Officia semper grata praestiterat suo
Domino canis venator. hunc anni gravant
Aetate tardum: dentibus nullus vigor:
Nec naribus vis, quae sagax iuveni fuit.
Leporem secuto morsibus luctans lepus
Illaesus exit irritis, ludens canem
Longa per arva defatigatum fuga.
Iratus obiurgabat herus: at hero canis,
Aetate vires deserunt. animus mihi,
Qui fuerat, idem. dentibus negor. fui.
Sed quia recentis use quondam viribus,
Quod eram probabas: alterum, ut possis pati
Quod sum, vel haud sum, posco. denique, sis memor
Vitae prioris, integra mihi gratia.
Ne iuniores fortium aetatem gravem
Spernant virorum, fabulose mones canis.
Benefecit olim nunc pati, quia deficit,
Adversa, durum est. Tu quidem parces, tua
Si quis probatus usque senuit in domo.
Mures, leone dormiente in saltibus,
Lusu ac licenter qualibet dum cursitant,
Unus quietae colla transiliit ferae,
Non sponte. at uncis sentientis unguibus
Obhaesit. Ergo supplici veniam prece
Rogat, et venire non putantem, nec dolo,
Impune reliquis hoc idem ludentibus.
Nec deprecari, tale si quid postea.
Leo cogitabat ista apud animum, Quid est?
Si tam pusilli elido vilem spiritum,
Crimen futurum, nulla facti gloria.
Dimisit igitur. Altero idem mox die
Foveae dolosae pronus in laqueos cadit:
Magnaque captus voce mugitum edidit.
Ad vocem amici mus cucurrit sedulo,
Vidensque factum, Nunc timere mitte, ait,
Nam redditurus venio beneficii vicem,
Quod praestitisti nec mora, furialium
Ingenia coepit artium, ac nodi caput,
Arrodere exit vinculis liber leo,
Ingente parui redditus silvis ope.
Nemo innocentis tenuitatem spreverit:
Nam parvus, etsi sit sibi plerumque inops,
Magno subinde maximis vivit bono.
Facta securi fossor arbores rogat,
Sibi de sua vi ligna, quae firmissima,
Concedere haud graventur ad manubrium.
Oleaster hanc praebere iussus copiam,
Illis dolandos usibus ramos dedit.
Homo impetratum ferreae manubrium
Aptat bipenni, nec moratus, robora
Ingentia omnium usque caedit arborum.
Permota damnis quercus infit fraxino,
Exempla iure tanta perpetimur quidem.
Armavit hostem nostra contra nos manus.
Quid praestiturus pessimis, etiam vide.
Auae fluenta brevia tutius natans
Ut transeat, mus parvus auxilium rogat
Ranae procacis. Illa vectoris sui
Ulva reperta crure deligans suo
Post se alterum tractura suspendit pedem.
Emensa sic, et ille, fluminis vadum
Prope medium scelesta, mutata fide,
Abit in profundum. foricis miserum trahens
Per horrida loca spiritum, leto dedit.
Consulta saeve certa Nemesis opprimit.
Nam dum dolosa, caelum ut adspiciat, redit,
Muris perempti funus innatans aquis
Propter volantis praeda lucet milui.
Is, mure rapto, nexibus ranam trahit
Ulvae tenacis, qua ligaverat pedem.
Sic ipsa tristes, arte quos fecit mala,
Ad aequa Fatis arbitria vocantibus,
Comiti perempto iussa pendere exitus.
Hac saepe lege fraudis inventor perit.
Cum fratre gallo nempe gallinaceo
Certare gallum semper, ac vinci, piget.
Ulcisci at acrem tendit adversarium,
Flagrantis irae vindicem accipitrem rogans,
Staturus ab se ut alterum male iudicet.
Causam lucelli suscipit spe, quod solet:
Hoc aestimat, non iure, captus arbiter:
Rapturus undecumque litis praemia.
In ius venitur. Praetor actorem arripit.
At litigator, fallere, o bone: sum tuus.
Illum ocius vero alterum rape, qui fugit.
Tu sis, an ille, nil, ait, refert mea.
Utere iure, quod statuis in alterum.
Sic saepe, laqueos civibus quisquis struit,
Incautus arte capitur et merito suo.
Dum se per herbam promovet lento gradu,
Speculi in metalla tarda cochlea incidit,
Quod forte, mundum dum suum gerit in via,
Sprevit relictum pulchra ruri femina.
Splendore viso, leve quem argentum dabat,
Amare coepit lucis haec miracula.
Orbe igitur omni luridum trahens latus,
Amata delet inquinando amplexibus
Quaecumque vidit. Omnis ilico improbae
Sorde ac salivis vultus argento perit.
Haec iure sentit ille, dixit simia,
Calcare si quem talis hunc talem potest.
Stulti paranda virgo nuptiis viri,
Aut vir protervam id praecave ducture anum.
Grus atque cornix iunxerant sociam fidem,
Ab hac ut illa pelleret quascumque aves:
Cornix vicissim, ne pericla clanculum
A versipellis consilio hominis ac dolo
Illi venirent, abditum praediceret
Sortis futurae. Uberrimum delegerant
Circumvolantes omnibus locis agrum,
Ut inde natas vellerent radicitus
Herbas, et omne semen excussum in via,
Superante pastum copia, relinquerent.
Cui cura dudum credita eius est agri,
Quid agatur istic villicus videt, ac dolet,
Dicitque, Lapidem da, puer, subito mihi.
Praesentit illa, quid futurum, tempori:
Cornice iactum praemonente grus cavet.
Hac lege tale villicus quoque postea
Telum parabat: admonet cornix gruem.
Intellegit postremo, aitque, Monet gruem
Divina cornix scilicet futuri avis.
Mutetur ergo fraudis ingenium meae.
Quum dico, Crusti porrigas offam, puer,
Puerum admonebat clanculum, lapidem dabis.
Sic instituta fraude percussit gruem.
Haec vulnerata, At nunc ubi auspicii tui
Promissa, cornix, inquit, hoc nisi praevides?
Respondet illa, Haud irrita ars, at maior est
Aliud ferentis ore, aliud animo, dolus,
Duplexque magnis causa consilium malis.
Promitte, et idem redde, quod tua in manu.
Sed, si quis amplis fecerit verbis fidem,
Tu spe supina prosequi dictum cave.
Arare terram, lina conserere incipit
Homo: et haec videbat multa avis saepissime:
Sed nulla, quorsum coepta pertineant, videt.
Ad se quid attinere? nauci non putant.
Sentit futurum fida ruris incola
Ad istud usque tempus, et sola adspicit,
Capitale hirundo sola praecavet malum:
Dicitque cunctis alitum conventibus.
En lina. quorum quando creverit seges,
Genus in volantum nulla pestis acrior.
In membra nostra non videnda vincula
Nec sentienti compedes duras habet.
Quare eruamus omnibus semen modis,
Prius atque radix lenta glebas prenderit.
Cessatis? at vis nulla franget postea.
Ridetur. Illae, Timida inepte, quid putas?
Hoc tenue semen scilicet culmen feret,
Quercus quod altas atque vincat populos?
Ab aetheris nos sedibus quod detrahat?
Nec erit volatus ulterior, et montibus,
Ut nunc, relictis ad Iovis tendens domum?
Ita cauta hirundo, quod negatur, ne suis
Derisa praestet omnibus, praestat sibi.
Neu lina pedibus metuat insidias suis,
Fidelis hospes hominis in fidem venit,
Sibi pacta amica tegulis nidum in domo.
Aliae dolosis semper haerent retibus.
Monitum salubre quisquis audit providus,
Cum sors iniqua cecidit, adspicit et cavet.
Guttata perdix, altiore sedens loco,
His lusa, subrepente vulpe, vocibus:
Quae forma membris, quam decens facies tibi!
Quam crura cerea! osque curalium velut!
Dormire si liberet, esses pulchrior.
Factura dictis, ne parum placeat, fidem,
Dormitat illa: vulpis ilico arripit.
Vigilavit illa mortis in discrimine,
Permixta verba fletu et ista prodidit:
Per te tuarum quaeso virtutem artium,
Meum ante nomen ede, dein me devora.
Facunda vulpis editura, quam vocet,
Diducit ora rictu, at ales evolat.
Sic lusa fraude simili et artibus suis,
Quid erat, quid, inquit, nunc opus captae loqui?
Quid ora pacto dissuenda ullo mihi?
Quid immo nostra rettulit, perdix ait,
Dormire, quando iusseras vigilem vigil.
Insulsa certe sermo tangit pectora,
Quibus lubido, quando non opus, loqui:
Dormire, quando maxime vigilare opus.
Plerique inepte laudibus patimur capi.
Ibant sub uno asellus atque bos iugo,
Ruri trahentes plaustri iniqua pondera.
Cessabat ille. Bos rogabat, Adderet
Gradum. levato pariter instemus iugo.
Consortis ullo viribus levamine
Succurrere hic negabat. Aegris cornibus
Multum gravatus, ac iugo immiti, ultimum
Taurus laborans denique oppetit diem.
Dum spectat istud, nec viam pro re invenit,
Non aliud ullum remedium solis locis,
Asinum bubulcus carnibus onerat bovis.
Sic ruptus inter verbera ille item cadit,
Pressusque pondere media exspirat via.
Volucres rapaces additae praedae monent,
Dares precanti mitiorem te bovi,
Nec nos cadaver ante tempus pasceres.
Silvis oberrans, multa venatus, leo
Humi iacentem forte calcat surculum.
Praeacutus alte stipes in laesum pedem
Penetrat, sedetque. vulnus intus colligit
Saniem. dolore manca claudicat fera,
Quaeritque medicos. Omnibus late fugam
Suadet rogando. Nemo belluae fidem
Habere, nemo ferre sustinet huic opem.
Tandem in reducto, qua nec effugium, loco
Pastore viso, blandius fremens adit,
Caudaque signa certa supplicis dedit.
Timere noli, dicit, auxilium rogo.
Non esca petitur, cura sed medicae manus.
Simul reponit vulnere tumentem pedem
Gremio stupentis ista pacatus viri.
Animo recepto pastor hunc intellegit
Magni doloris remedium deposcere.
Incidit ulcus leniter novacula,
Doctaque apertum vulnus exprimit manu.
Pus atque morbi spina causa effunditur,
Leoque acerbo se statim sentit malo
Totum levari. Callidas viri manus
Velut osculatus mulcet ac lingua fovet,
Et gratus aliquo tempore medico assidet:
Mox, nil vetante vulnere, in silvas redit.
Post captus idem traditur caveae miser,
Et pastor incusatus, haud meritum scelus
Falsi piare criminis iussus nece,
In proximis ad bestias ludis datur.
Emissae arena temere discurrunt ferae,
Et praeter alia monstra servatus leo
Facit impetum in pastorem. at agnitum statim
Defendit, atque voce, rictu, plausibus
Caudae, pedumque, more adulantis canis,
Beneficio testatus integram fidem,
Circum tuetur, ne qua forte taetrior
Infrendeat fera medico pridem suo.
Illum veretur blandus, illius cubans
Pacata rursus arma manibus inserit.
Haec, et vicissim blanda bestiarium
Audere notae colla complecti ferae,
Iam populus omnis undique elatis videt
Laudatque manibus. Causa quae mirae rei,
Quae tanta, quaerit, belluae ac pietas viro.
Miratur eadem, et cuncta discit editor.
Tam pulchra, tam non ante visa in munere,
Laetatur: et, quod civibus vertat bene,
Novitate facti motus et miraculo,
Parci imperavit iure mansuetae ferae,
Redire medicum illius incolumem ad suos.
Noli vereri, gratus ingratos tibi
Recte merendo quando saepius facis,
Ne pereat omnis rebus hominum gratia.
Merebor. Etsi rarius remeat viam:
At pulchrius nil gratia, si qua redit.
A culice taurus provocatur viribus:
Certamen ingens populus ut spectet, venit.
Culex rotundus delitens tauri toris,
Satis, inquit, habeo quod venis; hoc factus es
Mihi par, revisque et ipse iudicio tuo.
Hic se per auram sustulit penna levi,
Lusitque populum, omnesque destituit minas
Rivalis arduum usque iactantis caput.
Sed, ni fuisset molis immemor suae,
Cervicis altae, et frontis armatae, et pedum,
Non gloriae tam stulta materies levi,
Culicis pudendi verba bos contemneret.
Detrahere famae quisquis ipse vult suae,
Certare laesus tentet indignis viris.
Horrens polito ac diviti phaleris equo
Asellus arctis obviam sit semitis,
Ac transeunti tardius dedit viam,
Malo frequenti lentus atque sarcinis.
Brevem gravatus ille cedentis moram,
Contineo vix me, calcibus quin te obteram,
Et hic lutosis proruam foveis, ait.
Reticuit asinus, multa testatus deos,
Non voce, verum debili gemitu tamen.
Mox ille cursu ruptus in parva mora
Detrusus est in villam, agrestibus viris
Mercede parva redditurus hordei
Pretium parandi tergo. Onustum stercore
Ut vidit asinus, talibus risit modis:
Quid, gloriose, profuit quondam tibi
Phaleris poliri? Tanta iactabas, miser,
Rediture ad ista rerum? ut hac superbia
Miserior esses, quanto eras conspectior.
Fortuna si qua blandius favet, cave,
Ne te, futura quae dies vehat inscium,
Superbia agitet fratris incumbens malis:
Neu sponte tristes ad vices iniuriae
Miseri iacentis adde contumeliam.
Pugnabat omni cuncta quadrupes avi
Ancipite rerum sorte et armorum statu,
Ut victa saepe vicibus incertis, prior
Acies futura superiorque, vinceret.
Mynieis anceps, exitus rerum timens,
Alata quod erat, et quoque ipsa quadrupes,
Incerta, quid sequatur, et neutri favens,
Ut superior pars forte, ad hanc se contulit.
Quadrupede primo mota multitudine,
Aciem secuta est. deinde, cum Mars adfuit
Auxilia ducens aliti Iovis: ilico
Auium adiuvare visa victricem manum.
In pacem utraeque cum redissent pristinam,
Utraeque castris noscerent socios suos,
Mynieida ales omnis, omnis quadrupes
Dubiam vocaret, atque crederet suam,
Generi huic et illi fraus pudenda apparuit.
Damnata porro non ferendi criminis,
Spolitata plumis, coetibus pulsa omnium,
Exosa lucem, noctis atrae velum amat.
Qui fluctuando partibus se venditat
Duabus, ambas denique infestas habet.
Tum si quid egit sponte, nulla est gratia.
In rebus illis scilicet consultius
Hostem fateri, quam non vinci eis modis.
Ouis lupusque quando inibant proelium,
Ouis, fideli tuta praesidio canum,
Non victa. Falsa pace legatos lupi
Mittunt petitum rebus aequis obsides,
Dedique belli causam inutiles canes,
Pugnam cientes efferis latratibus.
Rem convenire posse firmo foedere
Incauta fraudi corda, lanigerum pecus,
Dum credit hosti, praesidia tradit canum.
Post, pace parui temporis mora irrita,
Vitae priori redditus raptor lupus,
Nudata defensore corpora arripit.
Carpuntur illae: sera consilia improbant:
Miserantur omnes: nemo captis subvenit.
Quisquis secundis rebus auxilia abicit,
Frustra requirit, sorte post mutata, opem.
Canibus citatus Martius silvis lupus,
Instante venatore, per campos fugam
Tenet, inque noti forte pastoris fidem
Venit occulendus arte. Non gregis tui
Agnam vorabo; aut ulla quondam corpora,
Ni me indicassis. per ego te oro spes tuas.
Securus, inquit, esto, pastor, et locum,
Ubi fallat hominem, ostendit. Advenit cito
Venator, et, Nostine, quo abierit lupus?
Ait ille, Vidi. sed sinistra longe abest.
Simul oculis, quo se abdidisset, innuit.
Homo innuentis fraude nec visa, ilico
Pergit sagaces incitare alio canes.
Tunc pastor, extricante se latebris lupo,
Feliciter celavi, ait: quae gratia est?
Est magna linguae: sed oculis fallacibus
Iam caecitatem maximam datam volo,
Respondet, ac post verba se silva abdidit.
Nec blanda verba in ore, pectus perfidum
Credes gerenti: nec scelesti gratiam
Sperabis ullam, si qua merueris, fore.
Quum iura quondam et fas vererentur ferae:
Bonum esse, ab uno posse, credebant, regi.
Iovem precatae, regis igitur ut daret
Arbitria summa, et improbis certos metus,
Ille, inquiebant, rem caducam legibus
Firmabit, ille comprimet licentiam,
Coget rapinis abstinere mutuis,
Et recta tradet. Annuens votis deus
Permittit, Ipsae, quem velint, regem eligant.
Visus potenter iura suasurus gravi
Leo pavore, vita quo sit tutior,
Creant leonem, hac lege, ne quondam cita
Rabie feratur, ponat illos spiritus:
Tum, ne cruentas civium appetat dapes.
Promittit ille nempe. Sed spatio brevi
Taedebat arcti prandii, ac fidei datae.
Ad sueta fraude pabula adfectat viam,
Victurus aliquo semper haustu sanguinis.
Vocat ille quasdam, ut more consilii, feras
Secreto, et unamquamque sic interrogat:
Os tenue longam propter abstinentiam
Putet ne? Sed quid? eia, dic mihi, anne olet?
Ieiuna, si qua ait, ora putent scilicet,
Fera, lancinata est. Tune opinantis male
De rege sis exemplum? At est, quae, Recte: olent
Nihil illa tetri, dicat: actum est. ilicet
Laceratur. At tu mentiare hero tuo!
Par causa: poena dummodo illum nutriat.
Absumpsit istas. Simiam novissime
Vocat, et requirit eadem. At illa cautior,
Vel cinnamomo suavius, dixit, mihi
Olet, ac deorum quale sancta altaria.
Hic fraude tali tactus, erubuit tamen,
Sic mentientis caede pollui palam.
Invenit artem. fingit aegritudinem.
Visum profectis bestiis, medici ruunt,
Venamque tentant. paret, insolito cibo
Affecta regis posse refici viscera.
Propemodum et ipse quid sit opus, ait, scio:
Sed non puto esse fas: nec ausim poscere.
Tibi, inquiunt, fas quod lubet. ius regium
Commune. cuncta audacter, ut vis, poscito.
Sanabit, inquit, me comesta simia.
Haec ducitur, repente convaluit leo.
Natura lege non bene exuitur fera,
Quare in fideli tutior silentio
Procul potente vita pauperi viro est.
Hunc si ferocem blanda consuetudine
Sibi servientis lingua reddidit viri,
Tu, seu loquare vera, laedere, seu tacens
Et cautus, incuseris idem prodere.
Sed, qui veretur vindicem deum, tenet
Praescripta legum, talis imperium ducis
Si cui secunda sorte contigit, bene est.
Homo leoni certat, uter audacior:
Natura sit ne fortior hominis, an ferae?
Quaerensque verbis testium certam fidem,
Monumenta monstrat, in quibus sculptus leo
Elisus assectantis amplexu viri.
Mirata doctae specimen artis bellua,
Nempe istud, inquit, hominis est fallax opus:
Leo si dolaret signa, vinceret leo.
Specie relicta, rerum adi mecum fidem,
Ubi facta monstrat non color, sed veritas.
Arena circi testium praebet vicem,
Ubi per leones occidunt multi viri.
Animum coloris quid movent mendacia?
Quid verba? rebus crede. Qua praestes fidem,
Praecedat acti luce certa veritas.
Delapsa cornix tergori mansuetae ovis
Gravis imminebat, unguibus saevis petens,
Multumque tundens ore colla corneo.
Dum perseverat prona, nec modum facit,
Acri dolore denique illa victa ait:
O si molossum sic lacesseres, mala!
Nec sustinere illius irati queas
Vocem tremendam, quando leviter increpet:
Certare nedum ut audeas morsu tuo,
Ignava forti: inermi et immeritae gravis.
Cornix, Tace, inquit: perfer olim debita,
Quae sors iniqua poscit omne ovium pecus.
Ego, colla quorum morsibus petam, scio,
Certoque forti saepe et ignavo, ut libet.
Antiqua ab annis, improba innocentibus,
At asperis amica: malefica si putor,
Animata tali lege sum, iubentibus,
Ut cuncta, divis: facta non tuo modo.
Natura cuique, censeo, recta est sua.
Non corrigendos pessimos verbis, putes.
Formica brumae de caverna tempore
Aestate lecta farra promit, et secat
Dente impigro. Sed flebile ad latus adstitit
Orans cicada, copiae partem daret.
Formica ad illam, Aestate quod fecisti opus,
Ne ipsi liceret comparare tibi cibos.
Tum non vacabat, inquit: errabam levis
Segetes per omnes carmen ingratis canens.
Formica ridet, ac recondens farra, ait,
Quia tum canebas, iam, decet, salta ad modos:
Nam non futura pinguior tu de meo.
Amare munus utile operae discito.
Operis honesti studium, et ipse labor, iuvant.
Habet arte vita nostra dulcius nihil,
Aut otiosi inerte durius otio.
Hoc in tua re sequere. sic vives bene,
Regnare visus, dum quidem es nulli gravis.
Equum rogabat asinus hordei parum.
At hic, Libenter, inquit, istud, si queam,
Pro dignitate, largiar, et hoc amplius.
Simul erit ad praesepe ventum vesperi,
Non ista, plenum farre folliculum dabo.
At asellus, Haec tam parva qui negas modo,
Post illa cur te magna facturum putem?
Praestato parva, qua necessitas, viro
Tacente, poscit, ne data spe differas.
Neu fac superbum pollicendo maxima,
Qui voce largus insolente, re tenax.
Defectus annis traditur morbum leo
Finxisse. Visunt accubantem bestiae:
Quas ille edebat clanculum hac fallacia.
Post illa vulpes, sed, nec ausa intra specum
Venire, regem sic salutat eminus.
Ait ille, Quin prope adveni, vulpecula,
Intro, in domum. Verum, inquit, haud licet mihi,
Quid fiat expiscata vulpis, et cavens.
Venientium quae plurima hic vestigia,
Abeuntis autem nulla, quid faciam, docent.
Damnis priorum nostra se munit salus.
Domus potentis mille saepe aditus habet:
Quam si lubente semel es ingressus gradu,
Tardum est, ut ullos inde tentes exitus.
Dorso cameli sarcinas supra culex
Moratus, ut se forte demisit locis,
Descendo vector nunc ob hoc, ait, ocius,
Ne trita pondus onere terga meum gravet.
Camelus, Est gratum, inquit: at pondus tuum
Sentire nulla lege compositum queam,
Neque me, benignus ut quidem levas, leves.
Iocus esto, qui te comparas magnis minor.
Capella partum feta sollicita ob suum,
Sciensque, pecorum ut stabula circumdent lupi,
Ne forte aperiat ostium, natum admonet.
Sic, rebus illi traditis, exit foras.
Cum voce matris advenit simulans lupus,
Et blandus, intro ut haedus admittat, petit.
Percepit, et, Matris prope audio meae
Vocem, inquit, intus. at videre tu tamen
Fallax, et illa voce nostrum sanguinem,
Non mater, acer generis hostis, poscere.
Praecepta matris recta, vel patris, puer
Qui servat, esse salvus; indomitus nequit.