Opus lyricum Conradi Celtis, eruditi poetae, in manus tuas (mi Schuereri) Lucas noster bibliopola reponet, minus credo cicatricosum, et nativo candori restitutum impensius. Quod tu pro studiosorum emolumento, pro viri Germani, sive mavis Germaniae iuvanda aeternitate, pro ea etiam qua te prosequor benevolentia, in multorum manus divulgandum, ingenio illo tuo sollertissimo, et arte tibi fere peculiari suscipies, facturus operae haud dubie pretium. In eo namque et principum laus, et virorum clarorum merita memoria cernetur. Dein vero multis in locis, mirae quaedam in virtutis amorem invitationes, et efficacissime vitiorum repulsae nature quoque insignia, et allegoriae fabularum frugiferae prominent. Quae non tam iuveniles, quam eruditionis et doctrinae callo iam solidatos animos iuvare posse videntur. Nec te movebit, quod tu ipse mecum aliquando fore, iam coniectare potes, Criticos videlicet morosiores, et anxium de alieno momum, qua se teneant in Celte reperturos ansam, quia plaeraque frigide, et quasi aliud agens, plaeraque (ut dicent) latine minus et novatis temere vocabulis complexus sit. Eos imitantes qui exiguo moramento correpti, magnae commoditati renuntiant, qui oblatum ex auro annulum repudiant quia gemma non luceat. Hoc enim iam non in Celte solum, sed et in aliis susque deque ferendum est. Qui ubi occasio data est, ingenio confisi, vetustis recentia, et inventis iam nunc excogitata subnectere
sunt ausi. Erit de hoc dubio procul eruditorum iudicium, qui Celtem (si non undequaque admittent) certe laudare plus quam carpere pergent, quia prodesse multis fuerit naviter et cum gloria conatus. Nec manibus suis pudori est, si modo manes cuiusquam pudere potest, quia victus sit autor, aut vinci possit iuniorum industria, quin potius gratum est et optabile, ut ipse vivens professus est ingenue. Sic enim in Epodo scripsit.
Sed neque ego Latios me dicam aequasse poetas,
Aut docta quos tulit viros Hispania.
Primus ego invexi rudibus mea carmina verbis,
Qui me sequentur, doctiora proferent.
Ennius in tenera sic lusit carmina Roma,
Vide mi Schuereri, quam memor hominis vir tantus, quam memor imbecillitatis fuerit. Noluit obstrepere scriptis suis vitilitigatores. Maluit ingenue profiteri, quam ad fatendum cogi. Suscipe igitur in manus Con. Celtis opus lyricum, et te accinge operi, quo tibi et bonis omnibus bene eveniet. Vale mi Schuereri bona valitudine, et Vadianum ama, qui te non amat solum, sed et admiratur. Viennae Austriae, decimo kalendas, Martias, Anno. M. D. XIII
Vita brevis quamvis homini sit lege tributa,
Casibus et variis praecipitata ruat.
Quod natura negat (mirum) tamen ardua virtus
Exhibet, haec vitam non periisse sinit.
Abstulit umbriferam Celti mors invida formam,
Inclita sed virtus reddidit astra viro.
Illam mortales nato tradidere parentes,
Iuppiter haec vati non peritura dedit.
Si post fata cupis meliorem vivere vitam,
Sola comes virtus id tibi, posce, dabit.
Musae convenerant ubi se Parnasia rupes
Bicipiti magnum fert per inane iugo,
Tractaturae animis praemagna negotia sacri
Concilii, et vatis carmina docta novi.
Si superum, si digna forent habitacula gentis
Humanae, elysias vel peragrare domos.
Extemplo tenues penetrat Cyllenius auras,
Qui referat sacri iussa verenda chori.
Interea surgit vultuque habituque verendo,
Calliope librum hunc exhibitura deo.
Vade ait [(printer); sic: ut] interpres divum, manesque Tibulli
Accede, et Coae candida plectra lyrae.
Hos numeros quondam peramati vatis ad unguem
Discutiant, cithara suppeditante modos.
Ille celer doctae curat mandata sororis,
Hos rediens vatis facta probasse refert.
Illae confestim silvis plaudentibus, omnes
Inter se carmen concinuere novum.
Omnia respondent numeris, compagine docta
Versiculos vatem composuisse ferunt.
Advenit et pulcher cithara comitatus Apollo,
Componens munda vocibus aure Chelim.
Ergo age, non pudeat teneros tractasse libellos,
Quos probat arguto pectine tanta cohors.
Orphea cum silvis fluvios et saxa moventem,
Graecia et infernos fert obiisse lacus.
Eurydicemque illinc vitae revocasse priori,
Servasset stygio si modo pacta Iovi.
Nunc tamen antiquae superat mendacia famae
Protucius sylva natus in Hercinia.
Huc prior Ausonias Frisius conducere musas
Agricola, hinc Celti palma secunda datur.
Dulcior hic ipso cum tangit Apolline chordas,
Auditor totis sensibus esse velim.
Tam varium, tam lene melos concordat in unum,
Tam celerem fidibus concitat ille manum.
Quis metri numeret modulos, quis psallere doctus
Exsuperat nostro quicquid in orbe micat.
Orphea non modo tunc, sed Phoebum caedere credas,
Et pisces medio flectere posse mari.
Hunc quoque Cadmeas non tamen ponere Thaebas,
Sed trahere e caelo, si velit, astra putes.
Nimirum Caesar meus hunc largitur et ornat,
Quem vix in terris censet habere parem.
Debeo multa tibi certe doctissime Celtis,
Censurae subigis qui tua metra meae.
Hoc est quia de me plusquam meruisse videmur
Praesentis, facit hoc non simulatus amor.
Sese ipsum commendat opus mirabile, multis
Musarum strophis, dulcisonoque melo.
Rosci Pierios inter doctissime vates,
Unica Germanae fama, decusque plagae.
Qui firmi sacrum et venerabile nomen amoris
Non pateris fati succubuisse manu.
Namque licet rapidae defunctus munere vitae,
Secessus ierit Celtis ad elysios.
Tu facis ut vitae meliori parte supersit,
Effugiantque malos carmina culta rogos.
Pene etenim tot iam vigilatae in carmina noctes
Nec quicquam putrido deperiere situ.
Paene labor vanus fuit, exhaustasque lucernas
Destituit, doctis laus tribuenda viris.
Sed duce te surgit decus immortale poetae,
Famaque Teutonico non moritura solo.
Auspicio cuius Celtis surrepta tenebris
Carmina, doctorum saepe per ora volant.
Nam si Smyrna suo, si Mantua vate tumescit,
Si Calaber Flacci laude superbit ager,
Nostra suo merito gaudet Germania Celte,
Qui facit hanc Thaebas inter habere locum.
Qui prius imparibus modulis complexus amores
Idaliae lusit arma facesque deae.
Postea (quam pandis modo dextro sidere vulgo)
Ausus Pindaricam est non sine laude lyram.
Unde tibi meritas debet Germania grates,
Qui prohibes tenebris delituisse diu.
Debet amicitiae Rosci tibi plurima nomen,
Quod non abrupta tu colis usque fide.
Pirithoum furvi tentantem limina Averni
Theseus ad Stygias est comitatus aquas.
Defuit et numquam Pylades Phoceius Oresti,
Fultus Achillea saepe Patroclus ope est.
Tu longe priscos vincis pietate sodales.
Qui rapis ex fati conditione tuos.
Dum promis vulgo relegenda volumina amici,
In quae sola nihil mors monumenta potest.
Mausolus tali mallet iacuisse sepulcro,
Cuius nunc bustum nil nisi nomen habet.
At non carminibus tempus subducit honores,
Non imber furva nube solutus obest.
Pyramidum recidunt vicina cacumina caelo,
Verum carminibus tempore crescit honor.
Horrida consumpsit Ephesinae flamma Dianae
(Qua fuit haud toto firmior orbe) domum.
Ast illi non flamma nocet, non unda sepulcro,
quod struit ingenii non peritura manus.
Et dum sideribus caelum, dum piscibus aequor,
Terra satis, avibus aer habendus erit,
Carmen in aeterno persistet honore, nec umquam
Ingenio partum morte peribit opus.
Pindarico tumeant non solae carmine Thebae,
Nec nimium Calabris Martia Roma modis.
Tertia surrexit Phoebei gloria plectri,
Ausoniae Celtis fama secunda lyrae.
Thracia divini patria est celebrata poetae,
Qui tenuit cantu flumina, saxa, feras.
Maxima Cecropidis Musaeo gloria vate,
Prognato veteri Pallados urbe venit.
Dumque caret patria certa, Iove natus Homerus,
Pluribus ex voto est, lausque, decusque locis.
Se Colophon iactat, se Smirna, Chiusque, Rhodosque,
Argos, Ionque suum cum Salamine volunt.
Pindarus exiguas cygneo carmine Thebas,
Et Linus insigni nomine tendit olor.
Extulit Alcaeus fama super aethera Lesbon,
Et Sapphus numquam post habitura parem.
Sic et ab indigna Cyrenas morte revulsit,
Praeclarus, sese vindice, Callimachus.
Censor Aristarchus Mareotica moenia fama
Cinxit, in extremos non pereunte rogos.
Legibus et quondam Lacedemon clara Lycurgi
Est titulis hodie clarior Archilochi.
Roma viget rigidi genitrix animosa Lucreti,
Naturae cuius abdita prodit opus.
Teque iocis vatem numerosum enixa Tibulle
Adstruxit solitum per tua scripta decus.
Ennius insigni ditavit laude Tarentum,
Seu Rhudias, natum namque ibi multa docent.
Mantua non victo se tollit in astra Marone,
Et quo iam certet vate, secundus adest.
Et Verona suum celebrat populosa Catullum,
Atque aliquid quo cum sidera pulsat habet.
Proximus Appuliae Venusinus Horatius orae,
Et patriae et Latio fama leposque volat.
Sulmo suum recinit vatem, coeloque reponit.
Auctor enim aeterni nominis ipse fuit.
Umbria seque putat felicem sorte Properti,
Cui mentem in carmen Cynthia bella dedit.
Corduba Lucano gaudet, numerosque veretur,
Scommaticum vatem Bilbilis indigerat.
Silius Italicae famae est, tibi Statius ampla
Parthenope, at primas ossa Maronis habent.
Persius et parvo patriam illustrasse libello
Creditur, et famae consuluisse suae.
Tersus Aquinatum decus est Iuvenalis abundans,
Esto etiam nullis luxerit ante viris.
Flacce tuo felix genio est Antenoris aula,
Fata licet mancum destituisse velint.
Sicque alios caelis vatum delapsa potestas
Laudis inextinctae per monumenta iuvat.
Sic vitam stilico sortitus carmine Claudi,
Vitam, quam rigidae non rapuere deae.
Celtis Apollineo praecinctus tempora serto,
Quem bona Calliope, quemque Thalia colit.
Inter Germanos fortassis Pindarus, et Thrax,
Et Linus, adcrescet Flaccus, et Archilochus.
Dum sibi prima lyrae referunt modulamina musae,
Dumque grave ac rarum primus adivit iter.
Is potuit patriae servare in saecla decorem
Vixit, et in laudes docta Vienna tuas.
Ore ubi facundo docuit, quae sidera possent,
Quae deus, et quicquid cardine mundus agit.
Quem memini gravibus quassantem pulpita pugnis,
Me iuvenem in vultus saepe citasse suos.
Unde velut Phoebi fulgor rutilabat honestas,
Visque iocis, veri visque latentis erat.
Conscia seu veri premeretur fabulat tecti,
Seu lucem gravior posceret historia.
Interpres gnarus, fandique aptissimus auctor,
Inseruit Latiis Attica verba modis.
Celtis erat, Celtis, patriae ditique Viennae
Perpetuum nullo diripiente decus.
Quem puto Melpomene caelis, et Phoebus, Apollo
Non menso circum iugiter orbe ferunt.
Nectareosque haustus praebet sibi Iuppiter ingens,
Sic terram fama, sidera mente tenet.
Qualia, cum Stygios cara pro coniuge manes
Tristia tergemini flexit et ora canis.
Qualia, cum silvas duxit Rhodopeius Orpheus
Fluminaque, et dulci rustica corda sono.
Qualia Thebanus fundebat carmina vates,
Quum movit plectro saxa ferasque suo.
Qualia, cum mites traxit delphinas Arion,
Ne sua caeruleas vita subiret aquas.
Talia Conradus Germana primus in ora
Lusit, Apollineae gloria summa lyrae.
Cui non Archilochus mordaci clarus iambo,
Non Sappho lyricis Lesbia compta modis.
Cui non Callimachi blandissima musa poetae,
Non elegi molles Coe diserte tui.
Cui non praeripiant victricem barbita palmam
Theia, Stesichori neve camena gravis.
Utque fuit quondam lascivo Delia versu,
Candida vel Nemesis, dicta Tibulle tibi.
Ut cecinit vena te Cynthia fusca salaci,
Quem tulit excelsis Umbria cincta iugis.
Ut pulchram cecinit Pelignus Naso Corinnam,
Suaviolum, vitam, deliciumque suum.
Ut Veronensi celebrata venusta Catullo est
Lesbia, dulciculis improbulisque iocis.
Ut quoque doctiloquus divino carmine Faustus
Descripsit formam Livia bella tuam.
(Faustus, Parrhisiae decus et nova fama palestrae,
Qua nulla in toto clarior orbe manet.
Quo duce, me sacras venisse Heliconis ad undas
Glorior, inque tuos Delphice Apollo lares)
Ut cecinit miro te blanda Focilla lepore
Pontanus, Calabri nomen honosque soli.
Sic, fertur rapido qua Vistula gurgite, Celtis
Concinuit veneres o Hasilina tuas.
Iam notae fient, o Elsula et Ursula, vestrae
Nequitiae, Eois Hesperiisque viris.
Nam tua Pindaricam redolentia carmina venam
Suspicient omnes, Celtice docte, plagae.
Atque tuum merito celebrabunt nomen honore,
Laudibus innumeris et super astra ferent.
Murrho iunior faciebat.
GENEROSO AMPLISSIMOQUE viro, Laibacensis et Secovianae ecclesiarum antistiti reverendissimo, domino Christophoro Rauber, sacratissimae maiestatis Caesareo consiliario providentissimo, sapientissimoque, patrono aeternum venerando, M. Thomas Velocianus Austricus, theologus et poeta, cathedralis ecclesie Viennensis canonicus se plurimum commendat. Urbes florentissimas et potentissima regna praesul et princeps inclite, tempus aedax conficit, auri gemmarumque gloriola, inconstantissima et mobilis fortunae facies brevi momento inumbrat, longasque et nobilissimas numerosae prolis familias dies auferunt et anni. Usque adeo haec omnia mortalitati obnoxia aliquando sepulta praetereunt et inveterascunt, sola aeternalis atque illustris animi soboles, praeclara scilicet et splendidissima honestissimarum litterarum decoramenta, hominem ipsum post hanc fugacem terreni corporis umbram longa posteritate perennant. Innumeros praetereo quorum corpora licet moribunda tellus vel rogus abstulerit, qui solo atque unico illustrium litterarum splendore sibi vitam peperere non inter morituram. Audax haec Sulmonensis poeta cecinit,
Quaque patet domitis Romana potentia terris,
Ore legar populi, perque omnia saecula fama.
Si quid habent veri vatum praesagia, vivam.
Itidem et Celtis noster Protucius haec de semetipso est vaticinatus,
Flete pii vates, et tundite pectora palmis.
Vester enim hic Celtis fata suprema tulit.
Mortuus ille quidem, sed longum vivus in aevum.
Colloquitur doctis per sua scripta viris.
Ut igitur praesul reverendissime, amplissimum poetam Germanicum iam pridem morte sublatum, in pristinum vitae decus traducerem, C. Celtis labores diesque noctisque congestos, quemadmodum Plinius ille iunior dictitare solebat, ab oblivionis iniuria asserere enixe curavi, opusque me iudice non penitus aspernandum, odas scilicet Celticas chalcographorum manibus emissi, tuaeque gratiae, tuoque splendidissimo nomini (generose et inclite praesul) potissimum dicare percensui, qui omnium illustrium litterarum patronus, amator, decusque amplissimum existis. Has igitur nostras quantulascumque musarum technas, inter ardua et splendidissima christianae R.P. negotia, quibus nunc summi pontificis Romani, modo invictissimi Caesaris penitiora consilia providentissimus agis, tua perhumana illustrique fronte suscipere non dedignare. Et si quid non penitus emunctum tua illustris gratia offendat, Celtis inopinae immaturaeque morti ascribat, qui suum lacrimis opus semilimatum, rude, incastigatumque moriens reliquit. Haec certe Nasonis, et nostro Celti verissime quadrant.
Orba parente suo quicumque volumina tangis,
His saltem vestra detur in urbe locus.
Quodque magis faveas, non sunt haec edita ab illo,
Sed quasi de domini funere rapta sui.
Quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit,
Emendaturus si licuisset, eram.
Vale illustre et pontificale decus. Viennae Pannoniae. XIII. kalen. Martias, Anno. M. D. XIII.
Turba prophana sile, musis infesta latinis,
Desine iam vatem dilacerare pium.
Munere grata suo celebrant modo saecula Celtem,
Sidereas arces candida fama petit.
Conradus Celtis Protucius, familia Celtica honesta, et apud primores Franciae honorata, ad Moenum fluvium, haud longe ab Herebipoli Francorum in Germania metropoli, Kalendis Februariis natus fuit, imperatoris Friderici tertii imperii anno septimo, qui annus nativitate Maximiliani insignis, Idibus sequentibus Martii fuit. Natus infans decem diebus continuis incredibiles vagitus edidit, butiro et mellis favo foco admotus egre leniebatur. Responsumque est a nutricibus, magnae famae et facundiae virum fore. Infantia exacta, a Germano suo Druide, litterarum rudimenta (ut Germanorum institutio fert) brevi perdidicit. Per patrem a litteris revocatus, ut vinearum et familiae curam susciperet. Cumque in vineam perductus esset, elapsus nil tale suspicantis patris manibus, ascensaque rate, per Moenum Agrippinam Coloniam venit, ibique liberalibus stu- diis et theologiae aliquamdiu vacavit. Motus dein fama Ioannis Dalburgii Vangionum episcopi, et Rudolfi Agricolae Heidelbergam adiit, ibique oratoriam et poeticam, cum linguae graecae et hebraicae praegustamentis hausit. Et mox per Erfordensium, Lipsensium, Rostocensium gymnasium iter corripiens, non parvas pecunias docendo conquisivit. Et ad Italiam profectus, Paduae Calphurnium et
Creticum, Ferrariae Guarinum, Bononiae Philippum Beroaldum, Florentiae Ficinum, Venetiis Sabellicum, Romae Pomponium Laetum audivit. A Roma per Venetias, Illiricum, et Pannonias, Sarmatas adiit, ibique astrorum studio vacavit, praeceptore Alberto Bruto usus. A peregrinatione Sarmatica rediens, Friderici Saxoniae ducis familiaritatem nactus, cuius suasu et ductu coronam poeticam a Caesare meruit, aetatis suae anno tricesimo secundo, primusque eius dignitatis titulum et insignia apud Germanos gessit. Quamobrem ad peregrinationem rursus conversus, cuius avidissimus discendi gratia fuerat, totam Germaniam, et eius quindecim publica gymnasia perlustravit. Primus patriae linguae suae terminos ad quattuor latera conspexit. Primusque eloquentiam Romanam, quantum Germano homini concessum, cum rudimentis Graecae linguae in Germaniam retulit, vivendi, loquendi, intelligendique praecepta docens et scribens, multa varietate rerum et opinionum veterum sapientum. Primus comoedias et tragoedias in publicis aulis veterum more egit. Statura erat mediocri, corpore obesiore, facie clarissima, candentibus oculis et grandiusculis, ore decoro, pilo leni, raro et subnigro, et circa tempora parum renodi, barba rara, et eius praecoci canicie, et frontis calvicie. Animo et mente hilari, et vultu gelasino, valitudine prospera, sed imbecilli stomacho. Solis, nemorum, montium, peregrinationum, balneorum, conviviorum, et utriusque musicae pertinax amator. Amicitiae et favoris studiosissimus, et cui nulla ad audiendum doctos viros longa aut difficilis fuerit via. Omnium antiquitatum diligens
inquisitor et admirator, in verbis et moribus lenis et suavis, sed in iram praeceps, et non facile placabilis, in reliquis animi motibus sedatus et generosus. Amicos secretiores et praecipuos habuit, et quos semel accepit, numquam suo vitio perdidit, Ioannem Dalburgium episcopum Vangionum, Ioannem Tritemium Spanhaimensem abbatem Mosellanum, Ioannem Vigilium Cheruscum iuris peritum, Andream Stiborium, et Ioannem Stabium, mathematicos et theologos, Conradum amicum medicum et metallarium, Ioannem Tolophum astronomum et astrologum, Andream Pegasum Sarmatam, Sebaldum Clamosum, Graccum Pierium Caesareum, Hartmannum Eptingum, Philippum Calimachum Florentinum vatem, virum doctissimum. Communes autem tot quot humanitatis et honestarum litterarum amatores. Eius dicta memorabilia, praeter ea quae carmine conscripsit, haec sunt. Neminem vivere cui non pars stultitiae contigerit. Nullam cognitionem difficiliorem quam sui. Eam solidam esse voluptatem, quam nulla penitudo sequatur. Interrogatus cur negligentius opes curaret, respondit, maiorem domum maiorem esse curam. Et rursus de eodem interrogatus, subiecit. Impossibile non curantem habere quod habeat. Somnum, vinum, amicum, et philosophiam dixit curarum levamina, et vitae vehicula. Aetate vinum et carmina preciosa fieri. Conveniens esse philosopho pessimis displicere. Philosophum oportere amatores sui primum docere patien- tiam, et vacuos reddere affectionibus. Invidiam convertere debere sapientem in misericordiam. Optimum genus victoriae non in invidiam, sed in penitudinem duxisse hostem. Tolerabiliores esse miserias, dum ad
aliorum comparantur calamitates. Illorum qui sine laude viverent, eorum laudes et vituperia non debere curare sapientem. Praebere histrionum speciem, qui habitu tantum profiteantur religionem et philosophiam. Eam generosam dixit esse linguam, quae in praesentem dicere non erubescit quae in absentem effudit. Philosophum vulgi opinionibus se confirmare debere, cogitationes autem suas non circumferre. Multum referre in quae tempora cuiusque vita et virtus inciderit. A diis neminem amari, nisi quem ament homines. Amantem et invidum intra se gestare supplicium. In praeteritum ne quidem deos immortales consulere posse, et perinde seram de his esse consultationem. Principes indoctos esse organum more dixit, quae aliorum impulsu sonos edant. Felices esse dixit, qui alios probata institutione erudirent. Feliciores, qui cogitationes suas illustres ad posteritatem destinarent. Felicissimos qui utrumque perfecissent. Et perinde tria genera ingeniorum. Bonos, qui aliorum scripta interpretentur. Meliores, qui exotica transferrent. Optimos, qui nova cuderent. Animorum affectus dixit esse fatales. Hortanti ut indoctum doctorem salutaret, respondit. Doctos quaerimus, doctores plures habemus. Aspernantibus eloquentiam et graecas litteras respondit, Facilius esse honesta studia et virtutem contemnere, quam discere. Philosophum decere passiones suas frangere, aut condere. Apud prudentem et studiosum virum debere observari semper, ut dies diem doceret. Interrogatus quid novi acciperet, respondit. Nil, nisi novas semper in perversis mentibus erumpere cogitationes
et affectiones. Cum ex familiaribus suis quendam commendasset, et ille negligentius aegisset, hortantibus cunctis ut eum vituperaret, respondit. Semel laudavi, vituperare non possum. Poeticam divinum esse motum animi. Oculos fenestras animi, et sensus ianuas intellectus esse dixit. Virtutem esse ut spongiam et silicem, quorum alterum si compresseris contrahitur, alterum si laeseris ignem elicis. Dulcissimam esse mortem, quae cum gloria apud posteritatem reviviscet. Dum quendam castigasset, et ille se illustrium virorum vitiis tueretur, respondit. Illorum vitia sequeris, virtutes negligis. Vivum vivis prodesse debere; post mortem bonorum omnium incertum heredem. Virtutem similem esse dixit oleo, quod cuicumque liquori miscueris, demum supernatabit. Interrogatus quo Graecorum et Latinorum studia differrent, respondit. Illos magis rebus, hos magis verbis abundare. Neminem in familiaritatem suam admisit, nisi quem ipse meliorem, aut qui se meliorem reddere posset. Non quomodo vivendum, sed quomodo moriendum cogitandum esse dixit. Colentes se colere debere, spernentem spernere. Interrogatus quo res humanae consisterent, respondit. Tolle eloquium et intellectum, non erit quippiam in hominibus. Menstruanos amicos vocabat qui adversis rebus amicitiam solverent. Quoniam aliquis cognosci deberet interrogatus, respondit. Ex eius amicis et contubernalibus. Scripsit in poetica, libros amorum quattuor, secundum quattuor vitae circulos, ut Pythagorici tradunt, et secundum quattuor aetatum affectiones, et secundum quattuor Germaniae latera,
ut illam ab occasu Rhenus, a septentrione Codanus, et mare Germanicum, ab ortu Vistula, a meridie Danubius et alpes claudunt, observatis maxime gentium moribus, et locorum naturis, fluminibus, lacubus, silvis, et urbibus insignioribus. Libros carminum totidem, Horatium maxime secutus in lyricis et epodis. Libros epigrammatum quinque. Scripsit Parnasum bicipitem, in quo poetas et theologos concordat. Theodoriceiden orsus, quo Theodorici regis Gothorum et Germaniae historiam complecti voluit versu heroico, oratione pedestri Germaniam illustratam, situm Norenbergae, et de eius institutis moribus, aliaque non multi ponderis opuscula. Vixit annis. XL VIIII. diebus. III. Ad annum domini. M. D. VIII. currentem ad. II. No. Februa. Reliquit in testamento in electis scriptoribus utriusque linguae.
1. Caesar magnificis. Ad Caesarem. 2. Phoeberypheos. Ad Caesarem. 3. Quid me sidereo. Ad Hasilinam. 4. Cretus sub oris. Ad Ianum Ca. 5. Cui dedit nomen. Ad Andream Pe. 6. Quid saevas. Ad Hasilinam. 7. Iam nostras. Ad Philippum. 8. Urse doctorum. Ad Ursum. 9. Deli purpurea. Ad Saleminum Delium. 10. Illa quam fueram. De nocte et osculo. 11. Fusili binis. Ad Sigismundum Fn. 12. Forre Cracovinam. De garrulo. 13. Olim Sarmaticis. De corrivali. 14. Romuli quondam. Ad Hasilinam. 15. Non tot loquaces. Ad Hasilinam. 16. Miraris nullis. Ad Sepulum. 17. Brute caelestum. Ad Albertum. 18. Quem concha. Andream. 19. Interpres Iovis. Ad Crispum. 20. Morine aeternis. Ad Georgium. 21. Cum tua Panno. De cena Miricae. 22. Es caecus. Ad maritum Hasilinae. 23. Bis per obliquum. Ad Statilium. 24. Incomposta. De Basilla. 25. Cum pandit. De risu eiusdem. 26. Bosse Bemorum. Ad Iovinianum. 27. Iurabat. De sacerdote. 28. Quid graves. Ad Phoebum.
Genera carminum sunt in eo sex, sub tribus harmoniis Dicola et Strophis. Monocola Choriambica Phaleucia Sapphica Chori. cum ado. Chori. cum glico. Heroi. cum penta. Bacchium cum epi. Tricola Alcaica
1. Quis me Sarmaticis. Ad Hasilinam. 2. Ultimo nobis. Ad sodalitatem. 3. Vienna latis. Ad Benedictum. 4. Bis denos. Ad Vetulum. 5. Odiva salsis. Ad Venerem. 6. Sint alii. Ad Germanos. 7. Elsula cur. Ad Elsulam. 8. Diva quae magni. Ad divam dei geni. 9. Non ultimorum. Ad Graecum. 10. Cum denis. De denariis. 11. Xyste Germanis. Ad Xystum Tuche. 12. Bernharde Priscis. Ad Bernhardum. 13. Quando Roma. Ad Ianum Tolophum. 14. Musa Germa. Ad Andream. 15. Urbs Patavina. Ad Georgium Cocli. 16. Cum vultus tibi. In vetulum poetastrum. 17. Phoebe Cumano. Ad Cumanum. 18. Rhetor et orator. De Videlico. 19. Orte de Carnis. Ad Lambergum.
20. Nuper forte. De garrulo. 21. Qui cupis. De solario. 22. Cyngle candentes. Ad Geor. Cynglum. 23. Clamose nostris. Ad Sebaldum. 24. Musis Teutonicis. Ad Elsulam. 25. Est tibi frontis. Ad Hieronymum. 26. Autumno rapas. Ad Ingolstudenses. 27. O decus nostrae. Ad Georgium Lapi. 28. Quod ligno. De Corylo. 29. Quid maesto. Ad Gretulam. 30. Aureatensis. De tumba. Genera carminum sunt in eo septem, sub quattuor harmoniis et strophis. Monocola Dicola Tricola Phaleucia. Sapphica Heroicum cum tetra. et penta. Bacchium cum epi Trochaicum cum iambico acate. Choriambica. Alcaica.
1. Dudum calenti. Ad episcopum Vorma. 2. Februis natus. Invitat amicos. 3. Non tale sensit. De osculo. 4. Batte Rhenanis. Ad Battum. 5. Doctorum Vigili. Ad Ioannem Vigilium. 6. Iam clara vatem. Ad musam.
7. Dulces blanditiae. Ad Vrsulam. 8. Primus per auras. Execrat Germa. 9. Quid tantis. Laudat Germa. 10. Regiae stirpis. In vitam sancti Sebaldi. 11. Quid tantis. Ad se ipsum. 12. O Bacche Phoebi. Ad Bacchum. 13. Ursula cras. Ad Ursulam. 14. Demiror tibi. Ad Booten. 15. Intende nervis. Ad sodalitatem. 16. Eutice Francophoram. Ad Henricum. 17. Nuper diluvio. De convivio. 18. Age nostris properes. Ad musam. 19. Iane Bomberga. Ad Ioannem. 20. Augusta Lici. Ad Georgium. 21. Vuilhelme Agrippe. Ad Vuilhelmum. 22. Hartmanne priscis. Ad Hartmannum. 23. Bernharde claras. Ad Bernardum. 24. Capnion nostre. Ad Capnion. 25. Zasi Friburgi. Ad Udalricum. 26. O quanta vestris. De antiquitate Tre. 27. Cum virus rapuit. Ad Gresmundum. 28. Maiore flatu. Ad abbatem Span. Genera carminum in eo sex, sub harmoniis tribus, et strophis. Monocola Dicola Tricola Phaleucia Ionicum sodaticum Heroi. cum tetra. Bacchium cum epi. Sapphica Choriam. cum gli. Alcaica Choriambica.
1. Iam mihi tristis. Ad senectutem suam. 2. Matthee cunctis. Ad Mattheum Langum. 3. Musae Pierides. De enavig. Codani. 4. Musa num tantum. De Lapponibus sil. 5. Phoebe qui blandae. Ad Phoebum. 6. Divos in reditum. Ad Augustinum. 7. Parcius tandem. Ad Phoebum. 8. Bacchicos inter. Ad locum suae nativi. 9. Nostrum evolantem. Ad Mercurium. 10. Blasi Romuleis. Ad Blasium Holtzel.
1. Aurata. Ad Caesarem.
2. Quid me. In maledicum lusorem.
3. Lusor sedebat. De lusore.
4. Invidus. Fabula de invido.
5. Quid mea. Ad Venerem.
6. Exectus infans. De infante ad ignem.
7. Quondam monebas. Ad Henricum Cus.
8. Iam bis. Quod solo amoris.
9. Quid canibus. In Bassareum.
10. Rosina. De Rosina.
11. Quidam poetae. In Fontulanum.
12. Carmina. Ad Germa. Poetas.
13. Ars militaris. Comparatio gladia.
14. Si clara Graeciae. Septenaria sodali.
15. Quid Phoebe. Ad Phoebum.
16. Quo fulgurantem. Ad Phoebum.
17. Quid Rhadamanthe. In Rhadamanthum.
Orbe centeno. Carmen saeculare.
[Gap desc: Errata list]