Musa prope est, nutuque vocor. parere vocanti
Dulce sit. in Zephyros cura laborque abeat.
Venturas struis haec animosum pectus in horas?
Vive diem modo quae vivitur. Una tua est.
Temporibus minimis spem longam credulus infers,
Tantaque tantillo corpore facta moves?
Quo te praecipiti rapit ardua gloria curru?
Quid, licet et prosis, posse nocere iuvat?
Mille potestatis caussa discrimina, curae,
Non bona; non viduo nox peragenda toro.
Quid vanis rerum captus pueriliter erras?
Auri lege Midae nulla talenta velim.
Cur implere sinus exhausto Copia cornu
Debeat, aut thalamo Tyndaris esse tuo?
Quo tibi vita senis Pylii, neruique Milonis?
Cenaque vel Gabbae ferueat apta levi?
Haec opta. Constet bona mens, corpusque salubre,
Sit, quod edas, proprio quod domer igne focus.
Sordibus id procul et curis industria tetris
In tibi delecta parte diurna paret.
Par sit amicorum, si fas, dulcesque libelli
Non procul: in partem casta Sabella iuvet.
Mox, ubi te festis genium placare diebus
Nil vetat, ac somni tempus obire iocis,
Sit conviva tibi, non quilibet, ut sibi multi
Sunt ipsi, quorum est libera cena, graves.
Non sit, quem matris genus et pater Appius inflat:
Res tibi si minor est, elevet ille iocis.
Te credat, quamvis geminum cute, corpore, vultu,
Propter id ac sese vilius esse lutum.
Sin maior: rugam ira trahat: placare tumentem
Nil pote, si laesum macerat illa iecur.
Non, qui praetorem spirat, fascesque superbos
Tollit, et in cena ponere nescit, eat.
Sit procul, absentem dictis qui rodit amicum,
Et positum arcana servat in aure nihil.
Sit bonus ac simplex, quem reddant vina facetum,
Ut Psecaden larga spe tibi dives amet.
Sit fandi memor, ac manibus dum cantharus haeret,
Ne gemat, aut nimium tristia bella crepet.
Nec mala, quae passus, memoret, fingatve futura,
Res neque quas tota quilibet urbe gerat.
Mnemosynen velit et gnatas [Reg: natas] sermone ciere,
Et raros inter spargere dicta sales.
Si quid vita tulit praesens, si quid tulit olim
Iucundum, fida ducat ab historia.
In medio sit Amor: nivea sit Gratia veste:
Antris se teneat pulla Laverna suis.
Hospitium haec inter contingat ruris amici;
Quale tuum, haud Suselas quale sit inter opes;
Sed parui, rurisque meri, quod villicus ornet,
Atque humilem domino commodet ipse casam.
Haec tamen et cultus imitatur villa modestos.
Cultior est multis Misnica terra locis.
Non novus ipse venis ad res artesque videndas.
Quam rerum faciem videris ergo, refer.
Qualia sint nostri memora praetoria regis,
Omnibus ut numeris sint speciosa suis.
Sunt ibi, quae poscas Italam non rectius oram.
Sunt veterum clarae, plurima signa, manus.
Nobilitas operum prope par his iuncta recentum
Artis et ingenii nomine multa nitet.
Tu domini tamen hic, dum deligit optima, sensu,
Et castigatis utere iudiciis.
Tot numero cum sint, cum tanta, morabere sumtum [Reg: sumptum]
Fortassis. sed ab hoc mitte putare animos.
Regi etenim tanto sua quid fortuna negaret?
Dignus is, ut, quidquid cogitat, efficiat.
Sed laus ingenii, subtracta potentibus illis,
Qui sola sperant ardua posse manu,
Haec probat, haec essent si nulla mole notanda,
Ingenio doctis sat niteant oculis.
Delectus numerum, speciem locus, atque metalli
Materiem, et gemmae corpora, vincit opus.
His censenda modis et Musica praemia rerum
Regibus illustrant atria digna bonis.
Persidis ac tepidi concedat regia Gangis,
Mundior hic nostro sub duce multa domus.
Hoc tamen et distat, quod habet muliebriter aurum
Quem iubar Eoo pronius igne gravat.
Pertusae Smaragdo committere miles inaures,
Et curat caligis addere Sardonychas,
Et gerit argenti filis russaque hyacintho,
Sapphiro [Reg: Sappiro] ac Sardis saepe graves phaleras.
His effert ferrique thecas pharetrasque decentes,
Ut vallum thalamo mollius ipse colat.
Quae tamen et laudes, esset si vivida dextrae
Vis et in immani consilium acre animo.
Si nitor armorum foret, et non sarcina, cultus,
Nec sudoris iners, qualis ab hoste, metus.
Nam Venere et somno franguntur. fulta tapetis
Crura decussatim mollibus incubitant:
Et medicata bibunt, gelidique papaveris offas,
Attonita ut spectent somnia mente, vorant.
Nil tale in nostris videt hospes rebus habendis.
Illa tenet mundo femina laeta suo.
Non ebore atque auro sub pellibus arma comuntur,
In phaleras digiti vincula non dat eques.
Quod si adamas rarus summo ducis enitet ense,
Donatum celebrat fortia facta decus.
Miles amat ferrum et fulgentibus ire sub armis
Gaudet, et ut luxu, sic caret illuvie.
Turba sui similis cultu, facile audit amati
Ductoris vocem, composuitque gradum.
Mox pariter sic tota movetur, ut unius ossa
Corporis urgueri [Reg: urgeri] sub fera tela putes.
Tum ferit infestas velut uno fulmine turmas,
Lethiferaque [Reg: Letiferaque] cohors grandine tota pluit.
Non gravis est civi aut socio, quam sancta modestam
Disciplina sua reddere lege solet.
Fida duci est acies, et quale examen in hortis
Reges ante suos spernere promta [Reg: prompta] necem.
Id quondam exhausto sensit spes prava tumore:
Difficili posuit Saxo tropaea malo.
Nunc donis et pace colet, sanctamque merebit
Bellacis populi per benefacta fidem.
Verum, ubi castra bonos mores imitataque regem
Talia; desidiae non dare sueta locum:
Ipse magis rebus maior quibus affluit, unquam
Non capitur sceptris munditiisque datis.
Pectus in hoc, meruit quod qua patet orbis amari,
Nil decet illecebras iuris habere breves
Nam pia venatus agitanti bella laboredele punctum [(transcriber); sic: .]
Virtus munificas roborat ipsa manus.
Sic metui velit iniustis, idemque suorum
Comiter in medio regna tenere diu.
Fortunae monumenta sed haec animisque minora,
Quo cepere loco regia tecta, manent.
Dona patrum. quae rara petit moderatior usus:
Nam ratio cunctis praesidet atque modus.
Cultibus illa suis certe sectanda legebat
Dives et exemplo mundior aula ducis.
Misnicus hoc studio celebratur civis, et inde
Cultus innocuos hic petiere Susi.
Hi quoque quod mundo recte mensaeque paretur,
Compositum docta sedulitate tenent.
His quoque terdenum iunctorum sanguine donum,
Tot modo Bunavidum gens habet una viros,
Cymbia caelata argento ac manibus bona, gentis
Hospitio acceptae sunt monumenta domi.
Non Onychi scalptae murram et crystallina iungunt.
Nec tanti sitiat iam gula nostra, velim.
Mentora non laudet, nec adhuc sibi vindicet artes
Graecula. sed cyatho det bona vina rudi.
Curemus priscis aurum violare sigillis?
Quis conviva nimis pocula docta velit?
Non hic e gemma felicatae, hircisque petulcis
Maenades admixtae capripedesque viri.
Vix super argento fusum distendimus aurum.
Cui modica formas imprimit arte manus.
Vix concham aptamus pateris, auroque polimus.
Nam gerimus, velut hic, pura metalla magis.
Sunt vitra attritu sulcis inscripta notarum,
Pictaque mirificis Sinica vasa modis.
His quoque nunc Misna meliora petuntur ab urbe.
Indorum didicit vincere Misna focos.
Dic mihi, Musa, virum, Quis in hac novus arte Prometheus
Fingit hyperboreo gemmea signa luto?
Quae manus aetherios fornacibus alligat ignes,
Telluris caecas ausa subire vias?
Talia iure quidem mirere. Sed illa subinde
Ausus es imperiis Myse beate bonis.
Augusto nihil ingenti sua Fata negabant,
Fata secundum avidas nere parata preces.
Nunc raptae ex oculis virtuti templa sub axe
Sidereo placidus dat celebrare deus.
Hinc nitidus gnati miratur facta potentis:
Atque implent magni pectoris illa fidem.
Illa diu latum solitis virtutibus orbem
Lustrabunt; populi nomen ad astra ferent.
Testae alias facie imitata Faventia quondam,
Finxerat exiguo daedala vasa luto,
Quae graphices Italae, ut perhibent, dignatus honore
Sanctius aeterna contigit usque manu.
Viva licet vero spirent ibi signa colore,
Subtilisque licet linea ducat opus:
Hic tamen ut melius feruens opus audiat artem,
Ut rapido legem seruet in igne, vides:
Utque bibat teneras massa omnis terrea ceras.
Utque dehinc durus prodeat usta lapis.
Usta refert faciemque impressam, illumque nitorem,
Qui niveo purum splendeat ex Onyche.
Instrumenta epulis, implent medicamine succi,
Arida quem caldae sufficit arbor aquae.
Digna sed Ambrosia potius, tingique Falerno,
Ac Bacchi laetis semper adesse choris.
Talia si cenae [Reg: cenae] posuisse Agathoclea credas,
Ut figulo arguerent hunc patre vasa satum:
Non fuit haec illi dicenda modesta supellex:
Sicaniae fuerat regia gaza domus.
Picta igitur Misnae percoctaque Sinica fiunt,
Gemmeaque et murram vincit eburque nitor:
Et pretia argenti tornatum fictile vincit,
Et gemmae meritum, qua manus apta polit.
Quod si non manibus, non auro comta [Reg: compta] nitescunt,
Nobilius massam venditat ingenium.
Si qua fides, aiunt, saevis inimica venenis
Diffindi, imposito seque negare dolo.
Quid vetat haec ruris copulare innoxia donis?
Squalida natura est, ni petat artis opem.
Litterulae cui sint nostri sit cultor agelli:
Ingeniique bonis fiat honesta domus.
Munditias aruis in pinguibus amplior usus,
Extollitque artem rustica simplicitas.
Hic lautas certe inter opes non urbis egemus:
Non tamen excluso rus sua quaerit agro.
Sed quaecumque vides sunt vilia, quando beatae
Virtutes videas et bona vera domus.
Qui colit, ille laris primum decus: altera natos
Spectatae fidei gloria digna manet.
Talibus, o fluerent mihi res si sponte, iuvaret
Saepe diem ruri constituisse suo.
Nam quamquam obscuri sumus, extorresque latemus,
Et nocet abiectis, ut solet, ingenium:
Hora tamen claris, livor licet audiat, omnis
Nos vidit comites inter honesta pios.
Virtutem sequimur. sed et huius in avia laesos
Moribus insuetis non bene raptat amor.
Si bona mens placeat, rigidique examen honesti;
Iam niger eveniet nempe petitus olor.
Si Pudor atque Fides hominum, non signa sacelli:
Intra animum Phoenix nempe reperta avis est.
Deinde pates odiis populi non trita sequendo.
Nam vulgare gravant optima iudicium.
Hinc tenues sumus. at quacumque volet deus istud
Lege regat: nobis haec bene secta placet,
Utamur, satis est, animis hoc rure quietis,
Cena, carminibus, simplicitate bona.
Artes sint procul, exceptis, quas docta recepit
Defensatque pio nostra Thalia sinu.
Sic laris ingenui dominum deus aequus amavit:
Arcebit laevas, arcuit usque, vices.
Non super incerto vexari corda futuro,
Praesentisque iubet sumere dona boni.
Maius nil potuit post mentis praemia rectae.
Laetus es. ut longum sis fuge velle.sat est.
Si qua tamen vitae, si qua spes certa futuri:
Stirps tua secura nititur, ecce, fide.
Contigit, in gremio caros retinere nepotes,
Hac etiam dives parte futura domus.
Qua Charites forma tenerique notentur Amores,
Hac tua te circum ludere turba volet.
Sic Niobe fertur, si scisset rectius uti,
Fecundi felix laude fuisse tori.
Spes tamen ah nimiae mortali, resque secundae,
Officiunt animo, consiliisque nocent.
Spes verum excutiunt laetis, redduntque feroces:
Spes errant dubia de ratione via.
Spes hominem, ne secum habitet, neu nosse laboret
Seque, dataeque, vetant, tempora curta morae.
Si bene processit, putat optima quaeque futura:
Non adversa putat post bona posse dari.
Contra non follem tumidum sic spiritus aufert,
Aut fugit e lacero, qua datur, orbe cito.
Quam cito fidentes ausus humana remittunt
Pectora, si versa res mala sorte subit?
Spem mutata domant. intra mens tota recedit,
Et propior neruis incipit esse suis.
Tunc aliquid recti, tunc perspicit. attamen aegra
Desperat laetas posse redire vices.
Tantalida eventus habuit spes prava secundi.
Laeserunt stolidae dicta superba deos.
Frustra natorum numero confisa suorum,
Esse deos poena est vindice docta gravi.
Regia res et forma placet: genus adde superbum,
Et fecundam aluum, claraque regna viri.
Hoc praestare deis se credens, thruis [Reg: turis] honorem
Templaque femineis abnuit imperiis.
Hinc miserae prole innuptae telaque Phoebes,
Telaque senserunt, Cynthie Phoebe, tua.
Momento ipsa brevi sobolis memoranda decorae
Mater, et offenso numine sola fuit.
Quin dolor in silicem vertit documenta daturam,
Quam non sit tutum spernere velle deos.
Longe aliter sanctos Bunavi matrona nepotes
Educat in veteris relligione sacri,
Non alibi melior veri custodia moris
Praestitit addictos in pia vota deos.
Nunc adeo ritu sacra sunt celebranda vetusto.
Adspice praesentes ad sua tecta tholos.
Magnorum Comitum manes hic busta petita,
Virgineique tenent ossa sacrata chori.
Custodit cineres olim locus ille suarum:
Marmora fixa notis relligiosa docent.
Hic et Bunavidis durent monumenta sepultis,
Quos dedit usura luminis hora brevi.
Attamen is Fatis grassandi terminus esto,
Non nisi post multam fas rediisse diem.
Nomina sed vacuo scribentur cara sepulchro,
Olim quae lacrimis hospitis ora rigent.
Nam signo cippum polient spirante parentes.
Imparibus titulum versibus illa dabunt.
Vita functorum cineres, tua viscera, Tellus,
Esse pium, sanctis te retinere locis.
Neu ventis pluviaque sinas, bellive tumultu,
Ossa rapi, dudum qui posuere, rogant.
Alta quies habeat sub eo custode legendos,
Quem vivi mallent nunc coluisse larem.
Dum deus aeterno nova corpora motus amore
Iustorum cineri relliquiisque dabit.
Hac tumuli monumenta Simon Pistoris in aede
Optavit, scriptis consilioque bonus.
Artibus ingenuis memorandum ac rebus honestis
Misnica Barbati fecerat aula ducis.
Marmore de nigro quae sculpta sepulchra, nepotis
Et prope eum nati, qua licet, ossa tegunt.
Ulrice Artemano fueras satus, ille Simone.
Claris muneribus Lipsia fovit eum.
Sed cuncti tetricae studiis operata Mineruae
Pectora, principibus cara fuere viris.
Quilibet ingenio vitaque probatus eorum,
Nomen apud doctos nobile quaesierant.
Quilibet illecebra villae gavisus eorum,
Propter eam curas deposuere graves.
Saepius hos olim senior, nisi fallor, ad hortos
Substitit, at cordi pulchra [Reg: pulchra] Thalia fuit,
Et, Ouibus hane villam, quibus omnia debeo, dixit,
O loca, litterulis este benigna bonis.
Rus igitur veri nimis ac virtutis amantes
Hoc amat, in dominos praegrave iure rudes.
Inde novus, nostro caluit qui pectore, feruor
Nos cogit plenos numinis ire deae.
Impetus est, calamos inflare e rupibus illis,
Spiritus his solito maior, et ille iuvat;
Et loca sola placent, et amor me incessit avenis
Hiscere, quod tenera Pegasis aure notet.
Sive, quod in summo lecturis innatet ore
Forsan, et unde aliquid condere Fama volet.
His patria procul et fallens ignobilis oti
Tempora, soluebam Christius ora modis.
Quae pedibus pariter senis modulanda fuissent,
Fregi elegis, elegi res decuere meas.