Quum reliquae litterae proavorum memoria e monumentis veterum excitatae surgerent, etiam fabulae Aesopiae honestissimo ingeniorum certamine nituerunt: ut adeo ante Fontanum, quem aliqui unum ferunt, essent homines docti non pauci, qui ostenderent, quo pacto optime narranda fabula esset. Attamen, si formam huius argumenti propius intueare, velisque scribendo impletam fuisse illius mensuram, desideresque legere fabulas facetas et commodas, valdeque, ad imaginem vetustatis, Latinas, in arctum copiae coguntur. Nam qua paucos aestimamus scriptores, qui optime in eo genere versati sunt, ut Camerarius, ut Faernus: ad rectam puerorum institutionem, cui rei unice eos studuisse constat, ferme satis: ad reliquas fabulae Aesopiae virtutes, si quaedam non multa exceperis, parum
praestiterunt. Amplius nimirum illi vitam humanam praeceptis instruerent: viros etiam quadam faceta elegantique urbanitate, dum pueros informabant, tenerent: adderent interdum copiam, rebusque parvis dignitatem. Ista intuitus argumenti naturam, neque iniquus iudex, iuxta mecum putabis. Nisi quaevis undique congesta, eaque narrata pure, verbisque, quam fieri potest, paucissimis, fabulam esse protinus Aesopiam, quae probari debeat, existimes. Hoc propositum fuit illis ingenio ac virtute primariis viris, adstricta insigni brevitate argumenta fabularum quamplurima tradere. Sed narratio mollis et iucunda, quae illis rebus, tamquam animae corpus suum, circumdatur, copiam nonnullam festivam poscit: non istam tenuitatem paene siccam. In ubertate satietas vitanda est hactenus, ne deficiat animus legentium, pascendus ille proventu quodam elegantiae urbanitatisque iuxta fabulam sitae. Illi plerumque scriptores velut ossa ingenii Aesopei, carnes ac nervos repraesentare non sunt ausi. Qua in re ille quoque, suspectus mihi merito suo Phaedri sub nomine poeta, falsus fuit, dum, quas periochas fabularum invenerat, novo verborum compendio arctiores plerasque, quam erant praebitae, videtur fecisse, sola brevitate munda mensus fabulae virtutem. Hanc autem dari mihi veniam hac in re postulo, ut liceat tantisper, dum omnia liquidius apparuerint, quinque Phaedri libros,
quales sunt editi, saltem ex parte, graves ob causas suspectos habere, idque cum integra eorum, qui nostra legent, gratia. Amant enim eum aut assuetudine a pueritia ediscendi, aut iudicio, multi, et sensi eos aegre ferre libertatem sententiae meae. Est vero facetus subinde ac nitidus, candorisque veteris Latii aemulus: labat in aliis, quae fugiunt plerosque, aut reliquis eius virtutibus donantur. Accedit cognita ac spectata illius, qui primus edidit, fides: praecipua eorum, quorum quisque ingenii ac litterarum sua aetate, suo in populo, facile princeps esset, auctoritas testata: publicus expetendis repetitae toties editionis exemplis favor: alia eiuscemodi. Sed obstant his, praeterquam quod res et verba sunt prodita in libris illis quinque multa, quae cum temporibus, personis, institutis, sententiisque Romae veteris aperte pugnant, testimonia certa fide dignissimorum hominum, ac monumenta librorum aliorum. De quibus equidem commentando traxi notas atque animadversiones plurimas, quarum vi coniuncta sic ille arguitur urgueturque, ut monstri sit simile futurum, si tamen esse verus, tot rebus abludens et mancus, vincatur. Inter tanta tamen operis contaminati, mentientisque saeculum et nomen alienum, signa, nullum mihi videtur maius esse, quam forma quaedam narrationis disertae, quam prope ubique veteres, ille, si paucissimas exceperis fabulas, prope nusquam recte tenuit.
Idcirco mihi visus sum, hanc amplexus partem, operae pretium facturus, si meis his fabellis, quarum argumenta et verba quoque alique e libris eis petita sunt, e quibus puto qualemcumque Phaedrum profecisse, quid posset in his narratione meliore fieri, experimento tentarem. Curavi autem, ut ad hos propemodum redactae numeros, ad haec verba, ad has facetias, fabulae viderentur prodire, quibus rebus olim scriptas fuisse trimetris, ante Phaedrum personatum, ab aliquo poeta vetere, veri simillimum est. Non omnis earum forma, mea quidem sententia, quamquam in epitomen concisae sint, sic interiit, ut ne pleniora saepe melioraque Phaedrinis exire sic quoque in publicum, vetustorum librorum e vestigiis, posse crederem. Istud si sim assecutus ingenio, iudiciis aliorum aestimandum lubens permitto. Putavi vero, sumendam esse mihi hanc operam, etsi gratuita sit futura: dummodo vera exemplo ostenderem, ac rectissima quaeque vel hoc lusu docerem: simul Phaedri nomen, suspectum mihi, falsisque quibusdam rebus circumdatum, nudarem. Aesopias inscripsi fabulas, non modo eius exemplo, qui pro Phaedro fertur, verum etiam quia bonum ac traditum a veteribus vocabulum esse reor, ut fabulae, quae ad similitudinem earum, quas Aesopus tradidisset, velut imitando eum, fierent, Aesopiae: reliquae,
ab ipso inventae, Aesopi, aut Aesopicae, non Aesopiae, vocarentur. Ipse certe, quem pro Phaedro legunt vulgo,
Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,et mox deinde,
Usus vetusto genere, sed rebus novis.ac rursus,
Aesopi nomen sicubi interposuero, Auctoritatis esse scito gratia.Hanc autem verbi formam, tamquam mundiorem, soni causa potius retinui, producta quidem altera a fine syllaba, quam ut Aesopeas dicerem: utut hoc quoque rectum sit, atque etiam casu, aliterque inflexo vocabulo, nitidius altero. Ut vicissim sonantius cadat ac melius, de Aesopeis memorare, quam de Aesopiis. Scio tamen, me non ubique, quas praescripsi in titulo, Aesopias praestare, sed in quibusdam paucis Aesopi fabulas. Mihi enim per eos, quos secutus sum, retinere aut relinquere quas vellem, integrum non fuit. Sed ille, qui pro Phaedro habetur, posuit primum non paucissimas fabulas, quae, ipsius arbitrio ac finitione, Aesopiae non sunt, sed Aesopi: quas ipse, nolle attingere, professus fuerat. Res ipsas vetustas narrat saepe, non modo vetusti generis, quod ait, argumenta. Aesopi
non nomen solum, ut scribit, auctoritatis gratia: sed ingenium eius subinde, et res ab eo petitas, interponit. Deinde narrationes quoque ac facetias aliquas pro fabulis, quae ne fabulae quidem. Postremo fabulas, quae nullo pacto Aesopiae, sed, si quid sunt, Sybariticae fortassis, aut aliquid eiusmodi, erant dicendae. Quibus rebus omnibus suspectus videri eruditis hominibus debet. De eo fabularum opere Aesopiarum, quas ille, qui conscripsit, profitetur potius, quam praestat, quid sentirem, nuper libro publicato ostendi. Accedunt alia multa praeterea suspecti operis argumenta, quae nos tunc, ne molesti videremur, omisimus. Nunc unum eorum ut accurate mecum considerent, qui ad ista legenda accedunt, rogo: et est operae pretium, quid sit, cognosse. Habentur in bibliothecis codices vetusti, quorum operum scriptores qualescumque oportet ante quadringentos aut quingentos ad minimum annos vixisse. In eis libris leguntur fabulae Aesopiae, atque aliae utcumque facetiae, oratione de carminibus soluta, eaque semilatina, non compositae ingenio, nam nihil hic neque rerum, neque verborum, ex eorum copiis est, qui effectores epitomarum vetera describebant: sed fabulae igitur temere contractae, atque in unum congestae. Non est, qui coegit,
homo unus, neque opus unum, e quo petitae: nihil coloris unius. Epitomae sunt inscienter artatae scriptorum veterum aliquanto meliorum, quam id cognosci facile ex hac misere depravata eorum specie potest. Sed illa nimirum interciderunt. Haec verborum elegantiaeque omnis compendia, erroribus potius et inscientia relinquendi optima, substituendi prava, quam ullo bono suo, censenda sunt. Eorum, ut iudicare iam omnes possint, qualia sint ista, publicando copiam fecit adolescens eo tempore egregius Ioh. [Abbr.: Iohannes] Federicus Nilant Gronovii maioris e filia nepos. Anni sunt prope quadraginta ex quo liber eius Lugduni Batavorum prodiit. Bona pars est epitomarum, quales etiam in aliis codicum membranis, ad eum modum de fabulis Aesopeis factae, leguntur. Tanti vix erit, ut aliquis otio suo male consulturus porro conquirat. attamen, si quis curet, si quis inde quoque, quidquid inerit boni succi, studio ad fabulas redigat, possit aliquod non spernendum nostris corollarium adiungere. Ego interea istis ab Nilantio publicatis ideo quoque contentus fui, ne non cuivis erudito, quid, quibus exemplis scripserim, facile appareret. Ille, quarum copiam editione fecit, Fabulas Antiquas a(plw=s2, et mox errore, ex Phaedro esse, quando ex his potius Phaedri fabulae: deinde inscripsit alias, nihilo illis deteriores, Romuli fabulas Aesopias. Ante illum in libris indiscretae reperiuntur laudari indicarique modo
Aesopi, modo Romuli, modo Rimicii, modo Phaedri, a Gudio quidem, aliorumque, falsis partim nominibus, modo nullo nomine. Nam Rimicium certe, corrupto per errorem nomine, non alium virum intellegi debere, quam qui se Rynucium Thessalum operi fabularum praescripsit, veri simillimum est: idque fuit alio tempore a nobis disputatum. In ea Nilantina fabularum congerie proposita inveniuntur ac descripta argumenta non pauca earum fabularum, quae etiam in Phaedri libris, ac praeterea alia item simillima illorum, sed non tradita in his, quae esse Phaedri putantur. Quicumque igitur fabulas tales congerere olim aggressi ista commentaria fecerunt, nihil aliud pensi habuisse operibus arguuntur, nisi ut carmina, quae reppererant, orationis alioqui pedestris, fabulisque convenientissimae, simplicitate candida concepta, demitterent etiam ad ineptam humilitatem, ac solverent, truncarentque, et contraherent omnia. Omnia videlicet instituti sui et incepti bona metiti unica illa tenui ac sicca sermonis barbari brevitate. Procrustae more dicas ad modulum ac pedem ingenii sui omnia exegisse, resecuisseque quidquid extare ex facultate sua, et superare infantiam videbatur. Eneruem verbis paucis, ac saepe nec verbis, vocem narrationis pro sermone, hoc tantum consilio, ut tempori, et curae, et membranis parcerent, edebant. Hi tales tamen, qui brevitatem solam unice sectabantur,
qui de suo addere aliquid, duntaxat sanum, si maxime cuperent, non possent, ubi in easdem fabulas, in quas item qui pro Phaedro scripsit, incurrerunt, verba, quae ipse, et numeros subinde eosdem, referunt, atque insuper non vocabula modo commoda, ac facetias interdum mundas, verum etiam trimetros totos frequentant haud malos, quorum omnium in eisdem saepe apud Phaedrum fabulis nullum vestigium est. Quid, quod illis commentariis, brevitate frigida vitiosis, brevior adstrictiorque in longe plurimis fabellis Phaeder est. Verba saepe bona, earumque fabularum propria, sententiasque veras ac splendidas, quae in semibarbaris earum reliquiis insertae leguntur, omisisse ille, comparandis inter se dictorum similitudine libris, arguitur. Hoc unde natum dicas: has res unde illi peterent, defecti omnibus, non modo ingenio: nisi fuissent in eorum manibus fabulae veteres trimetris Latinis scriptae, diversae ab his, quae dicuntur Phaedri, atque eis aliquanto ampliores facetioresque? Ex his nimirum, quae interciderunt, intelleguntur ingeniorum isti Procrustae suas epitomas fecisse: atque post deinde qui pro Phaedro habetur, aut de illis trimetris alio compendio pauciores peioresque, tamquam in hosticum delatus, et inde cum istis in commune praedas agens, aut, quod est potius, multoque dictu proclivius, ex his solutarum oratione prosa ac tenui fabularum
epitomis, numeros qualescumque delegisse, qui ad trimetros libris quinque fabularum explicandos redirent. Illos autem versus, quia e reliquiis agnoscebat olim scriptos fuisse, tamquam si restitueret Iambis saepe non bonis, ut visum fuit, refecit, digessitque ex parte aliter pro arbitrio fabulas. Nam istos certe epitomarum scriptores plurima sat bona atque splendida non ex illo sumpsisse, verum ex alio, manifestum est. Non igitur potest fieri, ut reliqua, quae in eadem cum illis alienis argumenta saepe concurrunt, ex eo sumpserint. Aliunde habent suam, Phaedri dictione subinde pleniorem, rebusque praeter eius verba commodis interpolatam, infantiam. Ille potius brevitatem suam fabulis horum exemplo circumdedit. Neque est credibile eum, si e vetustiore poeta profecisset, pauciores peioresque trimetros de trimetris facturum fuisse. Praeterquam autem verba, et res, et numeros epitomarum, quae omnia frequenter meliora Phaedrinis, eum arguunt, ordo quoque fabularum nondum totus convulsus in epitomis quamvis temere descriptis, plus rationis, quam in Phaedro, habet, et quaedam sua vetustatis vestigia, eoque ostendit, ex his eum, non hos ex illo, sua repetisse. Adde prooemia, quae item similiora hic veris convenientibusque operum principiis, quam qualia apud Phaedrum exstant. Horum enim illa si ex eo essent, breviora omnia exissent, non, ut sunt pleraque, ampliora:
neque aliae apparerent, quam apud illum, initio operis fabulae, illaeque praecinctae melioribus principiis, quibuscum rectius concinunt, quam cum suis Phaedri dicta. Testantur etiam ipsi, qui fabularum epitomen scribere conati sunt, poetam eum, e quo profecerunt, cuius disiecta inter verba eorum membra apparent, in principio operis sui posuisse fabulam de Gallo gallinaceo et margarita. Nilantii certe Romulus ibi, Aesopus, inquit, hanc primam fabulam dicit. Aesopus nimirum appellatur ab eo, more temporum illorum, quivis fabularum scriptor, tamquam communi multis, non proprio nomine, ille ibi, e quo sua sumpserat. Namque mixtim, neque ullo discrimine, quaecumque erant in manibus fabularum talium opera, Aesopos vocabant. Si e Phaedro Romulus petiisset, quae concideret, is scilicet ei Aesopus esset. Non autem e Phaedro sua derivasse, hoc argumento sine exceptione evincitur, quod non primam eam fabulam, ut ait Romulus, sed tertii libri duodecimam, qui pro Phaedro habetur, posuit. Graeculi quoque olim in fabularum, quae Aesopi inscribuntur, congerie duplici, aut si Pseudobabriam illis adiectum censeas, triplici, nusquam hanc primam ediderunt: ne forte suspiceris Graecis litteris, aut omnino commentariis Graecorum, adiutum Romulum fuisse. In Anonymo Neveleti, qui subinde a me, ne aliquo nomine careret, Accius vocitatus est,
prima haec quidem fabula legitur. Sed nisi vetustatis argumento ante hunc Anonymum vixisse Romulus, quisquis est, probaretur, in huius epitome iambicorum versuum numeri et fragmenta apparent, non item saepe dactylici generis, quo est scriptus Anonymi liber. Non igitur ex eo quidquam, neque e Phaedri opere, petiit Romulus. At enimvero vel hoc indicio est, exstitisse poetam vetustum, qui fabulas Aesopias, partim alias, alio ordine, quam Phaeder, copiosius item ampliusque iambis Latinis conceptas, litteris prodidisset, non Phaedri, sed alio quocumque, quod ignoratur, nomine. Ex eo arguuntur vel ordine fabularum hausisse suarum pleraque incertus primo Antiquarum, ut Nilantius eas vocat, descriptor: mox Romulus uterque prosa et vorsa fabulas edidisse intellectus fortasse potius errore multorum, quam traditus: dein Anonymus Neveleti. Ex his postremo diversis epitomis profecisse argumentis multis vincitur, quicumque, animadversis inter verba eorum semilatina ac deprehensis multis veteris poetae trimetris, invento item Phaedri alicuius olim fabularum scriptoris in Aviani epistola nomine, putavit restituere se hunc poetam ex epitomis posse, eumque Phaedrum, quem Avianus laudaret, videri. Idcirco aggressus est plerasque earum fabularum, quae in quinque libris leguntur, ex illis commentariis refingere, ante trecentos propemodum annos, mea quidem sententia,
Perottus. Traditum ille fabularum ordinem pro arbitrio turbavit: omisit multa: addidit quaedam e vetustis ingeniorum monumentis aliis, quorum ad nos neque reliquiae pervenerunt, neque aliud ullum vestigium, praeterquam quod ille, qui pro Phaedro fertur, stilo suo fecit. Quod si contra illi omnes, quod quidem factum fuisse censent ac propugnant viri multi doctissimi, e Phaedro profecissent: qui potuit evenire, ut tanto intervallo reiectam ab illo de gallo gallinaceo fabulam ex compacto primam operum suorum omnes facerent? Quae esset causa, cur Romulus etiam testaretur, se in libris principio scriptam invenisse? Exstant etiam alia, ut dixi, ordinis turbati signa. Nam in alio vetusti operis volumine ante hanc fabulam videtur posita fuisse una de ranis regem petentibus cum prooemio suo: aut hanc fabulam de ranis, tamquam partem prooemii, miscuit Romulus cum principiis libri, neque ullo in numero singulatim ut fabulam, ne computaret, habuit: quo factum est, ut alteram de gallo, quum haec de ranis prooemium ipsum eius opinione esset, primam appellare posset. Huius quoque rei mihi visus est idem indicium facere initio libri, ex quo initio prooemium veteris illius, quem dixi, poetae amissi, rectius simpliciusque expressisse me, et quodam pacto restituisse puto, quam id, qui pro Phaedro est, fecit. Is enim hoc ipsum operis totius, non
unius fabulae, principium, sine ratione, atque, ut mihi quidem videtur, perperam, post primam fabulam lupi et agni collocavit. Illis propterea, de quibus hactenus dixi, fabularum epitomis semibarbaris, ad hunc modum ego in praesens usus sum, ut eadem ferme, quae in Phaedri libris tractata sunt argumenta, ex Antiquarum et Romuli commentariis, ad verba antiqua, ut mihi videbantur, et proba, ad sententiam veram, quae fere ubique luxata fuit, ad facetias nonnullas semper ab illis aut relictas, aut inquinatas, ad numeros et metrum iambis fabularum debitum, ab scopis, ut aiunt, dissolutis revocarem. Feci istud sepositis interea Phaedri qualiscumque libris, neque puto accidisse, ut frequenter admodum in eius verba, et numeros, et sententiam scribendo incurrerem, eademque, quae ille quoque, saepe ponerem. Nam ne quidem inde memoriter me tenere multa, ut vel imprudenti se ingererent, puto: posteaquam olim me non modo cepit, sed ne morata quidem est aliqua specie illius facundia scriptoris: solent autem iucundissima lectu, quae mireris impense, obhaerere in animo: quae levi studio tetigeris, non item. Attamen, quia eadem uterque e communi velut fundo messuimus, debuit sane contingere, ut interdum eadem mihi, quae ei, verba, eidem numeri, eaedem sententiae, in eodem argumento subnascerentur. Quae neque
requisivi, neque sponte oblata, tamquam si occupata ab alio essent, repudianda ob id putavi. Quaerimus enim, non quid ego possim, non quam varie verbis aliis expediri fabula possit: sed quid ille vetus videatur scripsisse, quem, quicumque pro Phaedro sua edidit, voluit item, ut ego, reddere. Verum tamen ea cura, dum antiqua, aut antiquorum gemina similitudine, restituere conor, maius aliquanto negotium mihi exhibuit, ne non redirent commissuris suis haec hiulca ad aliquem carminis Latini nitorem, quam si de non inventis nova omnia fecissem. Quare eodem in loco habendae sunt hae duobus libris nunc in publicum emissae fabulae, utut sint, argumentis, et verbis etiam nonnullis, quas equidem esse inscripsi, veteres, atque si totae meae essent. Quia, praeterquam quod ferme argumenta sola, atque ea quoque corrupta misereque saepe habita, nobis praebebantur, e tenuissimis plerumque vestigiis divinandum fuit, non modo quid restituendum, quid addendum inventis videretur, verum etiam deprehendendum, quid ex quo corruptum depravatumque esset. Nam illi ad reliqua tardi, dum resecant ac relinquunt optima quaeque, prava vocabula pro bonis, tamquam breviora expeditioraque, et eorum certe animis planiora apertioraque, nobis obtrudunt: ac praeterea in aliquos quoque saepe numeros casu deveniunt, idque faciunt adeo latenter, ut diligentia opus sit multa in illis
velut scrupis amovendis. Eo sit, ut diversi hoc idem aggressi opus diversissima scribendo extuderint. atque idcirco erat nobis nonnulla cum libertate honesta, neque anxie, in illa re, quoad licuit, versandum. Sed est causa, cur hoc pacto scriptionis nostrae istius quantulaecumque rationem edamus minime iactabundi, ne quis vel illam necessariam ingeniis libertatem elevare velit, vel operam nostram, tamquam in alieno, praebitis, unde ista fierent, utcumque occupatam. Inventis enim facile est, inquiunt, addere quae velis. Verum est istud. Sed his tamen inventis tam laceris difficilius fuit addere integra ac sana dicta, ut aliqua facies decora operis utilissimi exsisteret, quam si nova omnia commentando, neque ullo praescripto operis fine aut modo, fecissemus. Sed mittemus iam nunc ista. Quoniam exhausi eam lubenti animo, utcumque erat, molestiam, quo certius planiusque appareret, quales sint in manibus fabulae Phaedri, et quales erant propemodum futurae, velut archetypo poeta restituto, si antiqua et veriora earum exempla apparerent. Coniunxi autem in restituendis fabulis utrumque commentarium, Antiquarum qui inscribitur, et Romuli. Iste enim bona quaedam saepe habet, quae ille brevitatis studio omisit. Religio tamen mihi non erat, quo minus adderem subinde, quae neuter posuerat: mutarem, quae uterque. Nam formam potius spirantesque animas fabularum,
quales olim viderentur fuisse, quam verborum quasdam reliquias me repraesentaturum, intellegebam. Satis mihi visus praestare, si ampliora hactenus, qua nitescere de relictis vellent, redderem: haud absurda in loco verba adiungere. Hoc enim, ut dixi, vitiosi illi ingeniorum Procrustae, hoc vitiosus quicumque pro Phaedro scripsit, quod inscite contrahunt omnia, omittunt facetias, ac velut parerga fabulis debita, simul aliquid reconditius spirare illa visa sunt. Potest fieri, et est veri simile, ut ille, qui restituere Phaedrum fabulis instituisset ad numeros redigendis, quia multiplicis figurae hae dissolutae in prosam orationem Aesopiae variis voluminum contextibus feruntur, amplioribus ac saepe melioribus libris sit usus, quam quidem ego Nilantii beneficio. Ad eius enim copias propemodum redactus fui. Ex illis libris plenioribus ac diversis partim, sive Perottus, seu quisquis ante Perottum hoc idem conatus credi potest, mox Phaeder inserto ac praescripto nomine futurus, aliqua sane bona dextre sumpsit, atque aliqua fortassis ipse quoque, ut erat ingeniosus, nova fecit, quorum in libris nullum vestigium esset. Paucas idem fabulas utrique nostrum communes potuit quibusdam rebus, ac verbis fortasse, mundiores edere, aut alio, quam nos exemplo, cum diversum sonantibus libris uteremur, ornatiores extundere. Nobis novare omnia integrum non erat, neque propositum, cum isto
velut alternis certare. Non tamen facere ille potuit, quin corrupta fassus et manca fabularum in libris, e quibus scriberet, argumenta, deficeret in multis, quae parum recte apud eum explicantur, aut frigida brevitate adstricta iacent. In quibus spero equidem, dum antiquis ingeniorum vestigiis pressius insisto, ac veritati litterarum, quantum licet, servio, meliora, quam ille, me repraesentare multa. Versuum quoque iambicorum ratio et figura, quam tenuit poeta vetus, ante hunc persona Phaedri facetum, a me, nisi me omnia fallunt, liquido deprehensa est, atque carminibus his expressa. Non erat illa perspecta neque servata sive Perotto, seu quicumque Phaedri figulus est. Potuerat igitur poeta vetus senariis legitimis expedire Aesopias totas: sed abstinuit, fecitque sapienter. Nam pes ille sui similis toto libro decurrens, nimisque incitatus, rapere lectorum studia, non ducere velut amoenis viarum spatiis, videretur: nimiumque haberet operae, ferretque, tamquam si delicias in re parva facturus scribas, taedium profecto sui. Trimetris ille usus est summa cum ratione talibus, quales, recessuros ab epigrammatum propera ac festiva levitate, mediosque inter gravitatem tragoediae comoediaeque humilitatem discinctam, argumentum fabulae plane poscebat. Cavit enim prudenter, ne senariis comicorum fabulas scriberet, aut ne
eorum licentiam ullo pacto admitteret: in quo mihi videtur reliquam illius saeculi diligentiam, quae rara in Phaedro, retinuisse atque expressisse. Nam causa, quae Comicis Latinis suasit, ut iambicos suos aut trochaicos infra omnem saepe numerorum suspicionem abicerent, quo rectius pedestrem familiaremque sermonem referrent, ea nulla est in fabula Aesopia. quae, utut familiariter, aliqua tamen cum cura, aliqua cum arte, a maioribus aetate fere solet narrari his, quos admonere illi volunt minores. Potest igitur pati mixtam facilitati quandam sententiarum gravitatem: quod etiam in comoedia secus est. In eo autem mihi videtur peccasse Fontanus, qui multas suarum fabulas sic narrat leviter, tamquam si aliquis festivus aretalogus, qui risum captaret, in circulo aequalium ista memoraret: gravis aliquis vir in magistratu constitutus, aut inter suos paterfamilias, has his verbis fabulas frequentare non auderet. Quamquam sic iudicio videatur instituisse nitidissimas alioqui fabulas: quia illis litteris, quibus usus est, incertum habetur, si ullo tolerabili modo expediri rerum narratio minutarum, sine tali veluti delicias inepto ioco facientium levitate nonnulla, possit. Inserta enim sunt interdum illa non linguis modo populorum, sed saeculo quoque et moribus ita, ut, quae aliis trita ac levia, his decora videantur, sintque inventi, qui etiam historiam sic scribere conarentur,
quique Etrusci sermonis formae hoc vitio darent vicissim, tamquam si proclivior ad ioci figuram alludendo sit constitutus. Sed profecto Latina fabula Aesopia ut admittit facetias, ita caritura iocis ineptiisque rectius expeditur. In Comoedia sermones porro quia agebantur ad tibiae modos, quae innumeros horum versuum numeros mirifice adiuvabat, quia Aesopiae fabulae recitabantur in scholis otiose, facile apparet, quod alteri generi decorum sit, alteri ut item sit, fieri non posse. Epigrammatum numeris propiores Aesopiae fiunt: non Comoediae. Quod autem inter senarios ac trimetros fines aliquos regundos esse arbitror, et ab utroque distinguo tertium genus, senarios Comicorum, qui tam diversi sint a senariis privo vocabulo dicendis, quam a trimetris separandi trimetri iambei, facio, nisi fallor, cum ratione, fidemque secutus et auctoritatem veterum. Terentianus, cuius magni apud me aliosque, propter doctrinae constantiam, verba fiunt, diligenter ac perspicue, quid interesset, exposuit:
dein post pauca:Vides, ut icta verba raptet impetus,
Brevemque crebra consequendo longula,
Citum subinde voluat ARCTIUS [Reg: ARTIUS] sonum
Iambus. ipse SEX enim locis manet,
Et INDE nomen inditum est SENARIO.
Sed TER feritur: HINC trimetrus dicitur,
Scandendo binos quod pedes coniungimus.
Sic fit trimetrus, qui fuit senarius.Priores ille horum versus usque ad quintum exempla senariorum praebuerat, iambis sui similibus senos ictus reddentibus: sextum et septimum versum, qui spondeos admiserunt, exempla trimetrorum, quo de genere praecepta edunt, non iam pedibus sui similibus sex, sed metris videlicet tribus censendos. In senario non metra copulantur: nam non est opus duos hic coniungi pedes, ut genus appareat, quod initio statim proditur. non exspectandus est pes secundus, ut metrum, quod sit, dicas. Quo pacto vero Terentianus hos versus numeris suis praeceptorum sententiae respondentes fecit: ita quoque quem singularem posuimus, quia partim trimetrum memorat, partim senarium, divisit: ut prior de trimetro pars trimetrorum legibus esset composita: altera, qui fuit senarius, senarii legem servaret. Possit aliquis malle apud eum rescribere,
Si ter feritur, hinc trimetrus dicitur.Sed sic quoque, ut edidimus, satis certa sunt omnia. Longo ante tempore Cicero, dum
senarios dicit, atque cum eis Hipponacteos, id est, scazontas [(perhaps: scazontes?)] , componit, facile intellegitur, non alios, nisi totos iambis senis incitatos, dicere, tamquam similiores scazontibus: non quosuis maiore licentia fusos trimetros, quos diligentia oratoris vix umquam cavere posset: nedum ut oratio comicis versibus prope innumeris similior, si qua forte exsisteret, vitio verteretur. Senarios vero et Hipponacteos, inquit, effugere vix possumus. Magnam enim partem ex IAMBIS nostra constat oratio. Puros ac perpetuos ad versum concludendum putat. Nam, si Comicorum senarios diceret, potius scripsisset, non possumus: nullo pacto possumus: neque tum ex iambis constare orationem fateretur: sed etiam ex eorum pedum vicariis, spondeis, tribrachis [(perhaps: tribrachys?)] , dactylis, anapaestis, qui frequentius in Comico genere sparsi apparent, quam iambi. Quod autem dixi, comicorum similes versus in oratione Latina prosa caveri nullo pacto posse, cum notum est his, qui utrique rei studium operamque aliquo tempore dederunt, compositioni oratoriae puta ac versibus pangendis: tum id maxime hic suo, ut saepe, exemplo Cicero probat. Nam proxime ante illa verba tetrametrum catalecticum, qualem Comoedia admitteret, effudit,
Sed non attendimus, neque exaudimus nosmet ipsos.ne illud, quod ista sequitur, urgeam:
Partem ex iambis nostra constat oratio.Hoc, quam parum absit, quo minus in trimetrum scazonta [(perhaps: scazonte?)] recte modulatum exeat, qui sentiunt numeros, vident. Non igitur qualescumque licentia comica versus, qui non possunt, sed vix caveri senarios veros, iambis sui similibus senis, ait. Verum quod idem paullo ante,
Comicorum senarii, inquit,
propter similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut nonnumquam vix in his numerus et versus intellegi possit: eam sine dubio vim habet, ut iuncta verba, Comicorum senarius, longe aliud significarent, quam si privo vocabulo Senarius indicaretur. Prorsus ut Horatius iunctis item verbis Trimetros iambeos appellari scripsit, qui aliquid amplius essent quam trimetri: hoc est, senarii.
Iussit iambus,inquit,
quod est senarii proprium, non trimetri, qui tres ictus reddit.trimetris adcrescere nomen
iambeis,
- - - cum senos redderet ictus:
Primus ad extremum similis sibi.quod est manifestum, atque senario soli conveniens, non trimetro. Itaque apparet trimetrum ab eo vocari, sed iambeum, quem Terentianus finit senarium esse, non trimetrum. Quid, quod mox Horatius Accii atque Ennii trimetros dicit, qui certe nullo pacto erant trimetri
iambei, aut senarii, e sententia grammaticorum appellandi. Illi enim Accii Enniique trimetri, non modo dextris locis, qua trimetris licebat, verum etiam sinistris, vel Horatio teste, nisi fragmenta apparerent, rarum iambum habebant. Quare prorsus necesse est, interesse aliquid, veterum sensu, inter senarium ac trimetrum. Senarii, si me audis, exemplum optimum est, Latini quidem, in Phaselo Catulli, in quibusdam Horatii odis, in paucis praeterea veterum epigrammatis. Trimeter alius communis erat, qui interdum in oda locum habebat, dein epigrammati, fabulae Aesopiae, aliisque talibus poematiis debebatur: alius Tragicorum, qui ampliores, quam ille prior, in dextris locis pedes iambi vicarios amaret. Sequitur Comicorum arte potius, quam licentia, abiectus ad imaginem sermonis meri senarius: qui nil nisi nomen senarii habet, intellegi ac censeri sex pedibus, nedum iambis, saepe vix potest. Quamobrem doctum laboriosumque volumen de comicorum versuum licentia non recte Senarium privo verbo inscripsit in Britannis Chr. [Abbr.: ?] Wase: debebat, Senarium Comicorum. In eo quoque olim falsus fuit Perottus, aut quicumque Phaedri sub nomine fabulas edidit, quod putabat, illos abiectos Comicorum numeros non modo in scena, verum etiam in schola, recte frequentari, valereque aeque in
aliis quibuscumque carminibus eius licentiae figuram. Proinde in trimetris, quos esse putabat, suis, non modo imparibus locis spondeos, et quicumque spondei vicem funguntur pedes, sine ullo discrimine posuit, verum etiam paribus, ultimo tantum excepto loco. Ob id recte ut incuriosus ac neglegens metri, quod Aesopeis deberetur, a doctis viris non paucis reprehenditur: nam inscientia non fuisse ab eo peccatum, ostendi. Neque purgat eum, quod ait Hogstratenus in praefatione ad eius fabulas, et est verum; saepe poetam hunc aliquos sex aut decem valde pulchros numerososque trimetros reliquis parum modulatis interposuisse. Tanto ille enim peior poeta. Debebat autem, si semel comicam quandam licentiam discincto metro professus erat, similem sui numerorum figuram per totum opus custodire, non varium illud, velut maculis exstantibus, et pantherinum, ut in Plauti comoedia servulus alludit, facere. Quod si ad exempla vocari malis, nusquam in Comoedia, quod sciam, Terentius, aut in mimi prologo Laberius, frequentaverunt trimetros ordine plures teretiores inter reliquos comicae figurae versus. nihilo illi quidem magis, quam epigrammatum scriptores contra comicorum senariis similiores versus. Unus interdum trimeter numerosior in Comoedia singillatim, aut ad summum uno cum comite, positus lucet: multi simul uno in loco non item. Veram nisi fallor, atque unicam trimetrorum eiusmodi,
quibus Aesopiae scribi debent, rationem tenuit vetus poeta, quem Antiquarum scriptor et Romulus consciderunt. Illius hi versus, quales ex oratione istorum erutos inveni, plus ponderis, incitationis operaeque paullo minus, quam senarii legitimi, habentes, tam absunt a gravitate tragici metri, quam ab effusa comicorum licentia. Quod quale sit, quando ego quoque hoc exemplum secutus sum, edam. Simul in Antiquis Nilantii, aut in Romuli oratione hiulca, trimeter aliquis totus deprehenditur, quod sit subinde, non est talis, quales sunt, qui in libris quinque Phaedri leguntur plerique. Verum ille sic deprehensus locis paribus, qui et sinistri, iambos suos, ut iubet lex carminis, habet: imparibus ac dextris, cum iambo aut spondeo aliquos certos, non quoscumque spondei vicarios, pedes. Dextris locis, tertio, numquam anapaestus: quinto, numquam dactylus exstat: iambus ac tribrachus omnibus peraeque, etiam quinto loco, in quo tamen ego ob causas rarissime posui, permittitur. Qua in re tota multum a tragicis abest. Sed Phaeder qualiscumque tam licenter his abusus est, ut non modo tertio loco saepe anapaestum, quinto saepe dactylum poneret: verum etiam sinistris, id est, paribus locis, excepto ultimo, merum frequentissime spondeon, ac spondei vicarios: quod soli Comoediae Latinae permissum, rationem trimetrorum, ac paene naturam carminis evertit. Contra deprehendi nuper, cum exempla conquirerem,
Faernum quoque in Aesopeis olim ferme servavisse meam, de qua memoravi, non Phaedri, quem dicunt, formulam. At illa mea sine dubio antiqua et vera est. Veniamus ad vestigia metri, quae impressa sunt in Antiquis a Nilantio publicatis. In nona continuo eius editionis fabula legitur trimeter totus teres, et ad illam legem probandus.
Numquam fidelis cum potente societas.Idem versus exemplum est tribrachi in quinto. Alium ponemus ex oratione prosa fabulae XV exceptum, item recte tornatum, qui praestat spondeon in quinto,
O quis tuarum, corue, pennarum vigor.Duo sequuntur sumpti de fabula XXI, quorum prior exemplum est iambi in quinto:
Rursus ibidem anapaesti in quinto exemplum:Ranae vagantes liberis paludibus
Clamore regem flagitabant ab Iove.
Ponemus item alios similes versus ex oratione soluta voluminis Antiquarum passim delectos.Motu sonoque terruit pavidum genus.
Illae timore posito certatim adnatant.
Auxilia cum requirit, exitium invenit
Tumens inani graculus superbia.
Illi impudenti pennas eripiunt avi.
Qui tamen versus contaminatus, ut multi, videtur. Labascit enim quarto loco metrum. Meliores isti,
Hi versus omnes ex oratione prosa Antiquarum nullo negotio delecti, atque alii eorum similes, quos inde suapte opera, quisquis abuti otio voluerit, conquirere, si sit opus, potest: aut partim in nostris fabulis, conferendo Nilantii libro, repetitos invenire: hi igitur versus omnes, quoniam plane ad eam trimetri legem, quam supra scripsi, numeris suis respondent, numquam temere factum dicas, ut hic maxime, neque alii multo plures abiecti solutioresque metro licentiore, quales in Phaedri libris plurimi sunt, in hac quoque epitoma frequententur. Sed sunt hi velut aliqui canones numerorum, quibus fabulas vetus ante Phaedrum poeta adstrinxisse deprehenditur, simul argumenta non sinceri operis Phaedri, quod hinc ortum, cum ostentet sumptos de epitoma trimetros frequentes, et praeterea multos eorum dissimiles scabros atque abnormes, qui in epitoma in litteras nonContentus istis si fuisses sedibus.
Ne gloriari libeat alienis bonis.
Potes meis te comparare laudibus.
Tu non videris perdidisse quod petis,
Te credo surpuisse quod pulchre negas.
Hic se per auras sustulit penna levi.
Ut vidit asinus, tali eum irrisit modo.
Questuque vano clamitantem interficit.
sunt relati, numeris ac verbis distinguit vetusta ac vera ab adulterinis. Qui enim fieret, si ille poeta vetus hos etiam scabros usurpasset, ut non hi quoque in oratione soluta frequentes apparerent? quod non usuvenire [(perhaps: usu venire?)] , si quis adspiciat, manifestum est. Possis fortasse aliquos paucos eiusmodi, quodam errore intellegendi, inde item eruere. quod equidem dissimulandum non puto: atque adeo id prae me fero, ut infra in Commentario aliquos tales ipse producam. Verum, si propius eos intueare, temere ad eum modum natos potius in epitoma describenda, quam compositos a poeta vetere, agnoscas. Facile enim fraus in metro eorum intellegendo latuerit, cum verbum pro verbo alio ponentes, qui epitomen faciebant, aut loco moventes aliqua, possunt speciem qualiscumque senarii comici reliquisse falsam; veros, quos invenerant, trimetros saepissime evertisse. Non ideo temere versus, qui apparent in eorum oratione, sinceri ac traditi a poeta omnes sunt habendi. Casu revoluti ad aliquos numeros, non arte facti subinde insunt: quos equidem diligenter adspiciendo mihi secernere a veris visus sum. Eorum quibusdam deceptum etiam Perottum puto: deinde horum exemplo alios item scabros neglegentius adiunxisse illis, cum sibi recte aemulari Comoediae licentiam Latinae videretur. Ego, ut modulatiora edere omnia sum conatus, ita, si Latina etiam pleraque, et faceta prae illis fecerim, si Musis Gratiisque, quod concupivi quidem, hac opera suscepta litaverim,
aliorum iudicum esto. Hoc etiam videndum est, quando honestissimorum virorum prolixe de ingenio nostro existimantium cura, dum operis suis ac machinis librariam scripti negotiationem optime exercent, tam belle nitideque, formis atramentisque tam bonis, certante cum praelis clarissimorum artificum elegantia, opus nostrum qualecumque exscriptum publicatur: ut ei diligentiae laudandae nonnullus quoque in rebus, in sententiis, in verbis situs nitor respondeat, victurumque et gratum eruditis hominibus volumen reddat. Cuius rei nonnihil si videbor assecutus fuisse, ut non soleo certe oscitanter ac somniculose omnia scribere, recte positum, quidquid est operae, putabo. Eas vero animatas ferme alio spiritu reddo fabulas, quas Nilantius Antiquas appellavit, neglectis paucis, de quibus, nitescere ingenio verbisque commodis posse, desperabam. Accedunt Romuli nonnullae. Sed in qualicumque Phaedro leguntur aliquae praeterea minime Aesopiae, nec illae, meo quidem animo, probandae. In his nostris quoque frequentamus earum aliquas paucissimas, quas recte inventas non putamus. Quod si mea sponte invenienda mihi argumenta essent, non reddenda vetera, alia eas figura refectas lubentius dedissem. Habet istud fabula Aesopia, ut cuique animanti sit oratio tribuenda secundum eius naturam convenientissima, ut, quidquid agere solet ac moliri in silvis fera, aut sub tectis pecus, sermo eius ostendat. Qua in re saepe miris modis peccant nostri hodie canticorum vulgarium
scriptores. Omnia debent illic velut arte nulla sub vestigio exsistere naturae ac vero simillima, ac sueta in rebus, praeterquam verba mutis data. Idcirco, qui delphinum silvis numquam appinget poeta bonus, nihilo magis leporem in fabula faciet, animans minime streperum ac minime vocale, fletus, ut in Phaedri ac nostris fabulis, edentem graves: aut ovem cum leone venatum profectam, Orpheo silvas ducente non inferior. Eiusmodi fabularum quasdam sum praeteruectus: posui, ut memorabam, paucissimas. Tamen ista, quae putavi relinquenda, tolerabilia sunt prae quibusdam Phaedri. Quas ille videlicet, qui Phaedrum composuit, atque praeterea nonnullas item bonas, quas nos, quia epitomarum exempla defecerant, non tetigimus, sumpsit ab epitomis aut carminum libris aliis, quorum codices hodie non comparent. Nam aliae contra fabulae, quas libri epitomarum veteres habent, neque tractavit qui Phaedrum restituit, multis antiquae litteraturae vestigiis ingeniosissime fictae sunt. ut illa libro altero de Leone et Simia, ubi utrumque, quod narrat fabula, animae leonis grave virus, et simiae comestae morbo remedium, Aristotelis Pliniique e monumentis translaticium videtur. Ornat autem ingenium fabulae, si narrationis quidam fundus in veritate naturae et in litteris veterum est. Videntur illi codices quadam copia fabularum, et verborum quoque saepe, ampliores fuisse eo, quem Nilantius versavit. Expressit enim ex illis suis libris is, qui pro Phaedro est, quaedam
sane munda ac faceta. In aliis argumentis, qua adstrictiorem copiam epitome praebebat, ipse quoque vitio brevis est aut mancus. Est quoque, ubi vitia librorum ac describentium peccata recepisse in trimetros suos ferme arguitur, qui ne verba quidem plurima scriptor invenisset, sed referret. Quas vero illi in suis membranis defuisse, allectas a me de Nilantii copia, fabulas prodidi minime malas, earum aliquas corollarium Phaedri, cum publicarent, grammatici fecerunt. Eas periisse de Phaedri corpore putant. Ego vix inducor, ut credam periisse. Sed non infuisse has in epitomis fabularum, quibus Perottus uteretur, autumo. Earum una in Perotti libro ipsius, qua Epitomen fabularum versibus scriptam profitetur, non olim est inventa, simillima reliquarum: at hane quoque se fecisse eo libro, ac tantum non chirographo, ait Perottus. Una in trimetros qualescumque non satis luculenter redacta a Gudio V. [Abbr.: ?] C. [Abbr.: ?] , quem etiam alias multas ad metra, quae putabat, revocasse fides est: sed intercidisse illum commentarium aiunt. Multas harum fabularum Nilantius quoque deterius, nitide Burmanus expressit, de quibus infra in Commentario nostro quaedam. Meas ego non ex illorum ingeniis, verum ex oratione Antiquarum et Romuli, ea feci ratione, de qua supra edisserui. Apparebit inde, quid diversis visum sit, quid licuerit in commune venientibus. Si modulatiora aliqua ex his, si vincta magis, aut sententiis ampliora: bonum scilicet poetam oportet fuisse illum veterem, e quo ista
tam varie petita sunt. Nam hoc subeundum est discrimen, ut mea cum Phaedri libris comparentur, non modo cum illis recentibus Burmani atque aliorum. Potest sane accidere, ut ille vincat in quibusdam, ubi alios meliores libros secutus, aut ingenio forte usus est rectius. Sed in reliquis obtenturum me apud aequos iudices spero: aut hoc saltem fore, ut ostendisse videar invictis argumentis, neque prorsus bonum atque utile illud fabularum libris quinque opus, neque omnino sincerum, neque totum antiquae notae, putandum esse. Quod autem verbis adeo multis longaque praefatione tempora eorum, qui legent ista, moratus, etiam Commentarium fabellis in fine voluminis adiunxi, non eo consilio factum est, quod haec nostra egere interprete, aut omnino tanti esse, dignaque enarratore aliquo poemata, censeam: nedum ut ipse meorum grammaticus et interpres fiam, eorumue institutum probem, qui sua scholiis ipsi venditant. Sed ille primo nomine commentarius, re adversaria, in diem paratus, nihil magnopere enarrat, omittique salva fabularum sententia porest, aut lectus in transcursu, quo pacto facta ad usum negotii adversaria rebus transactis solent, conscindi. Nihil inde fabulae, si quid sunt tamen, detrimenti passurae. Nam et ille commentarius, et haec longa praefatio scripta fuit, non ut commendarent illustrioresque redderent ulla lege versiculos meos, verum necessitate imposita, ut innocentissimas nostras pro republica vigilias lucubrationesque
ab obtrectatione defenderent, honestatemque ac simplicitatem candidam propositi operosius, ac per partes eundo, aperirent. Liceat vero extollendo litterarum honore, augendo per fas et aequum doctrinae fine, officium fecisse: quoniam ea conditione vivimus, ut, si quid utiliter conamur in artibus praeclaris, non de fructu laudis, nedum de ullo compendio, in praesens cogitandum sit, sed contentis posteritatis iudicio, et conscientia facti, paranda advocatio beneficiis verbosa, ne pro crimine apud multos ingenium sit. Quid erat enim, per sanctimoniam artium bonarum, certe numinis divini praemium, quid habebat periculi, aut fraudis in quemquam, de poetae cuiusdam temporibus, de verbis illius, de Phaedro denique, quaesivisse? Sed quam multos, quam iniquos, quam remoto ab humanitate animo homines, ea re offendimus? Quam honestum porro, cum ingeniis vel veterum, vel qui putantur veteres, certare? Attamen, quam hoc quoque nulla nostra culpa male animatis invidiosum, si adprobo fabellas meas: sin non adprobo, vincitque bene meritum obtrectatio, quam illis ineptum videbitur vel voluisse certare? Factum tamen spe futuri periculum est. Voluntas certe optima. prodesse literis cupimus, diligentia ac fide summa in qualicumque opere versati. Vide de his fabellis, quicumque legis, ne quid temere. hoc tibi praestandum est. quae mei erant muneris peregi, ut eo nomine possim adquiescere securus.