11. September 2003 Rüdiger Niehl
Corrections submitted by Harry Vredeveld.
23 September 2003 Jolanta Wiendlocha
Markup added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - manual spell check

CONRADI CELTIS GERMANI POETAE LAUREATI LIBER QUARTUS CARMINUM.

AD SENECTUTEM SUAM. I

Iam mihi tristis hiems Boreasque rigentibus procellis,
Incana menta sparserant pruinis.
Et modo testa mihi glabrescit perditis capillis,
Squalent ut arbores comis solutis.
Quas Capricornus atrox et aquarius algido rigore
Denudat, et suo spoliat decore.
Quae tamen ad verni reparantur sideris calores,
Dum cuncta lubricus reducit annus.
Sollicitatque suis stimulis Venus incitata ab astris,
Ut prole terras impleat renata.


page M1a, image: s165

Ast ubi pigra semel nostris venit artubus senectus
Et mors supremo nos locat feretro.
Imperiosa trahit Proserpina sub suum cubile,
Quod ferreis cum vectibus seravit.
Et reduci negat ire via, nos alligans sopore
Quo nullus excitabitur sepultus.
Sit quamvis Rheni dominus, vel Vistulae colonus,
Istri vel Arctoi sinus tyrannus.

AD MATTHEUM LANGUM, SACRAE IMPERIALIS CAMERAE SECRETARIUM, ET COLLEGII POETARUM PATRONUM. II

Matthee cunctis candide posteris
Legendus, aures si dederis mihi,
Utrumque nostrum quo perennis
Gloria perpetuos manebit.
Iam tota nostris nota laboribus,
Et scripta libris patria Teutonum.
Haec litoralis si sub arcto
Visa mihi fuerit poetae,
Mores et urbes cum populis suis,
Silvae patentes, frigus in Arcticum,
Montes, paludes, stagna, campi,
Flumina sunt memorata nobis.
Gentesque Rhenus quas vagus irrigat,
Istrumque magnum quae modo possident,
Et Vistula, ac Arctous Albis,
Teutoniam mediam pererrans.
Fortis iuventus haec mea protulit,


page M1b, image: s166

Quae nunc tepescit, membraque viribus
Exhausta sunt, aetasque nostra
Iam medio stetit axe caeli.
Restat sub Arcton cernere Thetios
Rigentis undas, litora et insulas,
Natura qua finem gelato
Fecerat imperiosa caelo.
Opus patrono est huic mihi maximo,
Hanc consequamur quo modo gloriam,
Ut latitudo, longitudo, et
Teutonicis habeatur oris.
Hinc regis aures sollicitus petes,
Ut ille nostris aera laboribus
Condonet, aut commendet illis
Regibus, quos habet alter orbis.
Bacchus columnas litore in Indico
Solis sub ortum constituit, vagus
Secutus Alcides, ad aequor
Occiduum posuitque Gades.
Fortisque Ulysses sic medii culit
Maris furores, saxaque naufraga
Virtute vicerat, perennem
Carminibus meritus favorem.
Sic congelatae nos ubi terminos
Terrae Remensi maxima posteris,
Mox signa ponemus per orbem
Perpetuis memoranda libris.
Per multa nemo saecula noscitur,
Ni multa tentet ferre pericula,
Et casibus duris volutus,
Ad patrios redeat penates.
Opes, honores, ambitio impotens


page M2a, image: s167

Multos peractis funeribus manent,
Virtute quae vera parantur,
Perpetuas statuunt columnas.
Dum docta vates carmina Teutoni
Tibi reponent, teque suum canent
Collegio erecto patronum,
Pieridum et venerandum amicum.

DE ENAVIGATIONE CODONI SINUS. III

Musae Pierides, quo ferimur freto?
An mersos iterum poscimus inferos,
Umbrarumque ducis regna silentia?
Fines orbis an alteros?
Quo quo Phoebe ruis? quo vaga lumina,
Ferventemque globum mergis? an omnia
Confusis iterum sidera legibus
Antiquum repetent chaos?
Densantur tenebris aequora tristibus,
Et nox crassa ruit nigrior omnibus,
Quae somnos faciles, et requiem brevem
Fessis luminibus negat,
Velata celeres arbore currimus,
Insurgitque sonans aura rudentibus,
Et iam plena volant lintea spiritu,
Quae navem volucrem vehant.
Nunc fluctu tumido sidera tangimus,
Vastos mox humiles mergimur in specus,
An Neptune potes ferre tot impetus?
Mersa et Nereideum cohors?
Excelso fugiunt cardine sidera,
Nec deprensa micant luminibus vagis,


page M2b, image: s168

A tergo geminas linquimus Arcades,
Teque anguem pede lubrico.
Post tergum Herculeos conspicimus toros,
Perseumque sua coniuge proximum,
Et collo Aeniochum qui gerit haedulos,
Cepheique senis caput.
It devexa ratis vix remeabilis,
Qua concreta carent aequora fluctibus,
Et tellus rigidis maesta aquilonibus
Silvas explicat invias.
Latratu sequitur marmoreus canis,
Et rictu retinet robora pendulo,
Delphinusque volans explicat ubera, in-
Flexus terga rigentia.
Quam praeceps hominum cura furentium,
Quae cogit rapidis aestibus invium
Praesultare fretum, monstraque tristia
Pictis cernere navibus.
Non aurum in Scythico linquitur aequore
Intactum, volucres sed volitant rates,
Qua stat perpetuis unda rigoribus,
Et pigro premitur gelu,
Quo tandem poterit fine quiescere
Auri cura nocens? si rapidum mare,
Tempestasque vorax, saxaque naufraga,
Immunes veherent trabes.
Quid tam praecipiti nave sub inferos
Audax turba ruis? non fuerat satis
Quod vos terra voret non satiabilis?
Fatum quaeritis alterum?
Audaces nimium tartara poscitis,
Umbrarumque domos irremeabiles,


page M3a, image: s169

Qua vos plena vehant carbasa squalidi
Rectoris stygii lacus.
Sed me si quis adhuc corpore frigido,
Et membris tremulis imperitat vigor,
Hac me nocte vehet barbara Cimbricum
Ducens per Codanum sinum.

DE LAPPONIBUS SILVESTRIBUS, ET SITU LIVONIAE. IIII

Musa num tantum tacuisse monstrum
Te pudet? nullum modulata carmen?
Et mihi blando (memini) solebas
Ludere versu.
An tibi Phoebum, viridemque Cynthum,
Et nemus gratum fidibus sororum,
Eximit sacrae Cereri dicatus
Frigidus humor?
Quem bibit nullo satiata potu
Gens sub Arctois temulenta terris,
Legibus diris sua dans ad aequas
Pocula lances.
Vel furens densis Boreas pruinis
Plectra concussit, sua flabra iactans,
Inde per Veltas, Venedesque crudos
Murmura spargens.
Qua maris fertur trifidus sub undas
Vistulae gurges. Tanarusque praeceps,
Et Menus vastis sinibus receptus
Exoneratur.
Inter extremos ea terra tractus
Orbis, algentes speculatur Arctos.


page M3b, image: s170

Nulla qua caeli facies, nec ulla
Sidera vernant.
Sed stat immoto polus altus axe,
Noxque sub longis agitur tenebris,
Dum petit torvum breviore Phoebus
Limite Caprum.
Tristior canis nivibus rigescens,
Terra non Austros Zephyrosve sentit,
Nubibus largis iacit, aut tepentes
Iuppiter imbres.
Cerneres nullis habitare tectis
Vulgus incomptum gelidis sub oris.
Quae fero ritu, specubus rigentes
Protegit artus.
Vidimus tectum coreo bovino
Corpus, et ramis salicis recinctum,
Corticis duri rigidasque tectas
Subere plantas.
Ibat intonsis rigidus capillis,
Squalido vultu, et fruticante barba,
Et genis macris cava subsedebant
Lumina frontis.
Cum vocaretur fugiebat hirto
Ore congressus, potuit nec ulla
Voce tardari fugiens sub altae
Devia silvae.
Tertium Phoebus reparavit ortum,
Dum vagi silva vehimur silenti,
Non avis nostros oculos morata est,
Nec fera visa est.
Pellibus molles habitant Sabelli,
Hermulus candens, nitidusque Madrus,


page M4a, image: s171

Quas parens rerum glaciosa contra
Sidera vestit.
Hos vagum vulgus sequitur nivosis
Saltibus, cruda stomachos foventque
Carne, quas nullus focus expiavit,
Flamma nec ussit.
Nemo ibi Baccho calet, aut nocenti
Defluit luxu, nec honore quisquam
Turget, armato duce nemo quaerit
Caedibus aurum.
Non ibi magno vocat aere vulgum
Vas, neque in templis tuba constrepenti
Personat buxo, revomunt nec ullos
Organa ventos.
Non ibi iuris temerat peritus
Civicas causas, medicus nec atros
Exigit nummos, populum nec urget
Vertice rasus.
Vivitur nummo sine iurgioso,
Qui fuit multis mala causa mortis,
Excitans lites, gladios, et enses,
Fraudis et artes.
Quam foret felix hominum propago,
Si foret tali moderata lege.
Sed volant nullo retinente freno
Crimina mundo.

AD PHOEBUM, UT GERMANIAM PETAT. V

Phoebe qui blandae citharae repertor,
Linque delectos Helicona, Pindum et,


page M4b, image: s172

Ac veni in nostras vocitatus oras
Carmine grato.
Cernis ut laetae properent camenae,
Et canant dulces gelido sub axe.
Tu veni incultam fidibus canoris
Visere terram.
Barbarus quem olim genuit, vel acer,
Vel parens hirtus, Latii leporis
Nescius, nunc sic duce te docendus
Dicere carmen.
Orpheus qualis cecinit Pelasgis,
Quem ferae atroces, agilesque cervi,
Arboresque altae, nemorum secutae
Plectra moventem.
Tu celer vastum poteras per aequor
Laetus a Graecis Latium videre,
Invehens musas, voluisti gratas
Pandere et artes.
Sic velis nostras rogitamus oras
Italas ceu quondam aditare terras,
Barbarus sermo fugiatque, ut atrum
Subruat omne.

AD AUGUSTINUM OLOMUNCIUM, DUM APUD PUELLAM CONSENESCERET. VI

Divos in reditum tui
Iam dudum celeres prospero numine
Votis imprecor omnibus,
Ne caelo residens Iuppiter aureo,
Diro fulmine saeviat.


page N1a, image: s173

Neu multa quatiat grandine semitas,
Neu laetum modo solibus
Involvens tenebris praeripiat diem,
Immensasque vias tibi
Et calles faciens irremeabiles.
Sed tu nec tonitrus times,
Nec vastum metuis Pallados aegida,
Nec Martis rigidos equos.
Quamquam sanguineo pulvere ferveant,
Contemptor superum cave,
Ne fortuna vagis passibus ingruat.
Nemo tutus enim diu
Mortalis superos temnere praevalet.
Nam non ira Iovis trucis,
Non Mars horridior, non alius deum
Celsum perdidit Ilion,
Et regis Priami pergama subruit.
Sed quae sidere pulchrior
Inviso Paridis iudicio iacet.
Heu pastor temerarie,
Iam molli penitus pectore saucius,
Externaque calens face,
Reddes te placidis oro sodalibus.
Quorsum tam impatiens Venus?

AD PHOEBUM CANICULARI TEMPORE. VII

Parcius tandem radiis coruscis
Exeras vultum, nitidis reconde et
Solibus flammas modo saevientes
Aethere ab alto.


page N1b, image: s174

Finditur dudum nimio calore
Sicca terrarum facies renidens,
Et petens imbrem, tenuique torpent
Flumine fontes.
Namque vesani sitiens Leonis
Sidus exortum est, Procyonque fervens,
Morbidos menses, et amica leto
Tempora praestant.
Uritur multo calefactus igne
Aeris tractus, vaga conquierunt
Flabra ventorum, tacuere surda
Murmura ponti.
Arva iam squalent, sitit ager undas,
Bacchus exustis coquitur sub uvis,
Dum tenet nimbos Aquilone clauso
Iuppiter atros.
Quis mihi latos Scythiae rigentis
Porriget campos? ubi frigus altum
Torpet, et strictis glacies moratur
Flumina ripis.
Vel quis algentem nivibusque et auris
Uvidum Rhenum mihi iam bibendum,
Vel nives Hebri dabit? aut gelatas
Ponit in alpes?
Barbaras labens Tanais per oras
Vix meos aestus, rapidos et ignes,
Atque flammantem nimium calorem ex-
Stinguere posset.
Frigidas vel me placidae camenae
Ducite hinc grati nemoris sub umbras,
Quo lyra insultat, choreasque ducit
Pulcher Apollo.


page N2a, image: s175

Hic ego silvis fruiturus altis,
Deprecor musae, date Pegaseis
Ungulis ruptis latices, et ora
Tingite fonte.

AD LOCUM SUAE NATIVITATIS. VIII

Bacchicos inter generatus olim et
Francicos colles, ubi Moenus altis
Flectitur ripis, et aprica silvis
Culmina vestit.
Hic ego Bacchum, nitidam et Minervam
Barbito molli cecini frequenter,
Vallibus dulcis mihi voce ubi re-
Sponderat echo.
Plurimum refert ubi quis in auras
Tendat, et quali genitore natus,
Quisque praeceptor sua succulenta
Pectora formet.
Circulus vitae mihi quartus instat,
Octoque exegit mihi lustra tempus,
Et petit praeceps mea vita stantes
Litore Gades.
Qualiter Panno volitante curru
Fertur inpraeceps triiugis aequabus,
Sic volans acto mea vita cursu
Fertur ad Orcum.


page N2b, image: s176

AD MERCURIUM, UT SE PLACIDE VITA FUNCTUM AD CAMPOS ELYSIOS DUCAT, *D*I+*A*B*A*Q*H/*R*I*K*E IX

Nostrum evolantem corpore spiritum
Hominum et deorum nuntius aliger,
Duc duc rogo perditis aulam,
Elysiis statuens sub arvis.
Quo turba vatum carminibus vacat.
Hic bella cantat magnifica tuba,
Alter gemit dulces amores,
Hic lyricas modulatur odas.
Simul migrantes ingredimur specum,
Qua se relaxant atria tartari.
Hoc praeferas funale, opacas
Intrepidi ut penetremus oras.
Barba rigescens dum petitur senex,
Qui plena conto cymbia transvehit.
Huic oro des naulum, poetam
Sistat ut ulteriore ripa.
Nam nulla mecum est sumpta pecunia,
Migrans reliqui nil nisi carmina,
Nudus sub orbem matre fusus,
Nudus in has venio tenebras.
Flavente ramo hinc guttura Cerberi
Compesce, monstra et quae foribus cubant,
Ad regis aulam quae severam
Excubias faciunt perennes.
Regem datum est dum comminus aspici,
Et sceptra raptae fulgida coniugis,


page N3a, image: s177

Et iudices tres ore torvos,
Cum furiis colubris recinctis.
Tu blanda regi verba dabis rogo,
Labem peracti si fero criminis,
Ut leniter purgetur omne
Quicquid in has tulimus tenebras.
Purgata postquam est umbra volatilis,
Non me sub atri fluminis alveum
Sistas, ubi umbrae mille ad auras
Aethereas cupiunt reverti,
Rursusque notis corporibus frui,
Cassaeque vitae ferre pericula,
Atque artibus suetis
Incipere, et renovare formam.
Sed (candidato quod melius mihi est)
Duc me ad superni culmina principis,
Quis Iuppiter cum diis beatus
Nectare et ambrosia levatur.
Beatus illic saecula ut exigam,
Cunctis supremus dum adveniat,
Malos sub aeternos caminos,
Atque bonos statuens olympo.

AD BLASIUM HOELTZEL, CAESARIS MAXIMILIANI SCRIBAM, ET AURICULARIUM, PARENETICE. X


page N3b, image: s178

Blasi Romuleis beate musis,
Omnes quem celebrant sacri poetae
Germani, Latii, Boemi, Britanni,
Et quos Gallia Beticae vel ora
Doctos educat Herculis ad undas.
Patronus quibus omnibus videris,
Cunctis officium tuum offerendo.
Dum stas Caesaris ante cultus ora,
Rem gratam facies tuo poetae,
Olim Celtica quem creavit ora,
Si centum numeres mihi ducatos,
Quos Caesar mihi largiter dicavit.
Sic nostris venerabile in libellis
Nomen perpetuum feres sub aevum.

CONRADI CELTIS GERMANI LIBRI QUARTI ET ULTIMI ODARUM FINIS.