chytr1 chytraeuspoemata 24 October 2003 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - incomplete semantic tagging - no spell check. could not identify reference of errata-list item: "p. 114 sine". The "Varia itinera" have been double-keyed and manually checked - should be rather neat.
09 April 2004 Kim Barkowski
Morpheus spell check performed


page 242, image: s484

NATHANIS CHYTRAEI AMORUM CONIUGALIUM LIBER SECUNDUS.

Viro Nobiliss. Theodoro Bevernesto Lusivitano adhuc caelibi. B. D. Nathan Chytraeus.

PUlchra tibi domus est, sunt fundi, est ampla supellex,
Sunt pecora et silvae piscifluique lacus.
Sunt quoque robusti qui curent arua coloni,
Sunt etiam freno quos modereris equi.
Est in flore aetas, sunt plenae in corpore vires,
Est mens, est animi iudiciique vigor.
Una deest coniunx istis quae sedula custos
Praesit et omnigenas quae tueatur opes.
Exornetque domum, caeli ceu sidera noctem,
Exhilaretque sui corque animumque viri.
Hanc quoque si reliquis quamprimum adieceris unam,
Non video hic desit quid Theodore tibi.


image: s485

Theodoro Bevernesto, et Dorotheae Stralendorpiae.

ILla equidem Theodore tibi quandoque canebam,
Gauderes nimium caelibe quando toro:
Carmine nunc opus est alio, quia contigit illud,
Unum quod paullo defuit ante tibi.
Dorothea haec illa est, Radians virtute fideque,
Quae tibi caelesti munus ad arce venit.
Cedite magnorum mortalia munera regum,
Munera sunt magni nobiliora Dei.
Quae dare nemo potest humano sanguine cretus,
Attalicas habeat quamlibet unus opes.
Tale tibi sponsa est munus, testata quod ipsum
Dorothea hoc tecum nominis omen habet.
Tale tuae sponsae es munus Theodore, quod uno
Nomine testatus nominis omen habes.
Ergo quod ambobus divino munere venit
Sit gratum, et magnis maius in orbe bonis.
Dorothean Theodorus amet, Theodoron et ipsa
Dorothea ex imo pectore fida colat.
Sic maiora Dei contingent munere vobis
Munera, ceu summi munus uterque Dei est.
Denique muneribus cumulandos munerum aceruos
Omnia muneribus nomina plena monent.
Haec quoque ceu vobis votis qui ardentibus optat,
Ipse etiam a tali munere nomen habet.


page 243, image: s486

Rector et Concilium Academiae Rostochiensis Ioachimo Bassevitio, Sponso Nobiliss.

QUod nos sponse vocas ad Martinalia, taedis
Sacra tuis, gratum est, et si res ferret, adessent
Omnes, haud equidem inviti. Sic namque mereris
De nobis, nostraque schola, poterisque mereri
Perpetuo. sed quid cunctis cupientibus obstet.
Non forte ignoras. Ergo quos mittimus omni
Ex numero paucos, non aversare: brevesque
Varniadum modulos, nisi sit grave, candidus audi:
Nostramque Euphrosynen, pauci potusque cibique,
Nec mensis forte indecorem thalamoque futuram,
Pro nobis laeto placide omnibus excipe vultu.

Euphrosyne.

SAlue sponse bonis pridem carissime Musis.
Quae puerum te complexu fovere benigno,
Quae iuveni ambrosiam sophiae, fontisque dederunt
Castalii latices, et quas Themis aurea leges
Inde tulit: quae te cygnei a flumine Varni,
Saxonas et Francos Germanae robora gentis
Inter et Alpinos populos duxere sub oras
Felsineas, Arnique sacras et Thybridis [Orig: Tibridis] undas.
Quae tibi praecipua doctrinae hic laude celebres
Devinxere viros, quos ceu Victorius inter


image: s487

Sol nitet, obscurans lunam stellasque minores.
Cuius et a calamo, nostro idem nomine, clarum
Tu quoque nomen habes, paucis quod contigit, auro
Nobilius, bacisque adeo pretiosius Indis.
Hae tibi Parthenopen, simul et capita alta Vesevi
Monstravere duces, priscae et spelaea Sibyllae.
His ducibus, nondum infectas tum sanguine, ripas
Sequanidum, et Rhodani vidisti interritus urbes.
Quin etiam ad toto divisos orbe Britannos
Hae praeiere tibi, et Morinum Batavumque feroces
Per gentes ductum, reducem statuere paternos
Ante focos, Herulique ducis palatia tandem
Reclusere tibi, ut Phoenix velut alter, Achillis
Teutonici iuvenes e posteritate creatos,
Et moderatores patriae quandoque futuros,
Virtutum imbueres studio, rebusque gerendis
Efficeres cum laude pares, sceptrisque paternis.
Nunc etiam lepidam tibi moratamque puellam,
Bulovia de gente satam, vultuque venustam,
Despondent Annam, fastuque et bile carentem,
Florentemque annis; et, quae pulcherrima dos est.
Mente verecundam, et verae pietatis amantem.
Hac felix, Ioachime chori pars inclita nostri,
Et laetus fruere. haec longarum meta viarum,
Tantorum et requies tibi sit iucunda laborum,
Haec sobolem tibi producat, dulcissima casti


page 244, image: s488

Pignora connubii, spem praesidiumque senectae,
Sola oculis formosa tuis, carissima cordi.
Plura velim, sed plura vetor. tu consule nostra
Vota boni, Musasque tui constanter amantes,
Ductricesque tuas per tot discrimina, semper
Quod facis, et facies, colere et redamare memento.

Rectoris et Concilii iussu

Nathan Chytraeus. F. D. Laurentio Kirchovio IC. Elisabetham Filiam suam collocanti Henrico ab Herverden, consulis filio. S.

DUM tua Iustinaeque tuae pulcherrima proles,
Dulcis imago suae formoso corpore matris.
Dulcis imago animi, iuveni placidoque proboque
Sponsa datur; sint impuri procul atque profani.
Atqui Kirchoviae veteres sunt gentis amici,
Quis gravitas patris est et nota scientia legum,
Quis matris pietas, pudor et prudentia quondam
Chara fuit; faveant linguis animoque fideli,
Coniugibusque novis faustissima quaeque precentur,
Concordes animos, castae pietatis amorem,
(Divitiae neque enim desunt, quas numina seruent)
Fecundum thalamum, qui te, solummodo patrem,
Reddat avum, longa circum ludente nepotum
Pulchrorum [Orig: Pulcrorum] serie, qui certatim oscula figant
Blanda tibi, recreentque tuam foveantque senectam,
Sollicitasque abigant, vera inter gaudia, curas.


image: s489

Bernardo Luscovio et Catharinae Clingiae.

DUm Luscoviades veteres non inter amicos
Ultimus, et probitate sua notissimus urbi,
Notus et ingenio, et meritis, et gente vetusta,
Ducit Clingiaden Catharinam, aetatis in ipso
Iam positam flore, et notam virtute puellam:
Cur Musae sileant? quae multis hactenus usque
Officiosae adeo et faciles promptaeque fuerunt:
Praesertim a teneris cum illas dilexerit annis
Sponsus, cum Themide, Astraea, pulchraque [Orig: pulcraque] Minerva.
Quarum etiam est cultor celeberrimus, optimus ille
Clingiades, Rosei decus et laus magna Lycei.
Vir praestans animi, et sincerus amicus amicis.
Qui patruus patrio sponsam complexus amore
Elocat, inque viri thalamos deducit honesti.
Ergo illis Musae faustissima quaeque precantur;
Concordes animos, fecundi pignora lecti,
Festivas Charites, quibus ipsa Lubentia vinclo
Annexa aeterno lepidos invitet Amores,
Aeternamque fidem, et veras quas postulat usus
Divitias, animumque boni qui consulat illas.
Inprimis vero ardentem pietatis amorem,
Unica virtutes quae omnes complexa, futuri,
Praesentisque simul spondet bona quaelibet aevi.


page 245, image: s490

Georgio Danckwardo, et Cordulae Schoumburgiae.

COrdula cordato dum nubit casta marito,
Ipse utrinque liget corcula bina Deus.
Cor sponsi ut sponsa est, sic sponsae sponsus amicae
Sit cor, sit trepidi cordis amata quies.
Sine illi cordi pietas, candorque fidesque,
Serus et aspiciat pignora corda torus.
Concordes fida exhilaret concordia mentes,
Cordula cordolium, cordis amica, figet.

Burcardo Bocemanno et Annae Vandalae.

ARx tibi firma dedit forti cum remige nomen,
Sponse decus patriae praesidiumque scholae.
Quidnam ea te moneant quaeris? maris aequora tranat
Omnis homo, et remos remigis instar agit.
Hunc circum venti insurgunt fluctusque minaces,
Omnia nec portum tangere vela queunt.
Infelix qui munitas non tendit in oras!
Fluctuat in medio sed sine fine mari.
Felicem rupi impositam qui prospicit arcem!
Eque salo in portum tendere novit iter.
Quod Bocemanne facis, fugiens dum lubrica vitae
Aequora, iam portum remigis instar adis.
Eiusdemque viae sociam tibi iungis honestam,
Quae subit amplexus Vandalis Anna tuos.


image: s491

Felices hoc remigio, vitate procellas
Turbinis, aequoreas et superate minas.
Donec in aeternae portum vos invehat arcis,
Qui mare, qui ventos, qui regit astra Deus.

D. Bartholomaeo Clingio et Margaritae Croniae.

CUm tibi primus Hymen primos properaret amores,
Quaestio de viduis nata est, tenerisque puellis,
Utras praestaret vinclo sociare iugali.
Virginibus virgo ipsa fuit patrona Minerva,
Sed viduis vidua ipsa Venus. rationibus usa est
Utraque non levibus, lepido scriptore Bocero.
Multa laborarat pro se castissima Pallas;
Pro se multa Venus: cum victrix denique litis
Nata videretur cerebro Iovis esse futura.
Ergo Cypris conversa suas, quas callet, ad artes,
Ut prius eximium iuvenem vatemque Bocerum
Vicerat, in vidui coniectum vincula lecti:
Sic, potius re quam verbis, mox te quoque vicit
Calliditate sua, tibi cum locupletis, et omni
Virtute insignis viduae cor ussit amore,
Ut nolensque volensque illis propensior esses.
Ingemuit tum capta dolis generosa virago,
Vindictaeque memor tacitae (nam nescia vinci est)
Pridem intenta fuit, qua te ratione modoque
Ad se retraheret. sed nulla optatior illi


page 246, image: s492

Visa via est, quam qua dudum iam mater Amorum
Usa foret, solam probat hanc. hanc ergo secuta,
Arte tibi simili, coniungit amore puellam
Formosam, castam, ingenuam, lepido ore venustam,
Suaviter innumeros tecum quae compleat annos,
Et te, quod viduae thalamo olim defuit unum,
Efficiat laetum generosa prole parentem.
Hanc igitur ridere tibi post ter tria lunae
Cornua, laetitia pleno cum corde videbis:
An non virgineas viduis praeponere taedas
Incipies? castaeque tuos submittere fasces
Palladi, qui Cypriae quondam vexilla secutus
Commoda laudaras vidui numerosa hymenaei.
Faxint hoc superi, ut felix quando ante fuisti
Coniuge cum vidua, nunc et cum virgine tali
Sis felix, omnique adeo felicior aevo.

Martino Furmanno et Blandinae Siberae.

QUanti te faciat praestans Furmanne Siberus,
Dux ille Aonii praesidiumque chori,
Hac etiam, si non alia ratione, pateret,
Quod primas animi qui puero auxit opes,
Nunc idem iuvenem posita gravitate magistri
Absque supercilio diligit, ornat, amat.
Quin generum sibi te iungit, dans pignus amoris
Blandinam, thalami spemque decusque tui.


image: s493

Blandinam cui blanditias non mater amoris
Sed pudor et virtus optima philtra dedit.
His tu blanditiis felix, soceroque Sibero,
Dulcia Blandinae basia fige tuae.
Auspiciisque Dei generoso pectore fretus,
Percipe vel totis uberiora tuis.

Laurentio Kirchovio et Gertrudi Kerkringiae.

DUlce virens lauro spectabilis area templi,
Sponse tibi notum nomen habere dedit.
Intemerata fides, templum et sacer annulus ornans,
Nomina dat sponsae non aliena tuae.
Designat templum castae pietatis honores,
Hic colitur precibus, corde, animoque Deus.
Laurus inoffenso foliorum germine floret.
Annulus ingenuae symbolon est Fidei.
Nomina in omen eant; sic relligionis amore
Vestrum erit aeterno carus uterque Deo.
Praeterea sponso Gertrudis amabilis uxor
Praestabit certam, sed redamata, fidem.
Annulus hinc pala claudens fulgente pyropum,
Concordi iunget pectus utrumque face.
Fallor an evenient plura istis commoda? namque
Concedat thalamis quis meliora novis?
Sic vicina sacro, quam cernitis, area templo
De lauro vobis florida serta feret.


page 247, image: s494

Serta feret, vobis quae florida tempora cingant,
Et sint finitimae laeta corona domus.

Henrico Schinkio et Christinae Lysandrae.

HActenus ingenuo Pietatem amplexus amore,
Schinkius Aonidum castus amator erat.
Quas circum Charites castas duxere choreas,
Cumque pia constans Relligione Fides.
His veluti nodis et ahena compede vinctus,
Mancipium totus virginitatis erat.
Non tulit hoc, quamuis totiens [Orig: toties] iam passa repulsam,
Contemni impatiens insidiosa Venus.
Semotoque nihil feriente Cupidinis arcu,
Aggressa est aliis corda aliena modis.
Namque subornavit Christinam gnara Lysandram,
Quae gemini optatum nominis omen habet.
Haec blandis tandem illecebris, vultuque venusto,
Schinkiadae solvit vincula dura sui:
Iniecitque alios, incenso pectore, nodos,
Legitimique adeo grata capistra tori.
Sic igitur, quem paene aliqui frigere putassent,
Feruet, et in calido pectore vulnus, habet.
Vulnus habet, cui virgo eadem non aegra mederi
Et poterit miris cor recreare, modis.
Sis felix mihi iam pridem carissime Schinki,
Sit felix thalamo pacta Lysandra tuo.


image: s495

Pro te quae plures Christo Christina ministros
Et pariat vitae gaudia mille tuae.

Iohanni Horneffero et Gertrudi Claviae.

CAElibe nil melius vita qui dixit, amoris
Inscius, et vere ferreus ille fuit.
Nec bona quid coniunx esset, quae grana prolis
Scivit, et unanimi quae bona iuncta toro.
Quin fuit indignus fida consorte laborum,
Solivagas inter dignior ire feras.
Horneffere decus Themidis, te iudice causam hanc
Vicero, casta tibi dum Cytherea favet:
Optatamque tori sociam tibi foedere iungit,
Quae caput hoc iuris non sinat esse sui.
Quae te Felsinei ripas contingere Rheni,
Thybridis [Orig: Tibridis] aut iterum visere rura vetet.
Sic tamen ut grata sis compede vinctus, et uni
Gertrudi addictus blanda capistra feras:
Una oculis quae pulchra tuis, carissima cordi,
Pascat amore oculos, pascat aemore animum.
Qua felix, vitae accensam quoque lampada natis
Trade memor sortis curriculique brevis.
Ipse pudor thalamo, formosa Lubentia mensae.
Praesideat non domui abigenda Fides.


page 248, image: s496

Antonio Boccatio et Margaritae Bordingiae.

COniugio nil legitimo iucundius esse,
Nil homini magis optandum, nil denique curae
Usque adeo superis, loquitur res ipsa, volenti
Singula, ceu fas est, studio reputare fideli.
Saepe aliquis primis sudavit et alsit ab annis,
Multa ferens faciensque miser, trepidusque futuri,
Quem sibi fidentem, atque operi precibusque vacantem.
Respexit Deus, et fida consorte beavit,
Quae maestum recreare animum, quae commoda vitae
Augere, et partem posser sufferre laborum.
Hoc munus quamuis fuluo pretiosius [Orig: preciosius] auro est:
Illi plura tamen tam sancti fautor et auctor
Foederis accumulat. iam tristis lympha meracos
Depromit latices: mox certa domuncula binos
Excipit: adiunguntur opes modicaeque piaeque,
Vincere quae Crassi, aut tentantis proelia Croesi.
Inter opes inopum, gazas et fenora possint.
His thalami accedunt gratissima pignora nati
Certi, legitimi, et simili testantia matris
Ore pudicitiam, notamque utriusque parentis
Corporis atque animi vere referentia formam.
Hinc nati natorum, et qui nascuntur ab illis
Proveniunt: amplos puerorum examina ludos
Hinc complent: habet egregios hinc patria cines.


image: s497

Doctores populus, laudatos curia patres.
Denique connubii fecundo munere caelum
Ipsum paulatim spatiosa sedilia complet.
Noverat hoc olim clarissimus arte medendi
Bordingus, quamuis florentibus integer annis
Tum iuvenis, sibi cum Rhodani coniunxit ad undas
Franciscam uxorem, claram virtute fideque
Dilectamque viro: crebro quae foeta puellis,
(Namque mares taceo) nymphas castasque piasque,
Spem generum peperit festivorumque nepotum.
Quas inter postrema tibi bellissima cedit
Margaris, Antoni, lectissima Margaris illa,
Tam claro patre nata tibi, laribusque pudicis
In thalamos educta tuos, tibi debita virgo,
Ingenioque tuo, et linguae divina sonanti,
Atque adeo fronti placidae, morumque nitori.
Cum qua, non expers, quae sunt memorata, bonorum,
Exige tranquillos placide et feliciter annos.

Martino Waelio et Elisae Volschoviae.

PAlladi Waeliades primis addictus ab annis
Vitarat Cypriae tela minasque deae,
Usque adeo caute, ut Veneris quis crederet hostem
Nolle maritali subdere colla iugo.
Sic caelebs [Orig: celebs] , etiam vernantibus integer annis,
Vixit, et hinc patria consul in urbe fuit.


page 249, image: s498

Hic tandem Pallas se iam vicisse putabat,
Irridens Veneris spicula vana suae.
Non tulit hoc cordata Venus, pueroque sagittas
Ipsa novas, verbis talibus usa, dedit.
Sic illum iaculare mihi, sic vulnera fige,
Irrita ne solus numina nostra putet.
Paret amor matri, sic certo saucius ictu
Waeliades vulnus dissimulare nequit.
Tale tamen vulnus, cui non medicamina desint,
Vulneris hic ictus nam medicina sui est.
Ictus Elisa fuit, sed et hunc sanabit Elisa,
Dulcis Elisa tuo debita sponsa toro.
Vivite felices animis concordibus ambo,
Alter et alterius sit medicina diu.

FINIS.