15 August 2005 Jutta Jaeger, Ruediger Niehl
Note: The enclitic 'que' which appears separately in the original has been joined to the preceding word throughout. Note: The commentary to the fables is not included in this transcription. Typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page , image: s036


page 1, image: s037

IOH. [Abbr.: IOHANNI] FRIDER. [Abbr.: FRIDERICI] CHRISTII FABUL. [Abbr.: FABULARUM] VET. [Abbr.: VETERUM] AESOPIAR. [Abbr.: AESOPIARUM] LIBER PRIMUS

PROOEMIUM

In quo laborat omne nomen fabulae,
Ut sermo pectus hauriat salutifer,
Figura mentem tecta multiplici petit
Agitatque fraude, tenue discrimen mali,
Quod saepe fallit, apta tradere ac boni.
Nunc utriusque noxiae, mali ac boni,
In homine fons est. Munus ergo viris bonis
Propriae feruntur fabulae, malis malae.


page 2, image: s038

Ita comparamus. Pluribus malae malis,
Raris dabuntur hominibus paucae bonae
Uterque noscat copiae vicem suae.
Plerumque multi praemiis rectum putant
Diversa vitant exitus mali metu,
Et vera discunt segniter, qua lex iubet
Sed qua poetae muniunt anfractibus,
Viaque veri carminum insidias locant,
Exempla quivis arripit celerrime.
Quibus adiuvande scilicet, promptus parum,
Exstante vitae in bestiis imagine,
Natura quae relinquat, aut petat, vide.
Hac fine paucis iuvit edere fabulis
Me nunc terentem semitas minime novas
Relata falsis facta vera vultibus.
Latina reddo e turbidis, qua nunc minor
Favet Albulae meatus, ac vati venit
Musam secutus lenis Egeriae liquor.
Tu gesta credes tradita Aesopi fide,


page 3, image: s039

Qui Graeca quondam, laude dignus plurima,
Dedit ampliora. Rapuit haec oblivio,
Et fortium ruina tempus invidum.
Formas ferarum prodidit loquentium,
Chorique vulpem fecit inventi ducem:
Ut sub figura redderet mores suos,
Vocesque, stultae civium superbiae,
Variosque casus, ac brevis vitae vices.
Nam fabularum discito natas strophas,
Ut inveniret pronius verum fidem
Fallace falsi conditum sub illice.
Ut ficta rerum mollius mentes petant,
Nudata quam si dicta veris asperes.
Falso ille creber recta lecturos monet,
Monstratque honestis additam calumniam
Ab improbis, et gloriae laqueos, viris:
Et plena fraude miseriisque fora omnia.
Virtutis inter ista sed constantiam,
Dum res superbo vana consilia excutit,
Praebere firmum pauperi quamvis statum.


page 4, image: s040

Mactare veri stricta fulmina denique
Meliore vitam, blanda quam laus,exitu.
Sollers figurae regula, ac ratio boni
Specimenque moris, quae ferarum vocibus
Ingenia vatum docta reddunt optime.
Hos inter aliquis Phaedri habetur nomine,
Non ille durus: nam facetum existimo;
Sic veterem, ut edidere docti, non puto.
Quare ipsa, quae novarat, eruo e libris,
Quibus usus ille, cuncta per vestigia
Et verba prima, et res, et ingenium viri,
Ut salva duret litterarum veritas,
Sequor ac refingo. Magna si non protinus
Ac scitiora reddo iniquus omnia:
Antiqua certe, et optima, ut fuerant, fide
Sincera praesto. Quo, quid ille omiserit
Boni, patebit, et, quid addiderit mali,
Sua dum paratis dicta miscet fabulis,


page 5, image: s041

Saepe idem Iambi celeris haud veros modos.
Sed qualecumque reddimus, quia candide,
Nec te malignum carpere invidia decet.
Pueros virosque frugis augemus bonae
Saltem libellis. pagina sumes brevi
Quo commeatu Sortis eludas minas,
Clypeoque recti tecta gestes pectora.
Vives solutus, purus admissi, metu,
Inimicum in animo, quod pavescas, nil habens.
Aequis Athenae temperatae legibus,
Servare certae mutuas iuris vices,
Ratione potius rem tenebant, ac metu:
Animique patrum recta civili modo
Ad vota facti, nunc regebant omnia,
Nunc se regendos deferebant civibus,
Quos lex praeire iusserat, vel mox sequi.
Hanc aequitatem sustulit potentia
Paucorum, ut omnes regna iam mallent pati.
Iam voce multa flagitabantur dii,


page 6, image: s042

Ut mitterent, qui vi malos compesceret.
Exsistit unus, plebis ille primum amor,
Mox magnus aeque terror optimis viris
Nec iure factus, atque iure pessimis.
Utrinque poenas exigit, praedas agit.
Non ille morem saevus ultra regium,
Sed quatenus res omnis insuetos gravat,
Athenienses angit in miserum modum.
Languent priorum cuncta laude temporum.
Aesopus illos inter ista creditur
Solatus hisce, quas citabo, fabulis.


image: s043

FABULA I Ranae Regem petentes.

Ranae vagantes liberae in paludibus
Clamore regem flagitabant ab Iove,
Qui cuncta sub ius unus acciperet suum,
Ac dissolutis moribus legem daret.
Vulgi innocentis stulta risit Iuppiter
Lusitque vota. truncus exesae arboris
Rex est, tigillum: quod cito accidens, gravi
Motu sonoque terruit pavidum genus.
Limo sepultae cum laterent ceterae,
Metu una victo tacitum aquis effert caput,
Visoque, mirum, rege, cunctas evocat.
Illae timore posito item omnes adnatant:
Mirantur: audent tangere: is nihil movet.
Quid istud? Edas voce, si quid vis, rogant.
Ubi, quidquid unda iactet, immotum vident,


page 8, image: s044

Petulante lusu plebs ducem supra sedet.
Omni tigillum turba contumelia
Conculcat: ultro paenitet legis datae,
Poscuntque regem protinus Iovem novum.
Iratus ille, quale contumax furor
Studiumque vulgi segnis exemplum meret,
Pacata mutat regna, dum Iento gravem
Suffecit hydrum. Dente rex acri breves
Ranas in altis facile corripiens aquis,
Vesci parata saevus incipit dape,
Et pinguiorum rapta corpora carpere.
Fugitant inertes, voce praeclusa metu,
Nec iam malorum talium effugium vident.
Mandata furtim lata Mercurio ad Iovem:
Desistat ille. nos perimus scilicet.
Concessa quando non bona audetis pati,
Modice feretis missa pro meritis mala,
Ne peius instet porro nec sperantibus.
Haec Iuppiter consultus ac divi undecim.


page 9, image: s045

FABULA II Gallus gallinaceus et margarita.

Dum gallus escam forte gallinaceus
Sibi, farra, quaerit, unguibus limum petens,
E sterculino margaritam proruit.
Miratus addi sordibus cum stercore
Decus id, capillo virginali debitum,
Bona res, in isto quid iaces, ait, loco.
Non dignus hic te splendida: frustra nites.
Si te inveniret cupidus, auferret lubens,
Tua forma honori redderetur pristino.
Ego nactus escam scilicet, non te, peto.
Nihil repertae prodero: nil tu mihi.
Valet in superbum vatis illa fabula,
Concessa quisquis dona non intellegit.


page 10, image: s046

FABULA III Lupus et Agnus.

Ad rivum eundem fertur agnus et lupus:
Ut in remota parte deponant sitim,
Diversa quisque spatia per ripam tenent.
Supra lupi vis: longe at inferior stetit,
Ut biberet, agnus. Huic ut hostis litiget
Quibus ciendae cumque rixae vocibus,
Perturbat, inquit, ille aquas puras mihi.
Respondet agnus, Qui queo, inferius bibens?
Decurrit abs te per meos rictus liquor.
Non cedit ille veritati. Tu mihi
Maledicis, inquit, mensibus sex his modo.
Sed natus illo tempore, agnus, non eram.
Nisi tu, male ergo dixit ante tuus pater,
Rabidum scelesta fauce concitus intonat,
Sive aiat istud crimen ille, seu neget,
Fatum innocenti triste venturus lupus.
Iras potentum nostra tangit fabula,
Qui lite ficta saepe tenues opprimunt.


page 11, image: s047

FABULA IIII Graculus inter Pavones.

Tumens inepta graculus superbia
Pennas pavonum, quae ceciderant, sustulit,
Ac pectus inde texit, et pedes, sui
Contemptor ortus, splendidi gregis aemulus,
Intra pavonum septa, qua falsus color
Adiuvit, et persona, paene pavonem agens.
Illi insolenti sumpta detrahunt avi
Gestamina, urguent, morsibus nudum petunt.
Hic veste rapta mancus, haud propriae potens,
Euasit aegre, seque reddidit suis.
Nec ius probavit publicum postliminI
Mulcatus isto civibus propriis modo,
Timidusque poenae, sponte nudatus sua,
Domo reiectus, alteram subiit notam.
Tunc unus horum, quos prius despexerat,
Contentus aptis si fuisses cultibus,
Natura quidquid dederat ut posses pati,
Ferres nec illam nempe contumeliam,
Nec in hac repulsae miseria, dixit, fores.
Non appetes sic, invide, alterius bona,
Ut ne tuis te vivere iuvet amplius.


page 12, image: s048

FABULA U Canis exta ferens.

Viator amnem fors natatu transiens
Ferebat exta rapta dentibus canis.
Umbras profunda dum repercussas aqua
Speculo dearum conspicit, formam sui,
Aliamque praedam ab altero ferri putat,
Eripere voluit. unde capta avidi fames
Dimisit offam, nec tenuit umbram levem.
Sic saepe, quisquis alteram captas opem,
Vacuus parata, luderis specie levi.


page 13, image: s049

FABULA VI Societas pecudum cum Leone.

Ovis, et capella, et vacca, quodam tempore
Commune pactae cum leone in saltibus
Ius, atque talem foederis socii fidem,
Aequis ut esset partibus venatio.
Ingente cervum corpore aggressus leo,
Deiecit, in commune proponens ferum,
Fecitque partes omnium in praesentia:
Sed praestitisse lege tali traditur.
Ego posco primam partibus de quattuor,
Quia iure credor nobilior ac vos, leo:
Posco secundam nempe vobis fortior:
Operam sequetur commodum, sors tertia,
Qua plus cucurri: nemo quartam denique
Tetigerit, aut se norit affici malo.
Hac voce doctus, o tenuis, magnos cave.
Numquam fidelis cum potente societas.


page 14, image: s050

FABULA VII Sol maritus.

E publico fur et decus, et amplam sibi
Rem fecerat, dum lege plebem agraria
Stultam beabat. Collocavit filiam
Fur maior illi: magna gratulatio
Pervasit urbem de tribuni nuptiis.
Inventus aliquis inter haec prudentior,
Percipite cives vestra, dixit, gaudia.
Fit Sol maritus. orbis at convicio
Rogatus, auctor ut veniret nuptiis,
Negat favere Iuppiter tantis malis.
Sol unus aestus, en, videtis quos habet:
Natura ut omnis unius face deficit?
Quid erit, ubi ille procreabit filios.
Non gratulandum temere rebus in novis,


page 15, image: s051

FABULA VIII Lupus et Grus.

Os devoratum faucibus sedit lupi,
Modisque miris belluam aegram exercuit.
Tandem dolore victus, implorans aves,
Mucrone rostri tantum ut extraherent malum,
Proposuit ingens praestitae operae praemium.
Persuasa sancto iureiurando lupi,
Credensque colla longa Cerbereae gulae,
Discrimen aditura medicam grus fert opem.
Cui, quando pactum flagitabat praemium,
Ingrata, dixit, ore quod nostro caput
Incolume servas, pretium habebis scilicet,
Ne postulare plura cures insuper.
Qui pretia meriti ab improbis desiderat,
Bis peccat: adiuvare primum dum malos
Inceptat, et qua deinde poscit eos bonum,
Natura quorum rumpitur, nisi dat malum.


page 16, image: s052

FABULA VIIII Lepus et Passer.

Oppressum ab aquila, fletibusque gravem suis
Leporem admonebat passer. At pernicitas
Ubi nunc tua? leves ergo cessabant pedes?
Tricare nimium, ignave. curras, dum potes.
Hoc te subire fecit insidias avis.
Necopina frustra est passeris sapientia.
Namque ipse cautor capitur. Accipiter rapit,
Questuque vano clamitantem interficit.
Lepus ista vidit, mortis et solacia
Nonnulla cepit inde, qua monitor levis
Errore in illo prensus est, quem corrigit.
In damna nostra lusit importuna avis:
Simili querela fata nunc ploret sua.
Plerumque cautor additus recte alteri,
Ubi fraus in ipsum vertitur, parum cavet.
Ne te ista damnet culpa, stans etiam vide.


page 17, image: s053

FABULA X. Lupus et Vulpes Simio iudice.

Furti dolosam vulpem avarus arguit
Sumpsitque simium arbitrum raptor lupus.
Sedet ille: stantes, vera dicant, admonet.
Agit petitor, ac ream urguet acriter,
Forique ritu plurimum excipit rea,
Negatque factum. Velle denique simius
Proferre causam tali ait sententia:
Tu non videre perdidisse, quod petis:
Te credo sustulisse, quod pulchre negas.
Si fraude pravi vita claruit semel,
Mox, vera quamquam dicat, amisit fidem.


page 18, image: s054

FABULA XI Cervus ad fontem.

In fonte cervus cornua adspexit bibens
Magna, ac timendum vertice arduo decus.
Laudare coepit: crura tenuia temnere.
Mox hausit auribus vigil venantium
Voces virorum, et cornuum mixtos sono
Gravi minantium saeva latratus canum:
Praecipiteque abiit culta per et agros fuga.
Et hactenus beneficio tutus pedum
Silvas petivit. Quas, ubi intrat, ilico
Properantem in arctis usque ramis arborum
Morantur alta ac prodidere cornua.
Hic imminens a morsibus fatum ut videt,
Pedum salubrem gratus effert sero opem,
Decus exsecratur capite pestiferum suo.
Habet omnis illam vita nostra fabulam:
Solemus, acti turbine erroris gravi,
Humanitati qualis infirmae nocet,
Ancipitibus gaudere, vera spernere.


page 19, image: s055

FABULA XII Corvus et Vulpis.

Positum canistro corvus aufert caseum,
Sedetque rapto usurus alta in arbore.
Rem conspicata vulpis, ac praedae appetens,
Daturaque illi verba, sic coepit loqui:
O quis tuarum, corue, pennarum vigor?
Si vocem haberes ampliorem, non foret
Te praepetium vel oscinum ulla avium prior.
Vocem ampliorem gestit expedire avis:
Sed ab insolente praeda rictu decidit:
Simul hanc dolosa vulpis adsilit occupans,
Ac denique oscen fraude captus ingemit.
Quicumque ineptus laude ducitur levi,
Sapit ille stulta sero paenitentia.


page 20, image: s056

FABULA XIII Canis calumniator.

Calumniator dixerat canis haec ovi:
Tu debitum refunde libi mutui.
Debere quidquam mutui innocens ovis
Negat. profecto se dedisse ait canis.
Ad iudicem itur. ille testes exigit:
Habere testes actor hunc et hunc ait,
Ducens sodales miluum canis et lupum.
Debere liba uterque iuratus refert
Ouem. dedisse se canem praesentibus.
Sic illa falsis victa testimoniis
Accepta numquam liba reddere cogitur.
Sed, unde solvat iudicatum, non habens,
Vestem coacta velleris nivei unicam
Instante brumae misera vendere sidere.
Sic undecumque divitum calumnia
Nudam relinquit pauperum innocentiam.


page 21, image: s057

FABULA XIIII Canis et Scrofa.

Instante partu nixibus rogat canis
Suem cubile. Scrofa de suo locum,
Qua parte tuto feta deponat suos,
Concedit. illa tempus amplius rogat,
Dum firmiores viribus catuli exeant.
Etiam hoc roganti praestat. At, longa est mora,
Nec migrat illa. denique haec repetit locum.
Canicula magno irata cum stomacho refert:
Nobis molesta quid venis? Quod si mihi
Meisque pugnans esse par catulis potes,
Cedemus aliquo, cum libebit, tempore.
Nimis benignos admonebit fabula,
Ne largiantur impudenti audaciae:
Scelus aliorum nutriant damnis suis:
Neu sint, egentes ipsi, eis ludibrio.


page 22, image: s058

FABULA XV Canes famelici.

Inuncta sueti saepe lora mandere,
Depressum in alto flumine corium vident,
Atque, ut celeriter extrahant, properant canes.
Sed rostra multum detinet fusus liquor,
Ne possit ullo mersa res tangi modo.
Igitur bibendo quidquid urguetur super,
Removere tentant spem retardantis aquas.
Sed ante ruptis turba pereat lactibus,
Quam rem petitam absumptus exhibeat latex.
Quisquis negatis vanus inceptis manus
Maiore viribus opere graves inserit,
Nil praestat: aliis luditur: perit sibi.


page 23, image: s059

FABULA XVI Leo senex et Asinus.

Desectus annis, destitutus viribus,
Leo iacebat spiritum extremum trahens.
Gesturus illi bella dentis fulmine,
Et par recepto redditurus vulneri,
Venit aper: ursus unguibus fidens venit.
Depulsus aptis saepe fremitu pascuis
Hostile taurus cornibus fodit latus.
Ignavus illa facta asellus dum videt
Impune sic abire, miratus redit,
Strictis tremendum calcibus regem petens.
Leo ingemiscens denique indigne tulit.
Natura, dixit, tale nobis dedecus
Ergo parabas, ultimis ut sim iocus!
Dum salva virtus, omnium steti metu,
Et vasta fecit cuncta circum opinio.
Quibus peperci, quasue contempsi feras,
Hae nunc quoque ipsae laedere aegrum gestiunt.
Qui me tegebat cessit ex animis metus.
Haec vana monstri turbulenti oratio
Benignus ut sis, quisquis es potens, monet.


page 24, image: s060

FABULA XVII Mustela et Homo.

Mustela murem fugere properantem capit,
Homo hanc vicissim. Capta, Parce mihi, rogat:
Per me molestis muribus caret domus.
Respondet, Id si gratia faceres mea,
Gratum putarem: redderem veniam tibi.
Nunc ipsa mures, ut cito haurias, necas,
Atque insuper quascumque reliquias domi,
Quas omnis illa turba murium mihi
Vix leviter est rosura, totas devoras.
Noli imputare, stulta, beneficium irritum.
Ad hos refertur sermo, qui faciunt sibi,
Ultroque nobis imputant meritum malum.


page 25, image: s061

FABULA XVIII Canis fidelis.

Hominis beati in tecta nocturnus parat
Fur aditum, et offam panis obicit cani,
Quae fidi agebat liminis custodiam,
Ut pasta sese ac tacita parcat prodere.
Gratis ne panem porrigis, dixit canis,
An hoc volebas, ut minor domino meo
Et laesa donis nostra militet fides?
Haec offa vocem nempe praecidet mihi,
Pro rebus illis ut sonet submissior,
Meaque nunc tu fraude compares lucrum.
Nam panis aliter praebiti ut reddam vicem?
Sed finge, si factura: num posthac mihi
Praestabis eadem cuncta, ne moriar fame,
Quae semper ille, cuius excubias ago?
Neque te daturum, nec vel alios, censeo.
Hunc deserenti nemo credet postea,
Meruit herili qui meam cibo fidem.
Pro munere, fuge urguere, perfidia vicem
Non redditura, nostra nolo prodere.
Fulgens repente grata liberalitas
Stultis videtur, sed peritis irrita est.


page 26, image: s062

FABULA XVIIII Rana et Bos.

Vix rana viso pascere ad lacum bove,
Livore tantae tacta magnitudinis,
Tumuit retento viscera intra spiritu.
Mox visa profecisse flatibus suis,
Exempla natos poscit ut modo conferant,
Dicantque matri, si sit altior bove?
Illi negabant. amplius tendit cutem,
Rursumque quaerit, Altior ne sic quidem?
At bos, fatemur, maximis superat modis.
Dum nititur differre membra valdius,
Perit effluente rupta misere spiritu.
Exempla cautos ista reddant infimos,
Ne cum potente sumptibus certet minor.
Imitatus illos rumpitur plerumque inops.


page 27, image: s063

FABULA XX Canis et Crocodilus.

Vulgata habetur litteris opinio,
Qua Nilus alta labitur tumens aqua
Crocodili avari semper anxiis metu,
Possint ut acrem belluae exire impetum,
Canibus bibendum perpetim currentibus.
Ita dum cucurrit margine immodestius,
Coepitque dulcis admovere haustus aquae,
Admonita quondam fertur a monstro canis:
Noli vereri: at otiose, dem lubet,
Quacumque parte fluminis propior bibe:
Turbabo nullo praebitos latices dolo.
Respondet illa, Quod iubes, facerem, ac lubens,
Nisi te caninae crederem cupidum nimis.
Apertus hostis prava consilia applicans,
Et ludit operam, et luditur damno suo.


page 28, image: s064

FABULA XXI Vulpis et Ciconia.

Cenam datura vulpis est ciconiae.
Vocata postquam, quo solet, venit gradu,
Disco in patente iura sorbitiunculae
Invenit, oris unde mucro buxei
Ac tenta longe rostra nil caperent sibi.
Positum istud, et nil postea in cena brevi.
Auis esurire irata: mox pudens abit.
Vulpem Ciconia, mora parui temporis
Cum transiisset, lege non alia vocat.
Positum in lagona praebet, ac sumit cibum
Prior ipsa: vulpem hortatur, ut rostrum inserat.
Dolosa vulpis invicem carens cibo.
Iniuriae ipsa sensit ingenium suae.
Auis addit istis, Ecce, quae dabas, habe:
Aut parce, si indignaris, exemplo tuo.
Derisor usque quem libet ludos face:
Debere sed te cuique ludibrium puta.


page 29, image: s065

FABULA XXII Canis et Vultur.

Tumulo ut sepulcri mixtum humo cinerem ruunt,
Hominisque nudant ossa, vultur et canis,
Inventus est thesaurus ingens, Manibus
Non aequa laeso iure cogitantibus.
Ex hoc scelesta cupiditas auri cani
Obiecta, moto ut penderet poenas sacro.
Dum servat aurum sedulo, oblitus cibi,
Defecit inedia. Illius comes haec ait:
Insana vota, qui iaces, merito luis,
Quia concupisti regias animis opes,
Trivio creatus, educatus stercore.
Auare, te, te tangit hoc. Peris prius,
Quam possidendi cesset impius furor.


page 30, image: s066

FABULA XXIII Aquila et Vulpes.

Vulpina tentans antra, vulpis extulit
Catulos cubili matris, unguibus suis
Gestura pullis aquila promissam dapem.
Suppliciter illam mater orat, ut suos
Reddat sibi: immortalem eam fore gratiam.
Contempta tandem, genere et inferior loco,
Gravi dolore vincitur, facem petens
Ardentem ab ara, ut arborem flammis cremet,
In qua rapinam et prolem avis habebat suam:
Mixtura damnum hostile proprio sanguine.
Attonita donec tanto avis discrimine,
Incolume vulpi dum summe reddit genus,
Communione pestis eximit suos.
Vir dives iram pauperis lentam cave.


page 31, image: s067

FABULA XXIIII Columbae et Miluus.

Adhuc columbae saeva bella milui
Praecipite saepe vana reddiderant fuga,
Exilio agrorum redimere assuetae necem.
Stricto sub ungue saepe lapsae fugerant,
Salute pennae celeritati debita.
Ubi vidit armis genus inerme non capi,
Consilia raptor vertit ad fallaciam.
Sollicita semper turba cur, inquit, ducem
Creare cessas impigrum, ut vos unice
Defendat? et vel me create, si lubet:
Iniuriae vos omnis immunes dabo.
Miserae fidem addunt dicto, et audent miluo
Se credere. Ille imperia saevis unguibus
Exercet, arripitque civium optimos,
Facturus, aliquo iure, deditas aves
Herilis aulae nempe legitimam dapem.
Hine una, Cladi subsumus merito novae,
Dem sponte, ne fugiamus, accipimus malum,
Monstro sub isto tenuem agentes spiritum.
Hac lege, quisquis credit hostibus metu,
Auxilia quae putabat, exitium invenit.


page 32, image: s068

FABULA XXV Cervus et Boves.

Strepitu fugatus cervus insidiantium,
Ut arte saevos praecaveret impetus,
Quos vel virorum tela, rostra vel canum
Factura, tergis imminebant, ocius,
Qua proximam se villa praebuerat locis,
Trepido in bovillis tecta prosiluit pede.
Narrare causam bubus arreptae fugae
Instituit, ac, ne se indicent, rogat miser.
At bos, Vel hic te prodis ad certam necem,
Si forte nescis. Silva seruet rectius,
Vel si patentis ante plurimos canes
Deserta campi celere carpas ungula:
Hic, hic future inemptus homini iam cibus.
Tamen ille supplex, Me brevi modo tempore
Celate: noctu tutus ibo quo libet:
Pavidumque in alte corpus abdidit strue.
Stramenta, foenum, ervum, omne pabuli genus,
Bubulci in unam forte iecerant struem.
Huic plura portant vesperi: cervum haud vident.
Quum se recepit in boville villicus,
Lustravit omnia: et abit inviso fero.


page 33, image: s069

Hoc ille gaudens bubus agere gratias,
Laudare, tutam quod darent misero fugam.
Tunc unus, Euasisse te cupimus quidem.
Sed ille, qui rem curat unus, qui videt
Luminibus ista centum, ne videat, vide.
Post verba dominus illa venit, et qui boum
Neglecta nuper non probaret corpora,
Culpat bubulcos, excutit praesepia.
Haec ut vacare, et pabuli contra videt
Positos aceruos, tentat iratus locum,
Sumpturus ipse frondis, ut bubus ferat:
Simul intuetur celsa cervi cornua.
Miratur. Hunc nos unde nacti? interrogat
Servos vocatos. Quisque iurat, nil sibi
Liquere. Non quaesita gaudens invenit,
Agitque laetos inde cum suis dies.
Hinc disce, dominum sapere rebus in suis,
Non serva certe corda, ne, quod ipse agas,
Mandare suetus talibus, male rem geras.
Vigilant sibi hi plerumque: nobis dormiunt.
Si deinde cervum sic perisse etiam doles:
Servatur sorte quisque, non merito suo.


page 34, image: s070

FABULA XXVI Canis et Lupus.

Silvis amicus factus obviam cani,
Ut pastus omni pelle curata nites?
Corpusculum istud unde, frater? ait Lupus.
Respondet ille, Divitis custos domus,
Contra dolosos nocte fures excubo:
Si quis propinquet, voce fida nuntio.
Ob ista multus administratur cibus,
Et reliquiarum quidquid in tota domo,
Seu carne superet, sive inunctis ossibus.
Familia fautrix omnis atque blandiens,
Dum copiam fastidit, obicit mihi.
Nam diligor: nec defit ullo tempore
Lentum bibenti aqua bona: sub tectis cubo,
Atque otiosus unice vita fruor.
Contingat o si talis otii mihi
Usura, frater, praebita ut satier dape,
Ac tutus intra tecta vivam, ait lupus.
Canis, At licebat, inquit, et mecum veni
Audacter, in meum cubile: ne time.
Una ambulabant. In via collum canis


page 35, image: s071

Socius notavit a catena tritius.
Interrogabat, Istud in collo, quid est?
Nihil id quidem est, reponit alter acrior
Quoniam videbar, alligant interdiu:
Vagor solutus nocte, quantum animo libet.
Ad quae, Valebis, ille, et uteris tuis
Dapibus revinctus. at mihi est nil his opus.
Ego malo liber quidquid acciderit pati:
Errare campis. Non catena, nec metu
Vetabor, ut ne mille per silvas viis
Cenatus ovibus auferar, ludam canes.
Tu suetus isto more: sed vivam meo.
Non regna quaevis merear, ut ne sim meus.
Miser profecto, sit, licet, ditissimus,
Qui liberum esse velle, quantum sit bonum,
Et posse se expedire, non intellegit.


page 36, image: s072

FABULA XXVII Scrutarius et Asellus.

Ut scruta vendat, properat institor in via
Onusto asello sarcinis, ad nundinas:
Neu sine lucello septa calfaciat fori,
Fuste ac flagellis caedit ignavum male.
Hic morte saltem optaverat finem mali
Quassatus invenire dudum: denique,
Cessante numquam fuste, plagis occidit.
Sed nec malorum terminus vitae modus:
Necatum iniqua consequuntur verbera,
Fatique dura imperia post funus gravant.
Nam cribra fiunt, ac sonora tympana,
Et quidquid incessante quassum verbere
In manibus ullo sine modo ac pausa ingemit,
De pelle miseri, cuius aeger spiritus
Plagis recessit: vapulare vita erat.
Vox ista fati dicta mortali viro:
Pugnare noli legibus sortis tuae,
Ne, quo volentes duco, nolentem traham.


page 37, image: s073

FABULA XXVIII Vipera et Lima.

In officinam lapsa cuiusdam fabri,
Dum quaerit escam, qua iuvetur, vipera,
Coepit iacentem forte limam rodere.
Arridet illa, et, Quid tibi improba vis, ait,
Meos ne dentes laedere, an minui tuos?
Nam sueta ferrum rodere: aut, si quid magis
Durum, asperumue, lene reddo, dum frico.
Vix angulosa terga paullum torsero,
Statim patebit, utra mordeat magis.
Ex ore dentes, vulnerare quibus meum
Frustra laboras horridum stilis latus,
Nullo labore, stulta, decutiam tibi.
Malus malum si fraudibus petit virum:
Iniquo iniquus, durus instat ferreo:
Non vincit: atteruntur ambo: beant bonos.


page 38, image: s074

FABULA XXVIIII Musca et Formica.

Formica patiens operis, et musca irrita
Pensi movendi ullius omnes in dies,
Certare verbis, utra nobilior genus,
Coepere. Musca est orsa dicere hoc modo:
Potes meis te comparare laudibus?
Degusto prima, ubi immolant, libamina:
Ebur curule rex: ego regem premo:
Matrona quaevis nostra sentit oscula:
Re qualibet, si libeat, ad summam fruor.
Contingit inde rusticae nihil tibi.
Formica contra, Nempe laudes, pessima,
Quas ipsa memoras, indicant mores tuos:
Ut invocata accedis, et gravis omnibus.
Optata tu non ora regis attigas,
Matrona nec te roscidis circumferat
Turpem labellis: ni sine venia ac modo
Facias. At unicuique es invisa: undique
Te flabra pellunt, publicam molestiam.


page 39, image: s075

Aestate sola si vales, hieme occidis.
At me laboris providam tenet modus
In opere duro frigus autem qua subit,
Utor paratis, laeta vivere de meo.
Vices laborum dia mutant otia.
Sapis, instituti parce laudator tui:
Facile obloquatur, rectiora qui sciat.


page 40, image: s076

FABULA XXX Calvus et Musca.

In capite calui musea iam diu gravis
Nudam capillo morsibus tundit cutem.
Non parcit ille, perdere incautam volens,
Alapa frequenti plectere immeritum caput.
Inflicta ridet verbera ales improbus.
Me propter in te, insane, saevi qua libet,
Ait, et reflexa vertici insultat fuga.
At calvus, Offers te, inquit, exitio, mala:
Nam facile mecum, si tetigero, in gratiam,
Decies vel ictus, redeo: sed si te semel
Contingo, nulla es, ac peristi funditus.
Audacis ista fabula arguit viri
Gravem immerenti saepius petulantiam.
Evertit ipsum, quidquid alteri nocet.


page 41, image: s077