sine lite torus,
Vester et aeternos thalamus sic floreat annos,
Culta velut veris tempore floret humus.
ET tua laudanda est merito Chytraee voluntas,
Qui cupis in casto vivere coniugio.
Hac ratione probans, te summi iussa parentis
Incoeptis normam ponere velle tuis.
Prospera eant quaecumque facis, tuaque omnia castus
Fortunet solita pro bonitate Deus.
Instar erit vitis tua coniunx, instar olivae
Ad mensam cernes pignora multa tuam.
Inde gravis senio poteris numerare nepotes,
Et tibi nullarum copia deerit opum.
Ne dubites superum numquam [Orig: nunquam] te gratia linquet,
Quem teget haec, omni tempore tutus erit.
Nam quid virtutum recitem decora alta tuarum,
Quaeque bona in claro pectore multa nitent?
Doctus es, ingenii bonitate et acumine praestas,
Sermonisque fluunt verba diserta tui.
Quid quod et Italiae vidisti providus urbes,
Anglia quidquid habet, Gallia quidquid habet.
Est aliquid magni patriam vidisse Maronis,
Et quo iam sita sit maxima Roma loco.
Est doctos audisse viros non parua voluptas,
Quorum est in dictis copia magna locis.
Rectius hic poterit veteres evoluere libros,
Qui dominam scribunt gesta per Italiam.
Rectius hic animo varias percurrere gentes,
Et poterit fama non pereunte frui.
Adde quod et frater toto celeberrimus orbe,
Innumera rerum cognitione valet,
Absque supercilio praestans: quae tempore nostro
Pluribus o utinam laus tribuenda foret.
Vestra domus merito tali se iactat alumno,
Non minimum ex illo patria laudis habet.
Argentum a patribus fuluumque relinquitur aurum,
Sed datur a solo commoda sponsa Deo.
Sic Chytraee tibi Gertrudis amabilis uxor
Iungitur, et stabilem spondet amata fidem.
Vivite felices, una duo corpora mente,
Vestra liget sacro flamine corda Deus.
En Chytraee [(transcriber); sic: Chytreae] tibi tua lux et sola voluptas
Aurea Gertrudis consocianda venit.
Quae tecum multos feliciter exigat annos,
Intima pars animae vita calorque tuae.
Nulla dies umquam [Orig: unquam] vestros perturbet amores,
Exsuperet seros vividus ille rogos.
FLos Charitum Charidorus amans, ait: o Charitum flos
Sic statuunt Charites, pancharitona mea es.
Contra, o flos Charitum, Charitum flos pancharitone,
Sic statuunt Charites, es Charidore meus.
Nunc Charidore igitur dilectam Pancharitonen,
Et Charidorum habeas pancharitona tuum.
Et vultu, sermone, oculis, animoque sereno,
Progenerate novas perpetuo Caritas [Orig: Charitas] .