HUnc Theobalde librum tibi do, cui commoda lecti
Comparis, et socii sunt bona nota tori.
Utpote qui uxoris clarae virtute maritus,
Multa habeas casti pignora coniugii:
Pignora coniugii, genium referentia patris,
Et cupida eximiae laudis adire decus.
Cum quibus ut vigeas sero pater optimus aevo
Indicio en huius muneris opto tibi.
FLoribus et laeto vestitum gramine pratum,
Valle sub umbrosa, montis de vertice nuper
Vidimus, aspectu gratum, variumque colore.
Non illic armenta boum, caprosque salaces
Pastor alit: non falce novas ibi rusticus herbas
Attenuat: non hac leporem sectatur in umbra
Venator: nulli fas huc intrare profano:
Turpis Eros, et spurcities hic exulat omnis.
At solae cernuntur apes, quae floris honorem
Intactum purumque legunt: pudor aureus illic
Regna tenet, vultuque illum comitata modesto
Sophrosyne, casti coniunx veneranda pudoris,
Aetherio quae prata rigant perfusa liquore,
Impurosque omnes sanctis a floribus arcent.
Sinceros autem, quorum sine labe pudicus
Est animus, prati casta in viridaria ducum:
His solis illibatos decerpere fructus,
Hos solis panaceae haustus gustare salubres,
Et licet et fas est, puramque auferre [Orig: aufferre] coronam.
Hoc mihi cum nuper licuisset visere pratum
Florifero pictum gremio, viridique nitore:
Tum memor incoeptique tui, iussuque verendae
Sophrosynes, haec serta tibi donanda paravi,
Purpureae niveaeque rosae fulgentia nexu,
Undique spiciferis intertextis amarantis.
Quid sibi serta velint Fabrici fortasse requires:
Accipe: nonne vides bis tincti muricis instar
Ut rosa prima micet, pleno saturata colore?
Quem nulla eluerint medicatis aequora lanis:
Margaridis sic castus amor tua pectora flammis
Mutuus accendet. moneat quid proxima quaeris
Cycneo candore micans? candoris imago est,
Quem colite unanimes. sint vobis pectora lacte
Sint nive candidiora, nigros piceasque cavete.
At quid fila docent uno nectentia serto
Diversi adspectus flores? ut copula firma
Teque tuamque liget, sero durabilis aevo.
Sed quid in humanis insit durabile rebus?
Quid brevius florente rosa? quare aethera votis
Concipe, ut aeternas amaranti e flore corollas
In caelo accipias olim, cum coniuge fida,
Quas adimant nullis venientia saecula seclis [Reg: saeculis] .
UXorem viti similem, quam sustinet ulmus,
Qui dixit, vere providus ille fuit.
Naturamque adeo rerum bene calluit, unus
Ut dici possit non habuisse parem.
Hic est ille sacer divinae spiritus aurae,
Lumine de cuius cetera lumen habent.
Hoc afflante David caelesti numine plenus
Usque adeo nitidis lusit imaginibus.
Et vile et fragile est lignum sine robore vitis,
Quamque diu vidua est pallida serpit humi,
Nec sese extollit, nec mites educat uvas,
Radicemque imam summa flagella premunt.
Quin etiam parua est, vitis nisi vestiat, ulmi
Gratia, quae fructus fertilitate caret.
Sed vitis postquam est ulmo coniuncta maritae.
Tum subito foliis, germine, flore, placet.
Vere novo teneras generoso in palmite gemmas,
Et mox capreolos malleolosque vides,
Inde corymborum pendentes more racemos
Stipatos acinis pampinus ipse tegit.
Sic fructu recreat, patula sic protegit umbra
Exhilaratque novo pectora sicca mero.
Hinc ulmo quoque forma venit, vultusque decorus,
Dum gravida uvarum fertilitate nitet.
Non illi caelebs [Orig: celebs] platanus, non arbuta certent,
Sit licet illa umbra nobilis, ista cibo.
Tum quoque cum fibris morientibus aruit ulmus,
Circuit hanc solitis vitis amica comis,
Post mortem quoque fida manens et grata marito,
Cum quo dulce putat vivere, dulce mori.
Quam bene legitimi depingant foedus amoris
Psalmographi in sacris haec monumenta [Orig: monimenta] libris
Nonne vides? opus infirmum est, et debile sexu
Femina, nec validis aequiparanda viris,
Inprimis dum sola manet: nec mascula virtus
Integra feminea si viduetur ope est.
Non vivit, fida quisquis sine coniuge vivit,
Dimidium siquidem non habet ille sui.
Connubio hos sed iunge pari, mox debilis illa
Fortior, et mutilus corpore firmus erit.
Mortua tum paulo ante domus iam vivere demum,
Aut vita incipiet commodiore frui.
Inde sequentur opes, numerosae munera prolis,
Et benedicentis gratia larga Dei.
Hinc sincera fides, pietas, patientia, candor,
Atque aderit nitens spes animosa Deo,
Hinc vere sincerus amor post funera durans,
Omnia quem superans mors superare nequit.
Hi fructus, haec sunt socialis praemia vitae,
Quisquis es haec casta sumere disce manu.
Fecit id excellens Bordingius arte medendi
Palladios inter gloria summa viros,
Nec pietate minor: qui tanquam nobilis ulmus
Sustinuit vitis dulce comantis onus.
Protulit haec vites alio traducta novellas,
Quas inter sponso surculus iste nitet.
Sara bonis animi, formoso corpore praestans,
Atque adeo tali filia digna patre.
Surculus hic ulmo iam consociandus amatae,
Indiget en fulcro sponse venuste tuo.
Sis facilis, nec tam pulchrae [Orig: pulcrae] te iungere viti
Sit grave, non adeo nam grave pondus erit.
Sed nec pondus erit, sed gratum et dulce levamen,
Et decus, et capiti grata corona tuo.
Haec tibi dulce merum gravido de palmite fundet,
Cingat et ut mensas uva novella dabit.
Vitibus illa novis magni plantaria caeli
Conseret. hac numquid [Orig: nunquid] vite beatus eris?
QUis neget frater niveos lapillos
Nosse, quis puros neget uniones
Te, cui gemmas dedit et dat ipse
Rector olympi?
Margarin quondam tibi iunxit unam,
Quae tibi gemmas peperit nitentes,
Aedium lumen, soboli viroque
Grata voluptas.
Illa sed fati liquefacta aceto
Transiit postquam superas ad oras;
En tibi non dissimilem priori
Margarin addit.
Margarin, cuius pudor ora finxit,
Et fides cuius decus est marito,
Indicis baccis nitida corona, et
Purior auro.
Illa sic vitae socia, et levamen
Dulce curarum, tibi quae labores
Mitiget, vitae tibi quae fugacis
Proroget annos.
Hac domi felix, foris et beatus,
Et Deo carus, placitusque Musis
Gaudeas, luctus abigant in aequor
Mobile venti.
VEronae decus ut Catullus olim,
Suae delicias amans puellae,
Blandum carmine passerem venusto
Cantavit, niveos serens lepores:
Sic nunc nobilium decus virorum,
Musarum et Themidis satelles ille
Otho, dum tenerae puellae amore
Totus aestuat intimis medullis:
Hanc et delicias suas vocare
Nunquam desinit: hos ego phaleucos,
Sim quamuis lepido minor Catullo,
Decanto veteri libens amico.
Sponsae passeris est quidem paternum
Nomen, quam roseum videns pudorem,
Vero nomine turturem vocabo:
Turtur deliciae, tuique Othonis
Flos, desiderium, decus, voluptas.
Exemplum fidei, piique amoris,
Salue virginei gregis corona.
Otho te iuvenum venustiorum
Venustissimus in sinu tenebit,
Quin et basiolum dabit petenti,
Et te plus oculis suis amabit,
Tecum ludet amabili lepore,
Te solaciolum sui doloris,
Turbatique animi levamen unum
Vitae sentiet omnibus diebus.
Otho salue etiam, venustiorum
Venustissima cui datur puella,
Quae te plus oculis suis amabit,
Tibi et basiolum dabit volenti,
Quam tu plus oculis tuis amabis,
Quam solaciolum tui doloris,
Turbatique animi levamen unum
Et vitae decus uni cum videbis.
Saluete unanimi pares amore,
Nec cum compare turtur ullus umquam [Orig: unquam]
Vivat coniugio fideliori,
Quam vos unanimi pares amore.
TIgrin ut Armenium caeci patris unica curae
Tobiades dextro numine sponsus adit:
Inclita Salanae sic tu quoque flumina terrae
Sponsus, idem retinens nomen et omen, adis.
Illius ergo comes simili te tramite ducat,
Sistat et ad sponsae dulcia tecta tuae.
Tu pietate animi factisque imitaberis illum,
Sitque Sarae specimen culta Benigna piae.
Sic tua felici procedent facta tenore,
Laedet et unanimem nulla querela torum.
Ipse equidem praesens laeto tua gaudia vultu
Et cuperem sponsae limen adire tuae.
Verum onus incumbens humeris praestare quod opto
Non sinit, et longas me vetat ire vias.
Tres igitur comitesque viae thalamique ministras
Mitto tibi, nostro quas venerere loco.
Prima Pudicitia est, casti decus illa pudoris
Seruat, et illicitos odit honesta toros.
Altera virginea fulgens Concordia lauro,
Iurgia devitans vincula pacis amat.
Tertia virtutes Pietas complectitur omnes,
Multaque de thalamis te monet una tuis.
Hanc constanter ama, sic te nec livor iniquus,
Aut thalamos laedent noxia fata tuos.
Has quoque cum tanges optatae limina sponsae,
Et tibi candidulam porriget illa manum;
Excipe quas mitto sincera fronte puellas,
Quaeque tibi dicent carmina mente notae.
Vive valeque diu, chara cum coniuge felix,
Et fratri verbis fausta precare meis.
HOS tibi sponse favos, et apum casta agmina dono,
Grata pudicitiae [Orig: pudiciciae] sunt ea signa tuae.
Casta laborat apis, nec foetus nixibus edit,
Vosque ita de casta sedulitate monet.
Segnities animos molles lascivaque mulcat
Membra, pudicitiam [Orig: pudiciciam] nutrit alitque labor.
Mel tibi parca manus, non luxuriosa ministret,
Mollitiem centro sedula pungit apis.
TUrturis hic etam, quem do, sub imagine sponsae
Discat in unanimi vivere velle toro.
Ille sua placide placidus cum turture vivit,
Integer et mortis spicula vincit amor.
Sic etiam vero placide certetis amore,
Velle sit et pariter nolle duobus idem.
Sola ego felices facio concordia taedas,
Et sine me lectus nil nisi luctus erit.
HAEC pietas duo serta tibi sponsaeque pudicae
Affero, quid doceant illa, vel ipse vides.
Purpureis amarante comis marcescere nunquam
Sed duri victor frigoris esse soles.
Sic pietas homini vitae immortalis honores
Donat, et in supera dat regione locum.
Hanc cole sidereo cum coniuge plenus amore,
Illa decus thalamo conferet una tuo.
Forma perit, non divitiae, non robora durant,
Quae dederit pietas munera, sola manent.
HOc ego sponse tibi dono Concordia sertum,
Ex niveis factum purpureisque rosis.
Indicium tibi dulce tui quod amoris habebis,
Vivet in amplexu dum nova nupta tuo.
Sic maneat vestro fidus sub pectore candor,
Lucet ut albenti pulchra colore rosa.
Ardeat et carum [Orig: charum] sic sponsa pudica maritum,
Malit ve effuso tincta cruore mori:
Quam castum casti temerare cubile mariti;
Id rosa puniceo tincta rubore monet.
Haeque rosae veluti serto nectuntur in uno,
Ut praestent capiti munera grata tuo:
Copula sic etiam vestras firmissima mentes,
Coniungatque animos mutua cura duos.
Et licet arescat cingens tua tempora sertum,
Momento pereat cum rosa verna levi:
Vividus ille tamen nullo delebilis aevo,
Floreat, atque omni tempore crescat amor.
HIC ubi cum rapido gestit sua flumina Rheno
Iungere vitiferis cincta Mosella iugis,
Est locus, Ausonii celebratus carmine vatis,
Muneribus Bacchi fertilis, uber agris.
Uber et Aoniis, Phoebus quos curat alumnis,
Nam genuit doctos, exoluitque viros.
Nemo Mosellani claras sub pectore dotes
Nescit, is a patrio flumine nomen habet.
Quem licet ante diem crudeli morte peremptum,
Abstulerit rupta Parca severa colo:
Immortale tamen decus illi et nobile nomen,
Ardua dum mundi machina stabit, erit.
Nemo Cusane tuas nescit clarissime laudes,
Nescit et eloquium nemo Cusane tuum.
Tu poteras radio magnum distinguere caelum,
Tu poteras superae sidera nosse domus.
Illorumque vices solitas, cursumque perennem
Qui posset melius dicere nullus erat.
Insuper antiquis quondam ceu natus Athenis,
Sic poteras Graio verba referre sono.
Namque ubi concilium sacris de rebus agebant,
Conspicui veterum relligione patres.
Gentibus acciti variis ad flumina Rheni,
Spectat ubi Alpinas urbs Basilea nives:
Tunc tibi cognitio Graecae cultissima linguae
Virtutis laudes ingeniique tulit.
Scilicet huc Graiis veniens antistes ab oris,
Inter honoratos maxima fama viros:
Scripta tibi patriae pietatis habentia formam
Obtulit Argivo discutienda sono.
Tu poteras reliquis Graecorum exponere mentem,
Cumque illis vera de pietate loqui.
Salue magne senex, illis doctissime seclis [Reg: saeculis] .
Hic etiam decus est dia Mosella tuum.
Quid referam reliquos? sanctarum gloria legum
Quos inter Latomus nomen habere potest.
Quem Ciceroneae praeclara scientia linguae
Ornat, et eloquii cum gravitate decus.
Andernace tuum quis non doctissime nomen
Novit, et ingenii dona decusque tuis
Alter qui medica veluti Podalirius arte,
Hoc etiam gaudes editus esse loco.
Hac etiam patria noster se Clingius effert,
Clingius Aonii candida fama chori.
Qui modo legitimo sponsae inflammatus amore.
Egregius templi limina sponsus adit.
Desides est patrios tantum novisse penates,
Nec vitam externis ducere posse locis.
Ingenui est varios hominum cognoscere mores,
Et patriam quovis esse putare loco.
Clingius ut Rhenum linquens charamque Mosellam
Accessit veteris clara Lycaea scholae:
Hic ubi Rostochium munito nobile porta
Aspicit Arctoi Balthica regna maris.
Ille per ingenuas ubi sic caput extulit artes,
Inter ut aequales gloria prima foret.
Hinc illum nostro princeps doctissimus aevo,
Ut pius Aonium curat amatque gregem,
Praefecit cathedrae, doctosque evoluere libros
Iussit ob ingenii iudiciique decus.
Scilicet ut summis candentem in turribus ignem
Finitimis atra cernere nocte licet:
Aut veluti celsis fundatae in montibus arces,
Nequaquam media luce latere queunt:
Sic neque Bartholomaee tuum doctissime nomen,
Pectoris et poterat flamma latere tui.
Tu celer ingenio, facundo strenuus ore,
Iunior es solitus saepe docere senes.
Quid memorem quantus sit aperto in pectore candor,
Quanta fides, bonitas, et pietatis amor?
Haec hominem latuisse vetant. Perge optime Clingi,
Perge igitur coeptam continuare viam.
Quodque facis docili multum prodesse iuventae
Nitere, doctrina consiliisque tuis.
Te doctore suum claudat Dialectica pugnum,
Rhetorice patulas monstret aperta manus.
Addiscant iuvenes sacras te praeside leges,
Causa patrocinium sentiat aequa tuum.
Sic paries tibi perpetuum post funera nomen,
Qui prosunt aliis nobile nomen habent.
Nunc tibi legitimos Christus fortunet amores,
Concedatque tuis gaudia mille toris.
Sit vobis gemino mens una in corpore: multos
Exsuperet [Orig: Exuperet] tecum dulcis Elisa dies.
Vive diu, nostrique memor, nec gaudia differ,
Gaudia non dubius casta probare Deum.
ECquid adhuc memor es nostri, clarissime legum
Interpres, Themidisque decus Cnoppere? nec olim
Hic incoeptus [(transcriber); sic: Hicin coeptus] amor, sponsae obscuratus amore est,
Trans mare quam Varnus grato tibi remige misit.
Quin memor es: tua quod testatur epistola nobis,
Plena fide, tibi quam Charites dictasse putarim
Suaviloquas, Veneremque ipsam: quo nomine grates
Dico tibi, et mentis sincerae praedico laudes:
Qui sponsae in niveae gratis amplexibus haerens,
Alloquio veterem non dedigneris amicum:
Qui curis nunc in propriis, curare labores
Me quoque sollicitumque [Orig: solicitumque] meis intendere rebus
Non dubites animum, nostrumque extendere nomen.
Ergo tibi, sponsaeque tuae bona multa vicissim
Det Deus, et vitae tranquillos proroget annos.
Sit vobis mens una, unum cor, una voluntas,
Una fides, corpusque unum. te recreet Anna
Dulcibus alloquiis, fido de corde profectis,
Quando domum, studiis lassum, schola docta remittet,
Regia consiliis vel quando fidelibus usa,
Defessum eloquio laribus te reddet amicis.
Illa tibi vires renovet, seraeque senectae
Sit comes, et columen domui, sit corta voluptas,
Quam tibi vel seris nunquam mors auferat annis.
Atque utinam haec, et plura tibi Cnoppere, tuaeque,
Carminibus coram nostris optare liceret:
Quod petis, et speras etiam: nec forte recusem,
Officii nisi me ratio, nisi ventus et undae
Impediant. nam quis tecum non degere vitam
Exoptet? blando puerum quem Iuppiter [Orig: Iupiter] ore
Nascentem aspexit, summoque ornavit honore
Paulatim, procerumque alta quem sede locavit.
Quis non Rantsovios, aeternum, heroas amaret?
Peruolitat quorum triplicem iam gloria mundum.
Quem tuus affinis, Rosiani gloria Varni
Paselicus non alliciat? quem Dania magnis
Annumerare viris, quem Rex extollere laude
Non dubitat; mitto reliquos, quos magna voluptas
Aspicere est, vivasque audire et reddere voces.
Sed multa id prohibent: tu longo tempore felix
Vive tuis, Annaeque tuae, nostrique memento,
Ut facis, ex animo. faxit Deus optimus ut tu
Iam tibi Germanam coniungis amore puellam,
Sic mox finitimas iungat pax aurea gentes.
CUi nova serta Venus, nexas cui quaeso corollas
Floribus e niveis purpureisque paras?
Haec ego Borcholto insigni pro munere mittam.
Illius amplexus cum nova sponsa petet.
Una refert cygni, cocci pars una colorem,
Durat hic aeternum, candidus ille manet.
Sic sincerus amor duo candidae pectora iungat,
Eluat et stabilem nulla procella fidem.
Ecquid ubi accipies tam pulchram [Orig: pulcram] sponse coronam.
Anna petet thalamos Dasseliana tuos?
Et domui thalamique tui decus Anna manebit
Ut decus est capiti missa corona tuo.
CUI Charites nova zona, cui nova vincla parantur?
An novus est iterum conciliandus amor?
Est equidem: pia Borcholto nam ducitur uxor,
Anna puellaris gemma decusque chori.
Accipe sponsa tibi Charites quae munera mittum,
Sculptura et variis conspicienda typis.
Aspicis hic hederam, celsas ut flexilis ornos
Ambiat: en pulchre palmes ut iste viret.
Implicat arboreos velut illa ligamine ramos;
Borcholti amplexu sic pete colla tui.
Assita Campanam vitis velut implicat ulmum;
Copula sic animos colliget una duos.
NON nisi dante Deo iuveni bona iungitur uxor.
Vir bonus uxori non nisi dante Deo.
Anna tibi multos ergo tua vivat in annos,
Quae Borcholte Deo conciliante tua est.
Anna tibi multos vivat Borcholtus in annos,
Qui rursum tuus est, conciliante Deo.
Vivite felices, semper mens una duobus
Inque Deo sit spes una, perennis amor.
CUm Myliana tibi licito Gertrudis amore
Coniungenda fuit Musarum fama Caseli:
Barbariae victrix armataque Gorgone Pallas
Ingemuit primo, tacitaque incanduit ira;
Mox etiam: quis nunc amnes, quis prona relabi
Flumina, quis rivum superare cacumina montis
Posse neget? cum tu talis tantusque cohortis
Socraticae praeses, dudum et mea cur Caseli,
Pollicitus meliora mihi turbaeque sororum,
Te retrahas, Cypriaeque sacros secteris amores.
Non satis est, victam esse semel pastoris iniquo
Iudicio Idaei, et Veneri data praemia palmae?
Quo tamen haud adeo, (liceat mihi vera fateri)
Tum commota fui: quid enim? fuit ille bubulcus
Doctrinae ignarus verae, veraeque Minervae.
Verum hoc, immerso studiis, Sophiamque professo,
Iudice me vinci, et matrem mihi rursus amorum
Praeferri, merito iustas accendor in iras.
Audiit haec Erato, et famam miserata CaselI
Innocui, aggressa est his castam Pallada dictis.
Parce precor, certumque tibi fidumque ministrum
Ne preme suspicione gravi: non ille Minervam
Deseruit, quia legitimos sectatur amores.
Virginis eximiae, eximio genitore creatae,
Qui tuus ipse etiam teneris sincerus ab annis
Est comes, Aoniaeque simul tutela cohortis,
Heruleoque duci multum dilectus Achates,
Ob veteris florem eloquii, suadaeque medullam.
Hanc igitur ducens, quae patris nomine dici
Paene queat cognata tibi, te offendere quanam
Hic sponsus ratione potest? tua crescere regna
Ante alios cupiens, quae tu deserta videres,
Ni castae auxilio Veneris stabilita vigerent.
Ergo suo quoties socero iam deinde nepotes
Offeret: et totiens [Orig: toties] tibi natos esse ministros
Cultoresque scies, qui te venerentur, et olim
Assidue tua iussa colant, tua sacra frequentent,
Et meritis patrias cumulent ingentibus urbes.
Gaude igitur, potiusque toros laudato CaselI,
Addictumque tibi pacato lumine rursum
Aspice, praesidioque iuva, illiusque labores
Te duce speratos contingant denique fines.
Dixerat haec Erato. at Pallas iam mitior, illi
Assensit, thalamisque tuis bona cuncta precata est,
Euentu quae vera suo fortuna probabit.
Tu felix laetusque vale, dulcique catena [Orig: cathena]
Iam vinctus, surreptitii post basia amoris,
Optato fruere et vero Gertrudis amatae
Complexu, nullusque dolor tua gaudia turbet.
OPtimus harmoniae scrutator, et optimus auctor
Edere dulcisonis carmina grata modis
Eucharius, licito Gesam sibi iungit amore,
Et charites circum plectra chorosque movent.
Felicem cui caelesti data munere coniunx
Casta, modesta, decens, moribus apta viri.
Dulce quidem, bene cum tentis symphonia neruis
Concordesque cient barbita pulsa sonos:
Sed tamen harmoniis est dulcior omnibus illa,
Iungitur unanimi qua nova nupta viro.
Haec fruere innumeros coniunx longaevus in annos,
Nam thalamis optet quis meliora tuis?
DUm tibi legitimo pia foedere iungitur Agnes,
Virgo verecundis moribus, ore decens,
Cur tibi tam caro capiti, non optima quaeque
Comprecer, et sponsae gaudia mille tuae?
Tu mihi sincero dudum coniunctus amore,
Iuvisti studiis meque meosque tuis.
Nunc quoque Maenalia longe dum vivo sub arcto,
In me constanti corde fideque manes.
Et mihi multa tui demonstras signa favoris,
Quae semper memori gratus in ore fero.
An taceam? praestes patriae quae commoda nostrae,
Integer et patria cui gravitate praees.
Munificus mitisque bonis, qui iussa sequuntur,
Non impune malos iustus abire sinis.
Quaeque iubes simul ipse facis, tibi sobria vita est,
Et placidi mores, ingeniumque sagax.
Candor inest animo, bonitas fido emicat ore,
Mens tua consilio iudicioque valet.
Civibus ergo meis sincero gratulor ore,
Gratulor et patriae munera tanta meae.
Cui postquam e vivis cessit Mencingius heros,
Qui columen nobis praesidiumque fuit,
Matronam primo liquit castamque piamque
Quae mihi dilectae matris amandae loco est.
Quae patriae dici mater cum laude meretur,
Femina perpetuos vivere digna dies.
Huic praeses tu fidus ades, iusteque gubernas,
Publica privatis dum potiora vides.
Sis felix, et vive diu, sic patria felix
Auxilio poterit numinis esse diu.
Sis felix, et vive dies cum coniuge multos,
Quam tibi coniungit pronubus ipse Deus,
Egregio patre prognatam, qui praeco fidelis
Erudiit populos optime Christe tuos.
Nomen habens Petri, petra constantior ille
Nam fuit, officii pro ratione sui.
Quin illum patrio Caloandrum nomine dicunt,
Cultor honestatis nam pius esse studet.
Antiqua virtute senex, meritisque verendus.
Atque etiam patri iunctus amore meo,
Et mihi: felices illi rogo proroget annos,
Qui vitam arbitrio datque adimitque suo:
Paulo post teneros ut cernens ipse nepotes.
Longaevi accipiat nobile nomen avi.
Quin et idem tibi sponse precor, castaeque puellae,
Quae subit amplexus ore venusta tuos.
Sint procul a vestris lites et iurgia lectis,
Assideat thalamo cum Pietate Fides.
Et pudor, et firmo suavis Concordia nexu.
Custodes domui sint maneantque tuae.
Sic tua par viti coniunx, novae pignora lecti.
Et pariet caro [Orig: charo] gaudia mille patri.
Sic tibi viventi feliciter omnia cedent.
Sic veniet plena copia laeta manu.
TE quoque coniugiumque tuum doctissime Sachti
Hic celebrare iuvat, longo me tempore quamuis
Praecedens, licito sponsam amplectaris amore,
Et thalami fructum videas, laetusque petita
Coniuge, percipias tranquillae munera vitae.
Non raro seraeque preces, et vota probantur.
Ergo tibi domuique tuae, multumque cupitae
Margaridi, precor optati quae gaudia lecti
Commoda cumque ferunt: multos sine litibus annos,
Sinceramque fidem, sinceri cordis amorem,
Speratos thalami fructus. qui pectore fido
Coniugii auctorem celebrent, vestrique voluptas
Sint animi, sint praesidium columenque senectae.
Margariden nosti [Reg: novisti] , gemmam candore micantem,
Quae cordi afficto totiens [Orig: toties] medicamina praestat,
Mordacique tamen perfusa liquescit aceto:
Sic tua permultos recreet te Margaris annos,
Turbato medicina animo, cordisque dolori.
Quam reverenter habe, verisque amplectere flammis,
Ut facis, et natos numera, serosque nepotes,
Doctrinaque tua multis, et voce diserta
Utilis, aeterni repleas penetralia caeli,
Addictamque piis, populi doctoribus, olim
Accipias vitae Christo donante coronam
QUod vitae sociam tibi iungens optime sponse,
Me sequeris celeri consequerisque gradu,
Gaudeo, propositumque tuum laudoque proboque,
Et precor incoeptis omnia fausta tuis.
Desideant alii ducenda in coniuge segnes,
Musarum remoram coniugiumque vocent.
Et mala commemorent tantum, oblitique bonorum,
Impugnent stolide quod Deus ipse probat.
Excusent alii, et turpes sectentur amores,
Legitimosque vocent dura capistra toros.
Aetatis perdant alii cum germine florem,
Et cum canities [Orig: canicies] tempora cinxit, ament.
Diffidant alii summo sine patre parenti,
Et sibi se solos vivere posse putent:
Te mecum iuvet aetatis non perdere florem,
Sed tua non duro subdere colla iugo.
Te mecum iuvet ardentes compescere flammas,
Et tua sidereo facta probare Deo.
Te mecum iuvet uxori coniungere Musas,
Quas etiam coniunx factus amare potes.
Te mecum iuvet aeterni sentire favorem
Numinis, et soli fidere posse Deo.
Te mecum bona coniugii numerosa referre,
Et mala si fuerint, nulla putare, iuvet.
Et certe bona si numeres in compare vita,
An mala stulte illis aequiparanda putes?
Sunt mala iuncta bonis, quocumque in munere vivas,
Hic bene si videas, sunt bona plura malis:
Haec igitur caela potius, fer laudibus illa,
Hoc decet instructos in pietate viros.
At tu care mihi virtutum nomine sponse,
Doctrinam cuius templa scholaeque probant,
Sis felix, Annamque tuam complectere, cuius
Et pudor et pietas et nitet ore fides.
Quam celebri patria, clarisque parentibus ortam.
Iam tibi perpetuo iunget amore Deus.
Corpora qui veluti, sic idem pectora iungat.
Corpora complexu, pectora bina fide.
Sint procul hinc lites: ad lecti fulcra iugalis
Excubet angelici turba benigna chori.
Aurea pax mensam, thalamum concordia cingat.
Sit mens unanimis, nec sine prole torus.
Gaudia quid differs? quin misces blanda susurris
Oscula nectareis non redimenda cadis.
Quin teneris sponsae flagrans complexibus haeres
Ulmo ut iuncta suae vitis amoena viret.
Vestra placet sic vita Deo, quod dicere caelebs [Orig: celebs]
Aut Monachus, vita deficiente, nequit.
HActenus ingenuo Musarum plenus amore
Sprevisti Cypriae tela facesque deae,
Optime Praetori. sed quis tibi mutat eundem
Nunc animum, quae te iam nova flamma coquit?
Cur totiens [Orig: toties] imo ducis suspiria corde,
Incusas lentos cur sine fine dies?
Insidiosa Venus num te quoque vicit? an ille,
Cetera quae vincit, te quoque vicit amor!
Vicit ais? qua fraude tamen, quibus artibus illae
Tam cautum potuit te superare virum?
Quaeso fatere mihi. non vis? at mater amorum
Ipsa suas nobis prodidit insidias.
Quas ego si placeat paucis tibi versibus edam,
Ne lateant Paphiae furta iocosa Deae.
Nuper in has veniens comitata cupidine terras
Gymnasii subiit splendida tecta Venus.
Tempus erat, quo tu pueros tum forte doceres
Sedulus officii pro ratione tui.
Illa videns te florentem iuvenilibus annis,
Nolle maritali subdere colla iugo,
Artibus hic opus est certe non viribus, inquit,
Artibus hic nobis decipiendus erit.
Saepius ille meos repulit tam fortiter ictus,
Ut iam diffidam viribus ipsa meis.
Nec mora procedens roseo pulcherrima vultu,
Cum puero faciem constitit ante tuam.
Subridensque tibi, Iuvenis doctissime, dixit,
Te video aetatem posse docere rudem,
Ingenuas artes, et sanctae munera vitae,
Ut discant verae laudis inire viam.
Est mihi, nonne vides? puer hic carissimus; illum
Discipulos inter te numerare tuos
Percuperem, mercesque tui non parua laboris,
Si modo cum reliquis erudietur, erit.
Dixit et arridens laeto blandissimus ore,
Visus erat matris verba probare puer.
Quid faceres? puer egregius, pulcherrima mater,
Non potuere animum non superare tuum.
Obsequium mox ergo tuum promittis utrique,
Credulus arcana rem sine fraude geri.
Mater abit, puer ipse manet, tu sedulus illum
Informas, paucos instituisque dies.
Ille quidem formosus erat, sed mente feroci
Doctrinae impatiens, impatiensque iugi.
A monitis igitur verbisque ad verbera postquam
Ventum erat: innatos exerit ille dolos.
Ille tibi tenui configit arundine pectus,
Mox fugit, et matri talia facta refert.
Vicimus exclamat mater, Praetorius ille
Ardet, et in tacito pectore vulnus alit.
Non tamen hoc illi prorsus letale [Orig: lethale] futurum est,
Quin decet et medicas nos adhibere manus.
Vulnera qui fecit curam si vulneris idem
Suscipiat, forsan laude vehendus erit.
Ergo abit, et blandam blanda tibi voce puellam
Conciliat, vulnus curet ut illa tuum.
Margaris haec illa est, pulcherrima Margaris illa.
Quae petit amplexus ore venusta tuos,
Egregio patre nata olim, quem laude senatus
Atque urbs in caelum Rostochiana vehit.
Margaris haec illa est, roseis affusa labellis
Gratia quam decorat virgineusque pudor.
Quam probitas morum atque auro magis aurea virtus,
Perpetuo dudum iunxit amore tibi.
Cum qua vive diu. vestrum concordia lectum
Cingat, et in thalamo sit maneatque fides.
Sit vobis mens una, unum cor, una voluntas,
Nullaque coniugii gaudia turbet Eris.
Vivite Nestoreos una feliciter annos,
Et fiat voti victor uterque sui.
OMina nominibus faustis si fausta subesse
Credimus, ut mos est, usus et ipse docet:
Quis non fausta tuis promittat plurima taedis,
Bernarde Aonii gloria certa chori.
Cum sponsae et soceri simul et tua nomina cernat,
Nomina amicitia [Orig: amicicia] nomina plena fide.
Hesychius socer est, tranquillae pacis amator,
Et meritis magnus consiliisque senex.
Fortunae retinet tua nomen amabile sponsa,
Quod tibi cognomen blandius esse facit.
Nam fortuna aliis fallaci est turbida vultu,
Quam tibi sedatam nomina iuncta volunt,
Praeterea quis non fidi cognovit Orestis
Pectora, Pirithoi tam studiosa suis
Hoc tu nomen habes, quo plenum pectus amore
Pingitur et constans in bonitate fides:
Illa Fortunam Hesychiam complexus Orestes.
Exemplum fidi semper amoris eris.
Pirithoi ritu, vel plus, te diliget illa,
Cum qua dulce tibi vivere, dulce mori.
Vivite felices, veluti felicia vestris
Nomina promittunt omina fausta toris.
Omnia sint vobis sincera et plena quiete,
Omnia fortunet vota precesque Deus.
HAEC tibi sponse Venus genialis germina myrti
Offero grata tuis serta futura comis.
Hunc tibi sponsa Venus cincturum pectora cestum
Offero, quem fidi pignus amoris habe.
Semper ut illa viret foliis vestita tenellis,
Sic tuus et sponsae sit diuturnus amor.
Nectit ut hic firmis arcte duo pectora nodis,
Copula sic mentes colliget una duas.
QUam Christus thalamos amet iugales,
Quam Christo placeat Venus pudica,
Ex sacris liquido patet libellis.
Ex nupta voluit Deus puella
Nasci, legitimos probans amores,
Et cum discipulis vocatus, ipse
Adivit sacra festa nuptiarum,
Fecitque ex aqueo merum liquore.
Dignum laudibus ergo quis negabit.
Carum inter veteres mihi sodales
Te sponsum Goniaee? singulari
Qui sponsam tibi copulas amore.
Annam purpurei decus pudoris.
Cuius candida, sed rubore misto,
Sublucet facies, cui probati
Et sunt ingenui piique mores.
Hanc solam poteris tuam vocare,
Haec te unum poterit suum vocare.
Haec te plus proprio colet parente,
Hanc tu plus propria parente amabis.
Haec consors thalami tui futura,
Consors laetitiae tuae, simulque
Consors tristitiae tuae manebit.
Haec rebus tibi prosperis voluptas,
Haec rebus tibi tristibus levamen,
Haec vitae comes est tuae futura.
Haec et filiolos puellulasque
Producet, studio tibi fideli
Mox culto pietatis imbuendos,
Ut civis rutili poli, relinquas
In terris aliquos Deum colentes,
Et regni socios Dei futuros.
Sed cum multa tuis toris precentur
Multi prospera, ne tibi molestus
Sim fonsan [(perhaps: forsan)] nimia loquacitate:
Iam cesso, et precibus rogo profusis,
Ut te cum socia liget puella
Mens una in domino, fides et una.
ET tibi tam caro capiti quod debeo munus
Soluo libens, meritisque vicem clarissime sponse
Reddo tuis, tu cum licitos Gertrudis amores
Inciperet mecum, tam suavi carmine nostros
Ornasti thalamos, ut nil iucundius illo.
Fecit idem frater, nostro clarissimus aevo,
Vir vatesque bonus, quem cari obseruo parentis
Ipse loco, caelisque adeo quem laudibus aequo.
Quare pro geminis unum accipe munus, et illud
Exiguum, donec forsan meliora sequantur.
Salue Chemnicii domus inclita Fabriciorum,
Quae censu non magna quidem, sed munere caeli
Dives opum, quae sola Dei benedictio praestat,
Quatuor ingenii praeclaros laude tulisti
Doctrinaque viros, quos passim templa scholaeque
Inspiciunt; matremque vocant patremque beatum,
Quis dederit caeli tales opulentia natos.
Primus in hoc numero sese ille Georgius effert,
Ille poeta suo longe clarissimus aevo,
Nec pietate minor. sequitur qui Blasius illum,
Hinc procul ad Rhenum docilem cum laude iuventam
Erudit, et plantis caelestes excolit hortos.
Tertius est, cuius thalamos celebrabo, Iacobus.
Ingenio, candore animi, pietate fideque
Excellens, fratrumque imitans exempla priorum.
Aetatem formando rudem: quo munere nullum
Humano generi et toti magis utile mundo est.
Andreas nato minimus, sed magnus in urbe
Islebia Christi praeco est, et in atria caeli
Pandit iter, gravis eloquio, zeloque verendus.
Quatuor hos Christi fidos patriaeque ministros
Chemnicii domus una tulit. domus inclita salue,
Salue iterum, quae parua licet, celebrabere alumnis
Clara tuis, dum formosi se machina mundi
Vertet, et aeterno lucebunt sidera caelo.
At tu care mihi et dudum perspecte Iacobe,
Sis felix thalamoque tuo, amplexuque pudicae
Margaridis, cuius roseis affusa labellis
Gratia grata micat, quae te veneratur, amore
Plena tui, quae gemma domus, maestique futura est
Flos animi, cordisque vigor, vitaeque voluptas,
Et genitrix fecunda, viro patruisque disertis
Quae similes generet natos, suprema parentis
Qui post fata Deum celebrent, seruire parati
In statione sua Christo, Christumque professis,
Fabriciana domus quo nullo intercidat aevo.
CUR non fortunae mihi filius esse puteris,
Clare vir et legum iustitiaeque decus?
Namque aliis quod vix sero contingit, id ipsum
Dant tibi clementi numina sponte manu.
Ecce unus geminos annus tibi donat honores,
Sertaque fert nitidis conduplicata comis.
Prima dedit veneranda Themis, quam sedulus ornas,
Et colis incoepti conditione tui:
Altera iam tribuit pulcherrima mater amorum,
Dum tibi legitimo iungit amore tuam
Lusciniam, quae formosi concentibus oris,
Blanditiisque suis te tibi surripuit.
Tu rursum cepisti illam complexibus arctis,
Compede sic grato vinctus uterque fuit.
Fortunate anceps! tam suavem nacte volucrem,
Quae relevet curas, voce canora, tuas:
Fortunata etiam volucris, quae cassibus haeres,
Quos ardens illum tendere iussit amor.
Vivite concordes animis, et moribus unis,
Harmonia hac nusquam suavior esse potest.
UNa inter Roseas longe dignissima nymphas,
Carcovio quondam consule nata patre,
Marce tibi dum legitimo coniungitur igne,
Et scandit thalami fulcra pudica tui:
Cur ego perveteri dudum tibi iunctus amore.
Non precer incoepto gaudia mille tuo?
Te probitas animi, sacrique scientia iuris,
Ornat et in suavi melleus ore lepos.
Unde Astraea novam lauri de fronde coronam
Imponitque tibi myrtea serta Venus.
Perge bonis avibus, duplici iam munere felix,
Quodque facis curam recte utriusque gere.
Inprimis memor Astraeae, sis iuris et aequi
Defensor, miseris perfugiumque reis.
Iura doce, iusteque malas decidito causas,
Crimina quo poenas quas meruere ferant.
Sic tibi coniugium felici sidere coeptum
Faustum erit, et multos vivet Elisa dies.
Quae modo virgineis e coetibus emicat una,
Emicat ut clara lucida nocte Venus.
NUper Acidalii confossus arundine teli
Varenius noster, quo se converteret aeger
Nescius, astriferi tandem stata sidera caeli
Consulit, et sponsam devoto postulat ore.
Scilicet astrorum studiis iuvenilibus annis
Deditus, et castis in stellas ignibus ardens,
Viderat in caelo Venerem, Phoebique sororem.
Viderat Andromeden, Ariadnaeamque coronam.
Viderat Astraeae lances, spicamque nitentem,
Cassiopenque suo iunctam lucere marito:
Respondere suo quas forte putabat amori,
Atque ideo in votis fuerat fidentior illis.
Sed frustra. pars nupta fuit, pars nubere nolle
Voverat, aeternos ob virginitatis honores,
Nec bene, terrenus qui sit, caelestia tentat.
Ille tamen precibus votisque ardentibus instat,
Gorgoneae donec conterritus ore Medusae
Ingemuit, retroque pedem tulit. attamen illum
Attonitum cernens, fixumque in pectore telum,
Clementi aspexit supremus Iuppiter [Orig: Iupiter] ore:
Illius imperiis supera Cyllenius arce
Aduolat, et laesi contemplans vulnera cordis:
Haec tibi non stellae sanabunt vulnera dixit,
Non caelum, non herba potens, aliive liquores,
Quaere sed insignem vicino in littore gemmam,
Margariden dicunt, una haec inventa dolores
Comprimet et nimios paulatim leniet aestus.
Nec mora Varenius felici hanc sidere querens
Invenit, acceptaque illa laetatur, et istas
Sidereas
verum [(reading uncertain: page damaged)]
gaudet ridere puellas.
Hanc gemmam tibi sincere linguaque animoque
Gratulor: et tecum multos ut duret in annos,
Adflicti requies cordis precor: ardeat illa
Semper amore tui, quod nomen amabile spondet.
Tu fidei custos ardore incensus eodem,
Vive diu, pariterque novis ditescite gemmis,
Praeclarum specimen veri et constantis amoris.
[Gap: Greek text]
[Gap: Greek text]
DOcte vir, et celebris non ultima fama Lycei,
Sala quod Aoniis alluit auctus aquis,
Iam, bene si memini, quartus iam ducitur annus,
Cum subiit thalamos Pancharitona meos.
Cum mihi tu paranymphus eras, et carus amicus,
Officiique dabas plurima signa tui.
Tum quoque collegae, cum me maiusculus esses,
Caelibe [Orig: Celibe] gauderes et recubare toro:
Talibus atque aliis salibus lusere morantem,
O Venus, o quando sponsus Ovenus erit?
Quin istuc etiam postquam te fata vocarunt,
Est quoties thalami mentio facta tui:
Saepius unanimes versum repetivimus illum,
O Venus, o quando sponsus Ovenus erit?
Nunc tandem hunc dubium nobis dissoluere nodum
Maxima cura tibi dulcis Ovene fuit.
Quando Sibylla tuos intrat formosa penates,
Corporis atque animi culta Sibylla bonis.
Cui Charis ingenium, generosa modestia vultum
Finxit, et unanimis pectora casta fides.
Ergo vetus carmen versu mutavimus isto,
O Venus, o sponsam sponsus Ovenus habet.
Sis felix sospesque diu, laetusque renasci
Te videas multa prole replente domum.
Cuncta venustatis sint omnia plena leporum,
Et sit dextra tibi semper Ovene Venus.
Naturae et causas quoniam sine fine laboras
Sedulus ingenii vi penetrare tui:
Aegeriam referat semper tua sponsa Sibyllam,
Quae fuit et coniunx consiliumque Numae.
Sic velut Empedocles rerum miracula pandes,
Sic eris arguto maior Anaxagora.
ERrabat nuper sine certo Hortensius horto,
Et nullum patrii nominis omen erat.
Quem miserata Venus grato vincire capistro
Aggreditur, soluens talibus ora modis:
En tibi praestantem forma et virtute puellam,
Quae comes est vitae grata futura tuae.
Tu certam tibi quaere domum, viridaria certa,
Sic re, sic horti nomine cultor eris.
Sic operum felix adiutrix Anna futura est,
Anna decens horti Flora Dryasque tui.
Suaviter illa tuis tradet sua serta capillis,
Et tenero lectam porriget ungue rosam.
Fecundaque manu duce te sic conseret hortum,
Areolae ut florum germina laeta ferant.
Non illic urtica manus, non oxalis ora
Laedet, erunt illo nulla aconita loco.
Non cynoglossa aures, non mollem absinthia linguam
Offendent, aloes non ibi sucus [Orig: succus] erit.
Allia, cum caepis oculorum pestibus, illinc
Atque aberit fumi plantula nomen habens.
Non hic abrotonum, non terrae pondera fungi,
Non crescet porro tristius elleborum.
Non mordax ibi batrachium, non acre sinapi,
Nullus hioscyamus, non tithymallus erit.
Sed pulchra euphrosyne laetos ibi pascet ocellos,
Proxima cui foliis hemerocallis erit.
Inde chamaepitys, mox teucrion, et calamintha,
Surget et e viridi grata melissa solo.
Hinc ipsam angelicam, thyma, suaveolentis anethi,
Vivacisque apii germina fundet humus.
Non aberunt violae, nec ageraton, aut libanotis,
Non aberit tenero plena pudore rosa.
Nec minus erucae locus est, mentaeque pusillae,
Et spatium [Orig: spacium] quo se porrigat orchis habet.
Quam iuxta tumidos diducta cucurbita ventres
Exseret, et fulcri brachia pandet ope.
Mox aderit notae virtutis aristolochia,
Quae gravidas duro pondere cocta levat.
Hinc horti quoque caelestis tibi germina surgent,
Cinget ubi mensam viva corona tuam.
Hunc igitur felix tam pulchrum Hortensius hortum
Consere, et invicta sedulitate cole.
Consortemque operum placido complectere vultu,
Quod facis, et plantas qua potes arte riga.
Sic vobis varii surgent longo ordine flores,
Almaque multiplices copia fundet opes.
In Paradisiacum donec post fata rosetum
Transferat aeterni vos pia cura patris.
Et geminas vobis amaranti e flore coronas
Donet et aeterna posse quiete frui.
ESse nihil toto agricola praestantius orbe
Tullius ille refert Romanae gloria linguae.
Quod cuicumque triplex notum est genus agricolarum
Quis verum esse neget? secat unus vomere terram,
Omnimodosque amplo recipit cum foenore fructus,
Laudatum genus usurae quod in omnibus unum est.
Altera coniugii seges est, cultoribus orbem
Numinis hic complens, et vivo germine caelum.
Tertia seminio divini nobilis agri
Verba dei in populos spargit, subigitque docendo.
Unde meo surgit messis laetissima Christo.
Saluete o fausti agricolae, felicibus orti
Auspiciis, carique Deo: non ultimus inter
Quos Trygiander erit, faustum de frugibus ipsis
Qui bene nomen habens, caelestes hactenus agros
Excoluit, fidus Christi templique colonus.
Nunc aliud genus aggreditur, cum virgine sponsa
Incipiens thalami socialem degere vitam.
Sis utrinque tibi optata cum coniuge felix,
Hic cole fecundam [Orig: foecundam] felici sidere terram,
Dum vires annique sinunt: caelestibus illic
Voce tua reple superum viridaria plantis.
RUbor ut fulgere pyropi
Solet auro inclusus: ut alti
Decus est sol igneus axis
Cum caelum lumine complet:
Praestans virtutibus uxor
Decus est sic dulce marito:
Domui sic gaudia praestat,
Gemma pretiosior [Orig: preciosior] omni.
Talis tibi sponse puella,
Iam fulcra iugalia scandit,
Casti laus certa pudoris,
Formoso Margaris ore.
Vera pietate fideque
Teneram pater imbuit olim,
Pater est mihi frater, avitae
Fidei et pietatis amator.
Genitrix hoc Margaris ipsum,
Domuique praeesse mariti
Docuit, matrona pudicas
Inter castissima nuptas.
Tali cum coniuge multos
Imple feliciter annos,
Sponse o carissime sponsae,
Sponsa o carissima sponso.
Procul hinc Eris esto pudenda.
Adsit Concordia dulcis,
Adamantina vincula nectant
Mentes et corda duorum.
Charitum pia gratia mensam,
Et casta cubilia cingat,
Et ceu complexibus haerent
Duo corpora, sic duo corda.
Sit mutuus ardor utrinque,
Caeli quem ventilet aura,
Qualem cum compare turtur.
Colit imbellisque columba.
Socii sic pignora lecti
Producite, quae pietate
Referant animisque parentes,
Et vincant nomen avorum.
Sic suavis in agmine turbae
Materque paterque nitebunt,
Inter ceu Luna minores
Micat et sol aureus ignes.
Spectacula nulla videri,
Isto mage dulcia possunt,
Quo dulcia pignora ludunt,
Salvorum ante ora parentum.
QUid faciat Mylius si forte rogabit amicus,
Littera dic: Musas conticuisse dolet;
Inprimis Chytraee tuam: quae se tamen alte
Extulit. et multis officiosa fuit.
Nec tamen invideo: tenuis quid cultor agelli
Quid faciat? magnos Musa beata decet.
CLare Myli, nostrosque inter vel prime patronos.
Numne adeo Musas conticuisse doles?
Inprimisque meam, quae te tamen ipsa tuosque
Obsequio et studiis officiosa colit.
Et licet obstreperam nolit se iure vocari;
Gaudeat et brevibus, tincta rubore, modis:
Non tamen interea, cum res ita ferret, honoris
Immemor illa tui, sed studiosa, fuit.
Indicio breve carmen erit, quod lusimus olim,
Cum tua Caselio filia nupta fuit.
Cetera quid memorem? quin nec quando altera nubet
Lonesio, mutam iure vocare queas.
Huic etenim, nataeque tuae faustissima quaeque
Optat, et unanimi gaudia mille, toro.
Nec posthac, ubi forte locus tempusque requirent,
Negliget officium sedula Musa suum.
Musa equidem tenuis, nec iure vocanda beata,
Non cadit in nugas gloria tanta meas.
Ni forsan, sibi deberi quod conscia nescit,
Debeat auspiciis magne patrone tuis.
Sponse Deo dilecte, tibi quod amabile nomen,
Spondet, id eximium credulus omen habe,
Sponsa, Charis cui dulce dedit dulcissima nomen,
Vere sis sponso gratia grata tuo.
Sponse Deo si carus eris, gratusque maritae;
Affliget thalamos nulla ruina tuos.
Quin ea quae faustas designant omnia taedas,
Caelesti venient munere cuncta tibi.
Hanna tibi requies curarum grata futura est,
Altera tam claro filia nata patre,
Una oculis formosa tuis, carissima cordi,
Una decus lecti, praesidiumque domus.
Huic soli arcanos dabitur concredere sensus,
Atque adeo inter vos mutuus ardor erit.
Haec tibi principium seri tibi finis amoris,
Estque comes vitae grata futura tuae.
Ex hac filiolis poteris munire senectam,
Teque renascentem saepe videbis avus.
Quin vix implebit decies sua cornua Phoebe,
Ludet et ante tuos turba novella pedes.
Hoc vere est multo matrum ditescere partu,
Vere divitias istud adeptus habet.
Aurea vasa, domos, gemmas, post fata relinques,
Nilque quod istorum te comitetur erit:
Sed soboles addicta Deo puerilibus annis,
Et verae ingrediens per pietatis iter,
Una etiam ad superas patrem comitabitur arces,
Quis non has veras iure vocabit opes?
Vos quoque divitiis simili ditescite pacto,
Has rapere aut vobis perdere nemo potest.
CLarorum sobolem non degenerare virorum
Ubique et omni tempore,
Testantur Rosei duo lumina prima Lycaei,
Bordingus et Burenius.
Quorum alter medicas exacte calluit artes,
Inter bonos vir optimus:
Alter Aristotelis Ciceroneosque libellos
Fidus magister tradidit.
Ingeniis ambo, clari virtutibus ambo,
Ambo iuventae praesides
Sinceri, facilesque bonis, pravisque severi,
Honesti et aequi vindices.
Tum viguit probitas, tum disciplina pudorque
Quae pro dolor nunc exsulant.
En sequitur tanti vestigia nota parentis,
Dignus parente filius,
Sponsus Iacobus, quem laudis amabile nomen
Patrisque virtus excitat:
Cui Musa ingenium excoluit, Charis aurea mores,
Decus Themis cui contulit.
Ecce repraesentat vera virtute parentem.
Parente digna filia
Elisabetha, animo, forma, sermone, pudore,
Puella praestantissima.
Dum Bordingo igitur nubit Burenia virgo:
Favete linguis et prece:
Ut Deus illorum praesens conatibus adsit,
Torique vincla prosperet,
Ut similes generentur avis quandoque nepotes,
Parentibusque liberi.
Atque ita vel sero numquam [Orig: nunquam] gens desinat aevo
Bordingia et Burenia.
POstquam sponse meas clarissime venit ad aures,
Inclita coniugii nuntia fama tui:
Scilicet ut generis praeclari Ursinia virgo
Iret in amplexus Anna venusta tuos:
Dixi equidem coeptos illis fortunet amores
Qui probat amborum vota pudica Deus.
Ipso etenim sponsus maiorum sanguine praestans.
Praestantes inter nobile nomen habet.
Patria testis erit gelidam quae tendit ad arcton,
Gens ubi prae multis Praenia nomen habet.
Quin arctoa Rhodos cycnaei ad flumina Varni.
Quae pueri excoluit pectora, testis erit:
Spiraque cumprimis, ubi sedem fixit amicam
Iustitia [Orig: Iusticia] et legum fida patrona Themis.
Namque eius pars iudicii non ultima longo
Tempore iam pridem Praenius ille fuit.
Praenius, eximios cui nobilitatis honores
Aetheriis auget Pallas amica bonis.
Cui tribuit faciles generosa modestia mores,
Suada regit linguam, mentem animumque Fides.
Cetera quid memorem? non convenientia chartae
Tam strictae, et brevibus non satis apta modis.
Tu quoque praecipuas inter pulcherrima nymphas
Anna decus sponso praesidiumque tuo es.
Cui Charis ingenium et mores, Venus aurea formam,
Iuno genus, mentem casta Minerva dedit.
Sis felix, carumque tibi venerare maritum,
Et numera liciti gaudia mille tori.
Nulla dies umquam [Orig: unquam] vestros perturbet amores.
Sit procul a sacro lis inimica toro.
Pax veniat, Fideique comes Concordia cingat,
Et mensam et thalami stragula picta tui.
Tu quoque tam caram Praeni complectere nympham,
Munus ab aetheria quae tibi sede venit,
Nobilior gemmis, fuluo pretiosior [Orig: preciosior] auro,
Omnibus et fluxis anteferenda bonis.
Illa tibi domuique tuae sincera voluptas
Est comes in seros grata futura dies.
Illa tibi curas omnes et taedia pellet,
Quando tuos stabit parvulus ante pedes
Praenius, obstrepera patrem qui voce lacessens,
Multa tibi figet basia, multa feret.
Eximiumque decus patri, matrique voluptas,
Succrescet patriae firma columna domus.
Haec et plura tibi clarissime sponse tuaeque
Comprecor, eventu vera futura suo.
Tu tua quae virtus me mittere compulit, oro
Accipito facili dona pusilla manu.
FINIS.